Jump to content

Easy Latin Stories/Part I/I

Unchecked
E Wikisource
 Preface THE HABITS OF THE MASSAGETAE 
I.THE STORY OF ARION.
Arion, after travelling abroad, hires a vessel to take him home.

1.Arion citharista praeclarus erat. Is diu apud Periandrum Corinthiorum regem versatus erat. Tum in Italiam Siciliamque navigare cupivit. Ingentibus opibus ibi comparatis, Corinthum redire voluit. Itaque Tarento, urbe Italiae, profectus est; ibi navigium hominum Corinthiorum conduxerat.

The sailors form a plan to rob and murder him.

2.Hi autem eum in mare proiicere constituerunt; pecunia enim potiri cupiebant. Tum vero Arion consilium intellexit. Tristis ad preces confugit. Pecunia omni nautis oblata, vitam deprecatus est. Nautae vero precibus viri non commoti, mortem ei statim minati sunt.

Arion sings a beautiful song, and leaps overboard.

3.In has angustias redactus Arion, in puppi stetit, omni ornatu suo indutus. Tum unum e carminibus canere incepit. Nautae suavi carmine capti e puppi mediam in navem concesserunt. Ille omni ornatu indutus, capta cithara, carmen peregit. Cantu peracto in mare se proiecit. Tum nautae Corinthum navigaverunt.

He is miraculously saved by a dolphin.

4.Arion autem a delphine exceptus dorso Taenarum delatus est. Egressus in terram, Corinthum cum eodem habitu contendit. Ibi nautarum facta narravit. Periander autem ei credere noluit. Arion igitur in custodia ab eo retentus est.

The wicked sailors are detected and punished, and Arion is rewarded.

5.Interim nautae Corinthum advenerunt. A Periandro interrogati sunt de Arione. Turpissime mentiti sunt omnes. Subito Arion apparuit cum eodem ornatu. Attoniti nautae scelus confitentur. A rege Periandro omnes interfecti sunt, et multum pecuniae Arioni datum est.

 Preface THE HABITS OF THE MASSAGETAE