Easy Latin Stories/Part I/II

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part I
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png THE STORY OF ARION BEASTS IN EGYPT AND LIBYA. Fairytale right blue.png
II.THE HABITS OF THE MASSAGETAE.

6.Utuntur Massagetae et vestimento et vitae ratione simili Scytharum. Ex equis pugnant; arcu et hastis utuntur. Ad omnia auro utuntur aut aere. Ad hastas, ad sagittarum cuspides aere utuntur; ad capitis ornatum, et ad lumborum cingula, auro. Argentum et ferrum in eorum terra non reperiuntur; sed aeris et auri est immensa copia. Senes interficiunt propinqui, et pecudes cum iis; cocta carne deinde epulantur. Terra autem condunt morbo mortuos. Sementem nullam faciunt: cibus eorum ex pecoribus, piscibus, lacte, constat. Deorum unum Solem colunt: huic equos immolant.

Fairytale left blue.png THE STORY OF ARION BEASTS IN EGYPT AND LIBYA. Fairytale right blue.png