Jump to content

Easy Latin Stories/Part I/XIV

Unchecked
E Wikisource
 XIII XV 
XIV.EGYPTIAN NOTES.
Doctors.

70.Ars medica apud Aegyptios in hunc modum distributa est: singulorum morborum singuli sunt medici, nec plura morborum genera unus idemque curat. Suntque apud illos alii oculorum medici, capitis alii, alii dentium, alii occultorum morborum.

Mourning for the Dead.

71.Lamenta et sepulturae in hunc modum instituuntur. Ex domo quavis mortuo homine, mulieres ex ea domo omnes luto oblinunt caput aut ipsum etiam os, deinde relicto domi cadavere, ipsae per urbem currunt gementes, et cum his propinquae omnes. Alia ex parte gemunt viri. His factis, cadaver ad condiendum efferunt.

Mummies.

72.Quidam autem homines artem condiendi mortuos exercent. Allato cadavere, primum ferro per nares extrahunt cerebrum. Tum, extractis visceribus, corpus vino lavant, iterumque tritis odoribus purgant. Deinde corpus myrrha et casia aliisque odoribus, ture excepto, explent. His ita factis cadaver per dies septuaginta condiunt: nec enim licet diutius. Peractis septuaginta diebus, lavant cadaver, et pannis tegunt. Tum propinqui arcam hominis figura conficiunt; hanc in arcam cadaver ponunt, et in sepulcro, ad murum statuentes, relinquunt.

The victims of the Nile.

73.Homines autem, sive Aegyptii, sive peregrini, a crocodilo abrepti, aut ipso flumine interempti magno honore afficiuntur. Eiectum enim cadaver incolae eius loci, quam maxima cura sepeliunt: neque alii cuiquam, nec propinquo, nec amico, tangere licet tale cadaver: sed soli sacerdotes Nili sepeliunt.

Mosquitoes.

74.Adversus culices hoc faciunt. Turres aedificant praealtas; in has dormituri ascendunt, nam vento prohibentur culices. Homines autem circa paludes habitantes, pro turribus hac ratione se muniunt. Quisque vir rete habet: hoc per diem pisces venatur, noctu autem utitur in aedibus: lectulo imponit rete, deinde sese insinuans, sub illo dormit. Culices enim per vestes mordere possunt: per rete vero, ne conantur quidem.

A visit to the infernal regions.

75.Rhampsinitus, Aegyptiorum rex, dicitur vivus sub terram descendisse, et apud Inferos cum Cerere aleam lusisse, et partim victor evasisse, partim etiam ab illa victus fuisse: denique iterum inde reversus, munus ab eadem retulisse pallium aureum. Propter hoc Rhampsiniti iter ad Inferos, epulas agunt Aegyptii. Unus e sacerdotibus pallium induit, eodem die ab illis confectum: huic reliqui pileo tegunt oculos, eumque in viam ducunt ad Cereris templum ferentem: tum ipsi retro discedunt. Tum sacerdos, a duobus lupis ad templum Cereris, rursusque in eundem locum duci dicitur.

The transmigration of souls.

76.Primis omnium Aegyptiis anima hominis immortalis esse visa est. De anima autem haec dicunt: intereunte corpore in aliud animal anima intrat: circuitu per omnia terrestria animalia et marina et volucria absoluto, tum rursus in hominis corpus redit: circuitus autem ille tribus annorum millibus absolvitur. Hac vero sententia nonnulli e Graecorum philosophis postea usi sunt.

 XIII XV