Jump to content

Easy Latin Stories/Part I/XV

Checked
E Wikisource

 XIV XVI 
XV.CYRUS.
His youth.

77.Cyaxari, Medorum regi, successit filius Astyages. Hic Mandanen filiam, ob somnium sibi oblatum, homini Persae, nomine Cambysi, in matrimonium dedit. Mandane postea filium peperit. Hunc puerum, alio somnio exterritus, Astyages Harpago cuidam tradidit necandum. Harpagus autem puerum servo tradidit exponendum in montibus: sed ille suum puerum mortuum exposuit, Cyrumque pro suo educavit. Postea vero Cyrus Persarum rex factus, Astyagen bello devicit, imperioque Medorum potitus est.

Solon and Croesus.

78.Solon Atheniensis peregre profectus, in Aegyptum se contulit ad Amasin, atque etiam Sardes ad Croesum. Ibi in regia domo hospitio exceptus est a Croeso. Tum tertio aut quarto post die, iubente Croeso, ministri regis circumduxerunt Solonem thesauros omnes ostentantes. Tum tali modo eum percontatus est Croesus: ‘Hospes Atheniensis,’ inquit, ‘multa ad nos de te fama pervenit, quum sapientiae tuae caussa, tum itinerum: sapientiae enim studio deditus multas terras spectandi caussa adiisti. Nunc igitur ingreditur in me cupido ex te sciscitandi. Quemnam adhuc vidisti omnium hominum beatissimum?’ Videbatur autem sibi omnium beatissimus esse.

Tellus the Athenian.

79.At Solon, nulla usus assentatione respondit: ‘Ego vero, beatissimum vidi Tellum Atheniensem.’ Hoc dictum miratus Croesus quaerit: ‘Qua tandem ratione Tellum beatissimum iudicas?’ Cui Solon: ‘Tellus,’ inquit, ‘florente civitate, filios habuerat bonos viros honestosque, filiorumque filios liberos, eosque omnes superstites: idemque vitae finem habuit praeclarum: nam in pugna pro patria fortissime pugnans, devictis hostibus, interfectus est: tum in eodem loco ab Atheniensibus sepultus est, virum praestantissimum laudantibus.’ Tum Croesus inquit: ‘Quemnam secundum ab illo vidisti beatissimum?’

Cleobis and Biton.

80.At ille inquit: ‘Cleobin et Bitonem. His enim satis victus erat, et magnae corporis vires. Dicuntur etiam matrem, iugum ipsi subeuntes, curru in templum Iunonis traxisse, boves enim ex agro non aderant. Hoc facto, vitae fine praeclarissimo functi sunt. Laudantibus enim omnibus iuvenum vires, et mulieribus matrem filiorum talium felicem dicentibus: tum mater stans ante simulacrum, deam precata est his verbis: ‘O dea, Cleobi et Bitoni filiis meis, munus optimum praebe.’ Sacris factis, epulati iuvenes somno se dederunt, et mane mortui inventi sunt. Eorundem delude statuas, ut hominum praestantissimorum, in deae aede cives posuerunt.’

The fall of Croesus foretold.

81.Cyrus, Persarum rex, in Croesum expeditionem susceperat. Interim tale prodigium Croeso oblatum est. Apparuit ad urbem ingens serpentum multitudo. Horum equi, omisso solito cibo, copiam ingentem edebant. Id Croeso prodigium esse videbatur: itaque statim homines consulere haruspices iussos misit. His dixerunt haruspices: ‘Exercitus peregrinus ingredietur terram Croesi, et incolas opprimet: serpentes enim sunt terrae filii, equi autem hostes et peregrini.' Et haec quidem responderunt haruspices, Croeso iam capto, sed ignari adhuc ipsi eventus.

The capture of Babylon.

82.Cyrus, universa continente inferioris Asiae potestati suae subiecta, Assyrios aggressus est. Sunt autem Assyriae quum aliae urbes praestantes multae, tum praeclarissima omnium et munitissima, Babylon. Erant autem moenia ducenos pedes alta. Propius urbem accedente Cyro, proelio cum eo conflixerunt Babylonii: victi autem in urbem repulsi sunt. Tum Cyrus, derivato fluvio, per alveum Euphratis, nescientibus incolis, in urbem ingressus est. Capta autem est Babylon Labyneto rege.

The islanders of the Araxes.

83.In flumine Araxe sunt insulae multae. In his habitantes homines aestate radicibus vescuntur cuiusque generis: fructus autem arborum servant, iisque per hiemem vescuntur. Fructus nonnullos in ignem coniiciunt; horum odore ebrii fiunt, ut Graeci vino: maiore vero copia fructuum incensa, magis ebrii fiunt: denique ad saltandum surgunt et ad canendum. His talis est vitae ratio.

The fate of Cyrus.

84.Erat eo tempore Massagetarum imperium penes mulierem; hanc mortuus rex viduam reliquerat. Tomyris reginae nomen fuit. Hanc Cyrus missis legatis voluit sibi despondere, cupiens in matrimonio habere. Tomyris autem Cyrum sprevit. Post haec Cyrus, exercitu ad Araxem ducto, aperto bello Massagetas adortus est. Multos interfecere et cepere Persae: quum alios, tum reginae filium. Hic autem se ipse interemit. Sed Tomyris, collectis copiis, pugna cum Persis conflixit. Diu pugnatum est: tandem superiores Massagetae evasere. Inter alios et ipse Cyrus periit. Tum Tomyris Cyri caput in vase cruore repleto suspendit; mortuo his verbis irridens ait: ‘Tu me vivam, tuique victricem, perdidisti: filium enim meum interfecisti: te vero ego cruore satiabo.’

 XIV XVI