Easy Latin Stories/Part II/III

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part II
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png II IV Fairytale right blue.png
III.OIL WELLS.

101.Sunt baud procul ab urbe Ardericca putei, qui tres diversas rerum species exhibent. Nam et asphaltus et sal et oleum ex illis hauriuntur, hoc modo. Hauriunt ope tollenonis, cui vas alligatum est; quod extulerunt e puteo, id in magnum vas infundunt; ex quo rursus in aliud receptaculum transvehitur, atque ita in triplicem formam convertitur. Et asphaltus quidem et sal concrescunt; oleum vero in vas colligunt: est autem illud nigrum, et gravem odorem spirat.

Fairytale left blue.png II IV Fairytale right blue.png