Easy Latin Stories/Part II/IV

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part II
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png III V Fairytale right blue.png
IV.THE BODY-GUARD OF XERXES.

102.Xerxem, Persarum regem, sequebantur mille pedites, fortissimi nobilissimique Persarum, erectas lanceas tenentes: deinde alii mille equites ex Persis selecti: et post equites, peditum decem millia e reliquis Persis selectorum: quorum mille in hastis, pro imis cuspidibus, aurea habebant mala punica, et reliquos includebant; novies mille vero, qui intra hos erant, argentea mala punica habebant. Aurea vero mala punica habebant etiam illi, qui lanceas in terram conversas tenebant; et mala aurea hi, qui Xerxem proxime sequebantur.

Fairytale left blue.png III V Fairytale right blue.png