Jump to content

Easy Latin Stories/Part II/V

Unchecked
E Wikisource
 IV VI 
V.A WEALTHY SUBJECT.
His offers to the King.

103.Olim Xerxem per Asiam iter facientem excepit Pythius quidam magnificis epulis, pecuniasque pollicitus est. Qui ubi pecunias obtulit, Xerxes ministros suos rogavit: ‘Quisnam hominum est Pythius, et quantas habet divitias?’ Cui illi responderunt: ‘Idem hic est, Rex, qui patri tuo Dario auream platanum, aureamque vitem dono dedit: estque post te, quos novimus, omnium hominum ditissimus.’ Miratus rex ipse deinde Pythio dixit: ‘Quantas habes divitias?’ Tum inquit Pythius: ‘Sunt mihi argenti talenta bis mille, auri vero maxima copia. Has ego pecunias tibi do: est enim mihi ex mancipiis atque agris satis victus.’

A kingly recompense.

104.His ab illo dictis delectatus Xerxes respondit: ‘Pythi, nullum adhuc, praeter te, hominum reperi talia offerentem. Tu vero magnifice me excepisti, et pecunias ingentes polliceris. Tibi ergo invicem ego dona haecce tribuo: in meorum hospitum numero te repono: do tibi etiam magnum auri pondus. Perge vero retinere quae acquisivisti, ac semper talem te virum praesta. Haec facientem, neque nunc, nec in posterum te poenitebit.’

 IV VI