V | VII |
154.—Oroetes Persa, Sardium praeses constitutus a Cyro, facinus animo agitavit nefarium: etenim Polycratem Samium, a quo nec facto ullo nec dicto quoquam iniurioso fuerat laesus, quemque non viderat unquam antea, capere et interficere cupivit: idque, ut plerique tradunt, talem ob caussam. Ad regis portam quum sedisset hic Oroetes, et alius Persa, cui nomen Mitrobati fuit, hi ambo in verborum contentionem dicuntur incidisse. Narrant autem Mitrobaten, quum de virtute inter se disceptarent, Oroetae haec dixisse: ‘Tune vir es, qui Samum insulam tuae praefecturae proximam, in Regis potestatem non redegisti? quum sit subactu ita facilis ut indigenarum aliquis, cum quindecim armatis insurgens, ea potitus sit atque etiam nunc in ea dominetur!’ Dicunt igitur, Oroeten his auditis, aegre ferentem exprobrationem, cupivisse non tam vindictam capere de eo qui haec sibi dixisset, quam omnino Polycratem perdere, propter quem male exprobratus esset.
155.—Sunt pauciores nonnulli qui tradunt, misisse Oroeten praeconem Samum, nescio quid petiturum: (nec enim hoc memoriae proditur:) Polycratem autem tunc in exedra forte decubuisse, et affuisse ei Anacreontem Teium; atque quum accedens Oroetae praeco verba fecisset, Polycratem ad murum tunc forte conversum, nec aspexisse hominem paullisper nee responsum dedisse. Sic caussa mortis Polycratis duplici modo traditur.
156.—Oroetes vero, qui Magnesiae habitabat, Lydum quendam misit nuntium ferentem quo Polycratis animum exploraret. Polycrates autem magnam spem habebat fore ut Ioniae et insularum imperio potiretur. Oroetes, intelligens hoc eum animo agitare, misso nuntio, haec dixit: ‘Oroetes Polycrati salutem dicit. Intellexi te magnas res moliri; parum autem pecuniae tibi esse. Nunc tu, si hocce feceris, et tuas res augebis, et me quoque servabis. Mortem mihi meditatur Cambyses. Tu ergo et me ipsum ex hac terra educas, et pecunias meas exportes. Harum quidem partem tu tene, partem me tenere patere: harum ope Graeciae imperio potieris. Quod si fidem mihi non habueris, mitte civem, quemcunque fidelissimum habes, cui ego pecunias monstrabo.’
157.—His auditis gavisus Polycrates, accepit conditionem. Primum igitur misit speculandi caussa Maeandrium, qui scriba eius erat. Oroetes postquam cognovit exspectari speculatorem, hoc fecit. Cistas octo lapidibus complevit, brevi spatio excepto circa oras, super lapides vero aurum coniecit: tum obsignatas cistas in parato habuit. Et Maeandrius, ubi advenit spectavitque, renuntiavit Polycrati. Ita omnino deceptum esse Polycratem narrant.
158.—Tum ille, quamvis vates dissuaderent ei, ipse eo proficisci paravit. Ad haec filia eius dormiens tale viderat insomnium. Visus ei erat pater in aere sublimis esse, et lavari a Iove, inungi vero sole. Hoc quum ei oblatum esset visum, vehementer contendebat, ne ad Oroeten pater proficisceretur; atque etiam, dum ille actuariam navem conscendebat, illum ominosis verbis prosecuta est. Tum ille minatus est: ‘quando salvus rediisset, multos annos illam sine marito mansuram:’ et illa precata est, ‘ut rata haec fierent: malle se enim sine marito esse, quam patre privari.’
159.—Itaque Polycrates, spreto omni consilio, ad Oroeten navigavit, quum alios multos comites secum ducens, tum Democedem medicum praeclarum. Quum vero Magnesiam Polycrates pervenisset, misere periit, supplicio nec regia potestate digno, nec ingenio: nam exceptis Syracusanorum tyrannis, ne unus quidem ex aliis tyrannis Graecis dignus est qui magnificentia cum Polycrate comparetur.
160.—Turpi modo et narratu indigno occisum, cruci eum Oroetes affixit: quicunque vero ex comitibus Samii erant, hos dimisit, gratiam sibi habere iubens quod libertatem servarent; quotquot autem peregrini aut servi erant, hos vinctos mancipiorum loco habuit. Sic Polycrates ex cruce suspensus universum filiae somnium explevit: lavabatur enim a Iove, quando pluebat: et inungebatur sole, humorem ipse e corpore emittens. Itaque suprema Polycratis felicitas hunc habuit finem, quemadmodum ei Amasis Aegypti rex ominatus erat. Oroetes autem haud multo post a Dario, rege Persarum, capitis condemnatus est. Tali igitur modo Oroeten persecutae sunt dirae Polycratis Samii ultrices.
V | VII |