VI | VIII |
161.—Quum Oroetae res familiaris Susa esset transportata, accidit ut Dario regi, inter venandum ex equo desilienti, pes distorqueretur. Et graviori quodam modo distortus est, nam astragalus ex articulis exierat. Itaque medicis Aegyptiis, quos praestantissimos in arte medicorum putabat, usus est. At illi, torquentes pedem vimque magnam afferentes, malum auxerunt.
162.—Quum igitur totos septem dies septemque noctes insomnes egisset; octavo die graviter laboranti Dario nuntiat quispiam, se olim Sardibus Democedis artem forte audivisse laudari: rexque imperavit, ut ad se quam primum adduceretur. Qui ubi inter Oroetae mancipia repertus est, producitur in medium, compedes trahens, et laceros pannos indutus.
163.—In medio stantem interrogavit rex num arte medica calleret; at ille negavit, veritus ne, si cognosceretur, nulla spes reliqua foret in Graeciam redeundi. Darius vero intelligens dissimulare hominem, et gnarum esse artis, flagella et stimulos in medium proferri iussit. Tum ille professus ait, accurate quidem se artem non doctum esse, sed aliquantulam eius notitiam habere ex amicitia quam cum medico quodam habuisset. Deinde, quum rex se illi permisisset, Graecis adhibitis medicamentis et lenibus post vehementiora admotis, effecit ut et somnum caperet rex, et brevi tempore sanum incolumemque praestitit, quum nunquam rectum pedis usum se recepturum sperasset.
164.—Inde duabus aureis compedibus donatus a Dario Democedes quaerit ex rege, ‘num consulto duplex malum reddat, quod sanum illum praestiterit?’ Quo verbo delectatus Darius, ad uxores suas eum ablegavit; quibus servi, eum producentes, dixerunt, ‘esse hunc qui vitam regi praestitisset.’ Tum earum unaquaeque phiala aurum e cista hauriens, tam largo munere auri Democeden donavit, ut famulus, qui eum sequebatur, cui nomen erat Scitoni, ex stateribus qui in terram deciderant, ingentem auri vim sibi colligeret.
VI | VIII |