XII.— THE SHORTEST WAY TO ABSOLUTE POWER.
170.—Periander, rex Corinthi, initio quidem mitis erat; sed, ex quo per nuntios commercium habuit cum Thrasybulo, Milesiorum tyranno, crudelis et sanguinolentus factus est. Misso ad Thrasybulum praecone, quaesivit ex illo, ‘quo pacto, rebus omnibus firmissime constitutis, optime praeesset civitati?’ Thrasybulus, homine qui a Periandro missus erat extra urbem educto, ingressus est arvum quoddam satum, ambulansque per segetem, sciscitansque ex eo cur ad se Corintho missus esset, detruncabat interim quamque spicam super alias eminentem, donec pulcherrimam et pinguissimam segetis partem tali modo corrupit; denique, postquam agrum ita pervagatus est, dimisit legatum, nullum verbum ei praecipiens. Ubi Corinthum rediit legatus, cupidus erat Periander cognoscendi praecepta Thrasybuli. Respondit legatus: nihil sibi mandasse Thrasybulum. Tum renuntiavit, quid agentem Thrasybulum vidisset. At Periander, intelligens factum, reputansque moneri se a Thrasybulo ut eminentiorem quemque civem interimeret, tum vero omnem adversus cives nequitiam exercere incepit. Mox, interfectis omnibus primoribus, omnia facere, quae vellet, facile potuit.