XII | XIV |
171.—Clones, auctore Aristagora, a Dario defecerunt. Itaque viginti naves Athenienses Miletum advenerunt, quas sequebantur quinque triremes Eretriensium, Ionibus auxilio. Tum Aristagoras expeditionem adversus Sardes suscepit. Urbem capiunt: quominus vero captam diripere possent, haec res fuit impedimento. Erant Sardibus pleraeque domus ex arundine constructae. Harum unam quum incendisset quidam ex militibus, ab illo initio cetera consumens ignis, universam urbem depascebat. Tum Persae, ex arce impetu facto, hostes adorti sunt. Acriter pugnatum est. Iones ingenti clade victi sunt. Constat magnum numerum eorum a Persis interfectum esse.
172.—Interim Dario nuntiatur, Sardes incensas ab Atheniensibus Ionibusque, illiusque tumultus auctorem, cuius auxilio haec suscepta sint, Aristagoram esse Milesium. Quo accepto nuntio, nulla ratione habita Ionum, quos noverat poenam certam daturos, dicitur rex quaesivisse, ‘quinam essent Athenienses?’ deinde, quum audivisset, poposcisse arcum, et sagittam arcui impositam emisisse in caelum, exclamans, ‘Proh Iupiter, contingat mihi poenas sumere ab Atheniensibus!’ His dictis mandavit uni e ministris, ut quoties coena ipsi apponeretur, ter diceret, ‘Domine, memento Atheniensium!’
XII | XIV |