XVIII | XX |
217.—Uxor Aristodemi, regis Spartanorum, peperit gemellos. Aristodemus autem brevi tempore mortuus est. Tum Lacedaemonii decreverunt regem nominandum eum ex filiis qui maior esset natu. Quum vero nescirent, utrum ex illis eligerent, qui similes inter se et aequales erant, matrem interrogarunt. At illa dixit, ‘ne se quidem ipsam internoscere.’ Itaque Lacedaemonii, quum incerti essent, legatos Delphos miserunt, ut consulerent quid fieri deberet. Pythia autem imperavit, ut ‘puerum utrumque regem haberent, sed magis honorarent natu maiorem.’
218.—Quo accepto responso, quum nihilominus incerti essent, quo pacto reperirent, uter maior natu esset, consilium dedit vir cui nomen Panitae erat. Is vero suasit Lacedaemoniis, ‘ut observarent matrem, viderentque utrum puerorum lavaret priorem, priorique cibum praeberet.’ Narrant illos, observantes matrem deprehendisse eam semper et in cibo praebendo et in lavando alterum ex pueris praeferentem. Credidisse igitur Lacedaemonios hunc, a matre alteri praelatum, natu esse maiorem. Et hos ipsos fratres per omne vitae tempus discordes inter se fuisse narrant.
XVIII | XX |