Jump to content

Easy Latin Stories/Part IV/XVIII

Checked
E Wikisource

 XVII XIX 
XVIII.EXPEDITION OF CLEOMENES AGAINST ARGOS.
A subterranean stream.

209.Cleomeni, Spartano regi Delphicum oraculum consulenti, redditum erat responsum, ‘capturum illum Argos.’ Itaque in Argivorum fines cum exercitu profectus est. Postquam vero ad fluvium pervenit Erasinum, quem aiunt ex Stymphalio lacu effluere: (dicunt enim, hunc lacum, postquam in caecam voraginem se infuderit, rursus apparere in Argolide, et exinde hanc aquam vocari Erasinum ab Argivis); hostias flumini immolavit. Quum vero extis monstraretur, infelicem fore transitum, laudare se ait flumen, quod cives non proderet suos; sed ne sic quidem salvos evasuros Argivos.

The invasion of Argolis.

210.Post haec retrogressus, et tauro mari immolato, navibus duxit exercitum in Argivorum fines. Qua re cognita, ad mare properant Argivi, opem suis laturi. Tum castra castris Lacedaemoniorum, haud magno spatio in medio relicto, opposuerunt. Ibi pugnam ex aperto non verebantur, sed ne dolo caperentur; Pythia enim oraculum ediderat his verbis:

Verum, quando marem praevertet femina victrix.
Inter et Argivos referet praelustris honorem;
Tunc Argivarum reddet plerasque gementes;
Occidet et telis sinuoso corpore serpens.

Turning the tables.

211.Proinde consilium ceperunt utendi hostium praecone: idque ita exsecuti sunt, ut, quoties Spartanus praeco signum aliquod dedisset, Argivi etiam id ipsum facerent. Quos ubi Cleomenes cognovit idem exsequi, quod ipsius praeco significasset; imperat suis, ut, quando prandii signum edidisset praeco, tunc arma caperent, et Argivos adorirentur. Quod fecerunt Lacedaemonii. Nam, dum Argivi ex praeconis imperio prandium capiebant, subito illos adorti, magnum numerum interfecerunt, alios multos, qui in Argi lucum confugerant, circumsedentes ibi custodiverunt.

Broken faith.

212.Deinde hoc fecit Cleomenes. Quum e transfugis quibusdam cognosset, quinam essent ex Argivis qui in sacro luco inclusi essent, misso praecone nominatim vocavit singulos, affirmans, ‘se pretium redemptionis illorum accepturum.’ Statutum autem apud Peloponnesios est pretium redemptionis, binae minae pro singulis captivis pendendae. Itaque quinquaginta fere Argivorum vocatos interfecit Cleomenes; quod reliquis, qui in luco erant, ignotum erat: quum enim magnus esset lucus, qui intus erant, non videbant quid faceret. Postremo vero unus illorum conscensa arbore vidit quid gereretur; atque exinde non amplius egrediebantur vocati.

Sacrilege.

213.Tum vero Cleomenes hilotas omnes iussit materiem circa lucum congerere: quo facto lucum incendit. Iamque dum ardebat lucus, ex transfuga quaesivit, ‘cui deo sacer lucus esset.’ Qui ubi respondit, ‘Argi lucum esse;’ hoc audito Cleomenes, ingentem edens gemitum, ait: ‘O fatidice Apollo, magnopere me decepisti, quum me Argos capturum diceres. Suspicor enim exisse mihi id vaticinium.’ Post haec, maiore exercitus parte Spartam dimissa, ipse cum mille fortissimis ad Iunonis templum se contulit, sacra facturus. Quum autem sacrificare vellet, vetuit sum sacerdos dicens, nefas esse peregrinum sacra ibi facere. At Cleomenes, iussis hilotis abductum ab ara sacerdotem verberare, ipse sacra fecit; quo facto Spartam rediit.

Trial and defence of Cleomenes.

214.Spartae vero inimici eum apud ephoros reum egerunt: aiebant enim, ‘pecunia corruptum Argos non cepisse, quum capere facillime potuisset.’ At ille respondit, ‘postquam lucum Argo sacrum cepisset, visum sibi exisse vaticinium dei: quare non tentandam urbem putavisse, priusquam sacris factis cognovisset, utrum traditurus sibi eam Deus esset, an impedimento futurus. Litanti autem sibi in Iunonis aede, ex simulacri pectore effulsisse flammam: itaque intellexisse se, Argos capi non posse: nam, si ex capite simulacri effulsisset flamma, capturum se urbem fuisse: quum vero e pectore effulsisset, effecta esse omnia quae Deus fieri voluisset.’ Itaque criminis absolutus est.

Madness and suicide of Cleomenes.

215.Postea furor eum invasit: nam quoties Spartanus obviam ei veniret, huic sceptrum in faciem infligebat. Quae quum faceret, et alienata mente esset, vinxerunt eum propinqui, et ligno alligaverunt. At ille, ita vinctus, ubi vidit unum custodem, egressis ceteris, solum relictum, cultrum postulavit: quem quum ei statim dare nollet custos, minatus est homini quae deinde illi facturus esset; donec minis territus cultrum dedit. Tum vero, sumpto ferro, Cleomenes, initio a cruribus facto, misere se ipse laceravit. Postremo, ubi ad ventrem perventum est, hunc etiam dissecuit, donec animam efflavit.

Explanations of the act.

216.Argivi aiebant ‘hoc eum fecisse, quoniam Argivos, qui e pugna in lucum Argi se recepissent, inde abductos trucidasset, ipsumque spreta relligione lucum incendisset.’ At Spartani arbitrantur, ‘non in furorem actum fuisse Cleomenem a deo quoquam, sed contraxisse morem bibendi merum, eaque de caussa in furorem incidisse.’ Haec apud Spartanos de Cleomene fama est.

 XVII XIX