Easy Latin Stories/Part IV/XVI

E Wikisource
< Easy Latin Stories‎ | Part IV
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png XV XVII Fairytale right blue.png
XVI.THE SECOND EXPEDITION AGAINST GREECE.
Preparations.

188.Ne tum quidem Darius incepto destitit. Nam et famulus eum admonebat ut reminisceretur Atheniensium, et ipse cupiebat Graecos subigere. Itaque, Mardonio ab imperio remoto, qui male rem gesserat, Datin et Artaphemem novis copiis praefecit, dato mandato, ut Athenas Eretriamque sibi subiicerent, et capta inde mancipia in suum conspectum adducerent. Hi nominati imperatores, quum ad mare pervenissent, magnas copias conscripserunt; accesserunt etiam naves equis transvehendis, quas superiori anno Darius parandas curaverat. Equis in naves impositis, et omni pedestri exercitu conscendere iusso, sexcentis triremibus profecti sunt.

The voyage.

189.Per Icarium mare cursum tenuere, metuentes maxime, ut mihi videtur, mentis circuitum, in quo superiori anno ingentem calamitatem passi erant. Ubi per mare Icarium transvecti Naxon insulam advenere, omnes Naxii in montes oonfugerunt. Persae vero, in servitutem redactis illis, quoscunque oomprehendissent, et aedem et urbem incenderunt. Quo facto adversus reliquas insulas navigare pergebant.

Delos is spared.

190.Dum haec geruntur, Delii etiam, relicta insula Tenum effugiunt. Datis autem, ubi in viciniam Deli cum exeicitu

pervenit, non passus est classem ad insulam appellere; et postquam cognovit, quo se Delii recepissent, misso praecone, haec iis edixit: ‘Cur fuga abitis, viri sanctil ne me nequissimum hominem putaveritis. Hoc mihi mandatum est a rege, ne, qua in terra hi duo dii nati sint, eam neu incolas eius laedam. Quare redite ad vestras sedes.’ His dictis trecenta turis talenta super aram congesta adoluit.

The fulfilmetit of an old prophecy.

191.Post digressum Persarum ex hac regione, commota tremuit Delos: quod nec ante id tempus, ut aiunt Delii, nec post, ad meam usque aetatem, factum est. Et hoc quidem prodigium edidit Deus, ut imminentia hominibus mala significaret. Constat autem regnantibus Dario, Xerxe, Artaxerxe, plura mala afflixisse Graeciam, quam per viginti alias generationes quae ante Darium exstiterint. Itaque non sine caussa commota est Delos. Et in vaticinio ita scriptum est:

Et Delum, quamvis sit adhuc immota, movebo.

Haec autem tria nomina hoc significant Graeco sermone : Darius coercitorem, Xerxes bellatorem, Artaxerxes magnum bellatorem.

State of affairs at Eretria.

192.Eretrienses autem, ubi cognoverunt sese peti a Persis, Athenienses orarunt ut auxilia mitterent. Itaque copiae auxilio iis confestim missae sunt. At in Eretriensibus sanum nullum erat consilium. Qui Athenienses vocaverant, ipsi in duas divisi erant sententias: nam aliis animus erat, relicta urbe in superiora Euboeae loca se recipere: alii vero, privatum quaestum a Persis sperantes, urbem prodere parabant. Quibus rebus cognitis, quidam e primoribus Athenienses oravit, ut domum redirent, ne simul cum Eretriensibus perirent. Itaque statim omnes Athenas reversi periculum evaserunt.

The taking of Eretria.

193.Persae vero, quum Eretriam pervenissent, expositis copiis, urbem adoriuntur. Oppidani quidem egredi et pugnam committere non audebant, sed muros defendere curae fuit, quandoquidem vicerat sententia non relinquendam esse urbem. Quum autem acriter oppugnaretur murus, intra sex dies multi ex utraque parte perierunt: septimo vero die, nonnulli ex civibus urbem Persis prodiderunt. Qui, urbem ingressi, aedem spoliarunt incenderuntque, poenam hanc rependentes ob aedem Sardibus crematam; homines autem, ut iusserat Darius, in servitutem abstraxerunt.

The Persians land in Attica.

194.Subacta Eretria, Persae in Atticam navigarunt. Quumque Marathon esset totius Atticae maxime idoneus equitibus locus, ibi copias exponere iussit Hippias, qui olim tyrannus Athenarum fuit. Is apud Darium diu vixerat, a civibus suis regno expulsus. Qua re cognita, Athenienses etiam ipsi Marathona obviam hostibus egressi sunt. Duxerunt autem illos decern imperatores; quorum decimus Miltiades erat, de quo supra narratum est.

The mission of Phidippides and apparition of the god Pan.

195.Tum vero Spartam missus est praeco Phidippides, qui cursu celerrimus fuit. Cui, ut ipse narrat, deus Pan obviam factus est, compellatoque nominatim Phidippide, iussit eum renuntiare Atheniensibus illos nullam sui curam habere, quamvis sit amicissimus Athenis, ac iam saepe de illis bene meritus fuerit, et postea etiam bene sit meriturus. Peracto igitur bello, templum Pani Athenienses condidere, eumque annuis sacrificiis placaverunt.

Spartan superstition.

196.Tunc Phidippides, postridie eius diei quo Athenis profectus erat, Spartam pervenit. Primores convocatos ita allocutus est: ‘Petunt a vobis Athenienses, ut sibi subsidio veniatis. Ne passi sitis ut antiquissima inter Graecos civitas in servitutem redigatur a barbaris. Nam et Eretria nunc sub iugum missa est, et illustris civitas periit.’ His dictis, placuit quidem Spartanis auxilia mittere Atheniensibus, sed hoc confestim facere non potuerunt, quum nollent contra legem agere. Erat enim nonus dies mensis: ‘nono autem die, et priusquam plena esset luna, se non egressuros,’ aiebant.

The dream of Hippias, and other omens.

197.Hippiae, Pisistrati filio, talis visus erat oblatus. Visus erat sibi cum sua matre colloqui: quo ex somnio intellexerat, Athenas se rediturum esse. Tunc vero, ducis munere fungens, barbaros in terram egresses ordinavit. Quae dum facit, accidit ei ut vehementius, quam solitus erat, et sternutaret et tussiret. Quumque ei, quia aetate erat iam provectiori, plures labarent dentes, dentium unum, dum tussit, propter vim ex ore eiecit. Qui quum in arenam cecidisset, magnum adhibuit studium ut eum reperiret. Postquam vero nusquam dens visus est, edito gemitu ait: ‘Terra haec non est nostra, neque eam in nostram potestatem redigere poterimus: nam quidquid eius ad me pertinebat, id dens meus habet.’

The Greeks hold a council of war.

198.Interim Atheniensibus auxilio venere Plataeenses. Concilio convocato, imperatorum bifariam divisae erant sententiae; nolentibus aliis, ut proelio confligeretur; aliis vero, et in his Miltiade, confligendum censentibus. Ita quum decern duces dixissent, undecimus supererat, qui suffragium ferret, is qui polemarchus electus erat. Erat autem tunc polemarchus Callimachus: quem his verbis allocutus est Miltiades.

The speech of Miltiades.

199.‘In te nunc situm est, Callimache, utrum velis Athenas in servitutem redigere, an, liberata patria, memoriam tui in omne aevum relinquere. Nunquam enim in tantum periculum adducti sumus. Si a Persia vincemur, decretum est quid nobis sit patiendum, Hippiae deditis: sin autem superior evaserit haec civitas, primam aio futuram esse Graecarum civitatum. Quo pacto igitur hoc fieri possit, nunc tibi dicam. Sententiae imperatorum, qui decern sumus, in duas partes divisae sunt: aliis confligendum ratis, aliis non confligendum. Si tu meae accesseris sententiae, habebis liberam patriam, et civitatem primam universae Graeciae: sin his suffragatus fueris qui dissuadent proelium; erit tibi contrarium illorum, quae memoravi, commodorum.’

Preparations for the conflict.

200.Quibus dictis Miltiades in suam sententiam Callimachum traxit; et accedente polemarchi suffragio decretum est ut proelio confligeretur. Tum eorum, qui ex imperatoribus pugnandum censuerant, quisque, ut dies aderat quo imperare debebat, vicem suam Miltiadi tradidit. Tum in aciem educti sunt Athenienses, tali modo instructi: dextro cornu praeerat polemarchus Callimachus: erat enim tunc lex apud Athenienses, ut polemarchus dextro cornu praeesset. In laevo cornu stabant Plataeenses.

The battle of Marathon.

201.Acie ita ordinata, quum caesis hostiis secunda omina nuntiata essent, Athenienses dato signo pugnae cursu in hostes contenderunt. Tum vero Persae, ubi cursu adversus se irruentes hostes viderunt, ad excipiendos illos se paraverunt. Aiebant enim ‘furere Athenienses, et in perniciem currere, qui tam pauci essent neque equitatum neque sagittarios haberent.‘ At Athenienses, quum manus consemissent, pugnam commisere memoratu dignam. Primi enim omnium Graecorum in Persas impetum facere ausi sunt: et primi sustinuerunt Medicam vestem aspicere; quum ante illum diem vel nomen Medorum Grraeds horrorem incussisset. In media acie vicerunt barbari; qui hac parte victores, perrupta acie, fugientes persecuti sunt. At in utroque cornu penes Athenienses et Plataeenses victoria stetit. Et hi quidem, omissis barbaris quos in fugam verterant, illos aggressi sunt qui mediam aciem perruperant, et de his quoque victoriam reportarunt. Tunc vero in fugam effusos Persas persecuti sunt, donec ad mare delati, ipsas naves adorti sunt.

The losses on both sides.

202.In hoc discrimine et alii multi perierunt nobiles Athenienses; et Callimachus, polemarchus, fortiter pugnans interfectus est: unus item ex imperatoribus, Stesilaus. Ibidemque Cynaegirus, quum aplustre navis manu tenuisset, securi manu amputata cecidit. Ceterum septem navibus potiti sunt Athenienses. £x Persis ceciderunt in pugna Marathonia circiter sex millia et quadringenti; Atheniensium vero centum nonaginta duo.

A supernatural combatant.

203.Accidit autem res mira huiusmodi. Epizelus, civis Atheniensis, stans in acie fortiterque pugnans, oculorum usu privatus est, nulla corporis parte nee cominus percussus, nec eminus ictus: et ab hoc tempore per reliquam vitam caecus permansit. Memorant autem ipsum de hae calamitate haec narrasse: ‘visum esse sibi virum armatum contra se stare, cuius barba totum tegeret clipeum : illud autem spectrum praeteriisse ipsum, et virum sibi proximum interfecisse.’ Haec Epizelum solitum esse narrare audivi.

The Persians attempt to surprise Athens.

204.Eeliquis autem navibus barbari Sunium drcumnavigarunt, ad urbem pervenire studentes prius quam rediissent Athenienses. At dum Sunium navigant Persae, Athenienses, quantum pedibus valuere in urbem retro currentes, prius afifuere quam Persae venerunt. Barbari vero, postquam naves ante Pbalerum, qui portus erat Atheniensium, in mari aliquamdiu tenuissent, retro in Asiam navigarunt. Ita iterum barbari frustrati sunt, dum Graecia potiri conantur.

Fairytale left blue.png XV XVII Fairytale right blue.png