Jump to content

Easy Latin Stories/Part IV/XV

Checked
E Wikisource

 XIV XVI 
XV.THE BATTLE OF LADE.
The determination of the insurgents.

180.Interim ad Miletum ingens et navalis et pedester exspectabatur exercitus. Nam Persarum duces, iunctis copiis, adversus Miletum proficiscebantur. Itaque Iones copias conscribere inceperunt. Convocato concilio placuit ne quis pedester exercitus, qui opponeretur Persis, cogeretur, sed ut muros defenderent ipsi per se Milesii: classis autem rebus omnibus instrueretur, atque quam primum ad Laden occurreret, et pugna navali decerneret. Est autem Lade parva insula, haud procul ab urbe Mileto. Erant autem Ionibus triremes trecentae quinquaginta tres. Naves vero, quas barbari habebant, erant sexcentae.

The speech of Dionysius.

181.Deinde vero, ubi in Lade insula Iones convenere, conciones habitae sunt, et quum alii apud eos verba fecissent, tum Dionysius, unus e ducibus, ita locutus est: ‘Nunc quum in novaculae acie sint res nostrae, utrum liberi simus, an servi; si quidem volueritis labores suscipere, erit id quidem nunc vobis molestum, sed poteritis esse liberi hostibus superatis: sin, disciplina militari intermissa, vos otio dederitis, nullam equidem spem habeo, poenam defectionis effugere vos posse. Sed me audite, mihique vos permittite; et vobis ego polliceor hostes magnam cladem accepturos.’

Dissatisfaction in the fleet.

182.His auditis, Dionysio se permiserunt Iones. Tum ille quotidie, navibus longo ordine eductis, postquam remiges in discurrendo singulis navibus per binas alias exercuerat, et milites iusserat armatos in ponte stare, reliquam diei partem in ancoris tenebat. Et illi quidem ad septimum diem ei parebant; insequente vero die, quum impatientes essent talium laborum, molestiis et solis ardore lacessiti, hosce inter se sermones miscebant: ‘Cur hos exhaurimus labores? nam desipientes nosmet vano iactatori permisimus, qui tres modo naves in commune contulit. Quanto praestat, quidvis aliud, quam haec mala, pati! Agite, ne diutius huic homini pareamus!’ His dictis, nemo amplius mandata facere voluit, sed tanquam pedester exercitus, castris in insula positis, degebant in umbra, naves conscendere exercerique nolentes.

Defeat of the Ionians.

183.Interim Persae cum classe contra progressi sunt. Tum Iones etiam naves suas longo ordine eduxerunt. Proelio commisso, nonnulli e ducibus, sublatis velis, deserta acie in fugam se receperunt. Reliqui vero, ubi plerosque socios prodere rem communem viderunt, noluerunt fugere, sed pugnarunt discurrentes per hostium naves, easque perrumpentes; donec, quum plures naves cepissent, ipsi suarum maiorem partem perdiderunt. Satis constat Ionas magno cum detrimento devictos esse. Dionysius vero, actum esse de classe intelligens, in Siciliam vela fecit; ex qua coortus praedari incepit: Graecis quidem navibus nunquam insidiatus, sed Carthaginiensibus ac Tyrrhenis.

Capture of Miletus.

184.Persae, victis pugna navali Ionibus, terra marique Miletum oppugnarunt, et, suffossis muris, admotisque cuiusque generis machinis, cum ipsa arce ceperunt, sexto a defectione Aristagorae anno; captamque in servitutem redegerunt. Ita ea ipsa calamitate devicta urbs Miletus est, quae in illam oraculo praedicta erat.

The prediction of the oracle.

185.Quum enim Argivi Delphorum oraculum de suae urbis salute consuluissent, alia de Argivis, alia de Milesiis edidit Pythia. Quae vero ad Miletum attinebant, haecce erant:

Tunc quoque, commentrix operum Milete malorum,
Permultis coena et praestantia munera fies,
Crinitisque pedes tua pluribus abluet uxor;
Templi aliis nostri in Didymis sua cora manebit.

Tunc igitur haec Milesiis acciderunt, quando virorum maior pars interfecta est a Persis longos capillos alentibus, et templum in Didymis exspoliatum igne concrematum est.

A too affecting drama.

186.Athenienses autem et aliis multis modis monstraverunt, quantum ea Mileti expugnatione luctum perceperint; et, quum Phrynichus, poeta praeclarus, drama scripsisset docuissetque, de Mileti expugnatione, in lacrimas eruperunt omnes spectatores, et mille drachmis multatus est poeta, quod domesticarum calamitatum mentionem fecisset; et lege prohibitum est, ne quis amplius hoc dramate uteretur.

Failure of Mardonius’ expedition against Greece.

187.Darius ob incensas Sardes poenam de Atheniensibus et Eretriensibus sumere constituit. Magnis igitur copiis Mardonium praefecit. Hic navem ipse conscendit, et cum reliquis navibus profectus est: pedestrem vero exercitum alii duces ad Hellespontum duxerunt. Primum Thasios classe aggressi, qui ne manus quidem contra illos sustulerant, sibi subiecerunt: tum pedestri exercitu Macedonas sub iugum miserunt. Dein Athon montem navibus circumvehi instituerunt. Sed maxima coorta tempestate, maximus navium numerus ad montem illisus est. Aiunt trecentas ex navibus periisse, et hominum amplius viginti millia. Pedestrem vero exercitum noctu aggressi Thraces, magnum militum numerum occiderunt. Itaque Mardonius, turpiter re gesta, copias in Asiam ducere coactus est.

 XIV XVI