Jump to content

Easy Latin Stories/Part IV/XXII

Checked
E Wikisource

 XXI Notes 
XXII.THE AETHIOPIANS.
Some account of the Aethiopians, to whom Cambyses sends an embassy.

281.Cambyses expeditionem in Aethiopas facere constituit. Itaque speculatores misit nonnullos ex Ichthyopbagis, qui Aethiopum sermone callebant. Hos ad Aethiopas misit, edoctos quid dicere deberent, et dona ferentes, pallium, armillas aureas, et vini utrem. Dicuntur autem hi Aethiopes fortissimi et pulcherrimi esse omnium hominum: quemcunque etiam ex iis pulcherrimum et corporis viribus praestantissimum indicant, hunc regem faciunt. Ad hos igitur homines ubi advenerunt Icthyophagi, haec verba fecerunt: ‘Cambyses Persarum rex, tecum hospitium, o rex, iungere cupiens, nos misit, et dona tibi haec dat, quorum usu et ipse maxime delectatur.’

The answer of the Aethiopian king.

282.Quibus Aethiops intelligens venire eos ut speculatores, in hunc modum respondit: ‘Neque Persarum rex vos misit dona ferentes; nec vos vera dicitis: nec ille vir bonus est: nam si bonus esset, non cupivisset aliud imperium praeter suum, nec in servitutem redegisset homines, qui nulla illum iniuria affecissent. Itaque rex Aethiopum regi Persarum suadet, ut quando ita facile arcubus uti huius modi Persae potuerint, tunc expeditionem in nos suscipiat.’ His dictis sagittam ex arcu emisit iisque qui venerunt arcum tradidit.

He examines the presents.

283.Tum sumpto pallio, quaesivit quid esset, et quonam modo factum. Cui quum vera respondissent Ichthyophagi, ‘dolosos hos homines esse,’ inquit, ‘et dolosa illorum pallia.’ Deinde de armillis quaesivit. Quumque de hoc ornatu dixissent, ridens rex, quum compedes esse putasset, ait, ‘apud ipsos meliores hisce compedes esse.’ Ubi ad vinum venit, valde delectatus potu, deinde interrogavit, ‘quonam cibo uteretur rex, et quodnam esset homini Persae longissimum vitae spatium.’ Et illi ‘pane vesci,’ aiebant; ‘octoginta vero annos terminum esse longissimum vitae hominis datum.’ Tum Aethiops, ‘nil mirum esse,’ ait, ‘quum tali cibo vescantur, tam exiguum eos vivere annorum numerum; qui ne tot quidem annos vivere possent, nisi hoc potu uterentur: hoc enim uno a Persis se superari.’

He astonishes the spies.

284.Vicissim interrogantibus regem Ichthyophagis de vitae spatio et ciborum genere: ‘ad centum et viginti annos,’ ait, ‘pervenire eorum plerosque; cibum vero esse carnem coctam; potum lac.’ Quumque mirarentur speculatores quod de annorum numero dixisset, ad fluvium ab illo ductos se esse referebant, e quo lota pellis splendida facta fuisset, quasi olei fluvius esset; odorem autem suavissimum spirare illam aquam; et diu vivere Aethiopas quod hac aqua uterentur. A fluvio discedentes, ductos se fuisse narrabant in locum quo vincti homines custodirentur, ibique cunctos aureis vinctos compedibus vidisse. Est enim apud hos Aethiopas aes metallorum pretiosissimum.

The failure of the Expedition.

285.Speculatores, postquam ista omnia spectaverant, reversi sunt. Qui ubi haec renuntiarunt, Cambyses valde iratus, bellum Aethiopibus inferre constituit, nullo de commeatibus mandato dato, nec secum reputans in ultima terrarum suscipi hanc expeditionem. At milites, quamdiu e terra nancisci aliquid poterant, radices comedentes vitam sustentarunt; ubi vero in arenas pervenere, dirum facinus nonnulli eorum fecere: sorte enim delectum decimum quemque comederunt. Qua re cognita Cambyses, omissa adversus Aethiopas expeditione, domum reversus est.

 XXI Notes