Eclogae (Pontanus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT


Carmina

ECLOGAE[recensere]

I. I. Fontani, Carmina.


LEPIDINA CUIUS POMPAE SEPTEM


Collocutores Macron et Lepidina.

MACRON

Et gravida es, Lepidina, et onus grave languida defers,
obbani lactis et haec fumanti farta canistro;
hac, agedum, viridi paulum requiesce sub umbra,
declinat sol dum rapidus desaevit et aestus.

LEPIDINA

En lactis tibi sinum atque haec simul oscula trado;
umbra mihi haec veteres (memor es) iam suscitat ignes;
o coniunx mihi care Macron, redde altera, Macron.

MACRON

Hic mihi tu teneras nudasti prima papillas,
hic, Lepidina, mihi suspiria prima dedisti,
tunc Macron, Lepidina, tibi, Lepidina Mucroni.

LEPIDINA

Has inter frondes virgultaque nota latebas,
cum tibi prima rosam, primus mihi fraga tulisti.

MACRON

Hic «Macron», Lepidina, «meus», me prima vocasti,
et primus «mea», te alternans, «Lepidina», vocavi.



LEPIDINA

i 5 Viximus ex ilio gemini sine lite columbi,
nox socios vidit, socios lux; oscula iunge
mutua, sic gemini servant in amore columbi.

MACRON

111 a, uxor, memini nunc oscula (prima fuere);
nostra tuis, tua labra meis haesere, diuque
20 spiritus alterno huc illue se miscuit ore.

Tunc Orcus si nos una rapuisset, amantum
una futura anima, una etiam siniul umbra futura.

LEPIDINA

Quod felix faustumque omen sit; reice, coniunx,
hirsutum hunc thalamis, thalami sint omina fausta,

25 Parthenope thalamo namque est dignissima fausto.

MACRON

Hirsuti horripilique absint. Age, candida an ipso
visa viro virgo est, heroe et coniuge digna?

LEPIDINA

O Macron, mea cura Macron, illi alba ligustra
concedant, collata illi sint nigra colostra:

30 Deboli ad fontem sola ac sine teste lavabat;
vidi ego, vidit Anas: viso candore puellae,
qui niger ante fuit, nunc est nitidissimus ales,
et mihi tum subitus crevit per pectora candor:
ipse vides, niveas cerne has sine labe papillas.

MACRON

35 Quin haec candentes, lux o mea, pascua tauros,

quod nec sueta ferunt, nostrae sunt munera nymphae.
Ipse tuas, mea lux, teneo foveoque papillas,
nec liquido cedunt argento aut pondere plurnbo.



ECLOGAE


Fige oculos in me, coniunx mea, qui mihi lucent,
et lychnum et quod nec nigricante cicendula nocte;
Parthenope anne aliis anne his dea fulget ocellis?

LEPIDINA

Magnetem gerit illa oculis siellamque supremam:
venerit ad litus, trahit ad sua lumina pisces;
iverit in silvas, trahit ad spectacula cervos,
ilicet indomiti surgunt ad proelia tauri ;
verterit illa oculos in quem iuvenemve senemve,
ille perit: miseris haec crescit amantibus error.

MACRON

Me miserum, ne oculos in me quoque vertat et ipse
avellar procul his, procul ah, Lepidina, lacertis.

LEPIDINA

Ne, coniunx, ne, care, time; nam sedula mater
hoc docuit, ter te ut levi prò limine postis
amplectar, ter rapta libi simul oscula iungam,
et dicam: « Meus es»; tenerum quoque eryngion ore
ferre dedit, dedit atque hederae cum fronde racemum
ferre sinu et geminis te noctu onerare lacertis;
neu limis, mea lux, dominam spectaris ocellis,
praesertini si blanda pedem nudarit; ibi illa
retia tendit et insidias parat et fovet ignem :
quae mihi frater Acon, soror et soror altera dixit.

MACRON

Haec eadem mihi Naretas et amicus Omason,
quin maiora ferunt: siccat dum nympha capillum
ad speculam et niveae ludunt sine veste papillae,
vidit et: «O», dixit Saliceni filius, « alis
utar et ad celsam pennis ferar ipse fenestram ».
Annuit et placidis risit dea dulcis ocellis:
ille volat, celsam pennis petit inde fenestram.


Die, mea, die, formosa, canit dum nympha per aestum,
audierisne deam?


LEPIDINA

Ad saepem tuin forte latebam :
cum canere inciperet, atrox hic dente pilaster
70 latrat; ibi ipsa fuga saepem insidiasque reliqui.

Invidia (sic Nicla refert) Philomela recessit;
at circum attonitae stupuere ad carmina nymphae.

Ipsa quidem canit (at venti posuer silentes
strataque pacati requierunt murmura ponti):

75 « Exoptat messemque sator frugemque colonus,

ver ales, carum virgo desponsa maritum;
vitis in arboribus, hederae prò rupibus altis,
eoniugis in cupidis gaudet nova nupta lacertis;
irriguum sitiunt fontem sata, pabula rorem,

80 nupta sitit socii lusus et gaudia lecti ».

Haec dea: surgamus, meus hoc, age, personat Hyinen.
Pompa venit celebresque vocant Hymenaeon ad aedes.

POMPA PRIMA[recensere]


Mares ac feminae e rure proficiscentes alternis concinunt.

FEMINAE

Speme tuas salices et myrto tempora cinge,
desere saepta, puer, namque urbs tua gaudia servat.

MARES

Pone tuos fastus faciles atque indue mores,
Parthenope, et quid amor, quid sint connubia cura.

FEMINAE

5 Disce, puer, thalamo lusus et coniuge dignos;
lusus amat thalamos et amant sua ludicra lectum.



MARES

Parce, puella, viro nimium pugnare volenti;
lis thalamis aliena et habent sua foedera lecti.

FEMINAK

Est nigris nova nupta oculis, est nigra capillis,
spirat Acidalios et toto corpore flores. io

MARES

Et roseo iuvenis ore est roseisque labellis,
stiHat Acidalium roseo et de pectore rorem.

FEMINAE

Intactum florem maturaque poma legenti
servat in occultis virgo iam nubilis hortis.

MARES

Poma manu matura leget floremque recentem i 5

rore novo iuvenis, tenera mulcebit et aura.

FEMINAE

Rivulus e tenui manat tofo, exit in amnem
paulatim et ripis crescens decurrit apertis.

MARES

Ex oculi leviore ictu fons stillat amoris,

paulatimque amnes laerimarum et flumina volvit. ao

FEMINAE

Fomite de parvo tenuis primum exsilit ignis,
mox auctus versat latis incendia silvis.

MARES

Ignescit tenui afflatu fax Ienis amorum,
hinc incensa furit venis et pectora torret.


POMPA SECUNDA NEREIDUM[recensere]

Colluctores Macron et Lepidina.

LEPIDINA

Eia agedum, coniunx, quaenam procul aequore pompa?
Haud capiunt virides sinuantia litora nymphas;
Nereidum chorus omnis adest. En coerula prima est
Pausilype implexis hedera frondente capillis,

5 Pausilype mihi nota, vides, procul innuit; haec me
saepe manu sua ad antra, suos deduxit in hortos
donavitque apio et odorifero serpillo
et dixit: « Tibi mite pirum, tibi praecoqua servo»,
Pausilype nigro sub candida guttura naevo.

MACRON

io Quatn molli incedit passu et sese exserit ore

quae sequitur, praecincta sinum et pede candida nudo.
An fortasse tibi, coniunx, nitidissima nota est?

LEPIDINA

(ut sese ad choreas, Macron mihi care, resolvit,
ut lepida est, veneres ut toto spirat ab ore,

15 (an paeto est oculo?) meinini, narrare solebat
Crambane mater, (eane est?) ea Mergilline.

Invideant tibi vel digitos Prochyte Capriteque,

Nerine o formosa, o Nereis heroine;
o si sim iuvenis, tecum ut coniungere dextratn,

20 ut tecum hanc libeat choreas flexisse per actam,
o nymphe formosa, o candida Neptunine;
dum siccas simul ad solem pectisque capiilum,
tunc ego, tunc niveae pennas imitata columbae
sim volucris, tibi quae cerasi cum tempore primo
25 maturos foetus et fraga rubentia rostro

proiciam in gremium primos et ruris honores
per me prima legas nostro et sis munere prima.



MACRON

Illa illa; haud aliarvi vidi gestare puellam
aptius aut pharetram aut intendere fortius arcuili.
Atque alio hos arcus, alio tua spicula tende;
me meus ignis habet et habent mea pectora vulnus.

LEPIDINA

Me miserarvi, meus est, alios pete, nympha, iuvencos;
mi Macron, tege me, collo et tua brachia necte;
ne saevi, Sarniti dea, et tua tela retracta.

MACRON

Te teneo, avertit telum dea, fixit et Auluni.

Ah miser, ut madidis vultum deniisit ocellis.

LEPIDINA

O Macron, memini, mater me docta monebat;

«< Sarnitim fuge, nata, trucem Sarnitida vita;
fert intinctum oculis. arcu fert saeva venenum,
non parcit pueris saevitque inimica puellis ».

Hinc videas Satyros passim, hinc languere Napaeas,
deperit hanc Alcon, octogenarius Alcon,
insanit Morphe, nonagenaria Morphe,
deseruit silvas, qui nunc colit aequora, Faunus.

Ecce venit Resina aviae iunctissima nostrae,
tristior illa quidem patris de clade Vesevi.

Nani teneo (sic lenis anus referebat) amasse
hanc numquam, sprevisse procos, at litore solo
maerentem casus exustaque regna parentis
Tritonis cupidam vix efFugisse rapinam.

Ter sese dea surripuit, tria fervidus lieros
oscula compressis liquit signata labellis.

Nunc quoque livor adest; at sunt sine labe papillae,
quis superat nymphas; videas si forte lavantem,
non tibi candidiora poli sint lactea texta,
non tibi sit pianta crystallus purior alba.

Ex ilio infidum litus fontemque relinquens
rura colit duinisque suas studiosa capellas
pascit et errantes servat cum matribus haedos
60 quadruplici insignes hirsuta ad tempora cornu.

O Macron, Macron, mihi me, tibi te nova nymphe,
quae venit, eripiat, cingit quae ad tempora myrtos.
Ipse vides: illi ridet mare, ridet et aer,
cingit quae ad collutti calthae florentis honorem,

65 illi concedant Dryades, Nereides illi.

O longis praelata comis et lumine paeto,

Hercli, superciliis nigris, candente papilla,
es memor, et meminisse decet, mea nubilis Hercli,
quos mihi corallos, quae niella liquata dedisti,

70 dives corallis et mellis munere dives;

sis memor, et niveum tibi me donasse colostrum
deliciasque rosae primae et vaccinia prima.

MACRON

Risit et argutos in te dea flexit ocellos.

LEPIDINA

Fallor, an adventat Caprei maris heroine?

75 Praeceditque chorus Tritonum et litora clangunt,
non capiunt ondante salo cava litora puppes.

Haec ipsa est, coniunx, Caprei maris heroine;
circumstant Aequana bine, illinc innuba Amalphis,
et fidae comites et litoris altera cura.

80 Ulani ego, dum Capreas peterem cum matre, sedentem
ad scopulum vidi. Famulae properare legentes
ostrea et evulsas lapidoso e margine conchas;
accepit dea me gremio et donavit echinis.

Obstupui ingentemque umero ingentemque lacertis
85 atque utero et toto retinentem corpore formam,
horrebant sed crura nigris et pectora saetis;
purior Aequana cum sit nihil aut sit Amalphi,



utraque odoriferum spirent et pectore anethum.
Litora sed crepuere canitque silentia Triton.

POMPA TERTIA[recensere]

Triton canit dona offerens; Macron et Lepidina colloquuntur.

TRITON

O decus Italidum, longe pulcherrima virgo,

Sìrenum genus egregium et dis aequa propago,
en tua coeruleae centum ad conubia nymphae
dona ferunt auro gravida et Gangetide baca,
en tibi odoratos Panchaeae mercis honores
oceanoque advecta ferunt electra Britanno.

Ferie, agite, et plenis haec dona reponite mensis.

En tibi mille ferunt niveae sua serta puellae,
serta auro intertexta et ramiferis corallis,
en totidem Eois bacata monilia gemmis.

Vos agedum, cultae, capite liaec nova dona, ministrae.
En famuli tibi Tritones simul aere canoro
servitium et volucres propter cava litora currus
promittunt, iter et placido per coerula cursu
tercentum iuvenes, tercentum numina ponti,
et tercentenis dant haec tibi pocula gemmis
fulva auro, variata smaragdo et iaspide tecta.

Vos haec, o niveae, thalamis servate, puellae.

En Caprei regina maris, cui mille ministrae,

Telebois dea dat fulvis radiantia bullis

cingula Cinyphio ex auro et Garamantide ab ora,

priscum opus artificisque manus dis nota Faburni.

Haec olim Aenariae Nereus pater, illa sorori
donat habere sui monumentum et pignus amoris,
dum migrat sociae confinia ad antra Minervae;
est illis adamante novo et variata pyropo
fibula, concordis thalami felicia vincla;

hac coniunx ubi nuda suo cum coniuge vincta est
accubuitque toro, celeri discordia passu
30 diffugit et thalamos subit hinc concordia notos.

Hac age, nympha, tuum simul et te cinge maritum.
Nunc o nunc, sodi, celebres agitate choreas,
coerulei Tritones, et omina fausta vocate:

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

MACRON

35 Dicimus o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee,
felix o Hymen, Hymen felix Hymenaee.

LEPIDINA

Desiit ille quidem iuvenis malus; o m/hi, Macron,
o Macron, mihi quem incussit malus ille timorem.
Herculìs ad fontem mater secura lavabat
40 gausapìum, ipsa udos siccabam sola capillos;
surripuit mihi supparium, mox innuit et se
ostentat formosus; ibi per litora praeceps
eripio meme; sequitur malus; hic mihi dexter
calceus in summa miserae defìuxit arena.

45 Quid non pollicitus ferus hic? Ne nunc quoque tecum
iam videor secura mihi; ne respice, coniunx;
quam vereor summa ne nos despectet ab alga.

Litore cedamus; manet illinc altera pompa:
ipse vides, sociae properant e rure Napaeae.

POMPA QUARTA[recensere]

Macron et Lepidina colloquuntur de nymphis urbanis et suburbanis.


LEPIDINA

Ecce suburbanis longe praelata puellis,
ecce venit pingui muJtum saturata sagina
Butine sociis mecum consueta choreis,

Binine dives haedis, sed ditior agnis,
et cui sunt priniae farcimina pinguia curae.

Ut rubicunda nitet plenisque intenta canistris
nobilis et libis et cognita buccellatis
Ulmia et intortis tantum laudata torallis;
quae mihi culta placet minus, at de polline vultum
non nihil alba placet, tamen est ferus ardor amantum.
Theodocie soror hanc festis nam saepe diebus
ad choreas vocat, hic dulcem meditatur avenam ;
tum canit, ut taciti stupeant ad pascua tauri:
«Ad fontem due, Nisa, boves, dum retia tendo».
Quid cum sola canit frondosae ad culmina villae:

« Huc ades, o Amarylli, vocant Amaryllida silvae»?
Hanc, Macron mihi care, (tulit sors) aspice nymphen •
ad clivum Pistasis adest, en intuba purgat
rasilibusque onerat calathis et stringit anethum.

Non clivus, non fons, non longi haec litoris acta

vidit ea pictos melius contexere qualos;
nunc quoque fama refert, liquidum quod in aere rorem
cogere apes et niella cavis infundere cellis
pingit et e vario reddit sua munera iunco.
Forma illi damno est; nulli conubia amantes,
nulli etiam thalamos nymphae petiere iugales,
quod timeant cupidae simul aspirare rapinae
hinc Faunos, illinc Laestrygonas et Cyclopas
correptos facie et candentis honore papillae
et naevo nigrante nigroque ad tempora cirro
coniurasse tori iura et violare mariti.

MACRON

Heu squalet formosa domi, metus urget amantes.
Capparion ubi nunc, ubi Sedigitus Manubrion,
ausi etiam mediis uxorem avellere claustris
Neptuni? Centum hic Tritones, at ille superbum
excutit aurigam curru et lacerum abicit undis,
(Capparion Petroonte, Aeronte satus Manubrion).


Illi, illi heroes et digni ruris alumni,
et quercu nutriti et castaneis hirsutis,

40 arbuta quis miiiumque liquens abdomen et unctum
miscebant festis convivia lauta diebus.

LEPIDINA

Pistasis, siqua est, digna est heroe marito,

cultoreni tamen et vitis suspirat et horti

et cui sit cucumis, sit et unca cucurbita curae;

45 est quoque spes agiles sciat ut tornare catinos.

At non Hermitis nec Olympias aut Conicle
haec sibi coniugia aut hos exoptant hymenaeos.
Conicle consueta plagas et retia ferre
venatorem amat et venantis amore tenetur;

50 aucupiis capta est, bine aucupis uritur igni

Hermitis, nec amica colo, sed et apta choreis:
hae casus mihi saepe suos et vulnera nudant,
quod felix hymenaeo et quod te coniuge felix.

Notus Olympiadis non est amor: et timet et vult,

55 ast prohibet pudor et durae reverentia matris;

ipsa tamen concurrere equum et resonare sub armis
gaudet et e celsa immoriiur spedare fenestra;
pingit acu tamen, ut credas mugire iuvencum,
in coeno grunnire suem, crepitare cicadas,

60 ut, modo cum geminos filo discrevit Amores,
hunc certare avibus risu mitem et tamen alis
saevire et tacitum stillare in corda venenum,
ilicet insolitum volucres sentire calorem;
illuni arcu facibusque trucem mansuescere in herba,
65 sed furtitn celeres oculis iactare favillas,
ilicet incensos errare per avia tauros.

Est inter natas fecundae prima Labullae
nomine Formellis: non hac felicius hortos
ulla colit, nulli concedit munere fusi,

70 seu ducat linum seu mollis veliera lanae
serica seu digitis promittat fila magistris

aurea seu nivea texatur bractea dextra:
felix sorte sua nymphaque beatior omni.

Illi secretis fons est nitidissimus hortis
Pomonis donum, matris tutela Labullae,
matris Hamadryadis; et amavit liane quoque Pomon,
Pomon avus Fragolae, atavus eerealis Acerrae,
vitiferaeque abavus non certa prole Casullae.

Centum habet hic neptes centumque e stirpe nepotes,
Formellis sed cara illi; non advena fontem,
navita non sitiit, avido quin captus amore
deserat et patriam et fessos aetate parentes.

Virginis haec nunc fida Comes thalamoque ministrat
et forma intoleranda et pictis alta cothurnis,
quos illi suit ex auro miniosus Aluntas,
blanda tamen facilisque et amata ad munera comis.
Mille adsunt buie deliciae et bona commoda ruris;
una mihi invidiae est cornix, cui noctua Bauli
cesserit atque oculis Sabuloni graculus albis.

Haec et: « Have formosa et fiera o mihi cara» salutat,
observansque fores: « Quis », ait, «nunc ostia pulsat? ».

MACRON

Cedam ego turturibus nigris nostraeque columbae,
sitque semel vidisse deam.

LEPIDINA

Vel cesseris alno,
ad quam defossi centum illi ex aere trientes
servantur. Nunc illa domi parat anxia lactis
candentem florem mixto et cum melle farinam,
mox subigit succincta sinum, nudata lacertos
praestringit violas albas et liba cana.

Parthenope tum culta manus miratur: ibi illa
lacteolas et tfiyrsiculos et oluscula signat,
inde latet forma nimiumque et dote superba.
Verum age et hoc, coniunx, (fas est) requiesce sub arcu
nani defessa traho vix genua, et inepta canistri
sarcina me gravat et clivo sudavimus ambo;

105 nuper et hic cecinisse ferunt Meliseon et aegras
solantem curas nec mitia fata gementem
Phosphoridos natae: en hic e turribus altis
fistula dependet, saevi monumenta doloris,
signaque certa manent numerique per ora feruntur:
i io « Phosphori nata, quis heu, quis te mihi, Phosphori, ademit?
O mecum, o salices, mecum o lugete, myricae ».

MACRON

Quin, age, pone et onus, et membra labore relaxa,
nam gravida es, Lepidina, et onus grave languida defers.
Hac quoque pompa venit, via nec capit ipsa Napaeas;
u 5 hic licet et spectare una et requiesse sub umbra.

POMPA QUINTA[recensere]

Colloquuntur Macron et Lepidina; Planuris supervenit,
quae pompam heroum ad nuptias convenientium describit.

MACRON

Uvidula est, quae prima venit, sed et una rosetum
fert Paesti, fert et violas haec una Vesevi,
fuscaque roscidaque et venosis lactea mammis.

LEPIDINA

O coniunx, prima haec, prima haec ne despice quantum
5 et calamis valet et cantu, verum una videri
non formosa cupit luxum aspernata procosque,
asparago gaudet fungisque operosa legendis,
quos et herae, quos et matri dimittat in urbem.

O mihi cara soror (potes et soror ipsa vocari),

IO die, age, qui comites, quos et ducunt hymenaeos,
Planuri o generosa soror Leucogidis albae.



PLANURIS

Descendunt, soror, et nemora et cava flumina currunt
ad thalamos, mille antra deos vomuere, et ab altis
montibus indigenae Fauni proteruntque ruuntque
ad portas; iter ingentes non explicat Orcos,
quos Acherusiacae fauces nova numina mittunt,
stagnaque Baulorum, quos ostia pinguis Averni
emisere adytis lacus et fluitantis Araxi.

Mira illis sunt ora, soror, radiantia fronti
lumina, sulfureis fumus de naribus efflat,
tempora per serpunt rami mentoque rigescunt
hircosae saetae; tum guttura collaque circum
squalent sulfureae totoque in pectore crustae,
cetera membra nigror merus occupat et situs et nox.

LEPIDINA

Me miserato, hine etiam? Procul, ah procul.

PLANURIS

O mea, siste

ad cryptam ; ferratus adest Aeronius, adsunt
ter centum rapidi umbrones totidemque molossi.

Ipsi abigent tecti colla et longa iIta. ferro,
ore latrant, saevum valeant qui inhibere Typhoea;
tnoverat Aenaria ferus hic et monte revulso
raptabatque iter et litus pede celsus obibat
intrabatque antrum : ecce Acron, ecce aspera proles
Lancusi Pelicon et Marsicus Armillatus
deturbant antro et femori cava vulnera figunt;
ille per extremas praeceps vix effugit undas.

LEPIDINA

Et fessa es, mea Planuri, et liquidissimus amnis
it subter, sitienti et aquas et pocula promani;
proximaque Uranie scorteum et sua poma paravit,

quae mihi cara soror forma prior et prior annis,

40 quodque vides, summa procul innuit alta fenestra.

PLANURIS

Assideo, Lepidina, et poma et pocula suinam:
mox tibi et heroas referam summosque Oriarchas,
quos mirere, soror, simul et vereare superbos.

Primus agit pompam Gaurus cum coniuge Campe,
4 5 ingentemque manu pinum fert; pendet ab alta

bine leporum grex, inde anatum, post ordine longo
et damae capreaeque et aper Leboride silva,
et perdix nemore e Clanii et Vulturnius anser
ardeaque fuliceque et grus Lucrinide ab alga.

50 Ipse ebulo pinxitque genas et pectora gypso.

At Campe asparago crines redimita virago
frondentem a radice alnum fert strenua, ubi omnis
pendet et autumnus matura et fructibus aestas
pomaque praecoquaque et auro certantia mala
55 et viridi cum fronde pira atque cydonia cana;
per medios volitant ramos merulaeque ululaeque,
pippilat et passer et dulce canit philomele.

Ursulon insequitur frontem insignitus echino,
ipse umeris pedibusque ingens et cornibus ingens;

60 cornibus ingentes nutanti pondere cistas
castanea e molli sorbisque virentibus, idem
fert umero crumeram nucis et mulctralia lactis,
fert lateri geminas immani ventre lagaenas
sorbino e bimo atque ex anniculo viridisco,

65 et dextra hinnuleos querula cum matre gemellos.

A laeva coniunx felici prole Marana
laeta canit; sociae plaudunt ad carmina nymphae.
Ipsa favos ac mella simul macerumque lupinum
plurimaque in nitidis fert ova recentia qualis,

70 haec ilio est felix et coniuge digna Marana,
docta et acu docta et lino, doctissima lana:
dos illi ingentes tercentum ad sidera quercus

tercentumque nuces, quarum tria iugera campi
brachia protendunt, mille et cum vitibus alni
tercentumque suutn armentum et nemus undique cinctum 75
arbuteisque comis et nucliferis pinetis,
et quae se multa circumtegit aesculus umbra.

Hunc post incedit lentis Misenius heros
passibus, ipse senex, iuvenum sed viribus usus.

Vectibus hi sublatum alte per brachia cetum 80

attollunt, caudaque iter et vestigia verrit
immanis fera et informi riget horrida dorso,
tum quassat caput et minitanti tergore nutat;
faucibus at tenebras simul et vomere et simul ipsa
visa lues pelagusque haurire atque hiscere coelum : 85

occurrunt trepidoque sinu sua pignora celant
attonitae matres: pavor hinc, hinc plausus euntum.
Ipsa viam sibi, qua gressum fert, belua pandit,
at tibicen vocat urgentem ad spectacula turbam,
cantantis longe ingeminant nemora ardua murmur: 90

« Pastores tellure sati gensque eruta sulcis,
monstra cavete niaris scopuloso et tergore cetum;
vulnerat et cauda insidians et devorat ore.
Vos, iuvenes, celerate iter et vim afferte lacertis».
Haec tibicen, turba ingenti clamore salutat 95

Sebethon: «'Nove nupte, nuces para et indue vesteni,
quam tibi Acerranae musco fiavente Napaeae
neverunt, quam pinxit acu Pomelia, ut imo
fronderet limbo patulis satureia ramis,
sibilet ut tenui de fronde locusta susurro; 100

indue et intextum buxo frondente galerum ».

In medio telas operosa observat Aragne
disponitque manu volitantem et captat asilum;
ille fugam parat, ast tenui interceptus amictu
implicitatque pedes et passis instrepit alis, 105

Lydaque de tacito prodit tum turgida nido.

Hunc iuxta coniunx Prochyteia incedit et ore
et gestu spectanda et pictae tegmine pallae;
nexilibus cochleis limbus sonat, horrida echinis
no zona riget viridique sinus frondescit in alga.

In manicis querulae ludunt per (lumina ranae,
cum subito extremas interstrepit anser ad ulvas,
tum linquunt mediis convicia rauca sub undis
attonitae, inde cavos referunt ad carmina rictus
115 raucaque limosae meditantur murmura ripae.

Auribus hinc oriens radiat sol, splendet at illinc
luna pruinosis incedens candida bigis.
Ipsa manu speculum dextra fert, cuius in orbe,
cum sese gemino inclusit Latonia cornu,

120 nocte quidem insidias Satyrorum artesque procaces
detegit et cautis aperit nova furta Napaeis:
illae iter occulto rapiunt per devia passu.

Luce autem, cum sol speculo difTulsit, ibi omnis
cernere erit curas et facta infida virorum,

125 quique paret thalamo fraudem litemque maritus.
Hoc fertur dominae rarum ac memorabile donum,
quo secura sui tueatur foedea lecti.

Claudicat hinc heros Capimontius et de summo
colle ruunt mixti iuvenes mixtaeque puellae.
130 Omnis atnat chorus et iuncti glomerantur amantes;
is lento incedit passu baculoque tuetur
infirmum femur et choreis dat signa movendis
assuetus choreae ludisque assuetus amantum.

Has inter mihi nota Marillia cantat: «Ad alnum
115 cogite oves, amat alnus, amant dominique gregesque».
Responsant : «Amat alnus, amant dominique gregesque».
Sparguntur passim e calathis violaeque rosaeque
et cava Maenalios suspirat tibia versus.

Praecedit gravidis bis septem onerata canistris
140 pompa puellarum, pendent mantilia circum
alba quidem, croceis sed flavescentia villis;
cuique suus comes haeret amans, cui corniger agnus
ex umeris grave pendet onus, sua fistula cuique,
plaudit et arguta de valle canentibus echo:
«Sparge tuas, Sebethe, nuces, en colligit uxor;
Parthenophe, tua poma sinu (vir seliget) effer».

At iuvenum raanus usa umeris et pectore anhelans
ingentes taurorum armos, ingentia aprorum
corpora subvectat duplici pendentia conto,
bis septem capita hirta albis nutantia sannis.
Ingeminant plausus et vox sonat: « Exue, nupta,
exue gausapinas et nudo corpore ramum
excipe, puniceo praefert quem cortice coniunx.

Exue gausapinas, coniunx, ramoque valenti
sterne aciem clausis uxorisque ingrue portis
comminus arma ciens telumque in sanguine tinge ».
Fescennina crepant latis convicia campis.

At lino felix felixque Ansatia fuso
ostentat rarum decus ac variabile textum,
Costalionis opus, telaeque insigne decorum.

Hinc illinc fluit amnis opacaque ripa virescit
margine cincta suo ruptisque immurmurat undis;
apparet certo tenuis sed semita calle,
qua nigrum formica agmen trahit ordine longo,
festinant aliae, ut plenos populentur acervos;
illa redit rapto gravida atque e pendere fessa
invitat sociam in praedam, ac sese ore salutanti
pars condit terrae atque hiemi male credit iniquae;
emicat agmen agens segetique infertur abactae,
ut nunc iam videas, nunc iam vidisse putaris.

In medio positis clauduntur ovilia saeptis,
balat ovis vacuam ad mulctram et se calce tuetur,
upilio at geminis sudans premit ubera palmis;
effluit hinc illinc tepidus liquor, adiuvat uxor
blanditurque viro mulgetque incincta capellam,
et cava fumanti spumant mulctralia lacte;
filia parva focum bucca excitat, effurit intus
lactea vis, florem inde legunt trepidantis aéni;
post, ubi concrevit liquor ac deferbuit umor,
tunc parco sale contingunt onerantque canistris


decoctusque novo lentescit caseus orbe.

Circumstat pecus ignavum fucusque culexque,
quos fumo puer aut ramo frondente coercet
sedulus. Ipsa suo variatur tela colore,

185 egregium dominae quondam ac memorabile munus.
Non arbor frondosa cavis sic vallibus, hortis
sic mediis protenta cucurbita, non adeo grex
altilium cluni scalpit humi sequiturque parentem,
oblectant oculos et corda liquentia mulcent:
ig> tale decus telae, talem praescribit honorem.

Hos ego, cara soror, vidi novique Oriarchas.
Murronem fama est cum coniuge Tifatea
adventare etiam et centum properare quadrigis,
ilice frondentem caput et colla ilice cinctum;

195 liunc centum ciceris grummos totidemque phaseli
convectare fabaeque ingentes volvere acervos
horreaque annosae cereris; tum praela trecenta,
et vini fontern atque lacus Lenaeidos undae
curribus effluere, stagnare liquoribus arva
200 Baccheis, ipsum ex alta fluitare Caserta

Euhion in laticenique Lyaeum abisse Casoram.
Uxorem vero assuetam Marcinida soli
et lini cultricem olerumque et cannapis, illam
et properare iter et raedas agitare volantes,

205 ne qua sit thalamis per se mora. Ne mea, ne tu
crede aliam, seu vere fabis, aestate phaselo
fortius insudare atque invigilare colentem.

Ipsa et acu insutas vestes iunco atque genista
dat dominae, ipse et crateras novurn opus Faberontae
210 legit herae et triplicem palmae de fronde coronam
fictiliumque operum decus immortale mitellam
intinctamque croco et frondenti baccare cinctam.

Et milii iuncta fide et ceparum Pulvica cura
hoc et idem mea Panicoclis studiosa lupini
215 adventare refert socia cum gente Vesevum
oblitum cladisque suae veterumque malorum


finitimosque heroas et alta ex arce Cicalae
hircosum Capreonem hirco nymphaque creatum
succinctum rapis et amictum tempora porro.
Curribus hunc corbes atque horrea avellanarum
devehere, ipsum uda referentem carmen avena:

« Rura meam te. Amarylli, tenent, ego vector in urbem
dum redeo simul et peponos cole et alba velie.

Ex urbe, o Amarylli, tibi nova munera porto
fusosque flavamque colum pictosque cothurnos».
Alternant socii atque iterant nova carmina valles:
« Nos dominae siliquas et corna rubentia, felix
oscula Sebethus feret et feret oscula virgo.

Nos ferimus dulcem peponum et melimela beatis;
hi peponum et melimela legent thalamoque toroque »
Ipse autem monte e summo sua dona Vesevus
devectat trivium ad vetus Artusique macellum
invectusque asino spargit sua munera plebi
delicias ruris, post et digitalia et aptos
verticulos fuso et tinnuleas volsellas.

Plebs plaudit varioque asinum clamore salutant
brassiculisque apioque ferum nucibusque coronant.
Mox vecti gravibusque rotant vinalia contis
piena homo, piena et bimo, nitrata quadrimo;
illa ruunt, ipse ex asino sua munera laudat,
laudantem plausu sequitur Vesuina iuventus
dissultantque cavae favet et de vallibus echo.

LEPIDINA

Qua facie, mea Planuri, quo est ore Vesevus?

PLANURIS

Porticia hoc mihi fida comes narrare solebat,
Carmeli simul ad fontem dum rapa lavamus:
ventre quidem modico, at medio de pectore gibbum
protendit, quanta est Baviae cretatilis olla,
qua miscet suibus pultes farcitque catinum;
quodque pudet, nullas res hic habet et caret illis,

250 prò quibus intumuit cucumis niger; inde Napaeae
hunc rident, rident et Oreades; ille superbum
nutat et inflexo quassat nigra tempora cornu,
quod longe horrescit saetis hinc inde reflexis.

At calvum caput, et nullo vestitur amictu;
255 stant mento sentes horrentque ad pectora dumi.

Ah vereor, soror, et dicam tamen: huius ab ore
curvantur geminae sannae, quarum altera pontum
taetra petit fluctusque ferox et litora verrit,
altera Sarastris fauces, saxa horrida Sarni,
ac tantum non...

LEPID1NA

260 Ah soror, ah mea, desine et istos

enarrare Oriarchas: en venit aurea pompa,
en cultae Dryades, comptae quoque Oreades adsunt,
et choreas agitare pares et dicere versus.

POMPA SEXTA[recensere]

Dryades atque Oreades aiternis concinunt;
Macron et Lepidina colloquuntur.

DRYADES

Turturibus si certa fides certusque columbis
est amor, at variat non mutuus ardor amantum.

OREADES

Turturibus si certa fides certusque columbis
est amor, et thalami sunt vincula certa mariti.

DRYADES

5 Fert filicem desertus ager, male cultus et hortus;
non filicem bene aratus ager, non cultior hortus.

OREADES

Non rixam cultus thalamus, non culcitra litem;
fert pacem thalamus cultus, fert culcitra somnum.

DRYADES

Somne io, pax dulcis io, cantate, puellae.

OREADES

Oscula io, amplexus et io celebrate, sorores.

LEPIDINA

Has, coniunx, mea Planuris sat novit; at illam
nosse nequit mea fida comes, mihi cara Patulcis
culta comam, succincta sinus et candida pectus,
quaeque edam roseo ver ipsum spirat ab ore.

macron

Talis eras, cum te primum, Lepidina, sub ulmo
cantantem vidi, croceis sic ipsa cothurnis
saltabas, sic ora rosas, sic colla ligustrum
florebant; memini numeros et verba canentis:

« Urit me Macronis amor Neside creati ».

LEPIDINA

Ipse refers, patula cantat meus ignis ab ulmo,
ulmus amor Macronis, amor Macronis ab ulmo.
Alter erat croceus, alter tibi calceus albus,
cingebat crines frondoso e subere ramus,
et primo tonsore tibi nova barba nitebat.

MACRON

Ipsa canis, querulae rumpunt tua verba cicadae,
et dixti: « Nec ainant et sunt sine amore cicadae».

LEPIDINA

Ipse arcu querulas stringis de fronde cicadas,
et dixti: « Querulae rumpant nane verba cicadae».

Ut sese ad choreas, Macron, movet apta Patulcis,

30 et niveis suris nigrisque Patulcis ocellis.

MACRON

Sic inemini, niveas nudasti tum mihi plantas,
ad fonteni cum fessa lavas; ego condor in ulva.

LEPIDINA

Ipsa canit formosa Patulcis, amatque Patulcis;
me miseram, ut tristes surgunt ad tempora rugae.

PATULCIS

35 Parthenope Sebethon amat, Platamonis Halantum,

utraque nympha suum tenet et fovet utraque amantem;
sola Patulcis amans, sola est sine amante Patulcis.

Illuni Nisa tenet deserti ad litoris algam
nigra genu croceisque genis et lumine glauco:

40 alba genu roseisque genis et lumine nigro
oreque puniceo maeret deserta Patulcis
exspectatque deae non seram vindicis iram
et venit ad choreas nec iam desperat amantem.

Nisa, raeum tandem reddes mihi, Nisa, Nivanum.

MACRON

45 Ut languet formosa et amari digna puella.

Et sua furta mihi narravit saepe Nivanus;

Nisa illum studiis avium ad sua litora traxit.

Tu modo fac viridem Ligurim de coniuge Pansae,
(deperit hanc iuvenis) nunc hoc age perfice, coniunx,

. 50 coniuge de Pansae dono ferat ipsa Patulcis.

Non mora, quin retrahat celerem in sua vota Nivanum,
ipsa Patulcin adi, cura est mihi adire Nivanum.


LEPIDINA

O coniunx, o Macron, ego hoc prò munere iam scis,
scis tibi quid referam ; referet sua dona Patulcis.

MACROM

Ecce venit formosa, venit decus heroinon,
et myrto dives serpillisque inclyta virgo,

Clara thymo longeque etiam clarissima melle
Antiniana. Ruunt huius fama undique amantes,
et bona pars sine dote petunt conubia nymphae.

Ipsa seni blandita, senem cupit, huius ab ore
et choreas agit et carmen meditata per hortos
laeta canit; stupet ad saepem mirata iuventus.
Hinc sola incedit passuque elata superbo
invitatque senem et suspiria ridet amantum.

Nec nosti, Lepidina, deam?

LEPIDINA

Quin, o mea cura,
(nondum notus eras) sensi sub rupe canentem.

Prima illi vox: « Eurydice, meaque optima cóniunx,
Eurydice, mihi solus amor. » Tum verba notavi,
nunc numeros memini ; quid amor, iam denique sensi ;
quid sit amor, quid hymen, quid sint conubia nosco.

MACRON

Est illi sepostum opus artificis Melidoxi
fistula, sunt numeri intacti cantoris Hymellae:
despicit hinc et oloris avenam et carmina cycni.

Tum septem nitidae sunt praesto ad munera nymphae,
sedulaque Uranie scenam atque umbracula tendit.
Illam non alias hederae cinxere virentes
aptius aut roseis insedit fistula labris;
quin numeros meditata canit nova carmina virgo.


POMPA SEPTIMA[recensere]

Antimana hymenaeum celebrans feliciter ominatur;
iuvenum ac puellarum chorus recinit; Macron ac Lepidina colloquuntur


ANTINIANA

Dicite io, iuvenes, et io geminate, puellae.
Hesperus adveniet fausto cum sidere, nymphae
qui referet thalamos, qui vincula nectat amantum.
Dicite io, iuvenes, et io geminate, puellae.

CHORUS

5 Dicimus: o Hynienaee, io Hymen, Hymenaee.

ANTINIANA

Hesperus adveniet, socii qui foedera lecti,
qui statuat leges, qui deducat Hymenaeum.

Dicite io, iuvenes, et io geminate, puellae.

CHORUS

Dicimus: o Hymenaee, io Hymen, Hymenaee.

ANTINIANA

io Hesperus adveniet cari desponsor amoris,
qui teneros lusiis et mutua gaudia monstret.

Dicite io iuvenes, et io geminate, puellae.

CHORUS

Dicimus: o Hymenaee, io Hymen, Hymenaee.

ANTINIANA

Interea, adveniet cluni vesperus aureus et dum
i 5 fiammeolum et roseos Hymen parat ipse cothurnos,
omina dicamus thalamo Geniumque citemus.
Gausapinas virides, nova nupta novusque maritus,



ECLOGAE


induite et viridem capiti geminate coronam;
sint vobis anni virides viridisque iuventus,
et virides horti sint et viridantia rura.

Dicite: «Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt »

CHORUS

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

ANTINIANA

Nascetur proles heroo sanguine digna,
altera, quae tauros domet et sciat ordine plantas
disserere et lentam in quincuncem ponere vitem,
felix et pratis et felix ubere terrae.

Dicite: «Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt»

CHORUS

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

ANTINIANA

Altera, quae telas cum pectine ducat eburno
discernatque et acu silvas et (lumina ducat,
et fuso docilique manu ingeniosa propago.
Dicite: «Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt»

CHORUS

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

ANTINIANA

Nascentur heroes et heroum inclyta pubes,
aclidibusque sparoque verutisque apta iuventus,
qui monstra oceani, qui saxicolas Tritones
avertant terrae Sirenum et litora servent.

Dicite: «Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt»

CHORUS

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.



ANTINIANA

40 Nascentur qui Mopso et faunigenis Meliboeis

dent iura et gregibus saltus et pascua monstrent,
ipsi pastorum reges pecorumque magistri.

Dicite: «Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt».

CHORUS

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

ANTINIANA

45 Nascetur qui longinquis procul advena terris
haec adeat pastor pauper loca, cuius ab ore
arida vicini resonent et saxa Vesevi,
ipsae quem pinus, ipsa haec arbusta vocabunt.

11 le alta sub rupe canet frondator ad auras
50 pastoris musam Damonis et Alphesiboei :
illi concedant bine Tityrus, inde Menalcas,
alter oves, alter distentas lacte capellas,
et mirata suos requiescent flumina cursus,

Damonis musam dum cantat et Alphesiboei.

55 Dicite: «Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt».

CHORUS

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

ANTINIANA

Nasceturque alius longo post tempore pastor
advena et ipse quidem, proprii sed consitor horti ;
ausit et hic tenerum calamo trivisse labellum.

60 Hunc et Damoetas et amabit Lyctius Aegon,
alter oves niveas dono dabit, alter et haedos.

Hic pascet niveos herbosa ad flumina eyenos,
misceat ipsa suos pascenti Amaryllis olores;
hic et populea vacuus cantabit in umbra,

65 Uranie intactam cantanti iunget avenam



ECLOGAE


et cantum argutae referent ad sidera valles.

Dicite: «Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt».

CHOKUS

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

ANT1NIANA

Succedentque alii Damones et Alphesiboei,
quique edam tenui musam meditentur avena
pastores hedera insignes et harundine clari.

O mihi tum ut choreas agitare et dicere versus
compositique senis niutae applausisse favillae,
ut iuvet et notam tumulo instaurare querelam :
ipse senex tacita positus laetabitur urna.

Dicite: «Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt».

CHORUS

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

ANTINIANA

Dicite: «Io Hymenaee, io Hymen, Hymenaee».

chorus

Dicimus: o Hymenaee, io Hymen, Hymenaee,
io Hymen, Hymenaee Hymen, Hymen Hymenaee,
felix o Hymenaee, Hymen felix Hymenaee.

LEPIDINA

O Macron, nympha haec lepido ut sermone locuta est;
illi mel labris, favus illi stillat ab ore.

MACRON

O coniunx, nympha haec longe est ditissima melle,
centum habet haec apium tabulata, examina centum.



LEPIDINA

Nunc agedum (ad thalamos properat namque undique pompa)
quae Macron domino, dominae Lepidina loquamur
conveniat, namque illa et forma et dote superbit.

Dos illi centumque boves totidemque iuvenci,

90 tercentum simae Cyrnea matre capellae,

cornigerique haedi totidem, quis fronte sub hirta
albescunt maculae, sunt cetera corpora fulvi,
custodes gemini Arctoa de gente Lacones,
mille Theatinis errant quae montibus agnae;

95 praeterea decus illud inenarrabile textum
frondentis zonae cerasi de cortice nexae
aurato et iunco et purpureis viburnis,
e cuius medio pandens avis altilis alas
et scalpit terras et pullos evocat ore :
iuo illi triticea tingunt sua rostra farina,

mox fovet adductis saturos sua mater in alis.

Ergo quid domino, dominae quid uterque loquamur,
die, Macron, sua verba suo sint munere digna.

MACRON

Qui tuus est et ubique comes, lepor adsit et ipse
105 cura primis, Lepidina, tibi et venus illa loquenti.

LEPIDINA

Rura lepos meus is, coniunx, colit, effugit urbem,
forsitan et dominae risurn movisse iuvabit.

MACRON

Suavia sint quaecumque feres, Lepidina, memento.

LEPIDINA

Quin etiam geminata illi simul oscula tradam.




ECLOGAE


33


MACRON

Sic dices: « Cape, nympha, bonum, qui me urit, amorem,
obbam lactis et haec fumanti farta canistro ;
tercentumque illae Cyrnea matre capellae,
mille Theatinis errant quae montibus agnae,
bis gravidae fiant anno bis et ubera tendant».

Sic dicam : « Sume hos culto de margine fructus,
qui tibi notus amor nostri matrisque patrisque.
Cornigerique illi geminos de coniuge foetus
suscipiant fronte albentes et tergore fulvos;
ipse mares videas uno de ventre gemellos,
sis Macron illi, illa suo Lepidina Mucroni ».

Haec nos, et properemus et ostia celsa petamus.




II


MELISEUS A QUO UXORIS MORS DEPLORATUR


Collocutores Ciceriscus et Faburnus pastores.
CiCERISCUS

Hic cecinit Meliseus et haec quoque signa doloris
servat adhuc corylus: «Vidi tua furierà, coniunx;
non, o non perii»; caesoque in cortice signat
populus: «Ah moriens morientem, Ariadna, relinquis »

FABURNUS

5 Pro facinus, tantumne tibi, Melisee, dolorum?

Cui modo convallesque cavae saltusque querenti
reddebant: « Mihi te, quis te mihi, Phosphori, ademit?
O mecuni, o salices, mecum o lugete, myricae ».

CICERISCUS

Vox illi gemitusque sonant Ariadnan et antra
io responsant Ariadnan; ibi miserabilis: « Eheu

te sequor, o coniunx»; alta et de rupe sonantem
deturbat, quae cara seni pendebat ab ore
fistula, dumque cadit fluitans sua reddit harundo,
et numeros et verba refert vocalis harundo:

15 « Te sequor, o Ariadna, morare, Ariadna, sequentem »

FABURNUS

Ergo senta iacet spinosisque obsita duntis
illa quidem et nymphis et Musis cognita avena?

Nec Corydon nec Thyrsis eam nec legit Amyntas?



ECLOGAE


CICER1SCUS

Quin legit, dum spirat adhuc sub rupe, Patulcis,
et dixit: « Tibi, Daphni, tibi nova munera servo
cantabisque senem ad tumulum condesque sepulcro».
Inde levem calamum labris admovit et alto
corde dedit gemitum cantusque effudit amaros:

« Severat ipsa suo segetem cum coniuge et una
purgarat valida segetem cum coniuge marra;
ipsa suo segetem cum coniuge falce secarat
et gravidos torta culmos religarat avena
contuderatque suo messem cum coniuge et aurae
iactarat fragilem socio cum coniuge aristam;
interea socio demulserat aera cantu,
inox simul aestiva requierat fessa sub umbra
carpebatque leves caro cum coniuge somnos.

Ah dolor, abreptamque toro avulsamque lacertis
coniugis liane rapuit volucri Proserpina curru
clausit et aeterno torpentia lumina sonino.

Lugeat hanc desertus ager desertus et hortus
et deserta teges desertae et compita villae;
in primis luge, labor, heu, labor irrite, luge,
et marrae et segetes fraudataque praemia ruris,
et vanam sine fruge operam manuumque boumque.
En squalent prata et sua sunt sine lionore salicta
extinctamque Ariadnan agri, Ariadnan et ipsae
cum gemitu referunt silvae vallesque queruntur;
exstinctamque Ariadnan iterant clamantia saxa,
et colles iterant Ariadnan, Ariadnan et anines.
Conveniant ululae ad questus geminentque querelam
infelixque Ariadnan avis gemat ore sub imo;
ipsae etiam querulae iungant suspiria frondes.

Duxerat ipsa levi fuso subtegmen et ipsa
tenuia sub celeri versarat pollice fila;
ipsa sua studiosa manu glomerarat in orbem
atque hinc vimineis onerarat lecta canistris,


cium tenui insertas orditur pectine telas,
unde viro, unde et natis sua texta pararet,

55 unde sibi cultumque sinum et mantifia cana,
quis olus intactamque rosam deferret in urbem
atque arae soiitos verno sub tempore flores.

Ah dolor, ah lacrimae. Verrentem licia et oras
stringentem telae radiosque et fila trahentem
60 occupat atra manu truncatque rigentia pensa
inmitis Lachesis crinemque e vertice vellit
purpureum, et furva circum caput horret in umbra.

Quo radii? Quo pensa? Quis, o quis staminis usus?
Quo telae studiuni infelix? Quo pecten et orsa?

65 O dolor, o lamenta. Gemat miserabilis, eheu,
consuetus dominae turtur, consueta columba.

11 la colum ducebat: ibi vestigia circum
ludebant geminae volucres, ludentibus ipsa
et cicer et tenerum spargebat blanda cominum
70 mulcebatque manu. Gemat heu miserabilis, eheu,
de trabe maestà sua nidumque relinquat hirundo.

Dum telarti stringebat et acre sonantia lina
et cantu lenibat opus, tum flebilis ales
iungebat socias lacrimoso cannine voces
75 miscebatque modos. Gemat heu miserabilis, eheu,
heu gemat infelix Liguris, cui grata petenti
purgabatque nucem contusaque crusta liquabat
rnellis harundinei vitreum et de fonte liquorem.

Ad gemitum coeant lacrimosi compita ruris
80 pastores, Ariadnan, Ariadnan armenta querantur
extinctamque Ariadnan opacis bucula silvis
cum gemitu testetur, et antra Ariadnan, et ipsi
ingeminent montes Ariadnan, Ariadnan et unibrae.
Claudite oves stabulis, stabulis cohibete capellas,

85 formosae ruris natae innuptaeque puellae;

dum matres Ariadnan iterant, vos avia planctu
implentes legite intactos et iungite flores
et solis luctum et pueri lacrimantis amorem


texite et abscissos Veneris de fronte capillos.
Post, ubi: Io Ariadnan, io Ariadnan, et ipsum <.o

implestis clamore nemus, hunc addite honorem
ad tumulimi, pia verba acrem testantia luctum:
prò fusoque coloque et vimineis calathiscis
hos flores atque haec tibi serta, Ariadna, paramus
ad laurum, tumulo tibi quae iam crescit et ossa 95

amplectens densa tumulum mox conteget umbra:
prò lino telaque et prò subtegmine et orsis
has lacrimas, Ariadna, atque haec tibi dona vovemus;
en lactis florem ad tumulum et redolentia niella,

placamusque pios manes et condimus umbram, 100

aeternum et valeas, Ariadna, aeterna valeto.

Nebat acu tunicam nato indusiumque puellis,
fundebatque manu latices, dum pingit ab urna
spargentem Sebethon aquas, dum labitur amnis,
per salices strepit et ripis frondentibus aura, 105

murmurat et tenui decurrens lympha susurro;
ipsa sua lucem dextra insignibat et auras
spargebat flammis, radiisque micantibus atras
pellebat tenebras, primo ut sol splendet Eoo
fulgidus et tremulis intermicat ardor in undis. no

Ah dolor, ah gemitus: fleat, o fleat excita silvis
aesculus et durae veniant ad funera quercus.
Format acu dum quercum et mollibus aesculus umbris
dum surgit viridans, procul, ah procul ingruit acta
tempestas Èrebo, vellit quae funditus altam 115

et quercum et fractis disciuditur aesculus umbris,

et tunicam et tantos secum rapit Auster honores ;

inde repens lucem nox occupat occidit et sol

et radii ; ipsa novis Ariadna offusa tenebris

caligat nocte obscura et circumdatur umbra. 120

Crudeles radii, quo lux, quo purpureus sol,
crudelisque dies? Mecum, o mecum ite, puellae,
ad luctum, mecum ite, deae, mecum ite, sorores
Naiades, quibus illa choros iungebat et una


125 nudabat liquidis argentea membra sub undis;
bue, sociae Dryades, simul et celerate, Napaeae,
umbrarum memores choreaeque in montibus actae,
et questus geminate et amarum intendite luctum.

Sol obiit, tenebrae exortae: non pabula rorem,

130 non imbrem sitiant segetes, non culta liquorem;
in lacrimas abeant rores imberque liquorque,
unde tìuant queruli lacrimoso margine rivi,
murmuraque ipsa sonent Ariadnan, Ariadnan et ipsi
suspirent cursus udaeque querantur arenae.

135 Lux periit, tenebrae offusae: iam robora frondes
excutiant foliisque leves spolientur et alni,
ipsa comas, laurus, tristesque, avellite, myrti ;
cium frondes foliisque comae miscentur et auris
huc illue agitantur et excitus instrepit aer,

140 ipse aer, ipsae frondes, folia ipsa comaeque

dum volitant, strepit et miseris conquestibus aura,
triste fleant Ariadnan, impulsaque saxa resultent
flebilibus numeris Ariadnan, Ariadnan, ut ipse,
ipse senex renovet luctus et prodeat antro ».

145 Finierat lacrimisque genas atque ora Patulcis
laverat; hic miserae comites et pectora duris
planxerunt palmis et saxa sonantia longo
implerunt clamore et femineis lamentis.

Tum senior gemitum ingentem dedit et scidit albani
150 canitiem, simul hos effudit pectore questus:

« Arescat mihi ros et apes sua niella negarint,
non, o non mihi cara favos quae deliquet uxor:
torpescant flores, pomum mihi deneget arbos,
non, o non mihi poma manu quae seligat uxor:

155 squalescat seges et messem mihi culta negarint,
non, o non cererem mihi quae mea ventilet uxor:
arescant horti, frugem mihi deneget hortus,
non olus o mihi quae, non quae mea tondeat uxor:
torpescat focus atque ignes focus ipse negarit,

160 non, o non mihi farra foco quae torreat uxor:

dispereant fontes et aquas mihi deneget amnis,
non, o non latices mihi quae mea misceat uxor:
triste ruat coelo excidium pecudi atque capellae,

non fetum dent armenta aut mulctralia sucum,

non, o non mihi lac quae cara coegerit uxor: 165

infelix coelo exitium ruat, ut neque lanam
veliera dent, nullae veniant ad licia telae,
non, o non mihi texta manu quae neverit uxor:
dira lues coelo ruat et ruat altus Olympus
stragem agris, stragem arboribus, terraeque ruinam 170

det super et mediis tellus internatet undis.
Non uxor mihi cara domi, quae sarcula curet,
non falcetn quae acuat messi lignisque securim,
non socia gratorum operum consorsque laborum.
Non, heu, quae defecta senis locet ossa cubili, 175

cantanti non quae numeros et verba ministret,
pulsantem non quae digitis iuvet et iuvet ore,
non oculos quae claudat amans donetque capillis
extinctum et lacrimis decoret miseranda sepultum,
quae raemor aeternumque vale, vale ad ostia dicat ». 180

Haec Meliseus, et antro sese condit opaco;
ex ilio latet et cura tabescit et annis.
Forsan et ipsa, Faburne, dies solabitur aegrum
mitescetque malum, nec tanta silentia frustra.
Nuper ad extremam foribus quae proxima myrtum 185

non expressa quidem tamen est vox reddita: « Lauri,
este mei memores; fontemque inducite lauris,
Naiades mihi cultae, et solem arcete hyacinthis ».

FABURNUS

Nuper et ad veteres citrios, dum tondet anethum

uxor et ipse simul mentam atque sisimbria purgo, 190

suspirantem illum et querula cum voce ferentem
intenti accipimus: « Longum o defleta, quid umbra

nec mihi nocte venis, nec amica occurris imago? ».

Huc aures, Cicerisce: vides quid corvus ab ipso


195 impluvio, consuetus heri ploratibus ales,
quid corvus secum incrocitet meditetur et ore:
« Et manes meme fugiunt et vita gravatur;

cur, o cur nostri non vos quoque poenitet, aurae? ».

CICERISCUS

Quin aures veterem ad postem, qua ianua hiulca est,

200 adinoveo? Ipse sub haec coryleta, Faburne, maneto.

FABURNUS

An potius, qua lotos et alticomae cyparissi
triste gemunt scriptoque dolent in cortice cedri:

« Parcite, apes; nisi triste nihil de rore legetis;



infecere mei rores et pabula questus ».

205 Ali dolor, ah desiderium: non antra nec horti,
non imae valles, non silvae aut flumina servant
non monumenta senis; quin hic quoque signa dolorimi
tofus habet memor et lacrimas, quas ebibit ante,
nunc quoque gutta refert, referunt et saxa dolorem.

CICERISCUS

210 IHe quidem flet adhuc; sed multa, Faburne, levari
posse monent numerique monent et verba querentis,
quaeque ipse in vultu speculans et voce notavi,
dum vacuam in foribus discreto vimine texit
fiscellam et vario solantem se Orphea cantu
215 coniuge cum socia pingit memoremque querelam

quemcumque ad iuncum ingeminans miseratur amantem.
Mox subit: « O mea quisnam, heu quis mea vulnera curet? ».
En audi: «Milli cur, cur o mihi triste minatur
Iris ab exortu, maerent sata, luget et hortus?

220 Tandem, o tandem aquilo nubes disperget et austros.
Quisnam, o quis desiderium et mea vulnera sedet?
Orpheaque Eurydicenque sequentem intexite, iunci,
dum fiscella levi circumfrondescit acantho.

Saevit hiems dira et pecori ferus ingruit aer


atque apibus tandem, o tandem miteseet et aer
et zephyri ver diffundent; quaenam aura, quis aegrum
solatur veris tepor aut nova mulcet hirundo?

Orpheaque Eurydicenque sequentem intexite, iunci,
dum fiscella levi circumfrondescit acantho.

Arescunt coeli vitio atque uredine prata
et sii vis cecidere comae; tandem, o tandem imbres
restituentque comas silvis et gramina pratis:
quisnam o restinguitque ignes et vulnera sanat?

Orpheaque Eurydicenque sequentem intexite, iunci,
dum fiscella levi circumfrondescit acantho ».

Haec senior, suetam interea tiec spernit avenam,
et pateram exornat nymphis et mulctra Vacunae.

FABURNUS

Non amnes, Cicerisce, aut haec quae flumina cernis
decrescunt non usta calore, augentur ab imbri ;
post coeli tempestates pelagique procellam 240

componunt sese fìuctus et nubila cedunt.

Tristitiae quoque meta sua est. Meliseus ab antro
prodibit tandem segetis niemor et memor horti,
diluet et rastris curas et falce dolorem.

CICKRISCUS

Quin potius, quoniam ver appetit et sua curae est 245

insitio, falcemque illi cuneosque paramus?

Cortice quoque etiam lentescat vulnus et udo,
quae super ipse linens imponat glutine, libro.

 


MARON


Syncerius et Zephyreus pastores queruntur apud sepulcrum Maeonis;
inox a dolore in voluptatem conversi amatoria ac pastoralia quaedam
canunt. Sub ipsius autem Maeonis persona Pauli Artaldi medici mors
deploratur.


SYNCERIUS

Ipse vides, quo tot, Zephyree, inventa sepulcrum
cuneta tulit: superat vix, ah, vix est super umbra.

ZEPHYREUS

Synceri, non umbra diti, non fama, nec ipsa
exstabunt monumenta; rogo vix pauca supersunt;

5 inox eadem nox obscura caligine condet;

quae tumulo circum increscunt virgulta vel alto
ignea vis excussa polo aut manus improba perdet,
ossaque nuda solo sparsa atque ignota iacebunt;
ne post ossa quidem, nec fabula Maeonis ulla.

SYNCERIUS

io Haec igitur, Zephyree, dies? Haec summa laborum est?
Quin potius, quoniam nulli sunt Maeoni sensus,

Maeona nec lacrimaeve iuvant aut carmen, eamus.

Ara, vale, cineres magni pastoris havento;
nos, Maeon, nos te aeternum saivere iubemus.


ZEPHYREUS

Discedens ego, terra, tibi, quae Maeona servas,
et desiderium et lacrimas meaque oscula linquo;
te zephyri foveant molles, te lenior aura,

Maeonis et de qua frondescet amaracus urna
usque fluat liquor ille tibi, quo vulnera et ipse
sanabat, quo Naiadum comebat et ora,
fundebatque deùm ambrosiani per rura, per hortos,
aeris et medica purgabat ab arte venenum,
quo fuit et silvis olim tam notus et urbi,
et fama superavit Ocrim iugaque alta Matesi.

Ipse vale aeternum, Maeon, mihi maxime Maeon.

SYNCERIUS

Nunc agedum, tenues calami, mea dulcis harundo,
di coelo, terris umbrae, nos lenibus auris
cantantesque fruamur et otia laeta sequamur.

Cura olerum studiumque herbarum artesque medendi
viventem iuvere expressi et Maeona suci,
me compressa iuvant labris labra; Phylli, venito;
ipse inter frondes coryletaque densa latcbo.

ZEPHYREUS

Oscula me suppressa iuvant; mea Lychni, maneto
qua platani strepit umbra, sonat leve murmur aquai.

SYNCERIUS

Non me tam levat aura Canis sitientis in aestu,
spirat Acilla suo quam quod de pectore anethum.

ZEPHYREUS

Me risus fovet, aura Philaenidis, aura cachinni,
sordeat ut Philomela apiumque ad saepta susurri.


SYNCERIUS

Vidi ego pietà manu selectaque fraga legentem,

A o innuit et mihi, serta deus dum stringit in umbra:
hic ibi tum femur hirsutum saetosaque menta
obstupui atque oculos fruticoso in margine fixi.

ZEPHYKEUS

Vidit me dum poma lego arrisitque legenti,
et dixit mihi Nais: « Amant et poma Napaeae ».

45 His ego tum implevique sinum obstupuique papillas
pectora dum limis oculis et colla pererro.

SYNCERIUS

Suave per aestatem, ad fontem stat ubi unda, canorum
agmen et argutas ranarum audire querelas,
veliera tum crispantem et cornua lata moventem
5 o Cirronem spedare, salit dum terga Macillae,

inox Rufam, mox Albigenam, mox Thyrsan et Hypsan,
ac iuxta residere, cui tua gaudia narres.

ZEPHYRKUS

Suave per hibernum frigus, dum nox silet, ipsum
ad foenile boum murmur, cum ruminat omnis
55 grex simul et pastae suspirant pignora matres,
audire, et saturi distenta sub ubera fetus
dum ludunt, petit hic socium, fugit ille petentem,
atque una recubare, cui tua pectora iungas.

SYNCERIUS

Hic aries villosus et hirtis cornibus, aure
60 quadrifida, cui tergemini lato inguine testes

horrescunt, hic ipse aries gregis omnis et omnis
virque paterque gregis; patrem hunc fetura fatetur,
admissura virum; spes est gregis omnis in uno.


ZEPHYREUS

Miraris taurum hunc; patrem hunc Lucania et unum
iactat habetque virum; armenti laus omnis in uno est.
Ducit ab Herculeo genus et cognomina tauro;
hunc Dryades mirantur, amatque et deperit illa,
quae facie tauros, oculis capit aurea cervos.

SYNCERIUS

Sit modus, o Zephyree: instat nox, ite capellae,
ite et oves; age coge, Lacon, age coge, Lycarba,
latratu et revoca, cessit qui a matre, iuvencum.

ZEPHYREUS

Synceri, hoc age, lecta sinu dum mespila condo,
in thyrsum dum sorba suis cum frondibus apto.

His gaudet tua Sila, probat mea Rufula sorbum.

SYNCERIUS

Eia eia, Saturisca, domum, ad praesepia nota,
quid segnes? Eia ite, eia; nox advenit, eia,
ite domum; insidiis nox opportuna lunorum est.



IV


A C O N


Acon adulescens Napen a se amatam nymphis praefert Naiadibus. Illae
veneno ex oculis emisso Napen conficiunt Vertumnus eam in napum
convertit. Introducuntur ìtaque Petasillus et Saliuncus pastores fabel-
lam liane referentes, deinde quoque rusticanas quasdam Melisei can-
tiones decantantes.

Petasillus et Saliuncus collocutores. %

PETASILLUS

« Cedite, Naiades nymphae, iam cedite, vincit
pulcra Nape paetisque oculis uigroque capilLo. »
Verberat bis puer acer Acon atque increpat ore.

Illae oculis conceptum atro sub corde venenum
5 inspirant, quo vieta Nape tabescit, ut altis
tabescunt sub sole nives in montibus, et iam
ponit humi languentem animam morsque occupat artus.
Hic ter Acon scidit ora comamque a vertice vellit
et clamore nemus complevit, questibus auras.
io Clamantem Vertumnus opaco e limite sensit;
accurrit pueri memor, et miseratus amantem
iniecta tellure Napen tegit. Illa repente
in bulbum conversa solo radicibus haesit;
vestit eam foliis deus et frondescere iussit:

15 bine olus, hinc herbosa Nape turgescit in agris.

Haec nobis quondam pueris Meliseus ad ignem
narrabat, cum rapa senex poscamque probaret

contusamque fabam sparsa condiret amurca
misceretque apio rutam, coriandron aceto.

SALIUNCUS

Non puduit cantorem igitur resonantis avenae,
cui tot oves, pecoris tantum, mulctralia tanta,
pellitum pastorem olitorum accumbere mensis
ulpicaque et veteres ructare ad pratidia cepas.

PETASILLUS

Illuni cepa recens viridisque cucurbita captum
ducebat mentaeque sapor sucusque sisimbri,
munere quo viridi recubans in caespite mecum
haec cecinit veteres fassus per carmen amores:

« Huc ades, o mihi cara, vocant te, Ariadna, ligustra,
te myrti salicesque vocant, age, cara, ven to.

Ipse tibi tenerum legi servoque phaselum,
ipse cicer, tibi sepositis rosa floret in hortis;
en tibi coeruleus cucumis super amite crescit,
coeruleus cucumis devectus Arangide terra,
hic ubi nigirides ranae certare elephantis
praesidio culicum haud dubitant et hirundinis atrae,
te manet hic cucumis, propera, mecumque recumbe.
Quin et Campano de veliere textus et Umbro
supparus et viridi circum variatus hibisco
te vocat; hunc suit Alcidamas, distinxit et Alcon,
hic et acu Morco similis, quem mater Acilla
instituitque colo atque apibus formavit alendis;
supparus is tibi sepositus blanditur et instat.

Huc ades: en tibi grex, Ariadna, occurrit eunti;
dum properas, laetae plaudunt de fronde cicadae».

Haec cecinit Meliseus humique hortensia dona
evellens mentastrum atrox et sedile porrum
sustulit ipse umeris fascem et redolentis anethi,
mox sese in montes et pascua nota recepit
ad veteres lauros fumosaque tigna Vesevi.




50 Illinc et mihi fiscellas et cymbia lactis

mittit, amicitiae memor et trivialis avenae,
idem pastorum cultor pariterque olitorum.

Post dulces quandoque epulas iuvat esse lupinum,
esse inulas, asprina iuvant, post lene Falernum;

55 et mea me quotiens petit ore Biturrica, quantum
ruta iuvat, quam labra iuvant redolentia porrum.
Scilicet ille, satur scrutis et lactibus agni
ac sale continctis haedorum clunibus, atrum
laudat olus, acres ructat de gutture bulbos.

SAL1UNCUS

60 Et nostri, Petasille, greges sensere canentem
in silvis Meliseon, adesaque saxa sonorem
dum referunt, tacitae cantum stupuere Napaeae;
et (mirum) fessae vocem tenuere cicadae
prostrataeque solo iacuere ad carmina vaccae,

65 oblitae cytisuin pecudes, satureia capellae.

Incipit h'nc: « Ariadna piro mihi gratior ipso,
quod superat vel odore rosas, vel fraga colore;
dum pectus foveoque manu tractoque papillas,
non me mulctra iuvant, non lactis piena recocti
70 fiscina, non haedus dum ludit ad ubera matris,
bucula non cupido dum blanda admugit amanti».

Desierat: plausere boves, plausere iuvenci
mugitu, socio responsant antra favore
convallesque cavae, resono nemora avia cantu.

75 Mox iteruin: « Dulce, in pratis dum gramina tondent,
cernere capreolos variato tergore, pictis
distinctos maculis; mater vocat usque paventes,
sectantur trepidi vestigia matris anhelae,
ludunt et saturi circum ubera nota gemelli.

80 Suave per aestatem liquidam mulcentibus auris,
dum tectae ratnis volucres conubia miscent,
pandentemque alas caudamque ad terga rotantem
pavonem spectare. Vocat Iunonius ales



consortem thalami, speculosa volumina versat,
cauda micat, mediis fulgent sua sidera pennis;
venit amans, cupidis miscent simul oscula rostris,
iungit amor geminos, geminataque gaudia gliscunt,
inter utrosque suos Venus ipsa accendit olores.

At mea cum liquidos Ariadna recedit ad amnes
albenternque pedem nudatque ad flumina suras,
genuaque sub vitrea candent argentea lympha
et fungis alni candentius et nive corni,
populus et niveos quos iactat in aera flores ;
tunc mihi corda liquant vel niella Sicanidos Hyblae,
niella favis Heliconis et anteferenda Libyscis
et suco, Siculae stillant quem cortice cannae ».

Finierat: simae rupere silentia caprae,
ruperunt et oves, simul cum matribus agni,
balatum referunt colles Gaurique recessus
et Cumae vacuae et cryptae graveolentis A verni,
antraque Musconis et opaca sepulcra Tuennae.

Haec ait, et latis umeris quae bucina pendet,
inflat eam labris turgentibus: illa frementi
involvit coelum gemitu. Quo concita silvis
erumpit clamore suum gens horrida saetis,
horrida grunnitu et tundentibus aera sannis.

Ipse tnanu glandem spargens citat ore erepatque
ora per et dentes rictu glans hausta voraci,
lambentes catuli circumstant ubera matrum.

Mox abit ad fagos, sequitur simul undique pubes
armentalis, agris regnat Meliseus in ipsis
nodoso incumbens baculo et stans imperati adstant
Umbronum generosa cohors, turni aeque Laconum
latratu lupos arcent et limine fures.

Haec memini, Petasille; iuvat meminisse; vel umani
candentis lactis pretium ferat, o mihi siquis
hunc iterum det vidisse atque audisse canentem,
det calamos modulare levemque inflare cicutam.




PETASILLUS

O mihi siquis eum sistat Vulsonis in antro
120 rursus et ad Mopsi saiices aut rura Salenti,
ille sibi vitulum pretium ferat, eligat agnum
Cornipetam, cui lana pedes descendit ad imos.

Rursus et ipse suos recinat Meliseus amores,
aut cum Deboli pratis, Minionis ad alnum
125 haec dolet, et socias ranae iunxere querelas:

« Ad corylos Ariadna canit subtegtnina dùcens;
dum canit, assuetas miscet Philomela querelas;
coniugis absentes haec dum suspirat amores,
ingeminat memorem nati Philomela dolorem ;
i^o dumque viri barbam meminit saetosaque menta,
hic Philomela gravem sustollit in aera questum;
dumque torum queritur fraudataque gaudia lecti,
maestà silet Philomela facitque silentia luctus:
suspirant redolentque simul, quo carmine captae
135 formicae tacitum dant laeta per agmina plausum.

Ad fluvios me torret amor, fax urit ad amnes:
o mecum veteres, ranae, renovate querelas.

Dum tibi promitto noctem meaque oscula, coniunx,
deliciasque paro gregis et nova munera porto,

140 dum lavor ad fontem sudataque pectora tergo,
et filicem necto crines ac tempora circum,
ecce lupum ad caulas; agnumque ex ubere matris
eripit et tacitus latebrosa per avia tendit.

Ipse sequor, noctem in nimbis per inhospita duco,

145 et mea te, coniunx, exclamans pectora piango:

O mecum veterem, ranae, revocate dolorem.

Dum tibi de viridi fiscellam vimine texto
virgaque coeruleo miscetur candida iunco
flavaque supremum circumdat linea textum
j 5 o et limbum croceo subtexunt flore corymbi,
ecce per impluvium demisso fune pedumque
et picturatum buxi de fronde galerum



fiscellamque, decus texturae et ruris honorem,
surripiunt fures, ah, monstra pudenda Brigantum.

Excutior sonino trepidus latrante Cynandro; 155

dum crudo perone mihi pes sternitur alter,

ingruit atra cohors murniur, subroditur alter

pero nec a morsu pollex defenditur aegro ;

exclamo lacrimansque genas et pectora tundo:

o mecum questus, ranae, geminate recentes. 160

Dum fetus geminos vaccae candentis, adulti
spem gregis, ad fluvios et prata virentia duco,
dum mihi promitto suboles, ad aratra iuvencos,
ad mulctram vitulas, ad dolia dona Lyaei,
dumque sero cytisum vaccis arbustaque pango 165

atque serens canto ad sulcos vinetaque pangens
ad foveas, ipsi mecum experiuntur et agni,
ludunt ad sentes infirmis cornibus haedi,
ah dolor, ah lacrimae, sonuere tonitrua coelo,
discurrere faces ignitaque tela coruscant, 170

de coelo tacti fetus, armenta gregesque
et tactae vites avulsa et stiva serenti
attonitu ; vix ipse super turbatus et amens
stragem inter pecorum frugumque relinquor et atris
ambustus flammis iaceo; vix colle propinquo 175

lapsa Pales tutatur humi tollitque iacentem:

O mecum solitas ranae instaurate querelas
et luctum geminate novosque intendite questus ».

Concidit hic: ipsi simul ingemuere iuvenci
ingemuere et oves cumque ipsis matribus agni, 180

ingemuere caprae ipsis et cum matribus haedi,
demisere comas quercus, liquere palumbes
et quercus, frondemque nuces posuere, columbi
deseruere nuces, ramos fregere myricae,

deseruere at aves nidum et cum prole myricas, 185

deseruitque et apis flores roremque cicadae
et ranae mutis fecere silentia buccis.

Haec Saliuncus et haec referebat harundine clarus



et calamis Petasillus, uterque insignis avena.

190 Interea asparagosque legunt fungumque recentem
boletosque sequuntur et altercantur utrimque,
conditura suo quae sit miscenda sapore;
tecta et uterque subit nigro squalentia fumo
hirsuti Labeonis. Hic et miscere Falernum

195 asparago docuit, docuit piper, hic boletis

incoctumque pirum, mentae silvestris acervum
alliaque adicere et contritum serpillum,
postremo querulis oleum stillare patellis.



AD ACTIUM SYNCERUM SANNAZARIUM CORYLE


Coryle transformata et Amor vinctus.

Hanc, Acti (neque enim pattila solum aesculus umbra
grata placet), corylum tueare, nec arbutus una
carmine nota dei est, Pana aut tegit una canentem
aestibus in mediis somnos suadente cicada;
veruni etiam et corylus nostris est cognita silvis,
nec tantum Meliseus eam aut tantum una Patulcis
ornarunt calamis caesoque in cortice versu,
cutn questu commota gravique excita querela
vertice decuteret frondes et corde sub imo
redderet: « Heu heu ». Sed singultibus interrupta
piena nequit raucas iam vox erumpere ad auras;
sibilat ipsa tamen : «Vidi tua funera, coniunx »,
atque illa.: «Ah moriens morientem, Ariadna, relinquis».
Nam iaculo quondam choreisque insignis acuque
praestabat Coryle, nympharum haud ultima forma.

Sed quo non penetrat livor? Dum fessa lavaret
ad fontem, dum membra fovet Sebethide in unda,
vertit eam cantu in stirpem Circeis Abelle
ac densis circum ramis et cortice saepsit.

Illa novo latitans sub stipite flevit et ipsos,
ah miseram, audita est poenam deposcere divos.

Sic olim puer audieram, dum cantat Amilcon
ad choreas, nitet alba seni coma, deque galero
cauda lupi et furvis horrent umbracula cirris.

Tityrus hunc docuit, sub quo cava fistula primum


montibus his numeros deduxit et antra canore
implevit. Corydona quis aut non novit Alexin,
pastorum aut musam Damonis et Alphesiboei?

Inde alii. In primis bifori Corylenus avena
30 saevum arcu cassumque oculis et pectore Amoreni
obtrectare ausus et amaro incessere cantu.

Quod facie minium referens, quod flavus et albo
pectore, proceros quod late effusus in artus
deperit Aridiam, cui sit breve corpus et ater
35 inficiat livor nigras cum pectore mammas

torpescantque oculi albescant et tempora canis;
assiduus tamen in silvis ad flumina clamet:

« Aridia o mihi cara, ades et simul oscula iunge,
en primas tibi castaneas, prima arbuta servo ».

40 Aridiam solae referunt sed inaniter aurae.

Non igitur tantum Meliseus et una Patulcis,
veruni hedera praecincta virenti et tempora myrto
ac molli calamos circum complexa labello
Antiniana suos longum est conquesta dolores
45 ad corylum. Haec solitas lacrimoso murmure voces
frondibus instrepere ac rupto de cortice visa est
et questus repetisse gravem et geminasse querelam ;
ut nuper, cum exutum armis vinctumque referret
inmitem Veneris puerum solaque sub umbra
50 desertuin, ac tacitas furtim effugisse Napaeas.
Invidia heu tantum potuit visque effera amandi
vieta metu alteriusque tori suspecta libido.

Certabant una genitrix face, natus et arcu,
ille ferire homines, urere at illa deas.

55 Par erat bine hominum gemitus, par inde dearum,

atque bine atque illinc par quoque vulgus erat.
Ridebat genitrix, rubuit puer; ille pbaretram
excutit, accenso haec concutit igne facem,
tum simul una duas involvit fiamma Napaeas;

60 clamarunt: «Uno laedimur igne duae»;



ECLOGAE


55


pastores una tris vulnerat ille sagitta;

vulnere tres uno congemuere pares.

Fassa est se victam risu dea terque per ora
perque genas nato basia anhela dedit:
prima rosas oluere Paphi, Cnidiam altera nardum, 65

tertia amaracinas visa referre comas.

Collocat hinc gremio fessum, lenemque quietem
invitat blando naenia grata sono;
rorarat teneros artus sopor, et tamen ipse

articulos, tamquam spicula tractet, agit. 70

Mox viola super instratum mollique ligustro
ponit ad argutae fluxile murmur aquae
commendatque suae Sebethidi, moxque sub ipsum
tecta nemus longe devia rura petit,
diversosque legens non uno e gramine flores 75

nunc sibi, nunc puero serta novella parat;
nec non et Charites studio mulcente laborem
effundunt teneros prata per uda modos.

Admovet interea pueri Sebethis ad ora

ora sua et sensus inficit inde suos; 80

ilicet buie tacitum serpit per membra venenum
sentit et afflatus corde dolente novos.

Deliolum tunc maestà petit soloque sub antro
conqueritur, flammas nec capit ipsa suas:

« Parve Amor, heu deserte Amor, heu puer une sub umbra 85
nec comes aut custos, non tibi mater adest,
fraudes insidiaeque assunt, male credite silvis,
ah sopor, ah tanto conscia ripa dolo».

Hinc Nemesis ruit, inde comis effusa Corinna,

Lesbia at hac, illa Cynthia parte volat; 90

corripit haec arcus, suspectas illa sagittas
et iacit in medios noxia tela rubos;
illa manus iunco religat, simul altera vittis
obstrinxitque oculos occuluitque genas.

Mox laetae spoliis redeunt, gratantur euntes, 95

quod sit rivalem nulla habitura suam,



quod nullae invidiae posthac in amore futurae,
quodque sit et certum quaeque habitura torum,
sitque etiam nullos tandem sensura dolores,
ioo dum nova mutata sorte in amore rota est:

« Unus amor, sua cuique fides, mala philtra valento,
nil puer hic, quo nos ludere possit, habet ».

At puer, ut sonino excitus nova vincula sensit
atque oculos vitta praepediente tegi,

105 fletque sirnul clamatque simul: « Properate, sorores,
demite texta oculis, solvite vincla manu ;
heu, mater, cui me liquisti? Credula mater,
me violae aut sertis posthabuisse potes?

Ingratae Charites, sonine insidiose, nemusque,
no et tela et pharetrae num periere meae?

Pastores, genus infidum, infidaeque Napaeae,
reddite nunc arcus, reddite tela mihi ;
quod si, quae vobis iam sint nocitura, timetis,
reddite quae saltem sint nocitura deis ».

11 5 Talia per lacrimas iterat puer. Ecce per hortos
mota quidem questu pulcra Ariadna venit,
qualis quae fraudcm metuat, quae ferre dolenti
quaerat opem. Sit opem poscere dignus Amor.

Ut dextram explicuit: «Mater mea » dixit, et illam
120 inicit in teneros, pectora blanda, sinus.

Ut matrem suasere sinus, subrisit, et inter
verba iacit blandis oscula blanda sonis;
mutua virgo refert, suasere quoque oscula matrem
dulceque nescio quid oscula Amoris habent.

125 At postquam emicuere oculi et fax illa refulsit,
visus Amor certe est, qui fuit ante puer;
visa sua et puero mater, sic pectora suadent
oraque, ni naevus prima labella notet.

Sed tamen ingeminat: «Mater, da spicula, mater,

130 redde arcuili ac pharetram, telaque redde mihi ».
Ecce autem geminae per murmura nota columbae
ostendunt arcus atque ubi tela latent.



ECLOGAE


57


Eruit illa arcus et sentibus abdita tela,
obducunt spinas qua tetigere rubi,
tum puerum accingit pharetra pharetraeque sagittas 135

indidit, ipsa sua disposuitque manu.

Ridet Amor gaudetque arcus tractare sinuque
virginis e tenero vulnera sueta parat,
ore puer, sed fraude senex atque arte magister,

trux dis, trux homini, trux quoque et ipse feris. 140

Mox collo implicitus nymphae puerilia iungit
oscula et alternos provocat ore iocos,
paulatimque dolos meditans inspirat amicum
virus et a tacitis inficit ossa notis:

« Nec tua non nostrae versabunt pectora curae, 145

quique sinu teneor, corde fovebor Amor,
nec vates derit, qui te quoque cantet, et illi
ipse adero, ipsa libi grata futura parens ».

Haec ait et nitidis coelo se sustulit alis;

qua volat, auratae signa dedere comae. 150

Ad inatrem properat, nani vidit ab aere matrem;

excipitur roseo matris ab ore suae.

Quae postquam pueri casus et vincula novit,
detersit lacrimis quaeque fuere notae,
et solata simul, simul et miserata, papillas 155

obtulit; admovit labra manusque puer,
deque sinu fluxere attrae, fluxere Favoni
atque Arabum afflatu prata oluere nemus.

Haec postquam Antiniana, novum coryleta dederunt

cum plausu gemitum ac veterem indoluere querelane 160

11 la iterum solata: «Quid, o maestissima », dixit,

« nunc corylus, Coryle? Sors haec tua nunc quoque multis
invidiae est; lacrimae fìores, suspiria fructus
dant tua. Non paucis livor quoque profuit, et te
invidia extollet parietque iniuria famam ». 165



VI

QUINQUENNIUS


Institutio ad vitae cultuni et religionem.
Quinquennius filius, Pelvina mater.

QUINQUENNIUS

Dio, mater Pelvina, fragor quis tantus et unde?
Dolia num stringitque cados vindemia et arctat?

Hei mihi, quam crebri rutilant de nubibus ignes.

PELVINA

Abde sinu te, nate, meo atque amplectere matrem,

5 ne trepida: di, nate, focis genialibus astant
castaneasque suo prunis cum cortice torrent.

Illae, ubi sub cinere ardentem sensere favillam,
displosae crepitanti bine tanta tonitrua coelo
disiectique ruunt ignes. Caput exsere, nate,
io di mensas liquere, neque est metus ullus ab igne.

QUINQUENNIUS

Me miserum, properat, procul en vestigia nosco,
Orcus adest atque ore minax ac dente cruentus.
Hunc, mater, mihi pelle raanu : trahit horrida crura
et quassat caput et mento riget hispida barba.

Hunc abigas, Pelvina, mihi.



ECLOGAE


PELVINA

Fuge, saeve; quid audes

in puerum? Fuge, Claude. Meus iam nocte quiescit,
inque diem queritur nihil hic meus. I, pete tesqua
atque fatnem solare faba ingluviemque lupino.

QUINQUKNNIUS

Quid, mater? Baculumne quatit ferus et riget aure?

PELVINA

lllum ego, nate, antro inclusi scuticaque cecidi.

" QUINQUENNIUS

Anne etiam zona vinxisti?


PELVINA

. Et compede cruda.

QUINQUKNNIUS

Nunc, mater, tete amplector novaque oscula iungo.

PELVINA

Quinquenni mihi care, tua haec sunt oscula; iunge,
atque itera.

QUINQUKNNIUS

En itero: die, o mea, die, age: quidnam
hic Orcus deus est?

PKLVINA

Deus est hic, nate, malignum
numen et in pueros saevum grassatur. It umbra,
dentivorax umbra horrificans noctemque diemque
et baculo ferit et dextra rapit et trahit unco,
fauce et hiat puerum, queritur qui nocte, die qui
oblatrat matri mammaeque irascitur; illum
et dextra fovet et cauda demulcet amica,



qui ridet matri inque sinu nutricis amatae
dormiscit, capit absinthi et cura melle liquorem;
quin cui brassiculae semen placet, huic dat ab ipso
35 blandus avem nido, dat pictae colla columbae,
quam tibi pollicitus.

QUINQUENNIUS

Num perlita crustula melle
est quoque pollicitus?


PELVINA

Dabit haec tibi, nate, benignum
numen et iIle deus, cui nos atque omnia curae.

QUINQUENNI US

Die, mater: deus iste quis est numenque benignum?

PELVINA

40 Qui tenerum lactis florem ac ientacula praebet,
dum matri puer obsequitur, dum paret alenti ;
qui piena melimela manu croceasque placentas
dat pueris, dum litterulas et carmina discunt.

QUINQUENNIUS

Num det fraga mihi, cerasi num molle quasillum,

45 ad ferulam cum discipulis si crastinus asto?

PELVINA

Quin et cariculas, quin mitia sorba nucemque
pineolam et dulci perfusa cydonia musto.

En crustum, en prunum aridulum, en mustacea et offas.

QUINQUENNIUS

Num, genitrix, deus hic panem post vina canenti
50 mulsa sacerdoti miscet, dat sorbile et ovum?



ECLOGAE


PKLVINA

Qain et avem: pinguem ipse suum vult esse ministrimi.
Det tibi avellanas ficumque uvamque recentem,
invises quotiens templum et veneraberis aram
et faris bona verba.

QU1NQUENNIUS

Monedula si mihi detur.

quive gemat cavea turtur, vel tympana pulsem,
dum facit antistes rem sacram atque incubat arae.

PKLVINA

His ego citriolum frondenti et praecoqua ramo
addiderim, nulla in gremium si lotia noctu
fuderis Unctiliae, tibi quae dedit ubera parvo.

Nunc grandem loti pudeat.

QUINQUENNI US

Mihi desine, mater,

irasci. Sopor ipse gravai; nam saepe per umbram
ludere cum pueris videor vel litore primo
nare simul nassaque leves includere pisces,
exclusos mox elabi, me subdier amni,
stillare et liquidum madefacto e corpore rorem.

Hoc nato, mater, praesta, ut deus ille benignus
excitet e sonino stupidum exhibeatque matellam;
cedam ego cariculis siccis dulcique placentae.

PKLVINA

Atqui, nate, deus nil esurit; ille matellam

haud curat. Quin dona cape et cape semina, quis tu

urinam moderere et lotia rara remittas;

sin aliter, deus ille atrox tibi, nate, flagellum

incutiet. Volat explorans, quis lintea parvus

inquinet, urticaeque decem fert se ante maniplos,

et caedit scutica nigroque involvit amictu



micturientem aliquem taetroque absorbet hiatu.
Mitescit tamen et rictus compescit hiantis,
pectendum quotiens matri buxoque colendum
praebueris caput et purgandum lende capillum.

80 Narri secus intortum orditur de vertice funem,
quo puerum trahit et deserta exponit in alga
invitatque avidas adaperto gutture phocas.

Quare, age, care, mihi cervicem amplectere et ipso
lude sinu, simul abde oculos et collige somnum.

QUINQUENNIUS

85 An, mater, mihi blanditias et carmina dices?

PELVINA

Dicam, nate; etiam cunas modulabor ad ipsas
naeniolam; cape naeniolam et nigra lumina conde.