Jump to content

Eclogae vel bucolica/Ecloga VII

Unchecked
E Wikisource
 Ecloga VI Ecloga VIII 


Meliboeus

Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis ouis, Corydon distentas lacte capellas,
ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
et cantare pares et repondere parati.  5
Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
uir gregis ipse caper deerrauerat; atque ego Daphnim
adspicio. Ille ubi me contra uidet: "Ocius" inquit
"huc ades, o Meliboee; caper tibi saluos et haedi,
et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.  10
Huc ipsi potum uenient per prata iuuenci;
hic uiridis tenera praetexit harundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu."
Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,  15
et certamen erat, Corydon cum Thyrdide, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere uersibus ambo
coepere; alternos Musae meminisse uolebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.  20

Corydon

Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi
uersibus ille facit), aut, si non possumus omnes,
hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

Thyrsis

Pastores, hedera nascentem ornate poetam,  25
Arcades, inuidia rumpantur ut ilia Codro;
aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
cingite, ne uati noceat mala lingua futuro.

Corydon

Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, paruos
et ramosa Micon uiuacis cornua cerui.  30
Si proprium hoc fuerit, leui de marmore tota
puniceo stabis suras euincta coturno.

Thyrsis

Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
exspectare sat est: custos es pauperis horti.
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,  35
si fetura gregem suppleuerit, aureus esto.

Corydon

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
candidior cycnis, hedera formosior alba,
cum primum pasti repetent praesepia tauri,
si qua tui Corydonis habet te cura, uenito.  40

Thyrsis

Immo ego Sardoniis uidear tibi amarior herbis
horridior rusco, proiecta uilior alga,
si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite, iuuenci.

Corydon

Muscosi fontes, et somno mollior herba,  45
et quae uos rara uiridis tegit arbutus umbra,
solstitium pecori defendite: iam uenit aestas
torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

Thyrsis

Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
semper, et adsidua postes fuligine nigri;  50
hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.

Corydon

Stant et iuniperi et castaneae hirsutae;
strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma;
omnia nunc rident: at, si formosus Alexis  55
montibus his abeat, uideas et flumina sicca.

Thyrsis

Aret ager; uitio moriens sitit aeris herba;
Liber pampineas inuidit collibus umbras:
Phyllidis aduentu nostrae nemus omne uirebit,
Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.  60

Corydon

Populus Alcidae gratissima, uitis Iaccho,
formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo,
Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
nec myrtus uincet corylos, nec laurea Phoebi.

Thyrsis

Fraxinus in siluis pulcherrima, pinus in hortis,  65
populus in fluuiis, abies in montibus altis:
saepius at si me, Lycida formose, reuisas,
fraxinus in siluis cedat tibi, pinus in hortis.

Meliboeus

Haec memini, et uictum frustra contendere Thyrsim.
Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.  70

 Ecloga VI Ecloga VIII