Migne Patrologia Latina Tomus 131
Enarrationes in Psalmos
Enarrationes in Psalmos (Remigius Antissiodorensis), J. P. Migne 131.0843C
DIVERSA DIVERSORUM IN PSALMOS PRAEAMBULA.(Ex Bibliotheca Maxima Veterum Patrum.) 131.0133|
Quid significet IN FINEM, quod frequenter invenitur in titulis psalmorum. 131.0133D| Finem duobus modis accipimus. Primus est iste communis atque moralis, quando res aliqua ad extremum deducta pervenerit, nec ulterius potest prodire, quae motus sui terminum probatur accipere.
131.0134D| Sic enim dicimus finitum cibum, qui sedula comestione consumptus est; finitam pecuniam, quae docetur expensa, et caetera quae hoc modo probatur edici.
Secundus dicitur finis perpetuus atque perfectus, quem modo quaerimus: qui tunc nobis protendi magis 131.0135A| ac dilatari incipit, quando ad eum mens devote pervenerit. Finis ergo legis ac plenitudo, Christus est, sicut Apostolus dicit (Rom. X): Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti; ad quem dum pervenerimus, nihil ultra perquiremus: sed ipso beatitudinis fine contracti, plenissima jucunditate perfruimur, cujus amor tantum proficit, quantum intellectus noster Domino praestante clarescit, et ideo quoties in titulis psalmorum finem reperies, ad Dominum Salvatorem nostrum aciem mentis intende, qui est finis sine fine et bonorum omnium contemplativa perfectio.
Quare PSALMI dicuntur. Genus est musicorum, hoc est cithara, decem chordas habens, cui propter hoc psalterium nomen 131.0135B| est additum, quia ejus plectro desuper chordae pulsantur. Quando autem inferius tangitur, cithara nuncupatur. Ex quo intelligere debes, psalterium desuper canens, non carnalia aut terrena, sed spiritualia et coelestia personare.
Quare psalmi tunc per ista organa canebantur? Quia populus carnalis erat, qui per hujusmodi delectationes fuerat ad idololatriam depravatus, et necesse fuit eum simili dulcedine ad Deum revocari. Austerioribus eum monitis curari nolebant. Dum enim concurrunt, quasi cantica et melodias audire, verba Dei in eorum mentes salubri et consueta dulcedine serebantur. Magis enim tenetur, quidquid libenter auditur. Simul etiam ut haec magis quam turpia discerent decantare.
131.0135C| Hac ergo causa David choros cantorum cum principibus suis octoginta et octo in Paralipomenon legitur ordinasse, ut magnitudo sonitus organorum et vocum populi cor et delectatio terrori mista compungeret.
Quomodo solvitur quod dicitur, defecerunt laudes David, et postea inveniuntur psalmi David? Sic: sciamus in quo psalmo finiuntur: in septuagesimo scilicet primo, qui Salomonis titulatur, et ad Salomonem omnino non pertinet, sed ad Christum. Merito ergo laudes David in laude Christi finitae sunt, quia lex et prophetae usque ad Joannem praedicaverunt (Matth. XI). In Salomone ( sic ) quoque intitulatur unus, Oratio Moysi hominis Dei, id est, sive duodecim, 131.0135D| juxta Hebraeos, qui aiunt sequentes psalmos usque ad nonagesimum nonum titulum non habentes, octogesimo octavo esse jungendos, sicut in libro prophetarum, quorum tempora non notantur.
Quid est diapsalma? Ubicunque Septuaginta diapsalma posuerunt, in Hebraeo non habetur diapsalma, sed SELA, hoc est semper: diapsalma interpretatur percantatio. Ipsum autem verbum sela ipsi Septuaginta in finem, sunt interpretati, in psalmo septuagesimo dicentes: Etenim Dominus habitabit in finem. Ita et ipsi non intellexerunt sela. Quidam sane putant cessationem Spiritus sancti esse diapsalma; sed cum in finem tertii psalmi in 131.0136A| Hebraeo habeat diapsalma, superfluum est cessationem Spiritus sancti nominare, cum etiam, si hoc nomen poneretur, nemo dubitaret in finem esse cessatum, sed in nono psalmo canticum diapsalmis dicitur, quod utique impossibile est; et quis posset cantando cessare, aut cessando cantare?
De his autem qui sine titulis sunt traditio etiam talis est, ut cujus auctoris praescriptio praecesserit, caeteri qui sine titulo sequuntur ipsius esse credantur.
Sciendum tamen est quod apud Hebraeos omnes psalmi permisti fuerunt et inordinati: quos quidem primus Esdras in unum volumen coegit, et in ordinem numerumque disposuit, ac titulos apposuit: ac per hoc occultum sacramenti mysterium alios aliis praetulerit ordine. Decorus et mirabilis ordo, numero 131.0136B| quidem mystico terminatus, sed sacris virtutibus infinitus. Hic autem totus ordo psalmorum, quantum humanum ingenium investigare praevaluit, duplici mysterio noscitur esse decursus.
Primum, sicut auctoritate Patrum dictum est, Novi et Veteris Testamenti sacramenta complectitur. Septem quippe decades referuntur ad Sabbatum, quod ad primam illam pertinet sine dubio culturam: octo vero decades quae sequuntur nostro tempori deputantur, qui resurrectionem Domini die octava pia devotione veneramur. Secundo, quia sicut quinquaginta diebus superducto diluvio criminibus suis terra diluta est, sic psalmorum spiritualis abyssus peccatis inquinata corda mortalium usque ad judicii tempus perpetua inundatione purificat.
131.0136C| Psalmi omnes qui inscribuntur ipsi David, ad Christi pertinent sacramentum, quia David dictus est Christus. Denique psalmi qui fugam passionemque David explicant, ostendunt fugam passionemque Dominicam. Illi autem qui in finem inscribuntur perfectionem bonorum operum produnt, quia hic finis dissimilis est aliis finibus, cum ille habeat hic replementum: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. 10).
Pro torcularibus, pro aeternorum munerum fructibus hymnus est.
Pro his qui haereditabunt retributionem sanctorum, sive Ecclesia, quae est corpus Christi, et haereditatem capiet regni coelorum.
Pro octava. Quidam hunc numerum Evangeliis deputant, 131.0136D| eo quod continentur in his beatitudines, per quas venitur in regnum Dei; sive illius arcae octo animae.
In dedicatione vel consummatione tabernaculi perfectio Ecclesiae intelligitur.
Pro his qui commutabuntur. Pro populi Judaici ac gentilitatis, vel Synagogae et Ecclesiae commutatione, providet.
Pro occultis. De adventu filii Dei pronuntiat, qui Judaeis occultus fuit.
Canticum resurrectionis. Ipsius Dominicae resurrectionis veritas.
Oratio Moysi hominis Dei. Ad legem Dei revertitur, 131.0137A| eo quod ipsa nos Redemptoris resurrectione satiare pronuntiat.
Psalmus in Salomonem, id est pacificum, quod est in Christo, qui est pax nostra
In confessione vero docet ut jugiter homo Deum et voce fateatur et corde.
Illi sane qui res gestas secundum litteram narrant, verticem spiritalis intelligentiae cognoscuntur habere.
Psalmus filiorum Core per passionem Christi redimendum populum praefiguravit: quia Core interpretatur calvitium, quia Dominus noster Jesus Christus in loco Calvariae crucifixus est.
Pro verbis Chusi filii Jemini. Hoc est, quod Chusi, relicto David, ad Absalom transiit, qui erat hostis patris sui, sicut Judas Christi.
131.0137B| In assumptione matutina. Quia Dominus resurgens mane assumpserit captivitatem, reducens secum ex inferis.
In prima Sabbati. In ipsa resurrectione.
Priusquam liniretur. Antequam resurrectione clarificaretur.
In remuneratione delictorum, utique suorum. Canticum graduum coelestem designat ascensum.
Psalmus ergo ille qui in medio canticorum graduum est, tanquam turris pulcherrima ponitur.
Sed nec sine mysterio arbitror esse, quod hic liber in tribus quinquagenariis constat scriptus.
Primus enim remissionem peccatorum praestat. Secundus ad spem invitat regni coelestis. Tertius nos ad regnum aeternae beatitudinis mittit.
131.0137C| Diapsalmae vero, quae semper interpretantur, docent ut animae semper in his exerceatur fidelis intentio.
In primo libro Paralipomenon legitur (I Par. XXV), cum David propheta devota Domino aetate senuisset, quatuor juvenes ex Israelitico populo elegisse, qui psalmos quos ipse Domini aspiratione protulerat, organis, citharis, nablis, tympanis, cymbalis, tubis, propriaque voce in magna jucunditate supernae gratiae personarent.
Quae suavis adunatio, tribus partibus divisa constabat. Rationalis pertinebat ad humanam vocem, irrationalis ad instrumenta musica. Communis autem de utrisque partibus aptabatur, ut et vox hominis certis modulationibus ederetur, et instrumentorum 131.0137D| melos consona jucunditate conjungeretur.
Sic suavis illa et jucunda musica, Ecclesiam catholicam tali actu praedicabat quae ex diversis linguis varioque concentu in unam fidei concordiam erat Domino praestante creditura. Ex quo numero indita nomina frequenter in titulis invenimus, ut Idithun, Asaph, filii Core et his similia: non quia ipsi (ut quidam volunt) auctores fuissent psalmorum, sed quoniam impositi artificibus, administratores eorum rerum probabiles exstiterint, ut honorem de tali commemoratione sumerent, qui officio sancto devotis mentibus serviebant, maxime quia et nomina eorum intellectus rerum congruos indicare noscuntur.
131.0138A| Non enim supradicti viri ad psalmos faciendos electi sunt, sed eos congregatos tantum legimus ad canendum; psalmographos autem fuisse historia nulla testatur: et praesumptuosum est dicere, quod nulla possit auctoritate probari. Psalmos autem ad solum prophetam David pertinere certis declaratur indiciis.
Denique in Apocalypsi volens istud opus intelligi, solius David meminit, dicens: Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Apoc. III). In Evangelio quoque Pharisaeis Dominus dicit: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? (Matth. XXII.) Unde probatur universos psalmos non multorum existere, sed tantum ipsius quem a Domino constat 131.0138B| esse nominatum. Usus quoque catholicae Ecclesiae, Spiritus sancti inspiratione, generaliter et immobiliter tenet ut quicunque eorum cantandus fuerit, qui ex diversione praenotatur, lector aliud praedicare non audeat, nisi Psalmus David; quod si essent proprii aut Idithun, aut filiorum Core, aut Asaph, aut Moysi, eorum nomina utique praedicarentur: sicut et in Evangeliis quando aut Marci, aut Lucae, aut Matthaei, aut Joannis vocabulo pronuntiantur; quod etiam secutus Pater Augustinus, congruenter omnes psalmos dicit esse Davidicos.
Psalterium est, ut Jeremias ait, in modum Δ litterae formati ligni sonora concavitas, obesum ventrem in superioribus habens, ubi chordarum fila religata, disciplinaliter plectro percussa, suavissimam dicuntur 131.0138C| reddere cantilenam. Huic citharae positio esse videtur contraria, dum quod ista in imo continet, conversa vice gestat in capite.
Hoc autem genus organi canorum atque singulare aptatur corpori Domini Salvatoris, quoniam sicut istud de altioribus sonat, sic et illud gloriosae institutionis superna celebrat, sicut ipse in Evangelio ait: Qui de terra est, de terra loquitur; qui autem de coelo venit, super omnes est; et quod vidit et audivit, hoc testatur (Joan. III). Unde quidam et hoc opus Davidicum, ideo psalmos dictos esse praefiniunt, quia de superno culmine resonare noscuntur. Cognosce ergo quod isti tantum pro excellentia sui dicantur psalmi, qui hoc volumine continentur.
Psalterium Graecum nomen est, et Latine organum 131.0138D| vel laudatorium dicitur, quia Hebraei NABLUM vocant. Psalmus a psallendo nomen accepit, vel a psalterio, vel ἀπὸ τοῦ ψάλλειν, hoc est, a tangendo.
Psalmus est cum ex ipso solo instrumento musico, id est psalterio, modulatio quaedam dulcis et canora profunditur. Canticum est quod ad honorem Dei cantatur, quando quis libertate propriae vocis utitur, nec loquaci instrumento cuiquam musico consona modulatione sociatur; hoc et quod etiam nunc in divinis laudibus agit. Psalmus cantici erat cum, instrumento musico praecinente, canens chorus sociatis vocibus acclamabat, divinis duntaxat sermonibus obsecutis. Canticum psalmi erat cum, choro ante canente, ars instrumenti musici in unam convenientiam 131.0139A| communiter aptabatur, verbaque hymni divini suavis copula personabat.
De multifaria inscriptione titulorum. Quasdam superscriptiones psalmorum per allusionem consimilem constat spiritaliter intuendas, quia si litteram consideres, extraneum est, cum non ea invenias in psalmis, quae continentur in titulis. Si vero trahantur ad typicum intellectum, nimis videntur accommodae. Ut est illud, ubi res gestae significantur: Cum fugit a facie Absalom; ubi locus, ut est: Cum esset in deserto Idumaeae; ubi dies, ut est: In prima Sabbati; ubi Hebraea nomina, ut est: Idithun; ubi facta est comparatio gestorum, ut est: Commutavit vultum suum coram Abimelech; vel specie rerum consimilium, id est, pro torcularibus. Quapropter in 131.0139B| superscriptionibus titulorum sive psalmum, sive canticum, sive psalmum cantici, sive canticum psalmi, in finem, sive aliquid de sexta quam diximus complexione reperire potueris, aut singulatim unum, duo vel tria, sive quatuor eis inserta cognoveris, ad illas virtutes trahe [quas] cuicunque inesse dicimus, quia rerum istarum commemoratio ad similitudinem occultae intelligentiae posita subtiliter invenitur. Istae enim ante fores psalmorum tanquam sacra vela pandent, per quae, si aciem mentis intendas, rarescentibus quibusdam filis, facile eorum penetralia contueris. Nam per titulum uniuscujusque psalmi intellectus habetur. Quis enim tot causas, tot diversitates nominum putet otiosas, cum nefas sit credere divinas Scripturas aliquid supervacuum continere, 131.0139C| cum sit scriptum: Amen dico vobis, quod iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia compleantur? (Matth. V.) Quid enim titulus nisi clavis? et sicut in domum nemo ingreditur nisi per clavem, ita uniuscujusque psalmi intellectus non intelligitur nisi per titulum; in cujus enim persona cantatur, per ipsum intelligitur aut in persona Christi, aut Ecclesiae, aut prophetae.
Inter expositores psalmorum, de hoc nomine quaedam noscitur evenisse diversitas. Hieronymus, Hebraicae linguae doctissimus inquisitor, continuationem Spiritus sancti esse confirmat, dicens: Quidam diapsalma commutationem metri esse dixerunt, aut pausam Spiritus sancti; nonnulli, alterius sensus exordium aut rhythmi distinctionem, et quia psalmi tunc 131.0139D| temporis juncta voce ad organum canebantur, cujusdam musicae varietatis esse signaculum. Nobis nil horum videtur, cum Aquila, qui verborum Hebraeorum diligentissimus explicator est, verbum Hebraicum SELA semper transtulerit; quod Septuaginta Interpretes et Symmachus et Theodotion diapsalma transtulerunt. Invenimus in psalmorum fine quorumdam diapsalma positum, ut est in fine tertii psalmi, et in fine vicesimi tertii; et in psalmis multis penitus non invenitur. Ex quo animadvertimus hoc verbum superiora pariter et inferiora nectere, et docere sempiterna esse quae dicta sunt, ut sciamus non tantum ad praesens tempus, verum etiam ad aeternum, vel quae sequantur, vel quae praecesserunt, pertinere. 131.0140A| Sciendum autem apud Hebraeos in fine librorum unum e tribus solere subnecti, ut amen scribant, aut sela, aut salom, quod exprimit pacem. Igitur ut nos solemus ad distinctionem rei alterius subsequentis, medium interponere, explicit, aut feliciter, aut istiusmodi, ita Hebraei ea quae scripta sunt roborant, et dicunt, Amen, aut In sempiternum, scripta et scribenda commemorantes ponunt sela; aut transacta feliciter protestantes, pacem in ultimo subnotantes salom.
Ista Hieronymus. Haec Augustinus.
Beatus autem Augustinus, rerum obscurarum subtilissimus indagator, inter ardua sine offensione discurrens, hanc potius partem elegisse cognoscitur ut magis divisio esse videatur, nominis ipsius discutiens 131.0140B| qualitatem. Sympsalma quippe dicitur vocum adunata copulatio. Diapsalma vero sermonum rupta continuatio; docens ubicunque repertum fuerit, aut personarum aut rerum fieri permutationem. Merito enim tale nomen illic interponitur, ubi vel sensus vel personae dividi comprobantur. Unde et nos congrue divisiones faciemus ubicunque in psalmis diapsalma potuerit inveniri. Tribus modis psalmi dicuntur de persona Domini Jesu Christi pro instructione fidelium: primum, per id quod ad humanitatem ejus noscitur pertinere, ut illud secundi psalmi: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum; et in vicesimo psalmo: Desiderium animae ejus tribuisti ei, etc. Secundo, quod aequalis et coaeternus ostenditur Patri, ut illud ejusdem secundi psalmi: 131.0140C| Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; et in centesimo nono: Tecum principium in die virtutis tuae. Tertio, a membris Ecclesiae, cujus ipse dux et caput est Christus, ut est illud: Longe a salute mea verba delictorum meorum; et in sexagesimo octavo: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita: quod dictum pro unoquoque fidelium debemus accipere. Caeterum delicta a Christo probantur funditus aliena. Sive enim caput loquatur, sive umbra, unus est Christus, et capitis est proprium loqui etiam in persona membrorum. Ipsam nostram consuetudinem advertite, primo quomodo loqui in membris nostris non potest nisi caput; jam vero caput nostrum quomodo loquatur in persona omnium membrorum, 131.0140D| advertite. In angustia tibi aliquis pedem calcat? Calcas me, dicit caput. Vulneravit tibi aliquis manum? Vulnerasti me, dicit caput. Sic ergo audiamus Christum loquentem; sed unusquisque agnoscat ibi vocem suam tanquam haerens in Christi corpore. De ipso enim et Ecclesia dictum est: Erunt duo in carne una, id est in uno corpore. Aliquando dicit verba in quibus nullus nostrum inveniat suam personam, quia ad solum caput pertinent. Hoc si animo recondimus, nulla confusione trahemur; nam si uno modo locutus fuisset tantum, qui ejus geminam substantiam potuisset agnoscere, cum etiam nunc in tam evidentissima distinctione naturam divinitatis et humanitatis Domini Christi aliqui nitantur sacrilega 131.0141A| voluntate confundere? Multa quoque secundum litteram commonet, multa spiritaliter jubet, personas decenter subito immutat, ut nunc Christus Dei Verbum, incarnatus et homo factus, caput Ecclesiae; nunc ipsa Ecclesia, nunc homo justus, nunc poenitens loqui videatur, ut omnia necessaria tangat atque concludat. Ubique plenissimum coelestium sanctum vibrat eloquium, et multiplici diversitate virtutum propter humani generis largiendam salutem, regni sui adornanda mysteria pius Redemptor insinuat.
Haec ideo praefati sumus, ut cum ventum fuerit ad loca talia, intrepidus lector audire possit quod de se salubriter didicisse cognoscitur.
Ordo autem psalmorum non secundum existentiam temporum, sed pro qualitate ponitur dictorum. Testante 131.0141B| enim Regum historia, tertius psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui, quinquagesimo psalmo actu posterior est, quoniam post culpam adulterii et homicidii, Absalom filii ejus persecutio noscitur contigisse; sed pro virtute sua competenti numero probatur aptatus. Tenere enim illum locum tertium oportuerat, qui et sanctae Trinitatis potentiam, et triduanae resurrectionis in se mysteria continebat. Nam per liberationem David resurrectio Domini congrue significatur. Talem autem de ordine rationem omnium psalmorum invenire nobis esse difficile profitemur, quod inde terminatum atque suspensum Patrum etiam auctoritas reliquit.
Per totum Psalterium quatuor psalmi sunt qui integrum alphabetum apud Hebraeos habere monstrantur, 131.0141C| id est: centesimus decimus, centesimus undecimus, centisimus decimus octavus, centesimus quadragesimus quartus, quia isti indicant laudes Domini, ipsa largiente meritorum devotione, cantandas. Tres autem psalmi sunt qui, subtractis quibusdam litteris, integrum alphabetum non continent, id est: vicesimus quartus, qui sextam et nonam decimam litteram non habet; tricesimus tertius, qui sextam litteram non habet; tricesimus quintus, qui sextam decimam litteram minus habet; qui ostendunt tales in Ecclesia psallere, quibus non adeo omnium bonorum operum arridet integritas. Sicut enim illi completis litteris omnibus excellentium merita videntur indicare justorum, sic isti quasdam litteras minus habentes, illos designant qui non adeo universis meritis repleti sunt, 131.0141D| sed tamen in secundo concilio habitare noscuntur. Nam cum omnes litterae apud Hebraeos significantias suas habent, credere fortasse dignum est, cui deest aliquod elementum, eum quoque significationes ipsius non habere.
Textus totius Psalterii secundum numerum apostolorum in duodecim partibus concluditur, ut quod apostoli fecerunt, hic contineri noscamus.
In Psalterio namque carnalis vita Domini describitur: primum, natura deitatis; secundum, multitudo nitentium exstinguere Dominum; tertium, quartum, admonitio Prophetae, ut desinant Judae mala facere; quintum, oratio Christi ad Patrem, u in resurrectione ejus mundus proficiat; sextum, 131.0142A| verba poenitentis; septimum, Christi ut eis subveniatur a Patre; octavum, omnia referuntur ad Christum allegorica similitudine; nonum, laudes Domini per alleluiaticos titulos qui significant, Laudate Dominum; decimum, graduales, ut nos perducant ad Salvatorem; undecimum, hymnidica exsultatione laudamus sanctam Trinitatem; duodecimum, septem psalmi relinquuntur, in fine, qui totam gloriam Trinitatis concelebrant.
Epistola Hieronymi ad Damasum papam. Beatissimo papae Damaso sedis apostolicae urbis Romae Hieronymus. Supplex precor ego cliens tuus, ut vox ista a psallentibus in sede Romana die noctuque canatur in fine psalmi cujuslibet, sive matutini, sive vespertini, hoc est, praecipe ut semper dicant: 131.0142B| Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Istud carmen laudis omnibus psalmis conjungi praecipias, ut fides trecentorum et octodecim Nicaeni concilii, et nostro ore pari consortio declaretur. Alleluia semper cum omnibus psalmis affigatur, in omni loco communiter respondeatur nocturno tempore. In Ecclesia autem a resurrectione Paschae usque ad Pentecosten Psalterium finiatur. Inter dierum quinquaginta spatia, pro novitate sancti Paschae, vox ista laudis cantetur in Aleph, quod est Alleluia.
Dicta sancti Augustini, quot sint virtutes psalmorum. « Canticum psalmorum animas decorat, invitat angelos in adjutorium, effugat daemones, expellit tenebras, 131.0142C| efficit sanctitatem. Homini peccatori refectio mentis est, delet peccata, simile est eleemosynis sanctorum, parit fidem, sicut sol illuminat, Deum ostendit, diabolum offendit, voluntatem illicitam exstinguit. Oleum misericordiae est, sors laetitiae, pars angelorum electa; asperitatem lenit, omnem furorem deprimit, iracundiam frangit: laus Dei assidua, simile est melli. Canticum psalmorum carmen electum est apud Deum. Omne peccatum expellit, vinculum charitatis commendat. Omnia perpetrat, omnia suffert, omnia implet, omnia docet, omnia significat, animam magnificat, os purificat, cor laetificat, turrim excelsam aedificat, hominem clarificat, sensum aperit, omne malum occidit, perfectionem instruit, excelsa demonstrat, desiderium regni coelestis dat, 131.0142D| pacem inter corpus et animam facit. Ignem spiritalem in corde succendit, omnium vitiorum sollicitudinem tollit: certamen bonorum est, quotidie radicem omnium malorum expellit, sicut lorica induta et sicut galea defendit. Spes salutis est, consolatio doloris, perfectio laboris, notitia veri luminis, fons sanctitatis, hominem juvenem castigat, regnum Dei super terram dat, taedium animae detrahit, tuba mirabilis est. Qui diligit canticum psalmorum assidue, non potest agere peccatum. Qui habet laudem Dei in corde suo, postremo apud Deum gaudebit, et animam suam in coelo mirificabit. Psalmi orant pro futuris, gemunt de praeteritis, gratulantur pro beneficiis, sperant de misericordia, timent pro culpa, ex 131.0143A| lapideo corde lacrymas educunt. Angelorum opus, laus Christi perfecta est, pronuntiatio adventus Christi, incarnationis, resurrectionis spem, et suppliciorum metus admonet, gloriae pollicitatio est, mysteriorum revelatio, tribuit facundiam et felicitatem, honorem et gloriam, doctrinam et intellectum. Canticum psalmorum omnibus diligendum, quia omnes virtutes multiplicat, omnes inveniuntur in psalmis. Si vis agere confessionem et poenitentiam, canta duo: Domine, ne in furore tuo arguas me; et duo: Domine, exaudi. Beati quorum. Miserere mei, Deus. De profundis. Si vis orare, dic: Ad te, Domine, levavi animam meam. In te, Domine, speravi. Inclina, Domine Deus, in adjutorium. Deus, in nomine tuo. Deus misereatur nostri. Exaudi, Domine, justitiam 131.0143B| meam. Si vis Deum laudare, dic psalmos qui intitulantur, Alleluia, et quorum initium est: Confitemini, Laudate, Benedic. Si in tribulationibus humanis, vel spiritualibus afflictus sis tentationibus, et tibi videris a Deo derelictus, canta: Deus, Deus meus, respice in me. Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Salvum me fac. Usquequo, Domine Deus, auribus nostris. Miserere mei, Deus. Exaudi, Deus, orationem et ne despicias. In te, Domine, speravi. Post haec accepta quiete: Benedicam Dominum. Benedic, anima mea. Si tibi fastidiosa vita fit, et supernam jam desideras videre patriam, canta: Quemadmodum. Quam dilecta. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Si te vis exercere in divinis laudibus et mandatis coelestibus, canta: Beati immaculati. Et licet ad obitum 131.0143C| mortis, hujus hymni virtutem compleveris, nunquam perfecte, ut puto, illum intelligere poteris, in quo nullus versus est in quo non sit vel via Domini, vel vel mandatum seu praeceptum Dei, vel verba, lex, vel justificationes, vel sermones, vel judicia. In omni tempore sive prosperitatis, sive adversitatis, hymnum trium puerorum canta. In Psalterio inveniuntur omnes divini libri ex parte. »
Sciendum est quod psalmi non fuerunt antea praetitulati ut nunc sunt, sed a Septuaginta interpretibus prius conjuncti, et deinceps post migrationem Jerusalem ab Esdra propheta, Spiritu sancto inspirante, in isto ordine quo nunc sunt, fuerunt positi atque praetitulati. Quos Septuaginta quamvis sanctus Augustinus affirmet fuisse inclusos in singulis cellulis 131.0143D| quando interpretati sunt, sanctus tamen Hieronymus hoc minime concedens, ait: Si inclusi fuissent, non interpretes, sed magis prophetae dicti fuissent. Et hoc cognitum est quod coacti fecerunt, dicunt auctores, quia ipse rex Ptolomaeus unum Deum colebat sicut Hebraei, et ideo pro amore illius Hebraeorum Scripturas in suum jussit transferri eloquium.
Titulus est clavis gratiae. Sicut per clavem in domum ingredimur, ita per titulum psalmum intelligimus.
Intentio hujus prophetiae est consolari genus humanum, quod primi parentis culpa de maxima beatitudine in maximas miserias dejectum erat, nec inde poterat resurgere nisi in Dei misericordia. Aut ita: Propheta intendit in hoc opere omnes contemporaneos 131.0144A| et futuros ad hoc invitare, ut conformando se Christo, in quantum membra caput imitari valent, totam in eo spem aeternae beatitudinis ponant.
Primus psalmus non habet titulum, quia ipse quasi titulus totius libri est, agens de illo ad quem totius libri intentio referenda est. Primi psalmi intentio est ostendere illum per quem resurgere valeamus a miseria in quam dejecti fuimus.
Si quaeratur quare ista prophetia frequentius aliis recitetur in Ecclesia, respondeo quia tota dispensatio hic copiosius quam in aliis demonstratur, et quia verba unicuique justo vel peccatori ita amplificari possunt, ut his quasi propriis uti possit; et quia majori affectu et compunctione humanam mentem commovet, quam aliae, hic quaedam ascribuntur Christo 131.0144B| secundum humanitatem, quaedam secundum divinitatem, quaedam secundum utrumque. Et illa quidem quae secundum humanitatem humanae naturae ejus conveniunt, ideo proponuntur ut in quibusdam nos conformantes sibi in eo speremus; quae vero secundum sublimitatem divinitatis vel secundum utrumque ei competunt, ad hoc referuntur ut per conformitatem illi famulari non dubitemus, qui tantus est ut nobis secundum vitium nostrum retribuere non nequeat.
Sicut in mundanis libris, ita et in divinis quaeri potest ad quam partem philosophiae spectet. Ecclesiastes enim tendit ad physicam, in quo quaeritur initium et finis omnium rerum quae in mundo sunt, et omnia vanitati subjacere ostenduntur. Proverbia vero 131.0144C| tendunt ad ethicam. Canticum canticorum ad theoricam, id est, ad contemplationem divinarum rerum.
Ubi autem quid minus habetur in Graeco ab Hebraica veritate, Origenes de translatione Theodotionis hic in loco addidit signum, ponens asteriscum * id est stellam, quae quod prius absconditum videbatur illuminet. Ubi autem quod in Hebraeo non est, in Graeco invenitur, ÷ obelon, id est jacentem virgulam praeposuit, quam nos Latini veru possumus dicere, quo signo ostenditur confodiendum quod in authenticis libris non est. I II III IIII V VI a b g d e st α β γ δ ε ϛ alpha beta gamma delta e breue episimon mia dyo tria tessara pente hex VII VIII IX X XX XXX z e longum th i k l ζ η θ ι κ λ zeta eta theta iota cappa lambda hebda octo ennea deca icosi triaconta XL L LX LXX LXXX XC m n x o p yi μ ν ξ ο π ? my ny xi o breue pi cofe tessaracota, penteconta, hexeconta, hepteconta, ogdoaconta, enneaconta, C CC CCC CCCC r s t y ρ σ τ υ rho sigma tau ypsilon hecaton diacosii tracosii tetracosii D DC DCC DCCC ph ch pf o φ χ ψ ω phi chi psi o longum pentacosii, hexacosii, heptacosii, ogdoacosii. Epistola B. Hieronymi ad Paulam de Alphabeto Hebraeorum. 131.0145A| Nudius tertius cum centesimum octavum decimum psalmum tibi insinuare conarer, et dicerem omnem moralem locum in eo esse comprehensum, studiosissime perquisisti quid sibi velint Hebraicae litterae quae in psalmo quem legebamus videbantur insertae. Respondi secundum ordinem litterarum eum esse compositum, quod videlicet ex prima littera, quae apud Hebraeos Aleph vocatur, octo versus inciperent, in capite singulorum versuum eadem littera inserta. Rursus ex sequenti Beth totidem versus exordium sumerent; ac postea ex Gimel idem numerus compleretur; atque ita usque ad Thau, quae apud eos extrema littera est, psalmum esse conscriptum: 131.0145B| et ex singulis quibusque elementis secundum interpretationem eorum debere intelligi quae sequerentur. Hoc item flagitasti ut interpretationes singularum edicerem litterarum. Dixi, fateor. Verum quia propter barbariem linguae memoria labitur omne quod diximus, desideras commentarium fieri, ut si in aliquo forte titubaveris, oblivionem lectio consoletur. Ac priusquam de singulis disseram, scire debes quatuor psalmos secundum ordinem Hebraeorum incipere elementorum: centesimum decimum, et centesimum undecimum, et hunc de quo nunc scribimus, et centesimum quadragesimum quartum; verum in prioribus singulis litteris singulos versiculos, qui trimetro iambico constant esse subnexos; inferiores vero tetrametro iambico constare, sicuti 131.0145C| et Deuteronomii canticum scriptum est (Deut. XXXII). In centesimo decimo octavo singulas litteras octoni versus sequuntur. In centesimo quadragesimo quarto singulis litteris singuli versus deputantur. Sunt qui et alios psalmos putant hoc ordine incipere; sed falsa eorum opinio est: non enim habent integrum alphabetum. Verum jam complendum est quod petisti, ut sensum uniuscujusque elementi interpretatio annexa significet. ALEPH, interpretatur doctrina; BETH, domus; GIMEL, plenitudo; DALETH, tabularum; HE, ista; VAU, et; ZAIN, haec; HETH, vita; THET, bonum; IOD, principium; CAPH, manus; LAMED, disciplinae sive cordis; MEM, ex ipsis; NUN, sempiternum; SAMECH, adjutorium; AIN, fons sive oculus; PHE, os ab ore, non ab osse dictum intellige, ne litterarum 131.0145D| ambiguitate fallaris; ZADE, justitiae; COPH, vocatio; RES, capitis; SIN, dentium; THAU, signa.
Post interpretationem elementorum, intelligentiae ordo dicendus est.
Prima connexio est, doctrina, domus, plenitudo tabularum; quia videlicet doctrina Ecclesiae, quae domus Dei est, in librorum reperiatur plenitudine divinorum.
Secunda connexio est, ista; et, haec, vita. Quae enim 131.0146A| alia potest esse vita sine scientia Scriptuarum, per quas etiam ipse Christus agnoscitur, qui est vita credentium?
Tertia connexio est, bonum principium, quia quamvis nunc sciamus universa quae scripta sunt, tamen ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, et nunc per speculum videmus in aenigmate. Cum autem meruerimus esse cum Christo, et similes angelis fuerimus, tunc librorum doctrina cessabit, et tunc videbimus facie ad faciem bonum principium sicuti est (I Cor. XIII).
Quarta connexio est, manus, cordis sive disciplinae. Manus intelligimus in opere, cor et disciplina intelliguntur in sensu, quia nihil facere possumus, nisi prius quae facienda sunt scierimus.
131.0146B| Quinta connexio est, ex ipsis, sempiternum, adjutorium. Hoc explanatione non indiget, sed omni luce manifestius est ex Scripturis aeterna subsidia ministrari.
Sexta connexio est, fons sive oculus, oris, justitiae, secundum illud quod in quarto numero exposuimus.
Septima connexio est, quae et extrema, quod et in ipso quoque septenario numero sit mysticus intellectus, vocatio, capitis, dentium, signa. Per dentes articulata vox exprimitur; et his signis ad caput omnium, qui est Christus, pervenitur.
Oro te, quid hoc sacratius sacramento? Quid hac voluptate jucundius? Qui cibi, quae mella dulciora, quam Dei scire prudentiam, in atria ejus intrare, 131.0146C| sensum Creatoris inspicere, et sermones Domini Dei tui, qui ab hujus mundi sapientibus irridentur, plenos discere sapientia spiritali? Habeant sibi caeteri, si velint, suas opes: gemma bibant, serico niteant, plausu populi delectentur: et per varias voluptates, suas divitias vincere nequeant. Nostrae divitiae sint in lege Domini meditari die ac nocte, pulsare januam non patentem, panes Trinitatis accipere, et saeculi fluctus, Domino praeeunte, calcare. Saluta Blaesillam et Eustochium tirunculas nostras. Saluta Felicianam, vere carnis et spiritus virginitate felicem. Saluta reliquum castitatis chorum et domesticam tuam ecclesiam, cui omnia, etiam quae tuta sunt timeo, ne dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminet (Matth. XIII). Quamvis enim dicere audeant: 131.0146D| Ego civitas firma, civitas quae non oppugnatur (Isa. XXVII, sec. LXX), nullus, hostili obsidento exercitu, securus est. Nemo, ut beatus Cyprianus ait, satis tutus, periculo proximus. Exemplar epistolae, si accipere voluerit φιλοπονοτάτη nostra Marcella, tribuito, et memento mei, obsecrans ut Dominus noster Jesus Christus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter (Rom. XVI). Amen.
REMIGII PRAEFATIO. 131.0145| 131.0145D| Prophetia est divina inspiratio vel cognitio mysteriorum 131.0146D| Dei, et fit per occultam inspirationem vel 131.0147A| per angelicam administrationem. Per angelicam administrationem, tribus modis: dictis, vel factis, vel visione. Dictis, ut: Ave, Maria, gratia plena (Luc. I). Factis, ut Gedeoni dubitanti ducere filios Israel contra Madianitas, et signum quaerenti, datum est signum, quod in priori nocte vellus, super aream extensum, madidum fuerit et area sicca; in sequenti, area madida et vellus siccum (Jud. VI). Vellus prius madidum significavit Judaicum populum, prius doctrina verbi Dei irrignum. Area sicca, gentilitas est, super quam Dominus nondum pluerat doctrinam fidei. Area postea madida, sicco vellere, significavit verbum Dei transmigraturum a Judaeis ad gentes; unde illud: Vobis oportuit primum evangelizare verbum Dei, sed quia illud repellitis, ecce convertimur ad gentes 131.0147B| (Act. XIII). Visione, ut Paulus qui raptus est usque ad tertium coelum (II Cor. XII), et Joannes in Apocalypsi. Cum vero non sit nisi unum coelum, non videtur Paulus materialiter raptus usque ad tertium coelum. Videtur ergo commodius sic posse accipi, ut primum coelum, id est, prima cognitio sit sensus; secundum, ratio; tertium, intellectus; ad quem raptus, audivit arcana verba quae non licet homini loqui. Per occultam inspirationem fit prophetia tribus modis: de praeterito, de praesenti, de futuro. De praeterito, ut Moyses: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I). De praesenti, ut Elisabeth ad beatam Mariam: Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me? (Luc. I.) Et Joannes: Ecce Agnus Dei (Joan. I). De futuro, ut haec tota prophetia David, quae vocatur Psalterium. 131.0147C| Quoddam musicum instrumentum est, quod vocatur Hebraice nablath, Graece psalterium, Latine organum. Hoc instrumento modulavit David laudes psalmorum, quos cantabant centum quinquaginta viri circa arcam foederis, cum reduceret de Silo in Jerusalem. Reducta arca, constituit trecentos succentores, qui assidue succinerent psalmodiam in templo Domini in Jerusalem. Quibus praefecit quatuor praecentores, Eman, Ethan, Asaph, Idithun. Et ab hoc instrumento nominavit prophetiam psalmorum, Psalterium: non sine ratione, quia formam illius instrumenti mystice gestare videtur. Psalterium, ut diximus, musicum instrumentum est, triangulatum, habens decem chordas super se extensas; quod inferius percussum, dulcem sonum desuper reddit. Ita et nos 131.0147D| si psalmodiam, id est dulce melos, Deo canere volumus, non solum voce, sed et corde inferiorem nostri partem percutere debemus, id est carnem affligere. Quanto enim carnem affligimus, tanto magis superior pars nostra, id est spiritus, Deo placet.
Quod organum digne Deo modulari non valemus, si fides sanctae Trinitatis desit, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. I). In decem chordis, decem verba legis accipimus: quae observando, et carnem macerando, et in fide sanctae Trinitatis perseverando, 131.0148A| jucundum psalterii organum desuper in Spiritu sancto resonamus. Intitulatur autem his tribus modis: Incipit liber Psalmorum; vel: Incipit liber Hymnorum; vel: Incipit liber Soliloquiorum Dei. Psalmorum, id est divinarum operationum. Hymnorum, id est laudum Dei. Hymnus est laus Dei metrice composita. Hinc Arator: Psalterium lyrici composuere pedes. Soliloquiorum Dei: vel quia melius ac familiarius et dignius aliis prophetis hic de Christo prophetavit, tanquam ille cui Spiritus sanctus ostenderat eum de stirpe sua nasciturum; vel quia ad Christum maxime haec prophetia referenda est. Narrantur autem a prophetis aliquando futura per praeterita, aliquando 131.0148B| praeterita per praeterita, aliquando futura per futura, aliquando praesentia per praeterita. Et non mirum quia Spiritui sancto, qui per os prophetarum loquitur, nihil est praeteritum vel futurum, quia aeternitas apud eum est, id est omnium rerum praesens status: et ideo aliquando denuntiat res secundum quod apud eum sunt; aliquando, secundum quod apud nos se habent. Sicut in mundanis libris, ita et in divinis quaerere potest unusquisque ad quam partem philosophiae spectet. Sed sicut in illis, ita et in istis quidam ad physicam, ut Ecclesiastes (in quo quaeritur initium et finis rerum omnium quae in mundo sunt, et ostenduntur omnia haec vanitati subjacere), et Genesis; quidam ad ethicam, ut Proverbia et Evangelia ex parte, quidam ad theoricam, 131.0148C| ut Cantica canticorum et Evangelia ex parte, quae nos ad contemplationem divinorum mittunt. In divinis non habetur logica, sed loco logicae theorica habetur. Sciendum quod omnes psalmi a David compositi sunt, licet non omnes ejus nomine intitulentur. Ezras scriba, qui titulos apposuit, alios sub nomine David intitulavit, alios sub nomine diversarum personarum, ut Asaph, Eman et aliarum. Sed hoc vel causa mysterii, vel interpretationis nominum, quae illis psalmis convenit, quibus tales tituli appositi sunt. Intentio istius prophetiae est, sicut et aliorum, in toto libro consolari humanum genus, quod primi parentis culpa de maxima beatitudine in maximas miserias dejectum est, nec inde posse resurgere, nisi per Dei misericordiam. In unoquoque 131.0148D| tamen psalmo propria intentio quaerenda est. Et est intentio Prophetae in hoc primo psalmo ostendere quomodo et per quem ab illo casu et ab illa miseria in qua humanum genus jacet et versatur, resurgere valeat, scilicet per Christum, imitando eum: quia per nos cecidimus, sed per nos resurgere non valemus. Primus psalmus titulum non habet, quia quasi titulus est totius libri; aperit enim ad quem tota libri intentio sit referenda. Nunc ad psalmi primi expositionem, Deo juvante, accedamus.
ENARRATIONES IN PSALMOS. 131.0149| PSALMUS PRIMUS. 131.0149A| « Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet prosperabuntur. Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum, quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. »
ENARRATIO. Beatus vir. Quasi dicat: Olim venit quidam in hunc mundum, qui non fuit vir, sed sine viribus, quia incentivis vitiorum succubuit; et ideo infelix, quia abiit a lege Domini Dei sui per delectationem vetitorum; stetit per consensum, sedit per operationem et consuetudinem, propterea de summa felicitate decidit in summam miseriam, de vita ad mortem, de immortalitate ad mortalitatem; et secum, velut radix, omne humanum genus tanquam ramos in ima dejecit. Sed veniet quidam vir, et bene vir quia fortis, quia insuperabilis. Beatus, quasi bene auctus, scilicet vir perfectus, quia cum aliis dentur dona Spiritus sancti ad mensuram, in eo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Joan. III; Rom. XII; 131.0149C| Col. II), id est integre et solide, ut ait propheta: Et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus, etc. (Isa. I).-- Qui non abiit. Qui non recedet a lege Domini Dei sui, quemadmodum ille infelix, delectatione peccati periens, scilicet in consilio impiorum. Consilium impiorum fuit serpentis et Evae. Consilium dicitur excogitata ratio. Et serpens cum non posset per se Adam seducere, seduxit Evam, et per Evam Adam, callide satis per vitium quod est virtuti proximum, per cupidinem honoris, dicens: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III). Inde et dicitur quod in forma serpentis diabolus Adam et Evam seduxerit, quia nullum vitium facilius serpit in animum hominum 131.0149D| quam ambitio, non quod formam serpentis induerit, cum in specie humana hominem facilius decipere posset. Aliter, in consilio impiorum. Consilium omnium impiorum est sua quaerere, non quae sunt Dei. Christi animum nec elationis cupido subrepsit: qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, etc. (Phil. II.) Nec ullam peccati habuit delectationem, nec quaesivit sua, sed quae Dei Patris. Propheta hic 131.0150A| loquitur de Christo capite, et ideo videtur sufficere quae dixit. Qui non abiit. Quia si non delectatus est, multo minus consensit; si non consensit, multo minus fecit.
Sed ut ostenderet eodem ordine resurgendum a triplici morte animae a contrario quo cecidimus, et in Christo esse nobis formam resurgendi, ideo hoc illi attribuit. Potest et aliter legi, ut haec dictinctio apte conveniat, sed diversis personis ut ostendat modos resurgendi, ita: Beatus vir qui non habuit ullam delectationem peccati, ut Maria, Joannes, et ille beatus, qui, etsi delectatus est, etsi consensit, non tamen in actum duxit, quamvis non adeo beatus ut superiores. Et in via peccatorum non stetit. Via peccatorum omnis illicita cogitatio est in qua stamus, 131.0150B| cum consensum praebemus. Sed Christus, qui nec unquam illicita cogitavit, multo minus consensit. Peccatores et impii hic pro eodem accipiuntur. Et in cathedra pestilentiae non sedit. Id est, qui peccatum in operationem non duxit. Qui enim nec cogitavit, nec consensit, multo minus fecit peccatum. Cathedra regum est vel magistrorum. Quod est dicere, regnum terrenum noluit. Cum enim viderent homines eum qui de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum saturasset, terrenis commodis inhiantes regnum ei offerre cogitaverunt: quorum cogitationi sic obviavit: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Joan. IV). Quia illi ad hoc eum volebant regem constituere ut necessaria illis provideret. Non ideo potestatem 131.0150C| terrenam sprevit quin eam possit sine peccato habere; sed quia eam mortales sine peccato et aliorum incommodo habere nesciunt, ne daret eis occasionem et exemplum perditionis, noluit regnum terrenum quod vere est pestilens semper ad elationem. Quisquis ex consuetudine peccat quasi ex necessitate jam peccat, et talis vix ulterius peccantem impugnat, et fit saepius ut ad noxia trahat quos dum peccantes jam tueri contendit, in cathedra nimirum sedet pestilentiae, id est perditionis, non solum se perdens, sed, quod est pessimum, quibus potest est auctor perditionis. Auctoris autem et cathedra est et sedere. Christus autem verbo et exemplo bonae operationis semper auctor exstat, et ideo in cathedra pestilentiae non sedit.
131.0150D| Tres lapsus Adae, teste Augustino, trinam animae mortem praefiguraverunt. Sicut mors est separatio animae a corpore, ita mors est separatio animae a Deo. Sicut enim corpus vivit adhaerendo animae, ita anima vivit adhaerendo Deo. Est quippe in nobis Eva, est et Adam. Duae sunt vires humanae animae: una, qua corpus vivificatur, quae potest dici animalitas, et hoc ex corporis affinitate. Et ratio, quae 131.0151A| refrenat animalitatem ne extendat se ad concupiscendum illicita: quia, ut ait Apostolus, caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus (I Cor. XI). Quod si ratio non refrenat ut vir, sed consentit carnalitati delectando vel confitendo vel operando, in similitudine Adae tres casus facit, recedendo a capite suo Christo et uxori adhaerendo. Has tres mortes animae significant tres mortui illi quos suscitavit Christus. Filia archisynagogi quam in domo resuscitavit significat animam intus mortuam delectatione peccati (Matth. IX; Marc. V). Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Sed haec animae mors non adeo est valida, quia per puellam significatur: quae quasi adhuc pudica est, cum nondum consensu 131.0151B| polluta est, et facile ab eo potest resurgere, scilicet Dominica oratione. Quod in eo ostenditur quia Dominus porrexit manum et levavit eam. Filius mulieris viduae quem Dominus in porta suscitavit (Luc. VII) significat animam mortuam ex consensu peccati. Peccatum, cum usque ad consensum perducit, non longe est ab operatione.
Quae foris est haec mors validas, nec ab ea possumus resurgere nisi digna poenitentia. Quod significatur per hoc quia juvenis erat. Et Dominus dixit ad eum: Adolescens, tibi dico, Surge (Joan. XI). Lazarus jam fetidus quem tamen Dominus resuscitavit de monumento, significat animam illam quae usque ad operationem peccatum perducit, et ex longa consuetudine et nimio vitiorum fetore jam in 131.0151C| desperationem suae restaurationis cecidit.
Peccator, cum in profundum venerit, contemnit (Prov. XVIII). Tales Dominus resuscitare dignatur, sed maxima poenitentia et magno labore. Quod significatur per hoc quia Dominus voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Beatus vir qui non cogitavit malum, nec consensit, nec docuit operando vel docendo. Et quia non sufficit declinare a malo, nisi quis studeat facere bonum, subdit: Sed in lege Domini voluntas ejus. Hoc unum refertur ad illa duo, non abiit, nec stetit: quia utrumque ad voluntatem. Aliud est, esse in lege; aliud est, esse sub lege. Qui amore virtutum peccare nolunt cum lege sunt et in lege, quia justo non est lex posita (II Tim. I). Qui autem timore poenae legem custodit sub lege est, 131.0151D| quia ex necessitate bene agit, non ex voluntate. Timor servorum est, amor filiorum: et ideo voluntas filii Dei in lege Patris fuit. Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Ad augmentum boni addit studium voluntati, superius ubi dixit in cathedra pestilentiae non sedit, ad quod etiam istud refertur: Die ac nocte, vel omni tempore, vel in prosperitate et adversitate. Prosperitas Christi fuit, resurrectio et ascensio; adversitas, ante passionem et in passione. Nec prosperitas Christum extulit ut a lege Domini recederet, nec adversitas sic conturbavit. Huc usque Propheta de capite Christo. Potest et sic intelligi ut ipsemet Christus de se haec omnia dicat, ut Joannes: Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de 131.0152A| his et scripsit haec (Joan. XXI), quia solent homines familiarius de se et ad se loqui. Potest et sic intelligi ut ad tria tempora referatur: ante legem, sub lege, sub gratia; ut ita dicatur, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, scilicet qui ante legem a Deo creatore suo non recessit serviendo potius creatori quam creaturae, ut Abel (Gen. IV) et alii ante legem. Impios vocat, idololatras; consilium eorum, creatorem contemnere et creaturas colere.
Et ille beatus, qui in via peccatorum non stetit. Peccatores vocat transgressores legis, Judaeos scilicet sub lege; viam eorum, carnalem intelligentiam, id est: beatus ille qui spiritaliter legem intelligit, et ille beatus qui in cathedra pestilentiae non sedit sub tempore gratiae. Haeretici sedent in cathedra 131.0152B| pestilentiae, quia perversa doctrina multos seducunt: Et ille erit beatus qui viam Dei in veritate docebit. Sed in lege Domini, istud non mutatur usque: Et erit tanquam lignum. Et iste beatus vir erit tanquam lignum, id est, conformans Christo. Et deinceps ad Christum: Et erit tanquam lignum, et ideo quia nunquam recedet a lege Domini Dei sui erit sicut illud lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, id est, in irriguo loco. Talis arbor tempestive dat frondes, et flores et fructus: ita et Christus. Ipse Christus nominavit se lignum, ut ibi: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? (Luc. XXIII.) Hic non ponitur simpliciter lignum, sed lignum plantatum, id est arbor. Et Dominus arborem se nominavit Judaeis facta ejus recipientibus et 131.0152C| dicta, ipsum autem contemnentibus, dicens: Aut facite arborem bonam et fructus ejus bonos: aut facite arborem malam et fructus ejus malos (Matth. XII). Et arbor illa quae plantata fuit in medio paradisi Christum figuravit. Aquae tribus modis accipiuntur in divina pagina: pro donis Spiritus sancti, pro fluxu carnalium concupiscentiarum, pro populis. Ideo istud diverse potest intelligi. Et erit Christus tanquam lignum, id est, talis erit, tam benignus, tam efficax ut decet esse istud lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, id est, ille homo qui conceptus est in beata Maria non secundum carnalem concupiscentiam, sed secus decursus aquarum, id est, secundum abundantiam donorum Spiritus sancti, ut illud, Spiritus sanctus superveniet in te, 131.0152D| et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I).
Spiritus sanctus veniens in beatam Mariam ab omni aestu illicitarum concupiscentiarum eam protexit et totum ejus amorem in Deum direxit. Et qui ex tali operatione tam purus natus fuit nihil illicitum perpetrare potuit; bene decursus, quia Spiritus sanctus supervenit, et, quia ejus operationi nihil obstare potest, omnes illicitas cogitationes a Maria removit. Quod lignum, id est Christus, fructum suum, id est fideles suos, Ecclesiam suam dabit in tempore suo. Omne tempus suum est, sed illud maxime visum est suum in quo magis notus et clarificatus est, scilicet cum esset triginta annorum, et docere coepit et post adventum sancti Spiritus, cum 131.0153A| in omnem terram exivit sonus apostolorum. Unde dicitur: Nondum erat Jesus clarificatus, quia Spiritus sanctus nondum erat datus (Joan. VII). Vel tempore suo, id est, in consummatione saeculi, cum tradiderit regnum Deo et Patri, quando novissima destruetur mors (I Cor. XV). Vel erit tanquam lignum, id est, sicut ille homo qui venit in hunc mundum, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII), quia sine peccato conceptus est et natus; sed tamen similis in poena peccati, quia mortalis, quia passibilis. Vel, secus decursus aquarum, id est, juxta naturam populorum in qua aliis decedentibus superveniunt alii. Spiritus sanctus aqua dicitur, quia, sicut aqua abluit exteriores sordes, ita Spiritus sancti gratia interiores. Et non mirum, si fructum 131.0153B| suum dabit, quia folium ejus non decidet, id est, verba ejus non erunt inefficacia. Et si quibusdam non operentur, tamen hoc verum est quod non sunt inefficacia, quia talibus non sunt verba qui aure cordis ea non percipiunt. Ideo verba Dei foliis comparantur, quia sicut folia arbores, ita doctrina Christum ornat, et, ut fructus latet in foliis, ita et beatitudo fidelium regitur in doctrina Christi. Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur, sive in se, sive in suis: in se, sive in dictis sive in factis; in suis, sive sint prospera sive adversa. In hoc est Dei providentia mirabilis, quia etiam malis suorum utitur ad bonum.
Quosdam enim permittit cadere, ut fortiores surgant, ut Petrum in negatione, et Thomam in dubitatione, 131.0153C| vel etiam ad suam et aliorum utilitatem, ut Petrus, qui in suo casu didicit quanta mansuetudine subditorum vita sit corrigenda. Non sic impii, scilicet ut illa omnia cooperentur in bonum, cum etiam illa quae eis videntur bona cooperantur in malum, ut illud, Prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I). Impios vocat Deum ignorantes, ut Judaei, gentiles et haeretici qui erunt comparabiles pulveri non solidato ab imbre, quem ventus prohibet a facie, id est, desuper faciem terrae, quia carentes humore verbi Dei propter impietatem suam, a vento, id est, a diabolo vel prima suggestione repellentur a cognitione Dei, qui est terra viventium, id est, a facie. Facies pro cognitione accipitur, quia secundum faciem de qualibet re cognitionem habere solemus. 131.0153D| Ideo non resurgunt impii, id est, idololatrae; in judicio, id est, ut judicent vel judicentur, quia jam damnati sunt. Resurgentium alii resurgunt ad judicium, alii non ad judicium resurgunt. Qui resurgunt ad judicium, aut judicabuntur ad salutem jam purgati in purgatoriis, aut ad damnationem ut illi quorum perditio non est in hac vita manifesta. Resurgentium non in judicium, alii non judicabuntur, quia judicabunt alios, ut sancti apostoli et alii perfecti in Ecclesia, alii non judicabuntur quia jam evidenter damnati sunt, non solum apud Deum, sed apud Ecclesiam, ut gentiles, Judaei, et haeretici, et illi qui in criminalibus peccatis praesentem vitam sine confessione et digna poenitentia finiunt, licet ignoretur ab 131.0154A| Ecclesia, neque peccatores scilicet resurgunt praevaricatores legis Judaei et falsi Christiani ab hoc ut sint in consilio justorum, quia hic noluerunt esse in consilio justorum.
Hoc ideo dicit, ne de sacramentis praesumerent, scilicet ut judicent vel judicentur in bonum, sicut nec impii; nam soli pii, resurgent in judicio, vel ut judicent, vel ut judicentur in bonum, et hoc ideo, quia novit Dominus viam justorum, id est, probavit et dilexit viam, id est, vitam bonam. Impii et peccatores ideo non resurgent eo modo, quoniam iter impiorum, id est, vita quam ipsimet sibi elegerunt, peribit a dignatione Dei. Aliter: impii tanquam pulvis dissipabuntur, quia circumferentur idololatrae omni vento doctrinae (Eph. IV), vel afflatu superbiae, 131.0154B| ut ille qui dixit, Ponam sedem meam ad aquilonem, et similis ero Altissimo (Isa. XIV). A facie terrae, a visione Dei, qui est terra viventium. Ut illud, Tollatur impius ne videat faciem Dei (Isa. XXVI), ideo fiet, quia impii, id est idololatrae, non resurgunt a casu primi parentis et proprio in judicio, scilicet ut in hac vita justo judicio perpendant quam justum sit ut minor serviat majori, servus Domino, creatura Creatori, et ab eo recedere sine quo esse non potest, et creaturam venerari.
Neque peccatores, id est transgressores legis resurgent in concilio justorum. Concilium justorum est ut quae Dei sunt quaerant, non quae sua, ut non sibi, sed Deo placeant, et propterea iter impiorum peribit, id est, vita et labor eorum sine mercede erit. 131.0154C| Qui enim non habuit partem in resurrectione prima non habebit partem in resurrectione secunda (Apoc. XX). Quod iter impiorum peribit, ostendit a contrario, quoniam novit Dominus non solum cognitione, sed etiam dignatione, viam justorum, vitam et actum.
PSALMUS II. PSALMUS DAVID. « Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in coelis irridebit eos et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex 131.0154D| ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea et tanquam vas figuli confringes eos. Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. »
ENARRATIO. Quare fremuerunt gentes? Quidam a Beatus vir usque Beati omnes qui confidunt in eo, unum psalmum 131.0155A| dicunt esse. Hieronymus hanc rationem dat quod sit unus, quia a beatitudine incipit et in beatitudine desinit, et beatus Paulus unum ostendit in Actibus Apostolorum (Act. XIII). Qui autem diversum psalmum habent a superiori modo intitulant: Psalmus David. Psalmus, id est operatio.
Hac ratione per psalmum accipitur operatio. quia psalterium, ut sonum reddat, manu tangitur. Per manum accipimus operationem. David interpretatur manu fortis vel visu desiderabilis, in quo significatur Christus qui est manu fortis, quia vicit diabolum et spolia ejus distribuit. Quosdam enim dedit apostolos, quosdam prophetas, alios doctores (Eph. IV). Visu desiderabilis est, quia non solum homines, sed et angeli desiderant eum videre. Ipse enim est cibus angelorum et 131.0155B| hominum, ut enim panem angelorum manducaret homo, rex angelorum factus est homo. Dicamus ergo ita: Operatio quae in hoc psalmo intelligitur est Christi, et haec est intentio ostendere ut quicunque velint regnare cum Christo, ejus persecutiones non recusent, quia si compatimur, et conregnabimus (Rom. VIII; Tit. II). Sive unus psalmus sit cum superiori, sive ab eo diversus, in voce Christi legitur, et continuatur cum superiori ita: Ego in hunc mundum veni peccatores salvos facere, nec malum feci, nec malum docui, et ideo, quare fremuerunt gentes? id est, ad quam utilitatem suam? certe nullam, imo ad suam damnationem et ad meam gloriam. Gentes, id est gentiles, Pilatus et Herodes fremuerunt, id est, sine ratione ut leones in me fremitum dederunt. 131.0155C| Per gentes accipiuntur pagani qui geniti sunt, non regenerati. Et populi, id est Judaei, quare meditati sunt inania? id est inefficacia, a veritate vacua. Collegerunt enim concilium, dicentes: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum (Joan. XI). Inania haec fuerunt, quia illa mors Christi exaltatio fuit. Et jam totus mundus post eum abiit. Astiterunt reges terrae. Duobus modis potest legi illud. Quasi dicat, non solum gentes, scilicet minores milites Romani, sed etiam reges majores astiterunt illis, id est, adjuverunt illas adversum me. Reges terrae, id est terreni, terrena amantes et coelestia contemnentes. Et non solum populi Judaeorum, id est, minores, 131.0155D| sed et principes saeculi, Annas et Caiphas. Et illi et isti convenerunt in unum, scilicet consilium, scilicet adversus Dominum illum qui est Dominus dominorum, id est, adversus Patrem. Ideo adversus Patrem, quia et adversus Christum ejus, id est, voluntatem ejus, quia verbum Patris est ejus voluntas. Aliter, astiterunt reges terrae.
Non solum fremuerunt voce, sed astiterunt, id est, appropiaverunt operatione. Ille appropinquat ad nocendum qui laborat ut perficiat, et populi Judaeorum non solum meditati sunt inania, sed etiam omnes in unam sententiam convenerunt adversus Dominum eorum auctorem, et adversus Christum ejus mediatorem Dei et hominum, dicentes: Dirumpamus vincula eorum, id est, Christi et Christianorum. 131.0156A| Vincula, id est, rationes et doctrinas quibus nos attrahere volunt sub jugum fidei: Et projiciamus a nobis jugum ipsorum, id est, fidem, vel jugum, id est, legem qua nos coercere volunt a jucunda consuetudine, Non moechaberis, Non furtum facies (Exod. XX; Matth. XIX). Per vincula, blandam doctrinam qua ad fidem alliciunt intellige. Per jugum, duram legem quae post fidem Christianis imponitur. Ipsi cogitaverunt vincula Christi disrumpere et jugum ejus a se projicere, sed frustra, quia ille qui habitat in coelis, id est, in praedicatoribus suis, scilicet Spiritus sanctus, irridebit eos. Coeli dicuntur sancti praedicatores, quia compluunt verbis, coruscant miraculis, intonant minis. Irridebit eos. Divina Scriptura saepe Deo attribuit quod 131.0156B| in aliis operatur. Sic irridebit eos, id est, ostendet dignos risu, cum non poterunt efficere quod voluerunt, ut illud: Omnes incipient illudere ei, dicentes: Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare (Luc. XIV). Et non solum irridebit, sed et quod gravius est, subsannabit, cum non solum ostendet pravae voluntatis inefficaces, sed etiam post se abire faciet; ut qui prius fuit persecutor Christi postea fiat praedicator Christi. Irrisio fit ore, subsannatio in rugas naso contracto. Vel, irridebit eos, his dando in reprobum sensum, id est, in tenebras interiores. Et post, subsannabis eos mittendo in tenebras exteriores. Aliter: Disrumpamus vincula eorum. In persona Christi. Quasi dicat: Ipsi convenerunt adversus Dominum, et adversus me Christum ejus. Sed nos, 131.0156C| o praedicatores mei, disrumpamus vincula eorum, Judaeorum vel gentilium, scilicet eorum blanditias, quibus nos retrahere volunt a praedicatione fidei, et projiciamus a nobis jugum ipsorum, id est, minas eorum contemnamus. Et bene possumus, quia ille qui habitat in nobis coelis praedicatoribus suis irridebit eos. Istud non mutatur.
Tunc loquetur in ira sua. Tunc, id est, postquam irridebit et subsannabit quosdam convertendo, ad incredulos loquetur in ira sua, qui prius in misericordia locutus est: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Ps. XXXIII). Ponet incredulos a sinistris, et dicet eis: Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XXXV), etc. Haec dicet tunc in ira sua, id est, justa vindicta. Et post haec, in furore 131.0156D| suo conturbabit eos, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Ibid.). Nec ira, nec furor, nec aliqua mentis commotio cadit in Deum, sed ex effectu ipso haec videtur. Ego autem constitutus sum rex ab eo. Illi convenerunt adversus Dominum et adversus me Christum ejus, dicentes: Eradamus eum de terra (Jer. XI). Sed frustra. Ego autem per illam passionem et mortem constitutus sum rex, et non super paleam, tamen super grana, id est, super Sion. Sion interpretatur specula, et significat illos quorum conversatio in coelis est (Phil. III), qui ea quae retro sunt obliviscentes in anteriora se extendunt. Tales etiam montes dicuntur, propter eminentiam virtutum et stabilitatem fidei: montem sanctum ejus, id est, 131.0157A| quem ipse sanctum fecit. Ad hoc additum est sanctum, ne intelligeretur mons ille Sion.
Et quia etiam locus ille sanctus dicebatur, quia erat juxta Hierosolymam, ideo addidit: praedicans praeceptum ejus. Ad hoc praedicans, ut dentur mihi gentes in haereditatem et termini terrae in possessionem. Duobus modis legitur istud. Ad hoc ego praedico, ut dentur mihi gentes in haereditatem, et quia hoc a quibusdam varie posset accipi, determinat, et termini terrae, id est, omnes gentes. Aliter, ut dentur mihi gentes in haereditatem. Haereditas ad hoc colitur, ut pascat, ita et Christus ad hoc praedicat Ecclesiae suae, ut eam reficiat, ut illud, Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. IV). Ecclesia est haereditas Christi quae eum pascit, et Christus 131.0157B| similiter haereditas Ecclesiae est eam reficiens. Et non solum gentes, scilicet minores, sed ut termini terrae, id est illi qui ab amore terrenorum se jam contraxerunt, id est, perfecti viri dentur mihi in possessionem. Possessio solet dici illa quae in domo est, et illa propinquior est et magis chara: ita et illi sunt chariores Deo qui jam saeculo abrenuntiaverunt. Revera dabo tibi, quia Dominus, id est, Deus Pater, dixit ad me, id est, mecum disposuit istud. Postula a me, id est, talem te fac ut postulare possis, id est, assume inferiora ut minor fias, quia postulare non dicitur, nisi minor a majore. Nisi enim homo fieret, pro nobis postulare non posset. Et dabo tibi gentes in haereditatem, et possessionem tuam terminos terrae. Hoc expositum est.
131.0157C| Et merito eas tibi dabo in haereditatem, quia tu es Filius meus, id est, voluntas mea, nam ego genui te, id est, de essentia mea procedere feci: et hoc non temporarie, sed hodie, id est, aeternaliter. Semper Filius procedit a Patre, nunquam tamen deserit Patrem, quia ejus voluntas nunquam ab eo dissentit, ut nostra. Hoc non est dictum ad humanitatem Filii, sed ad divinitatem. Aliter non solum super Sion constitutus sum rex, id est, super Judaeos, sed etiam super gentes. Quod probat non qualicunque auctoritate, sed maxima, scilicet auctoritate Dei Patris. Filius meus es tu, non gratia vel adoptione tantum, sed natura. Merito dabuntur tibi gentes ideo, quia ad hoc tu es idoneus. Tu reges eos in virga ferrea, id est inflexibili justitia, non in humana justitia quae 131.0157D| facile mutatur: quia quod semel est justum apud eum nunquam erit injustum: vel quod injustum nunquam erit justum. Tanquam vas figuli confringes eos. Hoc modo reges eos, eos, inquam, formatos a primo parente, vasa lutea non in honorem, sed in contumeliam. Confringes, auferendo ab eis quod luteum est ut reformetur in melius. Aliter: Reges eos in virga ferrea, scilicet tibi obedientes, inobedientes vero confringes tanquam vas figuli, scilicet facile, quia tales contra te fragiles sunt. Et nunc, reges, intelligite. Et quia constitutus sum rex vester, et vos estis haereditas mea, et per hoc facti reges qui prius fuistis servi peccati.
Ideo reges, quia valetis regere quod in vobis luteum 131.0158A| est ratione et imperio animi, nunc confringamini ut vas figuli. Intelligite, id est, rationabiliter agite, ne vos in superbiam erigat quod reges vocavi, quia superbia etiam in bene factis cavenda est. Erudimini a me, qui, cum in forma Dei essem, non rapinam arbitratus sum esse aequalem Deo, sed humiliavi me potius factus obediens Patri usque ad mortem (Phil. II), quia sub illo humiliari regnare est. Si compatimini, et conregnabitis (II Tim. II). Qui judicatis terram, id est, qui jam per gratiam reges facti, judicatis, id est, damnatis quod in vobis terrenum est, scilicet vitia carnis vestrae. Vel per reges, inferiores in Ecclesia per illos qui judicant terram praelatos accipimus. Exsequitur quod dixit, intelligite. Servite Domino in timore. Hoc est intelligere, scilicet intelligenter agere, 131.0158B| perpendere justo judicio quam dignum sit ut creatura serviat Creatori suo, servus domino. In timore animi scilicet timete, ne animus vester se erigat, quod justificati estis, quod reges estis; servite potius illi cui servire regnare est. Et ne servitium vos humiliet et contristet, exsultate, quia hoc modo regnatis. Exsultate ei, id est, in gaudio ei servite, non gaudio carnali in gula et ebrietate, sed cum tremore in afflictione carnis, quia hoc est gaudium mentis. Tremor corporis est: timor animi. Apprehendite disciplinam. Exsequitur quod dixit, erudimini. Apprehendite, id est, magno desiderio capite et amate disciplinam, id est, flagella mea, id est, qui vult sequi Christum debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II). Non coronatur, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II). 131.0158C| Ideo disciplinam patris amate, quia quem pater diligit corripit (Hebr. XII): ideo apprehendite, ne irascatur Dominus, quoniam scilicet ejus disciplinam (Sap. XII), non apprehenderitis. Ita, ut dictum est, non cadit in Deum. Unde illud prophetae: Tu autem, Domine Sabaoth, omnia cum tranquilitate judicas (Jer. XI). Irascatur, id est, videatur iratus, cum vos juste damnabit. Et pereatis de via justa, a doctrina justorum qua omnes justificabuntur, dati in tenebras interiores, id est, in reprobum sensum.
Aliter ne pereatis de via justa: hoc est, ne cadatis a Christo, quae est via quae ducit ad vitam (Joan. XIV), dum non vultis ejus disciplinam pati. Quasi dicat: Quid nobis nocet de via illa perire? Multum tandem 131.0158D| venietis ad aeternam miseriam. Quod ostendit per contrarium, quia beati omnes erunt qui confidunt in eo. Et hoc erit tunc, cum ira ejus quae modo in vobis ardet, dando in tenebras interiores exardescet, id est, valde ardebit mittendo in tenebras exteriores.
PSALMUS III. PSALMUS DAVID CUM FUGERET A FACIE ABSALOM FILII SUI. « Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi, 131.0159A| et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. »
ENARRATIO. Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui. Legitur in historia quod Absalom persecutus sit David patrem suum volens ei auferre regnum suum, et abstulit partem, scilicet Israeliticam tribum (II Reg. XV), et Judas cum parte Judaeorum persecutus est Christum (Joan. XVIII), de qua persecutione 131.0159B| ad Christum ait hic psalmus: Domine, quid multiplicati sunt? Unde hic titulus convenienter huic psalmo ab Ezra est appositus, quia quod ibi historialiter factum est in David carnali, factum est et hic in sipiritali David, id est Christo, figuraliter. Absalom interpretatur patris pax, non quod Absalom pacem in patrem haberet, cum assidue eum persequeretur: sed quia pater in eum pacem habebat, quantum ad se. Quoties enim sui dirigebant aciem contra eum, rogabat ut viderent ne Absalom periret: mortuum quoque diu flevit fletu magno. Ita et in Juda Christus pacem habuit; quia in nocte illa qua eum tradebat, a coena cum non repulit, sacramentum corporis et sanguinis sui cum caeteris discipulis ei tradidit, osculum ei non negavit (Matth. XXVI), filius fuit 131.0159C| quia unus discipulorum de quibus Dominus: Non possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis sponsus est (Matt. IX). Psalmus David, id est, operatio quae in hoc psalmo intelligitur, est David spiritualis, id est Christi, praefigurata in historiali David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. Fugit ille Absalom, et Christus fugit Judam, quia surgens a coena, recessit ab eo in montem Oliveti, ut oraret; ille autem ivit ad Judaeos, ut eum traderet (Joan. XVIII): vel recessit a corde ejus, ut diabolus intraret, quia non erat digna habitatio Dei cum fur esset, et loculos habens ea quae mittebantur portabat (Joan. XII). Et est intentio capitis in hoc psalmo, exemplo suo hortari membra sua in multis et magnis tribulationibus non deficere, etiamsi ab his qui intus 131.0159D| sunt persecutionem patiantur, si ad eamdem gloriam pervenire volunt ad quam et ipse pervenit. Et hoc differt haec intentio a superiori, quia ille psalmus egit de persecutione quae fit ab his qui foris sunt; hic autem de illa quae fit etiam ab illis qui intus sunt, id est, a falsis fratribus, et hortatur nos suo exemplo in tribulationibus ad quem sit confugiendum. Vox capitis:
Domine. quid multiplicati sunt qui tribulant me? Quid, id est, in quantum, ut etiam de numero discipulorum augeretur numerus persequentium. Vel quid, id est, ad quid? ad suam confusionem et ad meam clarificationem. Hoc ad exhortationem et consolationem suorum. Revera tribulant, id est affligunt 131.0160A| me in carne, quia multi insurgunt, id est intente surgunt. Adversum me, id est, non ut sequantur, sed ut persequantur. Vere adversum me, quia multi dicunt animae meae, id est, vitae meae, vel non solum corpori, sed etiam animae: Non est salus ipsi in Deo ejus, nedum resurrectio; nec etiam aliqua salus in Deo ejus, scilicet cujus Filium se facit. Quasi dicat, Deus dereliquit eum: quia hoc putabant, ideo persequebantur. Si eum cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Sed mentiuntur. Tu autem, Domine, susceptor meus es, id est defensor meus. Susceptor dicitur, qui causam alterius suscipit ad defendendum; susceptus, qui suscipitur, vel susceptor humanitatis meae. Hic videtur quod in hoc psalmo humanitas Christi loquitur 131.0160B| ad divinitatem. Gloria mea, id est, gloriatio humanitatis meae. Quia ego, in quantum homo, ignominia mea: vel gloria mea in quo est solum gloriandum. Qui enim gloriatur, in Domino glorietur (Jer. IX; I Cor. I). Ideo gloria mea, quia exaltans caput meum, id est, mentem meam, quae carnalitatis caput est, erigens ne deficiat in tribulationibus.
Et merito me exaltas: quia sic oravi, ut exaudiri dignus essem. Ego clamavi, id est, irremisse bona operatus sum: voce mea, id est, cordi consona, quia ex magno desiderio operatus sum bona ad Dominum, scilicet nullum aliud postulans praemium, quia si quis bene operatur, et aliud petit quam Dominum, non exaudietur a Domino. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI). Et quia tam 131.0160C| idonee clamavi, exaudivit me de monte sancto suo, id est, de me qui mons sum propter eminentiam virtutum et stabilitatem fidei, sancto, id est, sanguine uncto. Soli martyres proprie sancti dicuntur, alii beati vel justi. Vel, sancto suo, id est, quem sanguine martyrii sui consecravit. Vel, de monte sancto suo, id est, de justitia quam mihi dedit praecipuam, qui est mons, Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV). Vera innocentia summa est justitia. Illa est natura innocentia quae nec nocet sibi, nec alii, et haec fuit in Christo. Haec etiam fuit causa quare exaudiretur. Vere exaudivit. Nemo enim tollet animam meam a me (Joan. X). Potius ego dormivi sponte patiendo.
Dormitio est enim transitus de vigilatione ad somnium, 131.0160D| sicut expergefactio transitus ad vigilationem, et soporatus sum, id est, sponte mea mortuus sum, et exsurrexi cum volui. Et sicut ego optavi, ita et vos orate, fideles mei, ut exaudiamini. « Dicunt quidam, si Christus voluntarie mortuus est, quid ergo peccaverunt occidentes eum? Sed considerandum est, non quod fiat solum, sed quomodo fiat. » Omne enim peccatum quodammodo bonum est, quodam autem modo malum. Bonum est, quantum ad justitiam Dei in cujus dispositissima domo nihil fit injuste. Malum autem, quantum ad voluntatem ejus facientis. Qui enim peccat ex culpa praecedente hanc poenam habet: quae poena ex justitia Dei est etiam in primo peccato; hoc processit ex libertate arbitrii. Ideo exsurexi, quia 131.0161A| Dominus suscepit me. Ille me suscepit de sepulcro qui me suscepit in Virginis utero. Vel suscepit me, quia ego susceptus ejus sum; et quia Dominus suscepit me, Non timebo millia populi circumdantis me, caput et membra. Bene, circumdantis, quia pauci sunt veri Christiani ad numerum infidelium, et quia ego caput non timeo, exsurge, Domine, id est, perfice quae coepisti, ac meos praedicatores exsurgere a timore mentis, ut cum fiducia praedicent; et sic salvum me fac, in futuro, id est, meos, et debes, quia tu es Deus meus. Quisque facit sibi Deum, quem maxime diligit: libibidinosus Venerem, vinosus Bacchum, Epicurus ventrem. Ego vero et mei te solum et diligunt et habent Deum. Vel, exsurge, Domine, id est, notitiam tuam da diligentibus qui quanto plures 131.0161B| convertentur tanto minus praedicatores timebunt. Quotidie Christus exsurgit, cum ejus resurrectio nescientibus manifestatur. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Ideo non timebo millia populi circumdantis me, quoniam tu percuties eos, tandem separabis eos ab Ecclesia tua ut paleam a granis in judicio. Et hoc unde scio? Quoniam jam percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Ideo quod sine causa mihi adversantur, hoc indicat illos a te percussos, id est, datos in reprobum sensum. Dentes peccatorum, id est, maledica verba quibus nos lacerant, contrivisti, id est ad nihilum redegisti. Non est salus illi in Deo ejus. Jam ad nihilum redacti sunt. Vel dentes, id est, auctores perditionis eorum qui eos quasi devorant, dum sibi incorporant et faciunt 131.0161C| esse quod sunt, ut dictum est Petro scilicet in bonum: Macta et manduca (Act. X). Domini est salus. Bene dixi, salvum me fac, nam Domini est salus, non mea: et quia tua est, o Domine, super populum tuum benedictio tua. Benedictio, id est, multiplicatio virtutum et bonorum operum super populum tuum, ut illud, Benedicat nos Deus, Deus noster (Ps. LXVI), id est, multiplicet.
PSALMUS IV. IN FINEM IN CARMINIBUS. PSALMUS DAVID. « Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem et 131.0161D| quaeritis mendacium? Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me, cum clamavero ad eum. Irascimini et nolite peccare: quae dicitis in cordibus vestris et in cubilibus vestris compungimini. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo. A fructu frumenti, vini et olei, multiplicati sunt. In pace in idipsum dormiam et requiescam. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. »
ENARRATIO. In finem psalmus David, canticum, vel in carminibus. 131.0162A| Per canticum accipimus gaudium. In titulis psalmorum saepe invenitur canticum psalmo appositum, vel in carminibus. Ideo quaesitum est an omnis psalmus esset canticum, vel, e converso, an quidam psalmi essent canticum, vel e converso. Sed inventum est quod in quibusdam psalmis praecedit psalmus, et sequitur canticum, in quibusdam praecedit canticum, et sequitur psalmus. Significat quod priores ejus partes consolentur nos ad laborem, posteriores ejus partes consolentur nos per gaudium; priores invitant ad gloriam, posteriores hortantur nos ad laborem. In quo autem psalmo praecedit in titulo psalmus, et sequitur canticum, priores ejus partes hortantur nos ad laborem, posteriores invitant ad gloriam. Sicut et in hoc psalmo, Cum invocarem, in finem psalmus 131.0162B| David, id est, bona operatio quae intelligitur in hoc psalmo, est David, et quia est David carnalis, est et spiritalis, ideo determinat in finem, id est, haec operatio sic intelligenda est esse David, ut illum intelligamus qui est finis, ideoque duobus modis: vel, quia est consummatio, non consumptio legis et prophetarum: vel, quia est omnium bonorum perfectio, quia omnia bona imperfecta usque ad eum qui est summum bonum. Omne enim imminutum perfici habent. Et est canticum, id est, ostendit nobis post bonam operationem gaudium et praemium laboris. Et hic bona operatio et praemium operationis ostenditur nobis exemplo capitis. Ipse titulus ostendit intentionem. Vox capitis: Vos fideles mei qui per multas tribulationes ad regnum tenditis, si pervenire 131.0162C| vultis, invocate Deum, id est, intus vocate in corde, non solum in voce: vel, vocate Deum in vos, ut nihil petatis in praemium laboris vestri, nisi ipsum, et exaudiet vos, quia me caput hoc modo exaudivit. Et hoc est quod dicit:
Cum invocarem, exaudivit me Deus. Deus dico justitiae meae, id est, qui me docuit quomodo juste peterem, quia ipse dat et velle et posse pro bona voluntate (Phil. II). Vel, ideo Deum vocavi, et non alium, qui ab eo est omnis justitia, non in divitiis vel aliis hujusmodi
Sed quia dulcius et familiarius videtur loqui cum Deo quam de Deo, ideo convertit sermonem ad ipsum, postquam fidelibus suis ad exhortationem de Deo locutus est. Vere exaudisti me, et in me, et in 131.0162D| meis, quia in tribulatione dilatasti mihi, id est, dilatatum cor dedisti mihi non strictum ut non solum diligerem amicos, sed etiam inimicos. Arcta est enim via quae ducit ad vitam (Matth. VII), et tamen non curritur nisi dilatato corde:
Hoc caput de se, sic autem de membris suis: Dilatasti mihi, id est, meis in tribulatione, scilicet ut ipsa tribulatio non videretur eis angusta, sed dilatasti gaudium, quia tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum (Rom. II).
Unde Apostolus, Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei 131.0163A| diffusa est in cordibus per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). Miserere mei. Hic patet quod Christus non de se tantum loquitur in hoc psalmo, Miserere mei, id est, perfice quod coepisti. Clarifica me in te, et quosdam in meis spe, scilicet perfectos. Miserere his qui adhuc infirmi sunt, ut illos dilates et perficias, et exaudi orationem meam. Exaudi, id est, imple orationem meam quae est pro augmento virtutum, scilicet ut crescant in virtutibus.
Oramus ut veniant bona, deprecamur ut avertantur mala. Aliter: Exaudivit me Deus justitiae meae, hoc modo exaudivit dando justitiam quam petebam. Revera, o Deus, dedisti mihi justitiam, quia in tribulatione dilatasti mihi et quia exaudisti me justificando, miserum conservando, scilicet ut nil orem 131.0163B| nisi quod dignum sit, quemadmodum Paulus qui oravit quod non debuit, propter quod dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII). Et quia Deus exaudivit me eum invocantem, ergo et vos exaudiet, si eum invocaveritis. Propter quod dico: Filii hominum, scilicet Adam et Evae in vetustate et in originalibus vitiis perseverantes, nolentes fieri Dei, usquequo, id est quandiu. Jam venit Filius Dei qui vos filios suos quaerit facere, usque ad ejus adventum de ignorantia quodammodo fuistis excusabiles, nunc autem minime: gravi corde, scilicet eritis? Quandiu amabitis haec terrena? quae (ut ait beatus Gregorius) pondus sunt, non subsidium, quia potius a vera beatitudine vos retrahunt quam eo perducant: ut quid diligitis 131.0163C| vanitatem? Ut quid, id est, in quantum diligitis vanitatem, id est haec temporalia bona quae sunt vanitas, id est, tantum umbra veri boni: et non solum diligitis, sed etiam quaeritis mendacium, scilicet haec eadem terrena quae, cum umbra sint tantum veri boni, mentiuntur, quia non solvunt quod promittunt. Opes non dant sufficientiam, honores non solvunt potentiam, et caetera ad eumdem modum, et tamen videntur hoc promittere. Ad quid ergo, id est, ad quod commodum, diligitis vanitatem, quaeritis mendacium? Aliter, filii hominum, ac si dicat: De aliis non est mirum si non invocant, cum non sint filii hominum, sed potius filii eorum qui se denominaverunt. Vos autem Judaei, qui estis filii hominum, id est, patriarcharum et prophetarum per doctrinam, 131.0163D| qui vere homines fuerunt quia ratione usi sunt, et qui vobis Dei cultum multis modis insinuaverunt: usquequo gravi corde eritis? quid ultra exspectatis? Jam venit ille quem patres vestri vobis praedixerunt, scilicet ego. Venite, filii, audite me (Psal. XXXIII), ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium, dicentes, Messias nondum venit? Quasi dicat, nolite diligere vanitatem, et nolite quaerere mendacium, et mirificabit vos Dominus.
Et ut hoc credatis verius, scitote, id est nolite dubitare, quia mirificavit Dominus, id est, miro modo clarificavit faciendo de mortali immortalem me sanctum suum, in hoc sanctum, id est, purum, quia non dilexi vanitatem, et non quaesivi mendacium. Ita 131.0164A| et vos, si haec non quaesiveritis, clarificamini. Dominus exaudiet me. Ac si dicat: Imitamini me, quia sum vobis non solum exemplum, sed adjutorium. Quia invocavi, id est digne vocavi Deum, exaudiet me, quia jam clarificavit; et exaudiet me, cum clamavero ad eum, etiam pro vobis. Quasi dicat, quid faciemus ut et nos exaudiamur? Irascimini praeteritis peccatis, et nolite peccare, quia non sufficit deflere peccata quae gessimus, nisi postmodum deflenda non admittamus. Quae dicitis, id est, cogitatis in cordibus vestris; in cordibus ea tantum dicite, et non cogitanda non erumpant in factum. Et tamen, quia peccatum est in corde etsi non venit ad actum, in cubilibus vestris, id est, in corde compungimini, id est, ipsam etiam conscientiam peccati emendate per 131.0164B| poenitentiam, id est, poeniteat vos et cogitasse. Aliter: Irascimini, id est, ira vos concutit: sit tantum, et non commotio animi, et non etiam factum hoc est, et nolite peccare. Et quia non solum ira ad peccatum nos impellit, ideo subdit: Quae dicitis, id est, quaecunque alia vitia praeter iram dicitis in cordibus, quae sint digna poenitentia, in cordibus tantum dicite, id est, cogitate, et non exeant ad operationem; et tamen de his vitiis quae tantum in cogitatione sunt, etsi levia sint, in cubilibus, id est, in cordibus vestris de his compungimini, scilicet conterite caput serpentis, sicut dictum est Evae et serpenti: Tu conteres caput illius, et ipse insidiabitur calcaneo tuo (Gen. III). Caput serpentis est initium peccati, id est suggestio diaboli. Illam debemus conterere compunctione et 131.0164C| oratione, dum est parvula, ne crescat usque ad actum. Unde illud: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI). Per calcaneum accipitur consummatio peccati, quia hoc maxime observat diabolus, ut perficiamus: ad hoc insidiatur, ad hoc laborat. Notandum quod non dicit, Nolite irasci, quia hoc non est nostrae potestatis: ex poena enim peccati hoc habemus ut carnalitas nostra diversis concupiscentiis subjaceat.
Sed habemus rationem mentis quae has refrenet, ne usque in actus prorumpant. Ait enim Apostolus: Ego autem mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII). Et si usque ad actus perducantur, quomodo corrigantur? Et hoc modo, ut supra dictum est: Sacrificate sacrificium justitiae, scilicet puniendo 131.0164D| in vobis iram et alia vitia, per singula vitia quasi singulas victimas mactate Deo, amputando superbiam, taurum; amputando lasciviam, haedum; amputando libidinem, hircum: ita et in aliis. Et hoc est sacrificium justitiae, cum nos ipsi punimus vitia nostra judices in nobisipsis constituti. Et sic sacrificando sperate in Domino. Nam qui non sacrificat non speret. Hic canticum psalmi aperitur. Aliter: Irascimini ultionem sumendo de peccatis jam perpetratis, et nolite ultra peccare. Et post abnegationem vitiorum sacrificate sacrificium justitiae; id est, recte vivite Et sic sperate praemium laboris vestri, tamen in Domino, ut ipse sit praemium, non aliud. Vos qui sic vivitis, sperate aeterna praemia. Nam sunt multi qui 131.0165A| non sperant, dicentes: Quis ostendet nobis bona? scilicet illa quae promittis. Quis ascendit in coelum qui illa videret et nobis renuntiaret? aut quis ostendet nobis mala, scilicet illa tormenta quae dicitis esse apud inferos? Frustra hoc dicunt, quia tu, Domine, ostendisti nobis dando nobis rationem ad similitudinem tuam. Nam signatum, id est, sigillatum, et in ipso sigillo Spiritus sancti, est super nos lumen vultus tui, Domine, id est, lux illa quae imaginem tuam in nobis facit apparere. Vel lumen vultus tui, id est claritas imaginis tuae quae in nobis obscurata est in Adam, scilicet vera ratio, qua tibi similes sumus, antecedente sigillo sancti Spiritus in nobis reformata est. Et hoc est quod sequitur: Dedisti laetitiam, id est Spiritus sancti gratiam in corde meo, quia charitas 131.0165B| Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V). Aliter: Dedisti laetitiam in corde meo, signando lumen vultus tui, id est rationem super nos, id est, in superiori nostro, scilicet in anima: dedisti, id est, ostendisti mihi tuam laetitiam, scilicet aeternam beatitudinem, non foris quaerendam, sed in corde meo, id est, in sola spe, et nondum in re. Illi autem qui dicunt, Quis ostendet nobis bona, ideo ignorant hanc beatitudinem, quia multiplicati sunt, id est, multis impliciti, et multis sollicitantur. A fructu, id est utilitate sui frumenti, non tui, scilicet Christi de quo dicitur: Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII). Ego sum panis vivus (Joan. VI). Sui vini, non tui. Vinum Domini, imitatio passionis 131.0165C| Christi, de quo corpus fidelium denuntiat, ut corpus beati Laurentii et aliorum multorum. Quia calix Domini inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII). Et olei sui, non tui. Oleum Domini est gratia Spiritus sancti. Oleum autem peccatorum carnis delectatio vel adulatio. Per haec tria, frumentum, vinum, oleum, quae adversum carnis praecipitia sunt caetera carnalia intelliguntur. Ego autem perfecta Ecclesia, quia beatitudinem meam in his non quaero, dormiam in hac vita secundum oblivionem omnium temporalium negotiorum. In pace, id est, in appetitu aeternorum bonorum quae sunt pax, quia ibi nulla tumultuantur vitia: pace, dico, tendente in ipsum, scilicet ubi aliud non sequitur nisi ipsa pax. Et postea requiescam sancta in aeterna quiete, cum mortale hoc 131.0165D| induet immortalitatem, cum novissime inimica destruetur mors (I Cor. XV). Causa quare hic dormiam et post requiescam. Quoniam tu, Domine, constituisti me singulariter in spe, id est, in sola spe haereditatis meae, scilicet ut non foris quaererem beatitudinem meam in his transitoriis.
PSALMUS V. IN FINEM PRO EA QUAE HAEREDITATEM CONSEQUITUR PSALMUS DAVID. « Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus. Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens 131.0166A| iniquitatem tu es. Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus: ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Domine, deduc me in justitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu tuo vitam meam. Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expello eos, quoniam irritaverunt 131.0166B| te, Domine. Et laetentur omnes qui sperant in te, in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. »
ENARRATIO. In finem pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David. In hoc psalmo figurate intelligitur quod olim historialiter est actum in Sara et Agar, una libera, altera ancilla (Gen. XXI; Gal. IV): libera cum filio haereditatem accepit. Agar ancilla cum filio haereditate privata est. Per Saram liberam et filium ejus catholica significatur Ecclesia: per Agar ancillam et filium ejus ecclesia malignantium, falsorum Christianorum et haereticorum significatur 131.0166C| et ejus proles qui, quamvis ab Abraham, id est, Christo, generati sunt secundum baptismum et quaedam alia sacramenta, tamen non consequentur haereditatem, cum exigentibus eorum pravis meritis generatio illa magis in servitutem quam in libertatem vergat. Titulus sic exponitur: Psalmus iste, id est, praesens exhortatio bonae operationis est David, id est, Christi dirigentis in finem, id est in consummatum bonum eos quos hortatur pro ea, id est, catholica Ecclesia quae haereditatem consequitur, a qua haereditate contraria pars exterminabitur. Est autem hujus psalmi intentio proponere exemplum eorum qui ad haereditatem perveniunt, et eorum qui ea privantur, ut discant qui ad haereditatem vocantur quos imitari debeant, quos fugere 131.0166D| et quomodo illuc pervenire. Ecclesia catholica tendens ad promissam haereditatem, id est, ad aeternam beatitudinem, cernens multa impedimenta in via, id est, in hac vita, timens ne non perveniat, invocat auxilium ejus qui est via illuc, ductor et ipsa haereditas (Joan. XIV).
Verba mea auribus percipe, Domine. Ut dignus sit exaudiri orat quanto affectuosius valet. O Domine, hoc ideo quia ego servus tuus, verba mea, ideo mea quia cordi consona, scilicet perfecta, auribus percipe, id est, ne dedigneris audire. Non hoc dicitur quod sit circumscriptus, quia audire Dei non est aliud quam nutum suae voluntatis evidenter ostendere, sed ex humana consuetudine hoc dictum est, 131.0167A| qui verba quibus aures adhibent auditu digna ostendunt. Vel, auribus percipe, id est, tu qui habes vim percipiendi sensualia, judica verba mea an sint digna exauditione, intellige clamorem meum. Quanto major est clamor quam verba, tanto majus est intelligere quam auribus percipere. Quasi dicat: Mea valida postulatio te ad misericordiam inclinet, scilicet ut efficias quod peto, quia tuum intelligere facere est. Adhuc majus postulat: Intende voci orationis meae. Quia ego intense et sine intermissione clamo, ideo et tu intende, id est irremisse exaudi. Aliter: quia sine tuo auxilio nihil possum, intende voci orationis meae, id est, irremissam fac ut et tu irremisse exaudias. Tu enim jubes quod vis, et facis quod vis. Orationis meae, quae sit de profectu 131.0167B| virtutum, et per hoc possumus accipere superius et clamorem pro gemitu, quia rex meus es, quia tu me regis: vel, quia alium regem nolo habere voluntate propria nisi quem habeo Deum natura, ne devium, a via justitiae, et Deus meus, id est, virtus mea: Deus virtus est, et qui orat, id est, virtutes quaerit, Deum quaerit et merito illius Deus dicitur δέος, timor, inde Deus, quia timor Deum cognoscere facit. Vel, rex meus, Christe, Deus meus Pater, id est, Creator meus. Et revera intendes, quoniam et clamavi et semper clamabo in me et in posteritatibus meis usque ad consumationem saeculi, et hoc est, quoniam orabo, o Domine, et ad te, ut tota mea oratio ad te dirigatur, ut tu sis modus petitionis meae, et quia te et ad te orabo, exaudies vocem meam non nocte, sed 131.0167C| mane. Tota haec vita quasi nox est, quia multis et magnis ignorantiae et vitiorum tenebris involvitur. Transacta haec corruptibili vita, cum mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV), veniet mane, id est initium diei nunquam deficientis. Tunc enim fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII), claritate virtutum splendidi, nullam maculam corruptionis habentes. Hoc modo exaudies, quia mane, id est, remotis ignorantiae et totius corruptionis tenebris, luce virtutum et immortalitatis splendidus, astabo tibi, assidue tecum stabo. Quod hic non est. Stamus enim hic cum Deo, sed non astamus, quia appropinquamus bene vivendo, male autem vivendo ab eo recedimus. Vel astabo tibi, id est tuae cognitioni prope stabo: quia nunc cognosco ex parte, tunc 131.0167D| autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII). Et tunc cum ero jam totus lucidus, non habens maculam neque rugam, videbo scilicet aperte. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). Vel, mane, id est, tempestive et sine dilatione exaudies vocem meam in hac vita praeceptis tuis consulendo, et vires administrando ne deficiam in via. Et merito me tempestive exaudies, quia ego mane astabo tibi, id est, tempestive, ut ille qui avidus est ad laborem summo mane incipit. Mane incipiam et astabo tibi, id est, assiduus ero. Revera mane astabo tibi, quia non nocte, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Et hoc est quod dicit: Neque habitabit juxta te malignus. Ac si 131.0168A| dicat: Soli justi hanc haereditatem consequentur, quia injusti privabuntur ea (Deut. IV; Heb. XII). Malignus, id est immundus detractor, odiosus, in cujus corde sola malitia habitat. Non habitabit juxta te ut habeat haereditatem, quia tenebrae non possunt manere juxta lucem. Et cum tu sis ignis consumens, non potest tibi adhaerere. Si quis enim aedificaverit supra fundamentum hoc, lignum, fenum, stipulam, omne hoc quale sit ignis probabit (I Cor. III). Neque injusti, id est, operarii iniquitatis, scilicet Judaei, haeretici et alii falsi Christiani, permanebunt ante oculos tuos, quia eorum poenitentiam misericorditer exspectas, quia fidei et sacramentorum cum fidelibus tuis participes esse concedis, sed non permanebunt. Aliter: per malignum, Judaeum male lege utentem; 131.0168B| per injustos, falsos Christianos possumus accipere. Vel per malignum, diabolum; per injustos, membra ejus. Et ne quis ideo desperet, quia malignos et injustos haereditate privavit, cum vix sit aliquis qui penitus vitio careat in hac vita, ideo determinat de quibus dicat, consolando justos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Magna Dei misericordia non odit illos qui operati sunt, sed qui operantur, id est, qui perseverant. Bene, odisti: quia qui odit aliquid vel ab eo recedit, vel a se illud separat, sic et Deus impios, non quod odium sit in eo. Potest et sic accipi ut per malignum universaliter accipiamus omnem iniquum sive paganum, sive Judaeum, sive falsum Christianum, qui omnes quasi unus sunt in iniquitate, et ad hos sit redditum, 131.0168C| Omnes qui operantur iniquitatem. Per injustos, possumus accipere haereticos, qui etiam pluraliter inducuntur propter diversas sectas. Et de his dicitur: Perdes omnes qui loquuntur mendacium, non qui locuti sunt. Quanto majus est perdere quam odio habere, tanto majus est peccatum mentiri quam male agere non qualicunque mendacio, sed mendacio quod semper in actu est, ut haereticorum. Potest Deus aliquem odio habere qui tamen vivat. Quem vero perdit ad nihilum redigitur. Sunt enim quaedam mendacia satis venialia, ut ea quae fiunt pro ludo, pro aliorum vita conservanda et aliis multis modis, sed qualitercunque fiat pecatum est. Bene dicit, perdes quia Deus vera essentia est. Qui autem mentitur, illud dicit quod non est, et esse non esse penitus 131.0168D| destruit. Quam magnum sit peccatum haereticorum ostendit, vocans haereticum virum sanguinum. Merito, quia fundit sanguinem animarum, id est, fidem qua vivunt animae justorum. Justus enim meus ex fide vivit (Rom. I; Hebr. II). Ideo haereticorum mendacium majus est aliis peccatis, quia alia peccata solum illum qui agit occidunt: hoc autem et illum qui mentitur, et omnes quos in errorem mittit. Quem virum sanguinum, eumdem dicit: virum dolosum duabus de causis: vel, quia aliud habet in corde et aliud in lingua, cum sciat non esse verum quod dicit, et tamen quadam praesumptione verum asserere conatur. Non enim ignorantia haereticum facit, sed jactantia. Vel ideo dolosum, quia admiscet vera 131.0169A| falsis, ut eo facilius fallere possit. Aliter: virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Si volumus superius accipere generaliter dictum, odisti omnes qui operantur iniquitatem, erit probatio in parte, quia et virum sanguinum, id est, homicidam abominabitur Dominus: perdes omnes qui loquuntur mendacium, quia non solum virum dolosum qui mentitur, sed etiam illum qui veritatem dicit ut decipiat, ut qui planam viam ostendit ut in turbam praedonum mittat. Isti omnes exhaeredabuntur. Ego autem, catholica Ecclesia, introibo in domum tuam coelestem Jerusalem, scilicet supernorum civium societatem. Introibo, ut lapis in aedificium: in multitudine misericordiae tuae, id est, non in meis meritis. Ideo in multitudine, quia magnum est introire 131.0169B| vel cum multis quos misericordia tua introire faciet: ideo introibo, quia adorabo prius. Hic exponit illud adorabo, scilicet ad templum sanctum tuum, vel ut perveniam in timore tuo, scilicet casto, non fornicario quem charitas foras mittit (I Joan. IV). Hoc modo orabo: Domine, deduc me in via tua, quia in via sum, id est, in provectu, fac me ire de virtute in virtutem: hoc est, in justitia tua, non mea substantia, dirige viam meam, id est, vitam meam in conspectu tuo, ut tuis oculis sit digna: vel viam tuam, id est, mandata tua fac, ut ea recte intelligam. Et fac propter inimicos meos haereticos, quia in illa via mihi insidias ponunt. Ideo dirige vias meas, quoniam non est in ore eorum, id est, in verbis eorum veritas. In verbis ideo non est veritas, quia cor eorum vanum 131.0169C| est, id est, non habent veritatem, vel vanum, id est, per elationem annihilatum, tractum a fumo qui quanto altius ascendit tanto magis evanescit. Ut illud, Dicentes enim esse sapientes, stulti facti sunt et evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I). Sepulcrum est patens guttur eorum, eorum, id est, doctrina eorum similis est amplo et profundo sepulcro, quod uno cadavere recepto non clauditur, sed semper patet ut devoret, semper fetorem emittit nocuum. Linguis suis dolose agebant, non tuis, o Deus, quia ad hoc eas eis dedisti ut veritatem loquerentur. Ideo suis quia ad mendacium eis utuntur. Dolose agebant, id est, deceptorie agebant. Bene, agebant, quia imperfecte, interdum vera, interdum falsa proferendo. Et quia tales sunt judica illos, Deus. Hoc potest legi et 131.0169D| in bonum et in malum. In bonum: o Deus, judica illos, id est, damna eos tales quales se fecerunt, scilicet damna in eis vitia eorum, id est, decidant a cogitationibus suis, id est, ipsa eorum conscientia accuset eos, vel separentur a pravis cogitationibus suis. Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine, id est, secundum multas miserationes tuas deleatur multitudo peccatorum eorum. Ideo cadant a cogitationibus suis, quoniam pravae sunt, quoniam irritaverunt te, Domine, id est, irritum duxerunt, dum conati sunt legem tuam destruere: vel irritaverunt, id est, te, dulcissimum cibum naturaliter, sibi et aliis insipidum fecerunt. Febricitanti etenim palato dulcis cibus 131.0170A| insipidus fit. Et prius conversione inimicorum laetentur omnes qui sperant in te. Laetentur hic in spe, et post in aeternum exsultabunt, id est, plenarie gaudebunt, cum duplicem stolam immortalitatis accipient. Et bene dixit prius, laetentur, et post, exsultabunt, quia laetitia est animi, exsultatio vero corporis. A salto, inde exsulto: et fideles prius laetantur de resurrectione animae, quae est prima stola, et post plenarie gaudent de resurrectione corporis, quae est secunda stola. Et merito exsultabunt, quia tu habitabis in eis.
In malum sic potest accipi quod dictum est, Judica illos, Deus. Quia incorrigibiles sunt et tuis fidelibus multum nocent, o Deus, judica illos, id est, damna, separa paleas a granis. Et hoc non optando dicit Ecclesia, sed prophetando. Judica, id est, damna et hic et in futuro. Decidant a cogitationibus 131.0170B| suis in hac vita, id est, propter pravas cogitationes suas in quas ceciderunt pravis meritis suis praecedentibus. Decidant, id est, in deteriora cadant de errore in errorem corruendo, et in futuro expelle eos ab haereditate sua secundum multitudinem impietatum eorum, id est, multum expelle, quia multae sunt impietates eorum. Quoniam irritaverunt, id est, spreverunt quasi vile quid te, Domine, qui es Dominus omnium. Et postquam separata erit palea a grano, tenebrae a luce, laetentur adepta haereditate omnes qui sperant in te, non in alio, et merito laetentur, quia in aeternum exsultabunt, ut prius dictum est. Ideo exsultabunt, quia habitabis in eis, qui modo habitas in eis per operantem gratiam, inhabitabis tunc secundum praesentiam et manifestationem 131.0170C| tui ipsius: Et, quod majus est, gloriabuntur in te, id est, perfectam gloriam se adeptos videbunt in te summum bonum. Omnes qui diligunt scilicet modo, nomen tuum, id est Dominus. Dominus nomen est illi. Illi hoc nomen diligunt qui Deo voluntarie serviunt. Ideo gloriabuntur, quoniam tu benedices justo. Bene justo: omnes enim unum sumus in Christo, id est, augebis et multiplicabis omnem gratiam et omnes virtutes, quia quod modo habent in spe tunc habebunt in re, nunc ex parte, tunc perfecte. Revera, gloriabuntur in te, o Domine, et non in alio, quia tu coronasti nos, id est, circumvallasti et munisti quasi corona militium, scuto, id est protectione bonae voluntatis tuae: vel coronasti nos post victoriam, 131.0170D| non meritis nostris, sed ut scuto bonae voluntatis tuae praevenisti voluntatem nostram, quia tu dedisti velle, dedisti et perficere: tu enim operaris in nobis per gratiam tuam, et opus misericordiae tuae in nobis coronas.
PSALMUS VI. IN FINEM IN CARMINIBUS PRO OCTAVA, PSALMUS DAVID. « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde: sed tu, Domine, usquequo? Convertere, Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam. Quoniam 131.0171A| non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Turbatus est a furore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur et erubescant valde velociter. »
ENARRATIO. Psalmus David pro octava in finem in hymnis: octavus accipitur dies judicii. Quidam, perverse intelligentes, septem millia annorum pro septem diebus 131.0171B| accipiebant. et post, sequi octavum, id est, judicii diem, et sic diem judicii certum se invenisse putabant. Quibus haec verba Domini contradicunt: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate (Act. I), et alia multa: potest autem sic intelligi: Ex quo omnia coeperunt quae variationibus subjacent, totum illud tempus septem diebus volvitur, ideo tota haec vita in septenario potest accipi. Transacta hac rerum vertigine, sequitur octava, in qua non erit opus varietate temporum, quia dies illa non variabitur, nec vertetur in tenebras. Aliter: sex diebus operatus est Dominus. In creatura uniuscujusque potest accipi etiam unius diei spatium in qua operari licet. Septima dies accipitur spatium illud quod est inter transitum 131.0171C| hujus vitae et communem resurrectionem. Octava dies est resurrectionis. Aliter: duae sunt generationes, una carnalis, altera spiritalis. Carnalis generatio fuit a primo homine usque ad Christum. Haec fuit prima, carnaliter vixit, quamvis in ea aliqui spirituales fuerunt, ut Abraham, Isaac et Jacob, qui in Spiritu sancto Deo servierunt, tamen carnales dicti sunt, quia carnales observationes acceperunt, et in umbra fuerunt. Spiritalis generatio accipitur fidelium ab adventu Christi usque in finem saeculi, quae generatio spiritalis dicitur, quia vivit in nomine spiritus et non in vetustate litterae (I Cor. XV), et haec est secunda generatio. Prius enim carnale, deinde quod spiritale (Rom. VII). Hae duae generationes referuntur ad septenarium numerum, qui constat ex quatuor et tribus. 131.0171D| Quatuor referuntur ad primam generationem, quia carnaliter vixit, quia caro constat quatuor elementis. Ternarius ad tres animae potentias refertur. Est enim rationalis, irascibilis, concupiscibilis. Rationem habet ad discernendum inter appetenda et non appetenda; deinde concupiscentiam, ut sciat bona concupiscere; iram, ut sciat malis irasci. Sed quia ex affinitate corporis haec saepe hebetantur, ideo adhibetur doctrina ad illuminandam rationem, virtus ad refrenandam nimiam iram et nimiam concupiscentiam. Post hunc septenarium veniet dies octavus, in quo remunerabitur quisque bene usus hoc septenario, in corpore et anima ad gloriam, male vero usus ad poenam. Psalmus, id est, bona operatio hujus psalmi, 131.0172A| est David, id est, Christi in corpore suo. David dico dirigentis in finem, et est haec actio pro octava, id est, pro exspectatione judicii, et est accipienda in hymnis, quia bene hymnizat Deo fidelis anima, cum per poenitentiam se affligit. Gaudium etenim est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). Est autem in hoc psalmo vox cujusque infirmi fidelis, considerantis octavam illam, id est, tremendam diem judicii ad quam omnes venient judicandi, alii ad beatitudinem, alii ad poenam, et suo exemplo alios ad poenitentiam et vocationem divinae misericordiae hortantis.
Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Te invoco, qui es Dominus omnium. Scio quia venies judicaturus alios in furore, et alios in ira tua; rogo te, ut hic me judices dum tempus 131.0172B| est misericordiae et dies salutis. Sicut furor major est quam ira, quia ira brevis, furor est longus; ita arguere majus est quam corripere. Saepe qui arguuntur accusantur: accusationem sequitur damnatio, correctio fit ad emendationem; et quia in futuro judicio alii arguuntur in furore (non quod furor cadat in Deum; furor enim est magna animi commotio ad vindictam), scilicet quia gravi supplicio: duplici enim contritione conterentur (Jer. XVII) alii in ira, ut qui supra fundamentum fidei aedificaverunt lignum, fenum, stipulam, salvabuntur; quod sic tamen, quasi per ignem (I Cor. III); o Domine, antequam ad judicandum venias, dum tempus est misericordiae, miserere mei, id est misericorditer, me hic corripe, et opus est, quoniam infirmus sum. Delictum primi parentis 131.0172C| poenam contraxit magnae infirmitatis in omnes posteros. Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio (Rom. VII).-- Infirmus sum, non solum in corpore, sed etiam in anima. Et hoc est quod dicit: Sana me, Domine, qui es animarum medicus, quoniam conturbata sunt ossa mea, id est, virtutes quae sunt animae robur vel carnalitatis, conturbatae sunt, id est, confusae et obscuratae ex infirmitate illa quam a primo parente contraxi. Et ne quis ossa corporea acciperet, exponit quid per ossa velit intelligere. Et anima mea turbata est valde. Aliter: quia infirmus sum in carne, infirmus in virtutibus, ideo anima mea turbata est valde ad compunctionem et ad gemitum. Et quia ego ad poenitentiam turbatus sum, tu, Domine, usquequo 131.0172D| turbaris? et quandiu differs sanare? Medicus aegroto confitenti suam infirmitatem medicinam negare non debet. Ne ultra turberis, vel ne differas misereri, potius convertere, Domine; sicut aversus fuisti avertenti, ita convertere convertenti. Deus nec avertitur, nec convertitur; sed ejus conversio miserationis est ostensio, sicut aversio cum misericordiae subtrahit manum. Et eripe animam meam, haerentem vepribus carnalium delectationum. Et ereptum salvum me fac, id est, da perseverantiam in bono, ut bonus medicus qui sanatum conservat, ostendendo quid vitare et quid sumere conveniat. Propter misericordiam tuam, non meritis meis. Non habeo aliud pretium. Ideo eripe, ideo salva, ut 131.0173A| memor sim tui, id est, ut laudem te. Nam si hoc non feceris, non laudabo. Nam ero in morte, quia non est in morte qui memor sit tui (I Petr. II). Aliter: Ideo libera scilicet animam meam a carnalibus desideriis, quae militant adversus eam, quoniam, si non eripias, interficient me, id est, separabunt a te, qui es vita mea; et si mortuus, non ero memor tui, ut redeam ad poenitentiam per confessionem. Ideo post eruditionem, id est, post poenitentiam conserva, ne iterum lapsus, in profundum vitiorum recidam, ubi jam desperatio est. Et hoc est quod dicit: In inferno autem quis confitebitur tibi? Aliter: eripe animam meam, sed modo dum tempus est misericordiae, ne in peccatis moriar, quia in morte non est qui memor sit tui ad poenitentiam. 131.0173B| In inferno autem quis confitebitur tibi, ita ut exaudias? Nullus. Ibi enim infructuosa est poenitentia, ut illius divitis, Pater Abraham, miserere mei (Luc. XVI). Vel confitebitur, id est, nullus laudabit te. Aliter: eripe, salvum me fac: quia non sum in morte, id est, in perseveratione peccati, et tui contemptu. Peccator cum in profundum venerit, contemnit (Prov. XVIII). Quod ostendo per hoc quia memor sum tui, id est, quia oro ad te: quod per repugnans ostendo: Non enim est in morte qui memor sit tui. Ego dico quod non sim in morte, ideo quia memor sum tui, qui in inferno multo minus sum: in inferno, id est, in desperatione, quae omnibus peccatis inferior est. Quod ostendo per hoc, quia confiteor tibi miseriam meam, et peccatum meum, 131.0173C| non tuum. Nam quis desperatus confitebitur tibi, id est, ad honorem tuum, te removendo a culpa, sicut ego facio? In desperatione enim positi, confitentur aliquando peccata sua non tibi, sed contra te, cum dicunt se tales a te creari debuisse, ut peccare non possent, et sic quodam modo se justos judicant, et te accusant. Aliter: eripe, libera, quia non sum in morte, id est, non sum mortuum membrum, cui non est opus medicina. Quia memor sum tui, id est, misericordiae tuae cognosco te medicum, cognosco te misericordem, ego dixi, Libera, salvum me fac propter misericordiam tuam; et tamen in quantum valeo, volo promereri. Quia laboravi in gemitu meo, id est, studiose ingemui, et non solum laboravi, lavabo per singulas noctes lectum 131.0173D| meum: lavabo, id est, purificabo per gemitum lectum meum, id est, conscientiam meam, scilicet omnia illa emendabo quae intus commisi. Conscientia accipitur pro lecto, quia ibi quisque quiescit, id est, consentit vel legi Dei, vel legi peccati: vel quia ibi est justorum requies. Ad hoc enim purgatur a sordibus vitiorum, ut ibi sit placida et pura quies animae. Per singulas noctes, id est, per singulas malus cogitationes; vel lectum meum, id est, delectationes carnales. Per singulas noctes, id est, per singula vitia in quibus delectatus sum. Et non solum conscientiam vel delectationem, cui consentit spiritus, sed etiam stratum meum, id est, inferius meum. quod semper animo subjacere debet, 131.0174A| lacrymis meis exterioribus rigabo, velut hortum, ut aptum fiat fructificare Deo: vel corpus stratum dicitur, quia ab infirmo animo varie versatur. Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus (Psal. LX). Tanti laboris causam subdit: Turbatus est oculus meus, id est, ratio vel mens: ille scilicet oculus qui multis corporalibus oculis dignior est. Ratio enim discernere facit mala a bonis, damnationem a salvatione. Illa turbatur, cum futuram damnationem praevidet, et nos illam meruisse considerat. A furore, id est, a damnatione futuri judicii in octava: vel a furore, id est, poena quam accipimus in primo parente: vel a furore, quia non in mansuetudine et patientia judico et in me et in aliis, sed in ira. Ideo interior oculus turbatus est, 131.0174B| cernens furorem tuum venturum in octava. Quia inveteravi inter omnes inimicos meos. Non solum veteravi, sed etiam inveteravi, id est, valde vetus factus sum per consuetudinem et perseverantiam peccatorum inter omnes inimicos meos, ita ut omnium peccatorum eorum particeps factus sim. Vel inveteravi, id est, qui membrum novi hominis esse coeperam per fidem et innocentiam, in membrum veteris hominis redactus inter omnes inimicos meos ut unus sim omnium peccatorum, qui mihi prius inimici fuerunt. Vel inveteravi, id est, factus sum ut valde vetus vestimentum, quod nec usui, nec ornamento aptum est, mihi usui, Ecclesiae ornamento per doctrinam. Fidelis anima considerans magnam Dei misericordiam qui dicit: Nolo mortem 131.0174C| peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat; et: In quacunque die peccator conversus ingemuerit, salvus erit (Ezech. XVIII); post veram peccati confessionem non dubitat se exauditam, ita exsultando dicens: Exaudivit Dominus vocem fletus mei. Ita et vos, quicunque exaudiri vultis, date vocem fletus. Vos autem qui operamini iniquitatem, id est, qui confiteri ea non vultis, sed in eis perseveratis, Discedite a me hic affectione, post autem et corpore, scilicet in octava. Ostendat quomodo exaudita sit: Exaudivit Dominus deprecationem meam, quae fuit pro peccatis: ut illud, Domine, ne in furore tuo.--Dominus orationem meam suscepit, scilicet quae fuit pro perseverantia in bono, ut illud: Salvum me fac propter misericordiam tuam.--Erubescant 131.0174D| et conturbentur vehementer omnes inimici mei. Hoc potest legi et in bonum, et in malum. In bonum, ita: quia ego per erubescentiam peccatorum et dignam compunctionem exaudiri merui, ideo hortor omnes inimicos meos, ut recognoscant peccata sua, ad quem finem tendant. Nam finis illorum mors est (Rom. VI). Et erubescant se ea perpetrasse, et post verecundiam conturbentur ad compunctionem et poenitentiam; convertantur, scilicet ad Dominum: et erubescant, non dilatione aliqua, sed valde velociter. In malum, ita: Erubescant omnes inimici mei, et conturbentur nunc jam judicati, excaecati, et dati in reprobum sensum; vel erubescant, in illa octava, pro erubescent; non optio, 131.0175A| sed prophetatio et divinae sententiae aggratulatio est, cum viderint nos esse in gloria, dicentes: Hi sunt quos habuimus in derisu (Sap. V), et conturbabuntur timore magno, id est vehementer: convertantur postea ad videndum sua tormenta, et tunc erubescant aeterna erubescentia; et hoc valde velociter, id est, sine dilatione.
PSALMUS VII. IN FINEM PSALMUS DAVID, QUEM CANTAVIT DOMINO PRO VERBIS CHUSI FILII JEMINI. « Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me. Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas 131.0175B| in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Persequatur inimicus animam meam et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum. Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum circumdabit te. Et propter hanc in altum regredere: Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meum, et secundum innocentiam meam super me. Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes Deus. Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Deus judex 131.0175C| justus, fortis et patiens, nunquid irascetur per singulos dies? Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum. Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. Ecce parturit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi. »
ENARRATIO. In finem psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini (II Reg. XVI et XVII). Cum Absalom persequeretur David, erat quidam Achitophel 131.0175D| cujus dolis instruebatur ad omne malum. Quidam autem Chusi, amicus David, contulit se ad Absalom, ut omnia consilia Achitophel investigare, et ea David proderet, ut eum cautum faceret de illa persecutione. De illis consiliis non videtur hic psalmus agere: et ideo ab historia ad mysterium revocantur. Achitophel interpretatur fratris ruina: significat autem Judam, qui Christi ruinam, id est mortem, meditatus est, qui omnium apostolorum fratrem se nominavit: Vade, dic fratribus meis (Joan. XX). Chusi silentium interpretatur, significans dispensationem illam, qua usus est Deus Pater per Filium suum ad redemptionem generis humani. Quod cum fieret, incognitum erat: et adhuc est incognitum, 131.0176A| nisi quibus Dominus revelare voluit; ut illud: Mysterium a saeculis absconditum apostolis revelavit Deus per Filium suum (Col. I, Eph. III), hoc est illud silentium, quod caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret (Rom. XI), et quod Judas et quod Judaicus populus molitus est ad ruinam unius hoc fieret ad salvationem multorum. Jemini interpretatur dexter, significans dextrum, id est, propitium Deum hoc silentium esse operatum.
Psalmus, id est bona operatio, de qua hic psalmus agit, est David, id est perfecti fidelis, qui est de corpore David scilicet tendentis in finem, id est in Christum. Quem psalmum, id est quam bonam operationem, et quasi gratiarum actionem cantavit, id est, exsultanter operatus est, Domino, id est, ad honorem 131.0176B| Domini, pro verbis, id est, revelatione, Chusi, id est silentii, quia dignatus est ei revelare quomodo per humilitatem, et obedientiam superbiam illius contrivit, qui per superbiam primum parentem de paradiso dejecit, quomodo cantet, quomodo gratias agat pro hac manifestatione sequentia psalmi ostendunt, ubi ostendit se ejus humilitatem et patientiam imitari, dicens: Si feci istud, etc. Quod Chusi fuit filius Jemini, id est, quod silentium processit a propitio Deo, ideo illi merito gratias agit. Est autem intentio Prophetae in hoc psalmo ostendere qualiter quisque perfectus se custo dire debeat. Quanto enim quisque perfectior, tanto cautior debet esse, scilicet nunquam remisse agere, quia etsi exteriores hostes jam vicit, ab interiori hoste tamen cavendum est, 131.0176C| ne per superbiam dejiciat. Quod vitium etiam in benefactis cavendum est, et qualiter aliis se exemplum praebeat patientiae et humilitatis, invocando auxilium Dei, et humilitatem et justitiam Dei imitando.
Vox perfecti ante adventum Christi.
Domine, cujus servum me exhibeo, in te speravi, non in me, non in alia re: ideo, quia tu es Deus meus, non ego, ut infelix ille primus parens, et quia in te speravi, salvum me fac ex omnibus persequentibus me. Superatis vitiis omnibus, salvum me fac, id est, custodi me in arce virtutum jam locatum. Superatis omnibus vitiis carnalibus, mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII). Semper caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem (Gal. V). Nunquam bonis bella desunt. Ideo 131.0176D| o Domine, non rogo ut non sit fomes peccati in corpore meo, sed precor ut non regnet ibi peccatum. Salvum me fac, ut animus meus imperet, caro serviat: vel salvum me fac ex omnibus persequentibus me. Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu persecutionem patiuntur (II Tim. III); ideo salvum me fac, id est, fac me constantem in virtutibus, ut eorum et minas et blanditias contemnere valeam. Et libera me, non ab illis quos jam superavit, sed nequando rapiat ut leo animam meam. Oratio haec perfectorum est, qui solius diaboli insidias metuunt, qui, superatis omnibus vitiis, etiam in bene factis timendus est, ne per superbiam a culmine virtutum dejiciat: nequando rapiat animam meam, quasi alienam 131.0177A| et non suam, sed tuam ovem, ille qui est ut leo, scilicet fortis et insuperabilis nisi a te. Unde illud: Inimicus vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V). Dum non est qui redimat nisi tu, ad hoc quod dixit, Libera me. Neque qui salvum faciat, ad illud, salvum me fac. Domine Deus meus. Haec repetitio ex magna affectione est. Si feci istud. Ac si dicat: Tu debes me redimere, ut debes salvum facere, quia sensi illud quod mihi revelasti, et inquantum valeo, imitari studeo. Tu obediens Patri fuisti, persecutores tuos humiliter tolerasti, bona pro malis reddidisti: et ego si haec omnia non observavi, non sim dignus quem redimas. Domine Deus meus, si feci istud, si est ulla iniquitas in manibus meis, id est in operibus, 131.0177B| id est, si ulla mea iniquitate illos ad persequendum provocavi, si scilicet feci quod non debui; si reddidi mala retribuentibus mihi mala pro bonis; id est, si feci quod etiam justum videtur apud mortales, ut redderem mala pro malis. Ac si dicat: Si illis qui sine praecedenti culpa me persequebantur non reddidi malum, quod magnae fuit patientiae, id est, si non feci quod debui. Si ego homo hominem in ira superavi, decidam inanis, id est vacuus a gloria et a victoria, superatus ab inimicis meis interioribus. Ut enim ait beatus Gregorius: Dum foris ulcisci quaerimus, intus graviter ferimur. Omnis enim prius peccat in se quam in alterum: jam enim antequam foris alii noceat, innocentiam intus perdidit, et sic dum victoriam foris obtinere credit, quod gravius 131.0177C| est, intus superatus est, et hoc merito. Quid enim sibi arrogat homo, qui dum ab homine sumit vindictam ipse a diabolo vincitur? Ita potius vindicanda est quam homo. Scilicet persequatur inimicus animam meam, suggerendo mala, et comprehendat; alligando eam per consensum, et sic conculcet in terra vitam meam, id est, conculcando et sibi subjiciendo faciat vitam meam terrenam, ut possim esse cibus suus. Dictum est enim ad peccatorem: Terra es et in terram ibis (Gen. III), et ad serpentem: Terram manducabis (Ibid.).-- Et gloriam meam in pulverem deducat, id est, testimonium conscientiae meae. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (I Cor. I). Deducat, id est, de conscientia ducat in pulverem apud eos qui sunt pulvis, ut foris apud homines 131.0177D| quaeram gloriari: vel in pulverem, id est in terrena quae sunt pulvis, ut non quaeram gloriam nisi in illis. Hic tota vis sententiae est. Istud est maximum. Quasi dicat: Sed non est iniquitas in manibus meis, nec reddidi retribuentibus mihi mala, et ideo exsurge, Domine, in ira tua bona, vindicta digna perfecto viro. Quasi dicat: Non ego superer ab inimico, imo inimicus a te superetur, et spolia ejus auferas. Exsurge, Domine, per cognitionem, qui modo quasi jaces apud persecutores meos per ignorantiam: fac ut te cognoscant, ut te sequantur. Et hoc fac in ira tua, ostendendo illis iram tuam, id est damnationem et poenam suae impietatis futuram. Et exaltare, id est glorificare; ut lauderis 131.0178A| in finibus inimicorum meorum, id est, in illis qui modo sunt possessio daemonum, vel in illis qui sunt fines, id est, in arce omnium inimicorum, scilicet in pessimis, quemadmodum in Paulo. Et ut exalteris in finibus inimicorum, exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti, id est, appare et manifestare in praecepto quod mandasti: scilicet primis parentibus, scilicet in obedientia et humilitate, ut per illam convertas eos ad te; ut discant per humilitatem eum vincere qui per superbiam primum parentem superavit. Et, cum sic apparueris, synagoga populorum circumdabit te, id est, congregatio fidelium et infidelium circumdabit te: illi ad imitandum, isti ad perdendum. Et propter hanc, scilicet synagogam fidelium et infidelium, 131.0178B| regredere in altum, id est, redi in altum. Propter synagogam fidelium redi in coelum, ut te jam non hominem tantum cognoscat, et ut Spiritum sanctum mittas qui eam confirmet, ut Petrus qui antea Dominum coram ancilla negavit, post adventum sancti Spiritus confirmatus, coram rege eum confiteri non timuit. Propter infidelium synagogam in altum regredere, ut augeatur eorum caecitas: videntes enim per plurima signa quod Deus esset, quem morti tradiderunt, non ausi sunt confiteri, ne sanguis innoxius exquireretur ab eis: hoc modo potest legi, scilicet in bonam partem, ab Exsurge, Domine, in virtute tua: usque, Judica me, Domine, secundum justitiam meam. Potest et in malam partem accipi, ita: continuatio eadem quae supra. Exsurge, Domine, 131.0178C| id est, o Christe, in altum ascende, a cognitione eorum te remove. Pone tenebras latibulum tuum, et hoc in ira tua, scilicet eorum incorrectioni iratus. Et exaltare in finibus inimicorum meorum. Repetitio. Vel exaltare, id est, magnitudinem et potentiam tuam etiam in illis exerce, fac eos flagellum tuum, utere eis ad tuorum fidelium salutem, et suam damnationem. Virga furoris mei Assur, ipse autem non cognovit (Isa. X). Exsurge, Domine, id est, altum et inscrutabilem et incognoscibilem illis te fac. In praecepto quod mandasti, id est, in humilitate videant te humilem, et non cognoscant Deum. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Et synagoga populorum circumdabit te. Istud exponitur ut supra. Dominus judicat populos. 131.0178D| Hoc duobus modis accipi potest. Uno ita: Ego dixi, Regredere in altum, id est, ascende ad Patrem unde venisti; sed ego, cui jam revelasti secreta tua, video quod aliis ad salutem est aliis esse ad damnationem. Ideo dico, Dominus judicat populos occulto judicio: ideo rogo te ut me judices ad salutem. Alio modo ita: Appare in humilitate, et revertere in coelum, et post non venies nisi ad judicandum manifeste: et hoc est, Dominus judicat populos, id est, judicabit. Notandum quod dicit, revertere. Divinitas, quae ubique est, neque descendit, neque ascendit. Humanitas non descendit, quia de Virgine assumpta est, cum tamen dicatur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo (Joan. III). Sed est dicendum 131.0179A| quod divinitas Verbi hoc modo descendisse visa est, cum per Dominici hominis carnem se nobis manifestavit. Rediit, cum nobis eam subtraxit. Et quia in futuro judicabis manifeste, antequam illuc veniam, judica me hic prius. Flagella, ure, proba aurum tuum. Vel quia hic etiam judicas occulto judicio, alios faciens flagella, alios flagellari, judica me, Domine, puni, flagella secundum justitiam meam, id est, ad probationem: ita enim postulat justitia mea; qui enim justus est, non habet quod purgetur, sicut purum aurum non habet quod deponat in igne, ita et justus ad hoc flagellatur, ad hoc judicatur, ut ejus justitia augeatur. Et secundum innocentiam meam. Justitia est facere bona; innocentia, deserere mala. Quae utraque non a me est, sed super me, id est 131.0179B| desuper. Et quia hoc est probatio mea, non damnatio, consumetur, id est perficiatur, in me nequitia peccatorum. Exerceant in me iniquitatem suam quousque possunt, quia quanto illi magis sordescunt, tanto ego purior fio: sicut ignis, quanto plus sordium contrahit ab auro, tanto illud fit purius, et de sua natura nihil amittit. Vivit impius pio, et hoc modo diriges justum, id est, justitia justi crescet. Sicut enim nequam exercendo nequitiam injusto, fit nequior: ita justus per patientiam fit justior. Et hoc est directio justi, ut procedat de virtute in virtutem. Tu, Deus, hoc facies, qui perfectus es medicus, qui scis quod in nobis punias: quia tu es Deus scrutans corda, id est, consilia cordium quae recta sunt, et renes, id est, delectationes quae pravae sunt, 131.0179C| quia in renibus viri luxuriae sedes est, id est, tuscis quando animus consentit delectationi carnis, vel quando caro spiritui obedit. Vel corda, id est intentiones, et renes, id est fines intentionum: quia omnis intentio aut tendit ad bonam delectationem, aut ad malam. Justum adjutorium meum a Domino. Quasi dicat: Ego non timeo tormenta impiorum cum sim justus, quia adjutorium meum justum est a Domino: nam solvat omnes rectos corde. Vel non timeo ut Dominus me judicet in futuro judicio, id est manifesto, quia modo in occulto judicio adjutorium meum a Domino justum, dum me flagellat temporaliter peccantem temporaliter, in exemplum justi judicii sui, scilicet ut per hoc ostendat quam juste aeternaliter peccantem aeternaliter puniat, ut 131.0179D| qui non parcit Filio, non parcat et servo. Temporaliter peccat, qui peccare sponte desinit: aeternaliter peccat, qui si semper viveret semper peccaret. Et quia salvos facit rectos corde, nolite ergo, justi, timere. Vos autem, impii, cavete vobis, quia Deus, qui modo occulte vos judicat excaecando, vibrabit gladium suum, id est, Filium suum, quem vagina carnis tectum misericorditer vobis misit. Vibrabit, id est deteget, cum manifeste per eum judicabit: Pater enim non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio (Joan. V), et hoc ideo, quia Deus est justus judex. Nec ulla impotentia impedit ejus judicium, quia fortis est. Quasi dicat: Si justus est et fortis, quare ergo peccantem assidue non judicat? 131.0180A| Quia est patiens. Et hoc ostendit: Nunquid irascetur per singulos dies? Et hoc facit, ut convertamini: Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur (Ezech. XVIII). Et Apostolus: Nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? (Rom. II). Quod si ideo quia differt poenam, putas eum non judicaturum, et ideo secure peccas, thezaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Et hoc est quod sequitur: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit. Revera in futuro judicabit manifeste, quia nunc judicat in occulto, Arcum suum jam tetendit. Arcum, id est divinam Scripturam, jam tetendit, quia duritia Veteris Testamenti flexa est nervo Novi. Ibi oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI): hic autem, Nolo mortem peccatoris, 131.0180B| sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII): vel hoc modo flexa, quia inclinata est ad capacitatem fidelium per expositores et praedicatores sanctos, et tendendo paravit illum, ut esset aptus ad intelligendum. Et in eo, scilicet arcu, paravit vasa mortis, id est, praedicatores sanctos qui salutiferum liquorem inde accipientes, infundunt aegris et sauciis mentibus hominum, ut expellant diri serpentis mortiferum venenum. Vel vasa mortis in malum eosdem apostolos, qui contemnentibus eorum doctrinam vasa mortis fiunt recipientibus, vasa vitae. Aliis enim sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. I). Et hoc est quod sequitur: Sagittas suas ardentibus effecit. Eosdem praedicatores effecit sagittas suas, quae stimulant corda fidelium ad amorem 131.0180C| Dei: et hoc fecit ardentibus charitate. Aliter: In eo paravit vasa mortis, haereticos qui venenum pravae intelligentiae inde sumentes, mortificant et se alios prave docendo: et eosdem effecit sagittas suas, id est, stimulos ardentibus in dilectione Dei et proximi. Excitaverunt enim multos ad discutiendam et aperiendam divinam Scripturam, ut ait Apostolus: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant (I Cor. XI). Dixit, Deus vibrabit gladium suum, id est, manifeste mittet Filium suum ad judicandum; et hoc inde potest sciri, quia jam occulte judicat in sacra Scriptura alios in mortem excaecando, alios in vitam illuminando. Et ut ostendat illam manifestam damnationem non ex judicis crudelitate futuram, sed ex propriis impiorum 131.0180D| meritis, subjungit: Ecce parturit injustitiam, et concepit dolorem. Quasi dicat: Nonne vides quomodo thesaurizat sibi iram in die irae? Vel potest dici de haereticis, hoc modo: Vere sunt vasa mortis: Ecce parturit injustitiam, et concepit dolorem. Si de omnibus impiis dicimus, ita: Ecce concepit dolorem, sicut mulier cum voluptate semen concipit, unde postea habet magnum dolorem; ita iste concipit in corde delectationem earum rerum, quae magnos dolores ei facient, cum nec sine maximo dolore derelinquuntur, nec retineri possunt. Et ideo parturit, id est, meditatur parere per consensum injustitiam, dum cogitat perficere malum. Ex eo enim quod mala concepit, meditatur fieri mendax, perjurus, 131.0181A| injustus, et caetera hujusmodi. Et peperit iniquitatem, id est, in actum perduxit. Lacum aperuit. Talis similitudo est: Ille qui aperit foveam, et effodit eam faciens profundam, postea incidet in eam foveam quam fecit aliis ipse prior, quia in ipsa meditatione jam peccavit in se. Omnis enim prius peccat in se quam in alterum, cui hoc solum nimis nocuit quod voluit. Vel exponit quod dixit: Ecce parturit injustitiam et concepit dolorem, lacum aperuit, ad hoc quod dixit, concepit dolorem. Aperuit lacum, cum consensit in malum. Et effodit eum, cum fraudi operam dedit, vel cum laboravit ut in actum perduceret: et hoc ad illud, parturit injustitiam. Et incidit in foveam quam fecit, ad illud, et peperit iniquitatem. Convertetur dolor ejus in caput ejus. Si ad 131.0181B| similitudinem, ita: sicut ille qui magnam parat foveam, tandem incidit in eam; et quidquid aggregavit, ruens super ejus caput, eum opprimit: ita quidquid mali impius aedificavit in tota vita sua, cadet super eum cum tandem inde damnabitur. Aliter: Convertetur dolor ejus in caput ejus, cum cogitavit malum foris operari in proximum, antequam proximo foris noceat, convertetur intus in caput ejus, id est in mentem, ut illam prius percutiat, et non solum in caput, id est in mentem, sed iniquitas ejus descendet in verticem ipsius, id est discretionem, ut illam perimat quae est mentis vertex, id est summa pars. Dictum est hoc ad similitudinem, quia in vertice capilli separantur, in diversas partes capitis descendentes. Si accipiamus de solis haereticis, dicemus: 131.0181C| Ecce vide quomodo fiunt vasa mortis. Concepit enim iste ex illo arcu dolorem, id est veneniferum intellectum, et ideo parturit justitiam, dum conatur pravum intellectum suum aliis asserere. Qui enim verum dicit, non laborat. Et peperit iniquitatem, cum aliis persuasit: lacum aperuit, errorem praedicando ad casum multorum. Sicut in lacu profundo obscuritas est, ita in haereticorum doctrina, et effodit eum multo labore et multis assertionibus confirmando, et incidit in foveam quam fecit, non solum in futuro judicio inde damnandus, sed etiam prius in occulto dum permittitur in caecitate sua vivere. Ostendit quomodo incidit. Convertetur dolor ejus in caput ejus. Increduli et haeretici occulte judicantur, et post manifeste. Ego autem servus tuus, qui cognosco 131.0181D| ad hoc fieri occultum judicium tuum modo, ut justus justificetur et crescat de virtute in virtutem, Confitebor Domino, et gratias agam et laudem dicam, secundum justitiam ejus, qua me castigat ut pater filium, et non solum laudabo ore, sed psallam, id est bene operabor, quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV); nomini tuo, id est, ad laudem tuam, non meam. Aliter: Dicit Hieronymus Chusi non fuisse filium Jemini, sed Arachi, et secundum eum Chusi interpretatur Aethiops. Per hunc potest diabolus accipi et ejus membra, scilicet omnes persecutores. Qui Chusi est filius Jemini. Jeminus de progenie Benjamin fuit, sicut et Saul et Semei, qui capite asperso pulvere insultavit David, vocans 131.0182A| cum virum sanguinis, virum Belial (II Reg. XVI): illi omnes persecutores David de progenie Benjamin fuerunt. Et secundum hoc potest legi in persona David prophetae, vel alicujus perfecti de priori populo. Quem cantavit, id est exsultanter operatus est, pro verbis, id est, pro minis vel blanditiis, Chusi, id est, persecutoris filii Jemini. In persona illorum potest legi psalmus, ita ut supra in principio. Domine Deus meus, in te speravi, salvum me fac. Quasi dicat: Veni, Domine, et noli tardare. Aliter in persona capitis. Psalmus David, id est, Christi capitis, quem cantavit, id est, exsultanter complevit, Domino, id est, ad honorem Domini, pro verbis Chusi, id est pro manifestatione illius secreti quod per eum disposuit David: dico filii Jemini, id est, propitii Dei. 131.0182B| Non quod haec locutus sit quae in psalmo dicuntur, sed quod inevidentia rei ostenditur hoc potuisse fieri et dici, sicut in omnibus psalmis est habendum. Vox Dominici hominis: Domine Deus meus, in te speravi, quantum ad humanitatem: salvum me fac, caput et membra: ex omnibus persequentibus me Judaeis, et libera me a persequentibus Judaeis, ut per me mei salventur. Nequando rapiat ut leo animam meam Judaicus populus: animam, id est vitam. Dum non est qui redimat neque qui salvum faciat, si tu non redimis. Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, id est, si obedientiam a te injunctam et humilitatem non implevi, et caetera, ut supra: decidam merito ab inimicis meis, persecutoribus Judaeis, inanis, id est, vacuus a gloria resurrectionis: 131.0182C| hoc modo persequatur inimicus animam meam, Judaicus populus persequatur ut occidat. Et conculcet vitam meam in terra, me morti tradendo. Et gloriam meam mei capitis et meorum in pulverem deducat, ut tantum corpus meum solvatur in pulverem, et non resurgat. Si autem ego et feci quod jussisti, factus tibi obediens usque ad mortem, et reddidi non mala pro malis, sed bona pro malis, Exsurge, Domine, id est recede ab eis. Excaeca cor illorum ut me persequantur: Si enim cognoscerent, non crucifigerent in ira tua. Nisi enim illis iratus esses, non adeo ab eis recessisses. Et exaltare in finibus inimicorum meorum, id est, non tantum appareat magnitudo potentiae tuae in bonis, sed etiam in malis. Utere eis in bonum, fac eos flagellum tuum: 131.0182D| crucifigant me et interficiant ad meorum vitam et suum interitum. Exsurge, Domino Deus meus, ab illis recede, meis autem exsurge, id est, cognitionem tuam illis praebe, vel exsurge, id est, fac me exsurgere, ut ascendam in coelum, et mittam in eis Spiritum sanctum, qui charitate impleat corda eorum. In praecepto quod mandasti, id est, in charitate. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, et in hoc cognoscent vos, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis invicem (Joan. XIII, XV). Et synagoga populorum circumdabit te, id est, congregatio fidelium ad imitandum, et quia in hac fidelium synagoga erunt quidam habentes Christianum nomen, non opera, ideo addit etiam, propter 131.0183A| hanc, non solum propter synagogam persequentium, in altum regredere, recede ab eis: hoc est quod Apostolus dicit: In illis diebus stabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes (II Tim. V), etc.; et: refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Ad quid illa omnia fiant, subjungit. Dominus judicat populos, salvandos et non salvandos: non salvandos, praecedentibus meritis hic excaecat, ut in futuro damnentur. Salvandos judicat justificando, ut in futuro coronentur. Et quia tu, Domine Pater, judicas populos, hos ad salvandum, illos ad perdendum, judica me in meis secundum justitiam meam, et caetera usque in finem, ut supra.
PSALMUS VIII. IN FINEM PRO TORCULARIBUS PSALMUS DAVID. 131.0183B| « Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. Quoniam videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti. Quid est homo quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi. Volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen 131.0183C| tuum in universa terra! »
ENARRATIO. Psalmus David pro torcularibus. Nihil de torcularibus agit hic psalmus, et hic titulus ideo non accipitur ad litteram. Pro torcularibus igitur, id est pro Ecclesiis, in quibus nunc agitur, ut affectu et opere probi separentur ab improbis, quomodo in torcularibus vina a vinaceis, in area grana a paleis, et vino tamen et granis, ut ad maturitatem venirent, necessaria erant hujusmodi integumenta. Vivit enim impius pio. Aliter: Pro torcularibus, id est martyribus, quorum anima est quasi vinum, corpus quasi vinacea; et sicut in torcularibus vinum separatur a vinaceis, et vinum portatur in cellaria ad servandum, vinacea projiciuntur porcis comedenda: ita hic 131.0183D| martyrum animae pressura martyrii separantur a corpore, et mittuntur in aeternam requiem; corpora vero projiciuntur, comedenda a terra. Aliter: Verbum Dei est quasi uva: quod dum pervenit ad aures hominum per praedicatores, quasi uva ad torcular venit, ibi Verbum quasi integumentum remanet, intellectus autem sicut vinum reconditur in memoria et non acescit, sed diffunditur in disciplinam morum et habitum mentis. Propheta loquitur in hoc psalmo praevidens Filium Dei in hunc mundum venturum in forma humana ad redemptionem hominum, et ad aedificationem Ecclesiae suae, hac intentione, quia credimus quod non vidimus, ideo pluribus attestationibus opus est ad fidem; ideo etiam 131.0184A| tot prophetiae de Christo datae sunt. Sequitur:
Domine Dominus noster: tu qui per naturam omnium es Deus, factus noster per gratiam, quia cum voluntatem suam dignatus est Judaico populo per legem aperire, quasi spiritualiter per gratiam Deus eorum factus est; quam admirabile est nomen tuum (fama tua) in universa terra, qui prius tantum in Judaea notus eras (Psal. LXXV). Bene, in universa terra: quia non est gens aliqua, de qua aliqui non sint in Ecclesia. Hic titulus aperitur pro torcularibus, id est in Ecclesiis. Vere admirabile, id est valde laudabile, quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Tribus modis potest hoc dici: Magnificentia tua, id est magnificus tuus Christus qui emphatice ipsa magnificentia dici potest: elevata est super coelos: 131.0184B| hoc materialiter, quia ascendit usque ad octavum coelum. Aliter: super omnes prophetas et apostolos, qui magni quidem sunt, sed omnibus illis major est Christus. Quia unxit eum Deus oleo laetitiae prae participibus suis (Psal. XLIV), qui coeli dicti sunt, ut illud: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVII). Aliter: Super coelos, id est praeconia divinarum Scripturarum, quae magnum te praedicant, sed major est gloria tua quam fama: quae Scripturae coeli dicuntur, quia caelant divina mysteria, vel quia digito Dei, id est Spiritu sancto ibi insculptae sunt variae formae sacrorum intellectuum, historiae moralitatis et mysterii. Coelum etiam est instrumentum ferreum ad caelandum, id est ad sculpendum aptum, vel quia in eis omnium hominum vitae forma impressa est: et 131.0184C| hoc modo possumus dicere: Magnificentia tua elevata est super coelos: quia quidquid in illis Scripturis per sculpturam Spiritus sancti elevatum est et informatum, multo minus apparet quam in Christo, qui est omnium Scripturarum veritas et finis. In hoc gloria mea, o Christe, major est, quam praeconia Scripturarum de te. Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, id est perfectam fecisti laudem tuam, in hoc quod ad praedicandum nomen tuum non potentes hujus saeculi, non divites, non sapientes elegisti, sed ignobiles, pauperes (I Cor. I). et infantes, id est, ineloquentes, quantum ad mundanam eloquentiam, ut fides credentium pure appareat esse in virtute tua, non in sublimitate sermonis. Et, lactentium, adeo infantium, ut lac sugerent, id est 131.0184D| simplicem doctrinam tuam, nondum valentes capere solidum cibum divinitatis tuae, antequam Spiritus sancti eruditione crescerent in virum perfectum. Aliter, lactentium, id est quanquam essent infantes quantum ad humanam eloquentiam, tamen essent lactantes, id est apti ad nutriendum parvulos Ecclesiae. Et quod tales elegisti, propter inimicos tuos fecisti. Inimici Dei sunt omnes qui suam gloriam quaerunt, non Dei. Exponit quod dixit propter inimicos tuos: Ut destruas inimicum scilicet tuae et ultorem suae laudis, scilicet philosophum, Judaeum carnaliter sapientem, et haereticum. Quia elegit Deus infirma mundi, ut confundat fortia: et ignobilia, ut confundat nobiles: et quae stulta sunt elegit, ut confundat sapientia 131.0185A| (I Cor. I). Aliter: ex ore infantium illorum qui clamabant hosanna (Matth. XXI), perfecisti laudem tuam; quia ibi apparuit quanta sit laus et virtus tua, cum et illi te laudaverunt: et cum illos fecisti te praedicare, propter inimicum fecisti Judaicum populum qui te negabat, et ultorem suae legis, ut in puerorum sapientia damnares senum stultitiam. Quoniam videbo coelos tuos: hoc continuatur superius ad illud quod diximus coelos accipi fideles sanctos, vel sanctam Scripturam, hoc modo: Verum est quod dixi, quia magnificentia tua superat coelos; quod manifeste probabitur, quia ego in posteris meis videbo coelos tuos, scilicet fideles sanctos, coruscantes miraculis, compluentes verbis. Si ad sacram Scripturam, videbo ex caelata Scriptura tua illos coelos 131.0185B| factos: opera digitorum tuorum, id est quos digiti tui coelos fecerunt; et ideo magnificentia tua superat illos. Ex diversis donis Spiritus, facti sunt viri sancti coeli. Quae dona in digitis ideo accipiuntur, quia in nullo membro tanta est divisio, quanta in manu per digitos. Et Spiritus unus est, sed diversa dona: lunam et stellas; hos vocat coelos: lunam, id est universalem Ecclesiam, quae lunae comparatur, quia aliunde accipit splendorem; vel quia perfectionem habet modo in anima, imperfectionem in corpore; vel quia plenitudinem habet in perfectis, minuitur in imperfectis. Stellas: vel singulas Ecclesias, vel singulos fideles in Ecclesia. Qui a se differunt in decore vitae, ut stella a stella differt in claritate (I Cor. XV). Quae vel quas tu fundasti fundamento fidei, 131.0185C| ut nullo tentationum vento, nulla tribulationum tempestate possent moveri: fundatae enim sunt supra petram (Matth. VII). Quid est homo, quia memor es ejus? cum admiratione et gaudio legendum. Video quod homines per magnificum tuum facis coelos, facis lunam et stellas. Quid est homo? quod magnum et quod dignum apud te? Video enim fragilem, nullius pretii, et indignum tua dignatione, sed sua culpa, non natura: quia tu creasti eum ad imaginem et similitudinem tuam (Gen. I). Ex hoc manifestum est, quod magnum quid est homo apud te, quod memor es ejus. Bene memor, quia per inobedientiam recesserat a te, et venerat in regionem longinquam (Luc. XV): sed tu per misericordiam tuam memor quod ratione tibi similis creatus esset, eum evocasti 131.0185D| per Filii tui obedientiam. Aut filius hominis, quia visitas eum? Notandum quod dicit, homo et filius hominis. In homine vult intelligi omnem peccatorem, Adam scilicet qui de humo factus ad humum se totum inclinavit, et omnem qui vetustate ejus nascitur et manet. Filius hominis, Christus, et omnis qui ejus imaginem gestat, recte accipitur. Qui Christus filius hominis est, non hominum: quia de sola Virgine natus est sine admistione virili, sine concupiscentia carnali. Hujus imaginem gestat omnis qui veterem hominem exuit cum actibus suis, deponens naturam illam quam ab eo ille contraxit, et induit novum hominem, qui secundum Deum creatus est in sanctitate (Col. III): aut Filius hominis, Christus 131.0186A| filius Virginis. Et ille quantum ad humanam naturam quid est? non dico quod memor es ejus, quia non recessit a te: sed quoniam visitas eum. Bene visitas, sicut medicus venit ad infirmum, quia infirmus non potest ad eum venire. Ita divinitas Christi ejus humanitatem, quae sese erigere non poterat, visitavit et ad superna levavit. Magnam gloriam contulisti homini per Filium hominis. Revera magnum est apud te quod illum visitas. Ostendit quomodo visitavit. Minuisti eum ab angelis, quantum ad humanam naturam, quia mortalem fecisti, quia passibilem: sed tamen paulominus. Ideo paulominus, quia non necessitate mortalis vel passibilis fuit, ut caeteri hominum, qui longe inferiores sunt angelis, sed propria voluntate. Et quia infirmus, ideo eum visitasti: 131.0186B| quod inde patet, quia gloria et honore coronasti eum. Gloria resurrectionis, et honore ascensionis; quia sedere fecisti ad dexteram tuam. Aliter: Coronasti eum gloria, id est, in tenebris inferni, ubi nullus locus, nulla est distinctio, circumcinxisti eum magna luce, et honore, cum idem rediit circumdatus multitudine angelorum ministrantium ei. Et multa corpora sanctorum cum eo surrexerunt (Matth. XXVII).-- Et constituisti eum super opera manuum tuarum: post ascensionem, id est, super ordines angelorum, qui dignitate quadam merito sunt dicendi opera manuum ejus, cum respectu aliarum creaturarum quasi studiosius creati videantur. Et est dictum a simili, quia illis operibus quae perfectius fieri volumus proprias manus adhibere solemus. Et non solum 131.0186C| constituisti eum super superiores creaturas, sed et inferiores illi subjugasti. Omnia subjecisti, scilicet ei alia praeter angelos, sub pedibus, id est, sub sacramentis incarnationis ejus, ut per ea vel salventur credendo et conservando, vel pereant contemnendo; omnia, praeter eum qui subjecit ei omnia, scilicet oves, id est, simplices in Ecclesia, et boves, id est praedicatores, qui in Ecclesia quasi in area triturant, quia pedibus, id est, doctrina excutiunt grana a paleis, cum de peccatoribus faciunt justos, exuentes eos a palea peccatorum, vel separantes fideles ab infidelibus. De quibus dicitur: Non alligabis os bovi trituranti (Deut. XXIV, I Cor. IX). Nota quod boves femineo genere posuit, quae aptae sunt ad foetum: ita et apostoli, cum sint triturantes in 131.0186D| minoribus, sunt etiam procreantes alias boves, ut nunquam deficiant praelati Ecclesiarum. Ut illud: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii (Ps. XLIV). Ideo et universas addidit. Insuper et pecora campi. Ideo insuper, quia hi qui persequuntur diversi sunt a superioribus ordine vitae. Et pecora campi, id est voluptuosos, ardua, id est, laborem fugientes, deditos gulae et luxuriae. Volucres coeli, id est elatos, coelestia rimantes, et sibi per superbiam hoc attribuentes, ut astrologi. Vel volucres coeli, potentes hujus saeculi, Deum per superbiam blasphemantes. Et pisces maris, id est, hujus saeculi curiosos: qui perambulant semitas maris, id est, qui cogitationibus suis ea perquirunt quae transitoria et cito vanescentia 131.0187A| sunt, ut semitae maris. Nota quod dicit maris, non fluminis vel rivi: per hoc enim ostendit, eorum inquisitionem nimis amplam, non astrictam aliqua mensura. In his tribus generibus, bestiis terrae, volucribus coeli et piscibus maris, possunt notari illae tres tentationes diaboli, quibus Dominus tentatus fuit: gula, superbia, vana gloria: gula in bestiis terrae, superbia in volucribus coeli, vana gloria in piscibus maris. Et propter haec omnia, Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
PSALMUS IX. IN FINEM PRO OCCULTIS FILII PSALMUS DAVID. « Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime. In convertendo 131.0187B| inimicum meum retrorsum, infirmabuntur et peribunt a facie tua. Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum qui judicas justitiam. Increpasti gentes, et periit impius; nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi. Inimici defecerunt frameae in finem; et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu, et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate, judicabit populos in justitia. Et factus est Dominus refugium pauperi, adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate 131.0187C| inter gentes studia ejus. Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est, non est oblitus clamorem pauperum. Miserere mei, Domine; vide humilitatem meam de inimicis meis. Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae. Sion. Exsultabo in salutari tuo: infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt. In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem. Exsurge, Domine, 131.0187D| non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo. Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt. Utquid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione? Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae non quaeret. Non est Deus in conspectu ejus; inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus, omnium inimicorum suorum dominabitur. Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem sine malo. Cujus maledictione os plenum 131.0188A| est et amaritudine et dolo: sub lingua ejus labor et dolor. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum: inclinabit se et cadet, cum dominatus fuerit pauperum. Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertet faciem suam, ne videat in finem. Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum. Propter quid irritavit impius Deum? Dixit enim in corde suo: Non requiret. Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. Contere brachium 131.0188B| peccatoris et maligni: quaeretur peccatum illius, et non invenietur. Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi: peribitis, gentes, de terra illius. Desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. »
ENARRATIO. Psalmus David in finem, id est, haec operatio est Christi dirigentis in finem, id est, in consummationem pro occultis filii. Quia absolute posuit filii, quam locutionem excellentia petit Christi, accipitur ut illud: Si vos Filius liberaverit, liberi eritis (Joan. VIII). Ejus occulta multa sunt, praecipue tamen haec, prior ejus in humilitate adventus, quem sequitur manifestus. 131.0188C| Occultum etiam fuit quod insertus est oleaster (Rom. XI). Ad quod ut instrumento usus est Christus caecitate Israel. Occultum est et hoc, quod Deus in hac vita tribus modis judicat, dum quisque aut flagellis exercetur, ut viri perfecti, quibus non est opus correctione: aut monetur poena ad conversionem: aut, si admonitionem contemnit, praeparatur ad poenam. Pro occultis ergo filii, id est, pro occultis suis. Vox Christi capitis, gratias agentis, et hortantis membra sua ad laudem Dei pro omnibus ejus beneficiis suo exemplo.
Confitebor tibi, Domine, id est, landem dicam nomini tuo. Est confessio laudis, est et peccati. In toto corde meo, id est plene, tuae dispositioni in nullo contradicens. Vel in toto corde, id est, nulla parte cordis aliud habens, nisi quod ad laudem tuam pertineat, 131.0188D| et tibi totum vacet. Et cum alii te laudent, narrabo omnia mirabilia tua, id est, in quae tu voluisti et disposuisti per me narrare. Vel narrabo, id est manifestabo, quia omnia per eum Deus fecit, omnia mirabilia, visibilia et invisibilia (Joan. I): multa miracula Filius Dei operatus est, et per se et per suos, occulte et manifeste. Occulte, faciendo de impio pium, de persecutore discipulum. Manifeste vero, infirmos sanando, mortuos resuscitando, quod minus est quam quod occulto, majus est enim animam resuscitare quam corpus. Majus enim fuit Paulum persecutorem convertere (Act. IX), quam Lazarum de monumento resuscitare (Joan. XI.). Unde Dominus: Qui credit in me, opera quae ego facio, 131.0189A| et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XII). Omnia quae Deus Pater disposuit fieri ad reparationem generis humani, per Filium suum ostendit: ideo bene Filius dicit, Narrabo omnia mirabilia tua. Et te laudando, perfecte gaudebo; quia et in anima, et in corpore, laetabor in anima, et exsultabo in corpore, in te, non in me, non in alia re. Et ut hoc possim, psallam: faciam me psalterium, et inferioris partis percussionem gratanter suscipiendo, desuper in spiritu humilitatis dulce melos resonabo: et hoc faciam tuo nomini, id est ad laudem tuam, ut per me crescat laus tua, Altissime. Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI)? Vel in hoc, Altissime, in convertendo inimicum meum retrorsum, laudabo te et gratias agam, non in praeterito vel in praesenti tantum, sed semper 131.0189B| in me et in meis, in convertendo inimicum meum retrorsum. Inde tibi gratias ago semper, quia inimicus generis humani qui primum hominem superavit, et post se abire fecit, princeps hujus factus mundi, me etiam tentando ( venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam [Joan. XIV] ), retrorsum datus est, ut in illis solummodo dominetur qui retro sunt in terrenis, nolentes se in anteriora extendere (Phil. III). Quia ille qui humano generi dux mortis erat, modo retrorsum abiit tentando, persequendo ut canis. Aliter: Quia inimicum meum quemque infidelem, qui primus non cognoscens infirmitatem suam, putabat se non egere medico, convertes retrorsum, ut post me abeat, me medicum quaerat. Et secundum hanc sententiam recte sequitur, infirmabuntur. Ideo 131.0189C| retrorsum convertentur quia infirmabuntur, id est, qui sibi prius fortes videbantur infirmos se cognoscent et sic peribunt quod fuerunt. Ut illud: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II). A facie tua, id est a cognitione tua, postquam te Deum creatorem suum cognoscent. Quia inimicus ille unus est in se, et multi in membris suis, ideo post singulare plurali utitur. Secundum priores sententias sic istud aptatur: Infirmabuntur hoc modo: inimicum caput et membra convertes retrorsum, quia infirmabuntur, inefficaces fient hic, et postea peribunt, id est penitus recedent, a facie tua, id est a praesentia tua. Tollatur impius ne videat faciem Dei (Isa. XXVI). Ideo peribunt, quoniam fecisti, id est, facies, o Pater, judicium, quod ipsi putabant suum, illud facies 131.0189D| meum. Ut illud: Expedit ut unus moriatur pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XI). Sicut nauta ventum dicit suum quo utitur, et causam, scilicet judicii, quam suam putabant, fecisti meam. Quae fuit? ne forte mundus post eum abeat. Et ut illud judicium meum fieret, sedisti super thronum, id est, recte judicasti. Thronus est judiciaria sedes. Tunc judex dicitur sedere in throno, cum illa sede non abutitur. Aliter: Sedisti super thronum qui judicas justitiam, id est, humanitatem meam, parasti tibi sedem judicariam, ut ex illa mundum judicares. Ut illud: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Et illud: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Quod judicat Filius, 131.0190A| judicat Pater et Spiritus, sed attribuitur judicium Dominico homini, quia si ex sola potentia divinitatis homines judicaret, quodammodo ex infirmitate et impotentia se possent excusare. Nunc autem humanitate Filii nobis proposita, qui bona ille fecit quae a nobis exquiruntur, et mala vitavit, ad exemplum illius omnes judicabuntur. Ostendit quomodo peribunt. Sedendo super thronum tuum, increpasti gentes, arguisti eas de incredulitate et impietate per me et meos apostolos. Et periit impius, factus fidelis. Et hoc non ad tempus, sed delesti nomen eorum, illud nomen quod ipsi sibi acquisiverunt, in aeternum, id est, in saeculum, id est, aeternitatem et finem hujus saeculi, quod vocatur tempus, id est, hujus volubilitatis. Et non mirum si periit impius, quia inimici 131.0190B| frameae, id est opiniones erroris vel persequentes Christum, defecerunt contra gladium Dei bis acutum, scilicet contra veridicas sententias Novi et Veteris Testamenti. In finem, id est in Christum, qui est gladius Dei, scilicet contra praedicationem Christi. Vel in finem, id est penitus. Et postquam opiniones erroris destructae sunt, civitates destruxisti, id est, societates et conventicula malorum, ut fierent civitates tuae. Vel civitates accipiemus pectora malignantium, ubi sunt et curia dolosa et consilia. Illius curiae princeps est veritatis inimicus: ejus perniciosissimi satellites, corporis sensus et membra: plebs vero, carnales concupiscentiae varie tumultuantes. Has civitates destruxisti, cum omnia eorum consilia ad bonum direxisti. Et hoc modo periit memoria eorum, 131.0190C| id est, fama illa, quam sibi in terrenis acquisierant ad memoriam sui post hanc vitam cum magno sonitu et magno tumultu, postquam cognoverunt in his non esse gloriandum. Vel memoria impiorum, ut jam non regnet peccatum in corpore eorum (Rom. VI): et hoc cum sonitu, id est, magna reclamatione totius orbis. Vel hoc modo: cum sonitu, quia non potuerunt exuere veterem hominem cum actibus suis, et induere novum (Col. III) sine magno tumultu et magno conflictu. Aliter: In convertendo inimicum meum retrorsum, diabolum scilicet, cui tentanti Christum, ut eum seduceret, quemadmodum in primum hominem fecit (Gen. III), dictum est a Domino: Vade, Satanas, non tentabis Dominum Deum tuum (Joan. X). Et non solum, sed etiam ministri sui Judaei persequentes 131.0190D| infirmabuntur, non valentes in me perficere quod voluerunt: quia nemo tollet a me animam meam, sed ego pono eam a meipso (Ibid.). Hic infirmabuntur, et postea in futuro judicio peribunt a facie tua cum videbunt in quem transfixerunt, quia tunc plane cognoscent me non fuisse solum hominem. Ideo infirmabuntur, quia judicium illud quo me judicaverunt, meum fecisti, ut occulte mihi militarent, dans pati judicem hominum. Quia etsi illi foris judicarent in corpore, tu tamen sedisti judiciaria potestate super thronum, id est, animam meam quam tibi fecisti sedem, carnem meam scabellum pedum tuorum. Ideo anima Christi dicitur sedes divinitatis, quia etsi aliis animabus est excellentior, tamen deitate 131.0191A| inferior. Qui judicas justitiam. Ac si dicat: Tu in anima mea sedisti non judicandus, ut ego homo, sed judicaturus, qui semper juste judicas, ideo etiam fecisti judicium meum, quia juste judicatus sum. In damnatione mortis hoc fecisti, postea increpasti gentes per praedicatores, mittendo Spiritum sanctum post ascensionem meam, qui disciplinam et sapientiam eos doceret, sicut ipse dixi: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri (Luc. XXI). Increpasti gentes, gentiles de idololatria, Judaeos de incredulitate. Et periit impius, diabolus dux mortis: nomen eorum, scilicet infidelitatis, delesti de libro tuo, qui est liber vitae et mortis (Apoc. XX), id est, de memoria tua: et scripsisti in libro vitae, id est, in Christo: scilicet in fide 131.0191B| Christi, ut fideles et Christiani dicantur in aeternum et in saeculum saeculi. Cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius (Ezech. XVIII): et sic illi qui prius erant frameae inimici, id est diaboli, per quos jugulabat Christum et suos, defecerunt ab inimico, quia eum deseruerunt in finem, id est in Christum. Ad hoc illum deseruerunt, ut Christum sequerentur. Et civitates destruxisti, id est, omnes turbati animi motus. Non solum destructae sunt omnes, sed etiam memoria eorum periit, ut nec memores sint ultra idololatriae et impietatis suae: cum sonitu, id est, irrationabili tumultu, vel cum sonitu, id est, magna fama totius orbis et admiratione. Inimicus humani generis, qui non erat Dominus, sed 131.0191C| tyrannus periit: quia servus non manet in domo. Et Dominus fuit judicatus ad mortem, permanet, id est, vivit, quia filius manet in domo in aeternum, et non solum permanet, sed etiam paravit in judicio thronum suum, id est, in eo quod judicatus et damnatus sum ab hominibus, constitutus sum judex a Domino. Vel in occulto judicio paravit thronum suum, id est coelestem sedem, quia per humilitatem prioris adventus homo ille meruit coelum: vel thronum suum, id est Ecclesiam suam, de qua judicat gentes. Et, quia judex constitutus est, ipse, scilicet tam humilis, tam justus, judicabit orbem terrae, id est, perfectos Ecclesiae qui se orbem fecerunt, qui principium fini junxerunt: in aequitate, id est, in se qui est aequitas, id est perfectio, 131.0191D| totus teres atque rotondus, in quem ruit fortuna semper manca, scilicet dabit eis perfectam beatitudinem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII). Populos autem, id est incredulos, judicabit in justitia, damnando eos secundum merita sua. Vel orbem terrae, id est totum mundum, judicabit in aequitate, reddens unicuique secundum opera sua (Matth. XVI): ideo in aequitate, quia in justitia, non in misericordia: quia modo tantum est tempus misericordiae, tunc justitiae. Et factus est Dominus refugium pauperi. Quasi dicat: Et interim dum veniat ad judicium, pauperi, id est, illi qui in hac vita nihil habere cupit, quod vel viventem deserat, vel ab eo moriente deseratur, factus est adjutor: quia est illi quasi arx ad quam mente confugiat. 131.0192A| Unde Boethius: « Noster dux contrahit copias suas in arcem. At nos desuper irridemus illos circa inutiles sarcinulas occupatos. Bene, factus refugium: quia sua humanitas est humilitas et patientia. Et ex humilitate glorificatio fidelium suorum: in tribulatione magna est consolatio. » Quasi dicat: Si ipse est eis refugium, quare ergo tribulari permittit? Ad eorum utilitatem, ut bonus medicus, alios curat, alios curatos conservat. Et hoc est quod dicit: Adjutor est in tribulationibus, non destitutor in opportunitatibus; permittit corpus foris tribulari, quod solet ex licentia animum aggravare (Sap. IX). Sed hoc modo animum intus adjuvat, et hoc ad custodiam; ut illud: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, ut me colaphizet (I Cor. XII). Et post: Nam 131.0192B| virtus in infirmitate perficitur (Ibid.). Aliter: pauperes Christi ut possint esse amatores Dei, in quo est summum bonum, revocandi sunt ab amore saeculi. Quod commodius non potest fieri quam per tribulationes: et hoc modo adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Flagellat enim omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Et quia pauperes se fecerunt, quia quae non sunt deseruerunt, opus est ut in te, id est, in hoc quod est, sperent qui noverunt nomen tuum. Non alii. Isti sunt veri pauperes. Ego sum qui sum (Exod. III); et: Qui est, misit me ad vos (Ibid.); hoc nomen soli illi diligunt, qui ea quae non sunt spernunt. Aliter: Dominus nomen est illi. Quod nomen non novit, qui ei meritum non exhibet famulatum. Ideo sperent, quoniam et si tribulentur, 131.0192C| non dereliquisti quaerentes te, Domine: te dico, non fugacia, non transitoria. Et quia non estis derelicti, Psallite Domino qui habitat in Sion, id est, qui de inhabitando facit vos speculam, ut de specula veniatis, ad visionem. Specula hic sumus, id est, in spe vivimus. Non enim hic habemus manentem patriam, sed a longe eam videmus et salutamus (Hebr. XIII): et ideo non mirum si in hac patria, quae aliena est, tribulamur. Et ideo ut perveniatis ad patriam psallite Domino, id est, bene operamini. Ac si dicat: Servite Domino; et non solum operemini, sed etiam annuntiate non in uno loco, sed inter gentes, id est, in medio nationis pravae neminem timentis, studia ejus, id est voluntates, quomodo pro salute hominum homo fieri voluit, pati, mori et resurgere. Et 131.0192D| nolite timere qui occidunt corpus (Matth. X), quia non sine magna mercede haec patiemini. Quoniam Dominus cujus studia annuntiatis, requirens sanguinem eorum in judicio, ad hoc ut vindicet, recordatus est: quia differt usque ad futurum judicium patientes coronare, inferentes vero damnare, videtur esse oblitus: ideo dicit, recordatus est, id est recordabitur, sed quia non est oblitus, ideo corrigit. Imo non est oblitus clamorem pauperum. Aliter: Annuntiate inter gentes studia ejus: quoniam si non annuntiaveritis. erit requirens sanguinem; id est, interitum eorum de manu vestra. Dicit Dominus: Si non annuntiaveris impio iniquitates suas, ipse in peccatis suis morietur, sanguinem vero ejus de manu tua requiram 131.0193A| (Ezech. III, XXXIII). Si autem a mundo patimini propter justitiam, beati eritis (I Petr. III), quia recordatus est, non est oblitus clamorem pauperum. Aliter: Annuntiate inter gentes studia ejus, haec scilicet: Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est, et non est oblitus clamorem pauperum, subaudis dicentium: Miserere mei, Domine, id est, fac ut haec flagella non sint ad poenam, sed ad probationem. Vel hoc modo miserere: Vide humilitatem meam, id est, devocationem et oppressionem, id est, ostende te videre, tribuendo mihi praemium, illis poenam, vel humilitatem, id est, dejectionem meam, quae venit in me de inimicis meis serpente et Eva. Aliter: Vide humilitatem meam, id est, devotionem meam devocatam ab inimicis meis. Continuatio alio modo, 131.0193B| scilicet in voce capitis, ad id quod supra dixit, Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine, et ut non derelinquas, miserere mei, Domine, in meis, quia membra sunt, Psallite Domino. Interpositio. Tu miserere, quia potes: qui exaltas, id est elevas et liberas, me de portis mortis, id est pravis cupiditatibus, per quas est introitus ad mortem. Vel de portis mortis, id est, quinque sensibus corporis, per quos anima ad interitum exit consentiendo eis: vel de falsis praedicatoribus, vel de humanis judiciis, quae saepe injusta sunt. Inde sumptum, quia antiqui judices in porta judicabant, ad terrorem, ut ingredientes et egredientes mali poenam cernerent, boni praemium. Ad hoc exaltas, ut annuntiem omnes laudationes tuas, visibiles et invisibiles, Sion, id est Ecclesiae, filiae, scilicet cui 131.0193C| multa diligentia adhibenda est ad custodiam castitatis, et illam annuntiationem faciam in portis, id est in virtutibus, ut sermonem doctoris vitae bonae exemplum praecedat. Aliter: in portis filiae Sion, id est, in ecclesiasticis sacramentis, vel initiamentis fidei, vel in puris sensibus, vel in manifesto. Et hoc confidenter. Quia etsi foris tribuler, exsultabo intus: dedisti enim laetitiam in corde meo (Psal. IV). In salutari tuo, id est, in salvatione tua. Quia pater quem diligit, corripit (Prov. III). Aliter in voce capitis: Sperent in te, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Et hoc faciant meo exemplo, quia ego caput etsi tribuler foris, exsultabo intus in salutari tuo, id est, salvatione hic occulta, in futuro manifesta; et merito: gentes enim non solum in futuro 131.0193D| manifeste damnabuntur, sed etiam modo damnatae sunt in occulto judicio. Infixae sunt, id est, intus fixae in corde, gentes, omnes increduli. In interitu quem fecerunt, scilicet foris interficiendo corpus nostrum, interfecerunt animam suam. Ostendit quomodo infixae sunt. In laqueo isto, id est, in doloso consilio: quem absconderunt, id est occulte invenerunt, comprehensus est, id est captus, pes eorum, id est amor. Et hoc modo occulte damnantur, et ad poenam praeparantur. Amor est quasi pes animae: qui si ad malum tendit, est cupiditas; si ad bonum, charitas. Et quia tam potenter judicat Deus, ut non ferro, non lapide, non ligno, nec aliquo utatur hujusmodi ad judicium impiorum, ut terreni 131.0194A| judices solent, sed tantum subtrahendo illis manum misericordiae suae, non corripiendo eos, inde Ecclesia congratulando dicit: Cognoscetur Dominus judicia faciens: faciens judicia scilicet hujusmodi. Cognoscetur Dominus non qualiscunque, sed simpliciter, scilicet Dominus dominantium. Tandem cognoscetur, cum peccator luet nolens quod perpetravit volens. Ostendit quae judicia. In operibus manuum suarum comprehensus est peccator, id est, captus ut mus in muscipula. Et quia eorum mala opera et eorum doli illos capiunt, non servos tuos: convertantur peccatores in infernum, id est, omnes praevaricatores legis, de peccato in peccatum ruentes, descendant in profundum peccatorum. Aggratulatio divinae sententiae, non optatio. Et non solum praevaricatores 131.0194B| legis, sed etiam omnes gentes quae obliviscuntur Deum, id est, quae Deum prae oculis mentis non habent, secure peccantes, et convertentur. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis, quia etiam ante finem, id est, ante manifestum judicium, quod in fine erit, occulte judicabit impios, dando eos in reprobum sensum. Aliter: Non erit oblivio pauperis, id est Christi, qui cum dives esset, factus est pauper pro nobis (II Cor. VIII): in finem, id est usque dum finiatur, id est, ad nihilum deveniat ejus labor et patientia. Sed quia multi sunt in corpore illius pauperis, ideo dicit: patientia, id est, perseverantia pauperum in tribulatione, quae fit ad interfectorum palmam et interficientium damnationem, non peribit in finem. Et ut eorum patientia non pereat, 131.0194C| exsurge, Domine, scilicet fer opem, qui illis videris jacere et superatus esse in tuis. In hoc ipso quod putant nos superatos, potius ipsi superentur. Non confortetur homo: vetus scilicet; imo confortetur novus, scilicet filius hominis. Hoc modo exsurge. Judicentur gentes in conspectu tuo, id est, intus in anima, ubi tu solus vides: dum ipsi foris judicant, judicentur intus. Aliter: Ut non pereat patientia pauperum, exsurge, Domine, in manifesto judicio. Non confortetur homo peccator ille, qui modo confortatur tribulando pauperes tuos; dum ignorat se hoc modo in occulto puniri, aperte sciat se puniri dum luat nolens, quod perpetravit volens: et tamen interius non sit sine poena. Judicentur gentes in conspectu tuo, hoc modo: Constitue, Domine, legislatorem super eos. 131.0194D| Bono ordine videtur procedere: praemissis membris, inducit caput. Ad tantam enim iniquitatum suarum consummationem pervenient ut, contempto Filio Dei Christo, eligant antichristum, ut eo duce eant in aeternam poenam. Quia noluerunt habere me latorem tuae legis, super se habeant latorem suae legis, scilicet pravae, antichristum et ministros suos; coacervent sibi magistros prurientes auribus. Sciant gentes, scilicet illum solum legislatorem: et hoc ideo, quoniam homines sunt, id est, peccatores et inveterati. Quasi dicat: Hanc caecitatem mentis patiantur, ut solum latorem legis mortis ament, quia latorem legis vitae spreverunt. Aliter: Sciant gentes, id est, gentiliter viventes, quoniam homines sunt: quoniam, 131.0195A| Graece ὅτι, pro quod. Sciant, pro scient, in futura damnatione: quia quod modo dantur sic in reprobum sensum, quasi quaedam praeparatio est futurae poenae. Quod dicit, constitue, ordine rerum dicit, non creatione; ut illud: Faciens bonum et creans malum (Isa. XLV). Et quia videt futuram nimiam persecutionem sub tempore illius legislatoris, adeo ut pauperes illi, quorum est regnum coelorum, derelicti videantur, ad consolationem eorum cum admiratione quadam dicit: Ut quid, Domine, recessisti longe? O Domine, ut, id est inquantum, videris a nobis recessisse, dum nimium tribulamur foris, et non aperte vindicas? Quid, id est cur, recessisti? Subdit causam ad consolationem. Hic color vocatur subjectio. Despicis in tribulatione, id est, videris despicere 131.0195B| tuos, dum non statim eripis: sed hoc facis in opportunitatibus, id est, in magnis commodis, istis scilicet: dum superbit impius, incenditur pauper. Gustata amaritudine, magis desideratur dulcedo. Quanto magis tribulatio hujus vitae exacerbat pios, tanto magis desiderant vitam illam ubi nulla persecutio erit. Si enim hic essent in laetitia semper, non tanto opere desiderarent. Et haec est utilitas quam pressura in fidelibus operatur. Impii autem nulla persecutione occulte damnantur: quia comprehenduntur in consiliis quibus cogitant, id est, vincula illis fiunt prava consilia sua, quae eos trahunt in interitum. Et non mirum, quia ex Dei ira non est qui eos corripiat. Imo laudatur peccator in desideriis animae suae, id est, in peccatis: et iniquus benedicitur: 131.0195C| et ideo nemo putat peccantem, si non corripitur, sed potius laudatur impunitus, quia lingua adulantium alligat animas in peccatis. Exacerbavit Dominum peccator. Quasi dicat: In hoc patet quod secundum impoenitens cor accumulavit sibi iram Dei, quia non corripit eum ut pater. Et quod eum exacerbavit, in hoc ostenditur: Secundum multitudinem irae suae non quaeret, id est, non visitabit eum paterna correctione, sed dabit eum in manus suas. Si tibi auferat Deus oculum corporis, iratum credas. Cum tibi oculum claudit animae ut illum non conspicias, cum fert in peccando prosperitas inquinatas cogitationes et consilia, non iratum putas? Nemo igitur impunitate peccati gaudeat. Deus non quaeret eum, vel ipse non quaeret Deum. Bene, quaeret quasi perditum. 131.0195D| Ostendit quomodo Dominum exacerbavit. Non est Deus in conspectu ejus. Adeo secure peccat ut nullum respectum divini judicii habeat. Et ideo inquinatae sunt viae illius, id est, cogitationes sordibus vitiorum, omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus. Ostensio, quomodo non sit Deus in conspectu ejus. Animus enim male sibi conscius dum peccat impunitate extollitur, quasi judicaturum esse obliviscitur Deum. Et hoc ideo, quia omnium inimicorum suorum dominabitur. Prosperitas enim stultorum perdet eos (Prov. I). Hoc spiritualiter de ipso antichristo capite omnium impiorum dicitur: cujus inimici erunt omnes amici Christi, quorum dominabitur quantum ad corpus, quia sine contradictione permittetur in 131.0196A| eos saevire, ad eorum salvationem et suum interitum. Aliter: dominabitur non in re, sed in opinione sua, superbus ex impunitate. Unde et sequitur: Dixit enim in corde suo: Non movebor ab hac prosperitate mea: ero sine malo, id est, sine ullo incommodo, a generatione hac in futuram generationem. Nisi Deo placerem, non sic in omnibus prosperarer. Aliter: Non movebor, id est, non promovebor ad Dominum ab una generatione in aliam sine eorum malo. Aliter, in bonum, ut ex quadam commiseratione dicat Christus: O Pater, quia peccator cum permittitur peccare non est impunitus, sed potius punitur occulto judicio, quod ipse ignorat: ideo rogo, convertantur peccatores in infernum, id est, quadam mentis agilitate attendatur, quae poenae sequantur eorum 131.0196B| impunitatem, et sic convertantur a via sua mala omnes: et peccatores, id est, legis scriptae transgressores, et gentes attendant hoc. Quoniam non in finem, id est semper, oblivio erit pauperis, quia Dominus vindicabit eum, et ideo convertantur a persecutione ejus, Christi scilicet, qui in membris suis patitur. Haec patientia pauperum, qui sunt membra illius pauperis, non peribit in finem, id est, usque dum finiantur, id est, annihilentur. Et ut convertantur, exsurge, Domine: qui modo in cordibus eorum quasi mortuus jaces, resurge illis per cognitionem. Non confortetur homo, vetus scilicet, id est caro: fac eos cognoscere infirmitatem suam et sic deponant superbiam, et quaerant te medicum. Et ut homo non confortetur, judicentur gentes hic ante illud manifestum 131.0196C| judicium. In conspectu tuo, id est, intus in corde, ubi tu solus vides, ibi damnentur vitia et assumantur virtutes. Hoc modo exsurge. Constitue, Domine, legislatorem, tuae scilicet, super eos, id est, Christum: fac ut in eum credant, eum principem habere velint. Hoc modo constitue: Sciant gentes illum legislatorem solum. Et dignum est, quoniam homines sunt, id est rationabiles. Et quia gentes tam diu distulit revocare, ideo admirando dicit: Ut quid, Domine, recessisti ab eis longe, id est, tam longo tempore? Video quare. Despicis eas, non adjuvando in tribulatione, permittens illas tentari ab inimico et superari: et hoc facis in opportunitatibus, istis scilicet dum superbit impius, dum peccator qui impius est, quia te creatorem suum non veneratur, superbit, id 131.0196D| est, gloriatur de impietate sua, qua iram Dei et damnationem promeruit: factus pauper, id est, cognoscens paupertatem et miseriam suam, nec posse resurgere nisi per misericordiam illius quem prius contemnebant, incenditur dolore cordis ad compunctionem, vel incenditur ad amorem Dei. Cui enim plus donavit, plus diligit (Luc. VII). Qui autem pauperes non effici volunt comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. Istud non mutatur, et caetera usque in finem. Nunc revertamur illuc. Cujus, antichristi, os plenum est maledictione, id est detractione, et amaritudine in Deum, et dolo in proximos. Sub lingua ejus, id est in corde, labor et dolor: earum rerum amor quae illi erunt labori, et aliis dolori. Ostendit 131.0197A| quae sint illa quae sunt labor et dolor. Sedet in insidiis, id est, moratur, et quadam diligentia insidias parat cum divitibus, id est superbis, sibi omnia arrogantibus: in occultis, ubi non sit facile discernere quid sit tenendum, ut: Parce aetati tuae; Respice uxorem et filios tuos; Consule parentibus tuis. Ad hoc parat has insidias, ut interficiat innocentem, separando eum a Christo vita sua, et faciat nocentem. Hae sunt illae insidiae. Oculi ejus in pauperem respiciunt quadam falsa miseratione. Tu es juvenis, non potes modo jejunare, vigilare, et hujusmodi pati; veniet tempus horum. Et per illam simulatam miserationem insidiatur in abscondito, id est in corde, quasi leo in spelunca sua. Sicut leo latet in spelunca, ut foris eum non timeant bestiae, et sic 131.0197B| illuc appropient, dum nusquam ejus terror apparet, donec exeat et aperte devoret: ita antichristi crudelitas quadam adulatoria praedicatione et quibusdam miraculis multos seducet. Et quos hoc modo seducere non poterit, variis suppliciis velut leo violenter, invadet. Haec omnia ideo tam diligenter describit de antichristo et ejus membris, ut suos cautos reddat. Minus enim laedunt jacula quae praevidentur. Hinc alibi: Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). Duae persecutiones fuerunt in Ecclesia: aperta et violenta; primo tempore violenta, fraudulenta in medio, quemadmodum per hae reticos et falsos fratres: validissima, et ex his duabus juncta, in fine tempore antichristi: qui quos 131.0197C| non poterit attrahere miraculis, coget minis: quoniam ut leo in spelunca insidiatur, apte subjungit: Insidiatur, scilicet blandis verbis, ut tandem si non poterit blanditiis, violentia quadam rapiat pauperem. Insidiatur rapere pauperem dum attrahit eum. Et ut melius possit attrahere, in laqueo suo humiliavit eum, id est, vilificabit his qui ad sua stupebunt miracula. Sed non impune quia inclinavit se, id est, intus corruet, datus in reprobum sensum, eo ipso quo foris irrogabit supplicia. Ostendit illam indignationem: Cadet cum dominatus fuerit pauperum; ipsa damnatio erit ei dejectio et quaedam praeparatio poenae, haec est miserrima inclinatio mentis, dum qui intus caecatur, et ultimo servatur judicio, nec de peccatis suis aperte punitur, credens Deum impotentem 131.0197D| vel injustum. Impotentem, hoc modo: Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus, et ideo non punit. Injustum, hoc modo: Avertit faciem suam, ne videat in finem, id est in terram quae ultima est omnium elementorum. Quasi dicat: Non curat Deus mortalia. Et quia impunitate sceleris (ut sibi videtur) te contemnit: Exsurge, Domine Deus. O Domine, exsurge ad manifestum judicium. Et potes, quia tu es Deus: Exaltetur manus tua, id est, Filius tuus, qui in humilitate et misericordia primum venit, modo manifesto judicio altus appareat, id est, Deus: Ne obliviscaris pauperum, id est, apapreat quod non es oblitus. Et merito non oblivisceris. Propter quid irritavit impius Deum? Sine causa revera 131.0198A| irritavit. Dixit enim in corae suo: Non requiret peccata mea ad puniendum, quia non videt ea: si enim videret, jam punisset. Sed frustra hoc dixit, quia tu vides modo et differs judicium, praeparando eos ad poenam, ad hoc ut tradas eos postea in manus tuas, id est, ut postea gravius punias, ideo quoniam tu consideras, id est, simul vides laborem inferentium supplicia et dolorem patientium. Et merito, tibi enim derelictus est pauper, qui omnia dimisit ut tibi adhaereret. Orphano tu eris adjutor. Multi sunt pauperes, qui non sunt orphani. Pupillus est, qui patre est privatus: orphanus, qui patre et matre. Orphanus est ille, cui mortuus est mundus et ipse mundo, qui nullam consolationem hujus mundi quaerit. Et ideo contere brachium peccatoris et maligni, 131.0198B| id est, fortitudinem ejus ad nihilum redige. Et revera conteres, quia quaeretur peccatum illius, et non invenietur. Non quaeritur aliquid nisi in loco. Peccatum illius hic habuit locum, quia vivit impius pio: quandiu habet aurum quod purgari possit, utilis est fornax, ut lima ferro. Ita impii locum habuerunt in Ecclesia, quandiu sine offensa esse non potuit. Flagellum enim Dei fuerunt. Quaeretur peccatum illius ubi locum habeat, et non invenietur ideo qui amplius peccatum non erit in illis. Quod causa fuit cur impii essent cum piis. Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi. Peribitis, gentes, de terra illius, id est, omnino separabimini ab Ecclesia sua: quaerit in terra, quia stabilis in illo. Aliter: Contere brachium peccatoris, id est, damna opus peccatoris, id 131.0198C| est, male agentis. Aufer ei potestatem peccandi. Et maligni, id est, semper mala cogitantis, ut haeretici, quia non ultra necessarii erunt. Quaeretur enim peccatum illius, scilicet pauperis, et non invenietur; quia post judicium sine macula erit ante thronum Dei (Apoc. XIV): non habebit quod possit purgari, quia Dominus regnabit in illo. Ideo vos, gentiles, peribitis de terra illius, quia desiderium pauperum exaudivit Dominus, scilicet ut judicarentur. Et non solum judicarentur, sed etiam, o Deus, auris tua, id est clementia tua, audivit praeparationem cordis eorum, id est, regnum quod sibi praeparaverunt per patientiam et exspectationem: vel praeparationem, id est meditationem. Hoc desiderium, judicare pupillo, cui mortuus est mundus. Sed quia inde quaerunt 131.0198D| vanam gloriam, ideo determinat qui sit verus pupillus: et humili non alta quaerenti. Ad hoc judices, ut non apponat ultra magnificare se homo, id est, peccator antichristus: super terram, id est super Ecclesiam. Ponit, cum fraudulenter se super Ecclesiam magnificare quaerit; apponit autem, cum minis et tormentis sibi eam subjugare conatur.
PSALMUS X. IN FINEM PSALMUS DAVID. « In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Quoniam quae perfecisti, destruxerunt: 131.0199A| justus autem quid fecit? Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebrae ejus interrogant filios hominum. Dominus interrogat justum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Pluit super peccatores laqueos: ignis et sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Quoniam justus Dominus et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus. »
ENARRATIO. Psalmus David in finem. Psalmus, id est, bona exhortatio, accipitur in hoc psalmo David, prophetae scilicet dirigentis in finem, id est in Christum, in quo est omnium bonorum perfectio; est autem haec hujus psalmi intentio. David propheta praevidens 131.0199B| per spiritum quosdam futuros in Ecclesia, quasi tauros cervicosos per superbiam, nolentes catholicae fidei unitatem cum caeteris fidelibus servare, nec a Deo postulare intelligentiam Scripturarum, sed sibi omnia attribuendo sinistra interpretatione earum ad hoc niti, ut soli scire, soli justi esse videantur, et dum suam gloriam quaerant, non Dei, parvulos in fide ab uberibus matris Ecclesiae segregare, et sui erroris vestigia sequi satagere, spem quidem religionis in verbis praetendentes, factis autem penitus abnegantes: existimans parvulis Christi subveniendum, qualiter sacrae fidei impugnatoribus sit resistendum, suo exemplo ostendit, dicens:
In Domino confido. Tota fides mea in Christo est; per illum solum credo me justificari et salvari; ille 131.0199C| est mihi mons, ille refugium. Quia Dominus meus est, qui est Deus per naturam. Vos autem qui homines estis infirmi ut ego, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem? ac si dicat: Quomodo audetis persuadere animae meae, quae tam bene locata est, et quae in nullo alio confidit nisi in Domino: transmigra in montem, id est, transi ad nos, ubi est mons, ubi est Christus, quasi de valle et de humili loco, de simplicitate fidei illius quam tenes in qua facile potes decipi? Apud nos bene instrueris, ubi est mons, id est, celsitudo virtutum et perfecta vita, ubi nemo valet te seducere. Non omnium est fides, nos soli habemus eam; soli justificare possumus, quia justi sumus. Transmigra dico, sicut passer, id est, sicut parva avis, quae non valens raptoribus resistere, 131.0199D| ardua conscendit et ibi nidificat: vel etiam cavens sibi in plano a laqueis et a frequentia hominum. Et ita tu caute transi ad nos, qui erimus tibi tutela. Hieronymus omnes parvas aves, passeres dicit nominari. Aliter: Quomodo dicitis animae meae ut transmigret ad vos, quasi ut ibi assumat pennas cum sit sicut passer, scilicet plumata pennis virtutum, ut apta sit volare ad regnum coelorum? Aliter: Quomodo dicitis animae meae, Transmigra ad nos: et haec mihi non ad bonum, sed ut sim sicut passer, id est, vagus et instabilis in fide ad meam perditionem? Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum. Hoc potest duobus modis legi: vel in persona prophetae, vel in persona 131.0200A| haereticorum. In persona prophetae, hoc modo: quia ad instructionem parvulorum loquitur, ideo convertit se ad eos et dicit: Illi dicunt, Transmigra ad nos; sed non est illuc transmigrandum. Causa quare. Quoniam ecce, id est, vide quod non est aliud nisi deceptio; peccatores qui se justos faciunt, et montes nominant, intenderunt arcum: Scripturae sacrae rigorem, sinistrae interpretationis nervo incurvaverunt. Sagittas suas, id est, toxicatas sententias, paraverunt perverso intellectu in pharetra, id est in corde, ad hoc ut sagittent rectos corde, id est, simplices et ad regulam fidei directos, in obscuro positos, id est in ignorantia, non valentes adhuc illa altiora discutere. Revera scio quod ad hoc paraverunt sagittas, id est, sententias pravas, ut sagittent 131.0200B| rectos corde. Quoniam quae perfecisti, destruxerunt, quae praecepta illa quae tu, o Domine, perfecisti, id est, digito tuo scripsisti immutabilia et indissolubilia, quia quod semel justum est apud te, nunquam erit injustum, et e converso: illa destruxerunt, non quantum ad ea, quia dixisti, Verba autem mea non praeteribunt (Luc. XXI), sed quantum ad suum errorem et pravum intellectum. In persona haereticorum, ita: Transmigra ad nos, transi huc ubi altitudo est, ubi soli perfecti sunt, soli justi. Sicut passer: ideo, quia periculose moraris inferius, vivendo inter peccatores, qui Scripturam sacram tibi male interpretantur, et hoc modo simplicitatem tuam decipere volunt. Iterum propheta: Ipsi sub specie pietatis haec dicere videntur, sed non est illis credendum. 131.0200C| Ideo, quoniam quae perfecisti, o Domine, destruxerunt. Tu perfecisti laudem tuam in parvulis: sed ipsi destruxerunt eos, avertendo a te, dicendo solos justos esse in Ecclesia. Justus autem quid fecit? O haeretice, qui dicis nos esse peccatores, et ideo non esse de corpore Christi, nec posse quemquam per nostrum ministerium incorporari Christo, dic mihi: Justus autem, scilicet Christus, qui solus justus est, justificans omnes, quid fecit. Quid illi imputatis, quod corpus ejus scinditis et ab eo separatis, cum nullus justificetur nisi per ipsum, sive per ministerium peccatoris sacramenta fidei accipiat, sive per ministerium justi hominis? Vos autem dicitis, nullum posse justificari nisi per ministerium justi alicujus. Nonne corpus Christi separatis ab eo, 131.0200D| et potentiam ejus vobis usurpatis? Aliter: Justus autem quid fecit? Quasi dicat: Vos peccatores contemnitis, et a corpore Christi segregatis. Nunquid Christum in hoc imitamini? Nonne ipse cum peccatoribus conversatus est? Nonne sciebat Judam furem esse et loculos habere? et tamen ad praedicandum eum misit cum caeteris apostolis; et in coena illa qua eum tradidit, eucharistiam corporis et sanguinis sui, manibus suis confectam, ore suo commendatam, ei cum caeteris tradidit. Hoc autem ideo fecit, ut ostenderet donum Dei non esse ex merito dantis, sed ex fide accipientis: nec irritum fieri, etiamsi super talem administretur qualis erat Judas. Revera mentimini, quia dicitis apud vos solos 131.0201A| esse fidem Christi, per vos solos homines posse Christo incorporari. Quia Dominus, scilicet omnium Deus, est Dominus, non vos. In templo sancto suo non vestro, quia solus ille est qui justificat. Templum enim Dei sanctum est: quod estis vos (II Cor. III). Si quis autem violaverit templum hoc, disperdet illum Deus. Justus autem, scilicet Christus, quid fecit? In quo vos offendit, quod ejus corpus scinditis? Non impune hoc facitis. Quoniam Dominus in templo sancto suo. Si quis autem violaverit hoc templum, disperdet illum Deus. In coelo est sedes ejus, id est, in his quos coelos fecit propter eminentiam virtutum. Fideles vocat et templum et coelos; sed minores possunt dici templum: majores, coeli. Oculi, ejus in pauperem respiciunt. Ac si dicat: Sedet quidem 131.0201B| in coelo, hoc est in sanctis, sed quos ipse coelos fecit respectu misericordiae suae, non merito illorum, non vestro. Vel respiciunt ad vindicandum pauperem, id est, humilem nihil de se praesumentem. Et non solum in pauperem oculi respiciunt, sed etiam palpebrae ejus interrogant filios hominum. Palpebrae ejus, id est, apertio vel opertio sacrae Scripturae suae. Ad similitudinem dictum, quia palpebrae aliquando aperiunt oculos, aliquando claudunt. Interrogant filios hominum, id est regeneratos et innovatos a vetustate primorum hominum. Interrogant, id est, inquirunt et discutiunt qui illi sint qui impatienter accedant et contemnant, et obscuritatibus fatigentur, non exerceantur: et qui illi sint qui patienter accedant; et obscuritatibus non fatigentur, 131.0201C| sed exerceantur ut inveniant, et interrogant iterum qui illi sint qui apertione inflantur, non illuminantur: et qui illi qui inde non inflantur, sed nutriuntur. Exponit quod dixit: Dominus interrogat, scilicet per palpebras, justum et impium: ut dictum est. Justus ei respondet pro competentia sua, scilicet exercetur humiliter cum clauduntur: illuminatur autem cum aperiuntur; et ideo salvabitur. Qui autem diligit iniquitatem, scilicet cum clauduntur ei sacrae Scripturae, contemnit; cum aperiuntur, inflatur: ut haereticus posset dicere, damnabitur. Sed magis dicit quia ostendit proprio gladio eum jam jugulatum per apolopasin dicens: Odit animam suam. Quasi dicat: Et ab hujusmodi Ecclesiae parvulis cavendum est: quia taliter pluit super peccatores laqueos. Bene, 131.0201D| pluit: quia praedicatores dicuntur nubes, sive boni, sive mali: ut illud, Mandabo nubibus meis, ut non pluant meretrici illi (Isa. V). Pluit super peccatores laqueos, id est doctrinam erroris sui mittit, non super corda justorum quos fallere non potest, quibus Dominus pluit imbrem matutinum et serotinum. Sed super peccatores, id est, super eos quorum corda arida sunt imbre verbi Dei. Et ideo et erroris magister, et ejus erroribus illaqueati, damnabuntur et hic et in futuro. Hic ignis, id est fervor concupiscentiarum eos consumens, et sulphur, id est fetida operatio, et post in futuro judicio spiritus procellarum, spiritus maligni eis inferentes procellas et turbinem poenarum, erit pars calicis eorum, id est poenae quae 131.0202A| per calicem illis dantur, id est, ad mensuram: quia sicut probi praemium ad mensuram accipient, prout quisque meruit, ita et improbi poenam. Aliter: Justus autem quid fecit? Quasi dicat: seductores illi paraverunt illis sagittas suas, id est, fecerunt ut sagittent rectos corde, et hoc ideo, quia destruxerunt verba quae tu perfecisti, quae, quantum ad tuam veritatem, sunt indissolubilia, illa destruxerunt quantum ad se pravum intellectum. Justus autem, id est, filius tuus, cui omne judicium dedisti, et qui omnia juste judicat, quid fecit? Hanc interrogationem facit ad consolationem bonorum justorum, et ad terrorem malorum. Fecit ut qui justi sunt justificentur adhuc: et qui in sordibus, sordescant adhuc (Apoc. XXII): illi ad majus praemium, isti ad majorem 131.0202B| damnationem. Et hoc est quod dicit in primis de justis, Dominus in templo sancto suo. Dominus ille, qui est omnium Dominus per naturam, in illis quos a sordibus vitiorum mundat, ut templum sanctum suum, est Dominus proprie per gratiam, quia possidet eos: et colit, ut augeatur in eis gratia. In illis est Dominus qui sunt templum suum, id est, in minoribus, qui audiunt mandata Dei, et servant ea in sacrario cordis. In coelo est sedes ejus, id est, in illis quos per eminentiam virtutum fecit coelos sedet, ut per illos judicet, vel in eis delectetur: oculi ejus in pauperem respiciunt: illi qui sunt coeli, id est doctores per eum illuminati et facti oculi ejus, ut illud: Si oculus tuus scandalizat te (Matth. V), etc. In pauperem respiciunt, id est in simplicem 131.0202C| fidelem, nondum divitem in scientia. Ad hoc, ut eum instruant qualiter sibi caveat a laqueis viventium. Palpebrae ejus, ut supra. Interrogant filios hominum, id est omnes homines. Quasi dicat: Ego dixi, palpebrae. Imo Dominus interrogat per illas palpebras justum et impium, id est, inquirit per eas qui sit justus et qui sit impius. Ad hoc inquirit, ut hunc remuneret, et illum damnet. Qui autem diligit, id est de omnibus legit, iniquitatem, odit animam suam, ut supra. Ut dictum est, hoc fecit justus. Dominus in templo sancto suo est, et oculi ejus in pauperem respiciunt. Et hoc modo pluit super suos misericordiam suam. Pluit autem super peccatores, id est, in malitia perseverantes et doctrinam ejus prave accipientes. Sicut enim ex eadem terra producuntur grana ad 131.0202D| similaginem, et palea ad comburendum; sic ex eadem doctrina alii sane intelligentes salvantur, alii prave intelligentes damnantur; laqueos, id est, errores quibus trahantur ad damnationem: et quia laqueis errorum ligati trahuntur, ideo pars, id est portio, calicis, id est, praemii quod per calicem illis dabitur, ut supra ignis, sulphur, spiritus procellarum. Supponit causas cur justis praemia, peccatoribus irrogantur supplicia. Quoniam justus Dominus, et ideo justitias dilexit; et quia justitias dilexit, ideo justos coronabit. Vultus autem ejus, id est cognitio, non dilexit injustos, sed vidit aequitatem, id est judicium. Ah hoc eos videt, ut non dimittat impunitos.
PSALMUS XI. IN FINEM PSALMUS DAVID PRO OCTAVA. 131.0203A| « Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt: quis noster Dominus est? Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari, fiducialiter agam in eo. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Tu, Domine, servabis nos, et custodies 131.0203B| nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. »
ENARRATIO. In finem pro octava psalmus David: id est bona operatio, quae intelligitur in hoc psalmo, est David, scilicet prophetae, et cujusque perfecti fidelis de priori populo in finem, id est, in Christum, per spiritum tendentis, et toto desiderio in eum suspirantis. Pro octava, id est, perfecta salvatione, quae necessaria est natis in hoc decursu hujus corruptibilis vitae, quae septenario volvitur. Quisque fidelis de priori populo, cui adventus salutaris innotuit per spiritum, cernens per leges et carnales observationes perfectam salvationem minime dari posse, quia lex 131.0203C| per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I): et tamen ille prior populus adhuc rudis, carnalibus institutis deducendus erat a visibilibus ad invisibilia. Invocat illum, in quo per spiritum praevidet perfectam salutem affuturam, sic dicens:
Salvum me fac, Domine. Tu qui es Dominus, veni ut salvum me facias perfecta salvatione, illa scilicet quae non mutetur: quia servi tui prophetae hoc non potuerunt, nec carnales observationes impositae tantum usque ad tempus correctionis. Salvum me fac, tibi conformando in novitate spiritus, et opus est, quoniam defecit sanctus ab illa sanctitate et perfectione virtutum, in qua creatus homo cecidit. Vel nunc veni, quia tempus est miserendi, quia nullus 131.0203D| invenitur sanctus. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei (Rom. III): vel non invenitur alius ad hoc idoneus. Defecit sanctus, et merito: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum, id est, quia mandata tua vera in se et sancta per inobedientiam non sunt impleta, non solum ab hominibus, id est Adam et Eva, sed etiam a filiis hominum, id est eorum posteris. Aliter: Non solum ab his qui se dehominaverunt, adorando opera manuum suarum, sed ab his qui sunt filii hominum, scilicet patriarcharum, et prophetarum. Erant ante adventum Christi multi justi et multae veritates: sed diminutae, quia caput, id est veritas, nondum venerat; omnes enim ad inferos descendebant. Quomodo ab uno 131.0204A| speculo imagines multae, sic veritas in se una, in sanctis multae. Hoc modo imminutae: Vana locuti sunt, mandata Dei loquentes ore, factis autem abnegantes. Hoc de Judaeis. Si autem de omnibus, terrena persuaserunt voce et vita unusquisque, non pauci, sed omnes, ad proximum suum, quem sicut seipsum diligere deberent, habentes scilicet labia dolosa, parati ad decipiendum. Disperdat Dominus universa labia dolosa. Hoc duobus accipi potest: in bonum, mutando in melius; in malum, disperdat, id est, disperdet et destruet Dominus ille, cujus servos prius contempserunt, universa labia dolosa omnium sibi aggratulantium, et de se praesumentium, linguam magniloquam, praesumentem, et peccata excusantem. Vel hoc modo magniloquam. 131.0204B| Qui dixerunt, Linguam nostram magnificabimus, id est, eloquentiam magnam nobis comparabimus: labia nostra, id est, eloquia quae nobis comparavimus, a nobis sunt, id est, nostram partem defendunt, adversariorum impugnant; vel a nobis sunt, id est, nos ipsi nostra diligentia adinvenimus: non indigemus aliis praeceptis vel aliis defensoribus; et ideo quis noster Dominus est? Cujus alterius praecepta recipiemus qui nobis dominetur, vel quis in aliqua causa nobis praevalet? Nullus. Quasi dicat: Haec praesumptuosa verba philosophorum, Scribarum et Pharisaeorum qui dicebant: Moyses dedit nobis legem, et multa hujusmodi, quae servi Christi qui praemissi fuerunt destruere non valuerunt. Dominus eorum, id est Christus, veniens 131.0204C| in carne, disperdet, id est varie destruet, scilicet per se et per suos apostolos, vel disperdet, id est variis assertionibus destruet, dum ad praedicandum eliget stulta et contemptibilia. Ego dixi, disperdat: et revera sic faciet; nam Dominus ille qui servos prius misit, dicit scilicet per spiritum: Nunc exsurgam. Quasi dicat: Qui in servis meis quos contempserunt visus sum jacere, nunc exsurgam mittendo Filium, faciam ut per eum meam potentiam cognoscant. Et hoc faciam propter miseriam inopum, id est gentilium, qui nullam opem habent propriam vel alienam. Et propter gemitum pauperum, id est Judaeorum, qui non inopes, sed pauperes, quia etsi in se pauperes sint, opem tamen habent mandatorum Dei. Ponam in salutari, id est 131.0204D| in Christo, quod non posui in servis, scilicet perfectam et manentem salvationem: et non posui in carnalibus institutis. Et qui prius per servos quasi remisse egi, in eo agam fiducialiter, id est, sine timore omnes arguens, nulli parcens. Unde illud: Et erat docens tanquam potestatem habens, non sicut scribae (Matth. VII); et: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). Et merito fiducialiter; dicit enim perfectus ille: Quia eloquia Domini eloquia casta. Casta in se ad similitudinem: quia ut casta mulier semper eodem modo habet se erga virum, ita et eloquia Christi immutabilia sunt: quod semel in eis est justum nunquam erit injustum, et e converso. Aliter: Eloquia Domini 131.0205A| casta: quia sincere et gratis tam in Veteri quam in Novo Testamento fideliter sunt praedicata, quae doctrina hic commendatur. Aliter: Casta, ut mors pallida: non quod sit, sed quod faciat, et illa similiter casta, quia castos facientia. Eadem sunt alia similitudine, argentum igne examinatum. Sicut enim argentum igne coctum melius in longum et latum extenditur, ita et haec eloquia per gratiam sancti Spiritus pure et digne accepta extendunt fideles in longum, id est, in perseverantiam bonorum operum et spem vitae aeternae: et in latum, quia in tribulatione dilatantur in charitate, ut non solum amicos, sed et inimicos diligant. Probatum terrae, id est Ecclesiae, non ab ea, sed eam probans. Vel probatum terrae, ut sit probatum nomen. Purgatum septuplum, 131.0205B| scilicet quia pectora fidelium septiformi gratia Spiritus sancti purgant. Hanc commendationem praedicationis Christi ideo praemittit Propheta, ut postea verius credatur. Et quia Pater in te aget confidenter, tu, Domine, non alius, servabis nos, quos primus parens perdidit, conformando tibi, et servatos custodies nos a generatione hac, scilicet tam prava, ne ab ea devocemur, in aeternum, id est in aeternitatem, tranferendo scilicet in octavam, id est perfectam beatitudinem. Impii autem non pervenient illuc, qui ambulant in circuitu, id est in septenario, quo volvitur hoc omne tempus: alligati his caducis quae volvuntur ut rota. Filios autem hominum, id est, fideles imitantes fidem patriarcharum et prophetarum, multiplicasti, id est, multipliciter 131.0205C| ditasti, secundum altitudinem tuam, id est gloriam coelestem, reputando eos in spirituali semine Abrahae, non carnali, cui dictum est: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli (Gen. XXII), hoc de spiritali: et sicut arenam maris, hoc de carnali. Vel, multiplicasti filios hominum, id est ditasti, non a fructu frumenti, vini et olei sui, sed secundum altitudinem tuam, elevando eos de virtute in virtutem. Aliter: In circuitu impii ambulant, id est ambulabunt, quia non intrabunt in illam octavam, cum semper in miseria volvantur. Illos tamen multiplicasti, id est, multos plures fecisti quam tuos, quia multi vocati, pauci vero electi (Matth. XX). Et hoc fecisti secundum altitudinem tuam, id est secundum inscrutabile consilium tuum: vel ut quid ergo vivunt? 131.0205D| Multiplicasti filios hominum secundum altitudinem tuam.
PSALMUS XII. IN FINEM PSALMUS DAVID. « Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? Quandiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte; nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero; ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo, cantabo 131.0206A| Domino qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi. »
ENARRATIO. In finem psalmus David. Hic psalmus potest legi in persona ejusdem, cujus et superior, et sic continuari: Quia tu, Domine, servabis nos, et non alius.
Usquequo oblivisceris me, id est, quandiu confundis me ab exspectatione tua? Prae nimio desiderio hoc dicit, non ex dubitatione aliqua. In finem, id est, in aeternum. Vel, scio quandiu in finem, id est, usque ad praefinitum tempus a Patre. Usquequo avertis faciem tuam, id est, Filium tuum, in quo tu cognosceris, ut illud: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV). Nec oblivio cadit in Deum, nec aversio, 131.0206B| sed dicitur oblitus et aversus, cum differt quod desideratur ad humanum modum, quia solent prophetae per similitudines loqui. Eodem modo sic subditur, in finem; vel in finem, id est, sine interrogatione. Et in illa exspectatione positus, quandiu ponam consilia, prophetarum scilicet consolationes et rationes eorum, in anima mea, quae tabescit tui desiderio, mallem te videre quam promissiones audire. Vel consilia, id est deliberationes, quid sit mihi faciendum, quid vitandum, ut possim tandiu exspectare. Vel illud: Putas videbo? Putas durabo? Quandiu ponam dolorem in corde meo, quem habeo ex absentia tua? Quod tamen consilium et quem dolorem non habeo nisi per diem, id est, per tuam illuminationem. Vel per diem, id est per singulos dies. Vel 131.0206C| tandiu erit hoc, quandiu ponam consilia in anima mea. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? id est, diabolus cum membris suis, quandiu insultabit mihi quasi una exspectanti, dicendo per singulos dies, Ubi est Deus tuus? Ne avertas, sed respice: et ne obliviscaris, sed potius exaudi me, Domine Deus meus. Hoc modo exaudi: Illumina oculos meos, oculos mentis, id est rectas cogitationes. Qui oculi excaecati, imo obscurati sunt in primo parente. Illumina per veram lucem, id est, Christum tuum qui erit nobis liber vitae. Mitte eum, ut per ejus conformationem valeam te cognoscere, te amare. Hoc autem ideo facias, ne unquam obdormiam in morte, id est, contra illam lucem dormiam in peccatis, cessando a virtutibus. Adeo dormiam, ut paulatim 131.0206D| oculos claudendo in minoribus peccatis, a somno virtutum descendam in mortem, id est, criminale peccatum, quod nos a Deo separat vita nostra. Unde illud: Est peccatum ad mortem, pro hoc non rogo ut quis oret (I Joan. V), scilicet tantum, quia non sola oratione valet purgari. Scilicet, nequando dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum, id est, superavi eum, quia recessit a Deo suo, et consensit mihi. Quomodo praevalere tibi potest ille? Si motus fuero, scilicet a te, qui tribulant me, exsultabunt. Vel si motus fuero a bono proposito meo. Ego autem scilicet non movebor, et hanc fiduciam non ex me habeo, sed inde quia in misericordia tua speravi. Et ideo non in morte dormiam, sed potius exsultabit cor 131.0207A| meum in salutari tuo, id est, in salvatione Christi tui qui revera veniet. Cor meum non solum in sua salvatione exsultabit, sed et in redemptione corporis mei. Exsultatio enim corporis est, ut ad illam exsultationem merear pervenire. Interim non otiosus ero. Cantabo enim, id est, frequenter et sine intermissione cordis eum laudabo, illi Domino qui creando bonum bona tribuit mihi, id est misericordiam, et non illi qui mala tribuit, scilicet per superbiam me dejecit. Et ut perfecta sit laus mea, psallam, id est, castigabo corpus meum et in servitutem redigam. Et hoc faciam non ad meam laudem, sed nomini Domini altissimi, ut videntes alii probitatem et constantiam meam, glorificent Deum qui tales servos habet. Aliter in persona cujusque perfecti, post primum adventum 131.0207B| desiderantis secundum adventum Christi, in quo dabitur vera pax et perfecta salvatio, quando novissima destruetur mors. Quorum unus fuit qui dixit: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Phil. I). Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? id est quandiu differs producere me in finem hujus miseriae et hujus certaminis, quod est inter interiorem hominem et exteriorem? Usquequo avertis faciem tuam, id est, praesentiam tuam et veritatem tuam a me: Video enim te nunc, sed per speculum, tunc autem facie ad faciem. Nunc ex parte, tunc perfecte, sicut a te perfecte cognitus sum (I Cor. XIII). Et dum differs ad judicandum venire, quandiu ponam consilia in anima mea, id est, quandiu ero in adversitatibus et pugna, ubi opus est consilio: scilicet 131.0207C| quandiu in me repugnabit lex carnis legi mentis? quando labor tolletur de corpore mortis hujus? Quandiu ponam dolorem in corde meo, quem habeo de tua absentia per diem, ut supra. Aliter: Tandiu haec patiar quandiu ponam consilia in anima mea, id est quandiu pugna erit inter corpus et animam, scilicet quandiu mortalis ero: ideo ad te clamo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII).-- Et quandiu ponam dolorem in corde meo per diem, ut supra. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Inimicus, id est diabolus, qui laborat ut me devoret, quandiu regnabit in hoc mortali corpore, erigendo carnem adversus spiritum, 131.0207D| servum adversus Dominum? Caetera ut supra.
PSALMUS XIII. IN FINEM PSALMUS DAVID. « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Omnes declinavarunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad 131.0208A| effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis; quoniam Dominus spes ejus est. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel. »
ENARRATIO. In finem psalmus ipsi David, id est, haec exprobratio quae agitur in hoc psalmo ad haec fit, ut dirigatur in finem, id est perfectam beatitudinem, 131.0208B| attribuendo David, id est, Christo, non corpori, sed capiti ipsi. Est ergo in hoc psalmo vox Christi exprobantis duritiam cordis Judaeorum, eo quod non cognoverunt tempus visitationis suae (Luc. XIX): et ostendentis quae poena incredulos sequatur, quae autem gloria fideles: et secundum hanc lectionem fit quaedam transjectio, ut gravius videatur dictum, hoc modo.
Dixit insipiens. Ordo autem narrationis ab illo versu incipit. Dominus de coelo prospexit super filios hominum. Dominus, id est, Deus qui omnibus dominatur per naturam: de coelo, id est, de me Christo homine: prospexit, id est, longe oculos misericordiae suae inclinavit, non enim aliter melius hominibus suam cognitionem manifestare potuit, 131.0208C| quam per humanam naturam; super filios hominum, id est, Judaeos filios patriarcharum et prophetarum: qui propter excellentiam homines dici possunt, ad aliorum comparationem. Est autem per similitudinem dictum. Solent potentes et duces exercitus loca eminentiora ascendere, et deorsum aspicere qui sint prompti ad pugnam, qui non: qui strenue se habeant, qui prae ignavia sonitum tubae audire non valeant. Et illi duces, in alto positi, ex parte videri solent et ex parte non videri: ita et divinitas Verbi latuit in Christo per humanitatem, apparuit autem per Divinitatem, faciens opera quae nemo alius fecit. Ad hoc Divinitatem, quae per se invisibilis erat et incomprehensibilis, per humanitatem meam videris ostendere: ut videat, id est, videre faciat et 131.0208D| probet, si est de illo populo intelligens Deum, scilicet conformando se mihi Dominico homini per fidem. Aut non tantum intelligens, sed etiam requirens, scilicet opere. Ad hoc enim suam humanitatem hominibus exemplo proposuit, ut per eum cognoscerent si Divinitatem intelligere et operibus quaerere homines possent. Quod enim homo Christus fecit, homini possibile esse ostendit. Sed non invenit, quia insipiens ille populus dixit in corde suo, id est cogitavit, quod gravius fuit quam ore dicere, Non est Deus. Quidam illorum nec prophetam eum credidit. Dixit enim: Si hic esset propheta, sciret utique quae est mulier quae tangit eum (Luc. VII). Quasi dicat: Et in hoc non est auctor accuvandus, 131.0209A| quia corrupti sunt, scilicet ab integritate bonae naturae suo vitio. Et intantum, quod abominabiles, id est, odibiles et exhaeredati facti sunt in studiis suis, id est, adinventionibus propriis, non Dei. Quod inde patet, quia non est, scilicet in eis, qui faciat bonum, id est, Dei voluntatem, ad quam faciendam creati sunt. Intantum quod non est usque ad unum. Usque, est inclusivum et exclusivum. Usque ad unum, id est, nec unus. Hic est inclusivum. Vel, usque ad unum, id est, usque dum perveniant ad unitatem corporis mei, ubi una fides, unum baptisma. Nulli enim bonum operari possunt, qui extra illam unitatem sunt. Unde illud: Movebatur aqua (Joan. V), et senabatur unus. Vel ad comparationem, id est, tot sunt mala operantes ut bene facientes nec 131.0209B| unius dici possint ad illorum comparationem, ut illud: Ooliba, justificasti sororem tuam Sodomam (Ezech. XVI), quia tot et tantae sunt iniquitates tuae, ut Sodoma prius impia, tua comparatione justa videri possit; ut illud: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo (Luc. XVIII). Non est qui faciat bonum. Nam faciunt malum: quod et sequitur: Omnes declinaverunt a voluntate Domini, non solum gentes quae legem non acceperunt, sed etiam Judaei; simul, scilicet cum gentibus, id est, facti sunt Judaei similes gentibus. Hoc dictum est ad exaggerationem criminis: inutiles facti sunt aliis, ut is qui sibi inutilis et perniciosus civis patriae alitur. Non est qui faciat bonum, ut supra. Hoc modo inutiles. Sepulcrum patens est guttur eorum. Ad hoc apertum est semper, 131.0209C| ut foetorem nocivum malae persuasionis emittat, vel ut deglutiat mortuos, id est separatos a Deo: linguis suis dolose agebant. Magister, scimus quia verax es (Matth. XXII). Vel de omnibus dictum: venenum aspidum sub labiis eorum, id est, in corde eorum malitia illa quae est insanabilis ut illud venenum. Aliter: Aspis timens incantaionem Marsi, qui ejus venenum vult habere contra alia venena: hoc est enim ejus natura ut alia venena expellat, si invenit in animali: si non, subito interficit. Ne audiat, unam aurem terrae adhibet, alteram cauda premit. Ita isti ut non audiant mandata Dei aurem cordis praesentibus bonis velut terrae affigunt, praeteritae vitae delectationes alii replicant. Et ideo, Contritio et infelicitas: contritio in corpore, infelicitas in anima. 131.0209D| Vel infelix contritio, scilicet summa damnatio in viis eorum, id est, in operibus. Unde illud, Qui offenderit in lapidem hunc confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum (Matth. XXI). Qui enim offendit Filium Dei non credendo confringitur intus, quia omne robur animi amittit. Super illum cadit Christus, quem ultimo judicio conterit duplici contritione. Et hoc ideo, quia viam pacis, id est, Christum qui dicit, Venite ad me, qui laboratis (Matth. XI), non cognoverunt. Nam si cognoscerent Deum, timerent. Et hoc est, Non est timor Dei ante oculos eorum, id est, in mente eorum. Quasi dicat: Modo nolunt viam pacis, id est me per misericordiam cognoscere, sed aliquando cognoscent per poenam. Quod 131.0210A| interrogando subjungit: Nonne cognoscent omnes qui operantur, non qui operati sunt, iniquitatem? hanc scilicet qui devorant plebem meam sicut escam panis, id est, assidue: quia panis quotidianus victus est. In hoc quod dicit plebem, ostendit in voce capitis esse legendum hunc psalmum. Ideo devorant, quia Deum non invocaverunt scilicet ipsum de ipso, sed aliud, scilicet terrena. Dilexerunt enim magis tenebras quam lucem (Joan. III): et ideo trepidaverunt timore ubi non erat timor. Timuerunt enim perdere mundum, et non timuerunt perdere Deum (Joan. XI). Ut, Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Revera cognoscetis me, viam pacis, per poenas. Quoniam Dominus, scilicet ego Christus, in generatione justa est, id est, in plebe sua quam vos devoratis, 131.0210B| quae justa est, quia Creatori suo servit et magis diligit lucem quam tenebras. Vos autem consilium inopis confudistis, id est, confusum et indiscretum putastis consilium inopis, id est humilis de se nihil praesumentis: ideo quia Dominus spes ejus est, id est, quia non vidistis in eo pompam hujus saeculi. Et non frustra in eum speravit, quia ipse dabit Salutare Israel. Et hoc probat, quasi dicat: Constat vobis, o Judaei, quod quis, id est aliquis, ex Sion, scilicet veniens, id est, ex Judaica tribu, dabit Salutare Israel, id est fideli populo eum videnti per fidem. Quis alius dabit, nisi Dominus cujus humilitatem contempsistis? Aut hic aut alius. Revera iste. Et hoc quando? Cum averterit Dominus, id est, removebit: captivitatem, id est passibilitatem et mortalitatem 131.0210C| qua captiva tenetur: plebis suae. Quae aversio captivitatis hoc modo fiet: Exsultabit, id est, gaudebit, scilicet in spe eadem plebs facta Jacob, id est, progrediens de virtute in virtutem. Jacob enim hoc nomen habuit, cum peregrinaretur et esset in progressu. In reditu ad patriam luctans cum angelo, Israel nominatus est (Gen. XXXV). Et post facta Israel, id est videns Deum, laetabitur plenarie, facie ad faciem videns quem prius per speculum videbat (I Cor. XIII): vel Jacob facta, id est supplantatrix accipiens primogenita Judaici populi, id est haereditatem quae illi promissa fuit.
PSALMUS XIV. PSALMUS DAVID. « Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut 131.0210D| quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula et operatur justitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua. Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec non movebitur in aeternum. »
ENARRATIO. Psalmus iste, Domine quis habitabit, sic cum superiori continuatur, quasi dicat: Ego dixi quod 131.0211A| tunc dabit Salutare Israel, cum averterit Dominus captivitatem plebis suae: sed nullus sibi in hoc applaudat, quia non omnes computandi sunt in illa plebe. Quicunque autem volunt esse ejus plebis audiant descriptionem militum Christi. Quae sententia ut auctorabilior sit, quaerit Filius a Patre qui illi sint qui hic strenue se habeant in tabernaculo, id est in castris, ubi donativa dabuntur.
Domine, cujus auctoritati est concedendum, cum sint plures raram habitationem habentes: quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII): quis habitavit, id est assidue manebit in tabernaculo tuo? id est, in hac temporali ecclesia. Militia est vita hominis super terram (Job VII): quae domus est militantium, scilicet in ecclesiasticis institutis: inde 131.0211B| et contubernium dicitur, quasi contubernium societas tabernaculi. Aut quis requiescet post laborem praesentis vitae in monte sancto tuo? id est in excelso habitaculo, in illo palatio coelestis Hierusalem, ubi magna est celsitudo, magna munitio: ubi nullus inimicus includitur, nullus amicus excluditur. Sancto, quia soli sancti in illa civitate habitant, scilicet superni cives. Sequitur competens ordinatio horum militum. In primis ponuntur fortes et loricati, deinde plebeii. Responsio Domini Patris: Qui ingreditur sine macula, id est, qui vivit sine criminali peccato quod animam maculat: non tamen sine naevo, id est, levi. Unde illud, Erit autem agnus sine macula (Exod. XII). Nota, ingreditur vel intus in cognitione, vel hoc tabernaculum ingreditur ut ibi innocenter 131.0211C| vivat. Et quia non sufficit cessare a malo, ideo sequitur: Et operatur justitiam, id est edictum regis sui implere laborat, praetermissis aliis virtutibus. Ideo justitiam ponit, quia mater est omnium aliarum et major: quia caeterae tantum habentem delectant, haec et alios. Potest haec esse propositio sequentium, Qui loquitur veritatem in corde suo, quia parum est veritatem dicere, nisi etiam ita sit in corde. Diabolus veritatem dicebat, Quid nobis et tibi, fili Dei? (Matth. VIII.) et tamen non habitabat in tabernaculo Domini. Et ille qui non egit dolum in lingua sua, id est, qui non est locutus ad deceptionem aliorum. Et ille qui nec fecit proximo suo malum. Augustinus: Omnem hominem proximum accipe, scilicet ejusdem naturae et ejusdem creationis. Malum, id est aliquod damnum in 131.0211D| corpore, vel in anima, vel extraneis rebus. Hoc totum perfectorum est. Nec solum non fecit opprobrium non accepit adversus proximos, id est, non libenter aut temere criminatori vel detractori credidit, vel qui non accusatur quasi noxius a proximis. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus qui plus amat creaturam quam Creatorem, aurum, argentum. Vel aliter: Malignus, id est diabolus: in conspectu ejus, id est in intellectu: ad nihilum deductus est, id est pro nihilo habetur: quia factus ex nihilo, postquam perdidit bonitatem naturae, redactus est ad nihil. Et dum nihil est, fortis vir non timet eum. Aliter: Malignus, id est diabolus ad nihilum deductus est, cum in nulla suggestione ei praevaluit in 131.0212A| conspectu, id est providentia animi ejus. Aliter: in conspectu ejus, id est in ejus cognitione: malignus, id est diabolus qui per se posse praevalere videtur, deductus est ad nihilum, id est ad creaturas quae de nihilo creatae sunt: scilicet cognoscit diabolum illos solummodo posse vincere quos a vera et semper incommutabili specie ad creaturam et commutabile desiderium vertit, ut ad pecuniam vel aliquid horum quae hujus mundi sunt, eisque se subjicit: tunc eum quasi super se deducit. Timentes autem Dominum glorificat. Contra illud ad nihilum deductus est in conspectu ejus, id est, illos glorificat qui potius serviunt Creatori quam creaturae. Hinc ad gregarios milites transit. Et ille habitabit in tabernaculo, et post, requiescet in palatio, qui jurat proximo suo 131.0212B| homini et non decipit mentiendo. Augustinus: In humanis contractibus jurare licet, sed ideo prohibetur, ne assiduitas perjurare faciat. Et ille qui pecuniam suam non dedit ad usuram, sed accommodavit gratis exspectans praemium a Deo. Pater qui de imperfectis loquitur. In pecunia alia omnia accipiuntur: haec magis solet ad usuram dari. Et munera super innocentem non accepit, id est, qui corruptus pecunia causam justam non depressit. Unde illud prophetae: Vae vobis qui muneribus justificatis impium, et justitiam justi aufertis ab eo (Isa. V). Qui facit non solum supradicta, sed etiam haec minora, non movebitur, id est non separabitur in aeternum: quia neque in tabernaculo, neque in palatio. Potest etiam legi aliter iste psalmus Dixit insipiens, sub eadem tamen persona 131.0212C| qua prius et eadem intentione, scilicet Augustini hoc ordine, ut prius de gentibus dicatur Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus, scilicet in rebus. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt, ut supra. In studiis suis, colentes opera manuum suarum, et caetera ut supra, usque: Dominus de me filio suo prospexit, id est prospicere se ostendit etiam super filios hominum. Hic de Judaeis: ut videat, id est cognosci faciat si est in illis intelligens, id est fidelis aut requirens Deum opere: vel de coelo, id est de patriarchis et prophetis.
Sed nec in his inventus est intelligens aut requirens Deum, licet secundum carnem essent filii hominum, id est, patriarcharum et prophetarum: et licet legem ac mandata acceperint, secundum litteram 131.0212D| omnia accipientes. Si qui autem inventi sunt requirentes Deum in lege vel in tempore gratiae, illi non jam filii hominum, sed Christiani vocantur. Qui enim dicebant, Nos Moysi discipuli sumus (Joan. IX), illi erant filii hominum, et non intelligebant nec requirebant Deum. Bene requirens: quasi perditum in primo parente. Caetera ut supra, usque. Consilium inopis, id est, Christi: qui cum esset dives factus est pauper propter nos (II Cor. VIII): cujus consilium fuit ut vos redimeret ut humilitatem et patientiam vos doceret: illud confudistis, id est contemptibile duxistis computando inter et contemptibilia: ideo quoniam Dominus spes est, id est, quoniam non eum similem vobis vidistis.
SALMUS XV. TITULI INSCRIPTIO IPSI DAVID. 131.0213A| « Conserva me, Domine, quoniam speravi in te: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas in eis. Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. Dominus pars haereditatis meae et calicis mei; tu es qui restitues haereditatem meam mihi. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Providebam 131.0213B| Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear. Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescit in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. »
ENARRATIO. Tituli inscriptio, Psalmus ipsi David. Hieronymus: Tres sunt tituli qui inscribuntur: unus super tumulos mortuorum, alter in liminibus civitatis vel domorum, tertius in victoria regis. Hujus tituli inscriptio est de victoria Christi regis Judaeorum, id est regis omnium 131.0213C| confitentium: Jesus Nazarenus Rex Judaeorum. Iste psalmus ideo dicitur esse inscriptio hujus, quia continet scriptam causam illius victoriae. Agit enim de obedientia Christi, propter quam Deus illum exaltavit et dedit illi nomen quod est super omne nomen (Philip. II). Sequitur in titulo, Psalmus ipsi David. Est enim in hoc psalmo vox ipsius capitis. Agit et de mutatione carnalium observationum, et de reprobatione Judaeorum, et susceptione gentium, et de Christi resurrectione et ultima clarificatione: et haec omnia ad instructionem fidelium.
VOX CHRISTI IN PASSIONE.
Domine Pater, conserva me, sicut usque modo interius servasti animam meam immunem ab omni peccato, et dando patientiam et constantiam, ita 131.0213D| nunc conserva, id est, simul cum anima serva corpus, ne descendat in corruptionem. Vel me caput et corpus simul serva, quia in mea resurrectione est eorum redemptio. Et debes, quoniam in te speravi, non in alio, ut infelix ille primus parens. Qui vult servari, in te speret. Quod in hoc ostendo: Dixi Domino, scilicet in Spiritu sancto, scilicet eo modo quod dicendum fuit: Nemo enim potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII); hoc dixi: Deus meus es tu, id est praecipuus: non ego ut illi, quibus dictum est, Eritis sicut dii (Gen. III). Faciant sibi alii alios deos ad confusionem suam: ego nihil aliud nisi te ad gloriam meam. Ideo tibi hoc pretium salvationis meae offero, non aliud: quia 131.0214A| tu Dominus dominantium non indiges aliquo, ut caeteri domini qui bonis servorum indigent. Te enim indiget servus, non tu servo. Et hoc est, Quoniam bonorum meorum non eges, vel incarnatione, morte et resurrectione mea. Hoc autem fructu. Sanctis qui sunt in terra ejus, id est, illis quos ego feci sanctos, quia jam sunt in terra viventium per spem, mirificavit, id est, desiderabiles fecit, omnes voluntates meas, ostendendo suas pravas, meas rectas, suas foedas, meas honestas: ita ut essent in eis, id est, in opere haberent. Quibus etiam innotui, quid profuerit et humanitas meae Divinitatis, et Divinitas humanitatis. Profuit humanitas Divinitatis, quia mortuus est propter delicta nostra: et Divinitas humanitatis quia resurrexerit propter justificationem 131.0214B| nostram (Rom. IV). Hoc mirificavit sanctis, id est, omnibus fidelibus de quacunque gente, qui sunt in terra viventium per fidem et spem. Aliter: Miri fitcavit Dominus Pater omnes voluntates meas in sanctis, qui sunt in terra ejus, quia invocavi eum eo modo quo est invocandus, scilicet quia dixi Domino: Deus meus es tu. In hoc patet quod mirificavit illis voluntates meas, quia multiplicatae sunt infirmitates eorum: quae prius latebant, aut nullae videbantur iniquitates multiplicatae sunt, id est multipliciter apparuerunt. Ut illud: Peccatum revixit: ego autem mortuus sum (Rom. VII), quia prius aliquando vivebam. Et hoc: Cognoverunt per me librum eorum: videntes enim vitam meam rectam, cognoverunt suam pravam. Postea, id est, postquam, 131.0214C| cognoverunt suam infirmitatem, acceleraverunt, scilicet ad medicum. Unde illud: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII). Acceleraverunt dico, sed non eo modo quo prius, scilicet ut diversa sint eorum conventicula, quia unus erit conventus, quia ibi in fide Christi non est servus neque liber, non est masculus neque femina, non est barbarus neque Scytha (Col. III), aut de sanguinibus, multis scilicet hostiis, quia ad unam hostiam, et unum sanguinem meum. Et hoc est quod dicit: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Non congregabo, quia convocabo. Non enim solos Judaeos recipiam, quorum synagoga interpretatur 131.0214D| congregatio. Conventicula scilicet Judaeorum, ut domus Jacob, domus Levi, quae parva fuerunt ad comparationem omnium gentium, ut illud, Et venient ad eam omnes gentes (Isai. II; Jer. XVI). De sanguinibus scilicet taurorum, vitulorum, hircorum, qui valebant tantum ad emundationem carnis, quia ad proprium sanguinem meum illos convocabo, qui emundabit eorum conscientiam ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Hebr. IX). Nec memor ero nominum eorum. Non ultra erunt inimici, nec servi, nec justi, quia amici, quia liberi, quia justi: per labia mea, id est, praecones meos prophetas, quia ego ipse qui loquebar in illis, adero. Aliter: Quae conventicula et sanguines, scilicet fuerunt, per labia mea, id est, ego illa praecepi. Et si illa servaverunt quae 131.0215A| ego per servos fieri praecepi, multo magis erunt servanda quae ego ipse praecipiam. Non memor ero nominum eorum per labia mea, id est, per pacem et reconciliationem meam. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, conciliaus quae in coelis et quae in terra sunt (Eph. II; Col. I); labiis enim osculum pacis damus. Aliter: Per labia mea congregabo, non aliena. Ego ipse ostendam eis vcra sacrificia, quia caro mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus (Joan. VI). Nihil enim in me invenient quod non sit sumendum. Dominus pars haereditatis meae. Ac si dicat: Ego eos ideo ad unum convocabo, quia ipsimet se non separabunt. Nam unum tantum petent, non multa, scilicet Dominum. Dominus pars haereditatis meae, id est Ecclesiae meae, quae est mea haereditas, 131.0215B| quia me pascit, me delectat. Omnia in duo divisa sunt, in creaturam et Creatorem. Alii portionem suam in creaturis sibi constituunt, scilicet in his caducis; haereditas autem mea, solum Dominum. Et erit pars calicis mei, scilicet ipsius Ecclesiae, quae est meus calix, quia me recreat: propterea enim in cruce dixi: Sitio (Joan. XIX). Aliter: Calicis mei, per imitationem, ut illud, Calicem Domini biberunt, et amici Dei facti sunt. Ecclesiae per similitudinem dicitur et haereditas et calix. Quae haereditas mea est, et calix meus, non ex me, sed a te, quia tu es qui restitues haereditatem meam mihi, perditam in Adam; non ego Dominicus homo, sed tu Deus. Aliter: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, quia Dominus erit pars haereditatis meae per me assumptum 131.0215C| hominem, pars erit corporis mei. Et ipse mandat meos, non sanguines victimarum. Unde illud, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo (Joan. VI). Et erit pars calicis mei, id est ejusdem corporis: quod ideo dicitur calix Christi, quia cum plenitudo divinitatis habitet in illo perfecte (Col. II), corpori ejus ad mensuram datur. Aliter: Tu es qui restitues haereditatem meam. Populus Judaicus fuit mea haereditas. Hanc perdidi, quia vinea mea electa conversa est in amaritudinem (Isai. V; Jer. II), ut me crucifigeret: Facti sunt rami olivae, ut intersereretur oleaster (Rom. XI). Sed tu, Domine, restitues, quia reliquiae salvae fient. Et ne quis sibi frustra applaudat in illa haereditate, determinat qui illi sint, quos velit dicere 131.0215D| suam haereditatem. Funes, id est, mensurae et termini illius haereditatis. Et bene, mensurae, quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II), ad similitudinem dictum, quia agri funibus mensurantur. Ceciderunt mihi, id est, gratia tua sorte mihi contigerunt. In praeclaris, id est candidis, non habentibus maculam neque rugam: maculam incredulitatis, rugam haeresis. Vel in praeclaris, in victoria. Illi enim sunt mei, qui caruem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V). Sed quia mundo non ita visi sunt, imo pannosi et contemptibiles, ut illud: Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus, omnium peripsema usque adhuc (I Cor. IV); ideo subjungit: Etenim haereditas mea praeclara est 131.0216A| mihi. Et per illam haereditatem benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum cognoscendi illam, scilicet conservandi vel discernendi meos a non meis. Insuper, scilicet benedicam Dominum de hoc, quia usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Renes, id est inferior pars mea, caro scilicet, increpavit, id est erudivit. Saepe enim increpatione fit eruditio. Usque ad noctem, id est usque ad tenebras mortis. In his enim omnibus quae in corpore pertuli, obedientiam et humilitatem et patientiam didici. Aliter: Insuper benedicam Dominum, quod renes mei, Judaei scilicet, quorum renibus natus sum, increpuerunt me, id est duriter arguerunt usque ad mortem: quia ibi exemplum humilitatis et patientiae meis praebui. Aliter: Insuper benedicam 131.0216B| Domino, quod renes mei, id est, infirmiores partes, increpuerunt usque ad mortem, et in infirmitate mortuus sum; sed renes mei fuerunt, id est delectationes, id est, non solum benedico te de hoc quod spiritus promptus est, sed quod etiam caro delectata est. Desiderio enim desideravi hoc pascha (Luc. XXII). Illum merito benedico, quia in passione ne deficerem, providebam, id est, porro videbam, Dominum remuneratorem, vel mihi assistentem, in conspectu meo, id est, intus in corde, ubi est verus intuitus, semper, id est, et in passione et in morte. Et merito illum providebam, quoniam a dextris est mihi, id est, in potioribus, vel fautor et propitius mihi et meis; ne commovear, scilicet ab eo simul cum his qui me devorare conantur, quorum pedes moti sunt. Vel 131.0216C| ideo illum benedicam, et non alium: quoniam a dextris est mihi, id est, illum praecipuum habeo. Propter hoc, scilicet quia non commovear, laetatum est cor meum, id est, intus laetabar, etsi foris paterer. Vel propter hoc scilicet, quia tu hoc modo restitues mihi haereditatem meam. Et cum laetitia cordis exsultavit, id est, exsultanter tibi gratias egit lingua mea, ut illud: Pater, gratias ago tibi (Joan. XI). Insuper, id est, non solum anima gaudebit, sed et caro mea requiescet, id est, jacebit in sepulcro. In spe, hac scilicet, quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis me sanctum tuum videre corruptionem, scilicet corporis mei. Jacuit enim caro Christi in sepulcro; sed corruptum non est, quia tertia die resurrexit. Aliter: Insuper, id est, non solum ego caput, sed et 131.0216D| caro mea, id est Ecclesia. Unde Apostolus: Erunt ambo in carne una. Hoc autem dico in Christo et Ecclesia (Eph. V). Requiescet in morte a laboribus hujus vitae. In spe, scilicet resurgendi. Et merito, quoniam non derelinques animam meam in inferno, id est, quod vident praecessisse in capite, non desperant de membris illi adhaerentibus. Notandum quod alibi dicit: Quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem? (Psal. XXIX.) Sed hoc dictum de vulnere lateris et fixura clavorum, non de corruptione corporis Christi in sepulcro. Revera non dabis videre corruptionem: imo notas mihi fecisti, id est, meis per me vias vitae, scilicet humilitatem, patientiam, perseverantiam: ut me imitando, 131.0217A| ad vitam redirent per humilitatem, unde per superbiam ceciderant. Vel, vias vitae, id est mandata. Unde dicitur: Si vis ingredi ad vitam, serva mandata (Matth. XIX). Hoc antea fecisti. Adimplebis autem me laetitia, id est, perfecte implebis; cum vultu tuo, id est, cum ego et omnes mei mecum fruemur gaudio praesentiae tuae. Tunc adimplebis, qui modo implesti gaudio meae resurrectionis. Hoc modo adimplebis: Delectationes, non una, sed multae: tu enim eris omnia in omnibus (I Cor. XV). In dextera tua, id est, in illis qui erunt ad dexteram tuam, id est, in digniori parte, vel in favore tuo; usque, id est semper, in finem, scilicet tendens illarum delectationum, et nunquam perveniens.
PSALMUS XVI. ORATIO DAVID. 131.0217B| « Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. De vultu tuo judicium meum prodeat, oculi tui videant aequitatem. Probasti cor meum et visitasti nocte, igne me examinasti: et non est inventa in me iniquitas. Ut non loquatur os meum opera hominum, propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. A resistentibus dexterae tuae custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum 131.0217C| tuarum protege me a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt, os eorum locutum est superbiam. Projicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram. Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. Exsurge, Domine, praeveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio, frameam meam ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum, et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et diviserunt reliquias suas parvulis suis. Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua. »
ENARRATIO. Oratio ipsi David. Iste psalmus est oratio attribuenda David, id est Christo, non corpori, sed ipsi, cum sit utrumque oratio. Orationem et deprecationem Hieronymus in hoc loco hanc differentiam dicit habere. Oratio ut pro adeptione vel perseverantia bonorum; deprecatio, ut non veniant, vel ut auferantur mala. Orat ergo Christus in hoc psalmo, ut judicium illud suum quod fuit ad salutem hominum reveletur mundo, ut credentes salvi fiant. Orat etiam, ut fideles sui protegantur ab impiis ne devocentur.
Exaudi, Domine, justitiam meam, quae adversatur justitiae Adae. Ac si dicat: Quia tua voluntas auctorem 131.0218A| salutis hominum per passionem consummari, justum est ut tibi obediam: et quia obediens sum, justitia mea pro me et pro meis orat apud te. Intende, id est, irremisse considera depracationem meam, id est, orationem pro peccatis hominum. Inde totus hic psalmus inscribitur oratio, quia est vel in prece, vel in deprecatione; quod utrumque oratio est. Et non solum orat justitia mea, sed etiam orationem meam auribus percipe, id est, clementer audi, quae est in labiis non dolosis, id est, quae digna est tuis auribus, quia est cordi consona. Non enim omnis qui dicit, Domine, Domine, dignus est exauditione (Matth. VII). Hoc oro, in hoc exaudi: De vultu tuo judicium meum prodeat. Judicium, illud quo judicatus sum pati pro salute mundi, meum, id est mihi utile et 131.0218B| meis, prodeat, id est, manifestetur processisse de tuo vultu, id est de tua voluntate, non Judaeorum dispositione. Hoc modo manifestum fiat. Oculi tui, id est, praedicatores quos oculos Ecclesiae facis, videant, id est intelligant, aequitates, id est aequalitates, in mea clarificatione et eorum damnatione. Aliter: Judicium meum, quo ego me obtuli hostiam pro peccatis hominum, prodeat, id est appareat, processisse de tua dispositione, non de mea temeritate. Oculi tui, qui falli non possunt, videant et cognoscere faciant aequitatem, scilicet meam: quia aequum fuit ut a te missus, tuo imperio obedirem. Aliter: omne judicium, id est omnis discretio mea, prodeat, id est exeat, de vultu tuo, id est, de circumspectione tua. Et non solum ego, sed oculi mei, id est, praedicatores per quos ego meis 131.0218C| provideo: vel oculi tui eodem modo videant aequitatem, id est, intelligant justum esse, ut opere impleant quod verbo docent. Et hoc faciunt meo exemplo. Tu enim probasti cor meum, et probum et constans fecisti: et visitasti, quasi infirmum ut confirmares, nocte, id est, tribulatione: quae nox dicitur a simili, quia turbat. Igne, id est, valida tribulatione, quae ignis dicitur quia urit, me examinasti, id est, peccata hominum in me confudisti. Et non est inventa in me iniquitas, quia in nullo horum recessi a mandatis tuis. Ita fac ut nec in illis inveniatur iniquitas, scilicet fac ut os meum, id est doctores mei, non loquatur opera hominum, id est, hujus saeculi vanitates quas homines amant, sed potius tua opera et tuas victorias, et hoc faciant me imitando, quia ego propter verba labiorum 131.0218D| tuorum, quia tu mandasti mandata tua custodiri nimis (Psal. CXVIII), custodivi vias duras. Aliter: Revera oculi tui videbunt aequitates, quia probasti cor meum, et visitasti nocte, ut supra. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. In his omnibus obedientiam meam et humilitatem cognoscent et imitabuntur. Adeo in illa examinatione aequitatem servavi, ut in tribulatione maxima etiam os meum non loquatur stultum quid contra te loquens, sicut de Job dicitur: In omnibus his non peccavit Job labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est (Job I, II). Et Christus sicut ovis ad occisionem ductus est et non aperuit os suum (Isa. LIII). Opera hominum, scilicet pessima, fuerunt in me: quia morte turpissima condemnaverunt. 131.0219A| Quod dicit simpliciter opera hominum, excellentiam ostendit. Et tamen propter verba labiorum quorum, id est, ut implerem quod de me prophetae praedixerunt, qui fuerunt labia mea, ego custodivi vias duras. In Hebraeo, vias latronum, hoc est vias omnis carnis dicit David de morte. Via latronum, mors crucis quae latronibus et sacrilegis deputata erat. Custodivit vias latronum Dominus, quando inter duos latrones crucifixus (Luc. XXIII), etsi esset mors suis factis indigna, tamen patienter pertulit. Aliter: Ut non loquatur os meum opera hominum, ita non est inventa in me iniquitas, ut aliud non prodeat ex ore meo nisi laus tua. Si enim ad laudem meam hoc dicerem, opera hominum dicerem, non tua. Aliter: Tanta est tribulatio, ut non loquatur os meum opera hominum, 131.0219B| id est, quod non sit opus ut ego loquar, quia opera hominum foeda in me, et nimis crudelia per se satis loquuntur. Propter verba labiorum tuorum, id est, quia tu jussisti, ego custodivi vias duras, id est, multa tormenta. Aliter: Propter verba labiorum tuorum, id est, propter pacem et reconciliationem, quam promisisti mundo per me; quia labiis osculum pacis damus. Ego custodivi vias duras, id est, mandata tua difficilia non mihi, sed incipientibus. Hieronymus? Quomodo duras, cum dicatur: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI)? Sed leve volentibus, grave nolentibus. Aliter: Propter verba, id est, minas futurae damnationis, labiorum uorum, id est praeconum, apostolorum et prophetarum; ut illud: Genimina viperarum, quis vos liberabit a ventura ira? (Luc. III). Ego custodivi 131.0219C| vias duras, id est, magna tormenta in meis, ut illa futura tormenta evaderem. Et quia custodivi vias duras non est inventa in me iniquitas. Sed tu, Domine, perfice quod in me incepisti et in membris meis. Perfice gressus meos. id est, omnes affectus et voluntates meorum praedicatorum, in semitis tuis, id est, in arctis mandatis. Ita perfice, ut non moveantur ab eis vestigia mea, id est, exempla humilitatis et patientiae meae. Perfice in mebris, quia in me jam perfecisti, quoniam exaudisti me, Deus. Ideo exaudisti, quia ego clamavi, id est, fidem tuam aperte nuntiavi; vel clamavi, eo modo quo ad te clamandum fuit, id est, irremisse egi, vel libera et valida intentione ad te preces direxi. Ideo inclina nunc aurem tuam mihi oranti pro illis 131.0219D| etiam qui futuri sunt mei. Inclina aurem, ut medicus aegrotis qui non valent per se surgere quia in lecto peccatorum jacent, quorum infirmitatem in me suscepi. Hoc modo exaudi vocem meam. Misericordias tuas per me mundo exhibitas mirifica, id est desiderabiles illis fac vel mirabiles ostende, ne vile scant, declarando eas per doctores tuos. Ad hoc mirifica, ut sperent in te, et sperando salventur; qui salvos facis sperantes in te. Et quia salvos facis sperantes in te, a resistentibus dexterae tuae, id est, mihi capiti et meis, custodi me ut pupillam oculi, a simili. Aliter: pupilla est illa pars per quam oculus videt et discernit, sic et Christus est pupilla Ecclesiae suae, quia ille solus discernit suos a non suis. Dicit 131.0220A| ergo: fac ut praedicatores tui qui sunt oculus Ecclesiae, humilitatem meam imitentur, sine qua intelligere et videre non valent quae videnda sunt, sicut non valet oculus videre sine pupilla. Taliter custodi: Sub umbra alarum tuarum protege me. Superveniat obumbratio Spiritus sancti per geminas alas, id est, dilectionem Dei et proximi, et protegat ab omnium incentivorum nocivo aestu. Unde illud: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Aliter: Protege me intelligentia duorum Testamentorum in corpore meo, sicut gallina pullos suos protegit sub alis, ne rapiat eos milvus, id est diabolus. A facie impiorum qui me afflixerunt, id est ab imagine Judaeorum et haereticorum, ne devocer in corpore meo ab imagine 131.0220B| et similitudine tua, et conforment illi. Et opus est ut protegas. Inimici mei animam meam concluserunt. Judaei Christum, et impii haeretici et alii Ecclesiam, non ad imitandum, sed ad perdendum. Animam meam circumdederunt circumventionibus multis, minis et blanditiis; quidquid enim in corpore fecerunt, in animam machinati sunt, ut illam a te devocarent. Et inimicus diabolus non intelligit quid homo cogitet, nisi per exteriores motus: et in quo unumquemque delectari videt, ut intus capiat, diversas suggestiones infert. Adipem suum concluserunt, id est obligaverunt et involverunt se malitia et laetitia temporali, ut non manducarent me panem vivum, qui in similitudinem mannae de coelo descendi. Per adipem malitia designatur quem in veteri lege manducare 131.0220C| prohibentur, quia cor eorum malitia incrassatum erat (Matth. XIII): propterea in cantico Deuteronomii dicitur: Recalcitravit dilectus, incrassatus, impinguatus, dilatatus de malitia (Deut. XXXII). Recalcitravit, quia mandata observare noluit. Dilectus fuit, quia manna de coelo illi pluit. Et quia adipati erant temporali laetitia, os eorum locutum est superbiam. Nolumus hunc regnare super nos (Luc. XIX). Projicientes me prius in meis, vel respuentes doctrinam meam prius, vel projicientes extra civitatem quasi pollutum, et quasi ex mea morte pollueretur civitas, vel nunc scilicet cum praemissi sunt, nunc circumdederunt, id est, nunc tandem consummaverunt iniquitatem suam, spuentes in me, et colaphis caedentes, et tandem turpi morte condemnantes. Et 131.0220D| non mirum si haec in auctorem vitae fecerunt, quia oculos suos, id est, mentem qua divinitatem quae in me operabatur videre debuerunt, statuerunt, id est, firmiter proposuerunt declinare, id est, deorsum inclinare in terram, id est, corpus meum, id est, tantum me hominem credere voluerunt, et non Deum: vel amorem cordis in terrena, ut magis diligerent mundum quam Deum. Vel cum omni intentione circumdederunt ut perderent: quod in hoc ostendebatur, quia oculos in terra figebant. Susceperunt me, vel Judaei a discipulo, vel Pilatus et ejus ministri a Judaeis, sicut leo paratus ad praedam, principes illi ferocissimi qui me crucifixerunt: et sicut catulus leonum Judaica plebs vel ejus proles, habitans in abditis, 131.0221A| id est quasi in occultis consentiendo. Minores enim etsi aperte eum non damnaverunt, tamen peccaverunt occulte, quia in morte ejus consenserunt. Non enim soli qui mala agunt rei sunt, sed et qui consentiunt (Rom. I). Exsurge, Domine, fer opem, qui in humilitate mea visus es jacere. Praeveni eum, scilicet diabolum, cujus instinctu haec faciunt. Veniat ad me, et in me non habeat quidquam (Joan. XIV). Vel in laqueo mortis quem mihi paravit capiatur ipse. O mors, ero mors tua (Ose. XIII). Et supplanta eum, ut in morte mea per quam credidit se exaltari, humilietur. Vel ipse insidiatur calcaneo meo, sed tu caput ejus contere (Gen. III). Hoc modo exsurge: Eripe animam meam ab impio, ut eam apud inferos non detineat: vel animam meorum, qui indigni captivi 131.0221B| detinentur apud inferos: Frameam tuam, id est, me gladium tuum, per quem jugulandus est inimicus, ab inimicis manus tuae. Aliter: Praeveni eum, Judaicum populum: excaecetur intus malitia sua, ut factum eorum vindicta praeveniat. Et post cum crediderit exaltari in me, supplanta eum, id est, dejice. Credidit enim per meam mortem obtinere locum et gentem (Joan. XI), sed per eam utrumque amittat: ille supplantator, cui aliquid sub planta ponitur ut exaltetur, et post subtrahitur ut gravius cadat. Supposita est eis infirmitas carnis meae, et elati sunt: subducta est postea cum resurrexi, et cediderunt. Hoc modo supplanta: Domine, a paucis de terra divide eos. Etsi in terra morientium simul crescat zizania et triticum usque ad messem (Matth. XIII), tamen divides 131.0221C| eos quandoque a paucis, id est ab electis de terra viventium. In vita eorum, scilicet paucorum, ubi divites cum paucis resurgent ad vitam, multi opprobrium: quia venter eorum, id est memoria, adimpletus est de absconditis tuis, id est iniquitatibus quas tu ignoras, vel ignorantia et oblivione tui. Aliter secundum historiam: In vita eorum, scilicet ista quam solam amant, divide eos de terra sua. Quod factum est tempore Titi et Vespasiani, quando capti sunt et venundati, et in captivitatem dispersi. Quia de absconditis tuis adimpletus est venter eorum, ut supra. Quasi dicat: Ad quid haec Judaeorum dejectio? Caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic, scilicet exemplo correctus, omnis Israel salvus fieret (Rom. XI). Saturati sunt, 131.0221D| id est, pleni gaudio meae passionis et mortis et non sibi solum, sed etiam filiis suis sunt saturati, adeo ut et filiis partem praebeant: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Et dimiserunt reliquias suas, id est, superabundantiam damnationis suae parvulis suis, id est posteris, ut judicetur sanguis Christi in tertiam et quintam generationem. Aliter: Saturati sunt, id est, satisfecerunt voluntati suae pravae, non suae utilitati, sed filiis, qui eorum cognoscentes damnationem, et Dei in morte clarificationem, conversi sunt ad fidem, et reliquias suas, id est, spirituales intelligentias, quasi illi supervacuas duxerunt: dimiserunt parvulis suis, id est, humilibus de progenie eorum, apostolis et reliquiis 131.0222A| illis qui in fine salvabuntur. Aliter: Saturati sunt, morte Domini: quia sicut Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita et in corde terrae, id est, in terrenorum Judaeorum, fuit mors Christi (Matth. XII; Joan. II): quia in quinta feria toto die et sequenti nocte inde cogitaverunt, in sexta crucifixerunt, in septima depositus est de cruce, et sepultus jacuit in terra, usque dum post tres dies, id est, prima Sabbati mane resurgeret. Et reliquias suas, id est, resurrectionem, dimiserunt parvulis suis, qui in ejus resurrectione simul surrexerunt a morte infidelitatis. Et secundum mortalitatem potest hoc modo legi: Domine, a paucis divide eos, antequam de terra tua omnino dividantur, separentur etiam hic in vita eorum, etsi non in carne, tamen affectione, 131.0222B| a paucis, id est ab electis. Non sint hic cum eis in resurrectione prima, ut postea non habeant societatem cum eis in resurrectione secunda. Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo. Quasi dicat ille: Me projecerunt extra civitatem, et societate eorum indignum judicaverunt: sed a te non sum rejectus, quia apparebo conspectui tuo in gloria ascensionis. In justitia, quia justum est ut justus justificetur. Illi hic satiati sunt porcina, id est malitia: ego autem ibi satiabor, qui modo quasi pransus sum, in clarificatione mea: satiabor, id est, plenum gaudium habebo, cum apparuerit gloria tua, id est, cum praesentabo tibi Ecclesiam tuam, cum tradidero regnum tibi Deo Patri, in quo tua apparebit gloria: vel cum gloria illa manifestabitur in re, quae nunc latebat in 131.0222C| spe: quia videbunt te sicuti es, qui nunc per speculum vident (I Cor. XV).
PSALMUS XVII. IN FINEM PUERO DOMINI DAVID, QUI LOCUTUS EST DOMINO VERBA CANTICI HUJUS, IN DIE QUA ERIPUIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM EJUS, ET DE MANU SAUL, ET DIXIT: « Diligam te, Domine, fortitudo mea. Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum. Protector meus et cornu salutis meae, et susceptor meus. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Dolores inferni circumdederunt me, 131.0222D| praeoccupaverunt me laquei mortis. In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Commota est et contremuit terra, et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis. Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo. Inclinavit coelos et descendit, et caligo sub pedibus ejus. Et ascendit super cherubin et volavit super pennas ventorum. Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aeris. Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, 131.0223A| grando et carbones ignis. Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam; grando et carbones ignis. Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum. Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. Misit de summo et accepit me, et assumpsit me de aquis multis. Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus protector meus. Et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit quoniam voluit. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem 131.0223B| manuum mearum retribuet mihi. Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas. Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Deus meus, impolluta 131.0223C| via ejus, eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. Quoniam quis Deus praeter Dominum? aut quis Deus praeter Deum nostrum? Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statuens me. Qui docet manus meas ad praelium, et posuisti ut arcum aereum brachia mea. Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me. Et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes 131.0223D| meos. Et praecinxisti me virtute ad bellum, supplantasti insurgentes in me subtus me. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret: ad Dominum, nec exaudivit eos. Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo eos. Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus, salutis meae. Deus, qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me, liberator 131.0224A| meus de inimicis meis iracundis. Et ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam. Magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam Christo suo David, et semini ejus usque in saeculum. »
ENARRATIO. In finem puero David, qui locutus est ad Dominum verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul. Diligam te, Domine. Secundum historiam hunc psalmum cantavit David, quando, mortuo Saul et aliis inimicis suis, liberatus est ab eorum persecutionibus: sed non pro se tantum has laudes 131.0224B| Deo cantavit, sed pro redemptione illa vera et perfecta, quam vidit futuram in Christo vero David et ejus membris. Agit enim hic psalmus de victoria passionis Christi, et de gloria ejus resurrectionis, et de institutione et conformatione corporis sui, et quomodo vel per quos acta haec sint. Titulus sic construitur et exponitur: Verba cantici hujus, id est exsultativae laudis, referenda sunt in finem, id est in Christum, scilicet attribuenda David puero Domini. Abjecto Saul, dictum est a Domino: Elegi virum secundum cor meum (Psal. LXXXVIII). Unde merito ille David, puer, id est electus Domini, est dictus. Et Christus qui has laudes Deo Patri cantat, puer Domini dictus est; ut illud: Hic est filius meus dilectus (Matth. III): et, Puer natus est 131.0224C| nobis (Isa. IX), et vere puer, quia purus et sine macula. Quae scilicet verba locutus est ad Dominum, id est in consideratione illius diei qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum: quod factum est in ipso capite, quod resurrexit et in coelum ascendit. Et de manu Saul, id est mortis. Secundum nominis interpretationem, per Saul mors intelligitur. Interpretatur enim appetitus, quia filii Israel contra voluntatem Dei appetiverunt eum sibi in regem. Et de morte dictum est: Deus non fecit mortem (Sap. I), impii autem accersierunt eam sibi manibus et pedibus. Haec ereptio perfecta non erit, nisi cum novissima destruetur mors, cum Christus tradet regnum Deo et Patri (I Cor. XIII): tunc tandem Christus totus, id est in capite et membris ereptus 131.0224D| erit de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
VOX CHRISTI.
Diligam te, Domine. Quia video quod tandem me eripies de manu omnium inimicorum et Saul, diligam te: non dico dilexi, tantum vel diligo, quia charitas nunquam excidet fides et spes evacuabitur, cum venerit illa ereptio, cum evacuabitur quod ex parte est, sed dilectio crescet. Et merito, quia tu firmas me in illa dilectione, tu es fortitudo mea. Per te ego considerate pericula suscipio, et labores meos perpetior. Ut suos etiam cohortetur ad laudem Dei, convertit se ad eos, dicens: Dominus firmamentum meum: quia in primo parente per superbiam infirmatus 131.0225A| sum, per ejus gratiam non sum confirmatus. Et refugium meum, ad quem intus secure confugitur, cum quis foris resistere nequit. Et liberator meus: tandem liberat non solum ab inimicis, sed etiam a mortalitate. Prae nimio gaudio multiplicat laudes: Deus meus per naturam, adjutor meus per gratiam, ne deficiam sub onere. Et ideo sperabo in eum: non ero similis illi qui in se speravit, et cecidit. Hoc modo factus est adjutor per gratiam. Protector meus, et non qualiscunque, sed cornu salutis meae, id est qui de carnali et fragili facit me spiritualem et fortem, et quasi naturam meam me excedere facit; ut illud: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus (II Cor. X); sicut cornu cum sit de carne, in duritiam tamen versum excedit 131.0225B| carnem, et in aliam transit naturam. Aliter: Cum diversa animalia diversis armis se protegant, lupus dente, equus pede, tu mihi es cornu, quia das firmam rationem qua valeam ventilare inimicos et praecipue haereticos. Aliter: Non erigo cornu superbiae contra te, sed tu es cornu, id est firma celsitudo salutis meae, erigens spem meam ad te. Et non solum protector et cornu, sed, quod est majus, factus es susceptor meus, id est infirmitatis meae. Hoc pro corpore. Vel, susceptor meus, id est causae meae. Hoc modo suscepit me. Misit Deus Pater Filium suum sibi coaeternum, de summo, id est de sinu Patris. Misit, id est in humilitate apparere fecit, qui invisibilis erat in suis. Et accepit me, scilicet formam servi, non angeli, non alicujus dignioris rei. Nusquam enim 131.0225C| angelos apprehendit: et assumpsit me, id est, corpus meum, quod est Ecclesia: de aquis multis, id est de multis populis, quia non solum congregavit eam de Judaea, sed de cunctis terris. Aquae dicuntur populi (Apoc. XVII) ad hanc similitudinem, quia per decessionem et successionem, in decursu semper sunt ut aquae. Vel, de aquis multis, id est de fluxu carnalium delectationum, vel de multis baptismatibus. Quia cum unum sit baptisma, et omnia vitia ibi demerguntur praeterita, sicut Aegyptii demersi sunt in mari Rubro (Exod. XIV), ut nec unus superesset. Significat enim mare Rubrum baptismum, qui sanguine Christi sanctificatus et ruber factus est ad demergenda vitia potens: tamen dividitur secundum baptizatorum sequentia merita. Alii enim sic baptizantur, ut in 131.0225D| illa puritate maneant, ut ita toti mundi sint, et non indigeant nisi ut pedes lavent a pulvere (Joan. XIII), id est, cogitationes ab illicitis. Alii quaedam addunt crimina, sed venialia. Aliis autem nihil prodest, quia redeunt penitus ad vetustatem prave vivendo, sicut legitur de illo mari: Qui divisit mare Rubrum in divisiones (Psal. CXXXV).
Quot enim tribus fuerunt Israeliticae, totidem in partes est divisum. Et quia me caput accepit et assumpsit in membris, laudans invocabo Dominum. Non solum vocabo Dominum, sed invocabo, id est, in me vocabo, ut ipse sit et quod rogo, et a quo rogo. Et hoc faciam laudans, id est, laudabiliter vivens. Talibus enim hostis promeretur Deus. Et hoc modo 131.0226A| ab inimicis meis salvus ero; ab his scilicet: Circumdederunt me dolores mortis, id est, illi in quibus erant dolores, illi qui ad mortem ducunt, scilicet passiones invidiae. Invidebant enim me vivere. Et torrentes iniquitatis, id est, subiti impetus iniquorum et cito transeuntes, sicut aqua subito mota pluviali augmento et cito decrescens; conturbaverunt me, id est, parvo tempore me morte contristaverunt: post triduum enim resurrexi. Conturbatio enim subitus motus est et cito transiens. Ac si dicat: Sola invidia eorum fuit causa meae mortis, sed nihil illis profuit: quia ille eorum impetus subito crevit, et subito cessavit, sicut aqua mota a pluvia. Mortuus enim jacui in sepulcro, sed non nisi per tres dies. Dolores inferi, id est, dolentes de amissione terrenarum 131.0226B| rerum. Sicut sunt superni dolores, illi scilicet qui sunt de amissione coelestium: ita et inferi, de amissione terrenarum rerum ducentes ad inferos. Iniquitates et dolores, emphatice dictum. Audiebant enim amatores hujus saeculi: Perit mundus et concupiscentia ejus (I Joan. II). Neminem calumniaveritis, Nemini injuriam faciatis. Praeoccupaverunt me, quasi ignorantem quantum ad eorum opinionem, laquei mortis, id est, causae innexae causis ad mortem meam tendentes. Vel insidiae eorum paraverunt mihi mortem quasi nescienti. Ab inimicis meis salvus ero. Et opus est salvatione, quia dolores mortis, id est, passibilitates illae quas habeo ex mortalitate mea, circumdederunt me, id est, carnem meam. Et ideo torrentes iniquitatis, ut supra, conturbaverunt: propterea 131.0226C| voluerunt me conturbare. Dolores inferi, id est dolores inferioris mei, id est carnis meae, quae est inferior pars mea; circumdederunt me, id est, fortius me amplexati sunt: et non mirum, quia praeoccupaverunt me in primo parente, scilicet in massa, laquei mortis, id est, causae mortalitatis. Ex massa enim contraxi etsi non culpam, tamen poenam. Ego autem feci quod meum fuit: confugi ad preces. Vel invocavi, id est, in me vocavi Dominum remuneratorem: in tribulatione mea, non illorum, quia illis non profuit. Invocavi Dominum, id est, intus vocavi in corde, ubi libera est vox et exauditio prompta. Quem Dominum? Et ad Deum meum clamavi, id est, irremisse egi. Vel invocavi pro me, clamavi pro meis. Et exaudivit de templo sancto suo: quia eum invocavi, 131.0226D| non alium: vocem meam, factam pro me, non ad humanum favorem: et clamor meus factus pro meis: in conspectu ejus, id est, in corde factus, vel irremissa operatione, ubi praesto est semper conspectu ejus, introivit in aures ejus, id est, exaudiri meruit. Quam exauditionem effectus ostendit. Data vel accepta veteri lege per servum, commota est terra. Resurgente Domino, per quem lex adimplenda erat et invocanda, commota est materialiter, et corda terrenorum similiter de infidelitate ad fidem, quod significabat terraemotus. Et non solum terra, sed etiam Judaea contremuit, id est, simul cum Judaea tremuit tota terra, scilicet gentilitatis terra, id est, terreni omnes timuerunt. Quare timuerint post subjungit: 131.0227A| Et non solum minores, sed etiam fundamenta montium, id est, principes majores, ut Gamaliel legis doctor, et Joseph ab Arimathia, in quibus minores principes confidebant: conturbata sunt de peccatis, et commota de infidelitate ad fidem: vel, fundamenta montium, id est, spes terrenarum rerum, in quibus montes, id est superbi, confidebant, conturbata sunt: quia non confidebant in eis homines ut prius, postquam audierunt: Omnis caro fenum (I Petr. I); et: Praeterit mundus et concupiscentia ejus (I Joan. II). Unde illud: Et ascendet Dominus nubem levem et ingredietur Aegyptum, et confringentur idola Aegypti (Isa. XIX). Et Apostolus ad Timotheum: Praecipe divitibus hujus saeculi non confidere in incerto divitiarum (I Tim. VI). Aliter: Fundamenta montium, 131.0227B| id est idola, in quibus montes, id est daemones, colebantur: Vel, montium, id est, in quibus montes, id est, superbi hujus saeculi confidebant, conturbata sunt, id est, confusa vel dissipata: et commota de cordibus hominum, vel de honore illo priori. Sive hoc modo, sive illo accipiantur, conturbata sunt et commota: ideo quoniam iratus est eis, scilicet Dominus, id est, iram suam et futuram damnationem illis innotuit. Unde illud: Genimina viperarum, quis vos liberabit a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Luc. III). Hoc modo commota sunt. Ascendit fumus, postquam cognoverunt peccata sua, id est, lacrymosa deprecatio; in ira ejus, id est, in cognitione irae ejus. Fumus fit ex duabus rebus, ex igne et aqua. Per ignem compunctio, per aquam lacrymae, 131.0227C| per fumum, ut dignum est, deprecatio; ut illud: Et ascendit fumus aromatum (Apoc. VIII). Et post: Quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V). Et post fumum ignis exarsit, id est charitas, a facie ejus, id est a cognitione. Cognitio enim Dei eos ad amorem suum accendit. Carbones succensi sunt ab eo, id est, illi quibus exstinctus erat amor Dei in primo parente, modo succensi sunt, illuminati per gratiam Dei accepta luce veritatis. Unde illud: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Rom. III). Si ad incarnationem Christi referimus quod dictum est: Misit de summo et accepit me; sic istud legimus: Inclinavit coelos, quasi quaeratur, quomodo carbones succensi sint? Inclinavit coelos, id est, humiliavit justos virtutibus sublimatos, ut 131.0227D| descenderent ad omnia toleranda. Et quia Dominus in eis est, et ipse cum eis descendit. Et tamen caligo, id est, caliginosi fuerunt, sub pedibus ejus: quia quamvis calcarent eos secundum exterius, tamen conculcabantur ab eis quantum ad interius. Aliter: Inclinavit apostolos faciendo eos condescendere nostrae capacitati. Et hoc modo caligo, id est caliginosi, sub pedibus ejus, id est sub affectionibus, facti boni. Vel, caligo, id est, diabolus conculcatus est. Et ascendit super Cherubim, quanquam descendit; quia ipsa quae putabatur descensio, potius fuit ascensio. Si autem ordine legimus superiora, dicendo: Protector meus et cornu salutis meae, et susceptor meus: et quia susceptor meus, laudans invocabo Dominum, 131.0228A| et caetera usque huc, Inclinavit coelos: referemus hoc ad incarnationem Christi, et ostendimus quo ordine superiora sint facta. Inclinavit Deus Pater coelos, id est, summa imis conjunxit, coelestia terrenis, divinitatem mortalitati. Et descendit, id est, se hoc modo minoravit, formam servi accipiens (Phil. II). Et caligo, id est obscuritas, Scripturarum quae fuit in prophetis, sub pedibus ejus, id est apostolis. Ut illud: Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Vel, caligo, id est, illi qui prius caligine peccatorum obvoluti erant, cognoscentes eum, fuerunt sub pedibus ejus, id est affectionibus, id est, venerati sunt eum. Vel sub pedibus ejus fuit caligo, quia mundus eum non cognovit (Joan. I). Aliter: et caligo, id est, obscuritas et lux incomprehensibilis 131.0228B| sub pedibus ejus, id est, in carne latuit, scilicet divinitas Verbi; qualitercunque hoc dicatur quod sequitur, scilicet: Et ascendit super Cherubim, sic continuatur: Ego dixi, Inclinavit coelos et descendit: et tamen licet in humanitate descendit, per Divinitatem ascendit super Cherubim, id est, altus et incomprehensibilis; et lux inaccessibilis fuit illis qui fuerunt Cherubim, id est pleni scientia: quanto enim magis ad eum acceditur, tanto magis ipse recedit; quanto plus scitur, eo magis ignoratur. Ascendit super Cherubim, id est, transcendit omnem scientiam et cogitationem perfectorum; et ut ostendat quam inaccessibiliter recessit, dicit: Volavit, id est, in altum se extulit, non semel, sed ut dici possit quoties et quantum, volavit super pennas ventorum, 131.0228C| id est, super agilitatem omnium spirituum. Nullus enim spiritus adeo velox est ut eum possit comprehendere, sive anima sit, sive angelus. Aliter: exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad eum perveniat nisi per charitatem. Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII). Et ne aliquis illum corporeis imaginibus informare velit, incomprehensibilem ponit. Volavit, inquam, super pennas ventorum, id est, geminas charitatis vel virtutum alas sanctarum animarum; quae licet tollantur in auras libertatis; incomprehensibilis est illis scientia Deitatis: sua enim charitas omnium praecellit charitatem, et sua virtus omnem virtutem. Posuit tenebras latibulum suum, id est, fecit ut tenebrosi essent, in quibus ipsi latenter salutem suorum operaretur: ut illud: 131.0228D| Virga furoris mei Assur (Isa. X), ipse vero non cognovit. Et quanquam in caliginosis operaretur occulte, tamen in circuitu ejus tabernaculum ejus, id est, tabernaculantes et militantes ei in circuitu ejus sunt, id est, eum manifeste operari cognoscunt et per eos ipse manifeste operatur. Et opus fuit ut per tabernaculantes, id est apostolos, aperto operaretur: quia tenebrosa aqua in nubibus aeris, prae fulgore in conspectu ejus, id est, obscura doctrina fuit in prophetis continentibus aerem, id est apostolos. In eorum enim doctrina apostoli consistunt. Obscura fuit doctrina prophetarum prae fulgore in conspectu ejus, id est, ad comparationem illius splendoris et illius manifestationis, quae fit illis qui sunt in conspectu ejus, 131.0229A| id est, qui cum viderunt et cognoverunt, ut apostoli. Aliter: Posuit tenebras, id est, corda hominum quae tenebrosa sunt, quia non videntur, latibulum suum, ut in eis lateret per occultam spem; et ideo in circuitu ejus tabernaculum ejus, id est, aperte ei militant tabernaculantes. Aliter: Posuit tenebras latibulum suum, id est, in obscuritatibus sacramentorum latere voluit. Et tamen in circuitu ejus tabernaculum ejus, id est, tabernaculantes ei, ad eum se convertunt: et eum se habere veraciter in illis sacramentis cognoscunt, vel veraciter per illa sacramenta in eis operatur. Et quia dixit, in circuitu ejus tabernaculum ejus, ne quis putet se non aliam clarificationem adepturum nisi hanc scilicet quod Deum per sacramenta habet, subjungit: Tenebrosa est aqua in nubibus 131.0229B| aeris, id est, et in aere, id est apostolis, in nubibus aeris, id est prophetis. Tenebrosa est aqua, id est doctrina: nulli enim eum laudare et explicare verbis valent sicuti est. Prae fulgore, id est, ad comparationem illius fulgoris, id est illius claritudinis, quae erit in conspectu ejus, id est in visione ejus, cum videbimus eum sicuti est (I Joan. III), et cum fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII). Secundum superiorem modum ubi diximus, inclinavit coelos, id est coelestia, Deus factus homo descendit: possumus dicere, Posuit tenebras latibulum suum, id est obscuras Scripturas. In circuitu ejus tabernaculum ejus, id est, illi, qui circa eum fuerunt et eum viderunt, ut apostoli, tabernaculum ejus fuerunt, id est, aperte militaverunt, et 131.0229C| aperte eum docuerunt. Quasi dicat: Et haec ejus incarnatio et manifestatio non subita, quia aqua, id est, doctrina hujus manifestationis fuit in nubibus aeris, et si tenebrosa, id est obscura. In hoc enim verbum est verum, quia alius est qui seminat, et alius qui metit (Joan. IV). Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Prophetae seminaverunt Christum et ecclesiastica instituta, apostoli autem messuerunt. Nubes transierunt. Quasi dicat: Per tabernaculantes, id est apostolos, nubes transierunt, id est, prophetiae translatae sunt a Judaeis ad gentes: vel, nubes transierunt, id est, obscuritas Scripturarum revelata est. Hieronymus: Prae fulgore in conspectu ejus, id est, prae claritate spiritus quem acceperunt eum videntes. 131.0229D| Nubes, id est apostoli, transierunt, de Judaeis, ad gentes scilicet Spiritu sancto eos ducente. Grando fuit in illis, id est, terror et comminatio futurae poenae, contundens vitia hominum. Et carbones ignis, id est igniti, incendentes corda hominum ad compunctionem infimorum, et desiderium supernorum, Quasi dicat: Et hoc non ex ipsis apostolis, quia intonuit de coelo Dominus, id est de apostolis. Exponit quod dixit, intonuit. Et Altissimus, scilicet ille qui volavit super pennas ventorum, dedit vocem suam, non illorum. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X): intonuit, id est, terribiliter praedicavit. In qua voce fuit grando et carbones ignis. Ipse dedit vocem suam. Et misit sagittas suas, id est, apostolos vel evangelistas: 131.0230A| ipse eos misit, non ipsi. V el saggitas, id est, verba sua. Et dissipavit eos, scilicet ad quos missi sunt. Alii enim sagittati sunt ad mortem, alii ad vitam. Aliis sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (I Cor. II). Vel, dissipavit eos, scilicet quos misit. Misit enim eos in universum mundum (Marc. XVI). Fulgura multiplicavit, id est miracula; ut illud: Deo cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis (Ibid.). Et conturbavit eos ad quos missi sunt, id est ad punctionem et poenitentiam commovet. Et tunc apparuerunt fontes aquarum, id est, apostoli et evangelistae, in quibus erant aquae, id est, varia dona Spiritus sancti, apparuerunt, id est, aperte praedicaverunt de Christo, et per eos revelata, id est detecta et aperta, sunt fundamenta 131.0230B| orbis terrarum, id est, scripturae prophetarum, in quibus totus orbis, id est Ecclesia, fundata est, vel aquae latentes, scripta prophetarum: fontes aquarum, expositores eorum illi modo apparuerunt, ut Augustinus, Hieronymus et alii. Et per eos revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ut supra. Vel, fontes aquarum, id est, renati aquis baptismatis. Et haec omnia, o Domine, ab increpatione tua facta sunt: tu enim increpasti eos salubri increpatione: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae (Luc. XXIV)! Aliter: Dixi quod Dominus misit sagittas suas, et conturbavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos; sed hoc factum est ab increpatione tua, Domine, non a sagittis, non a fulguribus: sed ab 131.0230C| inspiratione spiritus irae tuae; quia tu inspirasti eos illo spiritu qui eis notificaret iram tuam, ut a timore inciperent. Domine, a timore tuo parturivimus (Isa. XXVI). Misit de summo et accepit me. Si ibi dispensationem incarnationis Christi accipimus, ubi dictum est. Inclinavit coelos et descendit, istud sic accipiamus, quasi et haec omnia isto modo facta sunt. Misit Deus Pater scilicet Spiritum sanctum de summo, id est de coelis, vel de sua celsitudine: et accepit, id est, corpus meum. Et taliter assumpsit me, id est, meos de aquis multis, ut supra. Hoc modo assumpsit: Eripuit me caput de inimicis meis fortissimis, de Judaeis in passione, de diabolo et ejus angelis in inferno; fortissimis, quia morti me tradiderunt. Fortis est qui nostra tollit, fortior, qui nos ipsos 131.0230D| laedit: fortissimus, qui interficit. Et ab his etiam qui oderunt me, in corpore scilicet, qui odio mei multos persequuntur. Multi enim non viderunt, et tamen odio habuerunt. Et opus fuit ut eriperet, quoniam confortati sunt super me, id est, praevaluerunt mihi in carne. Si ad Christum, ab his qui oderunt me, id est, qui nullam aliam causam habuerunt ut essent mihi inimici, nisi solum odium. Quod odio habuerunt, in hoc patet quoniam confortati sunt, id est, unanimiter insurrexerunt super me. Quomodo confortati sunt, ostendit. Praevenerunt me, id est, praevaluerunt mihi exterius. In die afflictionis meae, id est, in tempore mihi constituto ad passionem meae, id est, mihi utili, non eis. Praevenerunt in die afflictionis, 131.0231A| sed non praevenient in die clarificationis. Et hoc ideo, quia factus est Dominus protector meus (Psal. LXXV) in capite et in membris, et protegendo eduxit me caput in latitudinem, gentium scilicet, quia prius in sola Judaea notus, post mortem in omnibus gentibus, vel hoc modo protexit meos, ne devocarentur. Eduxit me in illis, et me in eis. Eduxit, id est, extra angustias carnis duxit per spem in latitudinem futurae retributionis, ubi nulla erit angustia: vel hic eduxit in latitudinem charitatis, ut etiam inimicos diligerem. Hoc modo eduxit me caput in latitudinem gentium: Salvum me fecit, resuscitando. Vel hoc modo eduxit meos in latitudinem, quia me caput eorum salvum fecit, quoniam voluit, non merito meo. Amavit enim me foedam, ut faceret 131.0231B| pulchram. Ejus voluntas meam voluntatem praevenit. Et tamen quanquam ex gratia illis totum sit, retribuet mihi Dominus in die clarificationis secundum justitiam meam, id est, secundum humilitatem et obedientiam meam, cum tamen non sit mea. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi, id est, innocentiam operum. Illa est vera innocentia, quae nec sibi nocet, nec cuiquam. Ostendit illam justitiam. Quia custodivi vias Domini, id est, mandata, Nec impie gessi a Deo meo. Hoc modo custodivi, a contrario. Ideo custodivi, quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, id est, in mente mea. In omni opere meo semper attendi judicia ejus, quae sunt quatuor: duo de praesenti, et duo de futuro. Flagella corrigendorum, et tentationes probandorum, 131.0231C| praemia justorum, poena impiorum. Et in hoc patet, quia justitias ejus, id est mandata, custodivi, quod est dicere per contrarium, non repuli a me. Alia est justitia Christi, alia hominum. Justitia Christi est pro aliis pati; ut illud: Oportebat eum qui multos filios adducturus erat in gloriam Patris, auctorem salutis eorum, per passionem consummari (Hebr. II). Hucusque Christus de se tantum, ab illo loco: Et retribuet mihi Dominus. Nunc de membris. Et ero in membris meis cum eo hoc modo, quia immaculatus. Nota quod non dixit, sine peccato: sed immaculatus, id est, sine criminali peccato, quod qui facit, non est cum eo. Et hoc non, ad tempus, sed observabo me ab iniquitate mea, id est, perseverabo in innocentia mea. 131.0231D| Et ideo retribuet mihi Dominus in membris meis secundum justitiam meam, ut supra. In conspectu oculorum ejus. Quae justitia et puritas non fuit ad laudem humanam, sed in conspectu Dei, ut ille solus videret quantum ad meritum. Vel, retribuet mihi in conspectu oculorum ejus, id est, cum eum videbo facie ad faciem, non per speculum (I Cor. XIII). Et revera retribues, quia cum sancto, id est, cum eo qui est vere sanctus, sanctus eris: tu natura sanctus, eris sanctus cum illo, qui erit gratia sanctus. Tua sanctitas ejus sanctitatem in eo praecedit, et in eo operatur, et ideo scio quia opus misericordiae tuae coronabis: similiter et in aliis accipitur usque Et cum perverso perverteris: non ut eum perversum 131.0232A| facias, sed ejus perversio, scilicet a te aversio, faciet te a misericordia in judicium verti; ut in Levitico: Si ambulaveritis a me perversi, et ego ambulabo contra vos furore perverso (Lev. XXVI). Aliter: Revera retribuet mihi, id est meis, meritum, secundum justitiam meam: et hoc in futuro, id est, in conspectu tuo; quia hic cum sancto sanctus erit, id est, sanctus te sanctum habebit, et innocens innocentem: et cum electo a te prius, ut illud: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV), electus eris, id est, de omnibus deliget. Cum perverso perverteris, id est perversus habebit te perversum, praecipue Judaicus populus: qui cum Deum unum coluerit, et ejus mandata acceperit, videns gentilem recipi, qui semper idola coluit, dixit: Non est aequa via Domini 131.0232B| (Ezech. XVIII). Ideo perversus Judaicus populus habet te perversum, quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis, id est, quia tu superbis resistis, ut Judaeis, et humilibus das gratiam (Jac. IV), ut gentibus, ideo oculos superborum humiliabis, quia nihil vident nisi per alium. Vel hoc videtur perversis, id est, veram justitiam ignorantibus perversum, quod confitentes peccata sua salvos facies, quos illi damnare solent. Et quoniam tu populum humilem, id est, confitentem tibi peccata sua, et se accusantem, te justum ponentem salvabis, ideo, Domine Deus meus, illumina tenebras meas, id est, fac me interiori oculo videre et cognoscere peccata et ignorantias meas: ideo a te hoc 131.0232C| peto, et non ab alio, quoniam tu illuminas lucernam meam, id est oculum interioris hominis, id est intellectum; quia sicut lucerna per se non lucet, sed aliunde accipit lumen, ita intellectus interior non videt quae recta sunt nisi a tua luce. Secundum aliam vero sententiam hoc modo continuatur: Quia cum sancto sanctus eris, id est, quia nullus potest esse sanctus sine te sancto, ideo, Domine Deus meus, illumina tenebras meas, id est gentiles, qui adhuc sunt tenebrae, per mei autem praedestinationem illumina, per fidem vocando da illis cognitionem tui: quoniam tu illuminas, non alius, lucernam meam, id est, illos qui jam illuminati sunt, apostolos et alios fideles. Ideo te hoc rogo, quia tuum est hoc facere, scilicet quoniam tu populum humilem, gentilem 131.0232D| scilicet, salvum facies, se humiliantem et confitentem peccata sua. Notandum quod lucernam singulari, tenebras vero plurali numero ponit: ideo videlicet quia quicunque lucent una luce lucent, qui autem errant diversis erroribus errant. Ideo rogo ut illumines oculos qui adhuc sunt in tenebris, vel ut peccata cognoscere facias, quoniam tu, o Deus, in te eripiar a tentatione, et non in alio, id est, a spiritu luxuriae et avaritiae. Et in Domino meo, non in idolis, transgrediar in meis murum, quem superbia erexit inter creaturam et Creatorem, peccata peccatis augendo: illum transibo per humilitatem, subdendo me Creatori meo. Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum (Joan. VI): vel 131.0233A| ego caput in te Patre eripiar a tentatione, Judaeorum, et in Deo meo, id est Creatore meo, non in manufactis diis, transgrediar murum in illis, qui futuri sunt mei praeordinatione. Et hoc est quod sequitur: Deus meus Creator, qui solus potes, eripies me de contradictionibus populi, Judaici scilicet qui mihi semper contradixit. Non est hic homo a Deo (Joan. IX). Et: Daemonium habes (Ibid.). Alii dicebant, quia bonus est: alii dicebant, non (Joan. VII). Et constitues me in caput gentium, ut me habeant caput. Pro una Judaea dabis mihi, Deus, gentes. Et vos, qui auditis me nominare eum Deum meum, facite eum vestrum Deum, ideo, quia impolluta via ejus, per quam venit ad vos, id est, incarnatione mea sine virili admistione: vel fides per quam ad eum venitur, 131.0233B| ideo impolluta, quia impollutos facit. Et quia eloquia Domini igne examinata, id est, pura et purgata per Spiritum sanctum, quia protulit facientia examinatos, id est purgatos. Et quia protector est omnium sperantium in se, ideo in eo sperate. Potest et istud ordine legi, ut ita dicatur: Revera transgrediar murum in Deo meo: per naturam Deo, per gratiam meo; quia Deus meus protector est omnium sperantium in se, id est, qui eum habent Deum suum. In eo merito est sperandum, quia impolluta est via ejus, vel qua ad nos venit, id est charitas, vel qua ad eum venitur, id est fides. Non est polluta, ut est via deorum non verorum. Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis (Rom. VI)? Et quia eloquia Domini igne examinata, id est, pura 131.0233C| et vera, quod eloquia falsorum deorum non sunt: Spiritus enim sanctus ignis consumens, qui ea examinavit, disciplinae effugiet fictum (Hebr. XII; Sap. I). Vel, igne examinata, id est, in tribulationibus probata: hoc modo, quia protector est omnium sperantium in se. Et bene potest facere. Nam quis Deus alius est dominus regeneratione praeter Dominum, illum scilicet, cujus gratia regenerati sumus? Aut quis alius Deus est Deus creatione praeter Deum nostrum? Aut hic, aut alius? Sed non alius, quod per hoc ostendo. Deus qui praecinxit me virtute, est Dominus recreatione, qui praecinxit me caput virtute, id est, apostolis virtuosis. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut vestimento vestieris (Isa. XLIX). Et posuit immaculatam, id est sine crimine, viam meam, 131.0233D| id est, viam meorum. Aliter: Praecinxit me virtute, id est, meos qui erant fluxi diversis erroribus infidelitatis, vel carnalibus delectationibus. Praecinxit virtute, id est, sobrietate quae haec restringit. Aliter: Praeter alias virtutes quas daturus erat, praecinxit me, id est meos, virtute, id est fide, quae singulariter est dicenda virtus propter eminentiam et dignitatem, cum sit fundamentum aliarum virtutum. Vel, praecinxit me virtute illa quae singulariter necessaria erat ad hujusmodi cinctorium. Solius enim fidei est principaliter, ut qui fluxi sunt diversis erroribus infidelitatis per eam coarctentur. Unde alibi: Et fides cinctorium renum ejus (Isa. XI). Et posuit, id est, ordinabiliter et firmiter statuit, immaculatam viam 131.0234A| meam, id est charitatem non admittentem in se maculam alicujus gravis peccati, scilicet quae omnia vitia excludit, et omnes virtutes admittit, per quam viam secure ad eum venirem. Unde in Canticis canticorum: Ordinavit in me charitatem (Cant. II). Vel, virtute, id est continentia, quae latos sinus cupiditatis et luxuriae et aliorum vitiorum restringeret: et in hoc apparet hunc solum esse Deum recreatione, et ideo jure diligendus. Et ille est Deus meus qui perfecit pedes meos, id est, perfectos in virtute et scientia fecit apostolos meos, de quibus dicitur: Beati pedes pacem portantes (Isa. LII): tanquam cervorum, ut lutum et spinas hujus vitae transiliant, ut ait Apostolus: Arbitror omnia ut stercora (Phil. V). Et super excelsa statuens me, id est, meos apostolos 131.0234B| videlicet tales fecit, ut non eis sufficeret neglexisse omnia terrena, et habere conversationem in coelestibus; sed, quod maximum est, obtutu rationis suae in ipsum summum bonum irreverberatis oculis aspicerent, ut beatus Joannes omnia transiliendo dixit: In principio erat Verbum (Joan. I); vel, perfecit pedes meos, id est, affectiones meorum in virtutibus, ut essent tanquam pedes cervorum, ut supra. Et super excelsa statuens me, id est, anchoram spei illorum in coelestibus fixit. Et ille est verus Deus, qui docet manus meas ad praelium, id est, operarios meos apostolos, scilicet mihi militantes. Quos vocat pedes, eosdem vocat manus, diversa similitudine, ut illud: Estote fortes in bello, et pugnante cum antiquo serpente (I Petr. V; Apoc. XX). Et posuisti ut arcum 131.0234C| aereum, id est, inflexibilem et irremissum, brachia mea, eosdem doctores qui brachia dici possunt, quia totam terram amplexati sunt praedicando. Saepe in sacra Scriptura similitudo ab impossibili sumitur, ut hic: quia arcus aereus non invenitur, sed si inveniretur, tales isti essent. Aliter: Qui docet manus meas, id est opera meorum: ad bellum, id est, qui sic docet meos operari, ut possint pugnare adversus insidias diaboli: Quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem (Eph. VI). Unde illos sic docet: State ergo succincti lumbos vestros in charitate, induti lorica justitiae (Ibid.). Et posuisti ut arcum aereum brachia mea, id est, bonas intentiones meorum irremissas fecisti, ad similitudinem, quia brachia extenduntur, ita et intentiones. Et ut 131.0234D| non deficerem, dedisti mihi protectionem salutis tuae: hoc modo scilicet, Dextera tua suscepit me in membris meis. Dextera tua, id est, dignitas et propitiatio, assumpsit humanitatem meam, vel dextera, id est, auxilium tuum: quod in hoc apparet, quia disciplina tua correxit me in finem, id est, castigatio et flagellatio tua, virga sive baculus, scilicet ablatio rerum, vel aegritudo, vel tribulatio ab aliis illata, correxit me, id est meos, si quando a mandatis tuis recesserunt in finem, id est in me, qui sum finis, id est consummatio vitae eorum, ut discerent mihi conformari: vel correxit meos in finem, ne lasciviendo et prave vivendo non pervenirent ad propositum illud bravium. Quem enim diligit Pater, corripit 131.0235A| (Prov. III). Unde Apostolus: Omnis disciplina in praesenti non videtur gaudii, sed moeroris, postea autem reddit fructum pacatissimum (Hebr. XII). Et disciplina tua ipsa me docebit perseverare et ad destinatum finem pervenire. Nota quod ipsa non solum dextera, id est clementia tua, me docet pervenire ad destinatum finem, sed etiam flagellatio. Et in illa disciplina dilatasti gressus meos, id est apostolos, per quos gradior in notitiam hominum. Dilatasti, id est, in tanta amplitudine intus posuisti ut etiam inimicos diligerent, vel gauderent in tribulatione: ita tamen ut essent subtus me, id est, ut me magistrum et praecessorem habeant, quemadmodum Petro volenti procedere et dicenti magistro suo Christo, praedicenti suam passionem, 131.0235B| Domine, absit a te: responsum est a Domino, Vade retro, Satanas (Matth. XVI). Et in hoc quia subtus me sunt, non sunt infirmata vestigia mea in eis, quia in omnibus me imitati sunt. Sicut misit me Pater et ego mitto vos (Joan. VI). Aliter: Dilatasti gressus meos subtus me, id est, affectiones carnales meorum adeo in dilatatione, id est in gaudio, posuisti, ut in tribulationibus suo superiori congauderent; ut nec caro resisteret spiritui, nec spiritus carni: et in hoc non sunt infirmata vestigia mea, id est, imitatores mei, vel praecepta mea. Et per illos persequar inimicos meos, incredulos bona persecutione, vel affectus carnales. Et comprehendam illos ut me sequantur, qui prius praecedere volebant. Et non convertar donec deficiant, id est, donec 131.0235C| carnales affectus subdantur spiritui, vel donec persecutores fiant imitatores, confringam illos persecutores: mactabo quod sunt, et faciam illos quod sum; vel carnales affectus confringam, id est, adeo carnem affligendo diminuam, ut affectionibus spiritus subdantur. Cadent subtus pedes meos, vel persecutores calcabuntur a meis, vel sub illorum dominio erunt. Et conculcabis leonem et draconem: vel carnales affectus subdentur rationi. Et hoc non ex me, sed ex te: quia tu praecinxisti me virtute ad bellum: virtute, id est virtuosis: vel me, id est, meos praemunisti virtute, id est temperantia, quae maxime carnales affectus restringit. Et per illos vel hoc in modo inimicos meos dedisti mihi dorsum, ut qui conversi esse noluerint, fiant aversi vel dorsum: ut 131.0235D| qui prius volebant praecedere, sequantur. Et odientes me, id est, nolentes converti, permanentes in odio pravo, disperdidisti: vel foris, tempore Titi et Vespasiani, vel intus ut nulla eorum vota rata essent; quod in hoc patet: quia clamaverunt, nec erat qui salvos faceret. Clamant enim quotidie Judaei valida intentione pro salute, nec salvantur: quia in Salvatorem non credunt. Ad Deum scilicet Patrem clamaverunt, nec exaudivit eos: quia non clamant per Mediatorem. Vel clamabunt in futuro positi in poenis, ut liberentur: nec salvabuntur, quia Salvator, ad eos hic clamavit, et audire noluerunt. Quicunque erubuerit me coram hominibus, et ego erubescam eum coram Patre meo (Luc. IX). Et comminuam eos, 131.0236A| scilicet illos non exauditos, ut pulverem ante faciem venti. Elatio eorum perdet eos, vel aridos et carentes imbre verbi Dei tradam ventis, id est, variis delectationibus, ut ab illis diminuatur, si quid in eis solidum fuit; ut lutum platearum delebo eos: illos ita comminutos, delebo ut lutum platearum, sicut lutum quod in plateis, id est latis viis jacet, ab hominibus conculcatur et foetet, ita ab omnibus istud conculcari faciam: et potero, nam tu eripies me de contradictionibus populi: constitues me in caput gentium, ut supra. Et merito quia populus quem non cognovi servivit mihi: gentilis populus quem non cognovi, id est, cognoscere feci corporali praesentia vel legis eruditione, obedivit mihi. In auditu auris obedivit mihi, qui nec miracula vidit, nec meam praesentiam. Ex 131.0236B| comparatione ostendit hos eligendos, illos reprobandos. Filii autem Judaei, quos filios habui, quibus haereditatem promisi, alieni, id est diaboli: de quibus dictum est: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII), mentiti sunt, dicentes, Hic est filius Joseph (Matth. XIII; Joann. VI): vel, Venerunt discipuli et furati sunt eum (Matth. XXVIII); mihi, id est, ad meam utilitatem. Filii alieni inveterati sunt, id est, in vetustate primi hominis permansere, nolentes conformari novitati meae; ideo inveterati quia claudicaverunt a semitis suis, id est, a suis pravis inventionibus claudicaverunt, non habentes dextrum pedem, vel in lege spiritualem intellectum, vel in fide Trinitatis Christum. Illi claudicaverunt, et me delere cogitaverunt; sed Dominus, 131.0236C| id est, ego vivit. Unde Apostolus: Mortuus est ex infirmitate carnis, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII). Ideo Benedictus Deus meus, id est, augmentetur per me et ita per me exaltetur, id est, magnus appareat, Deus salutis meae; hoc modo exaltetur, Magnificans salutes regis ejus, id est, crescere faciens salutationes datas per me regem ejus hoc modo: Et faciens misericordiam Christo suo David, eum resuscitando, et semini ejus, id est, imitatoribus ejus resuscitando, interius perducendo ab hac resurrectione usque in saeculum (II Reg. XXII), id est in aeternitatem. Merito es tu a me benedicendus, quia tu es Deus qui das vindictas mihi de Judaico populo: subdendo eum mihi: vel qui das potestatem meis ligandi atque solvendi, ut illud: Ecce do vobis potestatem 131.0236D| calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X). Liberator meus de inimicis meis iracundis, me de Judaeis clamantibus: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII); Ecclesiam, ab haereticis; unumquemque de Ecclesia, a vitiis. Et non solum liberas, sed ab insurgentibus in me exaltabis me, ponendo ad dexteram tuam, ubi ipsi nihil possunt: et tandem a viro iniquo, id est diabolo, eripies me, id est meos, convertendo ab infidelitate ad fidem. Propterea confitebor tibi, scilicet pro illa ereptione, laudabo te, vel confessionem peccatorum tibi faciam in illis qui nationes adhuc, id est nati, sed non sunt renati. Et psalmum dicam, id est, bonae operationi insistam, nomini tuo, id est, ad laudem tuam, non 131.0237A| meam: quia tu das et velle et facere pro bona voluntate (Phil. II). Magnificans salutes ad illum versum continuatur: Exaltetur Deus salutis meae, ut supra dictum est.
PSALMUS XVIII. IN FINEM PSALMUS DAVID. « Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non exaudiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; a summo coelo egressio ejus. 131.0237B| Et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus. Lex Domini immaculata convertens animas: testimonium Domini fidele: sapientiam praestans parvulis. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda: praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi: judicia Domini vera, justificata in semetipsa. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea, in custodiendis illis retributio multa. Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Et erunt ut complaceant eloquia 131.0237C| oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus. »
ENARRATIO. In finem psalmus David, id est, haec bona exhortatio, quae in hoc psalmo intelligitur, est David prophetae dirigentis infideles, praecipue Judaeos quibus haec prophetat, in finem, id est, in gratia Christi, qui est finis et consummatio legis et prophetarum. Intentio Prophetae est in hoc psalmo ad exhortationem et salubrem admonitionem commendare omnibus, et praecipue Judaeis, gratiam Novi Testamenti, consummatam per Christum: Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I): ut credentes salventur, increduli autem 131.0237D| eo gravius damnentur, quo magis illis innotuit. Commendat autem hanc gratiam ex praedicatoribus ejus, et ex discretione praedicationis, et ex amplitudine ipsius praedicationis: quia omnibus linguis et in omnem terram. Et per auxesin, comparando eam veteri legi administratae per servum.
Coeli enarrant gloriam Dei. Ac si dicat: Exteriores coeli enarraverunt, quando nato Domino nova stella apparuit (Matth. II), et quando coeli aperti sunt super eum, et vox audita est: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III); vobis Judaeis enarraverunt gloriam Dei, id est Filium Dei, in quo Deus Pater gloriosus apparuit. Et non solum illi exteriores coeli, sed etiam quidam interiores quorum anima sedes Dei est, qui 131.0238A| mente a terrenis ad coelestia sublevati erunt. Tales coeli enarrant, id est, evidenter narrabunt gloriam Dei, hanc scilicet quod non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit: et hoc est magna gloria Dei. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis (Rom. III). Et hoc est, enarrant gloriam Dei, id est, misericordiam exhibitam per Filium, in qua Deus glorificandus est. Et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Quod supra gloria hic opera; quod supra coeli, hic firmamentum, diversa similitudine, id est, iidem praedicatores Novi Testamenti a Spiritu sancto corde confirmati, et firmamentum facti contra impetus saevientium, et hanc gloriam respuentium: annuntiant opera manuum ejus, id est, propria opera 131.0238B| Dei, id est, ea opera quae nullus facere potuit nisi solus Deus. Et hanc annuntiationem faciunt cum magna discretione, quia dies diei eructat verbum, id est, perfecti perfectis cum magna meditatione divinitatem Verbi annuntiant, id est, sapientiam. Nunc autem dies, id est, illi qui illuminati sunt a Christo vero sole; ut illud: Illuxit nobis sol justitiae (Mal. IV); alii diei eructat verbum, quia eructatio ab intimis ducitur, et significat doctrinam quae fit cum magna meditatione et intima cogitatione. Quod eructare bene jungitur ad Verbum, id est Divinitatem, scilicet ad sapientiam, quia sapientia est divinarum rerum cognitio. Unde Apostolus: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II): quorum eructantium unus fuit qui dixit, In principio erat Verbum (Joan. I). Et 131.0238C| nox nocti indicat scientiam, id est, imperfecti imperfectis ostendunt simpliciter humanitatem Christi: quae dicitur scientia, quia scientia est de humanis; unde Apostolus: Nihil enim judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Nox dicuntur imperfecti, quibus sol ille verus nondum illuxit, qui noudum altitudinem divinitatis capere valent, tales non eructant verbum; sed indicant, id est, simplicibus verbis ostendunt scientiam, id est incarnationem Verbi, vel possunt dicere quod illi iidem qui dies diei eructant verbum, condescendentes parvulis Ecclesiae, facti nox indicant nocti scientiam; unde illud: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis solidum cibum capere (I Cor. III). Et hanc annuntiationem faciunt in plenitudine 131.0238D| omnium linguarum, scilicet non sunt loquelae, id est linguae, neque sermones, id est varietates, in ipsis linguis, quorum sermonum voces non audiantur a praedicatoribus Novi Testamenti: ita proprie, ut eorum sermones videantur, non alienae linguae. Unusquisque apostolorum habuit omnes linguas; quod figurabat, quod ille quem praedicabant ex omnibus omnium linguarum unus Christus congregandus erat. Et quia omnes linguas noverunt, ideo in omnem terram exivit sonus, id est praedicatio, eorum, id est, in omnem ambitum terrae. Bene exivit, quia prius in Judaea praedicaverunt; unde illud: Incipientes ab Jerusalem quae est in medio terrae (Luc. XXIV): ibi enim natus, ibi passus, ibi prius praedicatus. Et in 131.0239A| fines orbis terrae, id est, in adjacentes insulas verba eorum. Aliter: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quasi dicat: Nec ibi tantum enarraverunt illas linguas, vel gloriam Dei illis linguis ubi eas didicerunt a Spiritu sancto docti, qui eis apparuit in specie ignis, foenum carnis eorum consumpturus, aurum eorum probaturus; sed in omnem terram exivit sonus eorum. Aliter: In omnem terram, id est, in omnes vocatos et sacramentis ecclesiasticis initiatos. Exivit sonus eorum, id est praedicatio, quae illis fuit sonus: quia aure solum corporis receperunt, et non aure cordis, quae est auris audiendi: tales nominantur tantum terrae. Et non tantum in orbem terrae, id est, perfectos qui se jam mente contraxerunt a terrenis, sed etiam in 131.0239B| fines orbis terrae, id est, excellentiores excellentioribus. Verba eorum illis fuerunt verba, qui et aure cordis perceperunt, et opere compleverunt. Eorum dico, dicentium: Deus in sole posuit tabernaculum suum, id est carnem suam, in qua ad tempus Deo Patri militavit; posuit in sole, id est, manifestatione bonorum operum, quia infirmos curavit, mortuos suscitavit, peccatores justificavit. Unde per contrarium: Qui amat tenebras, odit lucem, vel, in sole, id est in labore, ad exemplum suorum. Aliter: Tabernaculum, id est Ecclesia in qua militat posuit in sole, ut supra. Et, ut suae Ecclesiae praeberet exemplum bonae operationis et laboris, ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo; ad similitudinem sponsi, qui exiens de thalamo, id est nuptiali lecto, 131.0239C| incedit variis ornamentis ornatus: ita Christus de utero beatae Mariae, in quo sibi sponsam, id est Ecclesiam suam, assumendo nostram carnem copulavit, omnibus virtutibus ornatus exivit; et praecipue humilitate, qua superbiam inimici erat destructurus. Ipse taliter ornatus exsultavit, id est, exsultanter ivit, ut gigas, id est ut fortis, ad currendam viam, non ut detineretur in via; humilitate enim per charitatem fuit infra omnes, majestate vero supra omnes. Ejus charitas et humilitas non est passa eum retardari, ut dedignaretur pati indigna corporis et abjecta. Potentia vero ejus divinitatis non permisit attineri in morte, nec ulla adversa formidare. Ideo in via cucurrit; non est detentus in via. Quam viam ipse subjungit. A summo coelo egressio ejus, id est, a 131.0239D| Patre procedit Verbum, qui summum coelum dici potest, non essentia majestatis, quae una est in tribus personis, sed ordine quo hominibus notificari voluit. Primum coelum est Pater et summum, quia ab eo procedit Filius, id est, voluntas per quam omnia operatur: quae non est aliud in essentia quam ipse est Pater, quia in Deo nulla est diversitas, nullum accidens. Secundum coelum est Verbum a Patre procedens. Tertium coelum est charitas, id est, dilectio et concordia voluntatis Dei Patris: quia nunquam ejus voluntas mutatur, vel ab eo dissentit. Et occursus ejus usque ad summum ejus. Sic ipsum Verbum quodammodo processit a Patre, quando in carne assumpta se manifestavit, ut nihil inveniret quod 131.0240A| sibi occurreret, id est aequale esset, praeter summum ejus a quo summo egressus est, id est Patre. A summo coelo, id est a Patre, egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus, id est, non invenit quod sibi occurreret usque ad summum ejus, id est usque dum rediit ad aequalitatem Patris, rediit tamen competenter accepto. Aliter: Coeli enarrant gloriam Dei. Quam gloriam? In sole posuit tabernaculum suum. Potest et sic continuari: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Et ideo patet quod in sole, id est, in aperto et in amplitudine, non in angulo aliquo terrae, non in occulto, ut quidam haeretici dicunt, tabernaculum suum, id est Ecclesia sua; ut hoc sit dictum contra haereticos quosdam, qui dicunt: Ecce apud nos est Christus, 131.0240B| transite ad nos. Hoc secundum Augustinum. Nec est qui se abscondat a calore ejus. Hucusque fuerunt verba apostolorum: nunc redit Propheta ad verba sua. Quasi dicat: Et ideo quia tam potens est et tam manifeste praedicatus, non est qui se abscondat, id est, excusare possit a calore ejus, id est, a cognitione vel a munere. Sicut enim magnus ignis calet et splendet, ita Christus calet; quia nullus est qui non habeat aliquod munus suae gratiae quo eum possit agnoscere, nec etiam paganus aliquis. Nullus se excusare potest de cognitione, quia nullus est vacuus a munere. Invisibilia enim ipsius per ea quae facta sunt, intellecta, conspici possunt per rationem hominibus datam (Rom. I). Et non mirum, si nullus se possit excusare de hac gloria; quod eam non possit intelligere 131.0240C| vel observare, quia lex Domini, id est lex gratiae, quae est Christus et ejus mandata. Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I). Illa lex Domini immaculata, id est, immaculatos faciens, quia lex servi maculata, propter difficultatem praevaricatores faciens. Jubere enim potuit, non adjuvare ut impleretur. Hic per auxesin novam legem commendat, comparando eam veteri. Vere immaculata, quia convertens animas a servitute in libertatem: a timore in charitatem. Jam non dicam vos servos, sed amicos meos (Joan. XV). Vel lex servi convertebat manum vel oculum timore; haec animas convertit ab illiciti amore. Testimonium Domini fidele, quia non fallit: nihil enim testatur quod non sit verum. Testimonium 131.0240D| servi infidele, quia saepe fefellit: male tamen intellectum Vetus Testamentum, scilicet carnaliter, haec dicitur operari. Nam per se lex illa et a Domino est, et sancta, et immaculata et non fallit. Tibi dabo terram hanc et semini tuo (Gen. XV), carnaliter hoc acceperunt, et ideo decepti sunt, multi enim illam non viderunt, et alia hujusmodi multa. Legem vocat idem quod testimonium: lex est, quia coercet. Testimonium in promissis, hoc modo fidele: Sapientiam praestans parvulis, id est, sapienter scire et operari omnia quae audivi a Patre meo, nota feci eis. Nemo novit Patrem nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI): parvulis, id est humilibus. Confiteor tibi, Domine Pater, quia abscondisti haec a sapientibus, 131.0241A| et revelasti ea parvulis (Luc. X). Testimonium servi fuit infidele, quia haec abscondit parvulis. Unde Dominus: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui habetis claves sapientiae; nec vos intratis, nec alios intrare permittitis (Matth. XXIII). Justitiae Domini rectae: ejus justificationes, quas ipse docet, sunt rectae; quia quod jubet facere, ipse facit; jubet verbo, quod monet exemplo; servus autem saepe docet, quod facere vel non potest vel non vult. Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere (Ibid.). Laetificantes corda: quia per dilectionem bona operari docent, non per timorem. Praeceptum Domini, id est, Novum Testamentum, lucidum, sine velamento carnalium observationum. Unde illud: Et non sicut 131.0241B| Moyses velatam habet faciem (II Cor. III): illuminans oculos interioris hominis. Timor Domini, castus, scilicet non timens accedere ut servus, sed timens recedere ut filius; sanctus, id est sanctificans. Timor autem servi, poena afficiens: Permanens in saeculum saeculi, non perit ut ille poenalis quem foras mittit charitas. Judicia Domini vera, tribuendo cuique secundum opera sua; quod enim semel apud eum justum est, nunquam mutatur: et econverso, quod semel injustum nunquam fit justum. Ideo vera, id est immutabilia, quia justificata in semetipsa. Judicia hominum ideo saepe sunt injusta, quia aliunde justificantur; saepe quod unus injuste judicat, alter qui melius scit, illud corrigit; Domini autem judicia semper vera, quia aliunde non justificantur. Quis 131.0241C| enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI)? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Desiderabilia sunt illa judicia super multum aurum pretiosum et super multum lapidem pretiosum, vel super multum desiderabilia, et dulciora super mel et favum, id est, meliora sunt quam omnia pretiosa hujus saeculi et jucunda. Aliter, si altius insistere volumus: Dicit B. Paulus: Si quis aedificavit super fundamentum hoc, aurum, lapides pretiosos, salvus erit (I Cor. III). Illi sunt aurum et lapides pretiosi, qui purgati et probati, exspectant ut in thesaurum Dei deferantur. Et hi desiderant judicia Dei super aurum et lapidem pretiosum, id est, plus diligunt voluntatem Dei quam suam, quia ejus voluntatem suae voluntati praeponunt. Illi sunt mel, qui soluti 131.0241D| vinculis carnis, non re sed mente, ut illud: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. I), exspectant diem illam in qua deferantur in epulis Dei. Illi sunt favus, qui circumdati carne, non concreti, exspectant expressionem manus non opprimentis, sed exprimentis Dei, ut eliquentur a temporali vita in aeternam; isti sunt, qui adeo jam sunt purgati intus, quod licet in mundo adhuc versantur, tamen facile ab ejus amore separari possunt; nec opus est ut in torculari, id est gravi pressura premantur, ut discant mundum deserere. Et hi desiderant Domini judicia super mel et favum, id est, plus quam se. Vel desiderant ut supra se veniant, quia intrepidi exspectant judicem. Desiderabilia sunt natura servo 131.0242A| tuo. Etenim servus tuus custodit ea, id est, justus qui non servat, non diligit: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV). Et merito, quia in custodiendis illis retributio multa, non solum in futuro, sed etiam in praesenti. Nunquam enim virtus est sine praemio, sicut nec vitium sine poena: habet enim hic praemium bonae conscientiae, ille vero supplicium de praemio vitiorum; aut virtus est inane nomen, aut recte petit inde praemium experiens vir. Et Apostolus: Cogitationum accusantium, aut etiam defendentium (Rom. II). Multa est illa retributio, quae et hic et in futuro. Servus tuus ea custodit. Et merito. Nam delicta quis intelligit? scilicet custodienda. Nullus, quia etiam ille qui non est servus tuus. Aliter: Servus tuus custodit ea, quia intelligit. Nam delicta 131.0242B| quis intelligit? Nullus. Si tenebrae videntur, et delicta intelliguntur. Videre, est a tenebris recedere: et intelligere, a delicto recedere, de his dico qui in delictis sunt sicut de illis qui in tenebris fuerunt. Aliter: Servus tuus custodit ea. Sed illi sunt pauci, qui intelligere possint delicta, et custodire tua judicia. Nam delicta quis intelligit, ita ut sunt intelligenda? scilicet ut vitet ea? Pauci, imo per se nulli. Ideo ab occultis meis munda me. Aliter: Quia servus tuus custodit ea, vel quia in custodiendis illis est retributio multa, ideo ab occultis meis munda me, id est, originalibus delictis, quae occulte a parentibus quasi haereditario jure descendunt: et ab alienis, id est, ab his quae non a parentibus contraxi, scilicet ab his quae postea addidi, parce servo tuo, qui non 131.0242C| pepercisti liberto tuo. Aliter: Occultum fuit peccatum quando diabolus peccavit, quia superbiam in occulto et a se habuit. Alienum fuit, per quod Adam cecidit: quia a diabolo alienus erat. Dicit ergo: Ab occultis meis, id est, a malis cogitationibus, munda me, id est, munda cor meum. Et ab alienis, id est, a malis persuasionibus aliorum parce ne consentiam. Servo tuo, id est meis, qui per superbiam a te recedere nolunt, sed per humilitatem tibi subdi volunt. Ideo parce servo tuo, quia non pepercisti liberto tuo, id est Adae ab aliena persuasione, qui praeceptis tuis obedire noluit, volens esse liber: Eritis sicut dii (Gen. III). Ideo rogo ut a propriis mundes, et ab alienis parcas, quia si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, id est, criminali 131.0242D| peccato quod maculat. Nota quod non dicit, Si mei me non fuerint: sed addit, dominati. Non enim potest esse, quandiu sumus in hoc corruptibili corpore, ut non sit in nobis peccatum; sed tunc dominatur cum consentimus et voluntatem nostram ei subdimus. Unde Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI). Et propterea munda me et parce, scilicet ut nec propriis cogitationibus pravis subdat, nec alienis persuasionibus. Et emundabor a delicto maximo, id est, a superbia quae est maximum delictum: qui cum caetera sint timenda tantum in male factis, istud etiam in benefactis est cavendum. Hoc primum ingessit se recedentibus, hoc etiam ingerit se redeuntibus. Et erunt 131.0243A| ut complaceant eloquia oris mei, scilicet cum emundatus fuero a superbia, tunc tibi placere studebo et ore et corde, et non hominibus. Superbia enim hominum gloriam quaerit. Et hoc est quod dicit: Et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper; ut tu videas, tibi placeat soli. Domine, adjutor meus et Redemptor meus. Hoc versus cum illo jungitur, Ab occultis meis munda me, Domine, adjutor meus: caetera sunt interposita. Adjutor, in bonis: Redemptor, in malis. Vel Redemptor per fidem; adjutor, justificando.
PSALMUS XIX. IN FINEM PSALMUS DAVID. « Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob. Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. Memor sit omnis sacrificii 131.0243B| tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. Laetabimur in salutari tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur. Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi, quoniam salvum fecit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de coelo sancto tuo, in potentatibus salus dexterae ejus. Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Ipsi obligati et ceciderunt; nos autem surreximus et erecti sumus. Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te. »
ENARRATIO. In finem psalmus David. In superiori psalmo Propheta 131.0243C| commendavit passionem Christi, qua credentes salvantur. In isto autem, commendat resurrectionem Christi, qua credentes justificantur. In illo ostenditur quid nobis profuerit mortalitas divinitatis: in isto vero quid profuerit divinitas mortalitatis. Jesus Christus enim mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV). Praevidens Propheta per spiritum gloriam resurrectionis Christi futuram, et cum Christo omnes credentes resurrecturos, optando fundit preces ad Deum Patrem, non ex aliqua dubitatione, sed ex nimio desiderio sic dicens:
Exaudiat te Dominus, scilicet, o Christe, quia tu es adjutor meus et Redemptor, Dominus Pater cui omnem exhibes obedientiam, exaudiat te, resuscitando in die tribulationis, id est in tempore ad 131.0243D| passionem disposito. Protegat te, id est tuos, nomen Dei Jacob, id est, invocatio nominis Dei Jacob, id est junioris populi, scilicet luctatoris et praeripientis primogenita prioris populi, id est Judaici, scilicet dignitatem et honorem illum qui promissus fuit Judaico populo, qui primogenitus fuit quia prius electus est quam gentilis. Nomen Dei Jacob, id est, invocatio nominis Dei Jacob, et non Dei Esau, qui dixit: Jacob dilexi, Esau odio habui; et: Major serviet minori (Gen. XXV; Rom. IX): qui deponit potentes et exaltat humiles (Luc. I), protegat te humilem, et ejus nomen invocantem, a persecutione superborum Judaeorum: sicut protexit Jacob humilem et ejus nomen invocantem, a persecutore Esau. 131.0244A| Mittat tibi auxilium de sancto. Tibi, id est tuis, mittat auxilium de te sancto. Vel tibi capiti mittat auxilium de sancto, id est de tuis faciendo eos sanctos, sanctificando membra tua, augeat auxiliatores tuos, quemadmodum manus et alia membra capiti auxilio sunt. Et de Sion, id est de specula, scilicet de spe coelestium gaudiorum, tueatur te, id est circumspiciat tibi, id est tuis. Sicut in Sion erant speculatores Jerusalem, ita spes coelestium gaudiorum sit tuis munitio, de qua sibi provideant. Memor sit omnis sacrificii tui, id est, memores faciat tuos omnium injuriarum tuarum, quas passus es ante crucis patibulum: quae Deo sacrificium acceptabile fuerunt pro delictis hominum. Et holocaustum tuum, quo tu voluisti te totum offerre Deo in ara crucis, pingue 131.0244B| fiat, id est, vertatur in laetitiam resurrectionis; ut sicut mortuus es propter peccata nostra, ita et resurgas propter justificationem nostram: holon, totum; causton, incensum; inde holocaustum dicebatur illa hostia quae tota incendebatur. Tribuat tibi secundum cor tuum, id est voluntatem, ut possis ponere, cum velis, animam tuam, et iterum eam resumere cum velis, et non secundum cor inimicorum tuorum. Et omne consilium tuum confirmet, tam de reprobandis Judaeis quam de salvandis gentibus. Quasi aliquis dicat: Cur tantopere rogas pro salvatione Christi? Ad hoc: Laetabimur in salutari tuo. Ego et mei similes laetabimur in ejus salvatione Christi tui, quod mors illi ultra non dominabitur. Laetabimur hic in spe ejusdem resurrectionis jam 131.0244C| intus salvati per fidem. Et Magnificabimur plenaria salvatione, cum mortale hoc induerit immortalitatem: tamen prius in nomine Domini Dei nostri, scilicet conformati ei scilicet a Christo Christiani et dicti, et facti ejus corpus. Impleat Dominus omnes petitiones tuas. Praecedens versus interpositus fuit. Nunc continet optationes. Impleat Dominus omnes petitiones tuas, tam quas mortalis fundes pro nobis, quam illas quas fundes immortalis factus, ad dexteram Patris sedens. Et revera implebit, quia Dominus exaudiet illum pro se et pro suis de coelo sancto suo, id est, de potentia divinitatis illius, qui est coelum sanctum suum, id est, de divinitate Verbi. Et revera exaudiet quia salvum faciet Dominus Christum 131.0244D| suum. Et revera hoc erit, quia ego nunc, scilicet longe antequam fiat, cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum Et hoc inde patet, quia salus dexterae ejus, id est, salus danda humanitati per dexteram ejus, id est per divinitatem, erit in potentatibus, id est, valde potens, nunquam convertetur in infirmitatem. Et nos hoc modo salvati magnificabimur in nomine Domini Dei nostri. Illi autem qui salvantur per sinistram tantum gloriantur in divitiis et potentiis hujus saeculi: ideo, quia obligati sunt in illius cupiditate. Aliter secundum ordinem: Impleat Dominus omnes petitiones tuas. Et revera implebit, quia ego nunc cognovi, antequam fiat, per spiritum: vel nunc, cum maxime opus erat in die tribulationis, quoniam salvum fecit Dominus Christum 131.0245A| suum, resuscitando et ad dexteram suam collocando. Exaudiet etiam illum sedentem ad dexteram suam de coelo sancto suo, id est, de emissione Spiritus sancti tui, qui est ejus coelum. Exauditus est in terra, ut resuscitaretur: exauditus est in coelo, ut Spiritus sanctus mitteretur. Et hoc inde patebit, quod illum exaudiet de coelo sancto suo: quia in potentatibus salus dexterae ejus, id est, salus data nobis per Filium, qui est ad dexteram, ejus erit nobis potentialis, scilicet aeterna et indeficiens salus, quae nec morbis afficitur, nec moeroribus sauciatur; vel, in potentatibus, ut etiam quando infirmamur, tunc potentes simus, salus dexterae aeterna; ut illud: In dextera ejus pax et securitas (Prov. III). Salus sinistrae, temporalis; ut illud: In sinistra vero illius 131.0245B| divitiae et gloria. In eo quod dicit. Exaudiet illum de coelo, ostendit praemissas optationes non esse ex dubietate, sed ex affectione maxima. Hi in curribus, et hi in equis. Quasi dicat: Illi autem, quorum salus est in sinistra, gloriantur in volubilibus et in potentiis hujus saeculi. Hi invocant te in curribus, scilicet venientes ad invocationem, confidentes magis in volubilibus hujus saeculi quam in te, et ideo salus est illis non in potentatibus, sed in infirmitatibus: non in dextera, sed in sinistra: Et hi in equis, id est, in superbia et dignitatibus. Tractum ab illis, qui de toto Israel tribus vicibus in anno ascendebant Hierosolymam ad orandum. Nos autem, quibus dabis laetitiam salutaris tui, invocabimus non in illis, sed in nomine Domini Dei nostri: ut clarificetur in nobis nomen 131.0245C| illius, qui est Deus creatione, et Dominus recreatione. Aliter: Hi in curribus, et hi in equis confidunt, quemadmodum faciebat Esau et sui: Nos autem, scilicet Jacobitae praeripientes primogenita eorum, invocabimus in nomine Domini Dei nostri, quemadmodum Jacob faciebat; non in alio fiduciam ponemus. Et merito, quia ipsi obligati sunt, ad currus et ad equos, pravis cupiditatibus suis vel finibus vitiorum. Et ceciderunt, ab illa salute: quia ligati et incurvati ad terrena, non valent mente se erigere ad coelestia. Nos autem, scilicet qui invocamus nomen Domini Dei nostri, surreximus, id est, surgemus ab illa inclinatione mentis, scilicet ab infidelitate ad fidem; et erecti sumus per operationem. Et, o Domine, ut surgamus et erigamur, salvum fac regem, 131.0245D| resuscitando et ad dexteram tuam ponendo, ut quemadmodum nobis hic in passione sua contulit exemplum pugnandi, ita ad dexteram tuam interpellet pro nobis, ipse hostia, ipse sacerdos. Exaudi nos in die, id est, in puritate mentis, vel in luce fidei, qua die invocaverimus te. Non enim in nocte exaudis.
PSALMUS XX. IN FINEM PSALMUS DAVID. « Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Vitam petiit a te, et 131.0246A| tribuisti ei: longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi. Magna est gloria ejus in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum. Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi, laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Fructum eorum de terra perdes; et semen eorum a filiis hominum. Quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire. Quoniam pones eos dorsum; in reliquis 131.0246B| praeparabis vultum eorum. Exaltare, Domine, in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas. »
ENARRATIO. In finem psalmus David. Eadem intentio est in hoc psalmo, quae fuit in superiori: sed ibi optando egit de resurrectione; hic autem ipsam resurrectionem merito factam commendat. Jungitur autem cum superiori, sic:
Dixi: Domine, salvum fac regem, et merito debes salvum facere, quia, o Domine Pater, in virtute tua, id est, in Verbo sibi unito, quod ex te habet, laetabitur rex: qui Rex est super omnes reges, qui solus regit, solus dirigit, scilicet omnia tibi attribuens, nihil de se praesumens, ut infelix Adam. Laetabitur prius in sua salvatione, et vehementer exsultabit plenaria 131.0246C| exsultatione super salutare tuum, id est, salvationem humani generis sibi impositam, laetitia animi: exsultatio corporis. Et merito exsultabit, quia desiderium cordis ejus tribuisti ei. Quod fuit ponere animam cum vellet et iterum resumere (Joan. X): vel ut moreretur propter peccata nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV). Et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum, id est, voluntate pacis et reconciliationis per se datae mundo. Ipse enim pacificavit quae in coelis et quae in terra sunt. Unde Apostolus: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Eph. II): unde angeli concives nostri, prius inimici, quasi translati in regnum alterius Domini, nato illo qui venerat pacem dare mundo, concinunt: Gloria in excelsis Deo, 131.0246D| et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). In labiis quibus osculum (quod est signum pacis) damus, pacem intelligimus. Aliter: Voluntate labiorum, id est praeconum ejus, non fraudasti eum, scilicet qui haberent eamdem voluntatem circa Ecclesiam suam, quam et ipse habuit conservandi eam, et patiendi, et moriendi pro ea; unde Apostolus: Quotidie morior pro vobis, fratres (I Cor. XV), vel, voluntate labiorum ejus non fraudasti eum, scilicet denegando ei voluntatem labiorum ejus, quin habeat tales praecones quales voluerit, vel quin ad eamdem gloriam praecones ejus perveniant in qua ipse est. Volo, Pater, ut ubi ego sum, ibi sit et minister meus (Joan. XVII). Revera non fraudabis. 131.0247A| Quoniam praevenisti eum, id est praevenies, in benedictionibus dulcedinis, id est, immunitate peccati. In Adam omnes praeventi sunt maledictione; iste solus fuit inter mortuos liber (Psal. LXXXVII). Praevenisti eum, id est, prius in eum gratiae munera contulisti, ut esset primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII) quantum ad juniorem populum Novi Testamenti: quem illi capiti ut corpus, post mortis experientiam aptasti, quasi victori coronam capiti post victoriam. Vere his benedictionibus praeventus, quia de Spiritu sancto conceptus. Praeventus est Adam plenitudine amaritudinis in quo omnes moriuntur (I Cor. XV); praeventus est Christus in benedictionibus dulcedinis, in quo omnes vivificabuntur. Vel, praevenisti, quia nullus ante eum 131.0247B| qui non prius sub maledicto; hic autem immunis fuit primus in genere humano, et solus ab omni peccato. Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Quia praeventus fuit benedictionibus dulcedinis, id est mortis amaritudinem superavit. Et post victoriam posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso, id est, circumdedisti eum pretiosorum apostolorum ordine claro. Supradixit, desiderium cordis ejus tribuisti ei, et hoc ostendit, dicens: Vitam petiit a te, et tribuisti ei. Christus resurgens ex mortuis jam non moritur (Rom. IV). Longitudinem dierum in hoc saeculum, et in saeculum saeculi, id est, vitam semper manentem tribuisti in membris. Vel longitudinem dierum tribuisti in membris, quia regni ejus non erit finis (Luc. I). Et in illa vita 131.0247C| magna est gloria ejus in salutari tuo, quia sedere eum fecisti in dextera tua. Vel hoc modo magna est, quia non solum ille est glorificatus, sed etiam gloriam et magnum decorem impones super eum, id est, addes ei fideles, gloriosos miraculis, decoros virtutibus: qui enim vult in Christo manere, sicut ille ambulavit, debet et ipse ambulare: vel dedisti ei, scilicet assumpto homini Dominico, potestatem glorificandi suos et decorandi, gloriosos facere in victoria, decoros in palma. Hoc modo impones. Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi, ut per eum omnibus detur benedictio, id est, omnium bonorum incrementum: et enim non ad tempus, sed in saeculum saeculi. Et tandem laetificabis eum in gaudio, plenario scilicet, quando associabitur ei corpus suum. 131.0247D| Cum vultu tuo, id est, cum manifestabitur praesentia tua. Et merito dabis eum in benedictionem, quoniam rex, scilicet Dominicus homo sperat in Domino, non in se, ut Adam qui datus est in maledictionem. Et in misericordia Altissimi, id est, ita sperat et in se et in membris, ut totum attribuat misericordiae Altissimi, et ideo non commovebitur, scilicet ab illa spe. Quasi dicat: Qui autem non sperant in misericordia Altissimi movebuntur ab illa spe, et ideo dabuntur non in benedictionem, sed in maledictionem; et ideo, o Domine, compatiendo illis commotis a spe et misericordia tua, opto ut inveniatur manus tua, id est, auxilium misericordiae tuae tam Judaeis quam gentibus, omnibus inimicis tuis: quaerant misericordiam tuam 131.0248A| et invenient eam; unde Apostolus: Qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Quod si te quaerere noluerint, inveniat dextera tua, id est, vindicta, omnes qui te oderunt. Et hoc prophetando non optando. Hoc modo dextera tua inveniet eos in futuro judicio qui manum misericordiae tuae hic invenire noluerunt in die salutis: Pones eos ut clibanum ignis ardentis intus in conscientia, cum videbunt gloriam filiorum Dei et suam ignominiam. Ecce computati sunt inter filios Dei (Sap. V). Vae nobis! Quid profuerunt divitiae? quid jactantia? Clibanum ignis, id est, ignitum. Clibanus est fornax cui os clauditur, ut intus ardeat. In tempore vultus tui, id est, praesentiae tuae quae eos terrebit In tempore judicii vultum tuum timebunt qui tempore gratiae 131.0248B| manum despexerunt. Et post, Dominus in ira sua, magna scilicet sibi competenti, conturbabit eos, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Et tunc devorabit eos, id est, penitus absorbebit eos, non intus tantum, sed animam et corpus. Et non solum eos, sed fructum, id est, opera eorum de terra perdes, de terra viventium; opera eorum quae hic locum habuerunt in terra morientium tollentur de terra viventium, quia fulgentes ut sol, et quasi purum aurum receptum in thesaurum Dei; sancti non habebunt quod purgari debeat. Et semen, id est, imitatores eorum, a filiis hominum, id est, ab imitatoribus eorum qui se non denominaverunt. Et merito. Quoniam declinaverunt in te mala, mala quae timuerunt, id est, mortem et amissionem loci et gentis 131.0248C| declinaverunt a se in te dicentes: Expedit ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XVIII). Potest etiam hoc ad omnes referri tam Judaeos quam gentiles, et ad membra Christi, quia dicebatur omnibus, Perit mundus et concupiscentia ejus (I Ioan. II). Timentes mundani perdere mundum quem diligebant interficiebant hujus doctrinae praedicatores. Cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire omnes tam Judaei quam gentes, quia interficientes corpus Christi putabant eos perdere: ipsi autem servabantur transeuntes de morte ad vitam: vel, in Christum specialiter Judaei: Domine, recordati sumus quod seductor ille dixit, Post tres dies resurgam: Jube ergo custodiri sepulcrum (Matth. XXVII), et caetera. Non fuit istud stabilitum, quia nolentibus eis 131.0248D| resurrexit: Quasi dicat: Et unde illis miseris quod mala sua in te declinaverunt? Ex occulto Dei judicio dabuntur in reprobum sensum praecedentibus eorum malis meritis. Quoniam pones eos dorsum, ut qui noluerunt ad te converti sint a te aversi, quia odio habuerunt lucem, conversi ab ea, ament tenebras: vel, pones eos dorsum tuum, scilicet ut propter nimiam eorum impietatem non eos respiciat misericordia tua. Et ideo in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum, id est, voluntatem pravam eorum et impudentem ostendes in reliquiis tuis, id est, in tuo inferiori, scilicet in carne tua in quam tantum saevierunt. Summum Christi, divinitas, deinde anima, infimum et quasi abjectum, caro. Aliter: In reliquiis tuis, id est, in his terrenis 131.0249A| quae tu reliquisti et tui praeparabis, id est, valde parabis vultum, id est, voluntatem, eorum, ut haec amando coelestia contemnant. Aliter: Ego dixi pones eos dorsum, id est, abjicies eos, tamen non omnino, quia vultum eorum, id est, benevolentiam quae illis debebatur qui facti sunt dorsum praeparabis, id est, manifestabis in reliquiis tuis, id est in illis qui in fine residui erunt de populo, quia reliquiae salvae fient. Vel, illum vultum praeparabis in reliquiis tuis, id est, in Elia et Enoch quorum praedicatione reliquiae convertentur. Et ut inveniatur manus tua et exaltetur dextera, scilicet ut convertantur vel judicentur inimici tui, Exaltare, Domine, resurge, exaltare a mortalitate in immortalitatem: in virtute tua, id est, in potentia divinitatis tuae; ideo hoc opto, quia in tua 131.0249B| resurrectione cantabimus in corde et psallemus in opere virtutes tuas, id est, humilitatem et obedentiam et caeteras virtutes tuas imitabimur, quibus omnes inimicos tuos superasti. Vel cantabimus ore, psallemus opere.
PSALMUS XXI. IN FINEM PRO DAVID PRO SUSCEPTIONE MATUTINA. « Deus Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum. Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, Laus Israel. In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio 131.0249C| plebis. Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae. In te projectus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu, ne discesseris a me. Quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis 131.0249D| deduxisti me. Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, ad defensionem meam conspice. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Qui timetis Dominum, laudate eum: universum semen Jacob, glorificate eum. Timeat eum omne semen Israel, 131.0250A| quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis. Nec avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad eum exaudivit me. Apud te laus mea in Ecclesia magna, vota mea reddam in conspectu timentium eum. Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum, vivent corda eorum in saeculum saeculi. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus universae familiae Gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur Gentium. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae, in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. Et anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt 131.0250B| coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. »
ENARRATIO. In finem pro assumptione matutina psalmus David. Hic psalmus est attribuendus David, id est, Christo dirigenti in finem, id est perfectionem pro assumptione matutina, id est, pro resurrectione sua quae facta est valde mane cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX), quando mortalitas assumpsit immortalitatem, ad similitudinem solis qui paulatim depulsis tenebris ascendendo vires assumit. Sic, Christo resurgente, paulatim fidelium mentes illuminavit. In Hebraeo cerva, pro matutina quod idem valet ad similitudinem: quia sicut cerva summo diluculo ex ipsa luce gratulatur et alta conscendit, sic humana natura ex 131.0250C| sua resurrectione laetabitur. Christus caput nostrum in hoc psalmo agit secundum humanitatem cum Patre de gloria suae resurrectionis, et de fructu ipsius resurrectionis, et de gloria justorum et de excaecatione impiorum. Praemittitur autem ejus passio ut major appareat ejus resurrectio, quia quanto majus certamen eo major victoriae laetitia. Et in ipso certamine passionis orat ut eripiatur, in persona veteris hominis sic dicens:
Deus, qui es omnium Deus per naturam, Deus meus, specialiter per gratiam vel per singularem obedientiam, respice in me, id est in auxilium meorum, qui usque modo despexisti me. Hic apparet quod Christus non in sui persona hic rogat, qui immunis est a peccato, sed suscepit delicta nostra, ut 131.0250D| nobis tribueret justificationem suam. Orat ergo in vice nostra: Respice in me, id est libera me, longe es a salute mea, ut illis videtur qui dicunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et liberet eum si vult (Matth. XXVII), quia si non liberas videris dereliquisse me. Quare me dereliquisti? id est, quare, eo modo non liberando quo persecutores dicunt, permittis videri esse derelictum a te? Hanc inquisitionem ideo facit, ut diligenter causam aperiat. Haec est causa quare non vis ut descendam de cruce, sed ut resurgam de sepulcro: Verba delictorum meorum longe sunt a salute mea, verba illa venenata serpentis antiqui, eritis sicut dii (Gen. III). Quae fuerunt verba delictorum, id est, verba inobedientiae et omnis 131.0251A| peccati. Meorum, id est, omnium eorum propter quos ad passionem veni liberandum, longe sunt a salute mea, hac scilicet ut vivus de cruce descendam. Non enim hoc postulant ut de cruce descendam, sed ut in cruce moriar: hoc enim solum est eis pretium redemptionis. Aliter: Quare me dereliquisti, id est, quare videris dereliquisse, dum non respicis in me liberando de cruce? Ideo verba delictorum meorum, id est, deprecationes meorum quae sunt delictorum, id est pro delictis, longe a salute mea, id est, non postulant ut ego descendam de cruce, quia tunc non liberarentur mei, id est, mihi praedestinati. Aliter: Quare me dereliquisti? Quasi dicat: Haec verba quod dico, respice et dereliquisti, quae sunt longe a salute mea, id est, a me qui sum immunis ab omni peccato, 131.0251B| non sunt mea, id est pro me, quae nunquam despexisti, nunquam dereliquisti, sed sunt verba delictorum meorum, id est pro delictis meorum, quae ego porto; ut illud: et iniquitates nostras ipse portavit, et languores nostros ipse abstulit (Isa. LIII). Vel, merito possum videri derelictus, et neque me solum dereliquisti a tali salute, sed etiam meos. Deus meus, clamabo ad te per diem, id est, per illos qui in membris meis perfectione et claritate virtutum dies possunt dici. Et non exaudies, quemadmodum per Paulum qui ter Dominum rogavit ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non est exauditus. Nam dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII). Et clamabo nocte, id est, in illis qui propter ignorantiam mysteriorum Dei 131.0251C| nox dici possunt: et non exaudies, doces enim non esse clamandum verbis delictorum. Aliter: Clamabo inimicis per diem, id est, prosperitatem hujus saeculi, ut manent. Et nocte, id est, adversitate, ut prosperetur. Et non exaudies. Et quod non exaudies, non ad insipientiam mihi, sed facies ad sapientiam, hanc scilicet ut discant mei te eis sapere plus vel melius providere quam ipsi sibi. Medicus es: non facis secundum voluntatem infirmantium, sed secundum salvationem, facis cognoscere, cum non praestas quae postulant verbis delictorum, non esse poenam ad damnationem, sed medicinam ad salutem. Aliter: Ideo dico, respice, quia, quare me dereliquisti, id est, videtis me dereliquisse? Clamabo per diem scilicet verbis delictorum, nec exaudies, et hoc quod non exaudies, 131.0251D| facis mihi non ad insipientiam, ut insipiens fiam, sed ad magnam sapientiam, scilicet ut discant mei non esse orandum verbis delictorum. Aliter, in persona capitis: Deus meus, clamabo per diem, id est, per totum illud passionis tempus quod fuit ante noctem, id est, crucis mortem, et non exaudies, quia permittis conspui, irrideri, verberari et multa indigna pati. Et nocte, id est, in crucis poena, cum sol obscurabitur. Et non exaudies, quia permittis in cruce mori. Et hoc mihi facies non ad insipientiam, sed ad magnam sapientiam. Oportebat enim eum, qui multos filios adducturus erat in gloriam Patris, auctorem salutis eorum per passionem consummari (Hebr. II). Tu autem in sancto habitas. Quasi dicat: Tu videris me 131.0252A| dereliquisse, quia tot indigna pati permittis et foris non liberas: tu autem, scilicet non derelinquis, quia in sancto habitas, me scilicet assumpto homine quem inhabitando sanctum facis, operando occulte salutem, me foris non salvando: Laus Israel, id est, qui nunquam tuos deseris, scilicet per quem est laudabilis omnis Israel, id est, omnis qui te videt per fidem et spem: Laus Israel, cujus habitatione laudabilis efficitur Israel, vel, quem solum merito laudat Israel, quia nunquam derelictus, et hoc ostendit per partes. In te speraverunt patres nostri, Moyses et Aron et alii multi speraverunt et liberasti eos de manu Pharaonis et Aegyptiorum, et de manu omnium inimicorum suorum. Ad te clamaverunt, sicut in deserto, et salvi facti sunt: misisti eis manna, dedisti aquam de petra. In te 131.0252B| speraverunt et non sunt confusi, quia et interius et exterius salvati. Dedisti eis quod promisisti, scilicet terram promissionis, et vitam longaevam et procreationem filiorum. Ego autem sum opprobrium hominum, Judaeorum dicentium ad ignominiam: Tu discipulus ejus sis, nos Moysi discipuli sumus (Joan. IX). Et non solum hominum in quibus possunt majores intelligi, sed etiam abjectio plebis, id est, vilissimorum de illo populo. Extra civitatem enim me ejecerunt, conspuerunt faciem meam, alapas dederunt. Ac si dicat: Omnes illi, quia in te speraverunt, non sunt a te derelicti, ego autem, scilicet videor derelictus, cum tamen sim illis omnibus major, quia sum vermis, scilicet natus de Virgine matre sine patre, quemadmodum vermis de solo ligno vel terra, scilicet sum homo 131.0252C| supra homines quia immunis a peccato. Et, quanquam homo supra homines, tamen non homo tantum, quia Deus, quia Verbum caro factum est (Joan. I). Vermem eum vocat propheta qui ait: Noli timere, vermis Jacob (Isa. XLI). Omnes videntes me, scilicet humilitatem, et patientiam meam et nullum adjutorem, aperte deriserunt me, dicentes: Ave rex Judaeorum, locuti sunt labiis mala quae in corde habebant, et moverunt caput insultando, scilicet omni genere irrisionis me deriserunt, scilicet dicentes: Speravit in Domino, Filium Dei se fecit, eripiat eum de manibus nostris, salvum faciat eum faciendo descendere de cruce, quoniam vult eum, scilicet salvare (Matth. XXVII). Quasi dicat: Illi putant me derelictum, quia aperte non liberas ea liberatione qua ipsi putant me liberandum, 131.0252D| si mecum esses. Tu autem, Domine, ne discesseris a me, scilicet da mihi constantiam in passione, et resuscita a morte, quia nullus est qui eripiat nisi tu: quoniam tu es qui extraxisti me de ventre nullo hominum me concipiente, viam aperiente. Ex tua solius operatione humanam sumpsi naturam, ad te solum maxime pertineo: ideo non discedas a me, quia tu es spes mea. Tamen ab uberibus matris meae, scilicet ex infirmitate qua ubera materna suxi spem habeo in te non ex divinitatis potentia, vel, ab ipsa pueritia quae pronior solet esse ad malum. Et merito tu es spes mea, quia in te projectus sum ex utero, id est, ab aliis omnibus longe remotus qui conjecti sunt in Adam: porro jactus sum in te, quia natus 131.0253A| sum ad imaginem et similitudinem tuam, ut ait Apostolus: Induite novum hominem qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV). Et revera in te, quia tu es Deus meus, non ego, ut infelix Adam. Et quod te Deum habeo, de venire matris meae est hoc, id est, ex illa natura quam accepi in utero matris. Nam de te non es tu Deus meus, sed Pater meus. Aliter, secundum ordinem: Deriserunt me. Et hoc ideo, quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, id est, quia tu voluisti ut pro eis mortalis et passibilis fierem, et talis in quem haec omnia fieri possent, qui in divinitate aequalis mihi factus es spes mea ex humanitate. Et quia, me tantum humiliasti, noli me deserere. Aliter: Ideo me persecuti sunt, ideo deriserunt, quia dissimilis illis eram nulla alia de causa. Et hoc est quod dixit, Quoniam tu es qui 131.0253B| extraxisti me de ventre, id est, de umbra et obscuritate legis quae est quasi venter Synagogae. Hoc modo extraxisti, factus spes mea ab uberibus matris meae, id est, a carnalibus observationibus legis in qua natus sum, ut in tua justitia confiderem, non in justitia legis, quia ex operibus legis nullus justificatur, sed per gratiam tuam (Rom. III). Datae sunt enim carnales observationes, non ut justificarent, sed ut rudem illum populum quasi elementis quibusdam erudirent, ut tandem a carnalibus ad spiritualia transirent. Et merito tu es spes mea, quia in te projectus sum ex utero, in te solum posui spem meam exiens de utero, id est, de umbra legis in lege gratiae. Et quia in te projectus sum, ideo tu es 131.0253C| Deus meus, scilicet spes mea de ventre matris meae, scilicet ex quo me inde extraxisti. Ergo ne discesseris a me. Ostende modo quod mecum sis, me resuscitando a mortuis, sicut tunc cum extraxisti de utero matris. Et opus est ut non discedas, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet, nisi tu. Ostende quomodo sit proxima, Circumdederunt me vituli multi, scilicet lasciviens plebs Judaica, non ad imitandum, sed ad persequendum. Tauri pingues obsederunt me. Principes Judaeorum, tauri propter superbiam, pingues, id est, adipati malitia, Aperuerunt super me os suum, dicentes, Crucifige (Joan. XIX); vel, mortis sententias in me dederunt, quae sententiae suae fuerunt, id est, ex mendacio, non ex veritate, sicut leo rapiens quando cum gladiis et fustibus comprehenderunt (Matth. VI), 131.0253D| et rugiens vociferando in me. Sicut aqua effusus sum viliter et sine ulla jactura, ut illis videbatur. Et dispersa sunt omnia ossa mea, id est, fortes mei, apostoli scilicet: quia sicut caro in ossibus roboratur, ita et corpus Christi quod est Ecclesia in apostolis roboratur, dispersa sunt, id est, in diversas partes fugerunt. Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei, id est, Scripturae sacrae, in quibus latebat voluntas mea, infirmatae sunt in medio ventris mei, id est, in corde infirmorum meorum. Aruit tanquam testa virtus mea, id est, virtus meorum aruit in illis, id est, defecit, sicut humor deficit cum exsiccatur testa ad ignem, ita virtus meorum paulatim coepit evanescere accedente 131.0254A| igne passionis. Et lingua mea adhaesit faucibus meis: omnes mei quasi muti facti sunt qui prius erant lingua mea, id est, praedicatores mei. Et in pulverem mortis deduxisti me, id est permisisti me in sepulcro includi, quasi solvendum in pulverem. Aliter: Illi me circumdederunt, illi sententias mortis in me dederunt, et in sepulcro clauserunt, sed frustra, quia effusus sum per totum mundum sicut aqua, scilicet aliis in ruinam, aliis in salutem: non credentibus, in ruinam, credentibus in ablutionem criminum. Unde illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum (Luc. II). Et ut effunderer, dispersa sunt omnia ossa mea, id est, praedicatores mei firmati a Spiritu sancto, ut essent quasi ossa et robur corporis mei dispersi sunt ad 131.0254B| praedicandum in universum orbem. Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei, id est, post ignem passionis aperta est et manifestata Scripturarum duritia in medio ventris mei, id est, in memoria meorum firma, ad similitudinem, quia quod in medio est solet firmius inhaerere. Memoria accipitur pro ventre ea similitudine, quia sicut in ventre multa reconduntur ita et in memoria. Aruit tanquam testa virtus mea. In igne passionis non est infirmata virtus mea, ut illi putabant, sed aruit, id est, firmata est sicut testa: quia de passibili factus sum impassibilis, de mortali immortalis, tanquam testa prius humida et fragilis, apposita ad ignem indurescit. Et post passionem lingua mea, id est, lingua meorum, adhaesit faucibus meis, id 131.0254C| est, non cessaverunt mei a praedicatione. Tunc enim videtur lingua faucibus inhaerere, cum frequens est in locutione. Et per illos, in pulverem mortis deduxisti me, id est, in corda gentilium duxisti qui prius erant pulvis mortis, id est, aridi et sine humore verbi Dei. Ille dicitur mortuus pulvis qui sine humore est, et facile a vento rapitur. Aliter: Tu autem in me sancto habitas, quod illi non credunt qui sic dicunt: In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos. Hic nihil mutatur, nisi quod in persona persequentium haec dicuntur usque, Ego autem, scilicet non videor illis dignus tua salvatione, quia sum ita vilis, et ita videor conculcandus ut vermis, et non videor illis homo et ideo 131.0254D| opprobrium hominum, ut supra: Locuti sunt labiis; Vah qui destruis templum Dei (Matth. XXVII). Et moverunt caput, insultando. Et merito foris moverunt caput, quia removerant intus in cordibus suis Christum verum caput, et assumpserant sibi multa inimicorum capita. Et caetera ut supra, usque, et in pulverem mortis deduxisti me. Et bene deduxisti, non enim potuerunt occidere nisi permissi. Hinc fit transitus ad illum versum, Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, quia morti me tradere permittis, noli elongare meam resurrectionem usque ad communem resurrectionem, sed ad defensionem meam conspice: scilicet visa morte mea, cogita de resurrectione mea, vel, ad defensionem meam, scilicet dando robur, ne in tormentis devocet. Et opus 131.0255A| est tua defensione, quoniam circumdederunt me canes multi, inimico blandientes, contra auctorem salutis oblatrantes: Non hunc, sed Barrabam (Joan. XVIII). Foderunt manus meas et pedes meos, crucis clavis affigentes. Dinumeraverunt omnia ossa mea, id est, sic in cruce extenderunt, ut omnia ossa mea comminuerent ad numerandum. Ipsi vero, scilicet tam excaecati, tam crudeles. Alii enim miserti sunt. Consideraverunt me clamantem Eli Eli (Matth. XXVII; Marc. XV), et despexerunt. Aliter: ipsi non mutati, non ad misericordiam moti, consideraverunt, id est diligenter notaverunt omnia quae passus sum nullo subveniente. Et inspexerunt me, id est inferius tantum aspexerunt, non superius attendentes me hominem, et non cognoscentes Deum. Diviserunt sibi 131.0255B| vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Quaedam vestis fuit inter vestimenta Domini quam milites sicut alia non diviserunt, interula scilicet. Hanc, quia consuta non erat sed desuper contexta noluerunt scindere, sed sortes miserunt cui contingeret; ipsi tam crudeles in me exstiterunt. Tu autem, Domine, cui obedivi in his omnibus, ne elongaveris auxilium tuum, quia multum appropinquabit impugnatio eorum. Illi conspexerunt ad impugnationem meam, tu autem conspice ad defensionem meam, scilicet resuscita me. Aliter: Circumderunt me in meis canes multi, lacerantes meos canino dente. Concilium malignantium obsedit me, id est meos, ut illud, sederunt principes et adversum me loquebantur (Ps. CXVIII). Foderunt manus meas et pedes meos, id est, dolose 131.0255C| cogitaverunt subvertere opera mea et affectiones meas ut illud, Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit, Post tres dies resurgam: jube ergo custodiri sepulcrum (Matth. XXVII). Similiter opera et voluntates meorum foderunt, cum eos interficiendo salutem hominum quam operabantur et desiderabant destruere voluerunt. Dinumeraverunt omnia ossa mea sicut diligenter meos praedicatores quaesierunt ad damnandum, ut certum numerum eorum scirent. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me, id est, meos in spectaculum sibi fecerunt tanquam eorum ludibrium, ut illud, Spectaculum facti sumus (I Cor. IV), ut captivi qui ducebantur ad publicum spectaculum. Diviserunt sibi vestimenta mea, aliqui de illo populo apostolos meos qui sunt vestimenta 131.0255D| mea, ut illud, Vivo ego, dicit Dominus (Isa. XLIX), quia his omnibus velut vestimento vestieris. Partiti sunt, putantes diversam fidem esse in eis ut illud, Ego sum Pauli, ego autem Cephae (I Cor. I): vel, vestimenta mea, id est, sacramenta Ecclesiae quibus vestior. Alii enim putaverunt in baptismo unam immersionem debere fieri, alii duas et in aliis similiter. Et super vestem meam miserunt sortem, ad similitudinem militum qui vestem desuper contextam, non manibus consutam, non diviserunt, sed sortiti sunt quidam charitatem non valentes scindere ut alia sacramenta, qui haec non unum in plura dividit, sed plura in unum colligit, sortiti sunt, id est, gratia Dei velut sorte contingere intellexerunt. Charitas desuper 131.0256A| contexta dicitur, quia praecedit charitas Dei charitatem nostram, ut illud, Charissimi, diligamus Deum quoniam Deus prior dilexit nos, et Deus charitas est (I Joan. IV). Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice. Istud non ad hanc sententiam jungitur, sed ad priorem. Hoc modo, conspice, Erue a framea, id est a morte, causam pro effectu; vel, ad damnationem Judaeorum, unde illud, lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI); animam meam vitam meam. Et de manu canis, id est, de potestate Judaici populi caeco more latrantis, unicam meam, id est, solam sine peccato, vel, tibi unicam, vel de manu inferni qui canino more omnes avide devorat, vel erue me de morte, ut hoc modo unica mea, id est, Ecclesia unice delecta eripiatur 131.0256B| de potestate diaboli. Salva me ex ore leonis, diaboli vel terrenae potestatis. Et a cornibus, id est, a superbia Judaeorum, unicornium, in lege singulariter superbientium et gentium assumptionem respuentium; vel, ideo unicornium, quia uno intellectu legis alios ventilant, vel, a satellitibus daemonum humilitatem meam. Et quo fructu te petis liberari? Narrabo nomen tuum fratribus meis. Hucusque de passione Christi, deinde de ejus resurrectione. Augustinus dicit haec quae sequuntur non adeo esse necessaria, sed pro commodo causae suae inducit, propter haereticos quosdam futuros qui dicerent Ecclesiam Christi non esse nisi in una parte terrarum, ut Donatistae qui in sola Africae, id est, apud se dicebant Christum esse, trahentes testimonium de Canticis canticorum: Ubi 131.0256C| cubes in meridie? (Can. I.) Narrabo nomen tuum, id est, gloriam tuam, fratribus meis, apostolis scilicet. Et per illos in medio Ecclesia laudabo te non in Judaea tantum, sed in communi Ecclesia quae erit conjuncta ex utroque pariete Judaici populi et gentilis; vel, in communi catholicae Ecclesiae, non in quadam parte, dicens: Qui timetis Dominum, laudate eum, non pauci, sed omnes, nolite quaerere vestram laudem, sed Creatoris nostri. Ostendit per partes qui sint timentes Dominum universum semen Jacob, glorificate eum, id est, omnes pertinentes ad Jacob, sive Judaei, sive gentes dando terrena, mercando coelestia, quae retro sunt obliviscentes, in anteriora vos extendentes. Timeat eum omne semen Israel. Euntes in profectu, vel semper luctantes, qui minores sunt hortatur 131.0256D| glorificare: Israelitas, qui sunt majores timere; scilicet illis opus esse laude et operatione qui sunt in profectu, ne deficiant istis opus esse timore, ne per elationem cadant. Ideo timeat timore casto, quoniam non sprevit deprecationem pauperis, meam scilicet qui cum dives essem factus sum pauper (II Cor. VIII); non sprevit me deprecantem pro me, neque despexit deprecantem pro meis, quemadmodum inimici fecerunt. Nec avertit faciem suam a me, scilicet paupere, qui prius averterat a divite Adam, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Phil. II). Et in hoc apparet quia, cum clamarem ad eum, exaudivit me. Clarificavi et iterum clarificabo (Joan. XII). Et ideo apud te laus mea, 131.0257A| id est, meorum apud te ut non solus Judaeus tibi soli placeat. In Ecclesia magna, facta magna et aucta virtutibus per resurrectionem meam, quae prius parva erat morte mea; vel in Ecclesia magna, id est, toto orbe diffusa, contra haereticos. Vota mea reddam in conspectu timentium eum, id est, mysterium corporis et sanguinis mei offeram cum his qui tuo timore hoc celebrant. Et reddendo vota edent pauperes, id est, humiles, omnia Domino attribuentes et nihil de se praesumentes, edent me, id est, sacramentum corporis et sanguinis mei sument, et saturabuntur imitando me et seipsos tradendo: quia edere Dominum, hoc est, eum in omnibus velle imitari et illi uniri. Et in illa saturitate laudabunt Dominum, quia haec est vera laus Dei in omnibus pro 131.0257B| posse Christum imitari. Illi laudabunt qui prius requirunt eum per fidem et spem vel, requirunt eum, illi enim requirunt qui quaesiti a Domino et redempti eum toto desiderio petunt, omnia alia postponentes ut illi adhaereant. Et merito laudabunt quia corda eorum, id est, desideria cordis eorum, vivent in saeculum saeculi. Et non solum pauperes de Judaico populo, sed etiam gentiles reminiscentur Domini, qui prius obliti erant. Et convertentur ad Dominum qui prius aversi erant dantes honorem creaturis quem deberent Creatori; universi fines terrae, id est, de tota terra. Et conversi adorabunt in conspectu ejus, id est, in corde puro ubi ipse solus conspicit, vel in conspectu ejus non in conspectu hominum, universae familiae gentium, id est, de universis familiis gentium. Hoc iterum contra haereticos. 131.0257C| Potest et hoc totum de gentibus dici, ut illud prius dictum est de Judaeis, id est, apostolis et aliis credentibus. Vota mea, id est, eadem vota quae ego persolvi, scilicet vota omnium pretium redemptionis eorum, quod ego persolvi morte mea, eadem reddam, non ego ipse in me, sed in conspectu timentium eum, id est, in intellectu eorum qui cognoscunt misericordiam Dei per me exhibitam, et eum timent timore casto. Et non solum fideles Judaei qui prius divites erant in cognitione mandatorum Dei, sed etiam pauperes, id est, gentiles inopes mente, quantum ad cognitionem Dei, edent et saturabuntur, et sic laudabunt Dominum qui requirunt eum. Isti sunt illi pauperes qui comedent, scilicet requirentes eum: hoc modo requirent. Reminiscentur et convertentur 131.0257D| ad Dominum. Et non solum de universis finibus terrae, sed etiam adorabunt in conspectu ejus, id est, digna ejus acceptione, universae familiae gentium, id est, majores et minores. Et merito, quoniam Domini est regnum, id est, quia jam facti sunt regnum Domini in victoria crucis qui prius erant regnum inimici. Et ipse, scilicet qui Dominus est, non tyrannus, dominabitur gentium misericordi dominio, qui prius fuerant sub crudeli tyranno. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae. Hoc potest sic legi ut referatur ad hoc quod dixit, universae familiae gentium, et revera universae, quia pauperes et divites. De pauperibus dictum est, nunc subjungit de divitibus. Aliter: Dictum est quia edent pauperes, 131.0258A| scilicet pauperes et re et spiritu: illi edent Dominum, quia alium cibum animae suae in hoc mundo desiderabunt. Et illi qui hic eum edent, saturabuntur, quia sic eorum animam amor Dei reficiet ut ultra nihil desiderent, quia tandem erit omnia in omnibus (I Cor. XV). Et non soli pauperes, sed etiam omnes pingues terrae, id est, omnibus modis pingues, scilicet vel divites in terrenis, vel malitia saginati. Etiam tales manducaverunt Dominum non corde, sed ore, et adoraverunt foris, non intus. Et quanquam tales foris manducent et adorent in conspectu hominum, et per hoc se stare putent in Domino, tamen in conspectu ejus cadent, scilicet intus in anima ubi ipse solus videt, omnes illi qui descendunt in terram: quorum cor illo pane sursum non erigitur desiderio, 131.0258B| sed ad terrena descendunt per illicitam cupiditatem. Qui enim corpus et sanguinem Domini sumiti indigne, judicium sibi manducat et bibit. Probet autem seipsum homo (I Cor. XI). Pingues terrae manducabunt et non saturabuntur: imo per illam manducationem cadent, id est damnabuntur, quia magis terrena quam Deum desiderabant. Et anima mea, id est, anima meorum, illi scilicet adhaerendo, non terrenis, vivet. Haec est enim vita aeterna ut cognoscant te verum Deum (Joan. XVII). Illi possunt dici anima Christi qui omnia reliquerunt et secuti sunt ejus voluntatem, ut apostoli et alii perfecti viri. Et semen meum, id est, imitatores mei, serviet ipsi, scilicet imperfecte, ut a servitute tandem veniat in libertatem. Aliter: Anima mea, id est, perfectorum meorum illi vivet mortua 131.0258C| saeculo, vivet soli Deo; illi soli serviet. Et semen meum, id est, imitatores meorum, qui tamen mihi deputantur, serviet ipsi non hominibus. Et hoc non in brevi, annuntiabitur enim Domino generatio ventura. Tangit quod in Veteri Testamento praefiguratum est, quando dictum est: Si cujus frater sine haerede mortuus fuerit, supertes frater ducat ejus viduam et suscitat semen fratri suo (Deut. XXV). Ita Christo Ecclesiae sponso mortuo secundum carnem, et post, ab oculis fratrum sublato, quasi sine haerede, quia adeo pauci erant sui, ut quasi nulli viderentur; fratres defuncti, id est, apostoli, eam assumpserunt et verbo fidei multos filios genuerunt, non sibi, sed Domino. Unde dicitur: Annuntiabitur, id est, ascribitur Domino, non praedicatoribus Novi 131.0258D| Testamenti, generatio ventura. Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. III). Et hoc modo, quia annuntiabunt coeli, id est, praedicatores alti virtutibus et miraculis justitiam ejus, non suam populo qui nascetur per gratiam. Quis est ille? quem fecit Dominus. Veterem populum fecit Adam sui conformatione, scilicet servus: novum vero populum fecit Dominus, quia gratis justificavit sine praecedentibus meritis. Peccatores enim nos ipsos fecimus, justos autem sola Dei misericordia. Aliter: Quoniam tribulatio proxima est, id est, quia non in rebus extraneis, sed in meipso res agitur, et ideo adjuva in passione ne deficiam. Quoniam non est qui adjuvet, inimici circumdederunt, amici fugerunt. 131.0259A| Obsederunt me consiliis et accusationibus. Et non solum hoc, sed etiam aperuerunt super me os suum. Ostendit quomodo: Sicut leo rapiens et rugiens: Crucifige, crucifige (Joan. XIX). Sicut aqua effusus sum, id est, tam viliter occisus, ut aqua effunditur. Et nunc dispersa sunt omnia ossa mea, id est, discipuli, qui debebant esse robusti in fide, fugerunt, juxta illud prophetae: Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis (Zach. XIII; Matth. XXVI). Dicit, quare fugerunt. Factum est, etc., id est, doctrina mea annihilata est in illis, qui cum debuissent esse firmi, venter, id est debiles, facti sunt. Et non mirum, quia virtus mea, id est potentia mea, aruit tanquam testa, id est fragilis eis visa est. Et ideo desperaverunt, quia lingua mea adhaesit faucibus 131.0259B| meis, quia nihil contradixit. Et ideo quia deduxisti me in pulverem mortis, id est, putaverunt me ita deduci in mortem, ut fierem pulvis sicut alii. Lingua mea, id est meorum, adhaesit faucibus meis, id est, adhaerebunt Scripturae quae est os meum. Et sic per eos deduces me ad cognitionem eorum qui erant pulvis mortis, id est, aridi; carentes rore Spiritus sancti. Apud te laus mea in Ecclesia magna; ubi tu laudaberis, laudabor et ego. Ego enim et Pater unum sumus (Joan. X). Hoc ideo dicit, ne aliquis propter praedictam ejus humilitatem eum Patri coaequalem esse dubitaret. Hoc modo laudabo; vota mea, id est meipsum, reddam, scilicet sicut cum Patre ante saecula praeordinavi; et hoc faciam in conspectu timentium eum, id est, ita ut timentes eum intelligant 131.0259C| quid sint illa vota, et propter quod sint vota, non propter diversitatem, sed propter loca et personas. Quid sint intelligent, scilicet Dominicum corpus esse, non solum commemorationem, ut quidam haeretici voluerunt, cum tamen Dominus aperte dixisset: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur (Matth. XXVI). Et: Hic est sanguis meus qui pro vobis fundetur (Marc. XIV); et sic sententiae quae sequitur: Hoc facile in meam commemorationem (Luc. XXII), nulla dubitatio relinquitur. Panis autem et vinum a Christiana veritate dicuntur, non quod naturam panis et vini post consecrationem in se retineant, nisi quantum ad speciem et saporem et odorem. Illi namque qui carnem in utero Virginis 131.0259D| assumptam Verbo suo personaliter et ineffabiliter unire potuit, qui etiam mortalia corpora nostra imperii sui potentia faciet immortalia, panis et vini materiam in sui corporis et sanguinis naturam transferre possibile est. Signa etiam sacramenta haec mystica ratione vocantur, non Christi, sed nostri. Magna enim in eis signa et mysteria continentur. Nam materia illa, panis scilicet ex qua corpus Domini cum sacerdotali benedictione et Deo cooperante conficitur, ex granis plurimis mola attritis, conspersione aquae conjungitur. Vinum quod in sanguinem transfertur, ex acinis multis torcularis aut alicujus ponderis impressione conficitur. Grana vero et acina 131.0260A| cultorum labore cooperante, procreantur. Ita et nos praedicatorum cultura in fide generati conspersione baptismatis, postea vero bonis operibus dediti, et afflictionum exercitio atttriti, multi unum corpus efficimur. Unde Apostolus: Ita multi unum corpus sumus in Christo (Rom. XII). Aqua vero, quae defluens est, hoc ad sacramentum conficiendum ad figuram nostri vino admiscetur: ita et nos ad modum aquae fluentis, in mortes defluentes, passionis Dominicae mysterio efficiente, Christo copulamur gratiae adoptione. Cum vero corpus hoc a fidelibus accipitur signum est corpora nostra adhuc mortalia per Christi passionem esse reparanda. Per sanguinis autem acceptionem, animarum intelligimus reparationem: circa sanguinem potius anima commoratur. Et 131.0260B| quamvis hoc sacramentum a pluribus accipiatur, non tamen (ut videtur) in parte est divisum; sed totum in singulis est et indivisum, Andrea apostolo sic testante: Agnus tanquam sacrificatus est, integer perseverat et vivus. Suscipitur autem propter sustentationem et imitationem in praesenti, propter remunerationem tandem futuram. Unde etiam viaticum dicitur. Et pauperes Christi hoc modo intelligentes edent scilicet illud sacrificium et saturabuntur, id est imitabuntur, si oportuerit. Et hoc modo laudabunt qui requirunt eum, non aliud, per illud sacrificium: et tandem vivent corda eorum, id est animae, quia in corde magis principatur anima. Et non solum pauperes, sed etiam illud sacrificium manducabunt et adorabunt (quo et saturabuntur) divites terrae. Si soli 131.0260C| pauperes adoraturi et salvandi essent, non utique Paulus ad instruendum eos discipulum suum sic admoneret: Praecipe divitibus hujus saeculi saeculi non superbe sapere (I Tim. VI).
PSALMUS XXII. PSALMUS DAVID. « Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam adversus 131.0260D| eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam praeclarus est. Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae. Et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. »
ENARRATIO. Psalmus David. In hoc psalmo vox est Ecclesiae, recogitantis miseriam suam quam incidit ex culpa primi parentis, nunc autem cognocentis salvationem suam factam per Christum in assumptione illa matutina. Agit itaque grates Deo enumerando beneficia ejus, et hortatur alios ad amorem Dei. Dicit itaque:
131.0261A| Dominus regit me. Rerum Dominus, cui jure servio. Adam prevaricator me distorsit, et a pascua vitae, id est a mandatis Dei, me infeliciter revocavit. Dominus Christus verus pastor, qui animam suam dedit pro ovibus suis (Joan. X), modo regit me, id est, doctrina vitae dirigit. In Hebraeo habetur, pascit: quod idem valet, quia pastus animae doctrina Dei est. Et quia talis pastor me pascit, nihil mihi deerit, quod ad salutem et veram refectionem pertineat. Ipse enim in Scripturis sacris mentem meam dirigit. Ideo nihil deerit, quia ut bonus pastor in loco pascuae, id est, in intellectu sacrae Scripturae, in quo est magna animae refectio, vel in spe futurae beatitudinis, ibi me collocavit: ibi, id est, in tanta certitudine, et in tanta abundantia omnimode me 131.0261B| locavit, quae prius fluctuabam quaerendo pascua, id est beatitudinem nunc hac, nunc illac; nunc in opibus, nunc in honoribus et aliis hujusmodi. Et ut bonus pastor postquam collocavit me per fidem et intellectum in loco pascuae, non ibi deseruit, sed educavit me, id est enutrivit, super aquam refectionis, id est doctrinam Novi Testamenti, quae dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Aliter Ecclesia posita in loco pascuae, id est in spe futurae beatitudinis, ostendit quomodo illuc pervenerit, per gratiam scilicet. Super aquas refectionis educavit me, id est, posuit mihi fundamentum aquam baptismi, id est, fidem quae in baptismo accipitur quasi fundamentum: quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI). 131.0261C| Et super illam aquam educavit me. Hoc modo animam meam convertit, prius aversam a Creatore ad creaturas, ab immutabili ad mutabilia. Et postquam convertit animam meam per fidem, deduxit me super semitas justitiae, id est fecit me ire de virtute in virtutem. Tractum a pastoribus, qui gregem suum deducunt de loco ad locum, id est, de una pascua ad aliam. Et hoc fecit propter nomen suum glorificandum in me, non merito meo. Notandum quod dicit, Super semitas justitiae; quasi dicat: Non solum docuit me custodire mandata facilia, quae via possunt dici, quia a multis propter facilitatem frequentantur; sed etiam arcta, quae semitae dici possunt, quia a paucis insistuntur propter difficultatem. In hoc apparet quod super semitas 131.0261D| justitiae deduxit: quia etsi inter impedimenta hujus saeculi verser, ducatu illius securus incedam, non timens labi in aliquod crimen quod me separet ab eo. Et hoc est quod dicit. Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, id est, licet vivam inter illos qui in hac vita obumbrant alios divitiis, vel potentia, vel honoribus, non ad salutem, sed ad perditionem. Non timebo ex eorum supereminentia mala, scilicet ut ab eis devocer: et hoc non ex me, sed quoniam tu mecum es, tam providus pastor, tam bene vigilans supra gregem suum. Vel in medio umbrae mortis, id est, in communi conversatione hujus vitae, quae non est vera mors, sed umbra, id est imago ultimarum tenebrarum, exteriorum scilicet. 131.0262A| Non timebo mala, non timebo incidere vitia, quae mala possunt dici criminalia. De quibus dictum est, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI). Est peccatum ad mortem, pro hoc non dico ut quis oret (I Joan. V), scilicet tantum. Vel in medio umbrae, id est in communi illius ignorantiae quae est mortis, id est, quam habeo ex mortalitate et passibilitate. Non timebo mala, ut grex ille non timet aliqua mala, scilicet vel incursus luporum, vel raptus furum, vel aliquid hujusmodi, qui bonum habet pastorem. Ideo non timebo mala; quia virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt: ut discretus pastor habes virgam, qua errantes oves et agnos leniter corrigas; habes baculum, quo majora animalia et fortiora ab erratu coerceas; 131.0262B| virga tua, id est, mitis disciplina, qua me errantem corripis, scilicet infirmitas vel aliqua hujusmodi adversitas: Et baculus tuus, id est, gravis tribulatio, ipsa me consolata sunt. Quasi dicat: Non solum quod parcis, in eo consolaris me; sed et in eo quod flagellas: quia quem Pater diligit corripit (Hebr. XII). Aliter: Virga tua, id est flagellatio tua, parva vel magna: et baculus tuus, id est sustentatio tua: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis (I Cor. X), ipsa me consolata sunt. Nam aliam consolationem quaesivi: hoc modo sunt consolata; quia si foris amaritudo tribulationis, tu tamen parasti mensam, id est refectionem in conspectu meo, id est, in oculis animae meae juxta illud: Quando enim infirmor, tunc fortior 131.0262C| sum et potens (II Cor. XII). Et in Canticis canticorum: Nigra sum, et formosa (Cant. I): Adversus eos qui tribulant me, id est, hoc fecisti contra quam illi putent: illis enim disciplina tua in praesenti non gaudium videtur, sed moeror (Hebr. XII). Aliter: Non solum disciplina tua me consolata est, sed etiam parasti in conspectu meo mensam, id est, doctrinam legis tuae, qua non jam ut parvulus lacte nutriar, sed in virum perfectum eruditus, spirituali dente ruminans ejus sententias, possim resistere perversis. Haec est illa mensa quae post laborem me reficit. Et hoc modo impinguasti caput meum, id est mentem meam, in oleo, id est spirituali laetitia, et eadem doctrina tua, quae est oleum mentis meae: ideo quia eam exhilarat promissio ne praemii post laborem. Calix meus 131.0262D| inebrians, spirituali gaudio ita mentem meam replens, ut non sentiam mala exteriora. Hoc modo facta calix inebrians, quam praeclarus est mihi, etsi non aliis ita videatur. Aliter: Imitatio passionis tuae, mihi facta calix inebrians, id est dulcis potus; et faciens oblivisci omnia tormenta, quam, id est valde, praeclarus est; etsi aliis videatur obscuritas et ignominia mihi videtur magna claritudo. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI). Quasi dicat: Non solum doctrina tua me consolatur, sed etiam imitatio passionis tuae. Et misericordia tua subsequetur me. Quasi dicat: Praecessit misericordia tua vocando per fidem: secuta 131.0263A| est in custodiendis mandatis, et subsequetur me omnibus diebus vitae meae, et tandiu subsequetur, usque dum inhabitem in domo Domini, id est, usque dum a tabernaculo isto in quo ad tempus milito, veniam ad Jerusalem, id est ad visionem pacis, in qua habitat Dominus, et ibi manebo in longitudinem dierum, id est, in claritate nunquam deficienti.
PSALMUS XXIII. PSALMUS DAVID IN PRIMA SABBATI. « Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum. Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano 131.0263B| animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob. Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae? Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. »
ENARRATIO. Psalmus David in, prima Sabbati. Sabbatum vocatur tota hebdomada apud Hebraeos, nominata ab ultimo die. Prima Sabbati est dies resurrectionis, 131.0263C| ante cujus ortum Dominus resurrexit. Totum illud, tempus Domini, quod fuit ante resurrectionem a lapsu Adae, nox dici potest propter tenebras peccatorum, quibus humanum genus involvebatur, et caecitatem mentis. Totum autem tempus hoc de resurrectione Dominica usque ad finem saeculi potest vocari: prima Sabbati, id est prima dies hebdomadae, in qua Christus verus sol, assumpta immortalitate, mundo lucem dedit nunquam deficientem. Est ergo psalmus iste David prophetae in consideratione illius, diei, qua Christus victor a mortuis resurrexit, devicto mortis principe, et ejus regno spoliato: hortantis omnes scilicet hujus mundi principes, et praecipue Judaeos rebelles et incredulos, ut Christo victori congaudeant, et triumphantem cum gaudio 131.0263D| suscipiant, ad similitudinem principum hujus saeculi, qui triumphatores suos redeuntes cum magno gaudio suscipiunt, et ampliant portas suas, ut ingredientibus et egredientibus cum pompa nihil obstet. Dixit ergo:
Principes hujus saeculi, attollite vestras portas, id est, auferte a vobis cupiditatem vestram et timorem, per quas est introitus ad mortem: hae sunt principales portae ad omne peccatum quod ducit ad mortem. Omnes hortatur, sed praecipue principes; quia hi maxime per has portas ad infernum descendunt. Et, o aeternales portae, amor proximi et timor Dei castus, scilicet elevamini, quae jacuistis usque modo prostratae a casu primi parentis: nunc apparete in hominibus, ut 131.0264A| per vos introeat Christus corda fidelium. Et introibit Rex gloriae, non rex ignominiae. Reges terreni sunt reges ignominiae: ex ignominia enim, id est, ex virtutum defectu, homo hominem sibi regem fecit, qui coerceret ab illicitis. Non enim est justis lex posita, sed injustis (I Tim. I). Si enim manerent homines quales creati sunt a Deo in primis parentibus, non esset alius alio inferior. Christus est Rex gloriae, quia regendo gloriosos facit, cui servire regnare est. Responsio principum: Quis est iste Rex gloriae? Etsi haec verba non dicantur, in evidentia tamen rerum apparet Propheta: Dominus fortis in passione; et potens in resurgendo: vel, fortis, quia superavit mortem: potens, scilicet potens in praelio contra diabolum, eum vincens et spolia ejus distribuens; 131.0264B| vel fortis in carne, potens Deitate; vel fortis, quia vicit fortem, id est diabolum; potens, quia spoliavit infernum. Dominus potens in praelio: repetitio haec, aggratulatio est. Deinde convertit se ad principes tenebrarum, qui illas auferendas portas in hominibus erexerant et dicit: O principes, id est daenes, qui usque modo principatum habuistis in hominibus, attollite vestras portas, scilicet vitia per quae ingredimini ad homines, Et, o aeternales portae, id est virtutes, elevamini in cordibus hominum, quae prius dejectae, fuistis. Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae (Rom. VI). Responsio daemonum: Quis est, iste Rex gloriae. Resp. Dominus virtutum, Dominus angelorum, ipse est Rex gloriae, non alius. Potest et sic legi, ut in primis fiat allocutio ad bonos 131.0264C| angelos, hoc modo. O principes, scilicet cives superni qui inter concives vestros homines principatum tenetis, attollite in hominibus portas vestras, id est, adjuvate, ut virtutes vestrae quas nunquam deseruistis erigantur in hominibus, quae usque modo dejectae jacuerunt. Et, o aeternales portae, id est angelicae virtutes, quae semper in eis fuistis et semper eritis, elevamini in hominibus Et introibit Rex gloriae, ut supra. Responsio angelorum: Quis est iste Rex gloriae? nos Patrem et Filium semper simul vidimus: iste Rex gloriae quis est? Hoc possunt dicere illi spiritus qui semper cum Deo fuerunt, et nunquam missi sunt ad cognoscendam humanitatem Christi: Dominus fortis et potens, ut supra. Deinde fit conversio sermonis ad malos angelos, ut supra. Attollite 131.0264D| portas, principes, vestras. Hoc non mutatur. Quasi dicat: Ego hortor vos, o principes, ut victori Christo Regi gloriae congaudeatis, et illi aperiatis. Et merito, quia Domini est terra, quae prius erat inimici terra, id est, omnes illi qui initiati ecclesiasticis sacramentis, hoc modo culti, terra dici possunt. Et plenitudo ejus, scilicet est Domini, id est, perfecti illius terrae, scilicet Ecclesiae, illi scilicet qui sunt pleni fide et bonis operibus. Et haec terra non in quadam parte mundi, ut quidam volunt, est ejus, sed orbis terrarum. Et ne quis acciperet dictum esse de hominibus bonis scilicet, et malis in eo quod dixit, orbis terrarum, id est, in toto orbe terrarum, determinat quos dicat esse in victoria illa acquisitos. 131.0265A| Hoc modo: Dixi quod orbis terrarum sit Domini, scilicet universi qui habitant in eo, non qui inhabitantur qui mundum sibi subjugaverunt, non ipsi mundo subjecti sunt. Potest et sic legi, ut orbis terrarum sit expositivum illius quod dixit, plenitudo ejus. Quasi dicat: Hoc est plenitudo terrae illius quae facta est Domini, orbis terrarum, id est, perfecti illi qui possunt dici orbis, id est, extremitas terrarum, quia contraxerunt se omnino a vitiis et concupiscentiis hujus saeculi, quorum conversatio in coelis est. Et universi qui habitant in coelis, id est, omnes illi qui per imitationem in illis perfectis firmiter manent. Ac si dicat: Perfecti viri et eorum imitatores sunt plenitudo, et haec plenitudo est Domini. Et merito orbis terrarum est Domini: 131.0265B| quia ipse super maria fundavit eum, id est, in his quae prius mare fuerunt, id est, omnino seculares et procellosi, variis animi motibus semper agitati, fundavit hunc orbem faciendo de infidelibus fideles, de persecutoribus discipulos, quemadmodum de Saulo Paulum, ut per maria accipiamus majores principes, scilicet reges et tetrarchas. Et super flumina praeparavit eum, id est, de illis qui satellites principum hujus saeculi erant suos fecit convertendo. Aliter: Ipse super maria fundavit eum, id est, super fluctuationes hujus mundi, quibus involvebatur ab initio, stabilivit Ecclesiam suam in fide ut jam conculcetur hic mundus et contemnatur ab ea. Fides enim Christi quasi mons est, super quem fundata est, ut procellae hujus saeculi non possint 131.0265C| eam movere, quasi infirmo et altiori loco fundatam. Et super flumina praeparavit eum, id est, super potentes vel cupidos hujus saeculi, ut ait Salomon: Omnia flumina intrant mare, et mare non redundat (Eccle. I); ita et potentes hujus saeculi quanquam multa acquirant, nunquam tamen satiantur. Super haec flumina est praeparata Ecclesia, ut illos praedicet et convertat. Et quia dictum est: Domini est terra, ne quis sibi frustra applaudat, putans se esse ejus terram, cum non sit, describit qui sunt ejus terra, praemittens interrogationem. Quasi dicat: Ego dixi terram Domini fundatam esse super maria et elevatam. Quis ascendet in montem Domini, vel ad Christum qui est mons praeparatus in vertice montium? quis ascendet gradibus virtutum, 131.0265D| ut sit terra ejus? Vel in montem, id est, in Ecclesiam elevatam a terrenis ad coelestia fide et spe. Ego dixi, quis ascendet? aut potius dico, quis stabit in loco sancto ejus? id est, quis perseverabit; quia multi ascendunt, et non perseverant; ad fidem enim accedunt, quae est locus sanctus, sanctificans recte credentes, qui non stant in ea otiose viventes; fides enim sine operibus mortua est (Jac. II). Is ascendit, hic stabit: Innocens manibus, id est operibus, qui nec sibi nocet mala operando, nec alteri. Et mundo corde, id est, ab omni mala cogitatione. Ostendit qui sit mundo corde: Qui non accepit, id est, non acceptam et gratam fecit in vano, id est in transitoriis, animam suam, scilicet qui sibi non fecit gratiam ullius 131.0266A| delicti, nec animo suo. Et propterea etiam nec juravit proximo suo in dolo, id est ad deceptionem. Saepe enim qui vana hujus saeculi grata animo suo faciunt, ut ea obtineant, in perjurium cadunt. Hic scilicet, non alius, accipiet benedictionem a Domino, id est, talis vir erit terra illa cui benedicet Dominus, juxta illud Apostoli: Terra autem accipiens imbrem et proferans herbam opportunam illis a quibus colitur, in benedictione erit (Hebr. VI), id est, in incremento virtutum. Et ideo talis vir erit in incremento virtutum, quia accipiet misericordiam a Deo, qui dat et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. II). Salutari suo, id est, a quo solo salvari desiderat. Haec est generatio. Quasi dicat: Ista sola quae tam innocenter vivit, et non alia, est generatio quaerentium 131.0266B| Dominum per fidem et bonam operationem in hac vita. Et post quaerentium faciem, id est praesentiam, Dei Jacob, id est, illorum qui sunt imitatores Jacob, temporalia spernentes, et aeterna desiderantes; qui non aliud praemium suae innocentiae quaerunt, nisi vultum Dei. Vel, haec est generatio quaerentium Dominum, id est, hoc modo ut dixi, generantur illi qui quaerunt Dominum.
PSALMUS XXIV. PSALMUS DAVID. « Ad te, Domine, levavi animam meam, Deus meus, in te confido, non erubescam. Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur. Confundantur omnes iniqua agentes 131.0266C| supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas doce me. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt. Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Diriget mansuetos in judicio, docebit mites vias suas. Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo multum est enim. Quis est homo qui timet Dominum? 131.0266D| legem statuit ei in via quam elegit. Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram. Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ejus ut manifestetur illis. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, de necessitatibus meis erue me. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me. Custodi animam meam, et erue me, non erubescam, quoniam speravi in te. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui 131.0267A| te. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis. » .
ENARRATIO. Psalmus David. In hoc psalmo vox est illorum qui suam miseriam attendunt, et suam fragilitatem adeo magnam, ut etiam quivis vermiculus possit eis nocere. Vel dum de se nimium homo praesumpsit, et quod amisit per superbiam et inobedientiam non posse recuperare nisi per humilitatem et obedientiam, imitando Christum. Potest legi in persona Christi primus et secundus versus hoc modo:
Ad te, Domine Pater, levavi animam meam, toto desiderio ad te eam direxi, non ad terrena dejeci. Deus meus, non erubescam non surgendo, qui dixi: Solvite templum hoc, et post triduum reaedificabo illud 131.0267B| (Joan. II), quia in te confido, non in me, non in alio. Neque irrideant me inimici mei Judaei, ut dicant: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV). Et revera non erubescam te sustinens, tua mandata custodiens. Etenim universi qui sustinent te, non confundentur. Hucusque in persona capitis. Legitur autem totus in persona cujusque fidelis, sic agentis cum Domino Deo suo:
Ad te, Domine, scilicet habendum, levavi animam meam, toto desiderio a terrenis eam levavi ad te, non contra te, ut infelix Adam. Et merito, quia tu es Deus meus, non ego, non aliud. Et quia tu es Deus meus, Domine, in te confido, omnem fiduciam meam in te conjicio. Maledictus homo qui confidit in homine (Jer. XVII). Et quia in te confido, non in me, ut infelix 131.0267C| Adam, qui rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, non erubescam, ut usque modo feci, factus ex praesumptione mea adeo infirmus, ut vilissimus vermiculus me affligere valeat: redde mihi humiliato et confidenti in te illam valitudinem, quam perdidi per superbiam. Neque irrideant me inimici mei, quia in te confido: carnales et spirituales inimici, qui in te non confidunt, non irrideant me superatum et a te devocatum. Et revera non confundar, quia sustinui te, id est, pondus praeceptorum tuorum: vel cum patientia exspectavi te remuneraturum. Etenim universi qui sustinet te, non confundentur, scilicet ab exspectatione sua. Confundantur potius iniqua agentes. Illi potius erubescant, qui supervacue, id est, nimis inefficaciter sunt iniqua agentes, scilicet 131.0267D| odio habentes servos tuos diligentes eos: si in persona Christi, iniqua agentes possumus accipere Judaeos, in Deum auctorem salutis, mortem machinantes supervacue, id est inefficaciter. Et ut non confundar, ut non irrideant inimici, vias tuas, Domine, demonstra mihi, id est, mandata tua ostende, quae me non permittant errare. Et semitas tuas, id est, arcta et difficilia praecepta, edoce me, id est, evidenter doce, ut non in illis fallar. Doce, dico, ut non sciam tantum, sed ut opere compleam: quia hoc est perfecta doctrina, scilicet in illis mandatis. Dirige me in veritate tua, id est, in mandatis tuis quae vera sunt, quia ego in mendacio meo tortuosus sum. Et hoc modo doce me. Ideo rogo ut tu doceas, quia tu 131.0268A| es Deus salvator meus, id est, potens me salvare. Et ideo te, id est, tua mandata vel te remuneratorem sustinui, id est, cum patientia exspectavi, tota die, id est assidue: vel in prosperis et in adversis. Domine, dirige me: et hoc fac recordando misericordiae et obliviscendo delictorum. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt. Ab initio mundi misericors fuisti, qui nec hominem peccantem sine spe veniae, in corruptionem cadere et a te recedere permisisti. Misericorditer hominem foris formasti, misericorditer intus reformasti: qui me perditum revocasti, revocatum misericorditer conserva. Aliud est miseratio, aliud misericordia. Miseratio est misericordiae exhibitio, misericordia vero compassio. Delicta juventutis meae, 131.0268B| et ignorantias meas ne memineris. Delicta juventutis, id est, gravia peccata; quia juvenes temerarii sunt, et temeritate gravius fit commissum. Et ignorantias meas, id est, leviora peccata, quia quod ignoranter committimus, minus peccamus; vel, delicta, id est originalia, quae in ipso primordio contraxi a parentibus; et ignorantias, id est, actualia, quae ignoranter commisi, postquam juvenis factus sum, id est, innovatus a vetustate primi parentis. Et ignorantias meas: haec sunt illa delicta juventutis, quia aliquis per fidem innovatus promisit, fideliter implere studet: cavet de futuris, mundatus de praeteritis, nisi si qua levia ex ignorantia committit, a quibus vix est ullus ita perfectus qui sibi cavere queat. Haec delicta ne memineris, id est, ne serves tandem ad poenam, sed misericorditer 131.0268C| hic ea delendo obliviscaris. Et ut ea non serves ad judicium, memento mei tu: quia ego mei sum oblitus, cum a mandatis tuis recessi. Secundum misericordiam tuam, quam non merui, non secundum iram quam merui. Et hoc non merito meo, sed propter bonitatem tuam, Domine. Sed nemo haec audiens sibi applaudat in peccatis, securus de venia propter bonitatem tuam: quia dulcis est Dominus in misericordia, vocando ad poenitentiam, donando delicta. Et post misericordiam rectus est, quia reddit unicuique juxta opera sua. Et propter hoc, scilicet quia rectus est, quia incorruptus, post misericordiam nihil dimittet impunitum. Et hoc est quod dicit, legem dabit, id est, flagella et correctiones, delinquentibus in via, id est, in mandatis Domini quae sunt via ad 131.0268D| vitam: vel in via, id est, in Christo qui est via ad vitam, dabit legem delinquentibus, quia Christus lex est, id est liber et forma bonis imitandi quae fecit et docuit, malis vitandi quae ipse vitavit et prohibuit. Aliter: Quia rectus est, dabit legem, id est, flagella, delinquentibus in via, id est in hac vita, ut in eo quod temporaliter punit temporaliter delinquentes, ostendat quod aeternaliter puniet aeternaliter delinquentes. Temporaliter peccat, qui, si longaeva vita daretur, cessaret: aeternaliter vero peccat, cui aufertur facultas, non voluntas. Diriget mansuetos in judicio: in tali judicio, id est, in hujusmodi lege diriget mansuetos. Nam immansuetos non diriget, imo disturbabit: tractum ab animalibus, 131.0269A| quae si sint mansueta, si deviaverint, flagellando in viam reducuntur; sin vero immansueta et indomita, flagellis caesa magis exorbitant et efferantur. Et hoc modo castigando, docebit mites vias suas: nam immites sic removebit a viis suis.
Quae sint illae viae ostendit: Universae viae Domini misericordia et veritas. Omnes viae illae per quas ad nos venit, sunt misericordia et veritas. Misericordia, per quam sine praecedentibus meritis veniam donat. Veritas, quia post misericordiam vocationis et veniae digne ultimo judicio merita cujusque examinat. Primus ejus adventus fuit in misericordia, secundus erit in veritate, id est, in incorruptione, in quo solum merita requiret: et has vias docebit mites, ut cognoscant misericordiam Dei, non merita sua: 131.0269B| et per hoc non superbiant, sed humilientur, juxta illud: Quid enim habes quod non accepisti? Si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV,) Et post praerogatam misericordiam attendant judicium futurum, quo reddet unicuique juxta opera sua (Rom. II): et ideo studeant facere bona. Non omnibus sunt misericordia et veritas, sed solum, requirentibus testamentum ejus, id est, satagentibus fieri ejus haereditas, et requirentibus testimonia ejus testamenti, id est, praeconia prophetarum diligenter quaerentibus qui testati sunt illud testamentum. Hieronymus: Ille miseretur, qui requirit testamentum ejus Novum, et testimonia, id est, prophetas et apostolos, quorum testimoniis est Ecclesia congregata. Redit ad illud quod dixit: Memento mei tu 131.0269C| propter bonitatem tuam, Domine: caetera fuerunt interposita. Ideo rogavi, ut mei memor esses non secundum meritum, sed secundum misericordiam, quia propter nomen tuum, Domine, scilicet glorificandum, propitiaberis peccato meo. Et revera propitiaberis: multum est enim, id est multum mihi videtur. Quasi dicat: Locum propitiationi tuae jam paravi. Augustinus: Eatenus Deus ignoscit, quatenus tu cognoscis; unde Dominus ad Saül: Cum esses parvus in oculis tuis, magnus apparebas in oculis meis; cum autem magnus factus es in oculis tuis, parvus fuisti in oculis meis (I Reg. XV). Ne quis autem sibi in hoc applauderet, quod dictum est: Propitiaberis peccato meo, multum est enim, dicens: Et mihi propitiabitur, quia meum peccatum multum est, ostendit 131.0269D| quis ille sit cui multum videatur, scilicet timenti Dominum. Et ideo quaerit: Quis est homo qui timet Dominum? Quia autem multi sunt qui dicunt se timere Dominum, et non timent timore perpetuo; quia qui dicit se timere Dominum, et mandata ejus non custodit, mendax est (Joan. II); juxta illud: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis (Psal. CXI); ideo subjungit certa signa, quibus cognoscitur timens Dominum casto timore. Scilicet, legem statuit ei, id est, stabile propositum non declinans ad dexteram neque ad sinistram in via quam elegit, id est, justitia. Hieron.: Legem statuit in via qua ut ad ea quae elegit deflectatur, sicut in Moyse: Hodie statui ante oculos tuos ignem 131.0270A| et aquam, bonum et malum, vitam et mortem, elige vitam et vives (Eccli. XV). Et hoc est quod dicit: Ipse proponit et indicat quid sit eligendum. Aliud signum: Anima ejus, id est cor ejus, in bonis demorabitur: semper insistet bona; declinans a malis; vel in bonis illis quae vere bona sunt illa sola desiderabit, scilicet aeterna. Et ideo semen ejus haereditabit terram, id est, bona opera ejus eum excolent, ut fiat haereditas Domini. Haereditabit, id est, faciet haeredem, vel per opera justitiae haereditatem accipiet terram viventium. Et tertium signum: Firmamentum est Dominus timentibus eum. Timor hominum infirmat, timor Domini confirmat. At ut tandem manifestetur illis; ut non deficiant antequam eum videant. Et quia ipse est firmamentum timentibus 131.0270B| eum, ideo oculi mei, cordis scilicet, quibus Deus videtur, semper ad Dominum liberatorem. Et merito, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos, id est, omnes affectiones meas a sollicitudinibus hujus saeculi eruet, ut anima mea libero gressu ad eum tendere possit, vel, de laqueo, id est, de insidiis diaboli. Et ut evellar, respice in me humiliatum, qui prius despexisti superbum: in me, id est, in auxilium meum. Et miserere mei, id est, fac me perseverare in illa ereptione. Et opus est ut tu evellas, quia unicus et pauper sum ego. Ordo praeposterus: pauper sum, id est, non sufficio mihi ad hoc; et unicus, id est solus: non habeo alios praeter te, quorum auxilio vel exemplo nitar. Revera nequeo me eruere. Quia tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, supra 131.0270C| modum creverunt; quia tribulant prospera, tribulant adversa, tribulant diversae suggestiones animi seu corporis. Merito multis tribulationibus, cui necesse est multis fulciri ne labatur. Quot et quantae sunt infirmitates et passibilitates carnis, in fame et siti, in frigore, statione, sessione et aliis multis? quibus, ne labamur, quotidie fulciri indigemus? In his omnibus cor tribulatur, ne impediant et devorent. Et ideo erue me, id est libera de necessitatibus meis, id est, da ut mortale hoc induat immortalitatem, et corruptio incorruptelam (I Cor. XV). Necessitates vocat indigentias et passibilitates, quas necessario patitur dum in hoc corruptibili corpore quasi carcere manet: cui proposita fuit sufficientia et indigentia, mortalitas et immortalitas: declinans ab 131.0270D| immortalitate et sufficientia, necessario incipit in earum contraria. Et ut eruas, inquantum valeo, promereri satago: vide humilitatem meam, quam tibi exhibere studeo. Et laborem meum, id est, perseverantiam qua assidue laboro humiliare tibi carnem meam, ut te sessorem recipiam. Castigo enim corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX). Et dimitte universa delicta mea, scilicet ignorantias meas, quas committo necessitate viae. Nemo enim ita lotus, quin pulverulentos pedes habeat, iter post lavationem faciens: ita nullus aqua baptismatis ita purificatus, quin vel levioribus peccatis aspergatur in hac via, id est in hac corruptibili vita. Et ut me eruas de necessitatibus, non solum mea 131.0271A| delicta dimittas, sed etiam respice inimicos meos, ut convertas eos: sic enim securus tibi serviam si non sit impugnator. Quoniam multiplicati sunt: qui ideo sunt inimici, quoniam ad multas vanitates sunt detorti a fructu frumenti, vini et olei sui (Psal. IV). Et quia multiplicati oderunt me non multis beati quaerentem, sed uno: iniquo odio, quia salutem eorum diligo. Est et justum odium; ut illud: Perfecto odio oderam illos (Psal. CXXXVIII). Et quia iniquo odio me odiunt, custodi animam meam, scilicet a conformatione eorum, etsi non carnem meam. Et tandem erue me, totum separando ab illis, et ponendo ad dexteram tuam. Non erubescam tandem, scilicet ab exspectatione mea, quoniam speravi in te, scilicet promerendum: 131.0271B| vel in te adjutorem, non alium. Aliter: Erue me a perplexitate hujus vitae postquam custodieris ab inimicorum conformatione, quae perplexitates multae sunt, amicorum persuasio, filiorum delectatio, amor parentum. Erue me in his implicitum et impeditum, ne devocer: Qui amat patrem et matrem plus quam me non est me dignus (Matth. X). Ideo etiam custodi, quia innocentes et recti adhaeserunt mihi. Innocentes, a malo declinantes, et recti, id est, bono insistentes, adhaeserunt mihi imitatione et conformitate, ut per me tibi jungantur: sicut membra capiti per collum junguntur, ita per praedicatores et perfectos minores Christo junguntur, eos imitando. Ideo mihi adhaeserunt, quia sustinui te, id est, mandata tua custodivi, vel te remuneratorem cum patientia exspectavi. Et propterea 131.0271C| me erue, ne me deficiente deficiant et isti qui te quaerunt. Et ut adhaereant, o Deus, libera Israel, id est, desiderantes videre te: ex omnibus tribulationibus suis, carnalibus et spiritalibus, ne ab his devocentur. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Joan. XVII).
PSALMUS XXV. PSALMUS DAVID. « Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Non sedi cum consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Odivi Ecclesiam malignantium, 131.0271D| et cum impiis non sedebo. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus. Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me et miserere mei. Pes enim meus stetit in directo: in Ecclesiis benedicam te, Domine. »
ENARRATIO. Psalmus David. Iste psalmus attribuitur David, id est, perfecto cuique pertinenti ad David. Est autem 131.0272A| vox perfecti, orantis et agentis cum Deo suo, ut quemadmodum in hac vita mortaliter ab impiis separatur, ita in futura localiter separetur: vel ut hic temporaliter uratur, secetur, flagelletur, ne tandem cum impiis damnetur.
Judica me, Domine. Non formido judicium tuum, imo rogo ut veniat et separet me a societate impiorum, quam habeo non mente, sed corpore. Difficilis oratio et formidanda maxime, illius rogare judicium, in cujus conspectu coeli vix mundi reperiuntur (Job XV), si non caetera sequerentur merita unde perfectus vir confidens sibi de merito, subdit: Quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, id est, quoniam post innocentiam quam mihi praerogasti per gloriam tuam, sic in ea permansi, ut sperem me in ea habere 131.0272B| aliquod meritum. Ille innocenter vivit, qui nec sibi obest, nec alteri. Ingressus sum, id est, in hac vita vixi, quae quasi quidam ingressus est in futuram. Dico, ingressus sum. Et non infirmabor, id est, perseverabo in illa innocentia, tamen de me non praesumens, sed in Domino sperans, scilicet audeo de me hoc promittere. Et ut non infirmer, tenta me, Domine, id est, duc me in experientiam laborum, et sic proba me, id est probatum me mihi ostende firmum. Multi enim sibi probati videntur, qui se non cognoscunt, sed in tentatione probantur; ut Petrus, qui sibi satis constans videbatur, cum diceret: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo (Matth. XXVI). Potest et sic continuari: Ego dixi quod non infirmabor; ne quid tamen occultorum meorum me lateat, ostende me 131.0272C| mihi, scilicet proba me, Domine, et tenta me, id est, fac ut nec delecter in vanis, nec cogitem de terrenis. Et ut tentatus prober: ure renes meos et cor meum. Si quid est in delectationibus carnis meae vel cogitationibus cordis mei quod sit absumendum, adhibe ignem amoris tui, qui illud totum absumat et quasi aurem in fornace probatum me reddat (Sap. III); amor tuus omnia terrena a delectationibus meis amputet, et omnia vana a cogitationibus; vel, in tentationum aestu fac ut delectationes et cogitationes meae non absumantur. Et merito rogo ut uras, ut seces; vel merito rogo ut tentes, ut in certamen ducas: quia scio in hoc esse misericordiam tuam, qua velut pater flagellas omnem filium quem recipis (Heb. XII); scio mihi hoc esse ad consummationem, non ad consumptionem. 131.0272D| Et hoc est quod dicit, quoniam misericordia tua ante oculos meos est, ante oculos cordis mei. Et ideo complacui mihi in veritate tua, id est, in mandatis tuis, quae vera sunt: vel in fide Christi tui, qui prius mihi displicui in mendacio meo; vel in veritate tua quam tu me docuisti, scilicet te esse Deum meum, non gulam, non ventrem, non aliquam creaturam. In hac veritate complacui. Non sedi cum consilio vanitatis, id est, non delectatus sum in ludicris hujus saeculi, vel in meditatione terrenarum rerum. Et cum iniqua gerentibus non introibo, id est, cum irreligiosis et non timentibus Deum, non ponam absconditam conscientiam meam ideo, quia odivi ecclesiam malignantium, id est, conventum cogitantium 131.0273A| mala. Et cum impiis, id est, nec Deum nec proximum diligentibus, non sedebo, delectando in eorum impietate: hi sunt haeretici. Lavabo autem, id est purificabo, manus meas, id est opera mea, inter innocentes, id est imitando innocentes, et hoc modo ens inter eos, ad similitudinem sacerdotis, qui prius se lavat, et sic ad altare accedit. Et post lavationem manuum circumdabo altare tuum, Domine, id est, fidem tuam quam dedisti mihi, in qua locus est veri sacrificii, ornabo bonis operibus, ut altare ornatur palliis et aliis ornamentis. Vel, circumdabo altare tuum, id est, aram cordis mei ornabo variis virtutibus: ubi vota vel vovenda, sunt et solvenda. Ideo ornabo vel fidem meam bonis operibus vel cor meum virtutibus, ut audiam, scilicet a spiritu in me praesidente, vocem 131.0273B| laudis; ut aure cordis audiam, id est, intelligam quae sit vox illa quae te laudat, scilicet bona vita et bona conversatio. Vel audiam vocem laudis, scilicet veram et cordi consonam: tunc intelligimus vocem laudis cum ex puro corde vocem procedere intelligimus. Quae est illa vox laudis? Haec: et enarrem universa mirabilia tua, interiora et exteriora: quod hominem mirabiliter creas foris, mirabilius autem intus recreas. Majus enim de Saule persecutore discipulum facere quam Lazarum de monumento resuscitare, quidquid boni habeo, tibi attribuam: quidquid mali, mihi. Vel intelligam qualiter laudandus sis, et enarrem aliis. Ideo inter innocentes lavabo manus, vel ideo circumdabo altare tuum: quia, o Domine, dilexi decorem domus tuae, id est, perfectos qui 131.0273C| sunt ornamentum Ecclesiae tuae, qui sunt lapides pretiosi. Et locum habitationis gloriae tuae, id est, illos in quibus inhabitat gloria tua, qui nihil sibi, sed totum misericordiae tuae attribuunt. Et ideo, quia hic moraliter separatus sum ab impiis, ne perdas cum impiis, Deus, animam meam; quia non fuerunt mecum in generatione prima, non habeam partem cum eis in generatione secunda: cum impiis, id est, cum illis qui ab impietate sua nunquam recedunt. Et cum viris sanguinum, id est, cum odio habentibus fratrem suum, id est haereticis. Omnis enim qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III), ne perdas vitam meam, id est, ne damnes. Illi merito damnantur, in quorum manibus, id est operibus, iniquitates sunt, id est, qui nunquam operantur nisi injustitiam. Dextera 131.0273D| eorum, id est, si qua eorum opera videntur bona, repleta est muneribus. Est enim munus a manu, munus a lingua, munus ab officio. Tales putant pietatem esse quaestum; nolunt quidquam operari, nisi ad laudem humanam. Ego autem ingressus sum, id est, vixi in innocentia mea praerogata, id est perseveranter in ea egi, non perfunctorie. Et ideo redime me ad conformationem eorum; quandiu enim in hoc tabernaculo sum, implicitus sum eorum perplexionibus, conversando cum eis. Et tandem miserere mei, id est, a miseria hujus vitae me eripias, faciendo de mortali immortalem, de passibili impassibilem. Et debes misereri, quia pes meus, id est, tota affectio cordis mei, stetit in directo, id est, perseveranter 131.0274A| egit in mandatis tuis quae directa sunt. Vel in justitia, vel in directo, id est in te, quia pes animae meae non est lapsus ad malum, tua misericordia est. Et ideo benedicam te, Domine, in Ecclesiis, id est, augmentabo laudem tuam, subinferendo dilectioni tuae dilectionem proximi.
PSALMUS XXVI. IN FINEM PSALMUS DAVID PRIUSQUAM LINIRETUR. « Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum 131.0274B| me praelium, in hoc ego sperabo. Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum, protexit me in abscondito tabernaculi sui. In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circumivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te; miserere mei et exaudi me. Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram. Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus 131.0274C| salutaris meus. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Credo videre bona Domini in terra viventium. Exspecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum et sustine Dominum. »
ENARRATIO. Psalmus David priusquam liniretur. Tribus vicibus unctus legitur David: prius in domo patris a Samuele misso a Domino post reprobationem Saul (I Reg. XVI); secundo in Hebron, tertio in Jerusalem, quando constitutus est rex super Israel 131.0274D| (II Reg. II et V). Et ante hanc ultimam et perfectam unctionem cantavit hunc psalmum Domino. Ungebantur autem prius hae duae personae, rex et sacerdos: in quibus Christus praefigurabatur verus Rex et verus Sacerdos, unctus non corruptibili oleo, sed plena gratia Spiritus sancti: factus immortalis Rex, et assistens Deo Patri verus Pontifex, semper interpellans pro nobis (Hebr. VII): cujus corpus, id est Ecclesia, prius nunc ungitur ante baptismum, et post in baptismo, praesignans illam tertiam et veram unctionem, quae in capite suo, id est Christo, jam completa est; et tandem in ejus membris complebitur, cum mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile incorruptionem (I Cor. XV): tum 131.0275A| erimus veri reges, quia tunc spiritus vere reget et dominabitur carni: et veri sacerdotes, offerentes nos ipsos Deo hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII). Est ergo in hoc psalmo vox corporis Christi, laborantis et orantis, priusquam veniatur ad illam aeternam unctionem, quae non sacramentis temporaliter praemonstratur, et ita agentis cum Deo suo:
Dominus illuminatio mea. Ego mihi tenebrae, ego mihi caecitas; sed Dominus illuminavit me per fidem, ut possim eum contemplari hic spe, tandem in re. Hic dedit notitiam, ibi dabit contemplationem sui. Et salus mea. Ego mihi sum infirmitas praeter eum, sed ipse est salus mea, nunc interim intus et tandem foris, nunc ex parte, tunc perfecte. Et ideo, quem 131.0275B| timebo? Quis poterit eum mihi auferre? Nullus. Ideo securus sum, quia Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Quasi dicat: intus non timebo ne devocer, quia Dominus est illuminatio mea. Nec exteriores hostes timebo, quia Dominus est protector vitae meae: protegit mortalis mortalem, et est securus; protegit me mortalem Immortalis, a quo trepidabo? Trepidatio, corporis est: nullus locus relictus est trepidationi. Ideo, in carne non trepidabo, quia dum appropinquant super me nocentes, facti superiores me, quantum ad exterius, vel ad hoc ut mihi praevaleant, non mihi praevalent, non mihi nocent, quia ad hoc appropiant, ut edant carnes meas, id est, ut carnales affectus in me absumant, et me ut aurum probent, et ideo non trepidabo. Qui tribulant me inimici mei, quantum 131.0275C| ad exterius, ipsi infirmati sunt, non valentes me devocare. Et ceciderunt, interius damnati caecitate cordis. Si enim prius intus infirmati cecidissent, non tantopere ad tribulandum me operam darent. Et ideo quia ipsi infirmantur, non ego: vel quia Dominus est clypeus meus, si consistant adversum me castra, non timebit cor meum, id est, si consilia impiorum, vel conspirans contradicentium multitudo (utrumque solet esse in castris) consistant non mecum, sed adversum me, non timebit cor meum, etiamsi timeat corpus meum: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis (I Cor. X). Etiam si exsurgat adversum me praelium, id est gravissima persecutio, in hoc ego sperabo, id est, ipsum praelium erit mihi spes: vel in hoc quod sequitur, potest hic notari 131.0275D| similitudo de aliquo, qui invaderet terram alicujus: post invasionem poneret castra, post locata castra invaderet eum gravissimo praelio. Ille tunc confidens in aliquo potente, nihil de se curaret. Ideo non timebo, et in hoc sperabo, quia illud peto quod mihi auferri non potest. Unam petii a Domino: unam petitionem, non multas; vel, unam rem quae semper una est, nunquam variatur: hanc requiram irremisse: haec est illa una, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae: ut qui modo sum in luctu et in tabernaculo, tandem inhabitem in domo Domini, id est, coelesti beatitudine, in qua est requies et pax vera tanquam in domo. Omnibus diebus vitae meae, id est in illa aeternitate, quae et nocte carebit et morte. 131.0276A| Et non solum inhabitem, sed etiam ut videam voluptatem Domini, id est, impleam: vel videam faciem Domini facie mea, id est praesentia. Vel, quid Dominus voluit per hoc quod me illuminavit? et quid in sacramentis ecclesiasticis temporaliter praefiguravit? Et visitem, id est perpetuo videam, templum ejus, id est, Christum jam unctum perfecta unctione jam immortalem factum, in quo velut in sacrario inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. II). Ego jam factus templum ejus, id est, configuratus corpori claritatis ejus, jam factus verum corpus ejus. Aliter: Haec est illa una, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, id est, ut in tota hac vita nullae tribulationes et nullae adversitates auferant me de numero illorum qui tenent unitatem et veritatem 131.0276B| fidei Christi. Et post videam, id est intelligam, voluptatem Dei, id est, intersim consiliis Domini, vel voluptatem, id est, dilectionem Dei. Et visitem, id est, frequenter videam: templum ejus, id est, locum sanctum, illum quem ipse frequentat. Dictum hoc per similitudinem. Magnum enim videtur in domo alicujus potentis, interesse consiliis ejus. Et revera, inhabitabo, quia certum pignus inde habeo, quoniam abscondit me in tabernaculo suo, id est, absconditam et inimicis incognitam posuit vitam meam in tabernaculo suo, id est in sacramentis ecclesiasticis, in quibus malitia sua exercetur. In die malorum, id est, in tempore tribulationis: vel in Ecclesia sua, in qua est militia Christiana; abscondit me, id est, tutatus est me, segregando a peccatoribus. Et non 131.0276C| solum abscondit, sed ut bonus imperator protexit me ab impetu inimicorum. Vel, in tabernaculo suo abscondit, id est, fecit me corpus Christi, qui est tabernaculum divinitatis suae. In abscondito tabernaculi sui, id est, in Christo qui hujus tabernaculi absconditum est, quia raptus in coelum, vel quia occulte in sacramentis ecclesiasticis intelligitur. Hoc modo abscondit nos in Christo, quia naturam nostram secum in coelum assumpsit. Et ubi caput, illuc et membra. Juxta illud Apostoli: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III). Et haec spes magna nobis protectio est contra saevitiam inimicorum. Sicut ipse nobiscum deorsum fuit in humana natura, quae nobis abscondita est, ita et nos erimus cum illo sursum. Vel protexit me in abscondito 131.0276D| tabernaculi sui, id est, in corde credenti ad justitiam: adeo me constantem fecit in fide, ut nihil curarem de tormentis. Quod est illud absconditum? Petra. Unde Apostolus: Petra autem erat Christus (I Cor. X). In illa petra exaltavit me per spem, quia cum sim membrum corporis ejus, ubi ipse est, ibi quandoque ero et ego. Et non solum per spem me exaltavit in petra, sed etiam nunc inter hostes exaltavit caput meum super inimicos meos; ut quanquam illi sint superiores in carne mea, ego tunc illis praevaleam in mente mea. Vel in petra exaltavit me, id est, in Christo: et hoc modo exaltavit, quia nunc exaltavit caput meum, id est Christum, super inimicos meos factum superiorem omnibus inimicis suis, in 131.0277A| quo et me exaltavit per spem, vel in petra, id est in fide Christi, exaltavit me, dando mihi constantiam praedicationis et confessionis. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Circuivi et immolavi. Quasi dicat: Et in his omnibus exsecutus est in me officium boni imperatoris. Ego autem quid feci? Secutus sum officium strenui militis. Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis, id est, gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. XV). Circuivi, id est, circumspexi me undique ad similitudinem strenue militantium, omnem sollicitudinem subinferens ministro in fide mea virtutem, in virtute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia pietatem, in pietate fraternitatis dilectionem, in dilectione 131.0277B| fraternitatis charitatem (II Petr. I), et quod ista mecum assunt et superent in malo, immolavi hostiam jubilationis, id est, ineffabilis laudis, id est, in toto corde in te glorior, non in me. Aliter: Circuivi mente universas creaturas, coelum et terram, et ornatus eorum, et omnia mihi locuta sunt laudem tuam in suo decore et suo ordine: et inveni in his quid tibi immolarem, scilicet hostiam jubilationis, id est, immensam laudem et immensam laetitiam cui nulla verba sufficiant; quia jubilum est ineffabilis laus: vel consideravi fidem orbis terrarum, in qua exaltatum est caput meum super eos qui me persequebantur: et in ipso tabernaculo ejus, id est, in Ecclesia toto orbe diffusa, ineffabiliter laudavi Dominum. Et non solum laudavi, sed semper laudabo. Cantavi 131.0277C| corde psalmum Domino, non mihi, totum ad laudem ejus. Vel, hic jubilavi, et tandem cantabo et psalmum dicam Domino: corde et corpore totus laudabo eum, cum jam immortalis factus, nihil habeo quod ei displiceat. Et ut possim cantare et tibi psallere. Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi, id est, validam intentionem meam qua irremisse egi ad te, non aliud, ut me illumines. Miserere etiam mei, dando illam salutem veram: et sic exaudi me, id est, ostende te exaudisse. Et debes exaudire, quia tibi dixit cor meum, non alii. Hoc est quod dixit: O Domine, facies mea, id est praesentia, te exquisivit, id est, tuam praesentiam ex omnibus rebus quaesivit; te solum ex omnibus ad beatitudinem sufficere credidit, et non solum quaesivit, sed faciem tuam, Domine, requiram: 131.0277D| nunquam desistam antequam perveniam. Et ideo ne avertas faciem tuam a me, scilicet in quaerendo, id est, ne permittas me errare et aliud quaerere. Neque declines in ira a servo tuo in inveniendo, ut non aliud inveniam quam te, sicut illi faciunt qui non sunt servi tui; dictum a simili, quia cui dominus terrenus irascitur, avertit ab eo faciem suam. Ne declines in ira, sed potius adjutor meus esto, dando notitiam veritatis et perseverantiam. Ne derelinquas me in quaerendo et inveniendo, da ut et te solum quaeram, et te inveniam. Et ut non derelinquas me, neque despicias me, quod mortalis immortalem requiro. Deus, tu es salutaris meus, id est, qui solus me salvare potes. Et opus est ut tu non derelinquas, 131.0278A| quoniam pater meus, et mater mea, carnalis, scilicet Adam et Eva, dereliquerunt me, id est, exhaeredaverunt. Et quia exhaeredatus eram et projectus, Dominus autem assumpsit me, id est, assumptum et adoptivum suum me fecit, assumendo naturam meam. Aliter: Ne despicias me, Deus salutaris meus, quem usque modo merito despiciebas, cum filius essem diaboli et Babyloniae, quem pater meus diabolus, et mater mea Babylonia derelicti a me dereliquerunt me. Sicut duae sunt generationes, una fidelium, altera infidelium: ita duo patres et duae matres, una quae generat in confusionem, id est Babylon, quae interpretatur confusio: altera quae generat ad vitam, id est Jerusalem. Vir Babylonis, diabolus: vir Jerusalem, Deus. Dominus autem assumpsit me. Conversio 131.0278B| ad auditores, ut hortetur ad congratulationem. Potest et sic continuari: Nec miremini si ego tam pie clamabo ad Deum, quia pater meus et mater mea Adam, et Eva exposuerunt me in mortem per inobedientiam, Dominus autem assumpsit me de massa perditorum. Et, o Domine, quia me es dignatus assumptum tuum facere, legem pone mihi, id est, statoriam fac voluntatem meam ut legem; ne permittas me perfunctorie, et hoc fac in via tua, id est in Christo tuo, vel in praeceptis tuis. Et non solum ponas legem, sed etiam dirige me in semita recta, id est, in arctioribus mandatis tuis: fac me arcta mandata tua custodire; vere cedam a voluntate mea: et hoc fac propter inimicos meos evadendos, carnales et spirituales scilicet: Ne tradideris me in animas 131.0278C| tribulantium me, id est, ne aberrando permittas me cadere in formationem malorum. Et si tradas me in manus eorum, non tamen tradas in voluntates eorum. Ideo noli me tradere in animas eorum, quia insurrexerunt in me testes iniqui, non solum aperte inimici, sed etiam tales qui falsa mihi dicunt de me, ut recedam a te, dicentes etiam beatitudinem esse in his perfunctoriis, et non ea esse deserenda. Et mentita est iniquitas, id est, viri illi iniqui irreligiosi mentiuntur beatitudinem esse quaerendam hic in terra morientium: sibi, id est, ad suam damnationem, non meam. Ideo non mihi, quia credo videre bona Domini, non bona hujus saeculi, scilicet non perfunctoria, sed aeterna bona, in terra viventium, id est, in Ecclesia illa quae omnes habebit immortales, scilicet 131.0278D| in superna civitate sancta Jerusalem: exspecta Dominum. Ac si dicat quod ut fiat, exspecta Dominum. Exhortatio ad quemque fidelem, vel ad se potius. Quasi dicat, talia credo me visurum esse. Sed non coronabitur nisi qui legitime certaverit (II Tim. II). Exspecta Dominum, scilicet remunerationem, id est, patienter persevera in mandatis Domini; noli deficere: et exspectando viriliter age, id est, noli habere manus dissolutas et genua debilia, sed incessanter operare. Et viriliter agendo confortetur cor tuum, et sic tribuletur caro tua, quia flagellat pater filium quem recipit (Hebr. XI). Si moram fecerit, sustine Dominum, id est, pondus praeceptorum Domini, vel exspecta eum quia eruet te terra morientium, qui 131.0279A| propter te dignatus est suscipere terram morientium, et mori inter manus morientium.
PSALMUS XXVII. PSALMUS IPSI DAVID. « Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. Exaudi, Domine, vocem orationis meae dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. Ne simul tradas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis, redde retributionem 131.0279B| eorum ipsis. Quoniam non intellexerunt opera manuum ejus, destrues illos et non aedificabis eos. Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Dominus adjutor meus et protector meus et in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum Christi sui est. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae: et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. »
ENARRATIO. Psalmus ipsi David. In hoc psalmo vox est capitis, orantis Dominum Patrem vel Verbum sibi personaliter unitum, ut sicut a se non recessit, sed eum in passionem confortavit, et a morte resuscitavit: ita 131.0279C| nec a membris suis recedat, cognitionem sui illi dando et erudiendo, ut non tandem pereant cum ignorantibus Deum, sed in aeterna gloria cum Christo capite suo glorificentur.
Ad te, Domine, clamabo: o Domine Verbum, ego Dominicus homo quem suscepisti, ad te scilicet promerendum, non ad aliud, clamabo, id est totam intentionem cordis dirigam ad te liberatorem: non enim ad te clamat, qui aliud a te quam te postulat. Et merito quia tu es Deus meus; sicut es, ita te praecipuum mihi facio. Et ideo ne sileas a me, id est, ne separes unitatem Verbi tui ab humilitate mea, sed eum a morte resuscita: dictum per similitudinem, quia ille tacet a quo verbum recedit. Et non pro me tantum oro, sed etiam nequando, id est, aliquando: 131.0279D| taceas, id est recedas, a me, id est a meis, scilicet a conditione et eruditione meorum: et tunc assimilabor, id est, valde similes erunt mei, descendentibus in lacum, id est, in profundam caecitatem et ignorantiam, scilicet illi quibus Verbi tui lumen non innotuit; et ideo in maximas hujus saeculi miserias ceciderunt: dictum ad similitudinem doctorum, qui auditoribus suis quibus irati sunt, silent, et sic eis doctrinae verba subtrahunt. Aliter: Ne sileas a me in passione, ne quando taceas a me in morte. Et si in morte a me tacueris, ero similis descendentibus in lacum: non solum cadentibus in lacum, sed descendentibus in inferiorem lacum, id est, non solum cadentibus in mortem, sed etiam descendentibus a 131.0280A| morte in putredinem et resolutionem, quae est inferior lacus miseriae. Et ut non sim similis descendentibus in lacum in me vel in membris meis, exaudi, Domine, vocem deprecationis meae: vocem, id est, validam et liberam intentionem deprecationis, quae fit pro auferendis malis. Exaudi dico, dum oro, scilicet ego qui sum immunis a peccato: et hoc facio ad te, scilicet promerendum. Nec tamen oro, sed dum extollo manus meas, scilicet in cruce extendendo, vel manus, id est, opera mea, extollo, id est magnifico, faciens ea quae nemo hominum fecit. Ad templum sanctum tuum, id est, ad salutem eorum, qui credentes futuri sunt, templum sanctum tuum, id est, ut constituam tibi Ecclesiam tuam. Ne sileas a me et ne taceas, scilicet ne simul tradas me cum peccatoribus, 131.0280B| id est, cum latronibus cum quibus poenam sustineo, id est, non permittas me cum illis et aliis peccatoribus putrescere in sepulcro. Aliter: Ne simul tradas me, id est, meos in reprobum sensum, a specie invisibili et aeterne incommutabili, ad speciem visibilem et temporaliter commutabilem simul cum peccatoribus, qui traditi sunt in desideria cordis sui in immunditiam, ut faciant ea quae non conveniunt. Noli meos hic ita judicare et ita excaecare, ut illi sunt. Et in futuro cum operantibus iniquitatem ne perdas me, id est, cum his qui timorem Domini postponentes, justitiae Dei non sunt subjecti, ne damnes me damnatione perpetua. Non solum cum illis qui gravius peccant, sed etiam cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo, me Christo, qui factus sum eorum 131.0280C| proximus per carnis assumptionem et misericordiam dicentes: Magister, scimus quia verax es (Matth. XXII). Mala autem in cordibus eorum. Si licet censum dare Caesari an non? (Ibid.) vel de omnibus inimicis corporis Christi dicit: scilicet, non solum perdas meos cum aliis operariis iniquitatis, sed etiam quod minus est, cum his qui loquuntur pacem, id est, dolum cum proximo suo, cum omni homine proximo per carnis cognationem: ostendit quod nec tales immunes sunt a poena, et minus ponendo, majus etiam non relinquitur. Nullum enim hominum decipere licet. Mala autem in cordibus eorum, id est, deceptiones: quis dolus est, cum aliud agitur, et aliud simulatur? Illis autem da secundum opera eorum. Si de inimicis capitis, id est, Judaeis ita: Quanquam aliis ad 131.0280D| salutem valeat quod fecerunt, secundum opera tamen ipsorum, id est, secundum intentionem operum da eis. Et non solum secundum opera, sed etiam secundum nequitiam adinventionum ipsorum, id est, secundum quod nequiter adinvenerunt, etsi ad actum perducere non valuerunt: similiter et de eis potest accipi qui in membra Christi et mala agunt et perverse cogitant. Aggratulatio divinae sententiae, vel prophetatio. Aliter: Da illis secundum nequitiam adinventionum ipsorum, id est, secundum quod nequiter excogitant in eos retorqueatur. Fallere alios cogitant exterius, fallantur ipsi interius. Secundum opera manuum eorum tribue illis, apertius dicitur, id est, secundum illa opera quae intenderunt manus eorum, 131.0281A| et non secundum hoc quod tu operatus es. Si autem de Judaeis persecutoribus Christi, ita: Secundum illa opera quae adeo fuerunt crudelia et nefaria in me ut vere possint propter excellentiam dici opera manuum eorum, id est, propria, tribue illis. Quasi dicat: Qui misericordiam recipere noluerunt, dignum est ut sentiant judicium, et hoc, non ex crudelitate, sed ex justitia: mala pro bonis reddiderunt, mala inveniant in praemio: redde retributionem eorum ipsis, id est, quia pro veritate quam audierunt voluerunt fallaciam retribuere, fallacia ipsorum ipsos fallat. Et merito, quoniam non intellexerunt opera Domini, Patris scilicet qui per Filium salutem mundo operari instituit, non intellexerunt id est, non intelligenter ierunt. Et, non intellexerunt in opera manuum 131.0281B| ejus, id est, Christi et praedicatorum ejus, scilicet miracula quae ipse manifeste operatus est, et sui discipuli, quae ei testimonium perhibebant de bono. Et ideo merito, destrues illos, id est, eorum facta et consilia, non tamen ad eorum salvationem, et non aedificabis eos, destrues vitia eorum, quia tandem auferetur eis facultas mala operandi, et non aedificabis in eis virtutes. In meis autem qui destructi in vitiis aedificabuntur in virtutibus: Benedictus scilicet erit Dominus, id est, augmentatus et multiplicatus, sicut bonus rex in multitudine exercitus sui. Et merito, quoniam scilicet in illis exaudivit, id est, valde complevit vocem, id est, validam et liberam intentionem deprecationis meae, id est, factae pro peccatis illorum qui futuri erant mei. Et si paleae projiciantur, 131.0281C| grana tamen servantur. Hoc modo exaudivit Dominus, Pater vel Dominus, Verbum, adjutor meus, scilicet humanitatis meae in passione, ne deficerem, et protector meus, in morte, resuscitando. Et ideo in ipso speravit cor meum, id est, meorum, ut quandoque et ipsi resurrecturos se credant. Et hoc ideo, quia ego caput eorum adjutus sum. Quomodo adjutus exponit, et scilicet hoc modo adjutus sum: Refloruit caro mea, mea in re, meorum in spe, refloruit, id est, ad immortalitatem rediit: quae quantum ad massam defloruerat et quasi aruerat in Adam. Et ideo confitebor ei confessionem laudis ex voluntate mea, id est, ex charitate factus jam immortalis et sine peccato in membris meis, non ex timore poenae quae venit ex conscientia peccati, cum 131.0281D| jam non erit duplex voluntas in meis, nec erit lex carnis repugnans legi mentis, sed totum una voluntas. Nota quod dixit, refloruit. Floruit enim in Adam caro humana per naturam in immortalitatem, si servasset obedientiam, refloruit per gratiam et humilitatem, ut fructificaret Deo, quae per inobedientiam defloruit, ut sterilis esset. Et merito mei illum laudabunt et glorificabunt, quia Dominus est fortitudo plebis suae, scilicet suam justitiam destruentium, et Dei justitiam in se constituentium, nihil boni sibi attribuentium, sed Deo. Et tandem est protector salvationum Christi sui, id est, defendet a mortalitate et corruptione salvatos et redemptos per me, Christum suum. Et, o Domine, quia tu solus adjutor, 131.0282A| tu protector, salvum fac populum tuum, id est, custodi in innocentia populum, quem tu fecisti tuum per gratiam tuam. Et benedic, id est, incrementum virtutum da haereditati tuae, id est, illis quos dedisti mihi in haereditatem: de quibus dixisti: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). Et rege eos, id est, dirige in mandatis tuis, et regendo extolle eos, id est, magnifica: crescere fac de virtute in virtutem, usque in aeternum, id est, usque dum ad aeternitatem perveniant.
PSALMUS XXVIII. PSALMUS DAVID IN CONSUMMATIONE TABERNACULI. « Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus, adorate Dominum 131.0282B| in atrio sancto ejus. Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas multas. Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia. Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani. Et comminuet eos tanquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium. Vox Domini intercidentis flammam ignis, vox Domini concutientis desertum, et commovebit Dominus desertum Cades. Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam. Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum. Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace. »
ENARRATIO. 131.0282C| Psalmus David consummationis tabernaculi, vel in consummatione tabernaculi. David, postquam reducta est arca a captivitate Philistinorum et dimissa est in Silo, aedificavit tabernaculum in quo hortabatur populum ut offerret sacrificia Deo. David figuram Christi tenet, arca Ecclesiae. Sicut David reduxit arcam de captivitate, ita Christus Ecclesiam de potestate diaboli. Est ergo in hoc psalmo vox David prophetae considerantis per spiritum futuram liberationem Ecclesiae de potestate diaboli, et hortantis fidelem populum ut consument, id est perficiant tabernaculum, id est Ecclesiam, offerentes se ipsos et eorum imitatores in constructionem hujus tabernaculi opportunitate accepta a Christo, quia jam prius computavit sumptus et quae necessaria sunt ad perficiendum, 131.0282D| praedicando et praeparando corda hominum. In hoc quod vox Domini septies repetitur possunt notari septem dona sancti Spiritus, quorum auxilio pectora fidelium praeparantur ad construendum hoc aedificium. Potest psalmus ordine legi, potest autem commodius ibi incipi ad exponendum, vox Domini super aquas, et usque ad finem duci, ut a fine recurratur ad principium hoc modo:
Vox Domini, id est praedicatio Filii Dei qui est Rex regum et Dominus dominantium, intonuit super aquas, id est, de nube carnis terribiliter praedicavit super populos Judaicos, scilicet in primis terribiliter praedicavit per se et per suos: velut, Genimina viperarum, quis vos liberabit a ventura ira? Facite ergo 131.0283A| fructus dignos poenitentiae (Luc. III). Vel, vox Domini Patris super aquas, id est, super Christum in aquis baptismi: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III). Cujus Dominus? Deus majestatis, Deus magnae potentiae intonuit: Dominus intonuit super aquas multas, quasi dicat, non solum super Judaicum populum, sed super omnes gentes, juxta illud: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Vox Domini in virtute, scilicet danda, quia dat virtutem perficiendi, vel, quia non loquebatur sicut Pharisaei, sed sicut potestatem habens (Marc. I).
Vox Domini et in se et in suis in magnificentia, id est, in miraculis multis, juxta illud: Deo cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. 131.0283B| XVI). Ostendit quomodo in magnificentia. Vox Domini, dico confringentis cedros, id est, humiliantis elatos gentium et submittentis jugo fidei, confringendo eorum superbiam per poenitentiam. Et non solum cedros gentium, sed etiam humiliantis cedros Libani, id est, elatos de Judaico populo qui fortiores erant aliis superbis, et magis restiterunt praedicationi Christi, armati Scripturis divinis. Per cedros Libani ideo accipimus superbos Judaeos, quia Libanus est mons in Judaea et interpretatur candidatio, et Judaei candidati erant ad comparationem gentium per illuminationem mandatorum et cognitionem Dei. Quod dicat: Hoc modo confringentis. Et comminuet eos, superbos significatos per cedros, tanquam vitulum Libani, id est, sicut Christum, ut fiant imitatores 131.0283C| humilitatis Christi qui in Libano, id est, populo Judaeorum natus et nutritus fuit, ut immolaretur pro salute mundi, quemadmodum in illo monte vituli nutriebantur destinati ad immolationem. Et hoc modo eos comminuet tanquam vitulum Libani, quia dilectus, id est, quisque fidelis de populo illo, humiliabitur quemadmodum filius unicornium, id est, Christus secundum carnem Filius Judaeorum qui unicornes dicuntur propter unam legem quam habent per quam in superbiam se erigunt, vel spem terrenorum bonorum quae sola putant sibi promissa. Aliter: Quasi quaeratur, fuit ille vitulus imminutus? Revera, quia dilectus, id est, Filius Dei, cui dictum est: Tu es Filius meus dilectus (Marc. I), erit quemadmodum filius unicornium, id est, quilibet filius Judaeorum, 131.0283D| scilicet mortalis, passibilis. Aliter: Dilectus, id est, Filius Dei comminuetur, non secundum divinitatem, sed ad eum modum ad quem ipse fuit Filius unicornium, id est, secundum illam naturam quam a Judaeis assumpsit: et ideo in magnificentia, quia vox Domini est intercidentis, id est dividentis, flammam ignis, id est, furentem persequentium iracundiam, quia alios ascivit charitati suae, alios reliquit in malitia sua; vel diminuentis incendium inferni, subtrahendo ei populum multum et ad se convertendo. Vel, intercidentis flammam, id est, quia auxilium illius inter persecutores suis subvenit, vel intercidentis flammam, id est, flammam cupiditatis et concupiscentiarum, id est, facientis ut non usque ad incendii consummationem 131.0284A| perveniant, juxta illud: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI). Et ideo in magnificentia, quia vox Domini est concutientis desertum, id est, gentes ad finem commoventis in quibus nullus erat sulcus praedicationis, vel animam quae ante erat deserta a Deo, occupantibus vitiis. Quod dicat et hoc modo concutientis, commovebit Dominus desertum Cades, id est, sancta verba legis aperiet, quae prius deserta erant ab intelligentia, educendo inde salubrem affluentiam doctrinae, quemadmodum in desertum Cades quod desertum erat penuria aquarum. De petra bis virga percussa largissimas produxit aquas, ut inhabitaretur quod prius desertum erat (Num. XX). Cades enim semen legis interpretatur. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum 131.0284B| loqueretur in via et aperiret Scripturas (Luc. XXIV)? Aliter: Commovebit Dominus desertum Cades, id est, illos quos intus consumebat et devastabat a quiete prava conscientia, quae est velut tinea pannos consumens, commovebit, ut a prava conscientia dando hominibus virtutem et constantiam bonae operationis. Cades enim interpretatur commotio tineae, qua et illam commotionem faciet per praedicatores suos. Nam vox, id est, praedicatio Domini est vox praeparantis servos, id est, praedicatores expeditos ad transilienda hujus saeculi spineta, id est, sollicitudines et venenum serpentis antiqui absumentes, et per illos revelabit, id est, aperiet condensa, id est, opacitatem Scripturarum et obscuritatem sensuum. Et tunc in templo ejus omnes dicent gloriam, quia etiam qui 131.0284C| prius contradicentes erant ut haeretici convicti doctrina apostolorum dabunt gloriam Deo, compaginati cum aliis in unitatem fidei. Et non mirum, quia Dominus diluvium inhabitare facit, quod quasi incredibile visum est, gentes omnibus erroribus fluitantes, per fidem stabilitas, facit ut ipse in eis habitet. Vel, non mirum si omnes opera Dei laudabunt, quia Dominus faciet arcam inhabitare diluvium, id est, Ecclesiam suam hunc mundum, ubi ita jactabitur sicut arca in diluvio, et tamen non submergetur. Ut dictum est, vox septies repetita septiformam gratiam sancti Spiritus significat, qua Ecclesia constituitur. Et tamen quanquam essent diluvium, Dominus sedebit in illis in aeternum rex, quia reget eos, non permittens ultra fluctuare. Et non mirum quod 131.0284D| diluvium inhabitare facit, quia Dominus scilicet rerum cui omnia obediunt, virtutem, id est, constantiam, populo suo, fideli scilicet, suo per gratiam Dominus benedicet, id est, incrementum virtutum dabit populo suo in pace, id est, in observantia bonae vitae. Vel, consummabit, id est, perficiet tabernaculum suum, cum ultima destruetur mors (I Cor. XV), et cum venerit quod perfectum est (I Cor. XIII): in pace, id est, in aeterna requie. Ergo, quia Dominus servos praeparavit ad aedificationem hujus tabernaculi, Afferte Domino, scilicet vos ipsos quasi lapides vivos per fidem et operationem in consummationem hujus tabernaculi, filii Dei, apostoli in adoptione filiorum recepti. Afferte Domino, id est, ad consummationem 131.0285A| tabernaculi Domini, filios arietum, id est, imitatores vestros: apostoli dicuntur arietes, quia sunt duces gregum, vel utroque cornu inimicos ferientes, id est, testimonio Scripturarum Veteris et Novi Testamenti, vel, Domino, id est, ad honorem Domini. Hoc modo afferte: Afferte Domino gloriam, illi attribuite justitiam vestram. Et honorem recte vivendo, ut videntes opera vestra bona glorificent Patrem vestrum. Afferte Domino gloriam, non vestram, sed nomini ejus, id est, ad laudem ejus. Et sic, scilicet non vacuis manibus, nec genibus remissis, adorate Dominum, non aliud postulantes nisi ipsum. In atrio sancto ejus, id est, in hac temporali Ecclesia, quae est atrium domus Domini, id est, coelestis beatitudinis, ac similitudine, quia ut 131.0285B| atrium est ante domum, ita haec temporalis Ecclesia praecedit illam supernam. Et sicut in atrio dominorum stant ferentes xenia, exspectantes adventum domini, ita et nos in hac temporali Ecclesia exspectare debemus cum opinione bonorum operum: vel, in atrio sancto ejus, id est, in conscientia pura, ad hanc similitudinem quia in atrio solent odoriferae herbae plantari, ita et in conscientia virtutes, vel, in atrio, id est, in fide. Quasi dicat: Ego dico, afferte, adorate, et potestis, quia vox Domini super aquas, si ordine volumus legere.
PSALMUS XXIX. PSALMUS CANTICI IN DEDICATIONE DOMUS DAVID. « Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Domine Deus 131.0285C| meus, clamavi ad te, et sanasti me. Domine, eduxisti ab inferno animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum. Psallite Domino, sancti ejus, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia. Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. Convertisti 131.0285D| planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia. Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. »
ENARRATIO. Psalmus David in dedicatione domus. Hic psalmus continet vocem capitis congratulantis de resurrectione, in se jam completa in re, et in membris per speciem. Unde Apostolus: Suscitavit Dominum a mortuis, et nos suscitabit per virtutem suam (II Cor. IV): Constructa est domus Domini, quando in utero Virginis natura nostra assumpta est a Verbo Dei. Dedicata autem est, quando innovata facta est immortalis 131.0286A| et impassibilis. Et haec domus construitur in nobis, cum verbum fidei accipimus. Dedicatur autem nunc in spe, et tandem in re, cum mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV), cum jam nihil aliud in nobis erit nisi laus Dei. Agit ergo in hoc psalmo caput nostrum exsultando cum Domino Deo suo, de sua resurrectione scilicet quod fundamentum hujus domus jam dedicatum sit. Ostendit etiam qualiter corpus suum quod est Ecclesia nunc dedicata in spe, tandem etiam valeat dedicari in re.
Exaltabo te, Domine. Propheta in consideratione hujus dedicationis sic introducit caput nostrum loquens, et in se, et in membris suis: Domine, cui me per obedientiam servum exhibeo, Exaltabo te, id est, notificari et laudari te faciam per me, quia 131.0286B| qui honorificat Filium honorificat et eum qui illum misit (Joan. V). Et merito exaltabo, quoniam suscepisti me. Me caput suscepisti de sepulcro, qui prius suscepisti de Virginis utero. Nec delectasti inimicos meos super me. Non adeo delectasti inimicos meos Judaeos ut essent super me, ut me superarent. Delectasti in morte, sed contrivisti in resurrectione. Hoc modo suscepisti. Domine, eduxisti ab inferno animam meam. Et hoc modo salvasti me, id est, carnem meam a descendentibus in lacum, id est, in corruptionem: non enim computruit in sepulcro caro mea cum aliis. Aliter: Exaltabo te, Domine, exaltabunt te mei libere laudantes in victoria, tandem absorpta morte. Et merito quoniam suscepisti me, id est meos a morte et a passibilitate, nunc interim 131.0286C| in spe, et tandem in re: vel, suscepisti hic causam meorum contra adversarios impugnantes. Nec delectasti inimicos meos super me, non enim valuerunt meos devorare. Occiderunt corpus, animam autem non potuerunt occidere. Revera non delectasti, quia Domine Deus meus, quem mei praecipuum habent, clamavi ad te, id est, irremisse egerunt mei, et sanasti me, id est, sanabis et dedicabis meos dando immortalitatem, nunc interim in spe et tandem in re, hoc modo sanasti meos. Domine, eduxisti animam meam, id est, meorum, ab inferno, id est, a consummata nequitia, scilicet ut non descenderent in criminale peccatum; quod quasi inferus est animae. Salvasti me, id est, meos: a descendentibus in lacum, id est, a conformatione 131.0286D| illorum qui in fetore vitiorum nimium delectati, jam in desperationem venerunt, super quos puteus clausit os suum. Habentes itaque tantam spem, scilicet quod corpus vestrum saucium mortalitate, et passibilitate tandem sanabitur in communi dedicatione, Psallite Domino, id est, bene operando laudate Dominum, sancti ejus, habentes sanctitatem per gratiam ejus, sperantes in vobis quod in Christo creditis. Et confitemini memoriae sanctitatis ejus, quia memor fuit ut sanctitatem vobis redderet quam amisistis culpa primi parentis, memor quantum ad vos, non quantum ad se. Hoc modo sanctificavit, quoniam vita scilicet vobis est reddita in voluntate ejus, id est, in me qui nunquam recessi 131.0287A| a voluntate ejus. Et ira, id est, poena mortis in indignatione ejus: id est, in Adam, qui per inobedientiam factus est indignatio Dei. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV). Ad vesperum demorabitur flectus. Quasi dicat: Et illa ira quae incoepit ad vesperum, recedente ab humano genere in Adam sole justitiae et veritatis, durabit usque ad vesperum, id est, quandiu durabit haec vita quae vesperum potest dici, quia ex quo declinavit sol justitiae et veritatis ab humano genere, non redit perfecte usque ad communem resurrectionem. In praesenti vita fletum habet homo, quando recordatur bonorum quae perdidit in Adam. Et ad matutinum, scilicet quando communis venerit resurrectio, redeunte claritate 131.0287B| illa quam perdidimus in Adam: erit laetitia, id est, gaudium immortalitatis et impassibilitatis. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Col. III). Aliter: Quae ira non solum Adae nocebit, sed etiam iste fletus et haec ira demorabitur omni respicienti ad vesperum, id est, ad occasum Adae. Et laetitia demorabitur omni respicienti ad matutinum, id est ad Christum qui est matutinum, id est, verus sol, qui noctem infidelitatis expulit: vel ad similitudinem, ad vesperum demorabitur fletus, vespere Dominus positus est in sepulcro, et fleverunt illum discipuli, et in matutino tertiae diei rediit laetitia, resurgente Domino de sepulcro. Et humanum genus post praevaricationem Adae mortale factum vespere positum est in 131.0287C| sepulcro, scilicet recedente ab eo Sole justitiae et veritatis, et mansit in sepulcro, id est, in immortalitate ille ante legem et sub lege. Tertia die resurrexit, id est, sub gratia, in re, quantum ad caput, id est, Christum; in spe vero, quantum ad ejus membra. Potest et sic continuari et dici. Et vita scilicet aeterna sola vita sine morte in voluntate ejus. Et tamen quanquam vitam habeatis in spe ad vesperum demorabitur fletus, id est, tota hac praesenti vita poena peccati in vobis manebit. Quasi dicat: Et unde ille fletus? Ex culpa. Dixit, Adam creatus et positus in abundantia et plenitudine virtutum, conditione tamen dixit, id est, cogitavit. In abundantia mea scilicet positus, quam per me habere possum, non movebor ab ea in aeternum, et ex hac praesumptione 131.0287D| cecidit ab illa perfectione, factus mortalis et passibilis. Ego autem, scilicet Dominicus homo praeventus in benedictionibus, solus hominum a peccato immunis veniens in mundum, ut ab hac miseria homines educerem, dixi in mea abundantia, scilicet in plenitudine rationis meae: non movebor scilicet a voluntate Domini ullis tentationibus vel passionibus in aeternum, et hoc non ex me, sed tu praestitisti virtutem, id est, constantiam decori meo, id est, immunitati meae vel rationalitati. Et tamen avertisti faciem tuam a me, id est, videris avertisse, quanquam non ego a te ut Adam. In hoc videris avertisse, quia factus sum conturbatus in morte, permisisti enim pati me et mori. Aliter: Psallite Domino, 131.0288A| sancti ejus, grates reddite Deo, quoniam ira, id est, brevis vindicta, ira enim furor brevis est. In indignatione ejus, id est, in culpa vestra qua merito indignatus est Dominus, scilicet temporali morte solvistis delictum: vita autem aeterna non ex merito, quia cadere per nos potuimus, sed per nos surgere non potuimus, sed ex voluntate ejus, id est, sola misericordia. Et ideo psallite, quia ad vesperum, id est, usque ad finem hujus vitae quae occasum habet, demorabitur fletus, scilicet mortalitatis et passibilitatis. Et laetitia scilicet resurrectionis et immortalitatis, id est, non temporalis, sed ad matutinum, id est, ad lucem illam quae nunquam deficiet, cum mortale hoc induet immortalitatem, scilicet in communem resurrectionem cum dedicatur domus, fiet, cum induemur 131.0288B| stola secunda. Quasi dicat: Et ille fletus, non ex injustitia judicis, sed ex merito meo. Hic Christus loquitur in persona veteris hominis: qui enim dignatus est sumere infirmitatem nostram, non dedignatur sumere vocem nostram. Ego autem, Quasi dicat, illam iram promerui, quia dixi, id est, in abundantia mea: non movebor in aeternum, non movebor ab hac abundantia. Non obediam praecepto auctoris, dicentis: In quacunque die comederitis morte moriemini, sed consentiam voci serpentis suadentis: Eritis sicut dii (Gen. III). Ero Deus, ero immortalis. Sed, o Domine, praestitisti decori meo, id est, mihi decoro virtutem, id est, constantiam, in voluntate tua, non in merito meo: quod immortalis fui per te habui; quod ex hoc intellexi, Avertisti 131.0288C| faciem tuam a me, id est, subtraxisti mihi manum tuam, et factus sum conturbatus, id est, mortalis. Et quia factus sum conturbatus ego Adam, quantum ad humanam naturam quam suscepi: in Adam enim omnes moriuntur (I Cor. XV). Ego immunis a peccato, ad hoc missus ut faciam voluntatem, ut eos redimam. Ad te, Domine, clamabo, id est, libera et valida intentione orabo pro me, ut resurgam a morte. Et ad Deum meum deprecabor pro peccatis et mortalitate meorum, scilicet dicens: Quae utilitas in sanguine meo, id est, in morte mea, dum descendo in corruptionem? id est, si putrescat caro mea et non resurgat? Quid proderit mors mea, si non sequatur resurrectio mea? Nihil enim nobis mori profuit, nisi redimi profuisset. Nunquid si non resurrexero, 131.0288D| confitebitur tibi pulvis, id est, laudabit te gentilis populus redemptus per me? Qui prius fuit pulvis, id est, sine imbre verbi Dei, solutus, agitatus omni vento doctrinae et errorum, et non valens resistere vento elationis. Aut nunquid annuntiabit aliquis scilicet praedicator illi pulveri veritatem tuam quae promissa fuit in prophetis complenda per me, si non resurrexero? Nullus. Aliter: Nunquid confitebitur pulvis, id est, nunquid confessionem peccatorum tibi faciet mortuus, ut resipiscat? Aut annuntiabit scilicet pulvis pulveri, id est, mortuus mortuis veritatem, id est, salvationem vestram. In inferno nulla est redemptio. Vivis est hoc faciendum. Et ideo resuscita me. Audivit Dominus, scilicet me sic orantem, 131.0289A| et in hoc apparet quia misertus est mei, id est, meorum. Hoc modo est eorum misertus: resuscitando me. Dominus factus est adjutor meus in passione et in morte. Hoc modo factus est mihi adjutor: O Domine, convertisti planctum meum in gaudium mihi, id est, tristitiam passionis et mortis in laetitiam resurrectionis convertisti, scilicet conscidisti saccum meum, id est, carnem meam similem carni peccatrici habentem non peccatum, sed in poenam peccati lancea perforari permisisti, clavis affigi. Saccus est vestis poenitentium facta de pilis caprarum et haedorum, et ponitur pro carne peccatrice, quae quasi indumentum est animae. Habuit Christus saccum, sed non habuit opus sacci: de quo dicitur, qui peccatum non fecit (I Petr. II). Et circumdedisti 131.0289B| me laetitia scilicet resurrectionis, ad hoc ut cantet tibi gloria mea, id est, ut laudet te resurrectio mea, quia in mea laude laudabunt te omnes quibus proderit resurrectio mea. Et amplius non compungar stimulo mortis, juxta illud: Mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI). Et ideo, Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi, facta dedicatione domus meae, non deerit tibi laus mea. Aliter: Convertisti planctum meum, id est, meorum, in gaudium mihi resuscitando eos interius nunc interim, id est, dedisti eis stolam primam. Conscidisti saccum meum, id est, carnem peccati destruxisti meis in morte mea, juxta illud, Jesus Christus mortuus est propter delicta nostra (Rom. IV). Et circumdedisti me, id est, meos laetitia immortalitatis in spe, scilicet ut in 131.0289C| mea resurrectione sperent se tandem dedicari immortalitate et impassibilitate, cum in communi resurrectione accipient stolam secundam. Ad hoc dedicabuntur, ut cantet tibi gloria mea, id est, ut gloriosa resurrectio meorum laudet te. Et merito te laudabo in illis, quia non compungar, id est, non compungentur ultra conscientia peccati vel timore judicii. Et ideo, Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi in illis confessione laudabili.
PSALMUS XXX. IN FINEM PSALMUS DAVID PRO EXSTASI. « In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: in justitia tua libera me. Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum 131.0289D| me facias. Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu, et propter nomen tuum deduces me, et enutries me. Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. In manus tuas commendo spiritum meum, redemisti me Domine Deus veritatis. Odisti observantes vanitates supervacue. Ego autem in Domino speravi, exsultabo et laetabor in misericordia tua. Quoniam respexisti humilitatem meam, salvasti de necessitatibus animam meam. Nec conclusisti me in manibus inimici, statuisti in loco spatioso pedes meos. Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus. Quoniam defecit in dolore 131.0290A| vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde, et timor notis meis. Qui videbant me, foras fugerunt a me, oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. Factus sum tanquam vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt. Ego autem in te speravi, Domine: dixi, Deus meus es tu, in mamanibus tuis sortes meae. Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua, Domine: non confundar, 131.0290B| quoniam invocavi te. Erubescant impii et deducantur in infernum, muta fiant labia dolosa. Quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum. Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione. Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum. Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. Ego autem dixi in excessu mentis meae; Projectus sum a facie oculorum tuorum. Ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et 131.0290C| retribuet abundanter facientibus superbiam. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. »
ENARRATIO. Hic psalmus accipiendus est in finem David, id est, in finalem scilicet Christum, qui finis dicitur consummans, non consumens, in eodem, non in aliud, et attribuitur ipsi Christo, id est, in voce capitis legendus est psalmus: dico exstasis, id est, excessus mentis. Exstasis Graece dicitur ἔκστασις, et interpretatur Latine excessus. Excessus autem in hoc loco, excessus mentis accipitur. Quae fit dupliciter: vel cum mens humana erigit se ad divina, et vocatur intentio ad superna vel revelatio, ut cum sancti viri in sola speculatione sunt: quorum unus fuit 131.0290D| beatus Paulus qui carne in terra positus, mente vero ad coelestia transvolans, raptus est usque ad tertium coelum (II Cor. XII): qui etiam dicit, sive mente excidimus, Deo, sive sobrii sumus, vobis (II Cor. V). Sed videntes quod in illa alta intelligentia sibi soli vivunt, charitas Dei cogit illos condescendere infirmitati proximorum, ut et ipsi quandoque cum eis ascendere valeant ad eorum excelsa imitantes Dei virtutem et Dei sapientiam, Christum qui cum dives esset in se factus est pauper pro nobis (II Cor. VIII): suscepit humanitatem nostram, ut nos divinitati suae tribueret esse participes. Vel fit mentis excessus ad inferiora, ut dictum est, et vocatur pavor. Humanae mentis status est, cum sensu vel opinione 131.0291A| vel ratione discernit: cum autem se erigit ad intellectum qui solius Dei est, excedit se ipsam; vel, cum alienatur et turbatur vel ratio vel sensus pavore inferiorum. Uterque excessus in hoc psalmo non incongrue accipi potest: cum enim in titulo praemittitur exstasis, magnum quia et divinum nos exspectare monet, ut sequentia psalmi extendunt.
Non enim possunt sic cum Deo loqui, nisi illi quorum conversatio in Ecclesia est. Agit autem hic psalmus de passione Christi et persecutione corporis sui, in quo pavor accipitur, non quantum ad Christum qui etiam si solum homo esset, tamen non est credibile eum timuisse mortem, cum tam certus esset de resurrectione: imo exsultanter ad 131.0291B| passionem ivisse, teste Augustino; sed, quantum ad ejus membra. Qui enim dignatus est sumere naturam nostram non dedignatus est in se transferre pavorem nostrum juxta illud: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). Et Petro: Venio Romam iterum crucifigi. Quid mirum si in passione Dominus non timuit? Multi in corpore suo mortem non timuerunt, imo laetanter eam susceperunt, ut beatus Andreas qui cantando ibat ad crucem. Potuit hoc miles, et non potuit imperator. Est autem utilis iste pavor, quia facit nos timere de nostro, sperare autem de Dei dono. Et commendatur nobis in hoc psalmo praecipue charitas quae facit compagem: compages autem tendit ad unitatem, unitas vero servat charitatem, charitas ducit 131.0291C| ad clarificationem.
Vox capitis transferentis in se vocem membrorum.
In te, Domine, speravi, non in me qui ex me nihil habeo nisi pavorem et infirmitatem. In me deficio, sed in te proficio: ideo non confundar in aeternum, quia temporaliter confundar, non enim aliter in te sperarem: Temporaliter confunditur qui praeterita peccata respiciens horrescit, horrescens erubescit, erubescens corrigit. Unde Apostolus: Quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis (Rom. VII)? Illi in aeternum confunduntur qui peccata sua Dei judicio reservant. Confusio dicitur peccatorum, quia simul multa conglobantur et ante oculos peccantis ad erubescentiam ponuntur. In te judicii erit aeterna erubescentia, quia infructuosa. Vae nobis! Quid nobis 131.0291D| profuit jactantia? Quid divitiarum superbia? Ecce omnia transierunt (Sap. V). Et, ut sic non confundar, in tua justitia libera me ab illa confusione, destrue in me meam justitiam et constitue tuam (mea justitia est malum pro malo reddere. Tu autem solus justus) quam circa nos ostendisti, reddens bonum pro malo, qua de impio facis pium, de infideli fidelem, de lupo agnum. Et ut liberes, inclina ad me aurem tuam, id est, dispone circa me misericordiam, ad similitudinem, ut medicus aegroto. Accelera ut eruas, scilicet me ab illa confusione. Hoc non ideo dicit, ut precibus impetret citius fieri, quia illud immutabile est, sed ad consolationem ostendit cito futuram illam ereptionem, scilicet finita hac temporali vita quae, quantum ad 131.0292A| aeternitatem, vix aliquid spatii habere videtur. Quasi dicat: Et scio quia cito erues me de fovea illius confusionis. Interim dum veniat tempus ereptionis, Esto mihi in Deum protectorem, tu sis clypeus meus contra jacula inimicorum carnalium et spiritualium. Et in domum refugii, id est, esto mihi placatus per misericordiam, ut qui te iratum fugi ad te placatum refugiam. Ita esto in domum refugii, ut salvum me facias, quia infirmus sum, sana me ut ad te possim venire. Nam si sanus non fuero, non potero ad te fugere. Ideo tu esto protector, quoniam tu es fortitudo mea, nam ego mihi infirmitas, et ideo refugium, quia refugium meum es tu, non potentia, non divitiae, nec quidquam aliud nisi tu. Merito eum protectorem et refugium invocat, qui in nullo alio confidit. Et tu deduces 131.0292B| me, scilicet de fovea peccati, ut veniam ad te de virtute in virtutem, propter nomen tuum glorificandum in me, non merito meo. Et, ut educas, enutries me, id est, sapientiam tuam infirmitati meae incomprehensibilem ad capacitatem meam inclinabis. Sicut mater eamdem escam cujus sumendae puer idoneus non est per carnem trajicit, et lac puero praebet, sic Dominus, sapientiam suam ut lac nobis faceret, carne indutus venit ad nos, et sic nos edutos de fovea peccati velut parvulos de utero enutrivit. Educes me etiam de laqueo hoc quem absconderunt mihi. Quia parvulus sum, ne decipiar, liberabis me ab insidiis inimici diaboli et membrorum ejus. Duo sunt laquei quibus insidiae fiunt fidelibus, terror quo frangat, et error quo alliciat: quos qui evadere 131.0292C| cupit, duae sunt portae quas contra claudere debet, timor et cupiditas: timor claudendus est contra terrorem, cupiditas contra errorem. Et hoc, exemplo capitis nostri, qui tentatus a diabolo per ambitionem et delectationem, cum ei dictum est: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me, januam cupiditatis clausit, dicens: Vade Satanas, (Matth. IV). Sequitur, Reliquit eum diabolus paululum (Luc. IV). Ideo paululum, quia postea eum per passionem vincere tentavit, ut qui per errorem vincere non potuit vinceret per terrorem. Sed Dominus timoris januam contra terrorem passionis clausit, quia pro nobis pati non timuit. Haec omnia, ut dictum est, caput nostrum in voce membrorum loquitur. Tu educes quoniam tu es protector meus, protegens me ab insidiis 131.0292D| inimicorum devorare me quaerentium. Et quia tu es meus protector, in manus tuas commendo spiritum meum. Vitam meam tibi commendo, ut in tempore necessitatis et periculi conserves, tractum ab his qui tempore persecutionis rem suam fideli amico commendant, ut tempore certo servatam reddant. Ideo commendo, quia redemisti me, id est, meos redimes a laqueis inimicorum et tandem ab omni periculo. Ideo dico redemisti, quia certus sum quod redimes, quia, o Domine, tu es Deus veritatis, nullum fallens in prontissis, promittis enim liberationem sperantibus in te. Et, quia es amator veritatis, odio habes mendaces. Odisti omnes observantes vanitates supervacue, id est, sperantes in nobilitate 131.0293A| temporali, in potentia, in honoribus supervacue, id est, inutiliter, non enim beatitudinem praestare valent. Ille etiam observat vanitates supervacue qui timendo moritur, id est, qui timendo mortem temporalem quam tamen effugere non potest mentitur, et hoc modo mortem differt, non vitat, et fugiendo mortem moritur antequam moriatur. Ego autem qui non observo vanitates in Domino speravi, et ideo exsultabo, scilicet corpore, cum mortale hoc induet immortalitatem. Et laetabor scilicet mente, Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors stimulus tuus (I Cor. XV)? Et hoc in misericordia tua, non in merito meo. In hac misericordia salvasti de necessitatibus animam meam. Multae sunt necessitates fragilitatis humanae: cor alterius videre non potest, vult ad 131.0293B| vitam pervenire sine morte et non potest, diligit inimicum saepe et persequitur amicum, videt quod est bonum et tamen facit malum. A quibus omnibus nullus liberari potest nisi per misericordiam Dei, quia cadere potuimus per nos, sed per nos surgere non possumus. Unde Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII). Ideo sequitur: Quoniam respexisti humilitatem meam. Qui me superbum in has necessitates conjecisti humiliatum ab his eripuisti. Nec conclusisti me in manus inimici, scilicet ne illaqueatus terrore vel errore in peccatis perseverando morerer, et sic cum eo vinctus in poenas traderer. Ideo non conclusisti, quia statuisti in loco spatioso pedes 131.0293C| meos, id est, affectiones meas in charitate dilatasti, scilicet fecisti ut per dilectionem justitia mihi esset facilis quae sine charitate olim erat difficilis. Huc usque vox Christi in membris suis perfectioribus de se jam securis. Sed quia charitas hic maxime commendatur quae compagem facit, et in uno corpore, si infirmatur unum membrum, compatitur illud quod sanum est, perfectiora membra Christi secura, jam de se in pavorem mentis posita, pro infirmis fratribus quos ab unitate et veritate fidei errare vident sic orant: Miserere mei, Domine, compatienti infirmis fratribus, perfice quod incoepisti: sicut me dilatasti, ita et illos dilata qui adhuc infirmi sunt, et ideo in angustiis. Quoniam tribulor, non pro me, sed pro commembris meis, videns illos astare theatralibus; 131.0293D| quos olim in Ecclesia tua vidi delectare in laudibus tuis, video illos fugere laborem, sequi voluptatem, spernere veritatem, diligere vanitatem. Ideo tribulor, quia conturbatus est oculus meus, oculus mentis conturbatus est, id est, ratio. Nondum excaecatus in ira, id est, brevi furore, nondum in odio, quam habeo videns illos in vanitate permanere, sed timeo ne ira vertatur in odium, et ideo miserere. Anima mea, et venter meus, id est, interiora mea turbata sunt. Intus absumor, intus aestuo, quia irasci licet, clamare non licet: non enim clamando et corripiendo illos proficerem qui incorrigibiles sunt: imo exacerbarem, et ideo interius turbor. Miserere mei, scilicet illos emendando, quoniam 131.0294A| defecit in dolore vita mea. Vita quae mihi est jucunda in fratrum profectu defecit in dolore, id est, tabescit dolendo de eorum defectu, juxta illud Apostoli: Tunc vivimus, si vos statis in Domino (I Thess. III), Et anni mei, id est, longaeva vita defecit in gemitibus, non in claris vocibus, videns illos in perversum ire, qui mihi essent gaudium, si starent in Domino. Unde Apostolus: Gaudium meum et corona mea (Phil. IV). Infirmata est in paupertate virtus mea, in paupertate, id est, inopia cibi, quia subtrahitur mihi refectio illa quam in eis debui habere, quos mihi incorporare volui: virtus mea defecit, id est, robur quod ex illo cibo habere debui. Et non solum ego conturbor qui in corpore Christi mediocris sum, sed etiam ossa mea, id est, firmiores in 131.0294B| Ecclesia et perfectiores, conturbata sunt, fratrum iniquitatibus exaggeratio doloris. Et ideo conturbatus sum, quia vicinis meis, id est, jam ad fidem appropinquantibus, factus sum opprobrium: detestantur me et blasphemant super omnes inimicos meos valde, id est, magis quam paganos vel Judaeos: qui pejus viderunt quosdam de Ecclesia vivere quam pagani vel Judaei qui aperte sunt inimici Ecclesiae. Pejor enim est qui intus male vivit quam qui foris. Qui foris sunt, quasi infructuosa ligna sunt fabro apta, qui intus, sarmenta sunt vite praecisa quae solus ignis exspectat. Nota quod vir perfectus dicit, factus sum opprobrium. Non enim solis illis imputatur qui prave vivunt, sed dicitur, vide, quam prave Christiani vivunt. Et notis meis, id est, jam initiatis sacramentis 131.0294C| fidei factus sum timor. Omnes aequaliter timent, nescientes quos imitari debeant, cum illi qui nuper religiosi apparebant, modo tam inordinate se habent. Et non solum vicini, non solum noti, sed etiam qui videbant me, id est, profecti, cognoscentes secreta mea, intelligentes Scripturas, foras fugerunt a me, id est haereses fecerunt, ab unitate et veritate fidei exierunt: et illis fugientibus, oblivioni datus sum, id est, amplius curant reminisci, tanquam mortuus, scilicet quilibet, separatus jam a corde eorum factus sum tanquam vas perditum, id est, sicut vas confractum, inutile et nulli usui aptum: vel, sicut illud vas quod est perditum nullus eo utitur ad quod maxime fuit paratum, ita ego ab eis derelictus ad quorum utilitatem institutus 131.0294D| sum inutilis vivo. Quasi dicat: Ideo, quia pro multis orando in paucis proficio, Quoniam audivi vituperationem multorum, et laudem paucorum, pauci laudantur ex nobis, et multi vituperantur: multorum dico, commorantium in circuitu, id est, amantium haec terrena quae volubilia et transitoria sunt. In eo, scilicet circuitu dum convenirent simul, dum omnes in hoc consentiunt ut transitoria diligant, contemnant aeterna: non solum in eo convenerunt, sed etiam adversum me, scilicet accipere animam meam consiliati sunt, id est, laboraverunt ut seducerent alios qui adhuc in Ecclesia sunt. Ego autem in te speravi Domine. Quasi dicat: Sed ego non defeci omnino in dolore illo, quia in hominum perversitatibus 131.0295A| paucos imitatione dignos attendens, salvare tamen quaerens, in te speravi. In quo non est omnino quod offendat amantem. In te speravi, id est, omnem fiduciam meam in te posui. Ideo in te speravi, quia offensus consideratione hominum, ac per hoc te attendens, video te ultra hominem. Homo proficit, homo deficit: tu semper idem es. Et propterea dixi, scilicet in corde meo. Deus meus es tu, et ideo in te sperandum. Et merito, quia in manibus tuis, id est, in dono gratiae tuae sortes meae, id est, haereditas mea quae mihi ex misericordia tua quasi per sortem venit, quod aliam portionem non quaero nisi te ex gratia tua est; sicut in mittenda sorte non hominum merita, non personarum fit acceptio, sed ille assumitur cui casus dederit, ita in Dei electione potest 131.0295B| esse aliquis ordo, quantum ad eum qui omnia cum consilio facit, sed, quia nos illud ignoramus, ejus electionem gratiam merito vocamus. Aliter: quod vestem illam habeo quae per sortem, id est, gratiam tuam datur, scilicet charitatem qua Deum diligo et proximum, in manibus tuis est, hoc est, in dono tuo, non in merito meo. Et quia in te speravi, eripe me de manibus inimicorum meorum, id est, ab hominibus iniquis qui sunt manus persequentium, id est, spiritalium inimicorum, et a persequentibus me, id est, diabolo et angelis ejus. Non permittas me capi laqueis eorum, vel de manibus eorum scilicet qui per errorem mihi insidiantur. Et a persequentibus, id est, aperte impugnantibus per errorem. Et tandem illustra faciem tuam super servum tuum, 131.0295C| id est, ostende benevolentiam tuam in me, dando mihi resurrectionem et immortalitatem, separa grana a paleis, grana assumantur in horreum tuum, salvum me fac in misericordia tua, non in merito meo. Domine, cui voluntarie me servum exhibeo, non confundar aeterna confusione, ut illi qui te Dominum habere volunt. Quoniam invocavi te. Parvum videtur hoc meritum ad hoc quod optat, sed si bene attendatur, magnum est. Multi vocant Dominum, non propter Dominum, sed propter aliud, si enim ab alio habere possent quod desiderant, non eum orarent, non illi adhaererent. Sed illi soli Dominum invocant qui in hospitium cordis sui Dominum vocant et cor suum omni vitiorum sorde purgant, ut tale hospitium Dominus ingredi non dedignetur. 131.0295D| Erubescant impii qui te non invocant. Et hoc modo erubescant, deducantur in infernum. Merita eorum deducant eos ex adverso, ut cum servi tui sint ad dexteram, illi dedantur ad sinistram: hi in vitam aeternam, illi in supplicium aeternum (Matth. XXV), vel deducantur hic in infernum, id est, in consummatam nequitiam. Et tandem muta fiant labia dolosa, labia inimicorum Christi et Ecclesiae, qui cum viderint illos quos habuerunt in derisum (Sap. V), in gloria, se autem in miseria, non ultra poterunt contradicere veritati. Ostendit quae sint illa labia dolosa, scilicet quae hic loquuntur adversus justum iniquitatem. Judaei adversus Christum, Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX). Et increduli 131.0296A| et haeretici adversus fidelem populum, isti pacem annuntiant, illi bellum inferunt: isti salutem, illi mortem: isti amicitiam, illi odium. In superbia, sequendo quae Christus contemnenda monstravit. Et in abusione, id est, contemptu, quia amatores mundi contemptores sunt fidei. Et Judaei in Christum superbe locuti sunt: Nolumus hunc regnare super nos (Luc. XIX). Et in abusione, Ne forte veniant Romani, et tollant nostrum locum et gentem (Joan. XI). Quasi dicat: Ideo loquitur adversus justum iniquitatem, quia non attendunt quam dulcis est Dominus.
Sed ego qui jam gustavi, dico: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine. Nec oculus vidit, nec auris audivit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Sed febricitanti palato non ita sapit, nec lippientibus 131.0296B| oculis ita videtur. Hic non pleniter accipiunt praemium, sed in futuro exspectant. In Deo, nihil est quod bonis displiceat, nihil autem quod malis placeat. Quam abscondisti timentibus te, ut soli illi ad eam perveniant: nihil dulcius immortalitate sapientiae, sed a timore incipitur, et quandiu timetur, non pervenitur ad eam, sed servatur ut pervenias. Perfecisti, id est, perfecte ostendisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum, id est perfecte credentibus. Qui erubuerit me coram hominibus, erubescam et ego eum coram Patre meo (Luc. IX). Haec est illa dulcedo quae ab oculis impiorum abscondita est, dabitur autem perfecte illis qui non timent confiteri Dominum in conspectu, id est, praesentia filiorum hominum, id est, peccatorum pertinentium 131.0296C| ad vetustatem Adae et Evae, et non ad novitatem Christi. Abscondes eos ab oculis filiorum hominum in coelo, non in paradiso, sed in abscondito faciei tuae, id est, in secreto loco praesentiae tuae, quo non est fas ulli impiorum accedere, vilescat tibi quidquid est praeter cum, habitet in te, habitabis in eo. Esto domus illius, erit domus tua, absconditam paravit tibi faciem suam visione sua, praesentia sua tuebitur te. A conturbatione hominum, id est, a persecutione peccatorum, et interim dum ad illam dulcedinem tendunt, proteges eos, scilicet a devotione inimicorum. In tabernaculo tuo, id est, in ecclesiasticis institutis in quibus tibi militant, a contradictione linguarum, ut unitatem et veritatem fidei teneant, haereses non incurrant, contradicant haereticorum 131.0296D| linguae. Tu, o christiane, ad tabernaculum fuge, regulam tene. Aliter: Abscondes eos in abscondito faciei tuae, id est, intus in corde, ubi facies, id est, praesentia tua abscondita est, a conturbatione hominum, ut illuc confugientes desuper irrideant, foris conturbantes. Quemadmodum ille qui munitam domum habet, illuc se recipit a facie tempestatis, ita ad conscientiam puram in qua Deus inhabitat, quisque fidelis recurrit et a turbine persecutionum tutus manet, et non solum intus proteges, sed etiam foris. Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum, foris, id est, in manifesto proteges in tabernaculo tuo, id est, in sacramentis ecclesiasticis a contradictione linguarum, ut tenentes unitatem et veritatem fidei non timeant pravum 131.0297A| dogma haereticorum. Et in his omnibus beneficiis, vel habentes ergo tantam spem per misericordiam Dei, dicamus: Benedictus Dominus, id est multiplicetur et crescat in suis. Quoniam mirificavit misericordiam suam mihi, id est, magnam et mirabilem mihi ostendit salvationem suam in civitate munita alibi circumstante, id est, in catholica Ecclesia, quae prius in Judaea tantum parva, nunc munita est populorum frequentia per circulum terrae illam priorem ambiente et muniente. Prius fuit Ecclesia in sola Judaea, quia ibi fuit laus Dei, ibi sacramenta, ibi quodammodo accensa sunt quaedam ligna, id est, apostoli igne divini Spiritus, et exierunt et combusserunt omnes sylvas per circuitum, id est, gentilitatem undique per circuitum illius prioris civitatis, 131.0297B| ad amorem Dei praedicando accenderunt, et sic illam priorem civitatem ampliaverunt et munierunt; vel in civitate munita, id est, Jerusalem in medio mundo posita, ibi mirificavit misericordiam suam, quia ibi natus, ibi passus, ibi ascendit. Vel, munitam civitatem dicit Ecclesiam catholicam undique per fidem munitam, vel Jerusalem coelestem munitam angelorum frequentia. Et ut illa misericordia, id est, redemptio et salvatio mirificaretur, Ego autem dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum, cogitans me in primo parente transgressorem praecepti tui, quem ex magna misericordia similem tibi creaveras, immortalem feceras, in gloria paradisi posueras, quandoque ad majorem gloriam transferendum. Dixi, id est, cogitavi. Projectus sum a facie 131.0297C| oculorum tuorum. Tantae sunt iniquitates meae originales quod, si respicis merita, non sum dignus quem oculi tui videant, id est, misericordiam praestes, et hoc cogitavi in excessu mentis meae, id est, in pavore: ideo, scilicet quia humilis me accusavi, quia me recognovi, exaudisti vocem orationis meae, id est, liberam et validam intentionem exaudisti misericorditer redimendo. Et hoc fecisti, dum clamarem ad te, non ad aliud. Hoc est quod alibi dicit: Si dicebam, motus est pes meus, ad illud, Ego dixi in excessu mentis meae: Projectus sum a facie oculorum tuorum. Misericordia tua, Domine, adjuvabit me (Ps. XCIII), ad illud, Ideo exaudisti vocem orationis meae. Et quia Dominus tam misericors est et tam promptus ad ignoscendum, Diligite Dominum, non mundum, id est, in 131.0297D| dilectione ejus perseverate qui prior dilexit vos, qui vos impios dilexit ut faceret justos, nunc sancti facti, diligite eum. Diligite eum suo merito qui prior vos dilexit absque vestro merito. Ideo nolite a dilectione cessare, quoniam veritatem requiret Dominus, scilicet ut perseveretis in bonitate et in custodia mandatorum ejus. Qui enim dicit se diligere Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II); veritatem requiret ad remunerandum. Et converso retribuet abundanter facientibus superbiam, id est, perseverantibus in peccatis. Abundanter enim peccantes, abundanter patientur tormenta. Et ideo certi de praemio, Viriliter agite, nolite deficere in laboribus, et confortetur cor vestrum in spe tantae mercedis, etsi caro infirmetur, omnes qui 131.0298A| speratis in Domino, non in saeculo, scilicet qui praemium laboris vestri speratis a Domino, et non in alia re nisi in ipso Domino.
In voce capitis exposuimus psalmum sub persona membrorum. Potest autem exponi in voce et in persona ipsius capitis, hoc modo: In te, Domine, speravi, ego Dominicus homo, o Domine Verbum, in te est spes corporalitatis meae, non speravi in me, ut miser Adam. Et ideo, non confundar in aeternum, confusus sum in passione, non confundar in morte, qui dixi, Post tres dies resurgam. Et ut non confundar, in tua justitia libera me, scilicet a morte, scilicet in humilitate et obedientia per quam justificas, qui Adam destituisti in sua justitia. Hoc modo libera: Inclina ad me aurem tuam, ad infirmitatem humanitatis 131.0298B| divinitatem tuam inclina, ut, cum moriar ex infirmitate carnis, resurgam ex potentia divinitatis. Accelera ut eruas me, scilicet de fovea mortis, ne differas me resuscitare usque in communem resurrectionem. Esto mihi in Deum protectorem in passione et in domum refugii in morte.
Ideo quoniam tu Verbum, es fortitudo meae humanitatis et refugium. Et quia tu es protector et refugium, deduces me de morte in vitam, vel de contradictione Judaici populi, et constitues me in caput gentium. Et enutries me, id est ex perfectis perfectum corpus mihi adaptabis, humilitatis meae exemplo illos quasi lacte nutriens, propter nomen tuum scilicet per me clarificandum: hoc modo deduces: Educes me de laqueo hoc, quem absconderunt mihi, id est, de 131.0298C| morte qua me velut laqueo vinctum in sola Judaea detinere putaverunt, ut munus post me non iret, liberabis. Absconderunt quantum ad me velut laqueo quantum ad se, non quantum ad me, quoniam tu es protector meus, in manus tuas commendo spiritum meum, in potentiam tuam trado animam meam exeuntem a corpore, ut eam reddas cum postulo, id est, ex divinitate tua potestatem habeam ponendi animam meam et iterum assumendi eam.
Ideo tibi commendo, quia tu redemisti me, id est, redimes, a morte, Domine Deus veritatis, qui nunquam fallis in promissis. Tu enim per prophetas resuscitaturum me promisisti et quia Deus veritatis, odisti observantes vanitates supervacue, scilicet Judaeos qui, ne amitterent locum et gentem, inutiliter 131.0298D| me occiderunt (Joan. XI). Ego autem in Domino speravi, exsultabo et laetabor in misericordia tua, ut supra, hac scilicet, salvasti animam meam, id est, vitam meam, me resuscitando de necessitatibus, id est, de morte et passibilitate. Quoniam respexisti humilitatem meam, id est, assumpsisti mortalitatem meam, vel obedientiam meam respexisti, qui despexisti inobedientiam Adae. Et salvando, Nec conclusisti me in manus inimici, id est, in potestate Judaici populi, ut per mortem detinerent me in angustiis Judaeae. Clausisti me in potestate illorum, quia mortuus suum, sed non conclusisti, quia resurrexi. Fractum est vas unguenti mei, et effusum est unguentum meum, id est, odor notitiae meae per totum 131.0299A| mundum: ideo non conclusisti pedes meos, id est, praedicatores, in loco spatioso, id est, in tota gentilitate. Accensae sunt faces in Judaea quae exierunt et totum mundum incenderunt. Miserere mei, Domine. Quasi dicat: Resuscitatus et omni passibilitate ereptus jam non terreor morte, sed miserere mei, perfice in eis quod incepisti in me, quoniam tribulor non in me, sed in meis, id est, crudelitas persecutorum magnum mihi timorem incutit inde, quia conturbatus est oculus meus interior, id est, ratio meorum conturbata est in ira quam promeruit primus parens. Mens meorum, quae debuit vir esse et Evam, id est carnem suam, regere, si sub capite suo maneret, recedens a capite suo, id est a Deo, infirmata est. Et anima mea, id est, sensualitas infirmata 131.0299B| est, quia vir Evae, id est ratio, noluit esse sub capite suo, nec Eva, id est, sensualitas, noluit esse sub suo capite, id est, sub dominio rationis, nec valet eam ratio refrenare, quin extendat manus ad illicita. Et venter meus, id est, caro meorum conturbata est non valens concupiscentiis resistere. Et ideo tribulor, quoniam vita mea, longaeva vita quam debuit homo habere, si a praecepto Domini Dei sui non decederet, defecit in dolore, id est in verbo illo unde semper est dolendum, Eritis sicut dii (Gen. III). Et anni mei, id est, anni meorum aeterni qui futuri erant, defecerunt in gemitibus, id est, in verbo illo unde semper est ingemiscendum. Infirmata est in paupertate virtus mea, id est, sensualitas, et caro mea quae ante praevaricationem firma erat nunc laborat 131.0299C| indigentia plena: in nullo enim habet sufficientiam. Et ossa mea, id est, ratio et intelligentia conturbata sunt, id est, confusa in cognitione veri. Pro quibus necessitatibus auferendis veniens homo Dominus immunis a peccato, factus sum opprobrium vicinis meis, Judaeis qui secundum carnem erant vicini: super omnes inimicos meos, id est, magis me despexerunt quam aliquem gentilium quos canes et immundos vocabant: quasi dicat tanta et tam indigna pati non dignatus sum. Et timor, scilicet factus sum notis meis, id est, discipulis. Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel (Luc. XIV). Qui videbant me, id est, intelligebant Deum per miracula, foras fugerunt a me, id est, a divinitate ad humanitatem se converterunt, qui 131.0299D| prius Deum putabant solum hominem me crediderunt. Oblivioni datus sum a corde eorum tanquam mortuus, scilicet quilibet tanquam vas perditum, id est, tanquam vas inutile et nulli usui aptum, ideo, quoniam audivi, id est, patienter tuli vituperationem multorum commorantium in circuitu, id est, delectantium in terrenis; ideo me nihil posse putaverunt, quia multa indigna patiens in nullo restiti: vel, commorantium in circuitu, id est, quaerentium beatitudinem in vanitatibus et nunquam ad medium, id est, ad veram beatitudinem pervenientium. In eo scilicet circuitu commorantes, id est, amantes ea magis quae ad perditionem trahunt quam ea quae ad salvationem, dum unanimes essent in damnationem meam, qui ad salvationem 131.0300A| eorum veneram, accipere animam meam consiliati sunt, id est, non solum me, sed etiam meos persecuti sunt ut perderent. Ego autem in te speravi, Domine: istud et caetera quae sequuntur, magis in persona suorum dicit caput, quam in sua.
PSALMUS XXXI. INTELLECTUS DAVID « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam 131.0300B| non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me, exsultatio mea a circumdantibus me. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Laetamini in Domino et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde. »
ENARRATIO. Cum in omnibus psalmus sit intellectus, huic maxime et spiritualiter attribuitur nomen illud, quod commune est, propter dignitatem et excellentiam, ut, cum dicitur Apostolus, intelligitur Paulus; Propheta, Isaias; Urbs, Roma.
Continet enim intellectum cuique fideli maxime necessarium ad salvationem, hunc scilicet, ante fidem non esse jactanda merita, quippe quae nulla sunt; accepta fide per gratiam, non esse praesumendum de impunitate, nec esse pigrum in bona operatione; et si quid boni fecerit, non sibi, sed totum gratiae Dei attribuere. Vox Prophetae. Quasi dicat: Video homines velle esse beatos, sed diversi diversa de beatitudine constituunt. Hoc autem catholicum, 131.0300D| hoc verum.
Beati quorum remissae sunt iniquitates, non illi quorum nullae sunt, quia illi nulli sunt, sed quorum iniquitates, originales scilicet et actuales, remissae sunt. scilicet per gratiam Dei, quae prius intensae erant etiam sub lege, juxta illud, Ad perfectum nihil duxit lex (Hebr. VII), quotquot ante salvi facti sunt, ideo salvi facti sunt: quia credebant futurum quod modo credimus impletum; juxta illud, Sancti per fidem vicerunt regna (Hebr. XI); et, Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV); et, cum venisset lex, revixit peccatum (Rom. VII). Hieronymus: Tribus modis remittuntur peccata, per baptismum, per charitatem, per martyrium. Beati quorum 131.0301A| remissae sunt iniquitates per baptismum, et quorum tecta sunt peccata per charitatem, juxta illud, Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV). Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, per martyrium. Nunc sunt remissae in aqua baptismi. Et sunt beati, quorum tecta sunt peccata, actualia scilicet post baptismum commissa. Tecta, dico, non ab infirmo, sed a medico. Tegit infirmus vulnera ad hoc ut morbum augeat: tegit medicus medicaminibus ut sanet. Quorum tecta sunt peccata medicamento poenitentiae, non ut ea Deus non videat, sed ut non ita videat ut puniat. Quod tegitur non videtur, non imputatur; quod non imputatur non punietur. Si tu tegis peccata tua non confitendo vel defendendo, Deus ea detegit. Si autem tu te humilias, et accusas 131.0301B| et detegis, Deus ea tegit. Subjungit quomodo tecta: Beatus vir, id est, immortalis, vel laudabilis, vel gloriosus cui non imputavit Dominus peccatum, non imputavit ad poenam, quia hic delevit per misericordiam.
Aliter: Quasi dicat, beati sunt illi qui per baptismum salvi facti sunt accepta remissione peccatorum per gratiam. Et illi beati qui post baptismum peccaverunt quidem, quia ceciderunt in criminalibus, sed per confessionem et poenitentiam emendaverunt. Sed ille est vir beatus et bene vir, quia fortiter fecit et magis beatus quam illi, cui non imputavit Dominus peccatum, id est, qui post remissionem peccatorum sic custodivit animam suam a peccato immunem, ut nihil committeret tam magnum quod ei Dominus imputet: quia non commisit nisi venialia, et quae 131.0301C| Dominica oratione, vel psalmodia, vel letania, vel eleemosynis leviter emendare potuit. Ideo non imputavit, quia nec est in spiritu ejus dolus. In illius spiritu est dolus qui aliud est et aliud simulat. Intus habet injustitiam, foris clamat justitiam: quod notari potest in Pharisaeo et Publicano. In spiritu Publicani non fuit dolus, quia quod ex se erat non tacuit. Humiliavit, se accusavit, stans a longe, et non audens oculos ad coelum levare, sed percutiens pectus suum, dicebat: Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII). Huic non imputavit Dominus peccatum, quia descendit justificatus in domum suam ab illo, id est, ad comparationem Pharisaei. Pharisaeus autem tacuit quod clamandum fuit, et clamavit quod tacendum erat: tacuit peccata, clamavit merita, et ideo etiam si justitiam 131.0301D| aliquam et meritum habuit per superbiam perdidit, sibi attribuens quod a Deo accepit. Quasi dicat: Ille est beatus, in cujus spiritu non est dolus. Quia e converso ille non est beatus, in cujus spiritu est dolus, quod mihi experto credendum. Inveteraverunt enim ossa mea dum clamarem tota die, quoniam tacui.
Hoc in persona cujusque pertinentis ad veterem hominem, dicit: Quia, per humilitatem nolui pertinere ad novum hominem, per superbiam in veteri homine permansi. Hoc maxime potest referri ad Judaicum populum qui significatur in Pharisaeo, sicut gentilis in Publicano. Ossa mea, id est, robur meum, scilicet virtutes et justitia, inveteraverunt, id est, infirmata sunt, et non potui per me vitiis resistere, 131.0302A| sicut possem, si non in me, sed in Domino confiderem.
Qui in Domino juvenis esse potui in me senex factus sum. Quoniam tacui, dum clamarem: tacui peccata, clamavi merita; tacui unde proficerem, clamavi unde deficerem; tacui a confessione, clamavi in laude. Tota die, id est, assidue, ut ille Pharisaeus qui per vanitatem sua benefacta jactabat. Sed tandem conversus sum ab illo falso clamore ad verum, scilicet ut non defenderem peccata, sed accusarem, nec jactarem merita, sed damnarem. Et hanc conversionem feci in aerumna mea, attendens in me magnam miseriam, scilicet assiduam tribulationem flagellorum tuorum, vidi justitiam quae mihi facilis videbatur esse difficilem sine tua gratia. Cognovi multa vitia 131.0302B| me invadere, nec meis viribus posse resistere. Et hoc ideo, quoniam gravata est super me manus tua, quae humiles sublevat, superbos gravat. Potentia tua multum me superbum depressit, quia peccatum mihi dominari permisit, justitiam difficilem fecit, quae potestas haec omnia sublevaret, si non de me, sed de illo praesumere vellem. Die ac nocte, id est assidue.
Conlusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnium misereretur (Rom. XI). Vel die ac nocte, id est, et in prosperis et in adversis, quia nec in prosperis ab hac miseria sum relevatus, nec in adversis. Vel conversus sum a laude in accusationem mei. Dum configitur spina, id est, dum frangitur superbia, et inclinor ad humilitatem per legis prohibitionem. 131.0302C| Spina est os quod animalis corpus rigidum tenet; ea fracta, incurvatur. Tunc ego conversus sum in aerumna mea, id est, attendendo miseriam meam, dum configitur spina, id est, dum conscientia mea quae prius sibi applaudebat de innocentia putans peccata non esse quae erant peccata, dum illa conscientia configitur, id est, pungitur et excitatur spinis prohibitionum tuarum. Antea enim nesciebam hoc peccatum esse quam lex diceret, Non occides, Non moechaberis (Rom. VII). Vel gravata est super me manus tua dum configitur spina, id est, facta est mihi justitia difficilis, quae prius videbatur facilis, dum data est lex tua quae pupugit conscientiam meam, juxta illud Apostoli, Ante legem enim peccatum mortuum erat, ego autem vivebam; cum autem 131.0302D| venisset lex, peccatum revixit, ego autem mortuus sum. Nam concupiscentiam nesciebam esse peccatum nisi lex diceret (Exod. XX), Non concupisces. Vel dum clamarem tota die desiderio temporalium rerum, et non sine causa, quia manus tua, id est, potentia, gravata est super me, id est, gravem vindictam accepit de me pro peccato primi parentis. Die ac nocte, id est assidue. Hoc modo conversus sum. Delictum meum cognitum tibi feci, qui prius non attendebam vel defendebam: ego ipse damnavi, ego ipse confessus sum delictum, id est, quod non feci quod debui. Et injustitias meas non abscondi, scilicet quia feci quod non debui: quod enim medicus tegit, sanatur; quod tegit infirmus, nutrit 131.0303A| vulnus. Si non tegis tu perdendo, tegit Deus medendo. Revera non abscondi, quia dixi, id est, cogitavi, istud scilicet, Confitebor injustiam meam Domino, confitebor ei peccata mea adversum me, id est, me accusando. Non imputavi Deo, vel fato, vel fortunae, vel constellationi, vel diabolo, ut multi faciunt. Et quia me adeo humiliavi, tu remisisti impietatem peccati mei, id est, defensionem peccati quae erat ex superbia. Magna commendatio misericordiae Dei. Nondum vox in ore, et jam ad cor auris Dei.
Non enim dicit, confessus sum: est autem dixisse, confessum esse. Pro hac, scilicet impietate, id est, dimissione peccati, dimittenda, vel pro hac venia peccatorum, orabit ad te omnis sanctus, id est, orabit 131.0303B| te ut ad te perveniat, non propter aliud. Omnis sanctus, id est, omnis qui vult fieri sanctus. Nullus enim sanctificabitur, nisi cui tu dimiseris peccata.
Orabit dico, in tempore opportuno, id est, in tempore gratiae, scilicet in tempore incarnationis Christi; quotquot enim sanctificati sunt vel ante adventum Filii Dei, vel post, per ejus fidem salvi facti sunt: ante adventum, credentes futurum quod post adventum credimus factum. Tempus opportunum est, de quo dicit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). Quanquam dixerim in tempore opportuno, verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt, id est, in multiplicitate variarum doctrinarum non 131.0303C| accedent ad ejus misericordiam, scilicet imputando culpam suam vel constellationi secundum quosdam philosophos, vel fortunae secundum alios, et aliis hujusmodi. Qui per compendium ad eum possent venire, id est, confitendo peccata sua, et se humiliando possent habere placatum, per circuitum eundo accusant. Quasi dicat: illi multitudine excusationem non approximabunt. Ego autem approximabo, quia a quo fugi per superbiam, ad illum refugiam per humilitatem. Tu es refugium meum: ad te volo confugere, non te accusare, te in corde quasi arcem refugii habere satago, non me, non hominem, non mundum qui perit. A tribulatione quae circumdedit me, non demersit, quia contuli copias meas in arcem desuper irridens occupatos curis istius saeculi. Et post exsultatio 131.0303D| mea in te erit mihi; et nunc etiam es tu exsultatio, sed in spe. Et quia in re adhuc est tribulatio, erue me a circumdantibus me, scilicet ab aquis multis, vel a tribulationibus carnis, ut per eas non devocer. Quasi dicat: Dixi, Confitebor, et tu remisisti, haec mihi dicens, Intellectum tibi dabo, illum scilicet, quem dedi in prima creatione, quia cum in honore esses, id est, in dignitate naturae rationalis, et non intellexisti ut moribus exornares, vita excoleres, comparatus es jumentis insipientibus, et similis factus es illis (Psal. XLVIII), oblitus Dei tui, sine quo stare in illa dignitate non potuisti. Nunc autem quia ad me per humilitatem redis, intellectum dabo tibi ad beatitudinem necessarium, ut scias de nullo esse 131.0304A| praesumendum, nisi de sola Dei tui misericordia. Et in illo intellectu instruam te, ut quod bene intelligis, morum honestate compleas, In via hac qua gradieris, id est, in hac vita in qua non eris piger, sed semper gradiens de virtute in virtutem.
Vel in honesto proposito quod eliges, firmabo super te oculos meos, id est, nunquam a te recedet misericordia mea, quia semper ad me respiciet humilitas tua, ut ibi, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos (Psal. XXIV). Ergo in tanto honore positi, et habentes tantam spem per misericordiam Dei, intelligenter et rationabiliter vivere, Nolite fieri sicut equus, qui sine discretione tam portat suum sessorem quam alium. Et mulus tam alterius indifferenter onus sustinet, quam 131.0304B| sui domini. Vel nolite esse sine rectore, ne lascivientes per abrupta cadatis, sicut equus et mulus cum sine rectore sunt, per devia vadunt: vel nolite de viribus vestris praesumere, qui intellectum habetis, sicut facit equus et mulus quibus non est intellectus.
Sed, o Domine, qui malunt esse equi et muli quam tibi approximare, in camo et freno, id est, in magna refrenatione et magna contritione, maxillas eorum constringe, id est, superbam vocem eorum comprime, discant non jactare merita, sed tibi per humilitatem confiteri peccata. Illorum superbiam deprime, verba legis tuae in ore eorum pone, quae eos refrenent a superbia et vago gressu, qui euntes per circuitum, non approximant ad te. Quod si approximare noluerit, multa flagella, id est, multa poena, 131.0304C| erit peccatoris, id est, in peccato perseverantis. Sperantem autem in Domino, non in meritis suis, non in saeculo, misericordia circumdabit, id est, muniet, et hic per flagella, et in futuro per remunerationem. Et ut illius misericordia vos circumdet, laetamini in Domino, non in saeculo, cujus laetitia transitoria est. Laetamini mente, et exsultate in corpore, in spe tamen justi, quia injusti in saeculo exsultant, non in Domino. Et tandem gloriamini perfecta gloria in re omnes recti corde. Nam distorti corde non in Domino gloriantur; cum dicant aut Deum non esse in rebus, sed casu omnia contingere, ut pagani; vel si dicunt Deum esse, dicunt eum injustum, ut falsi Christiani, cum vident se in labore, et alios Deum non timentes in requie; se pauperes, illos divites: vel 131.0304D| dicunt eum sola coelestia curare, infirma despicere. Recti autem corde sunt, qui suam voluntatem ad Dei voluntatem dirigunt; et si eos conturbat humana infirmitas, consolatur eos divinae aequitatis judicium. Et si aliter quam velint contingat, voluntatem Dei suae voluntati praeponunt: hi semper in Domino gloriantur.
PSALMUS XXXII. IN FINEM PSALMUS DAVID. « Exsultate, justi, in Domino, rectos decet laudatio. Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi. Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione. Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus 131.0305A| in fide. Diligit misericordiam et judicium, misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Timeat Dominum omnis terra, ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. Beata gens cujus est Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi. De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum. De praeparato 131.0305B| habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabitur. Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor, et protector noster est. Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. »
ENARRATIO. Psalmus iste cum superiori continuatur, et est vox Prophetae, hortantis omnes fideles, ut justificati gratis per gratiam Dei (Rom. III), non amplius exsultent in saeculo, cujus gaudium finem habet: sed in Domino, in quo sine fine gaudebunt, et innovati cantent canticum novum, quod cantatur non voce, sed nova vita: scilicet novam humilitatem, voce animositatis deposita, novam charitatem, novam justitiam, induentes novum hominem qui secundum Deum creatus est (Eph. IV). Dicit itaque:
Exsultate, justi, in Domino. Quasi dicat: Dixi supra, Exsultate, justi, iterum dico, exsultate, justi, non in saeculo quod injustorum est, quorum gloria finem habet; sed exsultate, id est, extra vos saltate, 131.0305D| non in vobis gaudentes, sed in Domino: tantum illi attribuite, in quo aeterna est exsultatio. Ideo vos, justi, exsultate in Domino, in omnibus gratias agite Deo, quia rectos scilicet, et non alios decet collaudatio. Non enim est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV). Peccator in prosperis benedicit Deum, in adversis vituperat, quia est distortus corde. Recte autem qui Dei voluntatem suae voluntati praeponunt, et qui sciunt omnia sibi cooperari in bonum, semper Deum laudant, ut Job, Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Job I). Vos qui justi estis, qui per gratiam redempti estis, ad novum hominem pertinentes, exsultate in Domino, id est, in novitate vitae 131.0306A| ambulate (Rom. VI), quia rectos decet talis laudatio. Justi sunt illi, qui jus suum non negant Domino.
Hoc modo exsultate: Confitemini Domino in cithara, id est, mortificate membra vestra, quia cithara de inferiori sonat. Et in psalterio psallite, id est, spiritum roborate, quia psalterium desuper sonat. Vel laudate eum in cithara, id est, in inferioribus gratia Dei vobis collatis, per sex opera misericordiae Deo gratias agite: esurienti panem porrigite, et nudum vestite. Vel in prosperis hujus saeculi et adversis Deum benedicite. Et in psalterio, id est, de superiori, psallite, subjungentes dilectioni Dei dilectionem proximi, rapientes alios ad amorem Dei obsecrando, hortando, monendo, rationem reddendo. Quibus tribus modis fit eleemosyna: duobus modis 131.0306B| de superiori, scilicet primum cum nos ipsos impendimus, quod praecipuum est; secundum, cum proximum ad charitatem Dei trahimus. Tertium de inferiori, cum in carnalibus proximis ministrando, Deo servimus. In psalterio decem chordarum psallite illi, id est, decem verba legatis desuper data, spiritualiter implete, diligendo Deum et diligendo proximum. Cum enim decem sint praecepta, tria pertinent ad dilectionem Dei, septem ad dilectionem proximi. Chorda cum sit, primum extenditur, deinde siccatur, et post torquetur. Ita et nos si volumus fieri tale instrumentum Deo per similitudinem, extendere nos debemus, crucifigentes carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis. Siccare nos debemus, id est, a carnalibus desideriis subtrahere; 131.0306C| torqueri etiam debemus, id est, tormenta aliunde illata patienter tolerare, qui duo ex his in nobis sunt, unum extra. Quasi dicat: et hoc facientes, Cantate ei canticum novum, scilicet deponentes mendacium, simulationem, odium, invidiam, detractionem et omnem malitiam, quae sunt veteris hominis, quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo virtutes novi hominis induite, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (I Petr. I.) (Ephes. IV). Vetus canticum est, animositas, superbia, odium. Novum vero canticum, est, mansuetudo, humilitas, charitas. Et non solum cantate ore, sed bene psallite ei, id est, bene operando laudate eum in vociferatione, id est, omni mentis intentione, vel ineffabiliter. Alibi, in jubilatione. Ideo Dominum laudate, 131.0306D| et ei vivite: Quia rectum est verbum Domini: omnis promissio ejus vera; nihil promittit, et non reddit. Et omnia opera ejus quae jubet fieri, sunt in fide, scilicet neminem fallentia. Nulla enim sunt sine retributione: qui misericorditer dignatus est remunerationem promittere, fideliter vult persolvere. Teneamus fidelissimum debitorem, quia habemus misericordissimum promissorem: fideliter exhibebit, si fideliter exigamus. Quia opera ejus sunt in fide, et nostra sint in fide. Possumus et sic dicere: Cantate Domino canticum novum, id est, canticum fidei, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Sed quia fides sine operibus otiosa est (Jac. II), ideo subdit: Bene psallite ei, id est, 131.0307A| jubilatione vel vociferatione, id est, operando cum magna intentione. In tantum eum laudate, ut verba laudibus deficiant, quia jubilum est laus Dei verbis inexplicabilis. Ideo in fide operamini, quia rectum est verbum Domini, scilicet verbum fidei: unde propheta: Verbum breviatum faciet Dominus super terram (Isa. X); de quo Apostolus: Hoc est verbum fidei quod praedicamus (Rom. IX). Illud verbum rectum est, quia est in operatione; unde sequitur: Et omnia opera ejus in fide. Nullus potest bene operari extra fidem, sive hoc, sive illo modo; quod sequitur, sic continuatur. Revera sunt in fide, quia omnia aut sunt misericordia, aut judicium: et hoc in fide, quia nunquam sine remuneratione. Diligit misericordiam: ergo et nos diligamus misericordiam. 131.0307B| Quae major potest esse hac Dei misericordia, quod aversos vocat, quod condonat, quod patiens est super peccatores donec convertantur? Hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, obliviscitur praeterita, promittit futura. Non deserit laborantes et in illo confidentes; donat unde sibi sacrificetur, tribuit unde placetur: vel alia causa quare sit cantandum, quia diligit misericordiam qua vocat, qua justificat, et judicium, quo suos flagellat, malos excaecat. Diligit et judicium, quia discernit inter justum et impium, justis dans praemium, dans injustis poenam. Ita et nos diligamus judicium, juste judicemus. Multi putant se bene agere, cum defendendo causam pauperis, vertunt jus in injustitiam: quod non est faciendum, quia nec 131.0307C| misericordia debet impedire judicium, nec judicium misericordiam. Si volumus pauperi subvenire, post judicium misericordiam faciamus, vel postulemus a fonte. Probat quod misericordiam diligat. Misercordia Domini plena est terra, id est, Ecclesia, quae est terra Domini et ejus haereditas, est plena operariorum misericordiae Domini. Ostendit per quos operarios implevit hanc terram. Verbo Domini coeli firmati sunt, id est, doctrina et operatione Filii. Coeli, id est, apostoli pluentes doctrinis, tonantes minis, coruscantes miraculis, firmati sunt in fide, spe et charitate. Filius Dei Verbum dicitur, quia interpretatur vobis voluntatem Dei. Et spiritu oris ejus, id est, Spiritu sancto misso de 131.0307D| coelis, ab ore ejus, id est, Christo, qui est os Patris, quia per illum nobis locutus. Hic ostendit quod Spiritus sanctus a Filio procedit: ab illo spiritu omnis virtus eorum, scilicet quod sunt tonantes minis, coruscantes miraculis: hic Trinitas notatur. Huc usque ostensio misericordiae. Diligit et judicium, congregans sicut in utre aquas maris, id est, reservans ibi fluitantes voluntates amaricantium persecutorum, compescens eas ut non saeviant nisi eo permittente, ut habeat unde filios erudiat et servos puniat; probet pios, et damnet impios; suos milites coronet, et persequentium rabiem retundat: vel persecutorum saevitiam quae olim aperte et passim vagabatur collegit et constrinxit in paucis, ut quamvis habeant voluntatem, non tamen possint 131.0308A| nisi permissi, sicut aqua in utre non exit, nisi cum vult ille qui in potestate habet utrem. Ponens in thesauris abyssos, non solum alios, sed etiam perditissimos, etiam desperatos in camera sua habet repositos; illi etiam in potestate sua sunt, ut nihil possint nisi permissi, ut habeat unde tribuat donaria militibus suis, unde coronet bonos, damnet malos, suos probet, impios consumat. Ergo timeat Dominum omnis terra, id est, omnes illi qui terram, id est, corpus suum ita excoluerunt, ut tandem immortalem recipiant, illum solum timeant cui omnia obediunt necessitate. Saevit serpens, timeat Dominum; saevit leo, timeat Dominum; saevit tyrannus, timeat Dominum: nihil enim plus haec possunt, nisi quantum ille permiserit. Nec moveatur aliquo 131.0308B| horum, scilicet a suo proposito. Ab eo autem, scilicet Domino, commoveantur omnes inhabitantes orbem, ut quo ille jusserit moveantur, euntes de virtute in virtutem, omnes perfecti qui agrum suum orbiculatum fecerunt, omni enormitate amputata, id est, qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, et sic inhabitant illum orbem et non inhabitantur; illi timeant Dominum timore casto, et non mundum, qui nihil potest in eos, nisi permissus. Aliter: Et spiritu oris ejus, id est, spiritu Christi, omnis virtus eorum, scilicet apostolorum. Quod sequitur ad istud sic continuatur: Ejus dico: qui est congregans, scilicet per illos coelos, aquas maris, id est, hujus saeculi fluctus et persecutiones quasi in utrem, ut in paucis jam saeviat istud saeculum, 131.0308C| cum jam per doctrinam apostolorum major pars conversa sit ad fidem. Et ne aliquis gloriaretur temeraria exsultatione, dicens: Nihil ergo timendum, quia congregatae sunt aquae maris, subjungit: Timeat Dominum omnis terra. Exsultet, quia misericordia Domini plena est terra. Timeat autem peccare et ab eo recedere. Dominum solum timeat Ecclesia et non alia, quia alia omnia in ejus sunt potestate et nihil possunt nisi eo permittente.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt, scilicet creatione prima; vel, ipse dixit, id est, permisit, et facta sunt quaecunque fiunt, sive quae ipse fecit, sive quae fieri permittit, et nihil fit eo non permittente. Et bene in eo quod dicit, facta intelligimus omnia, quia factum est quoddam incertum et confusum, hoc solo certum 131.0308D| quod factum est. Et ideo quod dicit, dixit, minus intelligitur quam quod dicit, mandavit, quia quod mandamus ratum esse volumus. Ipse mandavit, et creata sunt. Et quae separatim post recreata sunt in sanctificationem omnia ex eo sunt, et nihil possunt haec vel illi nisi per eum. Et ideo Dominus dissipat consilia gentium quaerentium nomen ejus delere, sanctos ejus morti tradere, et a Deo suo devocare. Gentes autem non dissipant consilium Domini. Reprobat autem cogitationes populorum, Judaeorum scilicet: Jube ergo custodiri sepulcrum, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum et dicant plebi, Surrexit a mortuis (Matth. XXVII): populi autem non reprobant consilium Domini. Et reprobat consilia 131.0309A| principum, scilicet Annae et Caiphae, qui dicit: Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo (Joan. XI); vel omnium principum quaerentium sua, non quae sunt Dei. Principes autem non reprobant consilium Dei. Et hoc est quod sequitur: Consilium autem Domini in aeternum manet, scilicet ut resurgeret et humanum genus redimeret, scilicet, cogitationes cordis ejus a generatione in generationem, quia ejus consilium quod fuit dispositionis antiquae, reparationis novae, felicitatis aeternae, permanet et in generatione prima et generatione secunda immutabile. In prima fuit prophetatum, in secunda impletum, vel in generationem temporalem, in generationem aeternam. In aliis minus est cogitatio quam consilium. Consilium est cogitata ratio, sed in Deo 131.0309B| idem est: ideo hic indifferenter ponuntur.
Hoc est illud consilium Domini ut gens sua eligat sibi Deum ad beatitudinem, in quo solo est vera beatitudo. Nullus enim beatitudinem veram habere potest a se inferiori, omnes volunt esse beati, sed illi soli sunt beati qui supra se beari quaerunt. Quasi dicat: Revera consilium Domini in aeternum manet quia beata est gens cujus est Dominus voluntate, Deus ejus necessitate quae non alium Dominum elegit in haereditatem sibi, id est, populus per gratiam acquisitus. Elegit dico per gratiam, non per meritum, hoc modo, De coelo respexit Dominus, id est, de humanitate Verbi per quam se ad infirmitatem nostram divinitas inclinavit, respexit Dominus, qui prius in Adam despexit, et respiciendo vidit, id est, misericorditer elegit, 131.0309C| omnes filios hominum, id est omnes Judaeos futuros per gratiam suam imitatores patriarcharum et prophetarum. Et non solum de coelo respexit, sed etiam de praeparato habitaculo suo, id est, de apostolis quos per gratiam suam tales fecit in quibus habitaret, respexit super omnes qui habitant terram, id est, misericordiam suam exhibuit super omnes illos de gentibus qui terram, id est, carnem suam sic colunt, sic spinis et tribulis emundant ut quandoque illam immortalem recipiant tales inhabitant, et non inhabitantur. Qui ut idonei fierent ad electionem finxit singulatim corda eorum, id est, informavit et aptavit corda eorum, dando illis diversa dona sancti Spiritus. Unde Apostolus: Unusquisque proprium donum habet ex Deo (I Cor. VII); vel sigillatim, id est, sigillando et imprimendo 131.0309D| illis imaginem suam. Vel, singillatim, id est, singulis sigillum Spiritus imprimens. Et non solum corda finxit, sed intelligit omnia opera eorum. Misericordia Dei magna non dicit, intelligere facit: sed, ipse in illis intelligit juxta illud, Domino cooperante (Marc. XVI), vel intelligit, scilicet qua intentione fiant: intelligit, id est, videt quia omnia sunt nuda et aperta oculis ejus; ad hoc videt ut ea dirigat. Et revera isti soli beati, isti soli salvi qui per gratiam justificantur, et non ex meritis: nam alii minime. Et hoc ostendit a majori, quia neque potentes ut reges, neque fortes ut gigantes qui alios salvare non possunt; nam nec seipsos. Non salvatur rex salvatione vera per multam virtutem. Quasi dicat: salvatur rex, 131.0310A| sed non per pompam suam. Et gigas, id est, robustus non salvabitur in multitudine virtutis suae. Ideo per hoc non salvantur, quia fallax est equus ad salutem. Equus, id est, dignitas et pompa saecularis videtur promittere beatitudinem, sed non persolvit, si ad regem volumus istud conferre. Si autem ad gigantem, hoc modo: Fallax equus, id est, humanum corpus quod est sine intellectu ut equus, et quod sine sessore, id est, animi regimine, per abrupta fertur. Fallax est ad salutem, quia impedimentum est animae. Aliter, in bonam partem: Non salvatur rex per multam virtutem. Etiam ille qui carnalibus concupiscentiis resistit, vel diabolum et angelos ejus impugnat, si de se praesumit, non salvatur: quia fallax est equus, id est, homo ad salutem, non habeat Deum 131.0310B| sessorem suum: quia neque volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX). Job de Deo dixit: Balteum regum dissolvit, et renes eorum fune praecingit (Job XII). Hoc dictum est de illis qui regunt illicitos motus bene, et praesumunt de se: illorum balteum dissolvit, id est, permittit eos cadere, ut Petrus qui negavit, Thomas qui dixit, Omnes cum eo moriamur (Joan. XI), primus se in pedes conjecit. Joannes, qui supra pectus in coena recubuit (Joan. XIII), relicta sindone nudus aufugit (Marc. XIV): et hoc ad utilitatem illorum, quia postea praecinget renes eorum constantia. Salvatur rex, salvatur et gigas. In multitudine autem suae virtutis non salvabitur. In quo ergo salus? Ecce quasi in evidenti est, Oculi Domini, id est, respectus misericordiae Domini super 131.0310C| timentes eum, ut evellat de laqueo pedes eorum, ne ad eum respicientes in foveam cadant vel laqueum. Et in eis qui sperant super misericordia ejus, id est, qui sic eum timent ut in alio non sperent, vel qui sperant in ejus remuneratione. Timor enim sine spe, desperatio est: spes autem sine timore, praesumptio. Ad hoc sunt oculi Domini super justos, ut tandem eruat a morte aeterna animas eorum, et interim alat eos in fame, id est, in tempore famis: quia facit in hoc tempore esurire justitiam, et illa refici. Unde quia reficit in tempore famis et tandem in diebus plenitudinis saturabit, anima nostra sustinet Dominum, quem habet misericordissimum promissorem, exspectat fidelissimum debitorem, si moram seram fecerit, sustinet pondus praeceptorum ejus. Et merito, 131.0310D| quoniam adjutor in perficiendo in bonis, et protector noster est, scilicet in malis, ne deficiamus.
Et ideo merito illum sustinet, illum exspectat: quia in eo laetabitur cor nostrum, etsi tribuletur caro nostra. Et in nomine sancto ejus speravimus, non in nostro, ut Adam qui voluit sibi esse Deus: speravimus hoc nomine quod est Deus, quia δέος timor, et nos eum timentes, speravimus in sancto qui sanctos facit, vel in nomine hoc, scilicet Deum, exhibentes ei dignum servitium, et nos humiliantes, speravimus. Et ut laetemur, fiat misericordia tua, id est, remuneratio tua, Domine, super nos. Ad illum modum ad quem in te speravimus, qui multum sperat multa illi remunerantur, unicuique pro modo suo.
PSALMUS XXXIII. PSALMUS DAVID CUM MUTAVIT VULTUM SUUM CORAM ABIMELECH, ET DIMISIT EUM, ET ABIIT. 131.0311A| « Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti et laetentur. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. Exquisivi Dominum, et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat 131.0311B| in eo. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos. Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam. Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. 131.0311C| Multae tribulationes justorum, et de his omnibus liberabit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Mors peccatorum pessima: et qui oderunt justum, delinquent. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo. »
ENARRATIO. Psalmus David, cum immutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Legitur in libro Regum (I Reg. XXI), quomodo David interfecit Goliath Philistaeum, et pro hoc negotio venit in gratiam Saul regis Israel, ut etiam daret ei filiam suam Michol, et conviva regis esset; sed postea cum in choro canentium audivit Saul praelationem David, Saul 131.0311D| percussit mille, et David decem millia, in millibus suis indignatus rex, voluit interficere David: fugiens autem David a facie Saul, venit in terram Philisthinorum ad Geth civitatem Achis. Cumque hoc nuntiatum foret Achis, misit legatos qui David apprehenderent, et ad eum ducerent ut interficeretur. Sed misericordia Dei praeveniente, cecidit Spiritus sanctus super eum, et mutavit vultum suum, simulans se arreptitium. Decorus enim erat aspectu, et affectabat se, et tympanizabat ad portam civitatis, et ferebatur manibus suis, et procedebat ad ostium portae, et saliva decurrebat per barbam ejus; et cum eum vidisset Achis, putans cum insanire, dixit? Cur adduxistis mihi hominem furibundum? Nunquid desidero arreptitium? Non curavit 131.0312A| de eo. Et dimisit David, et abiit. Cum autem historia narret vultus mutationem factum coram Achis, titulus autem habeat coram Abimelech, potest dici quod Achis proprium nomen illius regis esset, Abimelech autem commune omnium regem Philisthinorum, ut Pharao Aegyptiorum, Caesar Romanorum, vel mutatio nominum trahit nos ad mysterium. In David intelligimus Christum, in Goliath diabolum, quem superbum Christus humilis devicit, sicut David parvus magnum Goliath jactantem suas vires, et ostentantem Israelitis arma sua. Abimelech interpretatur patris mei regnum. Regnum David, patris Christi secundum carnem, fuit populus Judaicus: et coram Judaico populo mutavit Christus vultum suum, quando sacrificium illud quod erat in 131.0312B| populo illo secundum ordinem, Aaron transtulit in corpus et sanguinem suum secundum ordinem Melchisedech, qui in figura hujus sacrificii obtulit Deo panem et vinum (Gen. XIV; Hebr. VII): et haec mutatio facta est, quando in coena illa qua tradebatur, accepit panem et benedixit, et fregit, et dedit discipulis suis, dicens: Hoc est corpus meum. Similiter et vinum accipit (Matth. XXVI; Marc. XIV; Luc. XXII), et sanctificando mutavit in sanguinem suum. Et cum hoc faceret, quodam modo ferebatur in manibus suis, quod in specie, panis magis corpus suum accipi voluit, quam alia: quia vinum corpus dementat, ita et imitatio passionis Christi sanctos martyres adeo inebriavit, ut ab humana mente omnino in divinam transferret, et terrena penitus oblivisci 131.0312C| faceret. Et in hac traditione corporis et sanguinis sui, commendavit nobis humilitatem suam qui, cum dives esset, factus est pauper pro nobis (II Cor. VIII): et Rex angelorum factus est homo, ut panem angelorum manducaret homo. Tanta enim erat humana superbia ut nec patriarcham, nec prophetam, nec alium aliquem hominem imitari dignaretur. Ut ergo haec superbia se humiliaret, factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Immortalis formam mortalem induit, ut mortalis assumeret immortalem: descendit ille, ut nos ascenderemus. In hac autem mutatione vultus, id est sacrificii, in quo voluntas Dei quodam modo ostendebatur, quia per haec temporalia instituta voluit ostendere vera, et aeterna, affectabat se. Quae major affectio, quam quod 131.0312D| Deus immortalis per multa indigna et multa probra subiret mortem temporalem, ut humanum genus a morte aeterna eriperet? Tympanizabat ad portam civitatis, quia corpus suum in cruce affixum clavis extendit, ut corda hominum quae pervia erant diabolo clauderet inimico, et aperiret Deo. Et procidebat ad ostium portae, id est, humiliabat se usque ad initium fidei nostrae, quae fides introitus est in Ecclesiam. Salivae autem in barbam defluebant, quae salivae puerorum sunt, quia verba Domini quibus corporis sui et sanguinis commendatio fiebat, infantilia Judaeis videbantur, in quibus verbis Divinitas per humanitatem latebat, quia in barba fortitudo notatur: cum enim diceret: Nisi manducaverit quis 131.0313A| carnem filii hominis, et biberit ejus sanguinem, non habebit vitam (Joan. VI): multi audientes et ignorantes opus divinitatis in his latere, abierunt retrorsum, etiam ex discipulis, dicentes: Durus est hic sermo, et quis poterit eum audire (Joan. VI)? Putabant enim ut carnem suam, quam videbant, eis vellet dare ad manducandum. Et conversus Dominus ad discipulos suos undecim, dixit: Nunquid et vos vultis abire? Respondit Petrus pro omnibus: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae habes (Ibid.). Spiritus est qui vivificat, caro autem infirma est (Ibid.). In his qui retrorsum abierunt, non intelligentes commutationem hujus sacrificii, intelligitur Achis, qui interpretatur quid est hoc? et significat ignorantiam, apud quos cum a Pharisaeis et summis sacerdotibus 131.0313B| et scribis ad mortem quaereretur, in porta civitatis manentibus tympanizabat, id est, apostolis in fide jam positis quae est introitus ad Jerusalem coelestem, sonum dulcem de tympano protulit, doctrinam scilicet carnis suae mortificandae. Et quia ille populus incredulus commendationem veri sacrificii intelligere noluit, et exemplum humilitatis Christi non recepit, dimisit eum Christus et abiit, id est, transtulit ad gentes, ut per hoc salvarentur. Et est vox Christi in hoc psalmo, commendantis novum sacrificium corporis et sanguinis sui: et proponentis in se exemplum humilitatis humano generi, qui, cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum formam servi suscipiens (Phil. II).
Benedicam Dominum in omni tempore. Ego, qui 131.0313C| hactenus benedixi Dominum ad horam per legalia sacrificia secundum ordinem Aaron in populo Israelitico, nunc benedicam novo sacrificio secundum ordinem Melchisedech, qui et tempore et dignitate prior fuit, cui Abram decimas dedit, in quo Aaron decimatus fuit. Et hoc faciam in populo Christiano, sumendo corpus et sanguinem meum, id est, imitando humilitatem meam, non ad horam, sed omni tempore, quia hoc sacrificium non est ad tempus institutum. Scilicet semper laus ejus, scilicet erit, in ore meo, id est, et in prosperis et in adversis. Superbi hujus saeculi prosperitate elati in prosperis benedicunt, in adversis maledicunt ore corporis et ore cordis. Dominus dedit, Dominus abstulit (Job I). Hoc modo benedicam: In Domino laudabitur anima 131.0313D| mea: vita mea per se vituperabilis laudabitur, id est laudabilis erit, in Domino, id est, in misericordia et in donis Domini: nihil mihi attribuam. Audiant, scilicet hanc humilitatem meam, mansueti, humiles audiant et imitentur, id est, discant animam suam in Domino laudare, et non in se, non in saeculo, et laetentur vera laetitia. Ideo mansueti audiant hoc sacrificium immutatum et intelligant, quia superbi audire noluerunt, qui dixerunt: Durus est hic sermo (Joan. VI), et laetentur in exemplum mei, non contristentur ut illi qui dixerunt: et quis poterit eum audire? (ibid.) Et quia in hac laetitia non est locus invidiae, et omne bonum in commune collatum pulchrius enitescit, nolo solus habere, nolo solus accedere, 131.0314A| ut amatores saeculi ad hoc quod diligunt, sed quotquot possum, volo mecum trahere ad amorem Dei, obsecrando, admonendo, orando, rationem reddendo. O vos, mansueti, magnificate Dominum mecum, bene operando: humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet (I Petr. V) mecum: ut sicut ego vivo propter Patrem, ita et vos propter eum. Et exaltemus nomen ejus in idipsum. In nobis magnum faciamus eum recte vivendo, et alios ad amorem illius trahendo, scilicet exsultatione tendente in idipsum, id est in Deum, scilicet in omnibus ejus misericordiam commendantes, vel in invicem aliter alterius onera portando, et sic legem Christi implendo (Gal. VI); et in hoc me habete exemplum, quia Christus: exquisivi Dominum: ex omnibus illis gloriam 131.0314B| quaesivi, illum solum amavi. Et quia illum solum quaesivi, exaudivit me, scilicet hac exaudiditione. Et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me, tam exterioribus quam interioribus. Ergo, meo exemplo, accedite ad eum animo, non loco, non eo modo quo illi accesserunt qui me crucifixerunt: sed sumendo corpus et sanguinem Christi, et imitando ejus humilitatem. Et hoc modo accedendo illuminamini a tenebris ignorantiae, ut non sitis Achis, scientes quid sit sacrificium illud, et quid notet et propter quid sit juxta illud Apostoli: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V), qui est lux vera: ipse enim est nobis liber et exemplar vitae. Et post ejus illuminationem facies vestrae non erubescent. Interiores scilicet conscientiae 131.0314C| jam mundatae, vel exteriores, non confundentur ante verum judicem, neque hic erubescent de paupertate et ignominia. Quasi dicat: Et ut facies vestrae non confundantur, imitamini humilitatem meam, qui cum dives essem, factus sum pauper pro vobis (II Cor. VIII); ita et vos nolite gloriam vestram quaerere, sed Dei. Iste pauper, id est, ego humilis, non praesumens nisi de sola Dei misericordia, clamavit, id est, omni intentione ad Deum se erexit. et non fuit confusus, quia Dominus exaudivit eum, ex omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. Ergo et vos exaudiet, si humiles fueritis, si ad eum clamaveritis. Et revera potestis clamare, quia habetis me non solum exemplum, sed et auxilium, quia angelus Domini, scilicet Christus 131.0314D| magni consilii angelus (Isa. IX), immittet, id est immissionem faciet, id est auxilium suum, in circuitu timentium eum, id est, ad defensionem illorum qui eum timent. Et eripiet eos, hic ab interiori confusione, et tandem exteriori. Vel immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos, quia quisque fidelis habet angelum bonum qui eum custodit, sicut in Evangelio: Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matt. XVIII). Ergo quia me habetis exemplum, habetis et auxilium, gustate Dominum, sumite corpus ejus et sanguinem: et videte, id est intelligite, quoniam suavis est Dominus. Ac si dicat: Sumite sacrificium corporis et sanguinis mei, et intelligite quid sumatis, quia in exemplum humilitatis 131.0315A| et patientiae meae hoc sumitis, ut sicut ego gloriam meam non quaesivi, sed Domini, ita et vos: sumite cum timore et reverentia, et videbitis quoniam suavis est Dominus. Sicut ego de morte transivi ad vitam, de passione ad suavitatem et gloriam, ita, et vos comedentes me, id est, imitantes passionem et humilitatem meam in hac vita, videbitis tandem quoniam Dominus, qui modo amarus videtur propter passionum tolerantiam, suavis est in remuneratione. Gustate et nolite esse Achis, id est, error et ignorantia, ut dicatis: Quomodo iste poterit nobis dare carnem manducare (Joan. VI)? Si ignoras, gusta et vide, quoniam suavis est Dominus. Si autem non intelligis, rex Achis immutat faciem suam, et recedit a te. Et quia suavis est Dominus in remuneratione, 131.0315B| beatus vir qui sperat in eo: quia etsi nunc videatur miser, tandem beatus erit, cum mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV). Et quia spes sine tempore praesumptio est, timete Dominum timore casto, timentes eum offendere. Quasi dicat: Timendo eum non mentiar, non fraudem faciam, non ero avarus, non ambitiosus, et ideo pauper: ad hoc, quoniam non est inopia timentibus eum: veri boni inopia non est timentibus eum, quia habent eum in quo sunt omnia bona, et si pauperes videantur, non habentes haec falsa bona, tamen intus divites sunt, et quandoque foris indigentia supplebitur. Et ideo nolite timere pauperes fieri in his falsis bonis propter eum, quia divites hujus saeculi, abundantes divitiis et sibi sufficere credentes, tamen eguerunt illo 131.0315C| vero bono: foris divites, intus sunt pauperes. Quasi dicat: Timentibus Deum non est inopia, nam non timentibus est inopia. Vel vos, gentes, quae pauperes estis, id est, quae ad justitiam vobis non sufficere creditis, accedite ad eum, quia nihil vobis in eo deerit. Divites, id est, Judaei, qui sibi in lege et terrenis bonis sufficere putaverunt, eguerunt pane Verbi Dei. Unde propheta: Ecce ego mittam in vos famem non panis, sed audiendi Verbi Dei (Amos VIII). Et quanquam eguerunt illo vero bono, tamen esurierunt naturali intentione, quia naturaliter omnes ad beatitudinem tendunt, etsi quosdam devius error abducit. Inquirentes autem Dominum, scilicet intus quaerentes passibus animi non corporis, illum in 131.0315D| quo est verum et summum bonum, non minuentur omni bono, imo augebuntur, quia nunc habent ex parte, et tandem habebunt perfecte. Nullo bono minuentur, quia habebunt illum in quo est omne bonum. Et quia non est inopia timentibus eum, venite, filii, passibus fidei: et si dixerim vos timere, tamen filii estis juxta illud: Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I): venite bene operando; si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite (Joan. VIII), audite me aure audiendi. Timorem Domini docebo vos, id est, qualiter debeatis Deum timere, ut nihil vobis desit in ullo bono. Et ne quisquis dicat se timere Dominum, determinat quis sit qui Dominum timeat timore casto. Quis est homo, scilicet qui timet Dominum? Ille qui vult vitam, 131.0316A| id est, qui in Dei studio, in Dei opere suo ad hoc tendit, ut Deo adhaereat, in quo est vera vita. Et ille vult vitam, qui diligit videre dies bonos, id est, qui non delectatur in diebus malis, sed omni intentione ad illam vitam tendit, in qua nulla erit adversitas. Aliter: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quisque dicit, ego: ergo fac ea quae sequuntur. Prohibe linguam tuam a malo, ut eundo per circuitum accuses Creatorem, cum te accusando, possis de compendio eum placare. Prohibe linguam tuam a malo, quia perfectus est qui non peccat in lingua, a malo, id est a detractione: et labia tua ne loquantur dolum: labia cordis non circumveniant fratrem dolose. Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII). Et alibi: Cultus justitiae, silentium 131.0316B| et pax (Isa. XXXII). Declina a malo; non sufficit, quia non est satis non spoliare pauperem, nisi eum vestias. Dives ille qui in inferno cruciabatur, non legitur quod de rapina vixerit, sed quod sua cum Lazaro non divisit (Luc. XVI). Ideo sequitur: Et fac bonum, omne quod potes. Nihil prodest si destruis et non aedificas; si destruis vitia, et non aedificas virtutes: nam habeo Dominum adjutorem. Et faciendo bonum, noli quaerere hic mercedem, sed inquire pacem, id est, remunerationem: ne tibi dicatur: Recepisti mercedem. Et persequere eam, id est, ne desistas. Et potes eam inquirere, quia oculi Domini, id est, respectus misericordiae Domini, super justos, id est, super eos qui voluntatem Domini Dei sui suae voluntati praeponunt. Et aures ejus in 131.0316C| preces eorum, quia nihil desiderant nisi quod desiderandum est, id est, exauditio ejus et dispositio misericordiae in preces eorum. Etsi enim non videantur exaudiri interdum cum clamant, in tribulationibus tamen exaudiuntur, quia tribulatio patientiam operatur (Rom. V): quidquid sibi utile rogant justi, praesto est ad tribuendum gratia Dei. Et ne quis pravus hoc audito diceret: Secure peccabo, quia Deus justos tantum videt, non me; addit: Vultus autem Domini super facientes mala, non ad salvandum, sed ut perdat de terra scilicet viventium memoriam eorum, id est, famam et gloriam, quam sibi paraverunt in terra morientium. Non ideo perdet quod ibi sit; sed quia ipsi putant se habituros sicut hic. Dictum est, Et aures ejus in preces eorum: 131.0316D| et merito, quia clamaverunt justi, scilicet ad Dominum, id est, liberam et validam intentionem oris et operis ad eum direxerunt, id est, idoneos et dignos ejus exauditione fecerunt irremisse agendo. Et ideo Dominus exaudivit eos: quod mihi patet, quia ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Hic liberavit, quia magis profuerunt tribulationes quam obessent, et tandem penitus liberabit. Et non mirum si eos liberat, quia juxta est. Clamaverunt tres pueri et liberati sunt manifeste (Dan. III): clamaverunt Machabaei, similiter justi, et non sunt liberati, et tamen utrique vera salvatione sunt liberati (II Mach. VII). Juxta est Dominus, id est, auxilium Domini praesto est non omnibus qui tribulantur, sed illis qui 131.0317A| tribulatio sunt corde, id est, qui in tribulationibus cor suum, id est, superbiam cordis conterunt et humiliant; quod et subjungit, et humiles spiritu, non contra Dominum murmurantes de injustitia, sed ejus paternam disciplinam ut boni filii humiliter suscipientes, salvabit nunc interim interiori salvatione, et tandem etiam exteriori. Aliis tribulatis non est prope, sed longe juxta illud: Ego sum Deus de prope, et Deus de longe (Jer. XXIII). Quasi dicat: Ego dixi, ex omnibus tribulationibus liberabit justos. Nam multae sunt tribulationes justorum. Omnes enim qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III), de omnibus his liberabit eos, tandem in praemio. Interim autem custodit Dominus omnia ossa eorum, id est, omnes virtutes 131.0317B| quae sunt robur animae. Dando patientiam, custodiet ut in nulla virtute et nullo bono proposito deficiant. Unum ex his, scilicet ossibus, non conteretur, etsi conteratur os corporis, etsi frangatur, et diminuatur, ossa animae non solum non frangentur, imo robustiora fient: carnis enim domatione spiritus roboratur. Justorum ossa custodit Dominus, injustorum autem confringet. Et ideo mors peccatorum pessima, quia in eo quod optimum habent, moriuntur, id est, in anima. Mors enim animae, est separari a Deo suo, sine quo vivere nequit: etsi moriantur in deliciis, pessima est quia non moriuntur laboribus. Sed quia nullus est sine peccato, ne hoc fideles deterreret, subjungit: Et qui oderunt justum, delinquent. Quasi dicat: Et illi soli delinquent 131.0317C| in vitam, et incurrent hanc mortem, qui oderunt me justum, salvatorem et reconciliatorem eorum, qui sacramentum corporis et sanguinis mei odio habent, contemnentes me, Achis similes. Quia multa sunt genera peccatorum, et non esse peccatorem in hac vita difficile est, cujus peccatoris mors sit pessima, determinat. Hic est enim modus humanae justitiae, ut vita mortalis quantumlibet proficiat, quia sine delicto esse non potest, in hoc non delinquat, dum sperat in eum in quo est remissio peccatorum. Redimet Dominus, scilicet ab illa pessima morte, per quam a temporali miseria transitur in aeternam, animas servorum suorum; et hoc ideo, quia non delinquent, scilicet gravissimo delicto, non credendo in eum in quo est remissio peccatorum: 131.0317D| omnes qui sperant in eo.
PSALMUS XXXIV. IN FINEM PSALMUS IPSI DAVID. « Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum. Confundantur et revereantur quaerentes animam meam. Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. Fiant viae illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. Quoniam gratis absconderunt mihi interitum 131.0318A| laquei sui, supervacue exprobraverunt animam meam. Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. Anima autem mea exsultavit in Domino, et delectabitur super salutari suo. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum ejus, egenum et pauperem a diripientibus eum. Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Retribuerant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae. Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum sic complacebam, quasi lugens et contristatus 131.0318B| sic humiliabar. Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi. Dissipati sunt, nec compuncti tentaverunt me: subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis. Domine, quando respicies, restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. Confitebor tibi in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te. Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis et annuunt oculis. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant. Et dilataverunt super me os suum: dixerunt, Euge, euge, viderunt oculi nostri. Vidisti, Domine, ne sileas: Domine, ne discedas a 131.0318C| me. Exsurge et intende judicio meo, Deus meus, et Dominus meus in causam meam. Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. Non dicant in cordibus suis, Euge, euge animae nostrae; nec dicant: Devoravimus eum. Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia, qui maligna loquuntur super me. Exsultent et laetentur, qui volunt justitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam. »
ENARRATIO. In hoc psalmo vox est capitis nostri suo exemplo docentis in tribulationibus orandum, ut liberemur 131.0318D| ab inimicis interioribus et exterioribus. David interpretatur manu fortis, quia nostram mortem sua morte devicit: visu desiderabilis, quia vitam aeternam promisit. Quid autem fortius ea manu, quae tetigit loculum: et resedit mortuus? (Luc. VII.) Quid fortius ea manu, quae mundum devicit, diabolum ejecit non armata ferro, sed clavis affixa ligno? Quid desiderabilius visu eo, quem ut videre possent sancti martyres, qui eum non viderunt, per omnia tormentorum genera ad eum venire non dubitarunt? Totus Christus hic loquitur et hic orat, prius in se passus, et nunc quotidie patiens in membris suis.
Judica, Domine, nocentes me. O Domine Pater! vel, Domine Verbum, age quod agis, exerce potentiam 131.0319A| tuam. Judica illos qui judiciaria potestate tuum judicium subvertere conantur; da eos in caecitatem mentis: nisi enim pravis meritis eorum exigentibus intus excaecati essent, nequaquam in auctorem salutis eorum sententias mortis darent, Judaei in Christum, et alii increduli in praedicatores hujus salutis.
Vel judica inter me Christum et Judaeos persequentes, id est, discerne et inter Ecclesiam et suos persecutores, ut his fiat ad damnationem eorum persecutio, qua me et meos persequuntur, mihi et meis ad gloriam. Et hoc modo judica. Expugna impugnantes me. Ipsi judicant me et meos manifesto judicio, sed tu judica eos occulto. Expugna, id est, supera intus impugnantes me foris, Judaeos me impugnantes et membra mea. Vel diabolum et angelos 131.0319B| ejus expugna, ut meis non praevaleant. Et ut expugnes, apprehende arma et scutum, id est, animam meam et meorum potentia divinitatis tuae sustineat: quae animae sunt arma, quia per illas militas et vulneras inimicos, quia scutum sunt, quia et se protegunt et alios: et haec tamen arma aliis armis numerantur, juxta illud Apostoli: In omnibus sumentes scutum fidei et galeam salutis et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Eph. VI). Aliud est in divinis armis, aliud in humanis. In divinis, unum in diversis accipitur, ut fides pro scuto et galea. In humanis, minime. Tu apprehende, quia arma quantumlibet sunt apta ad pugnam, per se nihil faciunt, nisi forti manu gestentur. Magnum etiam fidelibus praebet propheta spectaculum, cum inducit Deum armatum pro 131.0319C| suis stare. Et sic armatus, exsurge in adjutorium mihi, me sublimando, adversarios deprimendo. Deus immutabilis est: sed tunc dicitur jacere, cum nos permittit deficere. Tunc vero dicitur exsurgere cum nos armis virtutum ad pugnam parat, et fortes ad resistendum facit. Hoc modo exsurge in adjutorium mihi. Effunde frameam, id est, multiplica gladium tuum, fideles tuos, per quos vigiles inimicos meos. Vel frameam tuam, id est me Christum tuum, qui sum framea, id est, gladius tuus. Non enim veni mittere pacem in terram, sed gladium (Matth. X; Luc XI). Effunde, id est, in gentium notitiam educ, ut ad imitationem meae, multae frameae fiant. Et hoc modo conclude, id est, muni me et meos; quanto enim mei frameati plures erunt, tanto magis munitus ero. Vel, 131.0319D| conclude, scilicet ora inimicorum: et fac fideles per confirmationem mei ita circumspectos, ut non habeant adversarii quid contradicere: imo habeant per innocentiam et bonos mores revereri, adversus eos qui me persequuntur. Dic animae meae, id est, fac intelligere animam meam et meorum, a te solo esse salutem. Illi dicunt humano cordi Deum non esse adjutorem, ut aliena auxilia petens ab eis opprimar; sed tu dic animae meae: Salus tua ego sum. Dic animae meae, id est, dicere nunquam desiste: et ita dic ut audiam: non est dici nisi audienti, tunc dices, si audiam. Adae illud dicere non dedisti, quando illicito delectatus, assensum praebuit (Gen. III): Salus tua ego sum, et ideo nullum damnum sibi 131.0320A| putet anima mea, obedire tibi usque ad mortem.
Et effusa framea, id est, clarificata resurrectione et ascensione mea, mihique divulgata, confundantur et revereantur illi, qui prius quaerebant perdere animam, id est, vitam meam et meorum: confundantur, attendentes peccata sua: erubescant et revereantur, scilicet judicium meum pro illis peccatis. Et reverendo judicium meum, avertantur retrorsum, ut imitatores fiant, qui prius praecedere volebant, et suum errorem defendebant. Et sic confundantur; scilicet bona confusione, cogitantes mihi mala, non solum facientes mihi et meis. Si autem retrorsum converti noluerint, fiant tanquam pulvis ante faciem venti, id est, pereant confusione aeterna. Hic duo genera carnalium persecutorum notat. Unum, eorum qui sic expugnantur, 131.0320B| ut de numero persequentium devota pietate transeant in numero fidelium. Alterum, eorum qui sic expugnantur, non ut Christo concorporentur, sed ut scilicet ab eo separati, cum impiis damnentur. Vel hoc modo in malum. Dixit superius; Dic animae meae: Salus tua ego sum: et dicta illa salute meis, confundantur, id est excaecentur interius: et revereantur, id est, timeant resurrectionem. Quaerentes animam meam ad damnationem, avertantur retrorsum, id est, cadant retro, quia ille casus est gravior. Ille cadit retro, qui peccat, et sua peccata non considerat: ille in faciem, qui sua peccata proponit ante se. Quasi dicat: In mea clarificatione meis sic contingat: justus justificetur adhuc: alienus, qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII). Qui nolunt 131.0320C| averti, fiant tanquam pulvis ante faciem venti. Sicut pulvis non potest stare contra ventum; ita isti sine soliditate fidei non valeant resistere vento tentationis, et angelus Domini, malignus spiritus, Domini per naturam, vel quia nihil potest nisi permissus a Domino; sit coarctans eos, id est, undique per varias tentationes eos ad praecipitium impellens. Fiant viae illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos; id est, in hac via similes sint iter facienti per tenebras et lubricum, cui ad lapsum et impulsor accedit: sint in tenebris positi, id est in ignorantia et caecitate mentis, et in lubrico, id est, luxuria. Luxuriosam vitam ducant, quae est ad casum prona; et tamen non desit illis persecutor diabolus. Haec non optando dicit, sed prophetando. Hieronymus: 131.0320D| Non cognoscant lumen veritatis, nec firma statione consistant, sed gressus eorum qui in hac passione grassantur, lubrici fiant, et angelo claritatis Dominicae affligantur. Quasi dicat: Et hoc illis eveniat non ex divina injustitia, sed eorum merito; quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: qui meus interitus foris, intus fuit eis laqueus; in hoc enim laqueati sunt, quo me laqueare putaverunt. Laqueus eorum contritus est, id est, temporalis interitus, quia ego resurrexi; sed illi in mortem aeternam ceciderunt, de qua non resurgent: laquei sui quia non me, sed seipsos illaqueaverunt in vindictam: supervacue exprobraverunt animam meam, id est, multa probra vitae meae imposuerunt. Vah! qui 131.0321A| destruis templum Dei (Matth. XXVII); Non est hic homo a Deo (Joan. IX); sed supervacue, id est, mendaciter et sine veritate, nihil enim potuerunt probare. Vel interitum laquei sui absconderunt, causas causis innectentes: sui, scilicet non ex vero, sed ex mendacio. Vere sui laquei interitum paraverunt, et non mei, quia veniet illi, scilicet populo Judaeorum, laqueus quem ignorat, scilicet captio Titi et Vespasiani: vel persecutoribus Ecclesiae veniet laqueus quem ignorant, in eo quod eam injuste persequuntur; quia funiculis peccatorum suorum intus ligantur, unde ad damnationem trahantur: et captio quam abscondit, populus Judaicus, id est, mortem quam mihi paravit absconse ad illaqueationem et interitum totius mundi, apprehendat eum, vel peccatorem. Cadat in ipso, scilicet 131.0321B| laqueo mortis: quem mihi paraverunt vel in ipso, ut semper in ipso sint, illis illaqueatis. Anima autem, id est, mei Christi, id est vita mea, erepta de laqueo mortis, exsultabit in Domino, non in mundo, ut illi laqueati. Et delectabitur super salutari suo, id est, de salvatione sua desuper data, non in terrenis, ut illi qui illaqueati sunt funibus peccatorum. Et non solum anima mea Christi, sed omnia ossa mea, id est, fortes mei, imitantes constantiam meam, dicent: Domine, quis similis tibi? Dicetur illis, Adora solem, adora lunam, adora statuam Jovis; sed illi cognoscentes haec omnia esse opera tua, dicent: Domine, quis in creaturis similis tui? Nullus, quia tu, et non alius, es rapiens inopem, id est, fidelem humilem, in nullius ope confidentem, nisi in tua, de manu, 131.0321C| id est potestate, fortiorum ejus. Quantum ad corpus Christum jam eripuisti: et quotidie eripis ejus membra interius, non permittens ullis tentationibus apostatare, scilicet eripiens egenum, id est, illum qui se sibi non sufficere credens credit se egere misericordia Dei. Et pauperem, id est, illum qui sibi non sufficiens ad salutem, diviti Deo adhaeret: a diripientibus eum, Christum a Judaeis et Ecclesiam a suis peccatoribus. Qui diripientes sunt multi. Nam surgentes, id est, contra me se erigentes, testes iniqui, Judaei et alii increduli, dantes testimonium falsitatis et testimonium mortis in auctorem vitae: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum (Joan. XVIII). Et revera iniqui testes, quia quae ignorabam, interrogabant me, id est, peccata quae ego per experientiam 131.0321D| nesciebam, interrogando mihi imponebant. Et in illa interrogatione, retribuebant mihi mala pro bonis: quod iniquissimum est. Qui non reddit bonum pro bono, ingratus est; qui autem malum pro malo, malus est: qui vero malum pro bono, iniquus est; id est, retribuebant mortem, quae mala erat quantum ad eorum intentionem, pro vita: haec mala, scilicet sterilitatem animae meae, id est vitae meae. Ego illis abundantiam, ipsi mihi sterilitatem; ego medicinam, ipsi vulnera; ego salutem, ipsi mortem; ego illis imbrem verbi Dei, ipsi non recipientes, fecerunt se infructuosos, similes illi arbori cui maledixit Dominus: quae culta, non reddebat fructus, sed folia (Marc. XI): scilicet reddentes verba non facta; in 131.0322A| verbis numerositatem, in factis sterilitatem. Aliter: Sterilitatem animae meae. dum regnari se non patiebantur ad vitam, sterilitatem reddebant animae meae, id est, desiderio meo. Ego autem quasi feci unde illi deficerent, et mei proficerent: quia delictum eorum salus gentibus scilicet, cum mihi molesti essent, id est, cum me propter habitum miseri molestarent, induebar cilicio, id est, latui infra metas humanitatis, non ostendens illis divinitatem meam per miracula: in nullo enim in passione ostendere noluit potentiam suam: Si enim cognovissent, non eum crucifixissent (I Cor. II), et in hoc nobis exemplum humanitatis et patientiae praebuit. Induebar cilicio, id est, latebam in similitudine carnis peccati. Et tamen quanquam mihi sterilitatem afferrent, quanquam 131.0322B| mihi cibum subtraherent, non irascebar, ut alii domini solent, subtracto cibo. Sed in illo jejunio humiliabam animam meam, id est, humilem me illis ostendebam. Ego daemonium non habeo (Joan. VIII). Tu es Christus Filius Dei vivi? Tu dicis (Matth. XVI). Et quanquam in illis esset sterilitas, tamen oratio mea in sinu meo convertetur. Ad illos convertetur, qui praefigurati sunt per manum mundatam a lepra in sinum reductam. Manus enim Moysi educta de sinu leprosa (Exod. IV), significat rescisos a corpore Christi propter lepram, id est, criminalia peccata. Manus sanata in sinum reducta significat per poenitentiam mundatos, et revocatos in Ecclesiam: in sinu meo convertetur, id est, a filiis irae convertetur in filios misericordiae, ut illos convertat, et in illis 131.0322C| non sit infructuosa, qui in sinu misericordiae Dei ad vitam praedestinati sunt: quidam enim in passione conversi sunt. Aliter quasi dicat: Ipsi mihi sterilitatem suam dabant, id est, se steriles et infructuosos, ego autem cum mihi molesti essent, id est, despicerent propter habitum pauperis, induebar cilicio, id est, quosdam ex illis peccatoribus feci indumentum meum et conformavi eos mihi. Et tamen humiliabam, id est, extenuabam et macerabam animam meam jejunio, quia non tot manducabam quot volebam. Solum enim latronem comedi et alios paucos (Luc. XXIII). Quanquam possent cognoscere in me unde meus cibus fierent, quia oratio mea non exibit foras ad alios: sed convertetur intus in sinum meum ad Verbum mihi personaliter unitum. Non enim orabam foris ad 131.0322D| alios, ut caeteri hominum. Vel quanquam humiliabar, quanquam non irascebar, tamen oratio mea in sinu meo convertetur, id est, habebam Deum, in me ipso, per quem possem vindicare in eos. Sed ideo humiliabam, quia complacebam, scilicet mihi in admonitione illorum, sic quasi aliquis gaudet in admonendo fratrem vel proximum. Et tamen sic humiliabar ab eis quasi lugens et contristatus, id est, ut possem comparari lugenti et contristato: ideo quasi lugens et contristatus, quia illi quos salvare cupiebam, et convenerunt, id est, unanimes in hoc facti sunt, non ut post me irent, sed adversum me, et quod deterius est, non coacti, non cum timore aliquo, sed laetati sunt, id est, laetanter fecerunt. Et ipsis sic 131.0323A| convenientibus, congregata sunt super me flagella, et, hoc sine mea culpa, quia ignoravi non poenam sed causam poenae quia nulla erat mea culpa. Dissipati sunt, id est, dissentientes, a se inventi sunt. Alii dicebant, quia bonus est: alii autem non (Joan. VII): nec tamen a persecutione mea destiterunt: vel hoc modo dissipati, id est, divisi. Aut duo Christi sunt, aut hic est. Vel timidi facti sunt pro miraculis pro obscuritate solis, pro terrae motu, nec tamen sunt compuncti. Tentaverunt me potius. Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce (Luc. XXIII). Subsannaverunt me subsannatione, scilicet aperta irrisione: Ave, rex Judaeorum (Matth. XXVII). Frenduerunt super me dentibus suis, Crucifige, crucige (Joan. XIX). Domine, quando respicies? Ex persona 131.0323B| suorum hoc dicit, quibus longum videtur differri vindictam usque in communem resurrectionem. Cur non modo vindicas? Cur nos modo non coronas? Qui videris despexisse in poena, cur non respicis in judicio? Quasi dicat: Scio cur differs: non facis hoc taedio, sed amore, non ex inopia, sed ex ratione. Tu enim potens es dare, sed ego impotens accipere. Non ex impotentia hoc facis, sed ex opportunitate, ut in communi resurrectione majus sit gaudium. Restitue animam meam, animam Christi tui, a malignitate eorum, in tempore praedestinato, a morte quam mihi paraverunt maligni, et unicam meam, id est Ecclesiam meam, unice dilectam. Vel animam meam, quia unica vel sola a peccato immunis: libera a leonibus, id est, a ferocitate Judaeorum. Restitue a leonibus, id est, 131.0323C| libera ab his, qui ut leones lacerant carnem ejus. Vel a leonibus, id est, a crudelitate diaboli et ministrorum ejus. Et quo fructu peto me erui? Hoc: confitebor tibi in Ecclesia magna, id est ampla: continenti bonos et malos, grana et paleas: in populo gravi laudabo te, non in palea, id est, non in illis quos ventus tentationum sublevat et dissipat, sed illis qui fide et opere firmi et stabiles nullis tentationibus moventur, in his ostendam te laudabilem. Et ut possim te laudare in populo gravi, non supergaudeant mihi, qui gavisi sunt in morte non supergaudeant non resurgenti Judaei, qui adversantur mihi inique: quia infirmi medico, servi Domino, creatura Creatori. Ostendit quomodo inique. Qui oderunt me gratis, id est sine causa, et annuunt oculis, id est, dolose mecum 131.0323D| agunt, pacem verbis praetendentes, opere autem bellum. Vel annuunt oculis, ut Judas: Ipse est, tenete eum (Matth. XXVI). Aliter pro membris: O Domine, ut te laudem meis, non supergaudeant mihi, id est meis, qui adversantur mihi inique. Non supervaleant paleae granis, scilicet ut plures imitentur vitam impiorum, quam fidem et vitam sanctorum, qui gravitatem morum et sanctitatem vitae habent. Quasi dicat: Et non mirum si cum meis dolose agunt, quoniam mihi quidem, qui immunis sum a peccato, qui ut medicus ad aegrotum veni, pacifice loquebantur, id est dolose. Magister, scimus quia verax es (Matth. XXII). Et loquentes, scilicet pacifica, in iracundia terrae, id est, in prava ira et injusta quae erat pro terrenis, quia 131.0324A| timebant amittere locum et gentem (Joan XI). Dolos cogitabant, id est, mortis causas callide exquirebant: et tandem, dilataverunt super me os suum, id est, mortis sententias in me dederunt. Reus est mortis (Matth. XXVI). Et gavisi sunt de morte mea; quia dixerunt: Euge, euge! bene evenit: viderunt oculi nostri, quod prius speravimus, ut qui promittebat vitam, moreretur. Ubi nunc facta tua? ubi mirabilia? Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII). Vidisti, Domine. Quasi dicat: Ipsi viderunt passionem meam, viderunt mortem meam qui possunt decipi: sed tu, Domine, qui non potes falli, vidisti poenam, vidisti et causam: et ideo ne sileas, scilicet a judicio, qui visus es silere scilicet in poena mea: ne sileas in causa mea, ostende causam meam esse meliorem causa 131.0324B| Judaeorum, me resuscitando. Si non descendi de cruce, resurgam de sepulcro. Et, me resuscitato, ne discedas a me, id est a meis, dando illis constantiam per fidem, spem, et charitatem, qui dixisti: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus (Matt. XXVIII). Exsurge, Domine, id est, ostende potentiam tuam in resurrectione mea: qui visus es jacere in morte mea. Et ita exsurge: intende judicio meo, id est, irremissum te fac in discernendo causam meam a causa illorum, cum quibus poena est par. Et hoc est quod sequitur, Deus meus necessitate, et Dominus voluntate. Intende in causam meam. Non discernor ab impiis quantum ad poenam: discernor autem a te quantum ad causam: ostende in resurrectione mea causam meam disparem fuisse a causa latronum, cum quibus poena 131.0324C| par fuit. Judica me secundum justitiam tuam, hoc modo discerne me ab impiis. Judaei judicaverunt me secundum justitiam suam, sed tu judica secundum justitiam tuam: non enim merito peccati mortem subii, sed causa obedientiae; et ideo justum est ut me resuscites, o Domine! cui voluntarie servio. Deus meus, creatione. Ideo judica secundum justitiam tuam, ut non supergaudeant mihi. Si gaudent de mea morte, tristentur de resurrectione. Vel non supergaudeant meis, devocando eos qui gaudent de eorum interitu, scilicet non dicant in cordibus suis, id est, in cogitationibus, etsi dicunt in labiis, Euge, euge! animae nostrae; bene contigit voluntati nostrae: ideo bene quia devoravimus eum, deglutivimus et transjecimus in corpus nostrum, devocando 131.0324D| a Deo suo, et nobis conformando. Imo diminuantur ipsi, ut absorbeantur in corpus populi sancti, quem in suum absorbere volebant: quod praefiguravit vitulus ille conflatilis quem Aaron fecit de inauribus mulierum Hebraearum, dum Moyses esset in monte Sinai, accipiens duas tabulas Testamenti a Domino: cui sacrificaverunt filii Israel, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel (Exod. XXXII); quem vitulum Moyses, descendens de monte, accepta lege, diminuit et redegit in pulverem, et dedit populo bibere. Hoc modo transeant in corpus tui populi. Erubescant, scilicet de peccato suo, et revereantur, id est, timeant de resurrectione mea, et sic convertantur. Non solum qui faciunt, sed etiam similiter illi qui 131.0325A| gratulantur malis meis, id est, consentientes ut totus mundus post eum abeat. Et non solum erubescant, sed induantur confusione, id est, magna erubescentia peccatorum suorum operiantur; et reverentia, id est, timore judicii, qui maligna loquuntur super me, id est, mendacia sua, et hi omnes facti mei, exsultent scilicet in corpore spe resurrectionis, et laetentur nunc in mente resuscitati interius illi, qui volunt justitiam meam, id est, qui suam justitiam deseruerunt, et misericordiae Dei subjiciuntur. Et dicant semper: Magnificetur Dominus, id est, humilient se, nihil sibi attribuant nisi malum: illis solis magnus videtur Dominus qui se humiliant, et se parvos recognoscunt. Semper, id est, et in prosperis, et in adversis. Illi omnes se humiliando 131.0325B| magnificentiam Dei in se recognoscunt, qui volunt pacem servi ejus, id est, qui gratanter accipiunt reconciliationem datam per me Christum servum ejus, qui dixi: Pacem meam do vobis, exteriorem scilicet in spe, pacem relinquo vobis (Joan. XIV), scilicet interiorem ad bellum exterius. Vel semper magnificetur Dominus, et non servus. Servus humilietur, et Dominus magnificetur; et tunc fatui lingua, qui primus maligna loquebatur super me, lingua non oris, sed cordis, meditabitur justitiam tuam, id est, divulgabit per mundum fidem tuam qua sola credentes justificantur, et hoc non tota die, id est, omni tempore laudem tuam. Videtur hoc impossibile, ut quis incessanter laudet Dominum, sed recte attendentibus possibile est. 131.0325C| Exercet quis aliquod negotium? Non circumveniat in eo aliquem, in hoc laudat Deum. Colit agrum? Non transgrediatur terminum vicini sui: et in hoc laus Dei. Utitur cibo? non ut ventrem distendat, sed ut ad laborem sit promptior, se reficiat, et in hoc laudat. Dormit? Non rumpat somnum aliquo malo opere. Et in omni innocentia operum se praeparet ad laudem Dei, et sic nunquam cessat a laude.
PSALMUS XXXV. IN FINEM SERVO DOMINI PSALMUS DAVID. « Dixit injustus ut delinquat in semetipso, non est timor Domini ante oculos ejus. Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas 131.0325D| ejus ad odium. Verba oris ejus iniquitas et dolus, noluit intelligere ut bene ageret. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae, malitiam autem non audivit. Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt 131.0326A| corde. Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare. »
ENARRATIO. Hic psalmus agit contra illos qui sibi adversantur ne bene vivant, non quia non intelligunt, sed quia nolunt. Aliud enim est velle intelligere, et impediri humana fragilitate, quia corpus corruptibile aggravat animum, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX), et aliud, quod cor humanum periculosius contra se agit, nolens intelligere divina mandata, ut quasi ignorantia se excuset. Et sunt haec hujusmodi: Quod tibi non vis, aliis ne feceris (Tob. IV; Matth. V), et alia multa quae facile intelliguntur. 131.0326B| Hi sunt qui nolunt consentire adversario suo dum sunt in via cum eo, id est, nolunt acquiescere sermoni Domini, qui eis contradicit quandiu in peccatis delectantur. Isti sunt qui amant peccata sua, et nolunt ea cognoscere ut deserant; et si cognoscant, vel per se, vel per alios, defendunt. Et timentes judicium hominum, occulte peccant, quia magis timent judicium hominum quam judicium Dei. Contra hujusmodi agit propheta in hoc psalmo, cupiens eos ad meliora deducere.
Inde sic habet titulus: psalmus iste attribuitur David prophetae, vel cuique perfecto in corpore Christi servo Domini; qui enim ad hoc laborat, ut convertat impium ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte et operiet multitudinem peccatorum 131.0326C| (Jac. V); et in hoc bene servit Deo, servo Dominico, scilicet dirigenti in finem, id est, consummatum bonum.
Injustus, ille scilicet qui n peccatis suis delectatur cum deberet odio habere, dixit, id est, proposuit, non ignoravit, quasi ex industria secum disposuit, ut delinquat, id est, ut peccet, ut a mandato recedat, et ut homo non videat, cujus judicium magis timet quam Dei: ut in semetipso delinquat, id est, in absconso, ubi ipse solus conscius sit, noluit participem habere ut celaretur, vel sibi ipsi nocuit prius. Nonne Deus videt? Non est timor Dei ante oculos ejus, non habet Dei judicium prae oculis cordis. Quod autem Deum non timeat, per hoc ostendit, quoniam dolose egit in conspectu ejus, imo ubi 131.0326D| solus Deus conspicit: hoc modo dolose egit, mavult ignorare praecepta Dei et male agere, quam intelligere et bene agere, et hoc est dolose agere quia hoc modo per ignorantiam vult defendere delictum suum. Vel hoc modo dolose egit, ut, id est, quasi, inveniatur iniquitas ejus ad odium: simulavit quaerere peccatum ut cessaret, ut odio haberet cognitum; sed quia dolose, inventum non odit ut sanetur, sed defendit. Dicit enim, Multi hoc faciunt quod feci, aut omnes. nunquid omnes perdet Deus? Aut si nollet haec fieri, nunquid viverent qui haec agunt? Et quia non ad odium quae sunt, sed dolose, cognita iniquitate quid faciat, subjungit: Verba oris ejus iniquitas, scilicet defendit, non damnavit peccatum postquam cognovit, 131.0327A| postquam intellexit quam magnum fuit. Emphatice dictum iniquitas, id est augmentative; adeo enim prava sunt verba peccatum defendentia, ut non solum iniqua, sed ipsa iniquitas possint dici. Et dolus. Hoc modo dolus, Noluit intelligere ut bene ageret. Intellexit quid esset bonum, sed noluit sic intelligere ut bene ageret. Intellexit malum, et tamen fecit. Intellexit bonum, et noluit facere. Et non mirum si in verbis iniquitas, quia iniquitatem meditatus est in cubili suo, id est in corde vel in conscientia; ubi sibi requiem parare debuit, ibi inquietudinem paravit. Si quis foris persecutionem patitur, in domum fugit, ut ibi inveniat requiem; si autem ibi invenit rixantem uxorem et litigiosam, nusquam est ei requies; ita 131.0327B| si quis foris tribulatur, puram habeat conscienciam: ibi sapientia inhabitet, foris sit vitiorum rixa; et sic consolabitur, et requiem sibi inveniet. Foris erunt pugnae, intus gaudium. Intra, inquit, in cubile (Matth. VI), id est, in cor tuum; ibi ne tumultum rerum ex depravata conscientia patiaris, claude ostium, id est, nihil exterius amittas aut petas.
Aliter: iniquitatem meditatus est in cubili suo, id est interrupit suam quietem causa malitiae, sicut aliquis causa honesti negotii. Astitit omni viae non bonae, id est, consensit malae operationi alterius, et hoc totum non ex impotentia vel ignorantia, sed quia noluit intelligere ut bene ageret. Aliena peccata imitatus est et amavit. Malitiam autem, id est propria peccata non odivit, id 131.0327C| est, non fecit quod faciendum esset, ut si non posset non peccare propter peccatum quod in carne est, vel odio haberet. Alii enim pugnant contra diabolum, et vincunt; alii pugnant et vincuntur, quia de se praesumunt; alii nec pugnant, nec vincuntur, sed traduntur captivi: hi sunt qui malitiam non odio habent. Ordo: verba sunt iniqua, quia cogitatio prava; et quia cogitatio prava, ideo et mala opera: Domine, in coelo misericordia tua. Quasi dicat: Tales non salvabuntur, quia, o Domine, misericordia tua, in qua sola est salus, est in coelo, id est, in solis illis quos tu facis coelos, quos multis virtutibus sublimas et ornas. Et veritas tua, id est, veritas mandatorum tuorum, est scilicet potens usque ad nubes constituendas quia veritas mandatorum 131.0327D| tuorum non solum illuminat, sed etiam ad hanc perfectionem provehit quosdam, ut fiant nubes, id est, doctores aliorum, pluentes doctrinis, tonantes minis, coruscantes miraculis. Justitia tua sicut montes Dei, propter eminentiam virtutum; vel sicut montes Dei, quia quemadmodum sol oriens illustrat montes prius, deinde refulget in valles, ita Christus, verus sol, prius illustravit apostolos, deinde per illos nos quasi valles, scilicet eorum auditores.
Sic e contrario judicia tua abyssus multa, id est, damnati in profundo vitiorum sunt velut abyssus multa. Aliter: Judicia tua abyssus multa, quasi dicat: quod quosdam ex misericordia tua sic sublimas, ut coeli possint dici et nubes et montes, quosdam 131.0328A| autem permittis non intelligere ut bene agant, ut illud: Jacob dilexi. Esau autem odio habui (Malac. I; Rom. IX); in hoc sunt judicia tua abyssus multa, id est, inscrutabilia, quare hunc eligis, illum autem reprobas. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! (Rom. XI.) Potest et sic continuari: Injustus statuit in semetipso ut delinquat, id est, injustus per se peccat. In unoquoque autem coelo apparet misericordia Dei, hoc est, justi operantur per misericordiam Dei. Et veritas tua, id est, impletio misericordiae tuae est valens usque ad nubes constituendas. Potest et haec intentio dari psalmo. Propheta, vel quilibet perfectus agit in hoc psalmo contra illos qui dicunt se peccare vel propter constellationem, vel propter fatum, vel propter infirmitatem naturae. Et hoc modo 131.0328B| volunt se excusare de peccato suo, et Deum accusare. Quasi dicat propheta: Falso quaeritur de natura sua genus humanum; non enim ex imbecillitate, sed ex proprio arbitrio peccant homines; et ideo non est auctor accusandus, sed ipsi. Dixit injustus ut delinquat in semetipso, id est, statuit apud se proprio arbitrio peccare non, coactus ulla necessitate. Quasi dicat: Et unde hoc quod statuit delinquere. Non est timor Dei ante oculos ejus, id est, non attendit Deum judicem esse vel creatorem in rebus. Et in hoc non est auctor accusabilis, sed potius ipse. Nam cum Deus dedisset ei intellectum, quo posset intelligere non esse delinquendum, tamen deliquit: quod est dolose agere. Et caetera ut supra, usque, Domine, in coelo misericordia tua, quod ad hunc modum sic 131.0328C| continuatur cum superiori, quasi dicat: Dixit injustus ut delinquat ex infirmitate naturae; sed non est verum, quia, o Domine! in coelo, id est, in Christo coelo coelorum, scilicet justo justorum, posita est misericordia tua ad condonanda peccata, et ad faciendam justitiam: quod non esset, si homines quod agunt ex necessitate agerent. Et veritas tua ad remuneranda merita, est scilicet non solum in coelo, sed descendit usque ad nubes, id est, praedicatores, ut etiam illi hanc misericordiam et hanc veritatem pluant mundo. Et revera in Christo est misericordia tua, quia qui illi sunt ita virtutibus sublimati, ut sint alti sicut montes, et ita stabiles in fide illi sunt. Justitia tua, Dei, non ex meritis suis. Et judicia tua abyssus multa, ut supra. Et quanquam hi sint abyssus, illi justitia, 131.0328D| tamen utrosque salvabis, sed diversa salvatione, quia homines et jumenta salvabis, Domine. Sicut salvas jumenta, dando illis alimenta unde lacunam ventris impleant, et caetera corpori satisfacientia, et homines, id est, in vetustate illius praemanentes qui homo fuit, non filius hominis, carnales scilicet intra bestias deputabis, ut aliam vitam non quaerant nisi hanc. Homo enim cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII)
Et, o Deus, quod tales etiam aliquo modo salvas, ad eum modum facis quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, id est, secundum multiplicasti misericordiam tuam, quae non deest illis hic in temporali 131.0329A| salvatione, aliis in aeterna. Quasi dicat: Homines, id est carnales, terrenis solis beantur curamentis, et illis solis gaudent, Filii autem hominum, id est pertinentes ad filium hominis, confermati ei in justitia et sanctitate, habentes haec temporalia, non sperabunt in eis ut illi; non erunt hic habentes beatitudinem, sed sperantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII); illi dicentes, In tegmine alarum tuarum, id est, protectione geminae charitatis, vel Novi et Veteris Testamenti, non in potentia saeculari, non in divitiis. Nemo enim ascendit in coelum per se, nisi filius hominis qui descendit (Joan. III), omnes alii portantur. Dixit Moyses: Quicunque gibbo premitur, ad sacerdotale officium non accedat 131.0329B| (Lev. XXI). Ideo sperabunt, quia inebriabuntur ab urbertate domus tuae, id est, donis spiritualibus decurrentibus a domo coelesti. Bene inebriabuntur, quia sicut vinum immodice sumptum mentem aufert, ita et magnitudo spiritualis laetitiae mentem fidelibus aufert humanam, et transfert in divinam. Et torrente voluptatis tuae potabis eos, id est, voluptuoso potu spiritualis gratiae potabis eos, qui venit ad eos quasi torrens, omnia obstacula terrenarum cogitationum amovens, et omne lutum terrenae voluptatis diluens. Regnum coelorum vim patitur et violenti rapiunt illud (Matth. XI): quia quemadmodum aliquis rapit aliquid per vim, ita fideles rapiunt regnum Dei, quia impelluntur a spiritu Dei quasi per vim.
131.0329C| Revera tu potabis eos torrente, quoniam apud te, non apud alium est fons vitae, id est Christus, per quem vita datur. Et in illo lumine tuo, per quem illuminas oculos mentis, videbimus lumen, id est te. Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV). Et ut te lumen videamus, id est, ut te intelligamus, non est hoc nostrae opis, sed tu mitte quem missurus es (Exod. IV), ut tandem perfruamur luce aeternitatis tuae. Praetende misericordiam tuam scientibus te, id est volentibus te scire. Et justitiam tuam, non suam, id est, fidem qua justificas praemitte his qui recto sunt corde, id est illis qui omnem voluntatem suam ad tuam dirigunt. Et, praetensa misericordia tua, custodi me, ne quod habeo ex misericordia, amittam per superbiam. Non veniat mihi pes superbiae, 131.0329D| ut me erigam contra me mihi aliquid attribuendo. Unus pes est ille, non duo; ideo facilis ad dejectionem. Non veniat mihi pes superbiae, id est, affectio prona ad lapsum. Pede superbiae disceditur a te primo et postremo, quia principium omnis peccati, quo apostatatur a te Domino, superbia; et cum de justitia quisquam possit sategerit, extrema perditio est gloriari in se, non in Domino. Adam primi peccatoris manu impulsus in superbiam abiit non pede corporis, sed affectione animi; et hoc principium peccati (Eccle. X) non mihi contingat secundo homini. Et si non habuero pedem superbiae, manus peccatoris, id est impulsio angeli apostatae, non moveat me, scilicet a te, quae movit in primo parente. 131.0330A| Ideo hoc rogo, quia ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem, id est omnes illi qui perseverant in malitia ibi, id est in superbia. Prius superbuit apostata angelus, qui in veritate non stetit: deinde eo suadente illi, quos ejecit Deus de paradiso, qui operantur iniquitatem, omnes ex eo habent quia ceciderunt in Adam per superbiam impulsu primi peccatoris. Et quia post casum expulsi sunt de paradiso, non potuerunt stare, id est, resurgere qui potuerunt cadere. Expulsi sunt, scilicet ab interiori paradiso, id est a testimonio conscientiae, a quo quisque prius scilicet per peccatum expellitur: et ideo nec potuerunt stare in exteriori paradiso, ideo exteriorem requiem amiserunt. Quandiu enim in requie fuerunt et exterius in ea perstiterunt. Aliter: Praetende misericordiam 131.0330B| tuam, ut valeamus te lumen intelligere in lumine tuo, de illo lumine procedentem: Praetende misericordiam tuam, id est justitiam tuam, prior esto ad subveniendum, ut non labamur a te pede superbiae, et demur in opus peccati, non sit prior te iniquitas ad nocendum. Unde cum cautam Dominus faceret Ecclesiam, ait: Illa tuum observabit caput, tu autem ejus calcaneum (Gen. III). Serpens observabit quando tibi veniat pes superbiae, id est amor apostatandi, ut te dejiciant, tu autem ejus caput serva: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X). Per pedem superbiae, possumus accipere quod supra dictum est: Ab occultis meis munda me (Psal. XVIII). Per manum peccatoris, et ab alienis parce servo tuo. Ibi ceciderunt, id est in superbia omnes qui operantur iniquitatem, 131.0330C| id est, increduli, et omnes qui perseverant in peccatis, juxta illud: Qui cum justitiam Dei cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I), et ceciderunt, quia tradidit illos Deus in desideria cordis eorum (Ibid).
PSALMUS XXXVI. PSALMUS IPSI DAVID. « Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam fenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. Et educet quasi lumen justitiam 131.0330D| tuam, et judicium tuum tanquam meridiem: subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. Desine ab ira et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris. Quoniam qui malignantur exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram. Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quaeres locum ejus, et non invenies. Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis, Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum. Ut decipiant 131.0331A| pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Dominus. Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit. Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur, quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. Mutuabitur peccator, et non solvet: justus autem miseretur et retribuet. Quia benedicentes ei haereditabunt terram, maledicentes autem ei disperibunt. Apud Dominum gressus hominis dirigentur, 131.0331B| et viam ejus volet. Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam. Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit. Declina a malo et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi. Quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos, in aeternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum. Dominus autem non 131.0331C| derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. Exspecta Dominum et custodi viam ejus; et exaltabit te, ut haereditate capias terram; cum perierint peccatores, videbis. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Custodi innocentiam et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Injusti autem disperibunt, simul reliquiae impiorum interibunt. Salus autem justorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis: Et adjuvabit eos Dominus: et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos quia speraverunt in eo. »
ENARRATIO. 131.0331D| Psalmus ipsi David, id est, haec bona operatio attribuenda est perfectioribus in corpore Christi, qui instruunt minus perfectos, cum eos aberrare sentiunt. Imperfecti Christiani semper perturbantur, cum viderint malos feliciter vivere, copia rerum temporalium circumfluere, dignitatibus eminere, domum incolumem habere, gaudiis suis non deesse, nihil triste vitam illorum interpellare: vident nefandissimos mores, copiosissimas facultates: et dicunt eis corda illorum, nullum esse judicem in rebus, sed omnia agi casibus et fortuitis motibus. Nam si Deus curaret haec infima gubernare, illorum iniquitas non tantum floreret, et mea innocentia non tantum laboraret. Sed quia divina Scriptura omni 131.0332A| morbo animi dat medicamentum suum taliter aegrotantibus, taliter apud se cogitantibus temperat poculum saluberrimum, ut discant non murmurare contra Dominum: quia prosperitas malorum est eis ad summam perniciem, et adversitas bonorum eis ad summam gloriam
Noli aemulari in malignantibus, id est, noli invidiam habere, vel noli irasci in malignantibus, id est, in flore et prosperitate maligne agentium, cum tu benigne vivas et tamen labore et inopia premaris. Neque zelaveris facientes iniquitatem, id est, ne imiteris vel ames facientes mala, et tamen florentes, quorum priora florent, posteriora arescent: eorum priora sunt in latitudine, posteriora in angustiis. Tua priora in angusta via sunt; posteriora erunt in 131.0332B| magna dilatatione. Potius posteriora eorum considera, quoniam tanquam fenum velociter arescent: hoc est, posteriora eorum vacua erunt a gloria. Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri (Isa. XL). Et quemadmodum olera herbarum cito decident, id est, quemadmodum olus ens inter alias herbas: olus est quaedam herba, quae superficietenus adhaeret humi, et viret tantum in hyeme; et sole redeunte in aestate, illico arescit. Huic comparabiles sunt gaudentes in terrenis, non habentes firmam radicem charitatis amore inhaerentis huic mundo, qui est comparabilis hyemi; sed sole surgente, id est, Christo veniente ad judicium, arescet eorum gloria. Mortui enim nunc estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III). Cum Christus apparuerit 131.0332C| gloria vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Potius quam illos imiteris et illis invideas qui nunc florent, et post arescent, spera in Domino, ut posteriora tua floreant: noli gaudere in saeculo, sed exspecta gaudium a Domino. Et ut possis sperare, fac bonitatem, noli otiosus esse. Injucunda est lux lippis: nec est sperandum, ut jucundam habeas lucem, nisi a tenebris desuescas. Et, scilicet faciendo bonitatem, inhabita terram, id est Ecclesiam, in institutis ecclesiasticis te exerce, ab eis non recedas: quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam; vel inhabita terram, id est corpus tuum cole, ut tandem consequaris immortale et impassibile. Et cum inhabitaveris Ecclesiam, pasceris in divitiis ejus, id est in Domino, qui est divitiae illius 131.0332D| terrae. Si autem ad carnem refertur, pasceris in divitiis ejus tandem, cum mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV). Quae sint divitiae illius terrae, subjungit. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Illi qui in saeculo delectantur, hic accipiunt petitionem carnis suae, scilicet marcescibilem gloriam et cito transituram; sed tu non in alio delecteris nisi in Domino, et accipies immarcescibilem gloriam, quam petit cor tuum. Illi amant tenebras, tu lucem: illi habent peritura, tu quaere aeterna. Et ut possis sperare, revela Domino viam tuam, id est, talia opera fac quae sint digna oculis Domini, non quantum ad cognitionem qua non indiget, sed quantum ad dignationem. Aliter: Quasi dicat: Volo delectari 131.0333A| in Domino, sed nequeo implere. Ad hoc indica Domino infirmitatem tuam, et spera in eo: quia non est in eo sperare, nisi bene operantis. Et ipse faciet. Quid faciet? Educet quasi lumen justitiam tuam, id est, fidem tuam qua justificaris, quae modo nulla videtur quantum ad remunerationem, in remuneratione manifestam omnibus faciet. Et judicium tuum tanquam meridiem, id est, bonum propositum tuum quo elegisti sequi Dominum, promittentem ea quae non videntur, potius quam mundum dantem ea quae videntur et non permanent, educet de tenebris ignorantiae tanquam meridiem, id est, ita omnibus in remuneratione notum faciet, sicut meridianam lucem. Et ideo subditus esto Domino, omni obedientia et humilitate ei serviens. Et ut possis esse subditus, 131.0333B| ora eum de perseverantia. Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X); perseveret bonum opus, perseveret oratio: nondum accipis mercedem. Ille dare potest, sed tu nondum potes accipere. Quasi dicat: Ecce subditus sum et oro eum, sed nonne vides quomodo ille perversus male operans, florens, per iniquitatem elatus, non me dignatur agnoscere? in his quomodo durabo? Ad hoc. Noli aemulari, id est, ne invidus sis ei qui prosperatur in via sua, non in via Dei quae arcta est, id est, qui prosperatur in desideriis carnis suae, quia tribulabitur in perventione: tu in via tribularis, in perventione prosperaberis. In hac vita tu incedis per angustam viam, ille per latam: sed ille angustiabitur, tu vero dilataberis. Illius via lata est, et ducit ad mortem: tua arcta est, et ducit ad 131.0333C| vitam. Noli invidens esse in homine faciente injustitias, id est, in prosperitate ejus qui magis diligit mundum quam Deum, creaturam quam Creatorem: quod injustum est. Potius desine ab ira, noli turbari: ira furor brevis est de prosperitate malorum et labore bonorum: et derelinque furorem, id est, noli adeo turbari de flore malorum, ut excaecetur oculus mentis: potius consule oculum fidei, in qua haec abrenuntiare dictus es, non haec tibi in praemio promissa sunt, sed aeterna bona: quia furor est, non ratio, irasci contra Dominum, et murmurare contra eum. Furor major est quam ira. Hunc furorem derelinque. Noli aemulari ut maligneris: si in animo habes iram, nunquam ad hoc pervenias, ut malignum imiteris, ut nequam efficiaris; noli indignari 131.0333D| quod ipse hic abundat, et tu non; quia non sunt haec vera bona, non haec tibi promissa sunt, potius attende Dominum tuum qui haec contempsit: nihil pateris quod ipse passus non sit. Quoniam qui malignantur, exterminabuntur a terra viventium, extra terminos haereditatis filiorum Dei erunt. Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI). Vel hic exterminabuntur non bene colentes terram suam, non regentes terrenos motus: et ideo non haereditabunt eam impassibilem. Sustinentes autem Dominum, id est, pondus praeceptorum Domini in nullo contra Dominum murmurantes, vel cum patientia si moram fecerit exspectantes, ipsi haereditabunt terram, vel terram viventium, vel terram suam, quam hic 131.0334A| bene coluerunt, tandem possidebunt immortalem et impassibilem. Et hoc cito erit: adhuc pusillum, scilicet sustine, quia parva est mora hujus temporis, quantacunque nobis videatur, comparata aeternitati, adeo ut nec punctum ad eam possit dici. Quis enim finitum infinito comparet? Laborandum est aeternum pro aeterna mercede, sed non vult hoc misericordia Dei: pro parvi temporis labore, aeternam vult dare mercedem, et ideo sustine adhuc, id est, cum patientia exspecta pusillum. Et non erit peccator, id est, usus peccatoris. Non quin sit, cum dicatur: Et ibunt hi in supplicium aeternum (Matth. XXV); sed illud erit potius non esse, quam esse. Hic est peccator, hic habet locum apud Deum, qui utitur illo ad probationem bonorum, sicut diabolo usus est 131.0334B| ad probandum Job (Job I): ita est hic locus ejus, quomodo est in fornace aurificis, locus paleae: ardet palea, et aurum purgatur: sic saevit impius, ut justus purgetur. Postquam purgati fuerint justi, non erunt qui in eos saeviant ad purgandum. Aliter: Non erit peccator, id est, diabolus non habebit in te quidquam: Quaeres locum ejus et non invenies. Peccatum est locus diaboli, quod adhuc non erit; vel hoc modo non erit peccator, quaeres locum ejus, et non invenies; ibi separabitur a te, quia ultra non habebit locum, non poterit tibi utilis esse sicut hic fuit, quia vivit impius pio. Qui malignantur, exterminabuntur. Mansueti autem, scilicet portantes jugum Domini, juxta illud: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI); haereditabunt 131.0334C| terram, a qua illi exterminabuntur, id est Jerusalem sanctam, quae liberabitur de peregrinatione ista: vel terram, id est, carnem suam quam hic excoluerunt possidebunt immortalem et impassibilem, et hae erunt deliciae ipsorum. Delectabuntur in multitudine pacis: in Deo, in quo est multa pax, id est abundantia perfecta: Ipse erit omnia in omnibus (II Cor. XV), et ideo ibi erit multa pax, quia nulla perturbatio, nulla anxietas. Interim autem non deerit persecutor: pugnandum est, quia non coronabitur nisi qui legitime certaverit (II Tim. II). Observabit peccator justum, diligenter quaeret locum ad decipiendum. Et stridebit super eum dentibus suis, id est, graves et mordaces sententias in eum dabit ad hoc ut devocet. Sed quae cura justo? Nihil ei poterit nocere. Dominus 131.0334D| autem, in quo justus confidit, irridebit eum, id est, risu dignum ostendet justo, ut cum ille nitatur vulnerare hujus tunicam, propria transfigit viscera. Hujus carnem vulnerat, sed suam occidit animam. Ideo irridebit, quoniam prospicit quod veniet dies ejus, scilicet dies examinationis, dies perditionis: priora ejus florent, sed posteriora arent. Ergo noli invidere, sed prospice diem ejus, et vide quia aut convertetur, et tuus erit: aut perseverabit, et a te sequestrabitur. Ostendit quomodo veniat dies ejus perditionis. Gladium evaginaverunt peccatores, ut interficerent corpus. Intenderunt etiam arcum suum, id est, paraverunt occultas insidias, quibus animam devocarent: sed vide, quia gladius eorum intret, id est, 131.0335A| intrabit in corda ipsorum: quia dum nituntur corpus justorum occidere, occidunt animam suam. Et arcus eorum confringatur, id est insidiae eorum frustrabuntur. Ad hoc intenderunt arcum, ut decipiant pauperem, id est justum de se non praesumentem, et inopem, id est Dei opem quaerentem. Ad hoc evaginaverunt gladium, ut trucident, id est, foris terribiliter occidant rectos corde, dirigentes cor suum ad voluntatem Dei. Ergo noli aemulari impio, noli illi invidere: quia melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas; scilicet sperare ea quae non videntur: et si des quod peccatoribus modicum et vile videatur, melius est justo quam multum florere in mundo. Vel aliter continuatur ad hoc quod dixit, et arcus eorum confringatur; quasi aliquis dicat: 131.0335B| Quomodo confringetur? Nonne mea aufert? nonne assidue mihi insultat? Ad hoc melius est justo modicum, id est, sola necessaria melius valent recte viventi, quam multae divitiae injustorum. Nec hoc etiam diu erit quod tibi noceat: Quoniam brachia peccatorum conterentur, id est, divitiae et potentia in quibus peccatores confidunt, diminuentur. vel fortitudo eorum diminuetur in gehenna, ut illius divitis qui apud superbos splendide epulabatur, apud inferos torquebatur (Luc. XVI). Et quid interim? Confirmat autem justos Dominus. Christus milites suos suo exemplo corroborat, ut non invidentiam habeant flore malorum, ut non recusent eorum sustinere pressuram: quod passus est imperator, non dedignentur digne pati. Quis nos separabit a 131.0335C| charitate Christi (Rom. VIII)? Ille pro impiis mortuus est, et nos pro justo non moriemur? Ideo justos confirmat, quia novit Dominus dies immaculatorum, id est, diligit conversationem bonorum. Et ideo haereditas eorum in aeternum erit: ideo caro eorum bene culta, quae hic fuit mortalis et passibilis, ad hoc perducetur, ut sit aeterna et impassibilis. Hoc modo erit aeterna. Non confundentur in tempore malo, in tempore futuri judicii, quod impiis erit malum, non confundentur ab exspectatione sua: sed potius saturabuntur in diebus famis malorum; ubi mali patientur famem, isti saturabuntur. Nam peccatores non saturabuntur, quia peribunt. Aliter: Interim dum ad illam haereditatem perveniant, non confundentur in tempore malo, id est, in hoc tempore tribulationis: 131.0335D| quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. V). Et in diebus famis, id est, in hoc tempore in quo sunt dies famis, ubi beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V), saturabuntur interiori saturitate, juxta illud Apostoli: Gloriamur in tribulationibus (Rom. V). Quia peccatores peribunt: ideo justi saturabuntur vel hic, vel in futuro, quia soli peccatores non saturabuntur. Peccatores cum tribulantur, nullum locum habent consolationis, nec interius: exterius foris patiuntur, intus conscientia illos non consolatur. Revera peribunt. Nam inimici Domini mox ut, id est, postquam honorificati fuerint, terrenis divitiis et honoribus, et inde exaltati, id est 131.0336A| elati: quod erit mox, quia breviter durabunt: deficientes deficient, ascendendo descendent, hic interiori defectu, et tandem exteriori: quemadmodum fumus, qui quanto altius ascendit, tanto magis evanescit. Merito hoc illis eveniet, quia mutuabitur peccator, et non solvet: a Deo accepit quod homo est, non bos, asinus; quod quinque sensibus discernit, et non solvet inde debitum, scilicet non aget gratias Deo sibi miserendo, bene vivendo, et aliis subveniendo, dando externa bona et interna. Justus autem scilicet non confundetur in tempore malo, quia mutuo accipiet et solvet. Et hoc est quod dicit: Justus autem miseretur, scilicet sibi, non polluendo animam suam, non recedendo a mandatis Domini, juxta illud: Miserere animae tuae, et eris placens Deo (Eccli. 131.0336B| XXX). Et tribuet scilicet aliis, scilicet pauperibus externa bona: quia quod pauperibus tribuit, Deo tribuit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV). Si feneras, non speras: si non feneras, non speras: si feneras hominem, id est, si das homini tua ad usuram, non speres inde praemium: fenera Deum, id est, da Deo tua ad usuram, da pauperi qui tibi solvere non potest: et accipe Dominum fideijussorem, et magnum tibi crescit fenus: dabit vel tribuet in terrena bona, scilicet lucrifaciet alios, proponendo se exemplum bonae vitae. Quasi dicat: Justus tribuet, peccator non tribuet. Quare justus. Quia benedicentium est, id est, voluntarie bonam vitam instituentium haereditare, id est, excolere terram suam, id est, vitam suam, quam tandem haereditabit 131.0336C| aeternam. Maledicentium autem, id est, malam vitam voluntarie instituentium, disperire, id est, non colere terram suam. Et hoc est quod dicit: Quia benedicentes ei haereditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt. Quasi dicat: Non tantum non haereditabunt, sed disperibunt maledicentes ei, id est, contemnentes eum. Quasi dicat: Et hoc quod bene dices ei haereditatem terram, non a se, sed a Domino, quia apud Dominum gressus hominis dirigentur. Non est hominis dirigere viam suam. Apud Dominum gressus hominis, justi scilicet, id est, ejus voluntates omnes ad exemplum Christi Domini sui directae fient, ut sint apud Dominum, id est, ad voluntatem Domini. Salomon (Prov. XVI): Hominis est praeparare viam suam, sed Domini est dirigere. Distorti 131.0336D| erant affectus nostri, extra viam eramus; sed venit Christus, vocavit nos, justificavit, sanguinem suum pro nobis fudit, et sic in viam reduxit. Tentatus est, passus est pejor: non hoc possumus pati quod ipse prior non sit passus: et viam ejus volet: igitur sequamur voluntarie cum praecedente, non attendentes quo eamus, sed quo perveniamus: patimur temporalia mala, perveniamus ad aeterna scilicet bona. Et ideo homo viam insistet, per quam Christus ivit. Et quia viam volet, id est, quia Christum imitabitur, cum ceciderit, non collidetur: hoc est velle viam ejus, tribulationes pati, et non deficere; pati exterius, et non deficere interius. Unde alibi: Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur 131.0337A| (Psal. XXXIII). Cum ceciderit in aliquas tribulationes, non collidetur: illa afflictio non erit ei ad dejectionem, sed potius ad exaltationem, quia Dominus supponit manum suam: ideo auxilio et exemplo suo eum sublevat quia prior passus est. Aliter: Firmat manum ejus, id est, opera ejus. Hieronymus. Septies cadit justus, et resurgit (Prov. XXIV). Cadit cogitatione, delectatione, verbo. Resurgit confessione, spe, fide et opere. Et ideo justus, quia justus ex fide vivit (Rom. I). Et revera justus non collidetur quia Dominus non derelinquet eum, dirigendo gressus ejus: quod mihi experto credite. Junior fui, etenim senui. Hic loquitur Ecclesia tota, quae una est in sacramentis, sed in personis diversa: et ideo quasi unus homo tota loquitur. Junior fui, id est, ferventior 131.0337B| in charitate, cum primitiva eram in Abel, in patriarchis. Et revera junior, nam senui: jam enim refriguit charitas. Et non in juventute, nec in senectute vidi justum derelictum interius, quin Dominus semper dirigeret gressus ejus, et si multi visi sunt derelicti, quantum ad exterius. Vel junior fui, id est, parvula, quia in paucis tempore Abel justi sine fecunditate adhuc. Et hoc ostendit: Etenim senui, id est, crevi et multiplicata sum in senecta haberi. Et non vidi justum derelictum, scilicet a pane verbi Dei: quia nunquam lex Dei, id est ejus voluntas, recedit de corde et ore ejus. Ejus ori nunquam Christus abfuit. Nec semen ejus, id est imitatores ejus, quaerens panem, scilicet vitae, panem verbi Dei non habens, et ideo mendicans. Vel semen ejus, id 131.0337C| est, bona opera quae hic seminavit, sine fructu, id est sine mercede: tunc semen quasi quaerit panem, cum non crescit in fructus. Ostendit quomodo justus nunquam pane vitae scilicet careat, quia semper habet. Tota enim die, id est assidue, juxta illud: et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I); miseretur, scilicet sibi, ensem illum rationis quo accinctus est non permittens rubigine consumi. Et commodat aliis eumdem panem, non cessat alios obsecrando, admonendo, hortando, rationem reddendo, ad charitatem Dei attrahendo. Et sic subjungit dilectioni Dei, dilectionem proximi. Tota die miseretur et commodat, id est, nunquam lex Dei, id est, voluntas Dei recedit de corde ejus: quando legit, manducat; quando inde cogitat, ruminat; ut sit mundum 131.0337D| animal et non immundum quod deglutit, id est, obliviscitur quod audit, juxta illud Salomonis: Incomparabilis thesaurus quiescit in ore sapientis, stultus autem deglutit illum (Prov. XXI). Augustinus dicit: « Miseretur, id est, feneratur; pauca dat, et multa recipit: sic et justus dat terrena, ut accipiat coelestia: dat peritura, ut accipiat aeterna. » Si feneras, non speras, si non feneras, non speras; si feneras hominem, non speras a Deo mercedem; fenera Deum, et accipies mercedem; accommoda pauperi, fac eum debitorem, accipe Deum fideijussorem. In coelis jam sedet, in terris tamen non dedignatur solvere debitum pro paupere, qui se in paupere dicit accipere: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi 131.0338A| fecistis (Matth. XXV). Tota die miseretur et commodat. Nunquam charitas est otiosa: si habet exteriora bona, tribuit ea: si ea non habet, tribuit bonam voluntatem. Non ergo derelinquitur justus, sed potius non deserente se Deo, comparabilis est illi, qui motus intus misericordia, in actum ducit eam. Vel perseveranter miseretur animae suae, placens Deo, ut faciat sibi proximum in via Dei socium. Et ideo semen ejus in benedictione erit: comparabilis erit ei, qui quod seminat multiplicatum recipit. Centuplum enim accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX). Ergo declina a malo, et fac bonum: quod est aequipollenter dictum: Noli aemulari, noli invidiam habere in flore malorum; potius fac bonum, quia non erit irremuneratum: vides quia nullus invidus remunerabitur. 131.0338B| Et sic inhabita, scilicet terram tuam, in saeculum saeculi: sic eam accipies immortalem et impassibilem. Quasi dicat: Certa legitime, et coronaberis (II Tim. II). Si non seminaveris, non metes. Ideo declina a malo et fac bonum, quia Dominus amat judicium, hoc scilicet, id est, hanc discretionem. Vel declina a malo et fac bonum, et faciendo haec, multa mala sustinebis: sed noli deficere, quia Dominus amat judicium: Quem enim diligit castigat (Prov. I): et in judicio, id est in flagellatione, non derelinquet sanctos suos, ut videtur malis, sed potius per hoc conservabit: pro temporali flagello in aeternum conservabuntur. Et si priora horum videntur arida, posteriora florebunt. Injusti autem, quorum priora nunc florent, punientur, id est, eorum posteriora 131.0338C| arescent. Et semen impiorum, id est opera mala quae hic seminaverunt, peribit, id est, non erunt in benedictione, id est, multiplicatione, quia irremunerata erunt. Justi autem, qui modo videntur derelicti, haereditabunt terram. Vel carnem quam hic coluerunt, immarcescibilem recipient. Vel terram viventium, id est, aeternam beatitudinem. Et hoc non ad tempus, sed inhabitabunt in saeculum saeculi super eam, scilicet stantes, id est, firmiter et stabiliter habentes. Interim autem os justi interius, id est cor, meditabitur sapientiam, id est, regem et voluntatem Dei: et lingua ejus loquetur judicium, id est discretionem, et sibi miserebitur, et aliis tribuet illum, docebit proximum quid debeat probare, quid improbare. Lex Dei ejus in corde ipsius: haec est illa 131.0338D| sapientia quam meditabitur, et illud judicium quod aliis loquatur. In corde ipsius, quia voluntarie operabitur in lege. Et ideo non supplantabuntur gressus ejus, id est, cogitationes ejus non decipientur, ut devocetur a malo. Nam non desunt supplantatores. Considerat enim peccator justum, id est, vitam illius diligenter inquirit: et hoc non ad imitandum, sed quaerit mortificare eum, id est, devocare a justitia, sed non mortificabit: Dominus autem, cujus legem assidue meditatur, non derelinquet eum in manibus ejus. Linquit quidem in manibus exterioribus, quia permittit ab eo affligi, sed non derelinquet interius, quia non devocabitur secundum voluntatem ejus. Hoc modo non derelinquet, quia etsi impius hic 131.0339A| damnet eum, Dominus tamen nec damnabit in futuro judicio, cum judicabitur illi, scilicet pio de impio, vel non derelinquet eum in manibus ejus, traditum foris in manibus ejus, cum conceditur illi adeo flagellare pium, quantum velit, et jam tum cum judicabitur illi, scilicet impio de pio, id est, cum judicabitur pius secundum voluntatem impii, quia illud judicium fiet ad probationem pii et ad damnationem impii. Et quia non derelinquet te in manibus impii, ergo noli aemulari, sed exspecta Dominum, scilicet remuneratorem et liberatorem cum omni patientia. Et hoc modo exspecta: Custodi viam ejus, quam ipse tibi praemonstravit, viam patientiae et humilitatis. Viriliter age, a bono opere nunquam desistas: et exaltabit te de virtute in virtutem; adeo exaltabit, 131.0339B| ut haereditate capias terram. Vel terram viventium videbis ex compendio, cum tu ad dexteram, illi erunt ad sinistram. Aliter: Et exaltabit te tandem, ut haereditate capias terram, quia etiam hic te exaltabit. Consule oculum fidei, et videbis, scilicet te exaltatum, id est elevatum et beatum, cum perierint peccatores, id est, cum tradentur in reprobum sensum, juxta illud: Manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII). Cum enim justus videt impium derelictum a Deo propter iniquitatem suam, in casu illius sibi cavet magis. Et revera peribunt impii, quia ego attendens ejus priora, vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani, in divitiis, in honoribus, in potentia. Et transivi, scilicet agilitate mentis ad ejus novissima, scilicet ab hac falsa 131.0339C| felicitate ad veram: et ecce non erat; non quod omnino non esset, sed dum quaesivi eum, non est inventus locus ejus; quia planato ferro, non est opus lima. Aliter: Quare dico, exspecta? quare dico, custodi? Quia vidi impium non custodientem et non observantem, hic exaltatum in terrenis. Et transiens ad novissima ejus, non inveni eum sic abundantem. Et quia vides florem malorum cito casurum, tuam felicitatem appropinquare, noli malis invidere quod florent; noli illos imitari, sed potius custodi innocentiam; noli tibi ipsi nocere, noli murmurare contra Dominum. Et vide potius, id est, intellige aequitatem, id est, justitiam Dei: non enim sine ratione malos florere permittit hic, bonos autem laborare. Judicia Dei non ideo injusta, quia occulta. Vide aequum esse 131.0339D| laborare in vinea, ut nummus recipiatur in vesperis (Matth. X). Ideo custodi innocentiam, quoniam sunt reliquiae homini pacifico, id est, patienter agenti et non murmuranti contra Dominum de temporali felicitate: sunt reliquiae, id est, illi reservatur post mortem aeterna felicitas: a simili, sicut pauperi qui de suo non habet, reservantur reliquiae de mensa divitis. Aliter: Non est inventus locus ejus, scilicet divitis. Quasi aliquis dicat: Non ergo licet hic abundare? inquit, licet, sed custodi innocentiam: habes sacellum argenti, et custodis ne tibi subtrahatur, et innocentiae damnum negligis? Et vide aequitatem, id est directionem: non dirigas oculos ad praesentia: et videbis quoniam sunt reliquiae homini pacifico, scilicet post 131.0340A| mortem habebit vitam. Injusti autem, qui non custodiunt innocentiam, disperibunt: variis tormentis cruciabuntur, vel hic excaecabuntur interius. Et simul reliquiae impiorum interibunt, id est, et posteriora eorum arescent. Justo utilia sunt et priora quibus humiliatur, et posteriora quibus exaltatur. Injustis contra perditioni sunt et priora quibus exaltantur, et posteriora quibus dejiciuntur. Salus autem justorum a Domino. Quasi dicat: Quod justi hoc modo salvantur, custodiendo innocentiam, videndo aequitatem, a Domino est, non ab ipsis. Et protector est eorum contra impugnatores in tempore tribulationis, id est, in hac vita. Et quia ipse est eis salus, ipse protector adjuvabit eos Dominus, scilicet in perficienda obedientia. Et liberabit eos, a conformatione 131.0340B| malorum: et tandem eruet eos a peccatoribus, separando grana a paleis. Et salvabit eos perenni salvatione, quia grana sunt, et non palea. Et merito, quia speraverunt in eo, non in mundo. Ergo noli aemulari, noli invidentiam habere in malignantibus: sed potius spera in Domino et fac bonitatem, quia et te adjuvabit, et te salvabit.
PSALMUS XXXVII. PSALMUS DAVID IN REMEMORATIONE SABBATI. « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae; non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput 131.0340C| meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. Miser factus sum et curvatus sum usque in finem, tota die contristatus ingrediebar. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea; et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant, qui quaerebant animam meam. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt 131.0340D| vanitates, et dolos tota die meditabantur. Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus. Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui oderunt me inique. Qui retribunt mala pro bonis, detrahebant 131.0341A| mihi, quoniam sequebar bonitatem. Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me. Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae. »
ENARRATIO. Si volvamus omnem scripturam quae de David invenitur, nusquam inveniemus David recordasse Sabbati. Recordatio, praeteritorum est. Cum autem Sabbatum per singulas hebdomadas redeat, non invenitur illud recordasse, sed observasse. Sed inducitur hic quidam recordans illius requiei, quam habuit humanum genus in primo parente, scilicet quod immortale fuit creatum et impassibile conditione, tamen et quandoque futurum immortale et impossibile sine conditione, scilicet ut nec mori posset, nec pati. Sabbatum enim interpretatur requies: 131.0341B| hic, inquam, considerans illam requiem perditam culpa primi parentis, et considerans futurum Sabbatum, cum vel requies vel poena aeterna manet quemque, cum hic sit in malis, ne deteriora eveniant, orat et dicit:
Domine, ne in furore tuo arguas me. Futurum est enim, ut in futuro judicio quidam in ira emendentur, quidam in furore arguantur: illi qui in ira, sic tamen quasi per ignem. Sed illa poena adeo erit gravis, ut si omnia tormenta quae hic reis inventa sunt, simul conferantur, gravior erit ignis ille et intolerabilior. Qui autem in furore, mittentur in ignem aeternum: ideo utrumque deprecatur, tanquam dicens Deo: Quoniam ista magna et multa sunt quae patior, quaeso ut illa tibi sufficiant ad vindictam 131.0341C| culpae quam promerui: et incipit illa enumerare, satisfaciens Deo, et offerens illa quae patitur, ne deteriora patiatur, ostendens se hic libenter pati omnia, ut tandem illa evadat. O Domine, ure, seca, corripe hic, argue, dum tandem ne in furore tuo arguas me, id est, gravissima et aeterna poena. Neque tunc in ira tua corripias me: quia qui tunc in ira corripientur, salvabuntur quidem, sed per gravissimam poenam. Hi sunt qui super fundamentum aedificaverunt lignum, fenum, stipulam (I Cor. III): non quod furor aut ira in Deum cadat, sed quod patientibus ita videbitur. Si autem in voce capitis, sic dicemus: Domine Deus Trinitas, usque ad plenitudinem temporis genus humanum pro maxima parte in furore arguisti, in ira corripuisti: quia 131.0341D| mulctatos prima morte, morte interioris hominis omnes idololatras, in mortem corporis conjecisti: tandem si incipit judicium a domo tua, revocatos amore resurrectione prima per me, ne in ira tua argue, ne in furore tuo corripe. Etsi visitas iniquitates in virga, etsi misces amaritudinibus universa, ne in furore, ne in ira tua ista eveniant: etsi mortem subeunt corporalem, tamen quos misericordia tua per me restituisti resurrectione prima in homine interiori, spe felici restituendos se esse gaudeant resurrectione secunda exteriore, et quasi quaesiturus esses, quae causa, Domine, ut ita pro tuis agendum susceperis? ad hoc, quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, id est, humano generi, et mihi, 131.0342A| quantum ad illam naturam. Non est sanitas in carne mea, id est, in inferioribus membris, quia et ipsa terram tuam experiuntur in Adam. Non est pax ossibus meis, id est, firmioribus meis, quia non sunt ipsa a peccato immunia. Vel in voce Ecclesiae: ideo noli in futuro furore judicare et in futura ira, quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: sufficiat tibi haec temporalis vindicta, et poena quam modo patior. Jam enim vindicas, sagittae tuae infixae sunt mihi, patior in primi parentis culpa: quod enim illi fuit poena, nobis factum est natura. Unde Apostolus: Fuimus et nos aliquando natura filii irae (Eph. II), id est, portantes vindictam. Hae sunt sagittae, mortalitas, fames, sitis, somnus, et caetera hujusmodi. Sagittas vocat, dolores animi et corporis quos patimur: 131.0342B| vel sagittas dicit verba Dei, quae infixa sunt in cordibus nostris, quibus fit ut recordemur Sabbatum: et ipsa recordatio Sabbati, et nondum receptio, facit nos nondum gaudere et agnoscere non esse sanitatem in ipsa carne. Quasi dicat: et haec tua animadversio qua modo vindicas, magna est, quia confirmasti super me manum tuam, id est, fecisti meam poenam continuam: ad similitudinem magistri, cujus manus non recedit a dorso pueri. Haec est illa manus, haec est illa miseria. Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae, id est, a praesentia irae tuae. Ex quo vindicasti in primo parente, adeo continua est miseria humani generis, ut assidue nobis repraesentet iram tuam. Portamus corpus mortale, plenum tentationibus, plenum sollicitudinibus, 131.0342C| obnoxium doloribus corporalibus, nexum indigentiis, mutabile, languidum et cum sanum est, quia utique nondum plene sanum. Nam unde dicebat, non est sanitas in carne mea, nisi quia ista quae hujus vitae dicitur sanitas, bene intelligentibus et Sabbatum recordantibus, non est utique sanitas? Si non manducaveris, inquietat fames, et alia hujusmodi multa, iste naturalis quidam morbus est, qui in Adam fuit solum poena. Et non solum in carne sum infirmus, sed etiam non est pax ossibus meis, id est, viribus animae meae quae sunt ossa, id est, robur hominis: ex carne enim infirmatur homo, sed ratione animi confirmatur. Et quia dixit, a facie irae tuae, ne videretur illa poena esse ex injustitia judicis, dicit: a facie peccatorum meorum, id est, 131.0342D| a praesentia; cum enim assidue cerno poenam, assidue etiam reminiscor culpae. Ante oculos habeo iram tuam, ante oculos habeo peccata mea originalia et actualia. Ideo non est pax ossibus meis, id est, nulla requies animae meae. Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, id est, peccata mea in primo parente erexerunt caput, id est mentem meam, ut se erigeret contra te caput suum: Et eritis sicut dii (Gen. III), quia caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus (I Cor. XI). Et illae iniquitates supergressae sunt caput meum, id est, erigendo mentem meam depresserunt eam, et per vindictam tuam ceciderunt super eam, ut jam non valeat uti libertate sua, velut ira et concupiscentia, quae deberent rationi subjacere: 131.0343A| quia perfecta discretione debemus irasci quibus irascendum est, et concupiscere quae concupiscenda sunt. Hae supergressae sunt caput meum, id est, vicerunt rationalitatem. Et non parum supergressae sunt, sed sicut onus grave gravatae sunt super me. Aliter: Confirmasti super me manum tuam, sicut dictum est: et post hanc miseriam est mihi alia: Non est sanitas in carne mea, id est, affligor exterius omni afflictione: et hoc a facie irae tuae, quia timeo iram tuam futuram. Non est pax ossibus meis, id est, affligor omni afflictione interiori, propter illud judicium futurum: a facie peccatorum meorum, tam originalium quam actualium. Hieronymus: « Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, cognosco magna peccata mea et praevalere viribus meis: vel quia iniquitates 131.0343B| meae extulerunt caput, et quasi leves volabant, acceperunt pondus vindictae quod deprimeret: sicut onus grave gravatae sunt super me, id est, reversae sunt in me et gravatae. » Quasi dicat: Et quod gravius est, Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, id est, peccata in baptismo dimissa. Et hoc modo sanata, rursum in consuetudinem duxi, quod dum fit, necesse est mortuum jam foetere, quemadmodum vulnus intactum corrumpitur et putet. In eo quod dicit cicatrices, intelliguntur peccata quasi sanata. Aliter: A qua gravatione gravissimi oneris cicatrices meae, id est, originalia peccata deleta in baptismo, corrupta sunt per actualia: et sic putruerunt, id est, gravissima facta sunt; quia gravius torquetur aliquis veniens ab baptismum, si postea peccat, 131.0343C| quam si non veniret ad baptismum: quia melius est viam veritatis ignorare, quam post agnitam relinquere. Et hoc a facie insipientiae meae, id est, cognosco ex insipientia mea hoc contigisse: quia sicut sapientia est sibi in posterum cavere, sic insipientia est sanatum in posterum sibi non cavere. Hieronymus: « Porcorum mos est coeno pro bonis odoribus uti: non sum talis. Nam mihi mea vulnera foetent, et ideo poenitentiam desidero. » Unde, a qua corruptione et a qua putredine miser factus sum, id est, continua miseria afflictus sum exterius. Et curvatus sum, scilicet interius multimoda incurvatione, quia rationalitas extenditur non solum ad necessaria, sed etiam illicita, usque in finem, quantum potui incurvari et deprimi, vel usque in mortem, a 131.0343D| qua incurvatione tota die, id est assidue, contristatus ingrediebar, id est, vivebam, ex quo Sabbati recordari coepi. Unde in Canticis canticorum: Ecce tu pulchra es, amica ma; oculi tui columbarum (Cant. I, 4); quia columba gemitum habet pro cantu, et perfecti in Ecclesia mundo fallaciter et perniciose blandienti adgemunt, cui alii congaudent. Et merito contristatus, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Repetitio - idem est quod supra, non est sanitas in carne mea, non est pax ossibus meis. In lumbis est delectatio, in delectatione procreatio. Et ex anima omnes cogitationes procreantur, quae delectationes plenae sunt illusionibus, id est, vanitatibus et phantasmatibus multis, 131.0344A| adeo ut nec Dominicam orationem valeat quis ex corde cantare, quin multa impediant et mentem alienent. Et non est sanitas in carne mea, ut dictum est. Aliter: Domine, ne in furore tuo arguas me, in judicio, quando peccatores condemnabuntur, hic me arguas: Furor et ira intelligitur diabolus, id est, noli me judicare per diabolum, sed per teipsum, vel arguere verbis, corripere flagellis. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, id est, verba tua impressa sunt menti meae. Et confirmasti super me manum tuam, id est, non impotens fuisti ad me deprimendum. Non est sanitas in ossibus meis, id est, non purum corpus meum, juxta illud, Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (Rom. VII). Non est pax ossibus meis, ut supra. Quoniam iniquitates 131.0344B| meae supergressae sunt caput meum, quasi dicat: Tot sunt iniquitates meae, ut ego eas portare non possim; sed caput meum, id est Christus, suas eas fecit, et iniquitates nostras ipse portavit (Isa. LIII); ideo ipse portavit, quia sicut onus grave gravatae sunt super me. Et non mirum, quia putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a primo homine usque ad Christum, peccata humani generis deterioraverunt, usque dum venit Samaritanus ille, qui alligavit vulnera infundens vinum et oleum (Luc. X), id est, passionem et Spiritus sancti gratiam. A facie insipientiae meae, scilicet cicatrices meae corruptae sunt: quia infirmitatem Christi, insipientiam putavi; cujus incarnatio magna fuit sapientia. Miser factus sum et curvatus usque in finem, id est, 131.0344C| usque ad Christum. Et quia lumbi mei impleti sunt illusionibus, id est, quia anima mea et interior mens, a vero defecit: et quia non est sanitas in carne mea, afflictus sum, scilicet in corpore, et humiliatus sum nimis, scilicet interiori, quia me erexi contra mandata tua; unde rugiebam, id est, cum magno dolore intus lamenta dabam, ut rugitus possit dici. A gemitu cordis mei, non a gemitu carnis. Gemitus carnis est, pro amissione terrenorum: gemitus vero cordis, pro amissione quietis. Domine, ante te omne desiderium meum. Quasi dicat: Et gemendo quid desiderem, et quare gemam, tu, Domine, scis; quia non desidero nisi quod desiderandum est, scilicet requiem illam et beatitudinem, quam amisi in primo parente, pro qua semper est orandum, quia dictum 131.0344D| est: Sine intermissione orate (I Thess. I). Qui semper clamat, semper desiderat; qui semper desiderat, semper orat. Qui cessat ab amore cessat ab oratione. Qui sunt qui cessant ab amore? De quibus dicitur: Ex abundantia iniquitatis refrigescet charitas multorum (Matth. XIV). Frigus enim charitatis silentium est cordis, fervor vero charitatis clamor est cordis. Si semper flagrat charitas, semper clamas; si semper clamas, semper desideras; si semper desideras, semper oras. Ergo semper desidera, ut semper ores. Et quia tu scis, id est, probas desiderium meum, quod est secundum voluntatem tuam, ideo gemitus meus a te non est absconditus. Quamvis enim aliquando foris gaudere videat, et gemitus meus non 131.0345A| semper veniat ad aures nominum, tamen semper est coram te. Et merito gemo, quia cor meum conturbatum est; timeo latrones, timeo damna temporalia, motus terrae, et coeli undique sollicitudo incutitur. Et non est mirum si cor conturbatur, quia dereliquit me virtus mea, id est constantia mea; factus sum inconstans: vel virtus, id est, rationalitas Ideo autem derelictus sum a virtute, quia lumen oculorum meorum, lumen cordis, sine quo cor humanum in tenebris est, id est Deus, ipsum non est mecum, ipsum scilicet, sine quo esse non possum. Quasi dicat: Pro qua virtute restituenda, pro quo lumine reddendo, pro qua turbatione auferenda, ego solus inter omnes mortales ad hoc idoneus, factus sum obediens Patri usque ad mortem (Phil. II). Et quia me sic humiliatum viderunt, 131.0345B| ad cumulum miseriae meae, amici mei, id est, qui amici deberent esse, ut infirmi medico, servi Domino, creatura Creatori, gentes scilicet, et proximi mei, Judaei secundum carnis cognationem proximi, appropinquaverunt, scilicet corpore, sed adversum me, corde, dicentes: Crucifige (Matth. XV). Et steterunt, scilicet adversum me, id est, adversum salutem suam. Sicut Christus antea in Ecclesia locutus est, ita nunc Ecclesia loquitur in Christo. Aliter: Virtus meorum, id est, rationalitas, dereliquit meos in tantum, quod lumen oculorum meorum, id est, Divinitas mihi unita, sine qua esse non possum quantum ad veram essentiam, ipsa non est mecum quantum ad reputationem illorum, quia tantum putant me esse hominem, et ideo amici mei qui deberent 131.0345C| esse, et proximi quantum ad carnem, appropinquaverunt non ad imitationem, sed adversum me. Et praeterea illi qui juxta me erant, id est discipuli, qui me cognoverant, de longe steterunt, ut Petrus, qui ad vocem ancillae me negavit (Joan. XVIII), ut illud: Stabant omnes noti ejus a longe (Luc. XXIII). Et quia amici desuererunt, ideo vim faciebant qui quaerebant animam meam, id est vitam meam, ad perdendum, illi ideo faciliorem accessum habuerunt. Et qui inquirebant mala mihi, id est mortem, cum non haberent ullam veram causam, locuti sunt vanitates, id est mendacia, Hunc audivimus subvertentem gentem nostram (Luc. XXIII). Et, Hic dixit: Possum destruere templum hoc, et in triduo reaedificare illud (Matth. XXVI). Et quia locuti sunt vanitates, 131.0345D| ideo dolos tota die meditabantur. Ego autem, qui ad hoc veneram, ut exemplum patientiae et humilitatis darem, tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum, id est, non respondi, tanquam nec audirem, nec loqui possem. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Apertius id ipsum dicit, non ideo eos in passione non redarguit, quin haberet unde argueret, qui saepe illis respondit: Vae vobis, scribae: Quid me tentatis, hypocritae (Matth. XXII, XXIII)? Sed tacuit in passione, ut adimplerentur Scripturae, Sicut ovis ad occisionem ductus est (Isa. LIII), ut nobis formam patientiae daret. Si enim de cruce descenderet, non videretur potentiam estendere, 131.0346A| sed impatientiam exhibere. Majus signum potentiae fuit de sepulcro surgere, quam de cruce descendere. Ideo illis non contradixi, ideo omnia patienter sustinui, quoniam in te, Domine, speravi, tibi causam meam commisi. Hic monet suos, quid agendum sit in tribulationibus, quia cum posset resistere, noluit, sed speravit in Domino. Et quia in te speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus. Ergo, o fidelis vir, si causa tua non auditur per terrenum judicem, noli desperare, noli deficere; quia si hic non exauditus fueris, exaudieris in coelo: si hic a terreno judice accipies sententiam, a Deo accipies in coelo coronam. Et alia causa cur factus sum sicut homo non audiens. Quia dixi, id est, mecum illud statui, ut in patientia perseverarem, ideo ne aliquando 131.0346B| supergaudeant mihi inimici mei, id est, ne Judaei mihi insultent in passione deficienti, vel alii inimici insultent meis in tribulatione devocatis. Et ne pedes mei, id est, opera vel affectiones meorum, commoveantur, id est, a te recedant, deficientes in tormentis, et sic inimici super me magna loquantur, multas et magnas blasphemias. Et revera scio quia deficientes meos irridebunt, si moti fuerint pedes meorum, quia jam saepe talia fecerunt. Dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. Et ideo non habui redargutiones, quia voluntarie ad passionem veni, non ex necessitate. Quoniam ego in flagella paratus sum, et hoc ideo, quia dolor meus, id est, meorum, quem habent ex transgressione primi parentis et propriis commissis, 131.0346C| in conspectu meo semper, donec doleam, quemadmodum in conspectu medici est vulnus. Bene dixi, dolor meus: quoniam iniquitatem, scilicet illorum, meam annuntiabo ego Christus, non enim iniquitatem feci, sed suscepi. Et non solum nuntiabo iniquitatem esse meam, sed cogitabo pro peccato meo, id est, meorum dolendo. Ita et tu quisque fidelis imitare Christum, non solum confitere peccatum tuum, sed cogita ut deleas. Fluant lacrymae, fiant eleemosynae: gaudeat pauper de tuo dato, ut et tu gaudens de Dei dato; eges tu, eget ille; eget ille tui, eges tu Dei. Exple tu hic foris ejus indigentiam, ut et Deus tuam interiorem suppleat inopiam. Vel ideo super me magna locuti sunt, quoniam ego in flagella paratus sum, quod ipsi non putant, sed in flagella 131.0346D| coactum. Quod si intelligerent obedientiae esse quod flagellor, quia Nemo tollit a me animam meam (Joan. X), non super me magna locuti essent. In flagella paratus sum, ut patiar illa flagella quae illi essent passuri. Quasi dicat: Ego in flagella paratus sum, inimici autem mei, tam mei quam meorum, vivunt, id est florent in hac vita, et ideo confirmati sunt super me, id est, praevaluerunt in causa mihi et meis quantum ad exterius, praevaluerunt enim mihi Judaei in passione mea et meis, verberando et occidendo. Et in illa confirmatione multiplicati sunt, id est, multi inventi; plures enim facti sunt persecutores, quam imitatores. Qui oderunt me inique. Quomodo inique subjungit: Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant 131.0347A| mihi; hoc quid nequius? Qui reddit mala pro malis, bonus non est; qui non reddit bona pro bonis ingratus est; qui autem mala pro bonis, iniquus est: mala pro bonis, odium pro dilectione, perditionem pro salute, mortem pro vita; detrahebant mihi non propter aliam causam, nisi quia sequebar bonitatem, id est, quia dissimilis illis eram et contrarius operibus eorum. Ne derelinquas me. Quasi dicat: Sed tu ne des sanctum tuum videre corruptionem (Psal. LI). Domine, per gratiam, Deus meus per naturam. Ne discesseris a me, non resuscitando, ut illi putant, vel ne derelinquas meos, dando constantiam in tribulatione, et ne discesseris a meis liberando ab inimicorum devocatione. Et ut ne derelinquas, ut ne discedas, Indende in adjutorium meum, id est, da auxilium 131.0347B| libero arbitrio quod dedisti. Domine Deus salutis meae, qui es Dominus Deus per naturam, factus es Deus salutis per gratiam. Vel non solum non discedas a me Christo, sed potius facie intende in me extensum in cruce, dando mihi resurrectionem. Domine Deus salutis meae, id est, qui dedisti me meis auctorem salutis.
PSALMUS XXXVIII. IN FINEM PRO IDITHUM, CANTICUM DAVID. « Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem 131.0347C| meum. Et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Verumtamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur. Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Et nunc quae est exspectatio mea? Nonne Dominus et substantia mea apud te est? Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti dedisti me. Obmutui, et non aperui os meum: quoniam tu fecisti: amove a me plagas tuas. A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus, verumtamen vane conturbatur 131.0347D| omnis homo. Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. »
ENARRATIO. Historialiter nihil in hoc psalmo agitur de Idithum, qui fuit unus de illis quinque quos constituit David praecentores psalmorum (I Par. XXV), sed ex interpretatione nominis quaerenda est intelligentia veritatis. Interpretatum enim nobis est Idithum, transiliens eos. Est in hoc psalmo vox transilientis eos, scilicet humo adhaerentes, terrae incurvatos, de 131.0348A| infimis cogitantes, in terrenis spem ponentes. Hic itaque transiliens, mundum contemnens, terrena omnia conculcans, elegit sibi vivere in quibusdam spiritalibus gaudiis, quae gaudia in hac vita adhuc manentibus, maxime sunt in divinis Scripturis, ubi investigatio utilis fit labore inquisitionis et dulcedine inventionis. Sed cum omnia mundana jam calcaret, omnes hujus voluptates contemneret, in sola lege Domini meditaretur, in ea sola delectaretur, de ea aliis frequenter loqueretur, de ea aliis prodesse studeret; intellexit non ibi esse morandum, sed adhuc altius ascendendum: quia studio dicendi perdidit diligentiam cognoscendi. Et cum videret paucos imitatores, multos autem calumniatores, et verborum venatores, falsitatem defendentes, contra veritatem stare paratos, 131.0348B| et assiduitate loquendi difficile esse in lingua non cadere, non enim frustra in homine posita est, periculo loquendi, statuit silentium remedium, dicens secum: Sufficit mihi delectatio intelligentiae coram Deo, quid mihi opus est captando loqui, et dare aditum calumniantibus? Dixi ergo, Custodiam vias meas. Titulus in finem. Haec proferuntur pro Idithum, id est, in persona transilientis. Et est Prophetae intentio in hoc psalmo ostendere qualiter omnia mundana a fidelibus sint transilienda, et ad quem tendendum, quo perveniendum.
Dixi, id est, statui mecum et deliberavi, custodiam vias meas, id est, omnia opera mea et omnes sensus meos caute observabo, adeo ut non delinquam in lingua mea, quod valde est difficile: Perfectus 131.0348C| enim est omnis qui non peccat in lingua (Jac. III). Qui custodit linguam suam, custodit animam suam (Prov. XXI). Et: Cultus justitiae, silentium et pax (Isa. XXXII). Et: Eloqui me poenitet, tacere nunquam. Et post deliberationem posui ori meo custodiam, non propter bonos, sed cum consisteret peccator adversum me, id est, cum calumniator staret cum aliis ad audiendum, non ut imitaretur si qua bona audiret, sed adversum me, id est, paratus calumniari si qua audiret poenitenda: aut cum intelligere nequivit, diceret me nihil dicere. Obmutui. Timens malorum calumniam inter conservos cibaria non dispensavi, cum mihi credita esset dispensatio. Et ideo obmutui, quia foris non erogavi, intus a Domino accipere non merui. Dictum est illi servo qui Domini sui acceptum 131.0348D| talentum erogare timuit: Ligatis manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores (Matth. XXV). Si autem illi sic dicitur, qui non fuit cursor ad perdendum, sed puer ad erogandum, quid illis dicetur, qui acceptum talentum luxuriose vivendo perdunt? id est, scientiam quam a Domino acceperunt luxurioso otio dederunt. Et humiliatus sum, id est, afflictus. Et ideo afflictus, quia silui a bonis, quod non debui: et sic dolor meus renovatus est; ut qui prius dolebam de calumnia malorum, et ideo tacui, postea dolerem quod creditam a Domino dispensationem conservis denegarem. Et cum essem inter has duas necessitates positus dicendi et tacendi: dicendi, quia talentum Domini acceperam, ut ad 131.0349A| mensuram darem, tacendi ne malis locum calumniandi concederem, Concaluit cor meum intra me, id est, coepit esse inquietum cor meum, conflictatum intus gemino calore, positus inter eos qui calumniari parati erant, et eos qui affectabant instrui, affligebar in utroque: in his, ne projicerem margaritas ante porcos; in illis, ne erogarem cibaria conservis. Videbam insensatos, et non arguebam, et me sic tacentem zelus domus tuae comedebat (Psal. LXVIII). Et in hoc aestu etsi multa transilierim, cogitavi tamen adhuc altius ascendendum esse et quaerendum tutiorem locum. Et in illa mea meditatione exardescit ignis, id est, quoddam desiderium accendit cor meum cognoscendi finem meum. Et post desiderium locutus sum in lingua mea, non ei quem 131.0349B| erudirem, sed a quo erudirer; in lingua mea, id est, in lingua cordis, vel in sermone mihi convenienti, qui jam haec mundana transilieram, haec locutus sum. Notum mihi fac, Domine, finem meum: finem sine fine, non cursum meum, ut non respiciam ad ea quae jam transilivi, sed ad ea prospiciam quae restant. Transilivi jam multa, et veni in quaedam meliora his quae transilivi, sed restat adhuc quo sit ascendendum. Nullus enim in hac vita perfectus, cui adhuc desit quo ascendere possit; audi Apostolum: Fratres, ego me nondum arbitror apprehendisse (Phil. III). Unum autem quae retro sunt obliviscens, in anteriora me extendens, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis. Ideo iste transiliens dicit: Notum mihi fac, Domine, finem meum, id est te, ultra quem non est quidquam 131.0349C| desiderandum. Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV), id est, fac me te solum cognoscere ad desiderandum, ut omnis mea intentio ad te promerendum intendat, et desiderium meum nusquam moretur, donec ad te perveniat, quia in te solo est beatitudo vera et perfecta. Et si multum proficiat homo, nusquam tamen cessandum, donec ad illum finem perveniatur. Vel finem meum, id est, modum loquendi et modum tacendi, quia tempus loquendi et tempus tacendi (Eccle. III). Et numerus dierum meorum quis est, id est, ostende mihi non ad scientiam, sed ad experientiam, certitudinem illorum dierum, id est, illius aeternitatis quae est in illo fine qui numerus est, quia est illorum dierum qui non pereunt, non fluunt per tempora: fuit, vel 131.0349D| erit; sed est, semper in illis est, vel, secundum aliam sententiam, qua diximus modum loquendi et modum tacendi, ostende mihi numerum dierum meorum, id est, compensationem illius temporis quod vere est, ut hujus compensatione sciam quid loquendum sit, et quibus, et quid non: vel doce me semper tendere ad illos dies qui sunt, ut illorum compensatione pro nihilo ducam quidquid patior in his diebus qui non sunt. Ad hoc illum numerum ostende, ut sciam quid desit mihi: scilicet praesentia tua, quia nunc cognosco ex parte (I Cor. XIII). Hoc enim deest mihi hic laboranti, hic est ille denarius: et quandiu mihi deest, non me dico perfectum, 131.0350A| sed imminutum; hunc mihi ostende, mentem meam ad hunc dirige: comparatione enim illius quod est, attendens ista quae non ita sunt, et plus videns mihi deesse quam adesse, ero humilior ex eo quod deest, quam elatior ex eo quod adest. Quasi dicat: Et revera deest mihi ad perfectionem. Ecce mensurabiles posuisti dies meos, id est breves et cito transeuntes. Dies meos, id est, quos ego mea culpa mihi mensurabiles feci: cum essent a te dati sine mensura. Et non solum dies mensurabiles facti sunt, sed substantia mea, quam hic habeo, quam mihi ex nihilo dedisti, tanquam nihilum est ante te, id est, ad comparationem illius substantiae et illius claritudinis, quam habiturus sum in praesentia tua. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens, id 131.0350B| est, quamvis nihil sit, tamen miser homo hoc non attendit. Omnis homo vivens, id est, omnis homo vivens secundum hominem, id est, in eo quod homo est, non in eo quod imago Dei est, est universa vanitas, id est, laborando incurrit omnimodam vanitatem animae et corporis; quia et cogitat et laborat in terrenis, quae ad nihilum tendunt. Quasi dicat: Et non adeo esset mirum, si homo vanis deditus, diu in illis permaneret; verumtamen, id est, licet sit homo multimoda vanitas, in imagine pertransit, id est, sic cito haec omnia vana deserit, ut imago transiit in speculo. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit (Jac. I). Sed tamen miser homo, hoc non attendens, frustra conturbatur. Timet hoc non acquirere, timet perdere: et sollicitatur multis modis pro se, pro uxore, pro filiis. Revera 131.0350C| vane, quia thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea, quia incertus est de ejus vita cui congregat: miser non attendit quam cito ab ipsa vanitate decidat, imo de posteritate cogitat. Aliter: Quanquam omnia mundana transilierim, infima calcaverim, in sola lege Dei delectationem habuerim, in dispensando Dominico talento sollicitus fui: et in illa dispensatione fructuavi, finem etiam qui sine fine est, quaesivi, numerum dierum meorum scire laboravi; ubi sit vera essentia, cognovi: verumtamen quandiu in hoc mortali corpore vivo, quandiu ne cadam laboro, quandiu bona et mala mea incerta habeo, universa vanitas sum, quantum ad ea quae sub sole habeo, non quae supra solem. Nam omnis homo hic vivens, sive inhaerens, sive pertransiliens, est universa 131.0350D| vanitas. Dicit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quid habet amplius in omni opere suo, quaecunque laborat homo sub sole (Eccle. I)? subjacet enim merito peccati multimodae vanitati; cupit enim dormire, vigilare, esurit, sitit, et caetera hujusmodi, quae omnia vana sunt. Verumtamen in imagine pertransit homo, id est, quamvis in his quae sub sole habet, vanitati subjaceat; tamen in his quae supra solem habet, non subjacet vanitati, quia pertransit homo, id est vivit, vel pertransit hanc vanitatem in imagine, id est, in eo quod imitatur imaginem ad quam creatus est, id est rationem, scilicet cum proprium finem desiderat. Et tamen quanquam mente 131.0351A| sit supra solem, et in ea non subjaceat vanitati, tamen corpore sub sole est, et ideo vane conturbatur omnis homo. Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea, ut supra. Et nunc, quae est exspectatio mea? Quasi dicat: Quia jam omnia haec mente transilivi, in caducis spem non posui, quae est ergo exspectatio mea? Nonne Dominus? Scilicet in quo nihil est vanum, nihil transitorium. Revera Dominus, qui dedit ut ista contemnam, dabit seipsum. Quasi dicat: Merito te Dominum exspecto remuneratorem, quia substantia mea apud te est, id est, veram essentiam nusquam habeo nisi in te, id est, in praesentia tua: quia tu solus es, et nullus est, nisi tibi adhaerens. Et ut tandem mea substantia apud te sit, ab omnibus iniquitatibus meis erue me, non solum ab his quas 131.0351B| jam transilivi, ne in eas revolvar, sed ab his quae restant necessitate viae. Nullus enim adeo perfectus, quin ex humana conditione contrahat aliquas iniquitates. Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Aliter: Intelligo perfectionem meam, intelligo et imperfectionem: imperfectus sum, quia nondum te apprehendi, in quo est perfectio mea. Perfectus, quia scio quid mihi desit: ideo rogo ut me eruas ab iniquitatibus impedientibus ut pervenire possim. Opprobrium insipienti dedisti me. Tu erue, quia tu dedisti me opprobrium insipienti, id est, quia te, non aliud quaero: quia ea quae non videntur, spero: risus factus sum insipienti, id est, illi qui terrenis et praesentibus tantum gaudet, in futurum sibi non providet: 131.0351C| vel satis permisisti ut essem opprobrium insipienti, sufficiat tibi hactenus. Cupio dissolvi et esse cum Christo (Phil. I): vel ideo erue, quia ut erui dignus essem opprobrium insipienti dedisti me, et ego obmutui, in nullo contradixi. Vel ad hoc quod dixit, satis opprobrium insipienti dedisti me, satis obmutui, et non aperui os meum ad contradicendum, et hanc patientiam habui non ex me, sed quoniam tu fecisti, scilicet me patientem, Deus, ideo obmutui, quia tu fecisti mihi illud opprobrium ex justa vindicta tua. Sed, o Domine, amove a me plagas tuas: quidquid enim patior in hoc mortali corpore intelligo esse flagella tua. Quare dico tua? Quia in increpationibus defeci, factus mortalis et passibilis, a fortitudine manus tuae, quae non fuit impotens ad vindicandam culpam et transgressionem 131.0351D| humani generis. Et hoc non ex injustitia tua, sed ex merito meo: quia propter iniquitatem, scilicet suam, non tuam, id est, propter transgressionem, corripuisti hominem, scilicet primum, et me et totum genus humanum in illo. Ac si dicat: Video me in malis, video me in poenis, et apud te non video iniquitatem. Si ergo ego in poena sum, et apud te iniquitas non est, nonne restat ut pro iniquitate erudieris hominem? Et hoc modo corripuisti. Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus, id est, talem fecisti vitam hominis, qualis est aranea: quae si vel facile tangitur, cito frangitur, et mittit tabem. Tabem reddidisti humanam vitam merito peccati, ut de ea non incongrue dici possit: Quid superbit terra et cinis (Eccli. X)? Quoniam 131.0352A| in vita sua projicit intima sua, ad similitudinem: sicut aranea, producendo intima sua, componit fragile opus et in ipso opere moritur: sic homo, projiciendo intima sua, id est, amittendo rationalitatem, quod maximum habet, studet in his transitoriis, in quibus cito moritur. Verumtamen, id est, quamvis non lateat tanta calamitas, tamen vane conturbatur omnis homo, id est, circa haec vana sollicitatur quae cito transeunt: omnis homo, id est, humane vivens. Et ut ego non sic conturber, exaudi orationem meam, Domine, factam pro perseverantia virtutum, et deprecationem meam, pro peccatis commissis: auribus percipe, id est, ostende te percepisse, lacrymas meas, id est, lacrymosas preces. Ne sileas, id est, ne iratum te mihi ostendas, quia iratorum dominorum est 131.0352B| silere: ideo noli a me iratus recedere, quoniam ego sum apud te tantum hic advena et peregrinus, id est, ens apud te in spe, intelligo me hic esse advenam: quia hic non habeo manentem civitatem, sed futuram inquiro (Hebr. XIII). Et non solum advena, qui de prope potest esse, sed peregrinus, qui multum est remotus: sicut omnes patres mei, scilicet intellexerunt patriarchae et prophetae et apostoli. Et ut ego apud te possim esse, remitte mihi: intensa sunt peccata mea; sed ea relaxa dimittendo, ut refrigerer ab aestu vitiorum in conscientia; da mihi testimonium bonae conscientiae, priusquam abeam, id est, recedam ab hac vita, vel priusquam abeam, scilicet a te, in quo est mea substantia. Nam si irrefrigeratus abiero, amplius non ero: sicut hic temporaliter non fui 131.0352C| in vero esse, ita nec post tempus ero in vera essentia.
PSALMUS XXXIX. IN FINEM PSALMUS DAVID. « Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Et immisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt, et sperabunt in Domino. Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem 131.0352D| noluisti, aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti: tunc dixi, Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam; Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo. Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates 131.0353A| meae, et non potui ut viderem. Multiplicati sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me: Domine, ad adjuvandum me respice. Confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Avertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala. Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge. Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te, et dicant: Semper magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum. Ego autem mendicus sum et pauper: Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es: Deus meus, ne tardaveris. »
ENARRATIO. 131.0353B| Verus David, id est Christus, caput nostrum, ostendit in hoc psalmo nullum posse justificari nisi per fidem, non ex operibus legis, non ex libero arbitrio, ut Porphyrius voluit, qui dicebat non esse sibi opus fidem in baptismo accipere, quia jam mortificatus esset interius. Et qui sint qui per fidem justificentur, exemplo suo praemittit, ostendens patientiam esse necessariam, ut reportemus repromissiones: orat etiam pro gentibus, Judaeis per fidem concorporandis, ut fiat unum ovile et unus pastor.
Exspectans exspectavi Dominum. Ex magna affectione talis dictionum geminatio solet fieri. Quasi dicat: Ego veni, non ut facerem voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. VI): quod oportuerat fecisse primum hominem; habeo misericordissimum 131.0353C| promissorem; exspecto fidelissimum exhibitorem; praebeo me humilem exactorem. Exspectans, id est, cum patientia obedientiam complens, exspectavi Dominum, non quemlibet hominem promissorem, non impotentem, sed omnipotentem: qui, etsi differt quod promisit, non tamen aufert. Et quia patienter exspectavi, intendit mihi, id est, intuitus est me ad utilitatem meam. Quasi dicat: Ita et vobis patientia necessaria est. Majus est quod dicit, mihi: quasi diceret, me, quia vultus Domini etiam super facientes mala. Et hoc modo intendit. Exaudivit preces meas, factas pro peccatis meorum; quas ex nimia affectione meas dico: quod in hoc apparet, quia eduxit me de lacu miseriae, id est, de lapsu peccatorum eduxit meos per confessionem et poenitentiam; 131.0353D| lacus miseriae, est peccatorum multiplex lapsus et profunditas: in quo lacu alii sunt supra, alii infra. Supra sunt humiles deprecatores et lacrymosi clamatores; infra vero, superbi contemptores: hi ibi remanent, illi inde educuntur. Et de luto faecis, id est, de sordibus lubricis hujus saeculi. In luto notantur sordes, in faece lubricum, id est, eduxit meos etiam de illis peccatis, in quibus pronior est lapsus, scilicet ambitione et luxuria; et postquam eduxit, statuit supra petram pedes meos, id est, affectiones meorum firmavit in me petra, ut me imitarentur, mihi conformes fierent, ut ultra non relaberentur in lutum; et postquam eorum affectiones firmavit, ut amplius non amarent caduca, 131.0354A| direxit gressus meos, id est, opera meorum quae prius erant distorta. Et immisit in os meum, in os cordis, canticum novum, id est novam vitam; qui prius cantabant canticum vetus, nunc canticum novum. Sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete ea servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI), scilicet carmen Deo nostro, ut recte viventes, nihil nobis, sed totum gratiae Dei attribuamus: quia illud fuit vetus canticum, de nobis praesumere et ad quam utilitatem istud novum canticum? Magna, quia videbunt multi successores illos cantare novum canticum, id est, innocentem vitam ducere, Deum laudare: et timebunt, scilicet cantare vetus canticum, scilicet prave vivere et mundum laudare. Et sic sperabunt 131.0354B| in Domino, in quo est sperandum: ideo in Domino quia desperabunt de saeculo. Nullus sperat in Domino, nisi qui prius desperat de mundo: et ideo inimicus mundi efficitur, ut Domini amicus fiat. Et talis bene vir dicitur, et beatus: et quia illud canticum non ore corporis, sed cordis cantatur, ideo dicit: Videbunt et non audient, Hic ordo semper in Ecclesia viget, ut alii praecedant, et alii illos imitentur, et hos illi minores. Et quo fructu in Domino sperabunt, audi. Beatus, id est bene auctus, erit vir, cujus est nomen Domini spes ejus, id est, qui dignum exhibendo obsequium, idoneum se facit, ut in illud nomen, quod est Dominus, sperare valeat. Et posteaquam in eum spem fixit, non respexit in vanitates, id est, oculos cordis non retorsit ad haec 131.0354C| transitoria: quia nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX). Et quia non respexit, in insanias falsas, id est, ad ludos hujus saeculi et ad spectacula theatri, quae hominem insanum faciunt: falsas, nihil veritatis habentes. Quasi dicat: Merito ad hoc non respexit, quia potius est respiciendum ad spectacula et mirabilia Dei. Nam multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, ad quae potius respiciendum; in illis est sana et sobria ebrietas. Mirabatur aliquis in theatro aurigam regentem currum sine laesione? videat Deum specialiter regentem omnes illicitos motus, et se illos regere cum eo, et laudet Deum. Miratus est ibi funambulum? miretur in Ecclesia mariambulum, non solum pedibus corporis, ut 131.0354D| Petrus (Matth. XIV), sed, quod est mirabilius, spiritualiter pedibus cordis. Mare etenim est saeculum istud, quia amarum multis sollicitudinibus, venti, variae tentationes, fluctus, persecutiones, praelia, seditiones: quae omnia calcant sancti et contemnunt. Audiat quisque Dominum clamantem: Exspecto vos, luctamini, adjuvabo, vincite, coronabo. Et illa mirabilia scilicet fecisti tuis cogitationibus, non indigens alieno auxilio: et ideo non est qui similis sit tibi. Ergo in te sperandum. Superius dixit, Exspectans exspectavi Dominum, caetera interposita sunt. Nunc ostendit quomodo exspectavit. Exspectans Dominum Redemptorem, Ego Christus annuntiavi, scilicet opere, et locutus sum ore. Poenitentiam agite, 131.0355A| appropinquavit regnum coelorum (Matth. IV). Multiplicati sunt super numerum, venientes ad fidem: creverunt super numerum electorum, quia multi vocati, pauci vero electi (Matth. XX). Multi implent parietes Ecclesiae, qui ad vanitates hujus saeculi facile relabuntur. Ego annuntiavi novam vitam, nova instituta. Et opus fuit, quia instituta legalia amplius noluisti, imposita tantum usque ad tempus correctionis. Sacrificium, scilicet legale, quod erat in agni immolatione, et oblationem legalem, quae offerebatur in die octavo, ut pro Domino par turturum (Luc. VIII): noluisti jam postquam venit plenitudo temporum, sed significata horum: ubi venit corpus, praeteriit umbra. Hoc sacrificium noluisti: aures autem perfecisti 131.0355B| mihi, id est, perfectam obedientiam mihi dedisti et meis, ut faciant seipsos hostiam viventem, sanctam, Deo placentem per humilitatem et obedientiam: holocaustum, scilicet legale, id est, illud sacrificium quod totum incendebatur. Et pro peccato, id est, illud sacrificium quod offerebatur pro peccato mundando, quod nominabatur peccatum; scilicet cinis vitulae, non ultra postulasti. Tunc, id est, postquam tempus correctionis venit, dum medium silentium tenerent omnia, id est, dum omnes philosophi tenerent commune silentium de reparatione generis humani quomodo fieret, et nox in suo cursu iter haberet, id est, dum haec ignorantia permaneret, omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit, id est, Filius tuus incarnatus 131.0355C| est. Dixi, Ecce venio ut faciam voluntatem, id est, statui incarnari, et hoc ideo, quia tu ita disposuisti. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Ego secundum humanitatem sum liber, ad quod exemplar omnes libri scribuntur, id est ad cujus conformationem omnes justi fiunt, hujus libri caput est divinitas. In capite ergo libri, id est, in voluntate tua qui es caput meum, scriptum est, id est, dispositum et praeordinatum de me, ut facerem voluntatem tuam, id est, ut tibi in omnibus obediens essem, quia tu es Deus meus. Et hanc legem, scilicet voluntatem tuam volui in medio cordis mei, id est, toto desiderio complevi. Et non solum per me, sed etiam per praecones meos annuntiavi justitiam tuam, id est, fidem justificantem. Justus autem meus 131.0355D| ex fide vivit (Habac. II; Rom. I). In ecclesia magna, id est, in ecclesia gentium, non in sola Judaea, annuntiavi et annuntiabo. Ecce labia mea non prohibebo, id est, praecones meos non sinam prohiberi, quia, O Domine, tu scisti illa labia, id est, tales fecisti meos praecones qui non possunt prohiberi. Et ideo justitiam tuam non abscondi in corde meo, id est, in corde meorum, justitiam quae ex fide est, vel justitiam secundum quam justum esse perpenditur, ut qui credit corde, non taceat ore, abscondunt quidem ad aedificationem suam, sed non abscondunt ad aedificationem proximi. Nam veritatem tuam et salutare tuum dixi, id est, dicent mei praecepta tua, sine quibus nemo sibi de salute praesumat. 131.0356A| Nihil enim praecepisti quod non juste vereque praecipiendum fuerit. Non abscondi misericordiam tuam qua vocas, qua condonas, et veritatem tuam, qua merita remuneras, a concilio multo ante reges et praesides. Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Quasi dicat: Ipsi abscondunt, ipsi praedicabunt, sed tu Deus qui potes, incrementum da. Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me. id est, ab illis qui futuri sunt mei. Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere (Joan. X), circumdatas innumeris malis et innumerabili iniquitate, fac eos cognoscere iniquitatem suam, et ad fidem justificantem converti. Et certus sum quia non longe facies ab his, nam misericordia 131.0356B| tua qua vocas, qua condonas, et veritas tua, qua merita remuneras, semper susceperunt me; id est, meos ab Abel justo usque nunc, et sicut cum priori populo misericorditer egisti, sicut promittebas, ita nunc eruas meos, qui adhuc in idololatria sunt, me jam exhibito. Et opus est ut non differas, quoniam circumdederunt me, id est meos, qui futuri sunt mei, mala quorum non est numerus. Etsi in majoribus malis aliquis numerus sit, in minoribus nullus; sabulum etsi minutis lapillis colligitur, tantum tamen in navi potest esse ut eam pondere suo demergat, quemadmodum magna saxa. Comprehenderunt me iniquitates meae, id est, tot sunt, quod obduxerunt cor meorum ex gentibus praedestinatorum, quas iniquitates ego meas voco, propter magnam affectionem, 131.0356C| et adeo comprehenderunt, quod non potui, scilicet cor erigere, ut viderem, scilicet illas iniquitates, non sufficiunt sibi ad cognoscendam infirmitatem suam et quaerendum te medicum, nisi tuum succurrat auxilium. Revera comprehenderunt, quia multiplicati sunt super capillos capitis mei, id est, infinitae sunt; et ideo cor meum dereliquit me, id est meos, scilicet ad cognoscendam lucem veritatis. Ergo quia ipsi non possunt eruere, complaceat tibi, Domine, ut eruas me, quia mihi placet ut adducantur. Complaceat tibi, Domine, ut eruas meos a caecitate cordis, et a tenebris peccatorum. Domine, ad adjuvandum me respice, adjuva liberum arbitrium quod dedisti. Hoc modo erue, hoc modo adjuva. Confundantur miraculorum exhibitione, et revereantur resurrectionis cognitione, 131.0356D| simul, id est, non solum de gentili populo, sed etiam Judaei, qui quaerunt animam meam ut auferant eam, scilicet ad perdendum, non ad fruendum. Convertantur retrorsum, ut te praeferant non se, qui volunt mihi mala, id est, qui bona dicunt mala voluntate. Magna est lex Christiana, sed quis potest eam implere? Ferant autem confestim, id est sine dilatione, confusionem suam, id est, erubescant quod dolus eorum in me non proficit, qui dicunt mihi, Euge, euge, id est, qui adulantur et laudant peccata mea, scilicet qui maledicendo benedicunt. Ideo dicit confestim, quia ab his maxime est cavendum, qui adulatorie nos laudant et favent in rebus pessimis. Duo sunt genera pravorum: Unum, quod maledicendo benedicit; aliud, 131.0357A| quod benedicendo maledicit, cum laudat male agentes; sed uterque cavendus, quia mala intentione uterque loquitur. Et ex opposito, exsultent exterius hic in spe, et tandem in re, et laetentur interius resurrectione prima, super te, scilicet firmati per fidem, spem et charitatem, omnes quaerentes te, propter te, non propter aliud. Et dicant, quasi haec sit eorum exsultatio: Semper magnificetur Dominus, id est, omnia opera ejus magnificata nobis fiant, sive vocet peccatores ad veniam, sive invitet probatos ad palmam. Qui diligunt salutare tuum, id est salvationem tuam. Hoc dicant de te, de se autem non dicant. Illi dicunt, Euge, euge. Ego autem mendicus sum, id est, insufficiens mihi ad salutem. Et pauper affectione, cupiens diviti Deo adhaerere, qui potens est dare 131.0357B| supra quam petimus, et ideo quia de me non praesumo, sed de Deo, Dominus sollicitus est mei. Hoc modo: adjutor in bonis proficientibus, protector in malis, ne devocent, ideo tu adjutor, quia ego perditor: tu protector, ego destructor, Deus per naturam omnibus, meus per gratiam. Ne tardaveris adjuvare, ne tardaveris protegere. Aliter: Illi qui diligunt salutare tuum, dicant: Semper magnificetur Dominus. Et ut ipsi hoc possint dicere, ego eorum caput factus sum mendicus et pauper, id est, suscepi habitum egeni et pauperis, ut eos ditarem, et ideo Dominus sollicitus est mei in passione, ne deficiam in morte, ut resurgam. Tu, dico, sollicitus es mei, qui es adjutor meus, ut perficiam: protector ne deficiam, et ideo ne tardaveris resuscitare, corpus mihi aptare.
PSALMUS XL. IN FINEM PSALMUS DAVID. 131.0357C| « Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus, universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur et peribit nomen ejus? Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur in idipsum. Adversum me susurrabant omnes 131.0357D| inimici mei, adversum me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum constituerunt adversum me: Nunquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo, et usque in saeculum: fiat, fiat. »
ENARRATIO. Hic psalmus est veri David, id est, Christi ostendentis 131.0358A| nullum posse salvari nisi per fidem, majestate sua adjuvando et adjutorium suum coronando. Quasi dicens: Ego, quem prophetae hactenus praedixerunt ad redemptionem generis humani venturum, ecce adsum. Et beatus qui non fuerit scandalizatus in me (Matth. XI), id est, qui intelligit me non solum hominem, sed et Deum.
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, id est, qui me Christum sic pauperem intelligit, ut etiam divitem cognoscat, qui intelligit carnis infirmitatem, non tamen ignorans in carne divinitatem. Hic est ille pauper qui ex magna affectione, cum dives esset in coelo, pauper factus est in terra (II Cor. VIII): dives Deus, pauper homo: summus Deus, homo humilis, cujus paupertas, nostrae sunt 131.0358B| divitiae; illius infirmitas, nostra salus. Beatus erit qui modo super egenum et pauperem, id est, super habitum egeni et pauperis intelligit. Si enim te turbat quod mortem attendis, quod crucem cogitas, age de illo egeno et paupere, sed intellectualiter, et nota quod solus Christus, caput et corpus, vere pauper est et egenus. Praeter Christum autem omnes vanitatis fastu beatitudinem fastidiunt: quibus dies judicii mala erit, quia de eo capite intellectualiter non egerunt. Si enim intellectualiter egissent, adhaesissent, haec erit illa beatitudo, in die mala liberabit eum Dominus, cum venerit non jam occultus in humanitate, sed manifestus in majestate. Hic in die mala te liberabit ex eo quod Deus est; ex eo autem quod homo est resuscitabit te. Vel, beatus qui intelligit, 131.0358C| id est, intelligenter agit super egenos et pauperes, quia si super illos, tunc et super illum qui dixit: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV). Hoc modo liberabit in die mala. Dominus conservabit eum quasi triticum in horreum, cum palea dabitur in combustionem, conservabit duplici conservatione, interiori et exteriori. Et vivificabit eum ut duplici conservatione conservet, vivificabit tunc quod nunc mortale est. Et nunc interim beatum faciet eum, scilicet beatitudine prima, ut sic veniat ad beatitudinem secundam, in terra, scilicet morientium, hoc modo: Non tradet eum in animam inimicorum ejus, et si tradet in animam, id est, consensum, ut conformetur illis. Quod ut verius credatur futurum, optat Christus caput, et orat ut fiat. Inimicus 131.0358D| ille diabolus qui leo fuit interficiendo martyres, videns quod hoc modo nihil proficeret, quia occisi triumphabant, factus est draco, veneno coepit agere, scilicet coepit suggerere per suas blanditias, dicens: Magna est lex Christiana, sed quis eam potest servare? Sed Christus et sui et leonem et draconem conculcant. Et illi intelligenti ut non tradatur in animam inimicorum, opem feret illi super lectum doloris ejus, id est, faciet sua ope ut animus ejus, animus cujusque hominis, non jaceat in carne quasi aegrotus in grabato, id est, non delectetur in ejus desideriis; quae caro est lectus doloris in ea quiescere volentibus, quia multis amaritudinibus ejus gaudium versatur, sed faciet ut qui super lectum 131.0359A| doloris jacuit regendo, et castigando et in servitutem redigendo carnem, sanus portet grabatum suum, et non ut aegrotus ab eo portetur. Et opus est ut Dominus ferat opem, vel revera habet lectum doloris. Nam universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus, id est, totum corpus humanum in quo infirmus humanus animus velut in strato quiescere quaerit versabile fecisti, ut nulla ibi sit requies, cum modo dulcia in amara vertantur, modo amara in dulcia, et sic diversis tribulationibus peccato primi hominis inquietasti, et comparabile fecisti aegroto qui prae nimia aegritudine commovet totum lectum. In infirmitate ejus ideo sic eum infirmasti, quia infirmus fuit et instabilis in praecepto Domini Dei sui. Aliter, ut non idem accipiamus stratum; quod lectum doloris 131.0359B| universum stratum ejus, id est, omnes delectationes carnis in quibus humanus animus sine peccato delectari potest, ut in praediis, in domibus, in uxore, in filiis, quod est ei stratum in infirmitate ejus, quia adhuc infirmum gerit animum, versasti, id est, fecisti ut omnes carnales delectationes miscerentur amaritudinibus, ut per amaritudinem inferiorum discat amare meliora, ne viator tendens ad patriam amet stabulum pro domo. Pro qua infirmitate humani generis curanda, pro quo lecto doloris auferendo ego veniens, dixi, Domine, miserere mei. Insistenda vis pronominis: ego, scilicet a peccato immunis, solus homo ad hoc idoneus, solus erga homines tantae affectionis, dixi, Domine, miserere: non dico meorum, cum tamen pro eis orem, sed ex 131.0359C| multa affectione dico, mei. Et in hoc exemplum humilitatis praebui. Hoc modo miserere. Sana animam meam, id est, meorum, qui se juste a te infirmatos cognoscunt. Per se cadere potuit homo, sed per se resurgere non potest. Sana animam meorum multiplici vulnere peccatorum sauciam, ut tandem et corpus sanes. Tu miserere, tu sana quia tibi peccavi, tu solus sanus mederis, tu solus sine peccato misereris. Tibi peccatores et desperati reservantur, ut nimium aegrotans bono medico. Ego, dixi, miserere, sana, inimici autem mei qui deberent esse amici, dixerunt mala mihi, id est, ad meam gloriam, scilicet ista mala: Quando morietur et peribit nomen ejus? ut non ultra nominetur, non ultra praedicetur. Aliter: Inimici mei dixerunt mala mihi. Describit egestatem 131.0359D| illam et paupertatem, tanquam sic dicens: Beati qui intelligunt in me supra quam vident in me, caeterum inimici mei dixerunt mala mihi, et ideo minime beati. Quasi dicat, quid mirum de aliis? Nam et si ingrediebatur, id est, si aliquis amicitiam et societatem praetendit, simulans ingredi, id est, mecum vel cum meis conversari, ut Judas et illi de quibus dicit Apostolus, propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram (Gal. II), ad hoc ingrediebatur, ad hoc nobiscum versabatur, ut haberet quod proderet, non quod crederet, et non tantum ut videret, sed etiam vana loquebatur, amorem praetendebat in ore, quem in corde non habebat. Magister bone, scimus quia verax es (Matth. XXII). 131.0360A| Et hoc non ad meum damnum, sed ad suum, quia cor ejus congregavit iniquitatem sibi, non mihi, quia secundum iniquitatem suam et impoenitens cor thesaurizat sibi iram, in die irae et furoris justi judicii Dei (Rom. II). Et quia intus fuit in dolo, egrediebatur foras, a societate et a vinculo charitatis exivit, et loquebatur in idipsum, scilicet in id quod alii qui aperte erant inimici, ut Judas et alii contra Ecclesiam, vel in idipsum, id est, contra Dominum. Et non solum ingredientes, sed etiam adversum me susurrabant omnes inimici mei, tam ingredientes quam egredientes. Venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus (Matth. XXI). Et non mirum si adversum me susurrabant, quia prius adversum me cogitabant mala, id est, mortem, cum ego illis vitam, 131.0360B| sed mihi, id est ad meam gloriam, mihi, quantum ad illorum voluntatem, mala, sed sibi quantum ad rem. Et tandem post cogitationem, post murmurationem, verbum iniquum, id est, injustam sententiam constituerunt adversum me. Reus est mortis (Matth. XXVI). Ipsi me ad mortem damnaverunt, sed quae cura? Nunquid non resurgam? Et hoc ostendit per simile. Nunquid ille qui dormit non adjiciet ut resurgat. Utique adjiciet. Quod enim ipsi mortem putabant, dormitio mea fuit: quia spontanea, non coacta. Primus Adam dormivit ut fabricaretur Eva (Gen. II), secundus Adam dormivit ut fabricaretur Ecclesia. Et quomodo haec fient? Vel quid dicam de aliis? Etenim homo pacis meae, id est, qui mihi ostendebat pacem dando osculum (Joan. II), in quo 131.0360C| speravi, non quantum ad me, ipse enim sciebam quid esset in homine, sed in quo mei sperare potuerunt, quia mecum versatus, in conscientia provectus, vel in quo sperare debui quantum ad communem gratiam. Esurivi enim, et caetera: speravi enim in illo esse cibum meum qui edebat panem meum, qui reficiebatur eadem doctrina qua et ego; vel, qui mecum vescebatur magnificavit super me supplantationem, id est, plus me supplantavit quam alii. Dixit enim, ipse est, tenete eum, et ducite caute (Marc. XIV). Quasi diceret: Diligenter eum custodite ne amittatis, quia novi ejus opera et ejus consilia. Inimici mei ad mortem me damnaverunt. Tu autem, Domine, cui in hoc obedio, miserere mei, id est, praebe meis misericordiam me resuscitando. Hoc modo miserere. 131.0360D| Resuscita me, et retribuam eis, vel in bonum convertendo, vel in malum judicando eos, post meum judicium judex constitutus; vel etiam hic retribuam temporaliter, nam post quadraginta duos annos captivati et interfecti sunt a Tito et Vespasiano. Et revera retribues, quoniam non gaudebit inimicus meus super me resuscitato qui gavisus est de me mortuo. Et in hoc cognovi quoniam voluisti me, id est, quoniam placuit tibi obedientia mea et sacrificium meum. Quasi dicat: inimicus meus non gaudebit, ego autem gaudebo. Me autem suscepisti de sepulcro, vel susceptum tuum fecisti propter innocentiam, quia solus intra mortuos liber (Ps. LXXXVII) exsolvi quod non rapui (Ps. LXVIII). Et non solum 131.0361A| resuscitasti, sed confirmasti me, id est, immortalem et impassibilem posuisti, in conspectu tuo, etsi in conspectu eorum ad tempus permisisti videri infirmum, praeligendum sane ad tempus infirmari ut in aeternum confirmeris. Unde benedictus sit, id est, multiplicetur et crescat in membris Dominus cui servit Israel. Deus Israel, id est, Deus qui facit de proficiscentibus pervenientes, a saeculo scilicet isto praesenti, et usque in saeculum, fiat, fiat. Fiat haec benedictio in priori populo, fiat et in posteriori.
PSALMUS XLI. IN FINEM INTELLECTUS FILIIS CORE. « Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: Quando 131.0361B| veniam et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. In voce exultationis et confessionis, sonus epulantis. Quare tristis es, anima mea? Et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. Ad me ipsum anima mea conturbata est, propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum. Omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. In die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte 131.0361C| canticum ejus. Apud me oratio Deo vitae meae, dicam Deo: susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei. Dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. »
ENARRATIO. Hic psalmus praeferendus est in finem, id est, Christum; psalmus, dico, intellectus, id est, mittens nos ad intellectum, hunc scilicet ut attendamus miserias praesentis vitae, et toto desiderio ad illum tendamus ubi nulla erit gaudii perturbatio, propositus 131.0361D| hic intellectus filiis Core ad discendum. Historialiter nihil agitur de Core vel ejus filiis, sed nominis interpretatio mittit nos ad intelligentiam veritatis. Interpretatur enim Core calvus vel calvaria, in quo Christum intelligimus qui calvus fuit, quia nihil superflui habuit, nihil in Verbo vel in facto habuit otiosum et non dignum imitatione. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. V). Ejus carnem comedimus cum facta ejus imitando pensamus, bibimus et sanguinem cum pro eo sanguinis effusionem non timemus; nihil in eo fuit quod comedendum non esset; vel, ideo calvus dicitur, quia per Eliseum calvum praefiguratus fuit, cui ascendenti in montem quadraginta duo pueri Hebraeorum insultantes 131.0362A| dixerunt: Ascenae calve, quibus ipse maledixit; postquam maledictionem exierunt duo ursi de silva qui eos devorarent. Per Eliseum, ut dictum est, Christus accipitur, per pueros insultantes, stultos Judaeos qui Domino insultantes, dixerunt: Crucifige, crucifige (Joan. XIX), quia calvus erat, id est, immunis a peccato, et dissimilis operibus eorum; per duos ursos de silva exeuntes, Titum et Vespasianum accipimus, qui eos quadragesimo secundo anno post Domini mortem, quod praefiguravit numerus puerorum, devastavit, multis modis afflixit; vel ideo calvus dicitur, quia in Calvariae loco crucifixus est, qui locus dicitur Calvariae a nudatis ossibus mortuorum qui ibi crucifigebantur, et est in hoc psalmo vox Core capitis nostri proponentis filiis, id est, 131.0362B| imitatoribus suis hunc intellectum, ut qui vult post eum ire abneget semetipsum, discat mundum quem male amat, deserere, ut Deum vitae fontem possit sitire. Et inducit hoc per simile, ut quicunque vult Deum desiderare sit similis cervo in velocitate, nihil eum detineat in hac vita. Et in hoc etiam sit similis: mos est cervorum serpentes de cavernis educere et devorare, et tunc sitientes magno desiderio ad fontem currere, ut ibi deponant senium et innoventur; ita et hic volens desiderare Deum fontem vitae, prius exstinguat in se serpentes iniquitatis, sibilat luxuria, sibilat avaritia, sibilat ambitio, monet deserere rectum potius quam amittere commodum; morderis a serpente, et non eam interficis; refrena avaritiam, rege libidinem, compesce caetera 131.0362C| carnis illicita desideria, et exstingue serpentes iniquitatis, et tunc vere tibi hic intellectus proponetur, tunc haec verba recte tibi convenient, scilicet impigre exstinctis serpentibus.
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea, id est, mei Core, scilicet Christi, exstinctis serpentibus vitiorum quas assumpsi, non quas naturaliter habui qui peccatum non feci. Ad te Deum hauriendum. Et quia cervus et ad lavandum et ad bibendum potest fontem desiderare, ideo determinat quomodo desideret. Sitivit anima mea, scilicet venire ad Deum fortem a quo est omnis fortitudo mea, per quem fortis fio ad exstinguendos serpentes iniquitatis meorum, vivum, per quem est mihi et meis vera vita. Hieronymus: 131.0362D| Ad Deum fortem vivum, non ad mortua simulacra. Et in hoc desiderio dixi: Quando veniam et apparebo ante faciem Domini? sitio in cursu, satiabor in adventu, scilicet quando immortalis factus revertar ad Patrem tempore constituto, cum completa fuerit obedientia mea; prius sedendum, prius humiliandum, postea ero immortalis et impassibilis ut conspectui tuo sim dignus astare quo impietati aspirare fas non est. Quasi dicat: Revera veniam, et apparebo, quia fuerunt mihi lacrymae meae, id est, meorum ex miseria temporali, quas ex magna affectione meas dico; panes, id est, refectio, die ac nocte, id est, omni tempore, vel die, ante passionem; nocte, in passione. Dum 131.0363A| dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? id est dum tamen contemptui indesinenter habeor, quasi nullo auxilio, nulla sublevatione Deus adsit. Aliter: Dum meditor, dum in via sum, antequam appaream, fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte; quia bibere nondum poteram fontem illum, avidius lacrymas meas manducabam. Non enim dicit, factae sunt lacrymae meae potus, ne ipsas sitire videretur. Si quis sitiens manducat eo amplius sitit, ita et qui in hoc desiderio est lacrymas ex praesenti peregrinatione vice panum habeat. Consume autem serpentes iniquitatis si vis plenius sitire fontem veritatis, quae sitis nunquam fit nisi die ac nocte, prosperitate hujus vitae et adversitate. De miseria praesenti sufficienter attendas, quod attendere ad sitim illam citandam 131.0363B| vicem panum habet. Dum dicitur mihi et meis quotidie: Ubi est Deus tuus? Hic homo non est a Deo (Joan. IX). Hic homo cum sit, facit seipsum Deum (Joan. X). Et, si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII). Et meis dicitur: Ubi est Deus tuus? Ab his qui creaturam Deum habent ostendit digito simulacrum suum, et dicit: Ubi est Deus tuus? Nusquam est. Haec recordatus sum, id est, illis sic dicentibus, in memoria habui contemptus illorum ut perseverem. Et effudi in me animam meam, juxta illud Isaiae: Cum effuderis esurienti animam tuam (Isa. LVIII), recordando eorum contemptum, magis desideravi te, fudi animam meam in me: id est, humiliavi me, attendi quid creatura debeat Creatori, quid inferior superiori, quid servus Domino, et non 131.0363C| solum fudi in me, sed effudi extra me ad desiderium tui. Aliter: Illis sic improperantibus, recordatus sum haec mihi esse praeordinata et imposita a te, et haec recordando effudi animam meam, id est, extra me fudi ad recognoscendum gloriam proxime futuram pro obedientia. Et ita effudi extra, ut prius funderem in me, ut supra. Et merito effudi, merito me humiliavi, quoniam hoc modo, scilicet complendo obedientiam transibo usque ad domum Dei scilicet constituendam, id est, Ecclesiam quae domus est, ad comparationem synagogae quae transitoria fuit, in qua Deus habitat per fidem et spem, ideo transibo, quia veniam prius in locum tabernaculi, id est, exsolvam legalia. In templo enim est praesentatus et circumcisus (Luc. II), quia non venit solvere legem, 131.0363D| sed implere (Matth. V). Tabernaculi dico, admirabilis, legalia enim instituta mirabilia fuerunt, non in temporalibus institutis, sed in horum significatis. Aliter: Ideo me humiliavi, ideo obedientiam complevi, quoniam sic transibo usque ad domum Dei restaurandam, id est, super coelestem Jerusalem, veniens prius in locum tabernaculi admirabilis, locus tabernaculi in terra, homines fideles Deo militantes, in quibus admirandum est membrorum obsequium quia jam non regnat in eis peccatum, ut obediant ei ad iniquitatem (Rom. VI), sed obediunt justitiae in sanctificationem; admirandum etiam quomodo anima Deo militet, refrenando cupiditates, virtutes colendo. Ego transibo bene operando et docendo, usque ad domum 131.0364A| Dei constituendam, et hoc non ex justitia aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX), sed in voce exsultationis, id est, exsultativa voce quae non fit nisi juncta bona operatione quia exsultatio corporis est, et confessionis, id est, laudis tuae, totum tibi attribuens, talis exsultationis, qualis solet esse sonus epulantis juxta illud beati Andreae: O bona crux, diu desiderata. Et beatus Laurentius: Assatum est corpus meum, modo versa in corde tuo, id est, cogita qualem constantiam habui, et hoc videns manduca me, id est, imitare; ut panem angelorum manducaret homo, id est, ut reficeretur eadem contemplatione divina qua reficiuntur angeli, rex angelorum factus est homo. Et quandoquidem humiliando me transibo usque ad domum Dei constituendam. 131.0364B| Quare tristis es, anima mea? id est, quare praetendis quamdam tristitiam a mortalibus in te transsumptam? et quare conturbas me? id est quamdam perturbationem praetendis? Coepit enim Jesus pavere et taedere (Luc. XXII). Et, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). Non ex coactione, sed ex voluntate, non ex necessitate, sed ex affectione, qui enim potestatem habuit cum vellet, ponendi animam suam, potuit et in se transferre tristitiam suorum. Et quia non ea necessitate, spera in Domino et noli turbari. Istud spera, quoniam adhuc confitebor illi, id est, futurum est ut mei confiteantur, illi prius inimici tandem facti mei, hanc confessionem: tu es salutare vultus mei, tu es Deus meus, id est, cognoscent te verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII), 131.0364C| vel Deus meus, Deus creatione, meus recreatione, ens vultus mei, id est, meae naturae, est salutare, id est, salvator meus, unde alius propheta: Spiritus ante faciem nostram, id est, invisibilis Deus, factus visibilis assumendo naturam nostram, et Spiritus narium nostrarum Christus Dominus (Thren. IV). Quod alibi dicitur Spiritus sanctus incarnatus sic accipitur. Pater est Spiritus, id est, quoddam invisibile incorporeum, et illud sanctum idem dicitur de Filio, idem de Spiritu sancto. Deus, ex eo quod Verbum, salutare; ex eo quod homo, Ad me ipsum anima mea conturbata est. Quasi dicat: Ideo non est tristandum animae meae, quia ad me ipsum conturbata est, non extra me: quia nemo tollet a me animam meam, sed ego pono eam (Joan. X). Aliter: ad me 131.0364D| ipsum se referens anima mea, id est, ad susceptam ab homine mortalitatem et passibilitatem, conturbata est, quia in me ipso passibilis eram, quanquam essem et Deus, tristis fuit anima mea, coepi pavere et taedere. Sed quorsum ista conturbant? ut commemoretur et convertatur ad me genus humanum, attendens prius promissa et accipiens post exhibita. Propterea quia potens sum ponere animam meam cum volo, et iterum sumere, memor ero tui de terra Jordanis, id est, faciam tui quosdam memores de populo Judaico se humiliante, et in se descendente, ut apud te exaltetur. Jordanis enim interpretatur descensus. Et de terra Hermoniim, id est, quosdam de gentilitate faciam tui memores, se anathematizantes, 131.0365A| id est, se relinquentes ut tibi uniantur. Hermon interpretatur anathema eorum: et est in terra gentium: scilicet a monte modico, id est, illos tui faciam memores, qui mons erunt propter virtutum excellentiam, modicus in humilitate: hoc modo faciam tui memores de terra Hermoniim. Nam abyssus abyssum invocat, id est, profundus et magnus intellectus illorum de Judaea invocat abyssum, id est, intellectum gentium ad conformationem suam, id est, venientes ad fidem de circumcisione gentes ad fidem trahent (Joan. IV), in voce cataractarum tuarum, id est, exponendo eis illas voces. In hoc enim verbum est verum, quia alii sunt qui seminant et alii qui metunt. Cataractae dicuntur occultae viae per quas aquae coelestes decurrunt. Et bene doctores ex 131.0365B| circumcisione gentes poterunt ad fidem trahere vel majores, quia omnia excelsa tua, id est, supplicia futura quae adhuc suspendis, quae nunc minaris futura promerentibus, et fluctus tui, id est, passiones illae quae nunc assidue influunt et turbant ex humana infirmitate et passibilitate, transierunt, scilicet ab eis super me imposita et super me consummata; quidquid enim illi meruerunt ex culpa, ego persolvi ex gratia. Excelsa jam transierunt in re, fluctus in spe: vere languores nostros ipse abstulit, et dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII): non ita transierunt fluctus, quin simus mortales et passibiles, sed hoc modo, quia non ducunt nos ad aeternam mortem. Et excelsa tua, id est, gravis damnatio extrema super me considerata ab inferentibus, quia ipsi putaverunt 131.0365C| me dignum illa damnatione. Transierunt, ab illis dico, non ab omnibus, sed ab illis qui attendunt in die, id est, in prosperitate misericordiam Domini sibi exhibitam ad consolationem. Et nocte, id est, in adversitate intelligunt canticum, id est, laudandum esse Dominum. Multi enim cadunt ad suam utilitatem et aliorum, et adversitas temporalis multis fit ad utilitatem, ut discant mundum male blandientem contemnere, et Deum desiderare in quo vera et summa felicitas est. Unde Job: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? (Job. II) Dominus dedit, Dominus abstulit: Sit nomen Domini benedictum (Job I). Quam misericordiam in die cantandam et nocte canticum, Dominus mandavit, scilicet per me, id est, invisibilis et incomprehensibilis 131.0365D| Deus per assumptionem carnis meae ostendit, qui in die, id est, ante passionem misericordiam ejus cantavi, et nocte, id est, in passione ejus, canticum. Aliter: Super me transierunt. Transierunt ab eis quibus debebantur super me imposita, et hoc ideo quia in die, id est, in prosperitate, scilicet usque ad tempus passionis meae, quando quasi prosperandum mihi fuit ut implerem quae implenda erant, mandavit per me Dominus, id est, notam fecit generi humano misericordiam suam, id est, ea notificavi quae de reparatione illius ante passionem meam notificanda erant. Et nocte canticum ejus, id est, in passione mea proposui omnibus quid sit faciendum in talibus, scilicet in omnibus misericordiam 131.0366A| ejus laudandam, quia misericors est cum parcit in prosperitate, cum non meremus nisi flagella; misericors cum flagellat ad tempus, ut in aeternum conservet. Et ut possint in die misericordiam cantare et in nocte canticum, offeram Deo sacrificium, sed illud non quaeram extra me, apud me enim, id est, in me oratio quam offeram Deo, scilicet vitulum labiorum, id est, laudem oris cum innocentia cordis et puritate operis, Deo dico auctori vitae meae, id est, meorum haec illa oratio: Dicam Deo: Susceptor meus es, nihil meritis meis attribuam, sed totum gratiae tuae. Tu suscepisti me de sepulcro et meos de massa perditorum. Et quia Deus est susceptor meus, quare oblitus es mei? id est, meorum, id est, quare videris oblitus dum permittis cadere? Et quare contristatus 131.0366B| incedo? id est, incedunt mei timentes casum? Dum affligit me inimicus, in tantum ut etiam ossa mea confringantur, id est, fortes mei vel patientia mea superentur et devocentur nimia persecutorum crudelitate et confractis ossibus, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei; improperaverunt mihi Deum meum, dum dicunt mihi per singulos dies, id est, assidue, Ubi est Deus tuus? Quasi dicat: Etsi foris videaris oblitus, intus minime, si differs, non tamen aufers. Aliter, secundum Hieronymum: Dum exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum ego te per poenitentiam et afflictionem corporis et animae placare desidero, inimici mei putantes me incassum haec facere, dicunt: Ubi est Deus tuus? Dicunt haec in evidentia rei, dum tormentis a Deo 131.0366C| removere satagunt et verbis, putantes me derelictum cum foris patior et non evidenter liberor, attendentes quid patior, non quare patior. Et quia tanta commoda futura sunt ex mea affectione, vel quia in die mandavit Dominus misericordiam et nocte canticum. Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? id est, quare praetendis quamdam tristitiam et conturbationem, non ex coactione, sed ex voluntate, haec toties caput nostrum repetit, ut suos consoletur et exhortetur suo exemplo, ut non deficiant in laboribus hujus vitae transitoriae positi in spe aeternae felicitatis, scilicet visionis Dei, et quia non ex coactione, spera in Deo, et merito, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus, id est, etsi modo tanta pro eis patior, tamen 131.0366D| mei adhuc confitebuntur corde, et ore dicent: Dens meus, salvator est vultus mei, id est, est homo ut ego. Aliter, in persona Ecclesiae: Ubi est Deus tuus? Illi quidem de suis diis in praesenti possunt agere demonstratione, non autem oculos habent quibus videatur Deus meus, quia invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I), animus per ministeria corporis quaedam faciens non est insufficiens ut per se alia non sentiant, ut enim se videat per se a corporeis sensibus se subtrahit, et confert se ad interiores, atque ministeria corporis non sufficiunt, splendorem, sonoritatem, odorem, saporem, lenitatem virtutum, vel contra, vitiorum sentire. Haec recordatus sum, et effudi in me animam 131.0367A| neam. Constitui et ipse quaerere de Deo meo, ut non solum crederem, sed etiam de illo aliquid viderem. Sentio aliquid esse ultra animam meam. Si enim in se remaneret non effusa super se, non videret nisi se. Supra ipsam autem attingendus Deus est, supra animam est domus Dei, ad quam ut ascendat effundit se supra se. Conscensio autem ista non est nisi per viam Ecclesiae, quia habet in secreto domum altissimam, habet tabernaculum in terra, in quo dum ambulas, si tibi rerum tumultus non obstrepit, duceris in interioris et intelligibilis soni jucunditatem, ut omnia externa contemnas raptus ad internam illam laetitiam, sed quia licet illuc rapiamur, tamen quandiu sumus in corpore peregrinamur a Domino (II Cor. V), sequitur, Quare tristis 131.0367B| es, anima mea? quare turbaris? Non ad Deum, sed ad me ipsum anima mea conturbata est. Spera in Deo, quia incertum habeo; si apparuero ante faciem Dei, non erit quod eam conturbet. Ad me ipsum merito turbatur, quia sentit mutabilitatem; ad Deum non turbatur, quia sentit incommutabilem: Justitia Dei semper est, mea autem si hodie est, cras non. Vis autem non turbari? Ne remane in te ipso, ne de te praesumas. Jordanis interpretatur descensus, quia in me nihil nisi infirmitas in me humiliabor, de te praesumam. Quod est, memor ero tui de terra, id est, descendam ut liberer, non ascendam ne elidar. Hermon, anathema, ergo quae mea sunt anathematizabo, ut displicendo mihi placeam illi. Ad illum respirabo de monte parvo ut me faciat magnum. Abyssus abyssum 131.0367C| invocat, abyssus est immensa profunditas. Ergo profunditas haec profunditatem intellectoris exigit, et hoc in voce praedicatorum. Sic enim justus justum lucratur, et sic non mihi praesumendum. Aliter: Propterea conturbatus in me ad te suspiro quia audio in voce Scripturarum quod si me nunc habet abyssus iniquitatis, ipsa vocabit aliam, id est de ipsa transibo ad abyssum gehennarum. Judicia tua abyssus multa (Ps. XXXV), quia et hic interioribus tenebris damnas, et post exterioribus; quid ergo? Irrumpant in te suspensiones ejus, id est, excelsa quae minatur, et fluctus, id est, quae jam sentis, vel idem est quod abyssus abyssum invocat; et quid ad haec? Mandat tibi Dominus in prosperis misericordiam, attende, dum securus es, disciplinam Verbi Dei, et 131.0367D| liberabit te; quod non patebit nisi in adversis. Propterea apud me oratio, Judica me, Deus etc.
PSALMUS XLII. PSALMUS DAVID. « Judica me, Deus, et discerno causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. Quia tu es Deus fortitudo mea, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua. Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus Deus meus, quare tristis es anima mea? et 131.0368A| quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. »
ENARRATIO. Iste psalmus potest per se legi, ut sit vox capitis pro sua resurrectione: vel jungitur cum superiori hoc modo. Supra dixit, omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt, id est, considerata sunt ab inimicis super me imponenda, quia ipsi deputant me dignum illa extrema damnatione gravissima et praesenti persecutione.
Judica me Deus. Judicant de me impii quod injustum est, judica tu quod justum est; judicant alii, sed non discernunt, par labor, sed dispar conscientia. Tu hoc modo judica. Discerne causam meam. Etsi 131.0368B| poena nunc sit par cum impiis et labor, fac ut per finem discernatur causa, fac me resurgere, ut hoc modo causa cognoscatur dispar. Erue me de gente non sancta, id est, de gente illa quae se sanctam facit, et non est, id est, ab homine iniquo et doloso, haec est gens non sancta. Quid iniquius quam ut infirmus occidat medicum, servus Dominum, impius justum? dolosus erat idem Judaicus populus, cum diceret: Nobis non licet occidere quemquam (Joan. XVIII). Dentes tamen eorum arma et sagittae, et linguae eorum gladius acutus (Psal. LVI), cum dicerent: Crucifige, crucifige (Joan. XIX). Ideo tu erue, tu discerne, quia tu es, Deus, fortitudo mea, per quem ego et mei fortes sumus, id est, constantes in passione. Vel per quem ego et mei sumus futuri 131.0368C| fortes, quando erimus immortales et impassibiles qui modo apparemus debiles. Et quia tu es fortitudo mea, quare me repulisti? id est, quid causae est quod in tantum permittis affligi ut videar derelictus? Et quare tristis incedo, id est, quid consilii, quae utilitas quod tristis est anima mea usque ad mortem? quod paveo et taedeo transformando in me pavorem meorum, tristis dico, dum affligit me inimicus Judaicus populus. Magna utilitate generis humani sum ego repulsus et mei. Ad hoc caecitas contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret (Rom. XI): ut mitteretur per totum mundum quasi exercitus verbum Dei. Ergo quia Judaei repulerunt, emitte me lucem tuam de cavea Judaeorum in notitiam gentium, lucem, id est divinitatem quae illuminat tenebras 131.0368D| cordis. Et veritatem tuam, id est, praecepta tua in omnibus vera. Et revera educes, quia ipsa, non dico deducent, sed jam deduxerunt sic certum est, quasi jam sit praeteritum. Ipsa, id est lux tua, scilicet divinitatis tuae potentia, et mandata tua vera, deduxerunt me hominem de Judaico populo, et adduxerunt in montem sanctum tuum, scilicet constituendum, id est Ecclesiam tuam virtutibus sublimatam, ut ex utroque pariete fiat unum templum; et in tabernacula tua. Quod montem hoc vocat tabernacula, diversa similitudine. Tabernaculum est Ecclesia temporalis, quia in illa militant qui ad palmam tendunt; cum audis tabernaculum, peregrinationem attende, hostem cave, de praelio satage ut tandem 131.0369A| post victoriam quiescas. Potest et sic legi: Verbum tuum lux tua, veritas tua personaliter mihi unita, ut ex ipsius Dominici hominis persona accipias, idoneum me facient per experientiam passionis introduci per gloriam resurrectionis in intima coelorum, et inde misso Spiritu in tabernacula, id est Ecclesiam temporaliter militantem. Et quod sequitur, introibo, priorum sit persecutio. Sed priusquam deducat, introibo ad altare Dei per ascensionem. Quod est illud altare? ad Deum, id est divinam contemplationem, qui Deus laetificat juventutem meam, id est, me innovatum et meos. Ille laetificat juventutem meam qui prius contristavit vetustatem meam. Aliter: et post tabernaculum constitutum introibunt mei ad altare Dei, id est, ad videndam 131.0369B| altitudinem Dei. Bene: introibo, quia modo foris sumus in peregrinatione. Ad illud altare ille solus accedit qui ad istud securus accedit; illic inveniet vitam suam qui in isto discernit causam suam: quale hic sacrificium? ipse qui intrat assumetur in holocaustum. Sed interim, dum illuc tendo, non ero otiosus. Confitebor tibi in cithara, ego caput, et membra in me, experiendo passionem et mortem. In meis, mortificando membra quae sunt super terram, ac de inferioribus ministrando, ut reddant a suo inferiori dulce melos Deo. Et merito, quia tu Deus creatione, meus singulari gratia, meorum recreatione, qui me immunem facis a peccato, qui meos ita affecisti ut nolint conformari vetustati Adae, sed sequi voluntatem tuam. Et quoniam haec 131.0369C| omnia commoda futura sunt ex mea afflictione, quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? ut supra, non ex necessitate, sed ex propria voluntate. Et quia non ex necessitate, spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, id est confitebuntur mei ad honorem illius. Salutare vultus mei, et Deus meus, id est, Salvator est existens vultus mei, id est homo et Deus.
PSALMUS XLIII. IN FINEM FILIIS CORE AD INTELLECTUM. « Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis. Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos: afflixisti populos 131.0369D| et expulisti eos. Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos. Sed dextera tua, et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum. Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris in virtutibus nostris. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi. Dedisti nos tanquam 131.0370A| oves escarum, et in gentibus dispersisti nos. Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis. Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me. A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. Et non recessit retro cor nostrum, et declinasti semitas nostras a via tua. Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. Si obliti sumus nomen Dei nostri, 131.0370B| et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae? Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. »
ENARRATIO. Hic psalmus, id est, bona operatio hujus psalmi perducens in finem, id est, consummationem, propositus est a filiis Core, id est, imitatoribus passionis 131.0370C| Christi, aliis minoribus filiis Core ad intellectum hunc, scilicet ut intelligant, cum Deus haec temporalia subtrahit, nec semper praestat quod petunt, et saepe miscet dulcia amaris, ad utilitatem meorum haec fieri. Volentes itaque hoc consilium Dei infirmioribus aperire, ne in talibus tabescant, sancti martyres quaerunt ab ipso Deo quid causae sit, ut, cum patres nostros filios Israel praesentibus consolationibus expleverit et in futuro eorum posteros evidenter liberabit, modo se ab Ecclesia sua quas subtrahit ut multis pressuris subjaceat, et sic tandem aperuit consilium Dei, hoc scilicet ut retrahat ab amore saeculi male dulcis, et doceat amare coelestia et aeterna quae eis laborantibus sunt promissa. Vel intelligant illa quae historialiter apud priores patres 131.0370D| facta sunt, id est, victoriam de hostibus significare istam spiritalem victoriam de vitiis quae vere agitur ut hoc intelligentes magis magisque mortificent viti in se.
Deus, auribus nostris audivimus, auribus audiendi id est, intellectu cognovimus. Quasi dicant sancti martyres: Domine, qui multa beneficia praestitisti priori populo et multa nobis praestaturus es in futuro, quare nos deseris in hoc medio? Et enumerat beneficia prioris populi, deinde futura, in medio ostendit pressuram et aperit causam. Patres nostri, qui nos in fide genuerunt, patriarchae, prophetae, apostoli, annuntiaverunt nobis in Scripturis suis, opus quod operatus es in diebus eorum qui nobis 131.0371A| nuntiaverunt quo persequeretur unus mille, et duo fugarent decem millia. Et in diebus antiquis, id est, apud priores eorum, scilicet istud opus, Manus tua, id est, potentia tua gentes disperdidit, Aegyptios, Jebusaeos, Madianitas. Et plantasti eos, id est, stabiliter posuisti patres nostros in loco eorum. Vel moraliter: Manus tua gentes disperdidit, id est, vitia, et plantasti eos in virtutibus, afflixisti populos, id est, populositatem, id est, culturam idololatriae, et expulisti eos a tuis. Revera tu hoc fecisti. Nec enim in gladio suo possederunt terram, id est, in virtute sua. Et brachium eorum, id est, robur exterius non salvavit eos ab hostibus, sed dextera tua, id est, propitiatio tua, et brachium tuum, id est, tua fortitudo, et illuminatio vultus tui, quoniam talibus signis 131.0371B| adfuisti ut praesens intelligereris, vel quod visibiliter illis aderas. Et hoc non ex eorum meritis, sed quoniam complacuisti in eis, id est, cum illis egisti ut lauderis in illis. Vel moraliter: Revera tu expulisti vitia, quia ipsi non possederunt terram suam in brachio suo, id est, in virtute sua, et robur interius eorum non salvavit eos a vitiis. Sed dextera tua, id est, Filius tuus qui est brachium tuum, et illuminatio vultus tui, id est, visitatio gratiae tuae per quam dedisti consilium contra vitia. Et non propter aliud, nisi quod complacuisti tibi in eis. Tu es ipse rex meus et Deus meus. Quid ergo? Aliter tunc, aliter nunc. Mutata sunt tempora, sed non est mutatus Creator temporum, et inde mirum quod idem tunc qui nunc: alia autem tunc, alia nunc. Illa beneficia 131.0371C| transierunt, tu ipse scilicet non mutatus, es rex meus, quantum ad hominem, et Deus meus, quantum ad Verbum. Qui mandas salutes Jacob, id est, qui mandasti per angelum salvationem temporalem Jacob, id est priori populo. Nunc autem mandas per Filium salvationem interiorem Jacob, id est, juniori populo. Novissime enim locutus est nobis in Filio (Hebr. I). Quasi dicat: Et cum haec ita se habeant, quare tanta mala patimur? Haec de praeterito. Quid autem de futuro? in te cornu ventilabimus inimicos nostros. Cornu de carne est, sed in duritiam versum excedit illius naturam, ita Christus carnem nostram suscepit, sed immunis a peccato fuit. In te cornu, per quem excedimus omnem carnalitatem, separabimus tandem paleam a granis, id est, separabimus 131.0371D| extrema ventilatione a nobis inimicos nostros qui modo concreti sunt. Et tunc in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis, in nomine tuo praesumentes, id est, in invocatione nominis tui. Vel, quia nomen Christianum retinebimus fide et opere, entes vere Christiani, spernemus modo insurgentes in nobis. Et revera per te. Non enim in arcu meo sperabo, id est, in mediocribus meritis meis, vel occulta virtute. Et gladius meus, id est, majora merita, vel manifesta virtus non salvabit me vel meos a conformatione malorum. Salvasti enim nos de affligentibus nos, loquitur de futuris tanquam de praeteritis, quia tam vera sunt quasi jam facta. Haec salvatio erit quando mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV), et odientes 131.0372A| nos confudisti confusione mala, ut dicant: Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam (Sap. V), quia nostra separatio erit illorum confusio. Quasi dicat: Et illis confusis, nos gloriabimur, non erimus otiosi in Deo, id est, in misericordia Dei nobis exhibita qui suum opus in nobis coronabit, laudabimur, laudabiles erimus. Vel, laudabimur in invicem tota die, id est, tota illa vita quae mortem non habebit. Et in nomine tuo scilicet glorificando, non nostro, vel, quia a Christo Christiani confitebimur tibi in saeculum, cum tu eris omnia in omnibus. Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Nunc autem, scilicet in hoc medio tempore, tu qui hoc modo egisti cum priori populo, qui tandem acturus es tam misericorditer in 131.0372B| futuro, repulisti nos, id est, videris repulisse quantum ad tribulationem, et confudisti nos, quantum ad devocationem, quorumdam, vel, repulsi ab invisibili sublimitate multum provolvimur in re, confundimur autem exterius, non in conscientia; eximus contra inimicos, sed corpore invalidi. Nam non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Eximus ad inimicos, sed tua, per te nobiscum non procedit. Quod in hoc apparet quia avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, scilicet quosdam ex nobis nimia tribulatione devocatos qui facti sunt sequaces inimicorum. In Hebraeo, Dedisti terga nostra hosti, significat illos qui urgente persecutione defecerunt in fide, ut sequerentur inimicos, redeuntes mente in Aegyptum ad ollas carnium, volentes temporaliter 131.0372C| gaudere. Et qui oderunt nos diripiebant sibi, conformando nos sibi. Hoc modo diripiebant. Dedisti nos tanquam oves escarum, quantum ad reputationem illorum, ad hoc putant nos esse natos ut interficiamur. Quaedam oves reservantur ad fetum, aliae ad interfectionem et comestionem ut arietes, vel tanquam oves facile deducibiles, quantum ad devocatos. Et in gentibus dispersisti nos, quia quidam timentes devocationem fugiebant de una civitate in aliam. Vel dispersisti nos, ut unusquisque sibi nos raperet in gentibus, hoc est in pressura gentium; Vendidisti populum tuum sine pretio, multos martyres ad mortem dedisti, et paucos convertisti. Videmus quos dedisti, et non videmus quos acceperis. Et non fuit multitudo in commutationibus eorum, et 131.0372D| si aliquos accepisti, illi non multi fuerunt. Olim unus de tuis fugabat mille, modo e converso unus illorum decem millia ex nobis interficit. Multum est quod summum martyrem das in mortem, et illo fortiter agente non fiunt multi Christiani. Non fuit, quomodo solent immutari pauca multis, in tuis commutationibus, sed dissipabuntur potius conventus laudantium te. Hieronymus: Vendidisti populum tuum sine pretio, quibus dicitur: Venditi estis in peccatis vestris (Isa. L). Nullus ita emit eum a te, ut tu sanguine tuo. Et non fuit multitudo in commutationibus vestris. Vilior enim erat merces, id est non est commutatio facta. Nam Dominus populum quem emit, non auro, neque argento, sed proprio cum sanguine comparavit 131.0373A| (I Pet. I). Posuisti nos opprobrium vicinis nostris. Potest sic legi, ut huc usque de gentibus sit dictum, nunc autem dicatur de Judaeis, vel, ut universaliter dicatur de Judaeis et gentibus qui omnes vicini sunt propter cohabitationem. Vel, vicini dicuntur qui jam voluntate appropinquaverunt ad fidem nostram et conformitatem, videntes nos tam indigne tractari reputabant nos fore eis maximo opprobrio si converterentur ut et ita cruciarentur. Et non tantum vicinis, sed etiam subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt, id est longe a nobis, vel, in multitudine circa nos paucos undique persequentes ut nusquam possimus evadere. Subsannationem et derisum, id est omne genus irrisionis. Subsannationem his qui indignantur quod nos praedicamus Jesum crucifixum. 131.0373B| Et derisum sapientibus Graecis qui nostram praedicationem stultitiae deputant, juxta Apostolum: Nos autem praedicamus Jesum et hunc crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I). Posuisti nos in similitudinem gentibus. Haec est illa irrisio in similitudinem, id est in proverbium, cum verbis alicui improperent ut dicant: Tam turpiter moriaris, ut magister ille Christianorum, vel ut Laurentius: vel, si cogitent, cum aliquem volunt cruciari, ut ad nostram similitudinem faciant. Et non solum proverbium, sed etiam commotionem capitis in populis, id est ut ex nobis habeant causam commovendi caput, cum viderint nos taliter cruciari, moventes capita sua dicent: Heu miseri! quanta stultitia vos vexat? unde haec nova insania quod non 131.0373C| parcitis juventuti vestrae, sed potius appetatis mortem quam vitam? Sicut moverunt caput exterius et interius contra te, sic contra nos. Unde pro devocatione illa et insultatione, tota die verecundia mea contra me est, id est, ante me assidue. Et confusio faciei meae cooperuit me, id es totus coopertus sum confusione, laborans, et gemens et non habens foris adjutorem; et si intus habeam, a voce exprobrantis, id est vituperantis nostram sectam, et obloquentis, id est verbis impugnantis, a facie inimici, id est a terrore interius, et persequentis exterius. Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te. Ecce intellectus hic aperitur cur Deus haec omnia fieri permittat. Quasi dicat: sic fecisti cum patribus, sic facturus es nobis quandoque. Quod autem in medio 131.0373D| tempore sic nobiscum agis magno consilio uteris, scilicet ad hoc facis ut sciant quod a te gratis sunt facti, a te gratis reparati: veniant ergo super nos haec omnia; gratis te colimus, nihil te colendo quaerimus nisi te, tu eris omnia in omnibus. Nec obliti sumus te, subauditur quaerere, te desiderare, quod forsitan faceremus, si felicitas temporalis nullis misceretur amaritudinibus. Nos fortiores non sumus obliti, et si infirmi rediissent mente in Aegyptum ad ollas carnium: quod inde apparet, quia inique non egimus in testamento tuo, id est in promissione quam tibi fecimus, promisimus enim tibi abrenuntiare diabolo et pompis ejus, et te solum sequi: et si caro fuit infirma, spiritus 131.0374A| fuit promptus (Matth. XXVI). Inique agit qui pactum non solvit. Habet autem quasi pactum creatura rationalis, ut servus fidelis Creatorem et Dominum prae se faciat, seipsum sibi abneget, diabolum quantum possit abrenuntiet. Dico, non sumus obliti, nam non recessit retro cor nostrum a te, scilicet a mandatis tuis; et si caro recessit, cor non recessit, non recurrimus in Aegyptum ad ollas carnium, non retro aspeximus ad ea quae dimisimus. Imitamini ergo nos inferiores, filii Core, hanc viam insistite. Et scilicet non declinasti semitas nostras a via tua, id est, non permisisti opera nostra recedere a mandatis tuis. Vel ideo non inique egimus in testamento tuo, quia tu declinasti, id est, pendere fecisti semitas nostras a via tua, quae nobis est semita, id est, arcta via, tibi 131.0374B| est via lata et spatiosa: fecisti ergo ut in semitis nostris viam tuam imitaremur, sicut a Christo tuo prius fuit moriendum, post resurgendum et intrandum in gloriam, ita et nos maluimus ex tempore humiliari prius: prius enim est certare quam coronari, humiliari quam exaltari. Aliae viae nostrae, aliae tuae: nostrae, per prosperitates, tuae per amaritudines. Et tu ostendisti nostras vias alias esse a tuis, dicens nobis: Latas vias ambulare vultis? nolite: hac itur ad vitam, hac ad mortem. Quod non declinasti semitas nostras a via tua, vel quod pendere eas fecisti a via tua, in hoc patet, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis. Non gloriabitur quis in loco exsultationis nisi humiliatus fuerit in loco afflictionis, id est, in vita praesenti in qua quoquo te vertas, nulla 131.0374C| pax, nulla perfectio, neque est gaudere in triumpho, nisi sategerit in praelio. Vel, in loco afflictionis, id est, in corpore humilias nos ad tribulandum, vel compati nos fecisti devocatis. Et revera magna fuit afflictio in qua nos humiliasti, quia cooperuit nos umbra mortis, id est, temporalis mors nos multum oppressit, quae quasi umbra sunt futurae et aeternae mortis. Vel, umbra mortis, id est, illi qui nos sua potentia, vel suis divitiis, vel sua mala conversatione obumbrant ad mortem. Vel, umbra mortis sunt quos premit ignorantia veritatis. Dico, non recessit retro cor nostrum, nam si recessisset tu vindicares. Nam si obliti sumus nomen Dei nostri, scilicet non reddendo ei jus suum in nobis, timendo eum ut creatura Creatorem suum, et si expandimus manus nostras ad 131.0374D| Deum alienum, id est, praetulimus Creatori creaturam, Nonne Deus requiret ista? scilicet ad vindicandum requiret itique. Nam ipse novit abscondita cordis. Quasi dicat: non solum exteriora, sed et occulta consilia cujusque, quo animo quidque faciat vel patiatur, scilicet ipse novit cur haec omnia mala patiamur, quia, o Domine, propter te scilicet promerendum, non propter terrena, mortificamur exterius tota die, id est, assidue. Nam aestimati sumus sicut oves occisionis, id est, stulti et seductibiles, sicut oves sponte ad occisionem euntes, vel facile seductibiles, quantum ad devocatos. Aliter: Dico, non recessit retro cor nostrum, et hoc cum quadam fiducia. Nam si expandimus manus nostras ad Deum alienum e 131.0375A| obliti sumus nomen Dei nostri, eveniant nobis omnia mala. Diceret aliquis: Nonne Deus injustus est, cum permittet nos tanta pati? non. Nam nonne requiret a malis hanc tribulationem? Revera requiret, quia ipse novit abscondita cordis, id est, non solum cor, sed intentionem cordis quae occulta est; ipse novit qua intentione haec patimur, quoniam, o Domine, propter te mortificamur. Et quia propter te mortificamur, o Domine, exsurge his qui nos persequuntur; illis enim dormis adhuc, qui te resurrexisse non credunt, qui te mortuum tantum hominem attendunt. Ergo, exsurge etiam in notitiam gentium ut cesset jam devocatio, cesset tribulatio. Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere ut fuit unum ovile et unus pastor (Joan. X). Quare 131.0375B| obdormis, Domine? Exciteris in cordibus eorum qui te mortuum confitentur, et resurrexisse non credunt, ut tandem desinentes nos persequi, non usque in finem extremae mortis intereant. Quare faciem tuam avertis? Quasi dicat: oblitus nostri videris esse, dum qui timent eos qui occidunt corpus desunt nobis. Oblivisceris inopiae nostrae.
Copia nostra est multitudo credentium, inopia nostra eorum devocatio et eorum subtractio, quorum salutem esurimus. Quasi dicat: oblitus videris inopiae nostrae, dum devocari multis tribulationibus permittis tuos, et in hoc nos pauperari, illos vero ditari qui nos persequuntur. Revera inopes facti sumus, quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, id est, animales inter nos sunt humiliati in conformatione 131.0375C| illorum qui sunt pulvis, vel ita sumus conculcati sicut pulvis. Conglutinatus est in terra venter noster, id est, infirmiores nostri adhaeserunt terrenis. Ergo, o Domine, exsurge, scilicet adjuva nos in persiciendo vocationem gentium. Et redime nos, scilicet tuos qui devocantur, propter nomen tuum, scilieet glorificandum. Vel, quare faciem tuam avertis dum oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae? id est, videris praesentiam tuam subtrahere illis, et oblivisci eos in quorum tribulatione nos tribulamur. Inopia sunt illi qui nolunt spoliari, sed supervestiri; abundantia autem sunt, qui gaudent in tribulationibus. Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Ac si dicat: Vere faciem tuam avertis, quia anima nostra, id est, illi qui deberent nos vivificare, 131.0375D| humiliati sunt ab his qui pulvis sunt, Conglutinatus est in terra venter vester, id est, infirmi nostri quasi glutine conjuncti sunt terrenis.
PSALMUS XLIV. IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR FILIIS CORE AD INTELLECTUM, CANTICUM PRO DILECTO. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Specie tua et pulchritudine tua intende prospere, procede et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam, et deducet te 131.0376A| mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Myrrha, et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Et filiae Tyri in muneribus, vultum tuum deprecabuntur omnes devites plebis. Omnis gloria ejus filiae regis ab intus 131.0376B| in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Memor ero nominis tui, Domine, in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.
ENARRATIO. Psalmus iste cantatur de sanctis nuptiis, de sponso videlicet et sponsa, de rege et plebe, de salvatore et salvandis, et proponitur filiis Core agentibus scilicet pro his qui commutabuntur, id est, pro commutatis ad intellectum recipiendum: quae sunt etiam canticum pro dilecto. Vel, potest construi praeposterato 131.0376C| ordine ut dicamus: haec verba sunt canticum pro dilecto, verba, dico, proposita filiis Core ad intellectum. Hoc nomen Core cum auditur non debemus ad irrisionem accipere, ne in sensu puerili inveniamur comparabiles pueris illis qui sancto Dei Eliseo prophetae typum Christi gerenti insultabant, dicentes: Ascende calve, ascende calve (IV Reg.). Quos pueros stulte garrulos et in perniciem suam maledicentes bestiae exeuntes de silva devoraverunt. Ab imitatione horum puerorum nos revocat Apostolus, dicens: Nolite pueri effici sensibus (I Cor. XIV), cum tamen magister ipsius nos invitet ad imitationem pueri cum dixit: Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII). Consideret igitur quisque ad quid magister nos invitet, et quid 131.0376D| nobis discipulus interdicat, ut quem delectat imitatio parvuli non delectet ignorantia, sed innocentia. Pueri autem illi qui sancto Dei calvo insultabant praefigurabant illos qui, ex nimium pueruli sensu, stabant ante lignum sacrum Dominicae crucis, dicentes: Si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVII); qui a bestiis sunt dovorati, quoniam a diabolo interius sunt mortificati, vel a bestiis devorati sunt, id est, a Tito et Vespasiano afflicti et condemnati qui dicuntur bestiae egredientes de silva, id est, a gentibus missi, quae gentes silvis comparantur, quoniam nullam adhuc receperunt culturam. Quod quadraginta duo ex illis pueris fuerunt a bestiis devorati, praefigurabat quadraginta duos annos qui fuerunt, 131.0377A| a passione Christi usque ad destructionem Jerusalem. Pro his qui commutabuntur: quae sit ista commutatio omnis commutatus in seipso potest agnoscere; consideret qui fuerit, quid modo sit; consideret mundum prius idola adorantem, modo vero Deum colentem. Hanc commutationem etiam pagani recognoscunt, cum viderint templa sua deserta, Ecclesias Dei refertas. Vel ad intellectum sunt haec proposita filiis Core ut non sint caeci, sicut illi de quibus dictum est: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, vel ad intellectum, ut intelligant ad quem pertineat haec commutatio, ad Christum videlicet, dilectum super omnes dilectos. Canticum pro dilecto. Solent scholastici componere carmen cantandum in nuptiis in laudes sponsi et 131.0377B| sponsae quod vocatur epithalamium: ad hanc similitudinem hic psalmus est in laudes sponsi Christi et sponsae ejus Ecclesiae. Laudatur hic ille de quo in Canticis canticorum dicitur: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I.) Gaudeat ergo sponsa Ecclesia se amatam a tanto sponso, quoniam dilexit eam foedam ut faceret pulchram, quam sanguine suo lavit ut non haberet maculam, in cruce extendit ut non haberet rugam. Quem sponsum Dominus Pater in hoc psalmo nobis commendat, ut majoris sit auctoritatis, prius, secundum ineffabilem generationem illam qua ipse Filius a Patre genitus est, postea vestiens eum humanitate et inducens eum cum magna potentia, ut jungat sibi sponsam suam Ecclesiam, deinde inducens sponsam decenter ornatam et dignam 131.0377C| tanto sponso.
Eructavit cor meum verbum bonum. Ne putaremus Dominum Patrem indigere conjugio in generatione Filii sui, ostendit nobis ipsam generationem non ab alio, sed a se ipso factam, sic dicens: Cor meum, id est intima substantia mea et secreta essentia mea eructavit, id est, genuit, verbum bonum, id est, Filium mihi aequalem et consubstantialem. De hoc Verbo dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Ut autem per bonum intelligamus Verbum aequale Patri et consubstantiale, ipsum Verbum caro factum nobis insinuat cum dicit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi solus Deus (Matth. XIX). In hac responsione non divisit se a Deo, sed potius univit tanquam 131.0377D| si diceret: Cum tu dicis mihi, magister bone (Marc. X), Deum me esse confiteris, quia nemo bonus nisi solus Deus. Qualiter Dominus Pater generasset Verbum suum ex corde suo, quamdam similitudinem in nobis ipsis possumus comprehendere, sicut ab infimis summa possunt comprehendi, a creatura Creator. Quisque enim sapiens architectus aedificaturus fabricam ex corde suo generat consilium in quo disponit ipsam fabricam qualiter aedificanda sit, et jam placet ei fabrica, non in specie aedificii, sed in probatione consilii. Facta autem jam fabrica, jam non sibi soli placet, sed etiam videntibus, et sic laudatur consilium in quo prius eam sic disposuit, quia non appareret talis in specie aedificii, nisi praecessisset 131.0378A| in approbatione consilii. Qualiter autem per fabricam subjectam oculis intelligimus praecessisse consilium sapientis, sic, si oculum mentis ad superiora vertamus, in nobis ipsis possumus intelligere sapientiam Patris praecessisse in dispositione nostrae creationis: consideremus nosipsos, coelum, et terram, et omnes ornatus eorum, homines videlicet in terra, Angelos, Virtutes, Principatus in coelo, et intelligamus Verbum necessario, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Quod ipse Pater hic testatur sic. Dico ego opera mea esse regi, id est, huic Verbo regi facto, dispono opera mea regenda, quia ei soli innotesco; mea secreta, ut sit expositio superioris, sic: Dico ego opera mea regi, id est, Verbum eructo cum quo omnia opera mea 131.0378B| dispono. Ne Verbum illud transitorium intelligamus, supponitur: lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Linguam pro verbo, calamum pro scripto, causam videlicet pro effectu posuit. Tanquam si dicat. Verbum meum non est transitorium, sed est calamus scribentis, id est, comparabile verbo scripto et permanenti. Scribae, dico, velociter scribentis, id est, sine mora multa comprehendentis. Sunt scribae quidam qui uno puncto totam dictionem vel orationem comprehendunt, cui velocitati verbum Patris quodam modo comparatur, quia nihil est velocius quam semel omnia dixisse. Unde illud: Semel locutus est Deus (Job XXXIII). Nam nunquam secundo loquitur, quia si perit primum, dicat secundum: et si non perit primum, non proferat secundum. Istud 131.0378C| dicere Patris nunquam hahuit principium, nunquam habuit finem: quia verbum illud attingit a fine usque ad finem fortiter, suaviter disponens omnia (Sap. VIII). Dicit Augustinus in hoc loco: « Vereor ne id quod dico, a tardioribus aliquando possit intelligi: dicam tamen, sequatur qui potest, ne non dictum non sequatur qui potest. Speciosus forma prae filiis hominum. » Quasi dicat: Tu Verbum, tu rex speciosus forma, id est, in formosa divinitate prae filiis hominum. Nota quia posset dicere, prae angelis, sed quia verum hominem eum constituit, ideo prae filiis hominum dixit. Speciosus dico, quia diffusa est, id est, diffundetur gratia in labiis tuis, id est, in praecordiis tuis, vel in praesentia tua. Unde illud: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta 131.0378D| est (Joan. I). Gratia Domini est: quia ipse omnia gratis fecit, perditos quaesivit, inventos in humero reportavit, praeterita condonavit, futura promisit. Propterea benedixit te Deus in aeternum, id est, ut diffunderetur gratia in labiis tuis, benedixit te Deus, id est, multiplicavit te Deus, id est, ego Pater, multiplicatione in aeternum tendente. Primum hominem benedixit, sed non in aeternum, quia in inobedientiam cecidit, vel istud sit effectus ad hoc quod dixit: Diffusa est gratia in labiis tuis, et quia diffundetur, benedixit te Deus, id est, promissionibus tuis benedixit in aeternum, quia sine fine permansurae sunt. Promissiones autem servi, umbrae fuerunt et transitoriae, carnaliter intellectae. Accingere gladio tuo super femur tuum, 131.0379A| potentissime, id est tu speciosus forma, ut debelles aerias potestates, accingere, id est, accinctus sis gladio tuo, id est, divino eloquio quod est gladius spiritus, et hoc super femur tuum, id est, super humanam naturam tuam potenter scilicet accingere gladio, hoc gladio separavit Dominus filium a patre, filiam a matre, murum a socru sua (Matth. X). Pater iste est diabolus a quo separatum est humanum genus per praedicationem Domini. Mater est Synagoga a qua separata est filia, id est, Ecclesia ex Judaeis congregata. Nurus est Ecclesia ex gentibus constituta quae erit adversus Synagogam quae socrus ejus est, mater videlicet Christi, ex qua secundum carnem natus est. Nurus ista significabatur ab Aethiopissa, quam duxit Salomon sibi reginam (III Reg. III). Et sic duo adversus 131.0379B| tres, pater et mater adversus filium et filiam et nurum. Nam socrus et mater in Synagoga intelliguntur. Specie tua et pulchritudine tua intende, id est, tu accinctus gladio, sis intensus in speciosa pulchritudine tua, id est, in abundantia virtutum positus, in qua miser Adam positus, remittebatur cum deberet intendi. Et sic intensus in te ipso, prospere procede ad debellandos inimicos: et regna, id est, vince propter veritatem, scilicet Evangelii, quae de te fiet. Unde Apostolus: Exhortatio nostra non de errore, neque in dolo, neque de immunditia (I Thess. II). Et regna etiam propter mansuetudinem inter tormenta habitam, quia in passione humilis et mansuetus apparebis. Et regna etiam propter justitiam in parte exhibitam et in parte exhibendam. Exhibita est, ut illud: Qui justus est 131.0379C| justificetur: et qui sordidus est, sordescat (Apoc. XXII).
Quod hic videmus impletum. In futuro autem exhibetur justitia, quando incorruptus judex digna quaeque ultimo judicio requiret, vel propter justitiam tuorum, scilicet abnegantium saecularia desideria et sobrie et juste viventium: et deducet te mirabiliter dextera tua, id est, potentia tua undique ducet te in notitiam hominum, et hoc mirabiliter, quia eris faciens divina et patiens humana. Et qualiter hoc fiet? Quia sagittae tuae acutae, id est, verba praedicationis tuae sunt acuta, corda hominum videlicet pungentia, et amorem divinum excitantia. Quibus sagittis populi percussi sub te cadent, id est, se tibi humiliabunt in corde inimicorum regis, id est, in hoc quod tibi regi cor inimicum habuerunt cadent 131.0379D| et resurgent habentes cor amicum tibi. Hac sagitta percussus cecidit Saulus et surrexit Paulus: cecidit persecutor, et surrexit egregius praedicator (Act. IX). Et in taliter percussis erit sedes tua Deus, id est, in illis sedebis non transitorie, sed in saeculum saeculi, id est, aeternaliter, et tu merito in illis regnabis, quia virga regni tui, id est regimen quo regis tibi subjectos, est virga non distortionis, sed directionis. Unde alibi: Reges eos in virga ferrea (Ps. II), cum regimen aliorum sit flexibile et distortionis. Et vere virga regni tui est virga directionis, quia tu dilexisti justitiam: et hoc inde apparet, quia odisti iniquitatem, et propterea, id est, ut diligeres justitiam, unxit te Deus omnium, Deus tuus, id est, ego pater tuus tibi in 131.0380A| omnibus consentiens. Et qua unctione? Oleo laetitiae, id est, spirituali jucunditate, et hoc prae consortibus tuis, id est prae omnibus illis, quorum consors es in humana natura. Et quia dixit illum prae omnibus unctum esse ostendit unctionem illorum esse magnam, ut inde ejus unctionem intelligamus admirabilem, cum prae illis unctus sit. Quasi dicat: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis, quod magnum est, quia myrrha et gutta et casia, id est, omnia odoramenta virtutum spirabunt a vestimentis tuis, id est ab apostolis tuis et apostolicis viris. Unde illud: Vivo ego, dicit Dominus (Isa. XLIX), quia his omnibus velut vestimento, indueris. Vestimenta Dei dicuntur sancti: quia sicut homini nihil est vicinius vestimento, sic Deo nihil est vicinius sanctis. A domibus eburneis. 131.0380B| Domus eburneae sunt illi quos vestimenta vocavimus. Nam in eis habitat etiam Dominus et dicuntur eburneae domus propter castitatem et sermonis nitorem. Nam elephas cujus ossa ebur sunt castissimum animal dicitur. Ex quibus delectaverunt te filiae regum, id est ex odoramentis illis quae spirabunt a vestimentis tuis, delectabunt te filiae regum, id est Apostoli in fide generati qui carnem domant, spiritum roborant; et hoc in honore tuo quoniam licet ab eis in fide generantur, non ab eorum nomine vocabuntur, sed tuo: quia nulli vocabuntur Petrini vel Paulini, sed omnes Christiani, et sic per vestimenta et per domos eburneas astitit regina a dextris tuis, id est, in propitiatione tua. Nam quae a sinistris erunt erunt concubinae significatae per octoginta concubinas Salomonis. 131.0380C| Numerus autem concubinarum excellens numerum reginarum, significabat quia multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX). Regina autem stabit in vestitu, id est, in doctrina deaurata, id est, bonis sententiis confirmata; circumdata varietate, subaudis linguarum, quoniam variis linguis Ecclesia Christi adunata est. Vel in vestitu deaurato, id est, bonis moribus adornata, et circumdata varietate, scilicet virtutum. Vel in vestitu deaurato, id est in membris solidis, non crepantibus in tribulatione. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam. Convertit se ad reginam quasi dicat: Tu regina jam facta etiam filia, audi promissa, et intellige impleta: et qualiter dico ut audias? Inclinando aurem tuam, id est, humiliter audi regis tui mandata, et obliviscere populum tuum, id est 131.0380D| carnalia constituta, vel populum Babyloniae, cui populo rex fuit diabolus. Obliviscere etiam domum patris tui, diaboli, id est, nullam habeas societatem cum impiis, et debes oblivisci populum et domum patris tui, quia concupiscet Rex decorem tuum, id est, te decoram fieri qui te dilexit foedam, ut faceret pulchram; et sit tibi magnum quod rex te concupiscet, quoniam ipse, rex videlicet, est Dominus Deus tuus. Et te etiam obliviscente populum et domum patris, adorabunt eum: et (pro etiam) filiae Tyri, scilicet filiae gentium, ut sic per Tyrum quae fuit civitas vicina Judaeis terram gentium intelligamus. Quae filiae Tyri adorabunt eum in muneribus, id est, in largis eleemosynis per quas omnia munda fiunt eis (Luc. II). 131.0381A| Has eleemosynas quaerere Dominum in voce pauperis ipsemet notificat, dicens: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XV). Vel secundum interpretationem nominis accipiamus gentes iterum. Nam Tyrus interpretatur angustia eorum: ubi proprie gentes intelliguntur, quae nimie angustiabantur de peccatis suis: Vultum tuum, id est, ecclesiastica instituta tua in quibus apparet voluntas tua, deprecabuntur divites plebis. Ad istos divites loquitur Paulus amicus sponsi istius, dicens sic ad Timotheum: Praecipe divitibus hujus saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. VI). Sed divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum 131.0381B| bonum, ut apprehendant vitam aeternam. Et quoniam solent munera eleemosynarum aliquando fieri ad favorem hominum, ne haec filia regis in se ipsa gloriaretur et ab aliis laudem quaereret, subsequitur: Omnis gloria ejus filiae regis, id est Ecclesiae, fit ab intus, id est in conscientia, quia gloria nostra debet esse testimonium conscientiae bonae et interrogationis in Deum, et haec gloria fit in fimbriis aureis, id est, in fine bono, ut sic in fimbriis finalitatem accipiamus, et in aureis bonitatem. Nam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV). Circumamicta varietatibus, id est, variis populis, vel varietatibus virtutum. Per hanc etiam filiam conversam a gentibus, adducentur regi virgines, id est, alia Ecclesia, 131.0381C| ut sic accipiamus Ecclesiam angelicam caeterasque quae post primitivam Ecclesiam conversae sunt. Quae virgines adducentur post eam, id est, post primitivam Ecclesiam, ita ut proximae sint ejus, id est, imitatrices fidei ejus. Et istae tales afferentur tibi, id est, ad honorem tuum. Afferentur dico, non in moerore et tristitia, sed in laetitia et exsultatione. Unde illud: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII). Adducentur ipsae virgines in templum regis, id est, ad hoc ut ipsae sint templum. Et ne quis ideo putaret Ecclesiam Christi non esse crescendam, quia non supersunt apostoli et primi praedicatores, subsequitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Quasi dicat: Licet non supersint patres tui, id est, a te constituti, tamen non decrescet 131.0381D| Ecclesia tua, quia nati sunt tibi filii, quia pro apostolis nati sunt Gregorius, Augustinus et caeteri plures, quos constitues principes super omnem terram, et sic per illos memor ero nominis tui, id est, celebrare faciam nomen tuum in omni generatione et generationem. Et vere per illos hoc fiet, quia propterea, id est, quia sufficiunt praedicatores, confitebuntur tibi populi, id est, sufficient consequaces: et hoc erit in aeternum, quod est, in saeculum saeculi.
PSALMUS XLV. IN FINEM FILIIS CORE PRO ARCANIS PSALMUS DAVID. « Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur 131.0382A| montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum, conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Deus in medio ejus non commovebitur, adjuvabit eam Deus mane diluculo. Conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna, dedit vocem suam, mota est terra, Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Venite, et videte opera Domini qui posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma et scuta comburet igni. Vacate et videte quoniam ego sum Deus, exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. »
ENARRATIO. 131.0382B| Vox est in hoc psalmo filiorum Core, illorum qui praedicante Petro apostolo, ut legitur in Actibus apostolorum, recognoverunt arcana Domini, illa videlicet qualiter omnes ad quos venit Spiritus sanctus omnibus linguis loquerentur: recognoverunt etiam quam altus et excelsus apud Deum factus esset ille quem manibus suis crucifixerunt, ut Spiritu sancto idiotas impleret et linguas infantium faceret disertas, et compuncti corde dixerunt: Quid faciemus, viri fratres? Et Petrus ait: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. II). Possumus et intelligere arcana illa de quibus ait Apostolus: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc quia caecitas ex 131.0382C| parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret (Rom. II). Ut autem haec arcana intelligamus exhortantur nos filii Core qui haec loquuntur, sic dicentes:
Deus noster refugium, id est, Deus nostrae naturae assumptor est nobis refugium, et virtus, id est virtuosum refugium: adjutor in tribulationibus, id est, in conscientia mala, quae invenerunt nos nimis. In hac tribulatione solus est adjutor qui solus peccata dimittit. Hae tribulationes inveniunt nos, quando aliis praedicantibus peccata recognoscimus. Invenimus nos ipsi tribulationes, quando sine admonitore peccata flemus: in utroque tamen adjutor noster Deus, et propterea, id est, quia eo adjuvante exclusus est tumultus conscientiae, non timebimus dum turbabitur terra, id est, gens judicata in terrenitate 131.0382D| perdurans. Et non timebimus dum transferentur montes in cor maris, id est, dum apostoli transferendi sunt a Judaeis in corda gentilium qui mari comparantur, quoniam idololatriae amaritudine tegebantur, ad quorum comparationem gens Judaeorum terra dicitur, quia amaritudine gentium tanquam mari circumdabatur his montibus, id est, apostolis dixit Dominus in Evangelio: Si habueritis fidem tanquam granum, sinapis dicetis huic monti: Tollere et mittere in mare, et fiet illud (Matth. XVII et XXI) De se ipso dixit huic monti qui praedicatoribus apostolis missus est in mare, id est, in notitiam gentium. Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Ecce ostendit qualiter montes transferendi sunt in cor maris: quia sonabunt, 131.0383A| id est, voces emittent ipsi montes: et conturbatae sunt aquae eorum, id est doctores gentium, et non ipsi doctores tantum destruentur, sed etiam montes, id est, principes terreni conturbabuntur in fortitudine ejus qui erit nostrum refugium: et hoc non mirum, quia fluminis impetus laetificat civitatem Dei, id est, abundans gratia Spiritus sancti confortabit collectionem sanctorum: et ipse Altissimus sanctificavit tabernaculum suum, id est, sibi tabernaculantes: vel sic, Et transferentur montes in cor maris, et tunc in ipsa translatione, id est, in ipsa praedicatione Evangelii sonabunt ipsae gentes et turbabuntur doctores eorum, dicentes: Quis est annuntiator uovorum daemoniorum? (Act. XVII.) hoc dictum est apud Athenienses. Ephesi autem in theatro 131.0383B| suo tantum strepitum fecerunt pro Diana sua ut clamarent quasi per duas horas: Magna Diana Ephesiorum (Act. XIX). Et conturbati sunt montes, id est, principes terreni confisi in fortitudine ejus, scilicet maris. Sed quid fecit civitas Dei? Fluminis impetus laetificavit eam, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Et quomodo sanctificavit? Quia Deus est in medio, id est, in firmitate cordis ejus, et ideo licet saeviat mare, licet montes conturbentur, non commovebitur civitas ipsa a praedicatione Evangelii, quia Deus adjuvabit eam mane, id est, indilate; diluculo, id est, in resurrectione sua in diluculo facta; vel diluculo, id est, metu mortis consumpto, et sic conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna, id est, principes terreni. Et quo ordine istud fiet? Nam 131.0383C| Dominus virtutum, id est, virtuose omnia faciens, nobiscum ens. Quod alius propheta dicit, Emmanuel (Isa. VII): susceptor noster, id est, nostrae naturae assumptor, Deus Jacob, id est, prioris populi, dedit vocem suam, et inde mota est terra, scilicet gentium. Et quia Dominus visitat vos, o gentes, venite ergo, non passibus pedum, sed passibus fidei, et videte, id est, intelligite opera Domini, quae ipse Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob, posuit prodigia, id est, admiranda super terram, id est, infra terrenos. Et quae sunt opera? Auferens bella usque ad finem terrae, quod alius propheta dicit, convertent gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces (Isa. II). Arcum conteret et confringet arma. Ecce qualiter bella auferet. 131.0383D| Nam arcum, id est, occultam impugnationem, et scuta, id est protectionem vanae praesumptionis comburet igni. De quo igne dictum est: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? (Luc. XII.) Hoc igne comburet Dominus scuta dicens: Vacate, id est, vacui estote unde pleni estis, implemini unde vacui estis. Quasi dicat: Evacuate saccos vestros palea et implete eos granis, et sic videte quoniam ego Deus quem hominem videtis, exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
PSALMUS. XLVI. IN FINEM PRO FILIIS CORE. « Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis. Quoniam Dominus excelsus, terribilis, 131.0384A| rex magnus super omnem terram. Subjecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris. Elegit nobis haereditatem suam, speciem Jacob quam dilexit. Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubae. Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite. Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter. Regnabit Deus super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam di fortes terrae vehementer elevati sunt.
ENARRATIO. Quia ad vos, o gentes, gratia Dei pervenit, omnes plaudite manibus, id est, bene operamini: Jubilate Deo in voce exsultationis, id est, in voce exsultativa. Nota quia utrinque, et voce et manibus, est plaudendum 131.0384B| Deo, quoniam si tantum voce quis plaudat, non bene, quia pigrae sunt manus; si tantum manibus, non bene, quia muta est lingua, et ideo concordent manus et lingua, illa confiteatur, illae operentur. Jubilate Deo in voce exsultationis, quoniam Dominus excelsus qui hic videbatur infimus, terribilis qui inter Judaeos fuit despectibilis, rex magnus, qui hic apparuit humilis et parvus, super omnem terram gentium et Judaeorum. Subjecit populos nobis, id est, nobis praedicantibus subjugavit Judaeos et gentes sub pedibus nostris. Et elegit nobis conformandam haereditatem suam, hanc videlicet, speciem Jacob quam dilexit, id est, illos qui Jacob imitati sunt. Et psallite, quia Deus ascendit in jubilo, id est, in magno gaudio apostolorum. Nam magnum gaudium erat eis quando 131.0384C| naturam suam in tantum videbant exaltari. Dominus in voce tubae, id est in angelica voce ascendit cum ipsi dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? (Act. I.) Ac si dicant: Videte ascendentem, credite in absentem, sperate venientem, et per misericordiam ejus semper vobis sentite praesentem. Et quia Deus in tanto jubilo ascendit: ergo psallite Deo nostro, psallite, patri videlicet psallite regi nostro filio, psallite Spiritui sancto, et merito, quoniam rex omnis terrae Deus est, et inde psallite sapienter, id est, in cordibus vestris, quia non sapienter psallit qui voce tantum psallit, psallite, quia Deus regnabit super gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam, vel Ecclesiam. Ut autem regnaret, principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, id est, credentes adhaeserunt 131.0384D| sibi. Et hoc unde? Quoniam dii fortes, id est apostoli constantes, terrae, id est, de mundo electi, vehementer elevati, id est, signis glorificati sunt ut congregarentur principes cum Deo. Unde Apostolus Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed in Spiritu sancto et in plenitudine multa (I Thess. I): vel sic principes populorum, id est, gentium congregati sunt cum Deo Abraham, facti filii Abraham non secundum generationem, sed secundum imitationem. Et quoniam illi electi sunt, cum Dominus non fuisset missus ad eos, dii fortes, id est, Judaei qui multum praesumebant de terra sua, id est, de se ipsis, vehementer elevati sunt, superbiendo contra Dominum.
PSALMUS XLVII. PSALMUS CANTICI FILIIS CORE SECUNDA SABBATI. 131.0385A| « Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni. Deus in domibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum. Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt; tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, Deus fundavit eam in aeternum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui. Secundum 131.0385B| nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: justitia plena est dextera tua. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae propter judicia tua, Domine. Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra in virtute ejus; et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. Quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula » .
ENARRATIO. Audivimus in superioribus quid congrue posset intelligi per primam Sabbati, audiamus et hic quid conferat secunda. Non latet plures in fide regeneratos, totam septimanam apud Hebraeos quondam Sabbatum vocari, et primam feriam et secundam feriam 131.0385C| primam Sabbati et secundam Sabbati esse appellatas, et quia in prima feria conditor humani generis lucem divisit a tenebris, ejus resurrectio per primam Sabbati congrue potest denotari: quia tunc revera lux a tenebris est divisa, quando immortalitas a mortalitate est divisa. Secunda autem Sabbati, qua dictum est, Dominum fecisse firmamentum, non incongrue Ecclesiam denotat, quia ipsa pro membris suis dignioribus, quae hujus mundi tentationibus nunquam cedunt, nomine firmamenti digne notatur. Unde Apostolus: Debemus nos firmi infirmitates infirmorum sustinere (Rom. XV). Hanc Ecclesiam videns Propheta ex omni genere construendam, exhortatur posteros suos, ne se ab aedificio hujus Ecclesiae subtrahant, sed studeant ut ibi sint gemmae, lapides 131.0385D| vivi, angulari lapidi, Christo videlicet, conjuncti.
Magnus Dominus, Pater, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, id est, in Ecclesia per Deum videlicet constructa: laudabilis et in monte sancto ejus, id est, in Christo: et quia magni regis magnam decet esse civitatem, audi quanta sit haec civitas, quae fundatur exsultatione universa in monte Sion, id est, ab exsultantibus totius Judaeae, quae per montem Sion intelligitur: latera aquilonis, civitas regis magni, id est, illi desperatissimi, in quibus refrixit charitas: vel latera aquilonis, id est, illi qui adhaerent dicenti: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV), sunt civitas regis magni. Per aquilonem intelligimus frigus charitatis, quoniam ex 131.0386A| aquilone solet venire majus frigus: vel legamus montes Sion, sic fundatur exsultatione universa terra, id est, in omni terra construetur haec civitas. Nam montes Sion, id est Judaicus populus, et latera aquilonis, id est gentilitas, sunt civitas regis magni. Deus autem in domibus ejus, scilicet civitatis, cognoscetur, cum suscipiet eam, scilicet civitatem tuendam. Et contra quos? Ecce puta: Quoniam ecce reges terrae congregati sunt in concilium, convenerunt in unum, id est, ad unam voluntatem, ut destruerent ipsam Ecclesiam. Sed tandem ipsi reges, volentes eam destruere, admirati sunt, id est admirabuntur, videntes sic, id est, Ecclesiam tot fundari miraculis, conturbabuntur de peccatis suis, commovebuntur ad poenitentiam: tremor enim futuri 131.0386B| judicii apprehendit eos. Vel sic: Deus in domibus ejus cognoscetur, cum suscipiet eam sibi personaliter uniendam. Et quibus signis cognoscetur Deus in domibus? ecce, vide. Quoniam reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum, id est, in angularem lapidem, Christum videlicet, ut sibi per fidem jungantur. Et quomodo hoc fiet? Quia ipsi videntes sic fundari Ecclesiam, admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Haec non mutantur a superiori sententia: ibi dolores ut parturientis, id est, in illa commotione et in illo tremore sunt dolores non infructuosi, sed in laetitiam vertendi, quia sunt dolores poenitentium, tandem salutem parientium, unde Isaias: A timore tuo, Domine, concepimus, et parturivimus spiritum 131.0386C| salutis (Isa. XXVI.) Hic concepit vetus, et nascitur homo vetus. In spiritu vehementi conteres naves Tharsis, id est, superbiam gentium, praesumentem de prosperitate hujus saeculi, et in ea quasi vento deportatam valido timore futuri tui judicii. Quid per Tharsis intelligendum sit, diversi diversa dicunt. Nam quidam volunt Tarsis, intelligere Ciciliam, eo quod ejus metropolis Tharsus dicitur, de qua fuit Paulus apostolus: et in hac civitate negotiationes navium maxime exercebantur. Volunt etiam quidam intelligere Carthaginem, quoniam ejus primordia floruerunt navigationibus. Nam quando Dido Carthaginem condidit, naves quae paratae erant ad mercationem in regione a qua discessit, assumpsit ad fugam, consentientibus principibus 131.0386D| illius regionis: quae condita Carthagine, ad negotiandum non defecerunt: unde nimium ipsa civitas superba facta est; et ideo per naves Tharsis superbia gentium non incongrue denotatur, praesusumens in incertis divitiarum, tanquam in flatibus ventorum: vel ex interpretatione nominis possumus habere eamdem sententiam. Tharsis enim interpretatur exploratio gaudii, ubi intelliguntur gentes quae gaudium suum in velificationibus hujus saeculi explorabant. Tremor apprehendit eos, dicentes: Sicut audivimus prophetatum, sic vidimus completum in civitate Dei nostri, id est, in ecclesia: ut sicut audivimus in promissionibus, sic vidimus in exhibitionibus in civitate Dei nostri. Et quare 131.0387A| voco eam Dei? Quia Deus fundavit eam in aeternum. Fundamentum istius civitatis Christus est, unde illud: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est (I Cor. III). Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui, id est, in illis qui in templo tuo medii sunt, firmi, bene scilicet fundati, ne in fide titubent. Templum vocantur nomine tenus omnes initiati sacramento fidei: in istis medii dicuntur, qui nomen suum, hoc videlicet quod est templum, per bona opera possident: et ne quis hos medios, quibus exhibita est misericordia Domini, paucos putatet, subsequitur: Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae, id est, laus tua diffundetur in omni terra, sicut diffusum est nomen tuum: quia sicut 131.0387B| non est terra in qua non sit exauditum nomen tuum, sic nulla erit in qua non laudaberis. Et sic justitia plena est dextera tua, id est, multi erunt justi stantes in tua dextera, licet multi sunt vocati, pauci electi (Math. X). Vel sic, suscepimus, Deus, misericordiam tuam, id est, misericordem Christum tuum, in medio templi tui, id est, in judaico populo, qui dicitur templum tuum medium, a gentibus videlicet undique circumscriptum; sed non tamen ibi tantum notus, quoniam secundum nomen tuum, o Deus, diffundetur laus tua in fines terrae, vel ubique vel in illos qui in finem terrenitatis suae disposuerunt: et sic erit dextera tua plena justitia, id est, filiis tuis: multos habebit imitatores, unde laetetur mons Sion, id est, Judaea, et exsultent filiae Judae, id est gentes. 131.0387C| Juda dicitur confessus. Secundum quam interpretationem convenit gentibus, ut dicantur filiae Judae, quae exsultent propter judicia tua, Domine: quibus aliquando separandi sunt localiter ab his, a quibus separati sunt moraliter. Vel propter judicia tua, Domine, quod ipsi per gratiam tuam de massa praeditorum assumpti sunt, vel quod ex delicto Judaeorum salus gentibus pervenit. Circumdate Sion et complectimini eam. Admonet initiatos sacramento fidei, quos superius templum vocavit, ad imitationem illorum quos ibi medios dixit. Quasi sic dicat: Vos qui per sacramentum fidei templum estis, circumdate Sion, id est, firmos in fide, et hoc non ad destructionem, sed complectimini eam, id est imitamini: et quae narratis, narrate in turribus ejus, 131.0387D| in fide apostolorum, qui turres dicuntur pro eminentia virtutum, id est quia sunt inexpugnabiles et defensio minus perfectorum, sunt et in porta, per quos quisque ingredi potest ad vitam. Ex his tribus fuit Paulus commendans sic praedicationem suam: Licet angelus de coelo aliud evangelizet vobis quam nos evangelizavimus, anathema sit (Gal. I). Si superius legimus, Suscepimus, Deus, misericordiam tuam de Christo, erit hic admonitio ad Ecclesiam gentium, ut circumdent Sion, id est, conversos ex Judaeis, dictos Sion praesentia contemnentes, futura exspectantes. Et sic dicit, Circumdate Sion et complectimini eam, narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra in virtute ejus Sion, id est, non 131.0388A| ore tantum narretis, sed in virtute, id est, in charitate, quae facit omnes virtuosos, et distribuite domos ejus, id est, discernite quae domus sit munda et quae non: vel distribuite domos ejus, considerantes cui data sint genera linguarum, cui interpretatio sermonum, et caetera ut ex unoquoque quod nobis utile est, quaeratis ad imitandum et sciendum. Et quare dico ut distribuatis? ut enarretis, id est, notum faciatis per bona opera vestra non tantum convictoribus vestris, sed in progenie altera? id est, per cognationes vestras. Et quid narretis? Quoniam hic susceptus in medio templi, vel hic constructor civitatis est Deus Deus noster, quem hominem videmus: Deus dico, in aeternum, quod est, in saeculum saeculi: et ipse, non alius, angelus videlicet vel 131.0388B| archangelus, reget nos in saecula.
PSALMUS XLVIII. IN FINEM PRO FILIIS CORE PSALMUS DAVID. « Audite haec, omnes gentes; auribus percipite omnes, qui habitatis orbem. Quique terrigenae, et filii hominum: simul in unum dives et pauper. Os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam. Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Cur timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Frater non redimit, redimet homo? non dabit Deo placationem suam. Et pretium redemptionis animae suae, et laborabit in aeternum, et vivet adhuc 131.0388C| in finem. Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus illorum in aeternum. Tabernacula eorum in progenie et progenie; vocaverunt nomina sua in terris suis. Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Haec via illorum scandalum ipsis, et postea in ore suo complacebunt. Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino, et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum. Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me. 131.0388D| Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quoniam cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur, confitebitur tibi cum benefeceris ei. Introibit usque in progenies patrum suorum, usque in aeternum non videbit lumen. Homo, cmm in honore esset, intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. »
ENARRATIO. Magna et inusitata nequitia est in hominibus: quia cum ipsi debeant vivere secundum voluntatem Dei, volunt Deum vivere secundum voluntatem 131.0389A| suam: et cum ipsi nolunt corrigi, volunt Deum depravari, non arbitrantes justum esse quod Deus vult, sed non quod ipsi volunt. Quod faciunt illi, quibus grave est hoc quod vident malos florere, bonos laborare: qui tales nolentes Deo servire pro futuris, sed tantum ad hoc, ut bene sit eis in praesenti, murmurant contra Dominum. Dicit autem sic:
Audite haec, omnes gentes, id est, tam gentiles quam Judaei: auribus percipite omnes, qui habitatis orbem, id est, per quos ipsos orbiculatos virtute fecistis. Nota quod dixit, auribus percipite, omnibus dixit, audite: sed quoniam praevidit quosdam sic audituros, ut etiam operentur, quosdam non, praedixit quod futurum praevidit. Auribus enim audiunt, qui id quod audiunt, in exhibitione operis ostendunt. Quique 131.0389B| terrigenae, id est, qui haereditates terrenas requiritis: et filii hominum, id est, imitatores prophetarum: dives et pauper in unum, id est, in eamdem fidem venientes, audite. Nam os meum loquetur sapientiam. Et quia multi unum habent in ore, et aliud in corde, ut attentius eos reddat ad audiendum, dicit: Et meditatio cordis mei prudentiam loquetur. Quasi dicat: Non dolose vobis praedico: quia quod in ore sonat, ex corde processit. Inclinabo in parabolam aurem meam, id est, ut cor meum sapientiam meditetur, aurem meam interiorem humiliabo illi qui interius tandem videt et instruit, et tamen in parabolam: quia quantumcunque hic quis humiliatur ad audiendum, et quantumcunque perfecte intelligat per parabolam, idem quasi per aenigma intelligit; 131.0389C| quia quandiu in hoc tabernaculo ingemiscimus, quasi in imperfectione suspiramus. Aperiam in psalterio propositionem meam, id est, in opere meo prius ostendam quod praedico. Nam qui recto ordini praedicationis vult insistere, conveniens est ut quod aliis praedicat, in seipso per bona opera recognoscat. Unde illud: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I), et hoc est quod dicit, id est, iste hic notat, cum dicit se inclinare aurem in parabolam, et aperire in psalterio propositionem suam, ut aliis possit praedicare: et ecce propositum, quod vult aperire in psalterio. Cur timebo in die mala? Hic in se transfert personam in Christo pie vivere volentium. Quasi dicat: Cur ego et alii timebimus in die judicii; cum in libro nostro habeamus illud, per quod vitare timorem 131.0389D| possumus? Nam ubi homo non offenditur nisi voluerit, cur ibi timebit: Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Ac si dicat: Est necessarium ut ego et alii carnali iniquitate circumdemur. Calcaneus dicitur pars illa corporis, quae terrae semper adhaeret, ubi merito ambitio et caeterae carnales iniquitates intelliguntur, quia semper circa terrena versantur: vel iniquitas calcanei mei circumdabit me, id est, finalis iniquitas, quae in benefactis cavenda est, circumdabit me ex necessitate. Haec iniquitas potest intelligi superbia, sine qua pauci reperiuntur. Nam non sunt plures qui in benefactis suis in se non gloriantur: quia haec est iniquitas quae se primum ingessit recedentibus. De hac iniquitate dictum est. 131.0390A| Mulier conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo suo (Gen. III). Calcaneo insidiatur serpens, quia fini boni operis superbiam admiscere studet: vel potest esse responsio superioris, sic: Cur timebo in die mala: Quia iniquitas calcanei mei circumdabit me, si timuero. Qui confidunt in virtute sua, etc. Ac si dicat: Illis est timendum in die mala, qui confidunt in virtute sua, id est, qui de merito sibi praesumunt. Et in multitudine divitiarum suarum gloriantur, et in nobilitate amicorum suorum sperant. Istud tertium non ponitur, sed intelligitur per probationem subsequentem: Frater non redimit, redimet homo? Quasi dicat: Non est confidendum in virtute et in multitudine, quia non redimet. Et quod non redimet, probatur a majori, quia non redimet amicus: et quod 131.0390B| amicus non redimet, sic ostenditur. Frater, id est Christus, cujus fratres sumus, quia ejus cohaeredes, non redimit, et quia ipse non redemit, redimet autem homo? non: et quia Christus non redemit, subjungitur. non dabit placationem suam, id est, non satisfecit Deo pro suis peccatis, ut dignus esset redimi a fratre. Nam non est dispositum a Deo, ut aliis prosit illa redemptio, nisi illis qui student Christum imitari: quod non faciunt illi, qui Deo non dant placationem suam pro peccatis suis. Placationem dare Deo pro peccatis est lacrymas effundere, eleemosynas dare, etc. Et hac de causa etiam non redemit frater eum, quia non dedit pretium redemptionis animae suae, id est, non confessus est ad salutem animae suae, et ideo laborabit in 131.0390C| aeternum, id est duplici contritione conteretur: et tamen vivet, id est floret, adhuc, id est ex tempore, in finem tamen. Nam qui in hac vita florent, eorum labor erit in aeternum. Qui autem laborant, eorum vita erit in aeternum. Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes, simul insipiens et stultus peribunt. Ecce quare in finem vivet, quoniam non attendit interitum suum, id est mortem interiorem suam cum viderit sapientes mori exterius: putat enim non nocere sibi hoc quod male vivit, cum commune sit ei cum bonis mori exterius, et ideo simul ad aeternum interitum insipiens, qui nescit sibi cavere in posterum, et stultus qui non attendit nihil esse in hac vita praeter miseriam, peribunt: et relinquent alienis divitias suas: quia licet filiis relinquant, tamen 131.0390D| alienis, cum ad salutem eorum eas non dispendunt. Sed licet quasi alieni sint, quia de salute patrum non solliciti sunt, tamen in hoc se filios volunt ostendere, quia sepulcra eorum putant esse domos illorum in aeternum, quod tamen non est, quia si in sepulcris homo semper maneret, anima in inferno cruciatum non sentiret. Haec talia sepulcra vocaverunt nomina sua, id est vocare faciunt in terris suis, id est in praediis suis. Invocatio nominis solebat fieri in sepulcro, quia solebant amici mortuorum accipere panem et vinum; et sedentes in sepulcro, invocare nomina mortuorum, suo ventri servientes, non spiritibus mortuorum: quia si prodesset inebriatio hominum in sepulcris facta, non 131.0391A| sic arsisset lingua divitis in inferno: quia ex vino in suo sepulcro consumpto, nec una gutta super ipsius ardentem linguam descendebat (Luc. XVI). Haec invocatio non tantum fit in sepulcris, sed in tabernacula, id est domos in quibus temporaliter fuerunt in progenie hac praesenti, et progeniem futuram, vocaverunt, id est vocare faciunt nomina sua. quia in anniversariis solebant convenire ad domos, ut ibi inebriati nomina mortuorum invocarent. Homo, cum in honore esset, non intellexit. Ecce causa quare stultus et insipiens peribit, quia cum essent in honore, id est ad imaginem Dei creati, non intellectualiter se habuerunt: et ideo comparatus est jumentis insipientibus: et hoc non in majoritate aliqua, sed similis factus est illis, de ventre tantum sollicitus. Et 131.0391B| quid de eis? Haec via illorum scandalum ipsis, id est tantum Deum honorant, ut sint de illis, quibus dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX; Matth. XV): et sic ejus posteriora pejora sunt prioribus: quia cum prius erat apertus paganus, modo sub nomine religionis occultus est et deterior; et postea in ore suo complacebunt: quia si aliquis reprehenderit vitam eorum, et dixerit haec terrena non esse attendenda, ipsi in ore suo confitentur verum esse, corde tamen non imitantur. Usque huc descripsit Spiritus sanctus illos, qui arbitrantur non esse felicitatem praeter honorem saeculi; et post obitum non attendentes, nisi quemadmodum illis procurentur funera pomposa, et ibi eorum nomina invocentur. Nunc autem 131.0391C| quid de eis eventurum sit praedicit sic: Haec via illorum scandalum ipsis, et postea in ore suo complacebunt: et ideo sicut oves devorati, et nulli tribulationi resistentes, positi sunt in inferno, id est in excaecatione mentis, et mors depascet eos, id est diabolus qui minister mortis est, erit pastor eorum, et tandem dominabuntur eorum justi in matutino, id est in illo vero mane, quod non habebit succedentem noctem. Nam tunc judicabunt sancti nationes, et dominabuntur populis, vel sic, mors depascet eos, id est diabolo erunt refectio, qui in devoratione eorum quasi in cibo delectatur. Unde dictum est serpenti: Super pectus tuum gradieris, et terram comedes (Gen. III), et sic justi qui despectui hic habebantur ab eis, dominabuntur eorum in matutino, et auxilium 131.0391D| eorum quorum mors est pastor, veterascet, id est interisse patebit; auxilium dico praesumptum a gloria eorum, id est a flore quem habuerunt in hac vita, vel auxilium eorum veterascet a gloria eorum remotorum, vel propter gloriam quam hic habuerunt, quia eatenus erunt inglorii, quatenus hic fuerunt gloriosi, verumtamen Deus redimet animam meam. Quasi dicat: Justi in futuro dominabuntur, et interim quid? Tribulatio et omnis miseria erit sanctis. Sed quae cura? Quia licet tribulentur hic, tamen redimet eos de manu inferi, id est, de potestate tenebrarum, cum acceperit me, sibi conformem fecerit. Vel dominabuntur justi in matutino, et tamen non erit in medio, non in umbra videlicet et legalibus 131.0392A| constitutis, sed tamen redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me, id est, cum Verbum meam naturam sibi invisendam assumpserit. Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quasi dicat: Quia florentes in hoc mundo in inferno ad ultimum ponentur, et tu dominaberis, qui hic despectus videris. Ne timueris ergo sperare futura et postponere praesentia cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus, id est, noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, quoniam cum interierit, non sumet omnia, quia nihil secum portabit praeter peccata, neque descendet cum eo gloria ejus, quae facta est sibi pomposo funere. Et quare non descendet? Quia anima ejus in vita ipsius, id est, in hac praesenti, 131.0392B| quam ipse tantum credit vitam, benedicetur ab adulatoribus, quia ad cumulum miseriae suae non desunt sibi adulatores, et ipse confitebitur tibi cum benefeceris ei, id est, cum in prosperitate est, tunc tantum laudabit te. Et sibi quid inde? Introibit usque in progenies patrum suorum, id est, ad illam miseriam perveniet, ad quam pervenit progenies patrum suorum, Cain videlicet et caeteri, et ibi non videbit lumen usque in aeternum, id est quandiu durabit aeternitas. Et hoc quare? Quia cum ipse esset homo in honore positus, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis, ut superius.
PSALMUS XLIX. PSALMUS ASAPH. 131.0392C| « Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. A solis ortu usque ad occasum, ex Sion species decoris ejus. Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida. Advocavit coelum desursum, et terram discernere populum suum. Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. Audi, populus meus, et loquar Israel, et testificabor tibi Deus, Deus tuus ego sum. Non in sacrificiis tuis arguam te, holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus 131.0392D| et boves. Cognovi omnia volatilia coeli, et pulchritudo agri mecum est. Si esuriero non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis, eruam te et honorificabis me. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Sedens adversus fratrem tuum 131.0393A| loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. Intelligite haec qui obliviscimini Deum, nequando rapiat et non sit qui eripiat. Sacrificium laudis honorificabit me, et illiciter quo ostendam illi salutare Dei. »
ENARRATIO. Quoniam non defuerunt in priori populo, qui intelligerent sacrificium constitutum secundum ordinem Aaron, esse immutandum in sacrificium secundum ordinem Melchisedech constitutum: placuit Spiritui sancto, in persona illorum per Prophetam hunc praenotari psalmum, ut in hoc psalmo colligerent secum suos contemporaneos et posteros ad intelligendum 131.0393B| quod carnalis observantia in spiritualem intellectum esset immutanda, et quod haec mutatio esset futura per ipsum Dominum nostrum. Hoc etiam hic notatur, ne Judaeis mira videatur legis suae destructio: quia ipse Dominus venit, et novam attulit. Dicit autem sic Asaph:
Deus deorum Dominus locutus est, id est, Deus a quo omnes qui dii sunt, deificati sunt, non ex superbia geniti, sed per gratiam ejus justificati, et sic dii facti: ipse dico, qui nobis per Moysen legem dedit, qui in prioribus temporibus per servos locutus est, ipse nunc locutus est nobis, non per angelum vel per prophetam, sed per seipsum (Hebr. II); unde illud: Ecce ego qui loquebar, ipse adsum (Isa. LII). Et loquendo quid elegit? vocavit terram a solis ortu 131.0393C| usque ad occasum, non solum Africam, ut quidam dicunt, vocavit, sed tantam vocavit, quantam fabricavit. In hac tamen vocatione non separavit Africam. Gaudeat ergo Africa de unitate, non superbiat de divisione. Ex Sion species decoris ejus. Quasi dicat: Licet terra ab ortu solis usque ad occasum vocata sit, tamen species decoris ejus, id est, qui Evangelii ejus pulchritudo dicuntur, venient ex Sion, id est ex Judaeis, quia apostoli, qui species dicuntur Evangelii, reddentes ipsum Evangelium aliis speciosum, ex Judaeis nati sunt. Vel sic: A solis ortu, id est, ab illis in quibus aliquo modo per cognitionem legis sol verus resplenduit, usque ad illos in quibus penitus cecidit sol. Vocavit terram, sed tamen ex Sion processit prius species decoris ejus; unde illud: Confirma 131.0393D| hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo quod est in Jerusalem (Psal. LXVII). Deus deorum Dominus locutus, vocavit terram, dicens: Audi, populus meus, et loquar Israel, quia si non audis, etsi loquar, tibi non loquar, et testificabor tibi, quod ego Deus Abraham et Isaac, Deus tuus sum, si audis, et si non audis, ego bono meo Deus sum, malo autem tuo Deus tuus non sum. Non in sacrificiis tuis arguam te. Ecce quod testificatur se non amplius requirere sacrificium secundum legalia instituta factum, quod dicit, Non arguam te in sacrificiis tuis, id est, non requiram a te, etsi pingues tauros et caetera animalia mihi mactaveris, quid autem tunc? Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper, id 131.0394A| est, flagrantia charitatis incendens te totum, est mihi placabilis. Incenditur homo totus, quando interior homo flagrantia charitatis incensus, membra corporis ad usum suum sic rapit, ut ad illicita nunquam resurgant. Nec accipiam de domo tua vitulos. Quasi: Ecce sacrificia de quibus non arguam te, nam vitulos de domo tua, et hircos de gregibus non requiram a te; quoniam si vellem talia, a te non requirerem, cum meae sint omnes ferae silvarum, et jumenta in montibus et boves. Et ne istis remotis, aliquis vellet sibi offerre volatilia et fructus agri, removet et ista, sic: Cognovi omnia volatilia coeli, et pulchritudo agri mecum est; et ideo: si esuriero, non dicam tibi, quia meus est orbis terrae et plenitudo ejus. Sed nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem 131.0394B| hircorum potabo? Non: immola Deo sacrificium laudis. Ne ipsi quibus contradixit, deinceps vellent vacui apparere in conspectu suo, ostendet eis sacrificium quo ipse placatur, sic: Immola Deo, a quo habes quidquid boni habes, sacrificium laudis, bona opera tua, videlicet, ut hoc videntes alii glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V): et redde Altissimo vota tua, teipsum videlicet. Nam quis quis bene cogitat quid vovendum sit Deo, nihil Deo acceptabilius potest invenire, quam ut seipsum voveat et reddat. Et invoca me in die tribulationis. Quasi dicat: Hoc fructu dico ut mihi immoles sacrificium laudis, quia si immolaveris, et postea invocaveris me in die tribulationis, ego eruam te ab ipsa tribulatione, et honorificabis me, nihil praesumendo de te. 131.0394C| Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Quasi dicat: Sic locutus est Dominus populo suo, non suo autem, videlicet peccatori, dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Cum non sit speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV), qui hic audit Deum contradicentem peccatori ne praedicet, intelligat eum alibi dicentem: Quae dicunt, facite: quae faciunt, nolite facere (Matth. XXIII). Intelligat et Paulum dicentem: Sive veritate, sive occasione Christus annuntietur (Philip. I), et caetera. Sed haec dicta sunt, ne timeant qui audiunt, ne vile sit verbum Dei a quocunque audiunt. Peccatori autem interdicitur ne praedicet, ut sic non sint securi qui bona dicunt et mala faciunt. Nam sunt qui dicunt: Non perdet nos Deus, 131.0394D| per quorum os tanta bona voluit dici populo suo, quos tales arguit Dominus, sic: Quare enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam. Quasi dicat: Non debes assumere testamentum meum per os tuum, quia tu odisti disciplinam, id est, eruditionem paternam, quia quando parco, cantas et laudas: quando castigo, murmuras, quasi nunc tantum essem Deus cum parco, et non Deus tuus cum castigo, cum tamen omnes quos amo, et castigo et arguo (Prov. III; Apoc. III). Et projecisti sermones meos retrorsum, ubi non videantur a te, sed honorent te. Et hoc quomodo? Quia si videbas furem, currebas cum eo, illi consentiendo, licet corporaliter talis non esses, et cum adulteris portionem 131.0395A| tuam ponebas, consentiendo iterum eis, et praeter ista peccata, os tuum abundavit malitia, id est detractione proximi, et lingua tua concinnabat dolos, id est, ornatis verbis protulit dolos erga proximum. Et quomodo? Quia sedens, id est, immoratus es in deliberatione illa, quod notatur persedens. Nam qui stans vel transiens facit aliquid, non videtur adhibere voluntatem facto, qui autem sedet, otium quaerit ut faciat. Quod hic dicit: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, detrahendo sibi et sic adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Fratres dicuntur perfectiores in fide, qui sunt filii patrum, habiles solido cibo refici, quibus cum detrahitur, scandalizantur filii matris, qui adhuc quasi lacte et non solido cibo nutriuntur. Nam cum a quibusdam 131.0395B| Paulus detrahebatur, dicentibus: Epistolae quidem graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X): illi qui minus perfecti erant in fide, scandalizabantur. Haec fecisti, videlicet cucurristi cum fure, portionem ponebas cum adultero, et tacui, a severitate mea, differendo vindictam ut faceres poenitentiam, et ideo existimasti inique quod ero tibi similis, dimittendo videlicet peccatum tuum impunitum, et ideo arguam te de peccato tuo, et statuam contra faciem tuam, ut tandem sic cognoscas multum esse peccatum tuum, quod non facerem, si tibi multum prius esset. Nam cui multum est peccatum, ei ignoscit Deus. Unde illud: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique a Deo dijudicaremur (I Cor. XI). Hucusque 131.0395C| praeposterato ordine introduxit Asaph Christum, loquentem non manifeste, sed occulte: quia ipse cum in se esset fortis, infirmus in carne apparuit. Nam oportebat eum videri, ut non intelligeretur: contemni, ut occideretur; et sic occultus inter Judaeos ambulavit, mira faciens, mala patiens, donec in ligno suspenderetur. Et Deus noster, qui in primo adventu sic occultus venit, veniet manifeste et non silebit judicando qui tunc non siluit monendo, et non silebit in judicio, qui tunc non siluit in praecepto. Ignis in conspectu ejus ardebit. Ignis iste paleam incinerat, aurum purgat, sed mutemus vitam, ut non timeamus poenam, et in hoc quisque studeat, quia et si fieri posset ut dies judicii non fieret, tamen non esset male vivendum: quia si 131.0395D| nulla alia poena immineret peccatoribus nisi separatio a facie Dei, tamen in quantalibet essent affluentia divitiarum, non videntes a quo creati sunt, et separati ab illa dulcedine veritatis ejus, se plangere deberent: quod noverunt illi, qui utcunque veritatis illius dulcedinem sentire coeperunt. Qui autem non desiderat faciem, timeat vel ignem, et quem non invitant praemia, terreant supplicia. Vile est tibi quod pollicetur? contremisce saltem quod minatur. Et in circuitu ejus tempestas valida, quae separabit agnos ab haedis, quae ventilabit omne granum a paleis separando (Matth. XXV, III). Et qualiter hoc fiet? Advocavit coelum desursum, id est, judicatores suos: et terram, id est, ipsos judicandos, discernere 131.0396A| in ipsis populum suum a populo non suo. Et quia vos coeli vocandi estis ad hoc ut judicetis, et nunc congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia, id est, qui promissiones ejus digniores faciunt sacrificiis suis, existimantes non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. VIII), vel qui ordinant testamentum ejus super sacrificia, id est, qui ponunt ejus promissiones super bona opera sua, de virtute in virtutem euntes (Psal. LXXXIII), et vobis congregantibus annuntiabunt coeli justitiam ejus, hanc videlicet, quoniam Deus judex est, et reddens unicuique secundum opera sua. Vel sic advocavit terram discernere populum suum, et bene potest, quoniam Deus judex est, omnia in veritate discernens. Et quandoquidem 131.0396B| Deus occultus in primo adventu veniet, manifestus in secundo, intelligite haec verba Domini, qui obliviscimini Deum dicentem: Sacrificium laudis, id est, opera bona non praesumptuose, sed in laude Dei facta, honorificabit me, et illic, id est, in sacrificio laudis, est iter quo ostendam illi salutare Dei, id est Jesum Christum. Vel ostendam illi salutare Dei, quia diligam eum, et manifestabo meipsum ei, et ideo haec intelligite, ne quando rapiat vos, mittendo in tenebras exteriores, et non sit qui eripiat, quia non est judicium contra Dominum.
PSALMUS L IN FINEM PSALMUS DAVID, QUANDO VENIT AD EUM NATHAN PROPHETA, QUANDO INTRAVIT AD BETHSABEE. « Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam 131.0396C| tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor. Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum 131.0396D| crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus, Deus Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. Domine labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem: utique holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. Tunc 131.0397A| acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta, tunc imponent super altare tuum vitulos. »
ENARRATIO. Proponitur omnibus fidelibus in hoc psalmo peccatum David non in patrocinium peccandi, sed in exemplum resurgendi: ut qui peccaverunt cum David, discant resurgere cum David. Quod sit illud peccatum, titulus psalmi aperit: Psalmus David, cum venisset ad eum Nathan propheta, quia intravit ad Bethsabee. Hic titulus sumptus est de historia (II Reg. XI). Bethsabee uxor erat aliena, scilicet Uriae Ethaei. Hanc cum vidisset David, deambulans in solario post meridiem, euntem lavatum, ejus pulchritudine captus est; cum esset rex et propheta, longe erat mulier, 131.0397B| sed prope erat hostis qui eum invasit, scilicet libido. Et in hoc monemur otium fugere. Quandiu enim David passus est persecutionem Saul, nihil tale commisit. Cognita quae esset, et vocata ad se cognovit, quae concepit ex eo. Volens itaque David crimen celare, misit ad Joab principem militiae suae, ut remitteret ei Uriam. Quem de praelio redeuntem rex benigne suscepit, et tandem in domum suam descendere jussit, sequente cum regio cibo. Qui non intravit ad uxorem suam, sed mansit nocte illa in domo David cum servis illius: quo cognito, postquam ab eo quaesivit cur in domum ad uxorem suam non introisset, et ille dixisset indignum fore ut dominus suus Joab in periculo esset cum toto exercitu, et ipse voluptati operam daret: misit per eum rex 131.0397C| litteras ad Joab, ut educeret exercitum contra hostes et ubi pugna vehementior esset, ibi poneret Uriam, ut ab hostibus interficeretur; et sic auctum est adulterium homicidio: deinde duxit Bethsabee uxorem. Post hoc factum missus est ad eum Nathan propheta a Domino (II Reg. XII), qui eum argueret de tanto commisso, qui per similitudinem ad rem accedens, dixit regi duos fuisse: unum qui haberet centum oves; alterum, vicinum ejus, qui non haberet nisi unam, quam in sinu suo foveret, quae de calice ejus biberet, et de pane suo ederet. Veniente autem hospite, illum alterum dimisisse omnes oves suas, et abstulisse vicino suo illam unicam, et dedisse hospiti ad epulandum: quid inde judicaret. Qui non intelligens parabolam, severam sententiam dedit, 131.0397D| quod mori deberet, et in quadruplum reddere ovem. Cui propheta: Tu es ille. Qui noluit defendere peccatum suum, sed humiliavit se ad poenitentiam quousque audivit: Noli timere, quia transtulit Dominus a te peccatum tuum. Attendenda haec infirmitas carnis, recordanda verba Apostoli: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI); non dixit, non sit, sed, non regnet. Inest peccatum, cum delectaris: regnat, si consenseris. Admonemur exemplo David non relaxare carnalem cupiditatem: admonemur etiam; non extolli in prosperis. Nam periculosior est res prospera animo, quam adversa corpori, amovet etiam desperationem, cum David tanti criminis reus non desperavit. Iste psalmus sicut 131.0398A| cautos facit qui non ceciderunt, ita desperatos non vult.
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Cujus magna est miseria, magna erit misericordia. Illi parvam rogent misericordiam, qui parum, id est ignoranter, peccaverunt. Grave est quod habeo, sed ad te omnipotentem confugio. De lethali vulnere desperarem, si te talem medicum non cognoscerem. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Miseratio est exhibitio misericordiae, id est, secundum multiplicem misericordiae exhibitionem quam praebuisti humano generi ab inito mundo. Attendis enim contemptores, ut corrigas: nescientes, ut doceas: confitentes, ut ignoscas, dele iniquitatem meam, quae fuit quia feci 131.0398B| alii quod mihi fieri nolui, ideo hic dele per misericordiam, ne in futurum reserves ad poenam. Amplius lava me ab iniquitate mea. Necesse habent lavare, qui minus peccaverunt, me autem amplius, id est, multo plus quam ego petere sciam. Vel, qui peccata lavas ignorantis, amplius lava peccata scientis, ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Iniquitas fuit in illum, cujus uxorem abstulit; peccatum in se, quia in hoc transgressor legis factus est. Scio enim quoniam magnum peccatum est contrectare alienam uxorem, virum ejus nescientem, et ideo nec contradicentem, interficere; ideo miserere, dele, lava: quoniam iniquitatem meam ego cognosco, id est, quia ego punio, tu noli punire. Quasi aliquis dicat: Nescis quid petas, nescis quem invoces. Justus est, justitiam 131.0398C| ab eo auferre non potes, et quia justus est, odit peccatum tuum, et si odit, non dimittet impunitum. Quid ergo? Rogas misericordiam ut auferas judicium? Nolo, scio quod justus est, et ab eo nequeo justitiam auferre. Imploro quidem misericordiam, sed attendo justitiam, sed ideo nolo ut me punias, quia ego peccatum meum punio; magna mihi misericordia videtur, si me peccatum meum punire permittas, ut tibi non reservetur. Cognosco peccatum meum: nam coram me est semper; non habeo post me ut non videam, quemadmodum tunc habui, quando tam severam sententiam in alios dedi. Quia enim suum peccatum non cognoscebat, ideo alieno non ignoscebat, ideo tam severe judicabat; sed usus est Deus lingua illius quasi ferramento ad resecanda 131.0398D| vulnera cordis ejus. Tu miserere, tu munda, quia tibi soli peccavi. Tu solus mederis, solus peccata dimittis. Ille solus est justus punitor, qui in se non habet quod puniatur, et ideo tibi soli, quia malum coram te feci: alios latere potuit peccatum meum, te autem celare non potui, quia omnia sunt nuda et aperta oculis tuis (Hebr. IV). Intantum tibi soli, intantum tu es justus, ut justificeris in sermonibus tuis, id est, ut etiam in sermonibus tuis justus sis, cum omnis homo praeter te sit mendax, et vincas, scilicet omnes judicatos; omnes enim juste judicari possunt, quanquam multum justi, multum provecti, tu solus injuste, quia solus a peccato immunis. Cum judicaris, o Pater in Filio, Verbum in assumpta humanitate 131.0399A| hoc futurum praevidit, ut Filius Dei veniret judicandus. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Quasi dicat: Et non solum judicatus vincis omnes judicatos in tali scelere quale meum est, in hoc quod illi juste, tu injuste; sed etiam omnes homines, quia omnes sunt peccatores, tu autem solus sine peccato. Et transfert in se omne humanum genus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. In quibus subjungit: Et in peccatis concepit me mater mea, id est, in concupiscentia carnali concepit. Quae carnalis delectatio ex peccato primi parentis in carne nostra viget. Non ideo in peccatis concipiuntur homines, quia peccatum est misceri conjugibus, opus hoc castum in conjuge non habet culpam, sed origo peccati secum trahit quasi ex radice debitam poenam. Non enim 131.0399B| maritus, quia maritus est, mortalis est, erat enim et Dominus mortalis, sed non de peccato suscepit poenam nostram, sed non culpam nostram. Merito ergo in Adam omnes moriuntur, in Christo autem omnes vivificabuntur (I Cor. XV). Ergo miserere, dele, munda, et opus est. Ecce veritatem dilexisti, id est, justum judicium, intantum ut nec illis parcas quibus ignoscis, aut enim illi punient, aut tu, et ideo praerogas misericordiam, ut serves judicium, ignoscis confitenti, ut tu non punias, sed seipsum punienti. Et quia veritatem dilexisti, quia nullum peccatum impunitum dimittis, praerogasti misericordiam, ut servares judicium. Nam misso propheta tuo qui me corripuit, qui peccatum meum me cognoscere fecit ut punirem, manifestasti mihi incerta et occulta sapientiae tuae, ut 131.0399C| etiam tam graviter lapsis veniam non negares, quod disposuisti per sapientiam tuam qua hominem creasti, et creaturam tuam in eis perditam roborasti, quae usque adhuc aliis incerta fuerunt. In qua incertitudine Ninivitae poenitentiam egerunt. Dixerunt: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus (Joel II; Jon. III)? Haec sunt illa incerta: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, id est, dabit mihi humilitatem. Hyssopus herba est quae pulmonem purgat: et est humilis. In pulmone qui inflatur, tumor superbiae accipitur, contra quem morbum humilitas medicinam praehet, id est, humilitate et charitate te amplectar, ut illa herba adhaeret saxo; confitebor tibi peccatum meum, non defendam, displicebo mihi, ut tibi placeam, lavabis me, taliter aspergendo a peccatis meis. Et 131.0399D| super nivem dealbabor, quia intus in anima: cujus major est lavatio quam corporis, sicut majus est anima quam corpus Aliter: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Alii si peccant regi qui judex positus est, peccant et Deo; rex si peccat, soli Deo peccat, quia solus Deus punit eum. Ergo miserere, Domine, mei, ut justificeris in sermonibus tuis, id est, ut verax inveniaris in promissis tuis, qui mihi per Spiritum sanctum promisisti: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. XIII); videor enim indignus de cujus progenie Filius Dei carnem assumat, si a tanto scelere non emundes, et vincas scilicet illos, qui negant te mihi promissa solvere debere, cum judicaris ab illis indignus qui solvas, cum 131.0400A| sim tanti criminis reus. Et ideo miserere, dele, lava, et opus est, quia si non esset haec nova iniquitas, tamen haberes ex veteri multum quod in me punires. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea, ut supra. Et hoc dicens, quod in iniquitatibus conceptus sum, non refundo culpam in auctorem, sed veram tibi facio confessionem, quam tu diligis. Ecce enim veritatem dilexisti, id est veram confessionem, et ideo quia tanta est iniquitas mea, miserere. Et scio quia misereberis, quia incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi; cognovi enim per spiritum consilium dispositionis antiquae, reparationis novae, felicitatis aeternae, quod aliis incertum est. Mittes Filium tuum, in quo nobis erit occulte vera remissio. Et illo hyssopo, o Domine, 131.0400B| asperges me, id est, conformatione illius qui significatur per hyssopum. Nam quemadmodum hyssopus valet ad reprimendam inflationem pulmonis, sic conformatio Christi, id est, humilitas valet ad nostram superbiam deprimendam; vel quemadmodum hyssopi fasciculus intinctus sanguine vitulae valet ad exteriorem mundationem leprosorum: ita effusio sanguinis Christi valet ad nostram exteriorem mundationem. Lavabis me, scilicet exterius, et super nivem dealbabor, scilicet interius. Aliter: Ideo miserere, quia promisisti regnum justis, ergo nisi me et alios justifices, nullum invenies cui des, sed miserere, justifica, et hoc modo vincas illos, qui negant fieri reparationem post lapsum, vel qui dicunt pro uno peccatore te auferre regnum justis, 131.0400C| haec est illa hyssopus, illa humilitas. Auditui meo dabis gaudium: gaudebo audire reprehensionem tuam, et non loqui contra te, non defendere peccatum. Unde Joannes: Amicus autem sponsi stat et audit, et gaudio gaudet (Joan. III). Haec est vera humilitas, sibi displicere ut placeat Deo, quidquid peccati est, sibi imputare: quidquid justitiae, Deo. Et exsultabunt ossa humiliata: anima mea humiliata gaudebit, quae per superbiam in moerorem venit. Aliter: Et tandem post illam mundationem et lavationem, auditui meo dabis gaudium, ut audiam: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XV). Et tunc exsultabunt ossa humiliata, id est, virtutes nunc humiliatae et facile revincibiles, ibi erunt fortes et invincibiles. Et ut ossa exsultent, averte 131.0400D| faciem tuam a peccatis meis, id est, dele peccata mea, ut ea non tandem punias. Merito rogat Deum avertere faciem a peccatis suis, qui inde non avertit faciem suam, a peccatis autem faciem, non a me. Et non solum ab his peccatis quae modo feci, sed omnes iniquitates meas dele, originales et actuales. Hoc modo dele: Cor mundum crea in me, Deus, quia meum cor ego pollui de opere iniquitatis. Et spiritum rectum, quem ego distorsi, innova in visceribus meis, id est in interiori meo, qui inveteravit et defecit in me. Et me innovatum ne projicias a facie tua, id est, ne permittas cadere in peccatum ulterius. Et deinceps Spiritum sanctum tuum, id est, a te datum, scilicet spiritum compunctionis et poenitentiae, ne 131.0401A| auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui. Solebam mihi applaudere de cognitione adventus Filii tui, sed nunc non est gaudendum, cum sim injustus; ideo justifica, ut de illo adventu valeam laetari: ipse enim ab inferis est educturus suos quos ibi inveniet. Et in hac laetitia spiritu principali, id est Spiritu sancto, qui spiritus est omnium bonorum spirituum, confirma me. Nullus salvari potest sine illo salutari, ita enim a sanctis patribus dispensatio susceptae carnis credebatur, ut a nobis facta creditur. Quasi dicat: Et quo fructu hoc petis? Magno. Docebo iniquos vias tuas: injusti meo exemplo non desperabunt, sed per me agnoscent vias tuas, id est, misericordiam et judicium. Et meo exemplo impii ad te convertentur. Et ut meo exemplo impii ad te convertantur, 131.0401B| libera me de sanguinibus, id est, carnalibus concupiscentiis, ne occidar amplius intus; Deus Deus salutis meae, subaudis auctor. Et exaltabit lingua mea justitiam tuam, non meam, scilicet fidem justificantem, vel quod tu non vis mortem peccatoris. Revera liberabis. Nam, o Domine, labia mea aperies, labia cordis clausa ex peccato, aperies ad laudem tuam, per gratiam justificando. Et os meum, scilicet exterius, annuntiabit laudem tuam, quae multiplex est. Hominem enim ut sit, creas, peccantem, non deseris, confitenti ignoscis, et ut sit securus, mundas. Sacrificium laudis tibi offeram, quia aliud sacrificium non vis, quoniam si voluisses sacrificium, scilicet exterius, dedissem oves et boves et victimas multas. Illo tempore erat David quo victimae animalium offerebantur 131.0401C| Deo, et videbat haec futura tempora. Nos ergo in his vocibus sumus. Nihil ergo offeremus? intus habes quod offeras. Utique holocaustis, scilicet victimarum, non delectaberis. Nam sacrificium, scilicet Deo placens, spiritus contribulatus, repugnando carni, cor contritum poenitentia, et humiliatum a superbia, vel ad hoc humiliatum, ut semper sibi in futurum caveat. Hieronymus: « Multi habent cor contritum, et non humiliatum: quia plangunt quod fecerunt, et postea in idipsum redeunt. » Et ut sacrificium laudis tibi non solum a me, sed a multis fiat: Benigne fac, Domine, Sion, id est, mitte quem missurus es (Exod. IV). Sion, id est, Ecclesiae tuae, quae obliviscens quae retro sunt in anteriora se extendit (Phil. III). In bona voluntate tua, id est, in Christo tuo, vel non 131.0401D| in merito suo, sed in misericordia tua, ut aedificentur muri Jerusalem, id est, ut perficiantur fideles, quorum perfectione constructa erit Jerusalem, id est, civitas pacis, civitas illa quam nullus hostis intrabit, a qua nullus civis excludetur. Vel aedificentur muri Jerusalem, id est, immortalitas et impassibilitas. Qui muri destructi sunt in primo parente. Tunc, id est, aedificata Jerusalem, acceptabis sacrificium justitiae, id est justum sacrificium, scilicet ipsos justos, nunc acceptas sacrificium pro peccato spiritum contribulatum, tunc laudis solius acceptabis, id est, frequenter et sine intermissione accipies. Beati qui habitant in domo tua, Domine: in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Oblationes, scilicet veras 131.0402A| et holocausta vera, cum totum absumet flamma ignis divini, scilicet haec holocausta. Tunc imponent seipsos vitulos, id est, puros et innovatos, super altare tuum, id est, super intimam mentis devotionem.
PSALMUS LI. IN FINEM INTELLECTUS DAVID, CUM VENIT AD EUM DOEG IDUMAEUS, ET NUNTIAVIT SAULI: VENIT DAVID IN DOMUM ABIMELECH. « Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Tota die in justitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum. Dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Dilexisti omnia verba praecipitationis lingua dolosa. Propterea Deus destruet te 131.0402B| in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt et dicent: ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum. Sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate tua. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi. Confitebor tibi in saeculum quia fecisti, et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. »
ENARRATIO. Nota historia (I Reg. XXI). David fugiens a facie Saul venit ad Abimelech sacerdotem, et accepit gladium in templo reconditum, quo Goliath fuerat 131.0402C| occisus, et accepit ab eo panes propositionis, simulato negotio, recessit festinanter ab eo. Erat autem tunc ibi Doeg Idumaeus, princeps pastorum Saul. quando David venit ad Abimelech. Iratus autem Saul, quaesivit quid causae esset quod nullus ei proderet David; venit Doeg, et dixit: Vidi David in domo Abimelech; ita commotus Saul praecepit servis suis, ut interficerent Abimelech et totum sacerdotale genus illius civitatis. Doeg vero adhuc in nequitia sua aestuans, irruit in eum, et interfecit Abimelech et omnes sacerdotes illos, cum nullus aliorum auderet manum extendere in sanctos Domini. Historialiter nihil tale agitur in hoc psalmo, unde ad mysterium trahimur. In David, Christum accipimus his de causis quibus saepe est dictum; in Saul, regnum terrenum. 131.0402D| Saul interpretatur appetitus, et Judaei contra voluntatem Dei appetierunt sibi Saul in regem, et Dominus eum elegit non permansurum, sed ad populum illum corrigendum. Per appetitum accipimus mortem, de qua dictum est: Deus non fecit mortem, nec laetatur in perditione hominum (Sap. I); impii autem accersierunt sibi eam manibus et pedibus, et amplectentes defluxerunt per eam. Saul persequebatur David, et regnum terrenum persequitur filios regni coelestis, vel mors. Ex eo enim omnis persecutio, quod mortales sumus; nisi mortales essemus, non esset quod nobis faceret inimicus. Abimelech interpretatur patris mei regnum: Doeg, motus: Idumaeus, terrenus. Venit David in domum Abimelech et Christus 131.0403A| in terram Judaeorum, quae regnum David patris sui fuit secundum carnem; venit per incarnationem: quem videns motus terrenus, id est illi qui movebantur propter terrena, quae Christus contemnenda dicebat, accusaverunt eum apud terrenos principes. Misit Saul qui persequerentur David, sed David evasit eorum manus, non tamen sine sanguine, quia interfecti sunt sacerdotes. Ita et in persecutione Christi evasit Verbum, sed caro ejus occisa est. Potest haec persecutio generaliter referri ad corpus Christi, id est ad omnes illos qui in David volunt esse David, id est in Christo Christiani, quos terrena amantes, apud hujus saeculi principes accusare non cessant. Vel ad persecutionem Antichristi, quae maxima erit. Unde dictum est: Veniet tempus quale non fuit ex eo quo 131.0403B| gentes esse coeperunt, quo tempore omnes sacerdotes interficientur, id est omnes Christiani, in quorum domo, id est, in quorum pectore David, id est, Christus erit quem Antichristus persequetur, sed occidere non poterit; non enim poterit Christianis Christum auferre. Constructio tituli. Haec verba hujus psalmi referuntur in finem temporum, id est, plenitudinem, ut intelligas haec facta historialiter, et sunt intellectus, quia intelligimus in his prius tribulandum, postea gaudendum, attribuendus David prophetae, id est, dignioribus membris, vel propositus ab ipso capite aliis, ut intelligant quod omnibus impiis propositum est devorare pios. Intellectus dico, significatus in illo historiali negotio, cum Doeg Idumaeus id est, cum Judas et Judaei moti pro terrenis, id est, loco 131.0403C| et gente, venerunt ad Saulem, id est, ad principes, ad Pilatum et alios, dicentes: Venit David in domum Abimelech. Ecce conversatur inter nos, si dimittimus eum sic, venient Romani et tollent nostrum locum et gentem (Joan. XI). Vel cum venit Doeg Idumaeus, id est, quique persecutores moti pro terrenis, venerunt ad Saulem, id est, ad saeculares potestates, accusare illos in quorum corda venit Christus per conformationem. Et est intentio Prophetae in hoc psalmo ostendere, prius oportere tribulari, postea clarificari: prius sedendum, postea surgendum, quemadmodum David post multas persecutiones ad regnum pervenit, et Christus, martyrum caput, prius passus, postea clarificatus est
131.0403D| Tu qui es potens in iniquitate, id est cui Deus permittit posse exercere crudelitatem et odium in sanctos suos, quod iniquum est, vel in divitiis et potentia saeculari: quia omnis dives aut est iniquus, aut haeres iniqui, quae potentia non est potentia, sed impotentia; non est gloria, sed ignominia: quid gloriaris in matitia? Quandoquidem malitia est quam exerces, quid gloriaris in ea? Sic gloriaris tanquam si insano permitteretur potestas se perimendi, occidis sanctorum corpus, hoc et scorpius, hoc et una febris, hoc et vermiculus valet; sed occidis animam tuam; illorum animam conservas. Quid ergo in his gloriaris? Qui gloriatur, potius in Domino glorietur (I Cor. I). Ostendit illam malitiam: Tota die, id est assidue, sine lassitudine, sine intervallo, quando enim 131.0404A| non facis, cogitas, injustitiam cogitavit lingua tua. Non est officium linquae cogitare, sed loqui, sed perversus pervertit, quia in ore stultorum cor eorum (Eccli. XXI), scilicet qui non ante cogitant quam loquantur. Sicut novacula acuta fecisti dolum, id est fraudulentam persecutionem tuam sic fecisti expeditam ad nocendum, ut est novacula acuta ad incidendum. Vel sicut novacula, etsi multum sit acuta, tamen non valet secare nisi infirma, ita et dolus tuus in corpus valet, et non in animam. Vel, ut dicatur de Judaeis, Novacula ad hoc acuitur, ut praeparet nitorem vultus, eodem modo Deus praeparaverat Judaeos per legem, ut nitorem vultus sui per eam in aliis pararent. Sed sicut novacula acuta quae nitorem debet facere, facit dolum, vertendo se ad incidendam carnem: 131.0404B| ita et Judaei verterunt se ad occidendum, non solum servos, sed etiam filium. Et hoc iniquitas. Dilexisti malitiam super benignitatem; quod naturaliter superius est, habuisti inferius: et quod naturaliter inferius, habuisti dignius. Nullus liquor magis petit superiora quam oleum, cui assimilantur opera misericordiae, quae sicut desuper sunt, ita et semper desuper haberi deberent; sed tu cum utrumque esset ante oculos tuos, magis dilexisti malitiam quae postponenda foret, quam benignitatem quae foret praeponenda. Et non solum in corde hanc perversionem fecisti, sed etiam dilexisti loqui iniquitatem magis quam aequitatem ad proximum. Nihil iniquius quam contraire Deo suo, quam denegare Deo jussuum in se et in aliis. Dilexisti omnia verba praecipitationis, 131.0404C| susurrationes, detractiones, rixas, adulationes. Haec omnia ab aliis libenter audisti, cibos amaritudinis non das ventri, et cibos iniquitatis das animae? Miser, naufragium fugis, et plumbum amplecteris? verba dico, entia in lingua dolosa, in lingua fraudulenta. Quid gloriaris in talibus. Non est in his gloriandum, si vis considerare non priora tuae nequitiae, sed posteriora, scilicet ad quam malum finem te deducet, quia Deus propterea destruet te multimoda destructione eunte in finem, scilicet semper quaerente finem, et nunquam inveniente. Et hic evellet te ut infructuosam arborem de tabernaculo tuo, id est, de Ecclesia; non hic militabis, non hic hostem cavebis in tabernaculo, ut tandem gaudeas in palatio? In tabernaculo Dei est quisque, quantum 131.0404D| ad naturalem intentionem, quia naturalis intentio ad bonum nos omnes ducit, sed devius error abducit quosdam. Et emigrabit te, id est, emigrare te faciet de tabernaculo tuo, id est, non eris hic in tabernaculo, non habebis partem in resurrectione prima. Si ad Judaeos, de legalibus institutis. Et evellet radicem tuam de terra viventium. Radix nostra est charitas, fructus, bona opera, opus est ut opera tua de charitate procedant, et tunc est radix tua, et ideo nec viriditatem habent, quia non manent in radice charitatis. Videbunt justi. Hic est intellectus, de quo titulus. Quasi dicat: Et haec eorum perditio non erit sine magno fructu bonorum. Nam videbunt justi, id est, attendent non tantum priora eorum, quae modo 131.0405A| florent, sed posteriora impiorum, quae arida erunt. Et timebunt ne talia posteriora incurrant, cavebunt sibi hic a gloriatione impiorum. Unde alibi: Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Intelligent hanc eorum gloriationem esse eorum destructionem, quia inimici Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient (Psal. XXXVI). Et super eum ridebunt. Quasi dicat: Et hoc intelligendo facti super eum, in eo quod non ponent spem in caducis, sed erigunt ad superna, corpore quidem infra eum, sed mente super eum ridebunt, id est, gaudebunt, et ridendo dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, hic est qui maluit conformari Adae quam Christo, ideo Deus destruet eum. Vel tandem in novissimis gaudebunt, facti superiores 131.0405B| istis, judicando illos a quibus hic judicati fuerunt, et tunc irridendo eos, dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, despective dictum, ut illud: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est (Gen. III). Ecce apparet quod homo est, quod fragilis, qui maluit sibi Deus esse, ut miser Adam, quam ponere Deum adjutorem suum; sarcasmos figura, id est, hostilis irrisio. Sed potius speravit in multitudine divitiarum suarum. Nota: Non dicit, habuit divitias, sed speravit in eis. Joseph habuit divitias, sed non speravit in eis, ad utilitatem aliorum habuit. Non sibi hic applaudat pauper pannosus qui non habet divitias. Multi enim pauperes sunt in arca corporis, qui divites sunt in arca cordis, et econverso: unde dicitur in Evangelio: Beati pauperes 131.0405C| spiritu (Matth. V). Et praevaluit, scilicet nobis; majorem se nobis fecit, in vanitate sua. Nihil vanius quam pluris facere nummum quam Deum. Ille quia in multitudine divitiarum (divitias vocat, opes, potentias, honores, voluptates, et caetera talium) speravit, ideo tandem destruetur. Ego autem, sicut oliva fructifera. Quasi dicat: Ille in multitudine divitiarum suarum speravit, ideo radix ejus evelletur: ego autem, sicut oliva cujus radix nutritur, non eradicatur, tandem fructifera in domo Dei, plena fructus, plena omni jucunditate; cum Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV), et si modo arida. Ego, inquam, ut oliva, confitebor tibi in saeculum in domo Dei, constitutus in palatio, qui hic militavi in tabernaculo, veram confessionem faciam, tunc vere 131.0405D| te laudabo, cum nihil erit in me quod tibi displiceat. Et merito, quia tu fecisti illam confessionem, vel me olivam fructiferam. Et ideo tandem confitebor, quia hic speravi in misericordia Dei perducente in aeternum et in saeculum saeculi, non in divitiis. Et exspectabo nomen tuum. Interim dum in tabernaculo sum, cum patientia sustinebo, non properanter agam sicut Adam volens ante tempus fieri Deus: omnes quidem sancti, dii erunt; sed hoc nomen non prius vere accipient, quam cum Deus erit omnia in omnibus. Prius satagendum fuerat circa obedientiam sicut creaturae, ut tandem fieret Deus promotus in angelicam claritatem. Adam, quia praeparavit se sibi Deum facere, morte mulctatus est. Non propter 131.0406A| aliud exspectando nisi quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum, etsi non in conspectu malorum; vel exspectabo nomen tuum in conspectu sanctorum tuorum, vel in communi resurrectione et ideo, quoniam bonum est exspectare vel illud nomen. Aliter: Illis damnatis, ego autem hic in domo Dei, id est, in Ecclesia praesenti, sicut oliva fructifera tarde florens, quia bonorum est arere in hoc saeculo, et hoc ideo, quia speravi in misericordia Dei, non in divitiis, in misericordia dico, perducente in aeternitatem, id est, in saeculum saeculi, tandem confitebor, cum Deus erit omnia in omnibus, Caetera non mutantur.
PSALMUS LII. IN FINEM PRO MAHALETH INTELLECTUS DAVID. 131.0406B| « Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus, non est qui faciat bonum. Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non fuit timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob et laetabitur Israel. »
ENARRATIO. 131.0406C| Nota est historia (I Reg. XXVI). David fugiens Saulem, venit ad Achis regem Geth, et sub eo militavit, accepta ab eo Sicelech parva civitate, et ibi locata uxore et filiis et tota substantia sua, David misso ad praelium, venerunt Amalechitae latrunculi; et, rapuerunt uxorem David et filios, et civitatem combusserunt. Rediens autem David insecutus est eos, et comprehendit, et occidit, et spolia reduxit. Amalech interpretatur lingens terram, Sicelech, conversio. Per uxorem David accipimus sanctas animas; per filios, bona opera; per David, Christum. In Sicelech locavit David uxorem et filios, et Christus sanctas animas et bona opera in conversis locat, id est, fidelibus, quas sanctas animas simul 131.0406D| cum bonis operibus Amalechitae, id est, terram lingentes, saeculi terrena amantes, per multas tribulationes saepe captivas ducunt, cum devocant et conformant, sed Christus liberat Ecclesiam suam ab Amalechitis, persequens eos cum exercitu suo, id est, cum praedicatoribus suis, et occidens illos, alios in bonum, alios in malum. Titulus ita construitur: Verba hujus psalmi referuntur in finem, id est, finalem David, qui psalmus est intellectus David prophetae, vel cujusque perfecti fidelis; intellectus dico, significatus vel habitus, pro Amalech, id est, in ea historia quae habet quomodo David persecutus est Amalech, vel secundum Hebraicam veritatem, pro maeleth, id est, pro parturiente vel gemente, scilicet pro 131.0407A| oppressione Ecclesiae quae est comparabilis parturienti. Nam sicut mulier parturiens est in dolore, Ita et Ecclesia in hoc saeculo. Et in hunc modum legitur tantum in persona Ecclesiae, secundum alium potest et in voce capitis legi. Hic psalmus et si in verbis cum superiori, Dixit insipiens, idem videatur: differt tamen in hoc, quia ille Christo, hic omnibus fidelibus attribuitur: ille in primo adventu, hic accipitur in secundo. Et est intentio Prophetae ostendere prius pressuram Ecclesiae, deinde consolationem, ut illud, cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob et laetabitur Israel. Potest et sic dici, quod prior psalmus factus sit ante istud gestum negotium, et quia Propheta intellexit per hoc quod historialiter ibi egit, significari ereptionem 131.0407B| Ecclesiae de manu Amalechitarum, ideo hanc prius repetitionem fecit. Introducit Propheta Christum loquentem de persecutoribus fidelium, tam gentibus quam Judaeis, et ostendentem qui sit finis persecutorum et eorum qui tribulantur.
Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Insipiens populus, qui Filium et sapientiam Dei recipere noluit, dixit in corde suo, id est, per se adinvenit, non ex auctoritate librorum. Dominus non est Deus quia Judaeis scandalum, gentibus stultitia videbatur (I Cor. I), illum credere Deum, qui sic ignominiose tractabatur, vel qui putat Deo placere facta mala non esse putat Deum. Si enim Deus est, justus est; si justus est, displicet ei injustitia. Qui autem putat ei placere iniquitatem, negat Deum esse judicem in 131.0407C| rebus. Cassiodorus: Vox capitis pro reparatione eorum de quibus Apostolus: Scimus quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc (Rom. VIII), et confusionem eorum qui eos tribulant, ita ut ipsi inexcusabiles sint, et auctor inexcusabiles. Verbum dicere, proprie est linguae, non cordis; sed quia cogitationes nostras potentia divinitatis intelligit, recte dictum est insipientis cor dicere, quod ad aures Domini potest venire, non ad ignoscendum, sed ad judicandum. Quasi dicat: et unde illis tanta insipientia? Corrupti sunt, a bona natura in primo parente, et intantum quod abominabiles, id est, exhaeredati facti sunt in iniquitatibus suis, a se inventis, et intantum corrupti, quod non est qui faciat bonum. Dominus de coelo prospexit super filios 131.0407D| hominum. Hic oritur una quaestio: Si respicit Deus de coelo ut videat si est intelligens, non omnia novit Deus. Altera: si non est qui faciat bonum, quis est maeleth, id est, qui hic parturit inter malos? Prior sic solvitur. Plerumque ita loquitur divina Scriptura, ut quod dono Dei creatura facit Deus facere dicatur. Inde est, tentat vos Dominus Deus vester, (Deut. XIII) ut sciat si diligitis eum, id est, ut scire vos faciat. Iterum: Quare de coelo, si hoc homines faciunt? Audi Apostolum: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III), corde vides, sed non vides nisi sursum habeas. Aliter sic: Fecit Deus filios hominum Dei, quia ex Filio Dei fecit filium hominis. Donavit Deus hominibus benefacere ex se, non ex illis. Filii hominum 131.0408A| sunt, quando male faciunt; filii Dei, quando bene. Ergo tolle quod homines filii Dei sunt, remanet quod filii hominum sunt, et sic non est qui faciat bonum; quasi dicat: Quod illi tales sint, plane advertant qui filii Dei sunt, vel, insipiens dixit, non est Deus, sed falso. Nam revera est, quia Dominus de coelo prospexit super filios hominum, id est, per humanitatem Verbi misericordiam suam disposuit super filios hominum, tam Judaeos quam gentiles, vel de coelo, id est, de praedicatoribus suis, quorum conversatio in coelis est; per illos enim misericordiam suam omnibus notificavit, tam Judaeis quam gentibus, unde ipsi inexcusabiles. Ad hoc de coelo prospexit, ut videat, id est, videre faciat, si est intelligens, scilicet Deum per 131.0408B| fidem, aut requirens per operationem. Cum enim humana infirmitas Deum capere non valeret, in forma humana Filium suum misit, qui verbo et opere ad cultum Dei homines revocare instituit, qui apud mortales fecit divina, patiens humana: misit etiam praedicatores suos, qui hominibus hoc notificarent, sed nullum invenit intelligentem Deum in eo quod erant filii hominum, aut Deum requirentem: quia omnes declinaverunt a via veritatis, simul inutiles, scilicet Deo, facti sunt tam Judaei quam gentes, intantum quod non est qui faciat bonum per se, non est usque ad unum, vel nullus; vel adeo non attendunt Deum esse judicem in rebus qui Deum intelligere noluerunt de coelo super se misericorditer prospicientem. Nonne cognoscent tandem 131.0408C| per supplicia hunc esse Deum, quem tantum esse hominem putaverunt, vel judicem esse in rebus, omnes illi qui operantur iniquitatem in me, et qui devorant, scilicet devorando, plebem meam, vel bona eorum subtrahendo, cujus caput ego sum, ut cibum panis, id est, assidue? Cognoscent utique quoniam Deus sprevil, id est, excaecavit eos, ideo quia Deum non invocaverunt, id est, in se non invocaverunt. Ille Deum invocat in se, qui se facit possessionem Deo. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, sicut Judaei qui timuerunt perdere locum et gentem, vel gentes quae timebant idola quae ipsae sibi fabricaverant. Quasi dicat: Unde illis tanta excaecatio, ut ibi timerent ubi non erat timor? Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, id est, 131.0408D| student placere hominibus potius quam Deo, et quia ad humanum favorem effusi sunt, confusi sunt et interius, quoniam Deus sprevit, id est, excaecavit eos. Quasi dicat: Illi dicunt, Non est Deus. Quis ergo alius dabit salutare Israel, id est, quis veniens ex Sion dabit illis quos faciet Israel, id est, Deum videntes et cognoscentes, salutare, id est, salvationem aeternam nisi ipse? Quis separabit grana a paleis? Revera Dominus, cum converterit, id est, simul verterit interius et exterius captivitatem plebis suae. Hic notatur secundus adventus. Tunc exsultabit Jacob, qui hic fuit proficiscens, et laetabitur Israel, factus perveniens.
PSALMUS LIII. IN FINEM IN CARMINIBUS, INTELLECTUS DAVID, CUM VENISSENT ZIPHEI, ET NUNTIASSENT SAULI: NONNE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS? 131.0409A| « Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Averte mala inimicis meis, in veritate tua disperde illos. Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos 131.0409B| meos despexit oculus meus. »
ENARRATIO. Hic titulus ex historia est sumptus (I Reg. XXVI). David fugiens Saulem, latuit in Hebron. Quam rem scientes Ziphei dicti a vico Ziph, accusaverunt eum apud Saulem, dicentes: Ecce David absconditus est apud nos. Saul persequebatur David, et regnum terrenum persequitur filios regni coelestis. Ziph vicus est, et interpretatur flos, inde Ziphei, florentes, quod in isto mundo peccatoribus datum est; vita nostra, inquit Apostolus, abscondita est cum Christo in Deo (Col. III), latet Christus hic, quantum ad majestatem, in qua judicaturus est: latet quantum ad laborem piorum et florem impiorum, quia malunt sancti in hoc mundo arescere et pauperes esse et 131.0409C| obscuri, quantum ad gloriam temporalem, quam hic florere. Non autem latet Christus quantum ad nomen suum, quod etiam illi praedicant, qui eum factis negant. Ziphei, id est, amantes florem hujus vitae, accusant David latentem, scilicet Christianos volentes in hac vita latere contemnentes hujus mundi vanam gloriam, et hoc faciunt maxime apud saeculares potestates, quarum potentias et honores isti contemnunt. Haec referuntur in finem, id est, in consummationem temporum, ubi in spiritu Deo servitur, et sunt intellectus David, id est, fidelis animae, cupientis in David esse David vel Christi, et ab eo propositus aliis, intellectus dico, habendus in carminibus, id est exsultatione. Hoc enim habent sancti intelligere, hic esse gaudendum in tribulatione, quia 131.0409D| tandem haec tristitia vertetur in gaudium: intellectus dico significatus tunc cum venerunt Ziphei et dixerunt ad Saul: Judaei de Christo ad suos principes (Joan. XVI), et alii infideles de corpore Christi ad terrenos principes: et est vox Ecclesiae intelligentis florem hujus vitae caducum et cito transeuntem: quia omnis caro fenum et omnis gloria ejus quasi flos agri (Isa. XL): atque ideo in hac vita florere contemnit; sed elegit potius hic arere dum hiems est, et florem suum in radice occultare, ut tandem suo tempore floreat. Et propterea ab amatoribus mundi multas pressuras patitur, in quibus pressuris quid agendum sit ostendit, scilicet orandum et bono proposito perseverandum.
Deus in nomine tuo salvum me fac, vel me missum 131.0410A| in nomine tuo, glorificando, si ad caput, vel me gloriantem in nomine tuo, si ad membra. Alii quaerunt salutem in suo nomine, in divitiis, in honoribus, in potentiis: sed tu salvum me fac, me dico, intelligentem alibi non esse salutem nisi in nomine tuo, illo scilicet quod apud saeculi florentes probrosum et ignominiosum ducitur, id est, crucifixum: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Illo nomine salvantur, qui Christi crucem non erubescunt, quibus mundus crucifixus est, et ipsi mundo (Ibid.). Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V). Unde Apostolus ad Timotheum: Noli erubescere Christum crucifixum, et me vinctum ejus (II Tim. I). Malo suo gloriatus est Adam in suo 131.0410B| nomine, qui sibi voluit fieri Deus, Et in virtute tua libera me. Ipsi volunt me in infirmitate perdere, qui in suo nomine gloriantur, sed tu libera me in virtute, id est, in divinitate mihi unita, si ad caput: si ad membra, judica me, cum veneris in virtute, qui modo apparuisti despectus. Modo concreti sunt Ziphei ad David, id est, amatores hujus saeculi et amatores Dei: sed tu, Deus, judica, id est, discerne grana a paleis, florem illorum a nostro. Praesumptuosa nimis foret haec petitio a tanto judice petere judicium, in cujus conspectu nec coeli mundi sunt (Job. XV), si non praecederet misericordia. Quasi dicat: Postea non timebo judicium tuum, si me in nomine tuo salvum feceris, quod judicium mihi erit non ad poenam sed ad discretionem. Deus, exaudi orationem 131.0410C| meam factam pro perseverantia meorum, si caput: si membra, exaudi orationem cordis: auribus percipe verba oris mei, quae in ore profero, id est, in evidentia rei ostende te percepisse; si caput, verba facta pro meis. Et opus est ut salvum facias, quoniam alieni, non cognatione, sed flore, et si illis sonet oratio mea, non audiunt, quia non intelligunt; temporalibus enim gaudentes, non noverunt aeterna: si caput, alicui facti, qui filii esse debuerunt. Insurrexerunt non ad me defendendum, sed adversum me: et fortes, quantum ad suam reputationem, vel de se praesumentes, quaesierunt animam meam, id est, vitam ut perderent, si caput: si membra, animam meam ad subvertendum. Et hoc ideo, quia non proposuerunt Deum ante conspectum suum, non intellexerunt 131.0410D| super egenum et pauperem, si caput: si membra, non proposuerunt Deum ante conspectum suum, quia saeculum illud habuerunt ante conspectum cordis, magis dilexerunt tenebras quam lucem (Joan. III). Ipsi insurrexerunt, sed quae cura? Ecce enim Deus adjuvat me. Hoc modo: vel et si non apparet foris, tamen intus adjuvat: et Dominus susceptor est animae meae resuscitando, si caput: si membra, suscepit animam meam, ut non devocaretur, vel suscepit Christus causam meam agendam. Averte mala inimicis meis. Averte a me, et converte in illos: quia timebant interficia Romanis, et amittere locum et gentem propter me, cogitaverunt me interficere; sed interficiantur a Romanis, et amittant 131.0411A| locum et gentem: non optatio, sed prophetatio. In veritate tua, id est, in vero judicio disperde illos, id est, dissipa et divide per totum mundum, qui in falsitate sua me perdere voluerunt: si membra, ipsi mihi mortem paraverunt temporalem, incurrant aeternam: et hoc non ex crudelitate, sed ex vero judicio; vel in bonum compatiendo dictum. O Deus, mala quae ipsi putant esse bona, scilicet florem praesentis vitae, averte a corde eorum: et in virtute tua, id est, in veritate praeceptorum tuorum aisperde illos. Verte impios et non erunt (Prov. XII): quanquam non meruerint, tu tamen ex bonitate tua hoc fac: vel averte mala inimicis meis. Modo florent, sed igni servantur. Et in veritate tua disperde illos, quos in infirmitate tua tolerasti. Voluntarie sacrificabo tibi. Si 131.0411B| caput, ipsi quaesierunt animam meam quasi nolentem, sed ego sponte obtuli tibi illud sacrificium: si membra, merito Dominus susceptor est animae meae: quia, o Domine, voluntarie, id est, gratis, sine praemio temporali, sacrificabo tibi, crucifigendo carnem cum vitiis et concupiscentiis. Et hoc non mihi attribuam, sed confitebor nomini tuo, totum tibi attribuam quod boni agam ideo nomini tuo, et non alii, quoniam bonum est, quia nihil invenio bonum per se. Et vere praeter illud tibi tandem post sacrificium laudabo te, cum eris omnia in omnibus. Et hoc quod bonum sit, mihi experto credendum est: quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, me caput resuscitando exterius, membra interius in re, exterius in spe. Et super inimicos meos despexit oculus 131.0411C| meus, tandem in judicio, cum judex positus ero super eos. Ideo despexit, quia certum est quasi jam factum tibi. Hic altitudine cordis ad te perveniens: inde super illos despexi, et vidi quod omnis caro fenum, Unde alibi: Transivi, et ecce non erat (Psal. 36).
PSALMUS LIV. IN FINEM IN CARMINIBUS INTELLECTUS DAVID. « Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis 131.0411D| cecidit super me. Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me fecit, a pusillanimitate spiritus et tempestate. Praecipita, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus et injustitia. Et non defecit de plateis ejus usura et dolus. Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus. Qui simul 131.0412A| mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu. Veniat mors super illos; et descendant in infernum viventes. Quoniam nequitiae iu habitaculis eorum, in medio eorum. Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi, quoniam inter multos erant mecum. Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum: extendit manum suam in retribuendo. Contaminaverunt testamentum ejus, divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula. Jacta super Dominum 131.0412B| curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo. Tu vero Deus deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos, ego autem sperabo in te, Domine. »
ENARRATIO. In finem, id est, in Christum. Finis legis. Christus. In hymnis, id est, in laudibus. Sive enim tribulemur, sive laetemur, ille laudandus est qui in tribulationibus erudit et in laetitia consolatur. Nos cum Christo in coelo per spem, ipse nobiscum in terra per charitatem. Ergo cum audimus intellectus ipsi David, admoneamur et intelligat Ecclesia in quo malo nunc sumus, et de quo ut liberemur optamus. Intelligere debemus ad imaginem Dei nos esse factos, 131.0412C| intelligere debemus honorem nostrum. Si hoc intelligimus, videmus istam regionem non esse gaudii, sed moeroris. Dominus noster Jesus Christus caput nostrum qui non est dedignatus formam nostram, id est, formam servi suscipere, dignatur nobis servis suis et formam orandi et exemplum vivendi dare, ut nobis iste psalmus declarat.
Exaudi, Deus, orationem meam factam pro perseverantia meorum qui jam initiati sunt sacramentis fidei. Et ne despexeris deprecationem meam: Potest enim fieri ut exaudiatur quis et postmodum despiciatur, quod evenit eis qui mundi istius bona desperantes accipiunt et post despiciuntur, quia nequaquam aeterna appetierunt Exaudi deprecationem 131.0412D| factam pro his qui praedestinati ad fidem nondum venerunt, ut convertantur ab errore suo, vel pro iisdem fidelibus orationem, ut perseverent in bono proposito, deprecationem, ut auferatur saeculi amor; hoc modo exaudi: Intende mihi et exaudi me; ad similitudinem: Cum enim tranquillum quis accommodat vultum benignum praebet auditum. Quia me irremissum facio in oratione, et te irremissum fac in auditione. Et opus est exauditione, quia contristatus sum in exercitatione mea. Exercitatio est honesti laboris continuatio. Hic Dominici hominis vitae cursus breviter describitur. Exercitatio enim ejus fuit insignis in miraculis, in doctrina. Quam exercitationem quia vidit non proficere contristatus est non pro se, sed, pro salute illorum quos perire 131.0413A| videbat, ad similitudinem boni medici qui in his quos curare vult videt artem suam parum proficere. Et ne haec tristitia intelligatur manens, subjungit: Conturbatus sum a voce inimici: Qui amicus debuit esse factus est inimicus cujus vox in omnibus mihi contradicit. Daemonium habes (Joan. VIII). Hic homo non est a Deo (Joan. IX). Nolumus hunc regnare super nos (Luc. XIX). Et a tribulatione peccatoris; cum peccator sit et indigeat mea salute, tribulant me verberando, colaphizando, peccatoris, id est, transgressoris. Quae tribulatio potius dicenda est peccatoris quam mea, quia cum me parat tribulare exterius tribulatur interius. Quare voco suam? Quoniam declinaverunt in me iniquitates, quia declinare voluerunt mortem, et amissionem loci et gentis per 131.0413B| meam mortem, quam potius per mortem meam incurrerunt: vel, suas iniquitates imposuerunt mihi facientes me hostiam pro peccatis suis, ut Numantini qui captivum prius bene tractabant, et postea extra civitatem ducentes et imponentes ipsi omnia peccata sua lapidabant, putantes per hoc purgari. Putaverunt enim Judaei quod in morte Christi purgaretur locus et gens. Et in ira quam habuerunt pro amissione loci et gentis molesti erant mihi. Irati mihi unde sibi irasci debuerunt: suo enim peccato, non meo captivati sunt, putaverunt enim, quia regem se nominavit, iram Romanorum principum incurrere cum Judaeus esset, et ideo illi irati erant. Unde, quia molesti erant quia declinaverunt in me iniquitates, cor meum conturbatum est in me. Conturbatum 131.0413C| est ad horam, sed in me, non extra me. Hoc voluntate mea, quia voluntarie, non coactus, transtuli in me conturbationem meorum. Et quia voluntate veni ad passionem, non necessitate, formido mortis, id est, mors aliis formidabilis cecidit, id est, mortua est, super me scilicet etiam veniens. Id enim juris quod in aliis habebat perdidit veniens ad illum in quem nihil juris habuit. O mors, ero mors tua, morsus ero inferne (Ose. XIII). Ostensio quomodo super eum venit mors. Timor scilicet animi et tremor corporis venerunt super me. Vera mortis descriptio. Et post mortem et tremorem contexerunt me tenebrae, quia mortuus nihil lucis habet: vel tenebrae, id est tenebrosi, caeci et ignorantes quid facerent, contexerunt me undique me lumen mundi tegere putaverunt 131.0413D| ponentes in crucem, de cruce in sepulcro, claudentes etiam sepulcrum. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et mundus eum non cognovit. In propria venit et sui eum non receperunt (Joan. I). Augustinus: « Est autem quaedam civitas omnibus confusa gentibus nihil habens non dignum confusione. Civitas autem, quia qui in ea sunt hoc quo confundi debuerant munimentum sibi ducunt, contradicentes Christo tam non credendo quam male vivendo: muri confusionis humanae, sublimiores factu impietatis, de quibus saepe dicitur: Si hic fieret Christianus, quid remaneret paganus? Casuri sunt hi muri septimo areae circuitu (Jos. VI), id est, opere septiformis 131.0414A| Spiritus: plateae, impii: in quibus compita omnium concupiscentiarum, et forum tumultum omnium rerum: et quasi occurreret. Si ita est in civitate quae est extra Christum, requiesce tu intus in his qui in Christo, ne quaere solitudinem. Quod queror, inquit, attingit scilicet falsos fratres in quibus intus laboro quoniam exteriores tolerarem. » Possunt et ad membra Christi haec referri, ut Christus pro membris suis sic dicat? Contristatus sum in exercitatione mea, id est, contristantur mei multum laborantes in doctrina me imitando, et nihil proficientes vel parum: vel, in exercitatione mea, quia mali cum mali sint exercent bonos: si bonus es, non habes inimicum nisi malum. Porro tibi ea bonitatis regula praefixa est ut imiteris bonitatem Patris tui, qui 131.0414B| solem suum oriri facit super bonos et malos. Sed talis, cum extendit dilectionem ut etiam diligat inimicos, multorum rabie circumvallatus quadam humana infirmitate succubuit, vidit se penetrari mala persuasione diabolica, ut odium induat adversum inimicos: reluctans odic ut perficeret dilectionem in ipsa lucta turbatus est, hoc modo contristatus. Conturbatus sum interius, dum hac pugnat charitas, hac odium. A voce, id est, a contradictione, et non solum a contradictione, sed etiam a tribulatione peccatoris. Duo sunt genera inimicorum: unus occultus, et alter apertus; unus interior, alter exterior: uterque auferre conatur a nobis id unde superari potest. Exterior nititur auferre facultatem, interior vero charitatem. Cum enim ille interior 131.0414C| hostis adversum nos excitat exteriorem non tam facit ut auferat facultatem quam ut interius in nobis feriat charitatem. Amandus est ergo hostis exterior, ut sic vindicatur interior. Ideo turbatus sum timens amittere charitatem et verti in odium. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, id est, proprias iniquitates mihi imposuerunt; cum ipsi essent impii et blasphemi, dixerunt me impium et blasphemum. Et in ira, id est, in injusto furore, non in justa causa molesti erant mihi: et ideo cor meum conturbatum est in me, id est, intus aestuavi. Qua de causa, subjungit: Et formido mortis cecidit super me, id est, timui ne ex eorum nimia perversione a charitate verterer in odium. Quod odium est mors animae, sicut e contrario dilectio vita. Exponit 131.0414D| quomodo formido mortis venit super eum. Timor et tremor venerunt super me, ut supra. Et non mirum, quia contexerunt me tenebrae, id est, timui ut tenebrae undique me involverunt. Qui enim odit fratrem suum in tenebris est (I Joan. II). Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Quasi dicat: Contristatus et conturbatus arguendo illum populum, obsecrando, increpando, et parum proficiendo dixi: Quis dabit mihi pennas, scilicet resurrectionem et impassibilitatem mihi dico, sicut columbae, in simplicitate et innocentia vel in hoc simili, quia sicut illa turbata aliqua molestia avolat a nido, non tamen longe recedens, sed circumvolans ita ego, etsi corpus eis subtraham, non tamen affectionem; 131.0415A| vel sicut columbae, ut sim similis illi columbae quae emissa de arca noluit morari in lutosis locis, sed rediit ad arcam (Gen. III) ubi quietem invenit, ita ego nolens manere in lutosis cordibus Judaeorum transibo ad gentes in quibus requiescam, quia ibi inveniam humilitatem et mansuetudinem. Super quem requiescam, nisi super humilem et mansuetum et trementem verba mea (Isa. LX)? Pennae dicuntur a pendendo, columba, quasi cellae alumna, id est domestica, secundum Isidorum. Et assumptis pennis volabo et requiescam. Vel, in coelum ascendam, et ibi sedebo ad dexteram Patris, vel, recedam a Judaeis per praedicatores meos, et requiescam in gentibus, quia immortalis et impassibilis factus melius potuit venire in notitiam gentium quam mortalis. 131.0415B| Quis mihi hoc dabit, scilicet praeter me? Nullus. Et quia infirmus sum ex humanitate, sed sum potens ex divinitate, Ecce. Quasi dicat: In hoc apparet, quia ex mea virtute pennas sumpsi non aliena, quia elongavi, longe recessi, fugiens lutulenta corda Judaeorum, et mansi in solitudine, id est, in cordibus gentilium qui infructuosi erant et inculti lege, et prophetarum scriptis et patriarcharum exemplis; vel, ecce feci quod volebam. Et merito hoc potui facere, quia exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate: quia cum patientia obedientiam implens ego Dominicus homo non properanter egi, sed exspectabam eum, scilicet Verbum mihi personaliter unitum, qui tandem salvum me fecit ideo, quia eum exspectavi a pusillanimitate spiritus, 131.0415C| id est, imbecillitate, ut in Petro et in aliis discipulis qui, prius pusilli animi, fuerunt post Christi avolationem firmati. Et a tempestate mea, id est, a saevissima persecutione. Et in hoc exemplum vitae praebet Christus caput membris suis quod illis sit agendum, cum multum laborent in subditis et parum proficiant, scilicet confugiendum vel corpore in aliquem secretum locum, vel intus ad tranquillam mentis sedem: ut quia laborando et praedicando proficere non possunt, prosint eis vel orando, ne cum talibus versando odium incidant, quod illis est prohibitum, quid dictum est, Diligite inimicos vestros (Matth. V). Et tu, Domine, qui salvum me fecisti a tempestate Judaeorum, quia iniquitates suas in me declinaverunt, Praecipita eos et divide linguas eorum. 131.0415D| Tres historias hic tangit: submersionem factam sub Noe (Gen. VII), divisionem linguarum factam in aedificatione turris (Num. XVI), absorbitionem Dathan et Abiron, qui duo spreverunt Aaron constitutum a Domino sacerdotem per manum Moysi fratris sui et accepto thuribulo coeperunt sacrificare in tabernaculo; sed aperta est terra, et deglutivit Dathan et Abiron duces impietatis illius. Caeteram multitudinem consentientem istis, consumpsit ignis de coelo veniens (Num. XVI). Non hoc dicit optando, sed prophetando et aggratulando divinae sententiae. O Domine, quia se erexerunt contra te, praecipita eos de dignitate et altitudine regni et sacerdotii, dimergantur in profundum miseriae, ducantur 131.0416A| in captivitatem et in servitutem gentium. Et divide linguas eorum, id est, in varias linguas gentium dissipentur, ut cum modo sint unius linguae, fiant multarum: vel divide linguas eorum, excaecati sint intus et divisi. Dicant alii quia bonus est: alii non, sed seducit turbas (Joan. VII). Hoc modo divide, ut in promissis salvari credentes, id est, in carnalibus observationibus, non teneant complentia: credentes solum sacerdotium secundum ordinem Aaron recipiant sacerdotium permanens secundum ordinem Melchisedech, et sic tandem neutrum habeant. Nihil enim de his modo secundum legem agunt, et non mirum, quia non potest vetus absque novo impleri, quia in illo sunt promittentia, in isto complentia: et in hoc non est refundenda culpa in 131.0416B| auctorem. Quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Digni sunt hac poena, quoniam cives sunt et non civiliter vivunt, et ideo gravius debent perire. Civitas enim est congregatio hominum ad jure vivendum. Et Judaei ad comparationem gentium cives erant, quia legem acceperant quae eos congregare debuit ad jure vivendum. In hac civitate iniquitas erat in opere, ad hoc quod dixit, praecipita: omnia eorum opera erant contra Dominum, contradictio in verbis, ad hoc quod dixit, divide. Et non solum haec sunt in illa civitate, sed in omnibus majoribus et minoribus: et non ad tempus, sed dicta nocte, id est, assidue circumdabit eam civitatem iniquitas omnis super muros ejus, circumdabit, id est, amplectetur multitudinem populi illius, quae est 131.0416C| sibi munimento quasi murus, intantum ut iniquitas sit super illos muros, ut superet caput, id est, mentem eorum. Sic caeci sunt ut nihil agant ratione vel lege quod alibi. Et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet (Psal. VII). Et in medio ejus, id est, in majoribus qui sunt quasi ossa in medio posita, labor, id est, oppressio subditorum, et justitia, id est, injusta judicia. De quibus dicitur: Vae vobis qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo (Isa. V), vel super muros ejus iniquitas, id est, super praelatos qui eam muniunt, labor, id est bellum, seditio, et hoc ideo, quia ibi injustitia, vel, super muros ejus iniquitas, id est, super custodiam angelorum, ut major sit iniquitas quam angelorum custodia. O, boni habent angelos custodes, 131.0416D| sed mali quamcunque custodiam a se repellant: et in medio ejus, id est, in communi tam apud principes quam apud plebem, labor et injustitia, id est, laboriosa injustitia. Vel ipsi modum in aedificandis muris excedunt, et ipsos muros studio pravitatis superant. Ostendit ex parte quae injustitia. Et non defecit de plateis ejus usura, id est, in manifesto habent usuram, quod perditissimum est. Omne enim malum exsecrabilius redditur, cum publica praesumptione tractatur. Et dolus, id est, circumventio et fraus, vel, de plateis ejus, id est praelatis, ad similitudinem, quia sicut per plateas incedimus, sic praelatorem vita moribus ad imitandum est exemplar. De illis plateis non defecit usura illa pessima, 131.0417A| quam qui exercet frustra Dominicam orationem cantat, cum gravius sumitur vindicta quam sit offensa, ut pro colapho homicidium. Et si publice id non audent dolose faciunt: et ideo, Domine, praecipita, divide linguas eorum, quia injuste vivunt, a quibus maxime cavendum. Nulla enim pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. Quoniam si inimicus scilicet apertus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Tolerabilius enim videtur quod probatur suscipi non inopinatum: si inimicus ille qui civis non est, qui idola colit, maledixisset mihi, denegando in se jus suum Creatori suo, sustinuissem utique, id est, ab hac praesenti poena parcerem ei, eo quod non fui praenuntiatus illi populo ferendum videretur. Et si is qui oderat me scilicet aperte, qui se civem non simulabat, 131.0417B| super me magna locutus fuisset, mihi contradicendo, abscondissem me forsitan ab eo, forsitan, id est, vere subtraherem mei ei, ut sic eum placarem: vel abscondissem me a poena, dissimulando ejus peccatum. Tu vero, Judaee homo, id est, rationalis, quantum ad gentiles, qui se denominaverunt, unanimis secundum similitudinem, vel, qui esse debuisti unanimis. Dux meus, quem ego ad hoc institui ut esses dux et magister aliorum instructus per legem. Et notus meus secundum consanguinitatem, qui mecum capiebas dulces cibos, id est, qui praecepta Dei dulcia mecum capiebas in Synagoga, quia et ipse Christus legitur in Synagoga librum accepisse et in eo legisse (Luc. IV), simul, id est, eodem tempore. Et in domo Dei ambulavimus cum consensu, id est, 131.0417C| in domo Dei concordes sacrificiis interfuimus. Quo me perducis tuo scelere? Utique ut hoc dicam, Veniat mors super illos. Hic tangit illam tertiam historiam. Sicut incendium mortificavit consentientes majoribus Dathan et Abiron (Num. XVI), sic incentiva vitiorum devastent istorum minores. Et descendant eorum praelati in infernum viventes, id est, scientes descendant in profunditatem vitiorum. De quibus dictum est, Vae vobis qui habetis claves sapientiae, neque ipsi intratis, nec alios intrare permittitis (Luc. XI). Sicut Dathan et Abiron, quos vivos deglutivit terra, et merito, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, id est, in corpore quod contaminaverunt de opere iniquitatis. Et in medio eorum, id est, in corde. Aliter in bonum: O Domine, quia cives sunt, quia populus 131.0417D| ille est dux meus et notus meus, veniat mors super illos: Verte impios, et non erunt (Prov. XII). Et descendant in infernum viventes, id est, recognoscant peccata sua, et resculpant ea ut sint viventes. Et opus est, quoniam nequitiae in habitaculis eorum et in medio eorum, id est, quoniam de opere iniquitatis contaminaverunt carnem et cor suum. Ubique hic commendatur nobis exemplum vivendi in capite nostro, et ostendit quid praelati debeant agere super subditorum incorrectione. Illi qui taliter vivunt triplici damnatione peribunt: vel, illi mihi contradicunt, illi gratis me odio habent: ego autem illis non restiti, illos non maledixi, sed ad Deum clamavi, id est, totam intentionem ad 131.0418A| Deum direxi pro perseverantia. Quasi dicat: ita et vos facite in hujusmodi negotio. Et me clamantem salvavit vespere, mane et meridie, id est, in passione quae vesperi incepit salvavit dando patientiam, mane salvavit dando resurrectionem. Quae mane facta est cum adhuc tenebrae essent, et meridie salvavit per ascensionem quae eo tempore facta est. Et ego in membris meis narrabo vespere patientiam meam et annuntiabo mane vitam resurrectionis. Et meridie exaudiet vocem meam. Sicut meridie me clarificavit, ita et meos meridie, id est, in communi resurrectione, cum maxima claritudo veri solis erit, exaudiet me clarificando, illos, vel vespere et mane id est, in prosperitate, quia tunc est aer temperatus: narrabo et annuntiabo, scilicet clamandum ad Dominum, 131.0418B| et meridie, id est, in adversitate, quia tunc est aer ferventissimus: hoc modo exaudiet. Augustinus: « Et tu annuntia vespere patientiam morientis, mane gloriam resurgentis, meridie aeternitatem cum Patre residentis, ubi interpellans pro suis, exaudiet vocem meam hanc: » Redimet in pace animam meam, in pace, ut det mihi dilectionem, et in eos qui intus, et in eos qui foris. Redimet in pace animam meam, vitam meam redimet a mortalitate et passibilitate: in pace nunquam valente oppositum, meam in re, nunc meorum in spe, vel in tanta pace, ut etiam diligam inimicos. Ab his qui appropinquant mihi. Et quia appropinquare et in bonum potest accipi, determinat quomodo appropinquabunt, vel, ideo separabit me ab illis, quoniam inter multos erant mecum, 131.0418C| id est, quoniam hic cum meis fuerunt concreti, ut palea cum grano, quae multa est ad comparationem grani, vel secundum aliam translationem: In multis erant mecum, et hoc modo propinquant: nam mecum erant in baptismo, in Evangelio, in solemnitatibus, in paucis non mecum, sed in his paucis in quibus non mecum, non eis prosunt multa in quibus mecum. Hoc dicit ne aliquis desperet. Si enim commutari, id est, converti vellent, utique salvarentur. Multa haec sunt Apostoli: Si linguis hominum loquar et angelorum, et caetera: usque, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII). Illa numero plura, haec pondere majora. Ergo in his omnibus sacramentis mecum, in charitate non mecum. Revera redimet animam meam ab illis, quia me exaltabit, 131.0418D| illos dejiciet. Exaudiet Deus, scilicet me humiliatum exaltando, et humiliabit tandem illos hic elatos, et poterit, quia est ante saecula, Verbum scilicet mihi unitum, quem illi mortalem putaverunt. Ideo tandem humiliabuntur, quia non est illis hic commutatio. Nolunt commutari de morte ad vitam, quia conculcant sanguinem justi in quo facta est illa mutatio. Vel ideo humiliabuntur, quia non erit illis tunc commutatio. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV): quia impii immortales quidem erunt, sed passibiles. Et merito hoc illis eveniet, quia non timuerunt Deum quem quasi hominem damnaverunt, id est, me. Et ideo extendit manum suam in retribuendo, id est, multum illis retribuet 131.0419A| quia et hic et in futuro, et hoc ostendit, Contaminaverunt testamentum ejus, id est, permisit illos contaminare legem, attendentes tantum promissa, et non attendentes complentia, accipientes vetus, non recipientes novum, id est, recipientes sacrificium Aaron, et Melchisedech respuentes: hoc de Judaeis. Si autem de haereticis, contaminaverunt testamentum Dei, id est, sacras Scripturas pravo intellectu, vel hoc modo: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus (Gal. III). In hoc ergo Christo promissum est testamentum. In semine tuo benedicentur omnes gentes. Tu qui dimisisti unitatem omnium gentium, o haeretice, et in parte remansisti, contaminasti testamentum ejus. Et hoc 131.0419B| modo contaminaverunt Judaei legem Dei, quia divisi sunt in illo testamento, separantes vetus a novo: illud recipientes, istud respuentes, sacrificium secundum ordinem Aaron recipientes, et sacrificium secundum ordinem Melchisedech respuentes. Vel, haeretici divisi sunt ab unitate Ecclesiae, in qua una fides, unum baptisma: vel, divisi sunt, id est, dividentur a non contaminantibus testamentum, ut palea a grano, sive Judaei, sive falsi Christiani: ab ira vultus ejus, id est, ab ira justi judicii ejus, quae in vultu, id est, praesentia Dei manifestabitur. Vel, dividentur, id est, separabuntur ab ira vultus ejus, id est, ab irato vultu. Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI), vel divisi sunt, ut dictum est, Judaei in testamento, vel haeretici in sacra Scriptura. Ab 131.0419C| ira vultus ejus, id est, excaecati sunt interius ab occulta ira Dei quae est in illius vultu, etsi non sit in vultu hominum. Et appropinquavit cor illius. Caecitate facta in Israel, appropinquavit cor illius, id est, voluntas Dei ut plenitudo gentium intraret, vel haereticis divisis a sano intellectu, vel Judaeis non recipientibus Novum Testamentum, et dicentibus, Durus est hic sermo: et quis poterit servare? (Joan. VI). Putantibus carnem Christi frustratim debere incidi, et sacrilego more comedi, cum Christus diceret: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem (Ibid.) Illis retrorsum abeuntibus, appropinquavit cor illius, id est, voluntas illius, quae erat spiritualiter intelligenda in illis sacris verbis, appropinquavit, scilicet non contaminantibus testamentum 131.0419D| ejus. Et hoc modo appropinquavit. Molliti sunt sermones ejus super oleum, id est, penetrabiles facti et molles a duritia illa, quam ipsi intellexerunt qui dixerunt, Durus est hic sermo (Ibid.), quemadmodum Petro qui pro aliis discipulis dixit: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae habes (Ibid.): spiritus est qui vivificat, caro autem infirma est (Matth. XXVI), id est, verba tua spiritualiter intellecta vivificant; carnaliter vero intellecta mortificant. Super oleum, id est, magis quam oleum penetrat usque ad ossa sermones autem Dei usque ad medullas cordium: vel, haereticis contaminantibus testamentum Dei, et dividentibus se ab unitate catholicae fidei, appropinquavit cor illius, quia voluntates divinae quae latebant in Scripturis 131.0420A| indiscussae apparuerunt, quia excitati sunt multi ad investigandas sacras Scripturas, juxta Apostolum: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt inter vos manifesti fiant (I Cor. XI). Molliti sunt sermones ejus, id est, intellecti, et ipsi sunt jacula. Quasi dicat: Etsi sint molles, tamen sunt jacula ad convincendos falsos fratres contra haereticam pravitatem, corda inimicorum transfigentia, ignem divini amoris in eis excitantia, interficientia persecutorem et excitantia, discipulum. Ergo quia Dominus me exaudivit, meo exemplo jacta super Dominum cogitatum tuum, omnem sollicitudinem tuam in eum projice, noli contaminare testamentum ejus, et ipse et enutriet in sermonibus suis, ut proficias de virtute in virtutem, et tibi justo non dabit fluctuationem in aeternum: 131.0420B| etsi ad tempus det tibi commotionem mentis, non dabit ut maneat in aeternum, ut in Petro non mansit. Aliter: Jacta super Dominum curam tuam. Quasi dicat, molliti sunt sermones ejus, et, o Christiane, si adhuc duri sunt tibi, noli despicere, noli ad infidelitatem divertere. Ideo tibi durus est, quia adhuc lacte es nutriendus. Jacta super Dominum curam tuam, et non dabit in aeternum fluctuationem justo, quia erit tibi portus salutis. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Quasi dicat, illos autem qui nolunt jactare curam in te, Tu, quasi dicat, quem necesse est esse judicem, quia Deus de tenebris somniorum duces in tenebras tormentorum. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos, si hoc ad Judaeos refertur, sic jungitur 131.0420C| cum superiori. Diceret aliquis: Nonne proderunt eis legalia instituta? non, quia illi viri sanguinum, id est, interfectores Christi, non solum facientes, sed consentientes pravo intellectu legis Dei se et alios perdentes, non dimidiabunt dies suos, id est, non separabunt tempora sua, id est, Vetus Testamentum a Novo. Sicut credunt illud esse servandum, istud non, quia juncta sunt, illa sunt promittentia, ista complentia: et qui unum sine altero vult sequi, neutrum habet: vel de omnibus tam Judaeis quam gentibus, quasi dicat, revera deduces eos in puteum interitus, quia viri sanguinum fundentes sanguinem animarum et corporum, et dolosi, id est, circumvenientes fratres in negotio, non dimidiabunt dies suos, id est, non separabunt dies 131.0420D| istos a diebus aeternis, putantes nullam esse vitam nisi istam. Vel hoc modo non dimidiabunt, ut simul serviant nunc Deo, nunc Mammonae vicissim. Quia non potestis duobus Dominis servire (Matth. VI), dicit sermo divinus, non potest hoc simul esse. Gregorius: « Dies suos nequaquam dimidiabunt, quia perversam mentem suam nec in extremis mutabunt. » Cassiodorus; Hos tales dicit non implere dies suos, quando cum sibi longam vitam promittunt, repentinus eis superveniet interitus. Nam omnium dies in praedestinatione noscuntur esse definiti. Ego autem caput et membra scilicet dimidiabo. Et causa, quare? Nam sperabo in te, Domine, super te jactabo curam meam, et ideo illi deducentur in puteum interitus.
PSALMUS LV. IN FINEM PRO POPULO, QUI A SANCTIS LONGE FACTUS EST IN TITULI INSCRIPTIONE IPSI DAVID, CUM TENERENT EUM ALLOPHYLI IN GETH. 131.0421A| « Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me. Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. Ab altitudine diei timebo, ego vero in te sperabo. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Tota die verba mea exsecrabantur, adversum me omnes cogitationes eorum in malum. Inhabitabunt et abscondent ipsi, calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos, in ira populos confringes. 131.0421B| Deus, vitam meam annuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Sicut et in promissione tua, tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacunque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. »
ENARRATIO. Constructio tituli. Haec quae aguntur in hoc psalmo referuntur in finem temporum, ut non ad historiam accipiantur, id est, in plenitudinem temporum 131.0421C| attribuenda David, capiti et corpori, id est, Christo vero David. Tunc cum allophyli, id est, alienigenae vel potione cadentes Judaei et eorum similes, scilicet increduli, inebriati dulci fortuna hujus vitae, tenuerunt in Geth, id est in torculari, scilicet in pressura, ne mundus abiret post eum, facta tunc pro populo, id est, pro eruditione populi, ut Deus eruat eum ab illo populo qui a sanctis longe factus est inscriptione tituli, id est, remotus ab his qui inscriptionem tituli receperunt, qui scriptus est a Pilato super caput Jesu, tribus linguis scriptus, quasi tribus testibus confirmatus: Jesus Nazarenus rex Judaeorum. Omnes qui Jesum regem humiliter recipiunt, et sub illo rege vivunt, hunc titulum recipiunt; qui autem Christum regem habere nolunt 131.0421D| inscriptione hujus tituli longe fiunt a sanctis qui dixerunt Pilato: Noli dicere, rex Judaeorum, sed quia ipse dixit regem se Judaeorum (Joan. XIX). Quibus ille ignoranter praebuit testimonium veritatis, dicens: Quod scripsi, scripsi. Quasi dicat: Quid mihi suggeritis falsitatem? Non commuto veritatem, populus longe factus a sanctis, Judaicus principaliter qui se dicit regem non habere nisi Caesarem: secundo, omnis populus qui pro regno terreno Deum in se regnare non permittit. Est autem rex ad terrena terrenus, ad coelestia coelestis, nec in hoc peccaverunt, quod regem appellaverunt Caesarem, sed in eo quod respuerunt Christum regem quem habere regem nolunt, 131.0422A| corpus ejus, id est, Ecclesiam persequuntur. Nos cum Christo in coelo per spem, ipse nobiscum in terra per charitatem qui in membris suis quotidie paritur usque ad consummationem saeculi. In coelo jam sedebat cum in terra diceret: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX)? Quos persecutores in hoc psalmo tolerare jubemur et ad orationem confugere: proprie autem longe fiunt a sanctis qui corde, non corpore. Legitur autem David, cum fugeret Saul, apud Allophylos peregrinatus, non tentus: nec legitur de inscriptione aliqua tituli illius David, quod nos ad mysterium ab historia revocat, ut in David Christum intelligamus, quem non solum tenuerunt, sed adhuc tenent Allophyli in Geth. Corpus enim Christi, quandiu est in hac vita, ab his qui 131.0422B| longe sunt a Christo tenetur in Geth, id est, in torculari, scilicet in pressuris. In torculari autem utilis fit pressura, quidquid pressurarum patiuntur sancti a diversis utile est, operatur enim probationem. Attendant ergo hunc psalmum qui in pressuris sunt, non tamen astringitur vox illis qui extra passionem. Est autem vox Christi, maxime in persona membrorum. Attende, o Christiane, psalmum, qui cum premeris, noli recusare pressuram, sed ut tibi utilis fiat, confuge ad orationem, una sis, et manabis vinum dignum poculo regis.
Miserere mei, Deus, oppressi in Geth, capitis et membrorum ut haec pressura ad probationem fiat, non ad perditionem. Et opus est, quoniam conculcavit me homo, omnis longe factus a sanctis. Quam 131.0422C| gravissima et ignominiosa pressura me premit, quia etiam sub pedibus calcat. Alludit ad titulum, ubi dictum est, in torculari. Mei, membra mea, et hoc non ad tempus, sed tota die, id est, tota hac vita impugnans male vivendo, doctrinam respuendo, tribulavit me. Sed o Christiane, ne defice in conculcatione, attende quem invoces. Quasi enim primus in torculari botrus fuit in tribulatione Christus, a quo botro calix ille inebrians profluxit. Tota die, id est, toto tempore: Nemo ergo dicat, fuit prius tribulatio, nunc non est. Si non tribularis, non es Christianus. Conculcaverunt me inimici mei tota die, quia dixit, homo, ne quis de uno accipiat tantum, determinat quid per hominem velit accipi, scilicet omnes illos qui sunt membra hominis, id est, diaboli, 131.0422D| de quo dictum est: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII). Quae membra diaboli, semper nituntur conculcare membra Christi. Tota die, id est, tota hac praesenti vita. Et possunt conculcare, quoniam multi bellantes adversum me. Ideo bellantes, quia ab altitudine diei, subaudis deficiunt, id est, a cognitione majestatis illius diei cujus duodecim horae sunt duodecim apostoli (Joan. XI). Qui dies in alto latens non est cognitus a populo, qui a sanctis longe factus est. Sed nunquid ab hac altitudine timebo, ut ab ea judicer? Non, potius illi timebunt, secundum quamdam translationem et non ego, quia in te sperabo, scilicet in altitudine illius diei vel ab altitudine diei tuae? Quasi dicat: inimici mei et multi sunt et alti 131.0423A| id est, potentes, sed nunquid eos timebo propter multitudinem vel propter altitudinem, cum illa potentia sit diei, id est, temporalis et cito transitoria, quasi unius diei? Subauditur, non. Et supponit causam. Ego vero quasi justus, mansuetus et pius spero in te justo, mansueto et pio. Vel, timebo ego ab altitudine diei, ut deficiam sub onere in meridie, sicut illi qui mane portant, et postea deficiunt. Ego, non, sed potius illi timebunt ab altitudine diei, id est, a vero sole veniente ad judicium. Et ut ego possim sperare, in Deo laudabo Verbum, id est, Filium Patri coaeternum. Laudabo, non ero illis similis, qui eum regem habere nolunt, sed quasi hominem contemnunt. In Domino laudabo sermones, id est, praedicationem de eo factam, vel omnes sermones. 131.0423B| Sermones enim tuos aut mendaces habebis, et ideo tuos, aut si veraces erunt, et si eos a Deo, non a te putabis habere; veraces erunt, sed tu mendax. Aliter: Timebunt autem quandoque qui modo superbiunt, qui modo alti sunt. Ego vero interim timere praecligo, ut non desperare tibi cogar. Et in illa spe non ero otiosus, sed faciam officium sperantis, quia in Deo scilicet existens, laudabo sermones meos, id est laudabiles faciam, tum dignitate bonae vitae, tum veritate. Ille laudabiles facit sermones qui prius bene operatur, deinde praedicat, juxta illud: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). Et ideo non dico tantum, sperabo sed speravi semper in Deo, et ideo non timebo quid faciat mihi caro, id est carnalis, cito transiens, cito interiturus. 131.0423C| Qui antea dixerat: Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, quomodo nunc dicit, non timebo quid faciat mihi caro? Ibi respexit ad culturam, hic autem prospicit ad vinum quod inde manat. Et ideo: Non timebo quid faciat mihi caro, quia caro nihil potest nisi in carnem. Et quid facit caro? Tota die, id est, assidue verba mea exsecrabantur. Hic apparet quod unus loquitur. Verba mea in te laudabilia blasphemant: quae dico mea, ita tamen, ut a te data. Augustinus: « Roga, et non eris vacuus; confitere tuum, et non eris ingratus. » Adversum me omnes cogitationes eorum; quasi dicat: non solum voces sunt adversum me, sed etiam omnes cogitationes. Sed quia adversum eum possent esse, et tamen in bonum, ideo dicit, in malum. Ostendit quomodo omnes 131.0423D| eorum cogitationes in malum, quoniam inhabitabunt. Aliqui illorum inhabitare se mecum simulabunt, in Ecclesia suscipiendo baptisma, suscipiendo nomen Christianum, velut Judas qui falsus frater erat, qui in numero discipulorum erat, et abscondent, id est in corde dolos tegent, insidias parabunt tanquam falsi fratres qui introierunt explorare libertatem nostram: ostendit quomodo abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt, id est, lapsum in lingua vel opere, ut habeant quod accusent, ita observabunt: Sicut sustinuerunt animam meam, id est, quemadmodum illi quibus anima, id est vita mea gravis fuit et molesta ad videndum. Qui enim amat tenebras, odit lucem (Joan. III). Cassiodorus: « Revera 131.0424A| in malum, quia malum intestinum, vulnus insanabile, quia quando plus tegitur tanto amplius incurabili putredine sauciatur. » Vel, secundum aliam translationem, Sustinuit anima mea, et est sensus: Sustinuit illos anima mea etiam falsos fratres, ita mihi dicens: Suffer illos, ora pro illis. Pro nihilo salvos facies illos, id est sine labore vel gratis, et in hoc docet tales esse tolerandos: undecim enim discipulos elegit Deus ad probationem, ut illos imitando ad perfectionem ducamur, undecim ad tentationem quae fidelibus utilis est, pro nihilo, id est, sine praecedentibus meritis suis salvos faciet, ut latronem qui de latrocinio ad judicium, de judicio ad crucem, de cruce in paradisum ivit. Aliter: Sicut sustinuerunt animam meam. Sed et ego orabam pro illis, hoc 131.0424B| sciens quia pro nihilo, id est, facile salvos facies illos, vel, illis gravis erat vita mea, et hoc sine eorum damno, quia, o Deus, tu salvos facies illos, id, est resuscitabis a morte, sed pro nihilo, id est pro nulla eorum utilitate. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV). Et revera pro nulla eorum utilitate, quia in ira quam meruerunt confringes eos duplici contritione. Vel in bonum. Hoc modo salvos facies: In ira populos confringes, evacuando nequitiam, donando gratiam, quia erunt in ira territi, tribulationibus vexati, fide firmati, gratia salvati. Hoc modo confringes, hoc modo salvabis: quia ego nuntiavi illis vitam meam, quam foeda, quam prava olim fuit: nunc vero quam pulchra, quam sancta per gratiam tuam, et hoc tibi attribuens non 131.0424C| mihi, ut sim illis in exemplum resipiscendi, juxta Apostolum, qui prius fui persecutor, blasphemus: nunc autem misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet divitias misericordiae suae (I Tim. I). Non ideo annuntiamus vitam nostram Deo, ut ipse cognoscat, sed humilitatem nostram attendens ignoscat. Ego nuntiavi illis vitam meam, quam vitam prius tibi nuntiavi. Et tu posuisti lacrymas meas, id est lacrymosas preces in conspectu tuo, id est exaudisti eas. Sicut et in promissione tua: tu enim promisisti, In quacunque die peccator conversus ingemuerit, salvus erit (Ezech. XXXIII). Si autem illud in malum accipitur, In ira populos confringes, tunc, Deus vitam meam, sic ad superiora jungitur: Ipsi inhabitabunt et abscondent. Ego tamen annuntiavi vitam meam, id 131.0424D| est, proposui me illis exemplum bonae vitae. Si autem in persona capitis legimus dictum, Deus vitam meam, sicut et caetera hucusque, etsi quaedam pro membris, eodem modo dicemus: Illi inhabitabunt et abscondent. Ego autem, o Deus, vitam meam illis nuntiavi, id est, proposui illis ad imitandum tibi, id est, ad honorem tuum. Et tu posuisti lacrymas meas, id est, lacrymosas preces factas pro meis, in conspectu tuo, sicut et in promissione tua. Tu enim dixisti, in semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII). Tunc, id est, narrata illis vita mea, convertentur inimici mei retrorsum, ut imitentur qui prius procedere volebant. Et ecce in illa conversione cognovi quoniam Deus meus es tu, omnium Deus per naturam, meus 131.0425A| per gratiam, fecisti te possessorem meum, fecisti me possessionem tuam: et non solum nunc, sed in quacunque die invocavero te. Et quia fecisti me possessionem tuam, in Deo laudabo Verbum: non ero illis similis, qui Filium Dei regem habere nolunt, laudabo, id est, fide et opere ostendam laudabilem Filium, in Deo, id est, in majestate Dei Patris. In Domino laudabo sermonem meum, qui si est verax ex illo est, in Deo speravi, et ideo non timebo quid faciat mihi homo. Nihil enim potest homo nisi quod homo in corpus potest, in animam vero nihil ille qui tantum est homo; potius illum timebo qui potest et animam et corpus mittere in gehennam (Matth. X). Et in his omnibus persolvam vota, non ero ingratus. Sed illa vota tua sunt: quia omne datum optimum, et omne 131.0425B| donum perfectum desursum est (Jac. I). Et illa vota, illa sacrificia non extra me accipiam, sed ubi nullus hostis auferre potest; In me sunt, Deus, vota tua, quae tibi reddam, scilicet laudationes. Si volumus Deo sacrificare, non extra petamus quod offerre volumus. In nobis est laudis incensum, fidei sacrificium: quidquid offerimus, accendatur charitate. Quoniam eripuisti animam meam de morte. Haec est illa vita quam annuntiavit illi. Mortuus eram, per te vivo. In me sunt vota laudis quae tibi reddam. Amo Deum meum, nemo mihi illum aufert. Animam meam eripuisti de morte infidelitatis, vel de morte vitiorum. Et pedes meos, id est omnes affectiones meas de lapsu, vel, pedes, id est opera. Ut placeam coram Domino in lumine viventium, ut ambulans coram Deo 131.0425C| placeam ei in lumine, id est in Christo, qui est lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I); vel, in lumine viventium, lumen viventium fidelium est ut gratis Deum colant, vel, lumen viventium prudentia, sicut tenebrae insipientium stultitia. Si quis in voce capitis vult totum psalmum legere, ita dicet: Ita exsecrabunt verba mea et calcaneum meum omnes, utpote qui sustinentes erant animam meam, id est, quibus vita mea gravis erat ad videndum. Et quoniam vita mea fuit illis oneri, et propterea mala supradicta mihi intulerunt, pro nihilo salvos facies illos, id est, nullo merito illorum praecedente. Sola misericordia salvabit eos, remittendo peccata: vel quemadmodum pro nihilo, id est, immerito gravedini vitam meam habuerunt, 131.0425D| ita pro nihilo, id est, sine merito salvos facies illos, in quo maxima Dei percipitur misericordia; et ita ad hoc perveniens, ut salvos facias, confringes populos, id est, vitia populorum in ira tua, id est, in consideratione irae tuae futurae, hoc scilicet ordine; Deus, vitam meam annuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, id est, illi qui mei futuri sunt annuntiabunt tibi vitam suam actam, et tu posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, id est, illos pro quibus fudi lacrymas, quemadmodum ad monumentum Lazari lacrymatus est (Joan. XI), non pro Lazaro, sed pro significatis morte Lazari. In conspectu tuo, id est, in beneplacito praesentiae tuae. Sicut et in promissione tua, id est, sicut tu promisisti et ego promisi, quod 131.0426A| notatur et per, etc. Tunc, id est, in illa annuntiatione vitae suae. Qui erant inimici convertentur retrorsum, ut fiant sequaces. In quacunque die invocavero te. Ne dicat aliquis conversionem istam tantum ad eos pertinere qui in primitiva Ecclesia, statim post resurrectionem sunt conversi. In quacunque die, sive in primitiva, sive in subsecutiva Ecclesia, invocabunt te mei. Ecce cuncti statim in experientia percipient, quia Deus illorum es, id est, misericorditer agens cum eis. In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem. Postquam cognoverint te propitium sibi Deum, laudabilia facient scripta sua quae mittent Ecclesiis, vel praedicationem in conventu fidelium, et sermonem suum quem ad aliquem dirigent, vel Verbum, id est, Filium tuum, ut supra. 131.0426B| Potest hic Trinitas notari, in Deo, in Domino, in Deo: caetera ut supra.
PSALMUS LVI. IN FINEM NE DISPERDAS DAVID, IN TITULI INSCRIPTIONE, CUM FUGERET A FACIE SAUL IN SPELUNCAM. « Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. Misit de coelo, et liberavit me: dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, et eripuit animam meam de medio catulorum leonum, dormivi conturbatus. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Exaltare super coelos Deus, 131.0426C| et in omni terra gloria tua. Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo, et psalmum dicam Domino. Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara, exsurgam diluculo. Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus. Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. »
ENARRATIO. Caput nostrum Christus, sicut passus est ut suos doceret in hac vita pati, et resurrexit ut spem resurgendi daret, ita et oravit ut eos orare doceret, 131.0426D| quemadmodum in hoc psalmo in quo mensuram charitatis insinuat. Concordat enim verbis Evangelii quibus dicitur: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis (Joan. XV), quoniam, si deficis sub praecepto, confirmat te suo exemplo. Si autem exemplum tibi difficile videtur, incipe, et juvabit te qui dedit et auxilium. Titulus hic est. Haec verba referuntur in finem, id est, in illum ad quem omnes justi tendunt, quo adepto, nihil ultra desideratur, id est, in Christum; instituta ad hoc ut quisque fidelis ne corrumpas inscriptionem tituli David, subtrahendo te dominio illius, et denegando illi regnum in te, quod tamen habet, velis, nolis, quemadmodum Judaei qui dixerunt: Nolumus 131.0427A| hunc regnare super nos (Luc. XIX); et, regem non habemus nisi Caesarem (Ibid.), cum scriptus esset ille titulus tribus linguis quasi tribus testibus confirmatus, dixerunt ad Pilatum. Noli scribere rex Judaeorum, sed quia ipse dixit, rex sum Judaeorum: quibus ille respondit: Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX). Quasi diceret: Ut quid mihi suggeritis falsitatem? non corrumpo veritatem, quia a saeculis sic est dispositum non potest mutari. Revera rex est: si homines eum nolunt regem, angeli tamen habent. Inscriptionem dico factam tunc cum fugeret David spiritualiter in speluncam. David fugiens Saul, latuit in spelunca, humilis, mansuetus et pius, fugiens superbum, immansuetum et impium: in qua etiam spelunca partem chlamydis ejus abscidit, in testimonium quod 131.0427B| eum occidere potuisset (I Reg. XXIV). Ita et Christus, quem superbia Judaeorum persequebatur et impietas justum, humilem et pium, latuit a cognitione Judaeorum in humana natura quasi in spelunca. Voluit videri, ut non cognosceretur, non cognosci, ut contemneretur; occulte inter homines ambulavit, faciens divina, patiens humana, donec in ligno suspenderetur, vel, cum latuit in sepulcro. Ibi enim qui eum persecutus? quia nulla historia legitur de titulo David qui hic est appositus, hoc trahit nos ad mysterium.
Miserere mei, Deus, miserere mei. Augustinus: Qui cum Patre miseretur tui in te clamat, miserere mei. Vox Christi capitis. Miserere mei, Christi latentis in spelunca, resuscitando et educendo in notitiam 131.0427C| gentium, miserere meorum in me, Deus, scilicet qui potes. Et debes, quoniam in te confidit anima mea, et meorum, quod per con notatur. Confidit, dico, et semper confidam. Et in umbra alarum tuarum sperabo, id est sub protectione duorum Testamentorum, vel in gemina charitate, vel, sub protectione misericordiarum tuarum protege me a frigore abundantis iniquitatis, et est metaphora ab avibus. Donec transeat iniquitas, id est tota hac praesenti vita, quia, sicut decedentibus justis semper succedunt alii, ita in hac vita decedentibus iniquis succedunt alii. Et merito sperabo, quia clamabo in me et in meis ut clamandum est, quia fervor charitatis clamor est cordis: hac semper aestuabit cor meum. Ad Deum altissimum, qui non exaudit nisi clamantem. 131.0427D| Quia altissimus est, non dissolutis manibus, non genibus debilibus intendendum est mecum. Altissimus est et proximus: Deus de longe, Deus de prope. Exhibitio praeteritorum spem praebet futurorum: longe a peccatoribus salus (Psal. CXVIII). Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII), Et hoc magna spe, quia clamabo ad Deum qui jam bene fecit mihi. Si enim cum inimici essemus (Rom. V). bene fecit, multo magis nunc. Misit de coelo et liberavit me. Hic Christus loquitur in humana natura, Deus Pater misit de coelo, id est de sede majestatis suae, non angelum, non archangelum, non quamlibet subjectam creaturam, quasi misericordiam indigenti, sed Filium misit, misit servientem 131.0428A| omni petenti. Misit itaque Verbum suum, de quo dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I). Et liberavit me de mortalitate et passibilitate, de conculcatione Judaeorum, et in mea liberatione liberavit et meos in spe. Dedit autem in opprobrium conculcantes me, Judaeos scilicet conculcantes sanguinem justi et contemptui habentes, magnum opprobrium, quia regnum et sacerdotium in quo maxime gloriabantur amiserunt, de civitate illa maxima in qua Dominum occiderunt ejecti sunt; et, in eadem paschali solemnitate captivati, diversi per mundum capsarii Christianorum facti sunt, quia servant libros legis et prophetarum quibus gentiles convincantur et fideles aedificentur, similes facti sunt caeco habenti speculum et 131.0428B| se ipsum in eo non videnti, sed praebenti aliis ad videndum: et tandem dabit in aeternum opprobrium similes cum illis qui conculcant Christum in membris suis. Quod autem misit, subjungit: Misit Deus misericordiam suam, id est, verbum suum infirmitati humanae compatientem. Et veritatem suam, et per illum misit veram cognitionem sui qua in coelestibus, ut et homines eum agnoscerent. Et eripuit animam meam, id est, vitam meam et meorum in me: de medio catulorum leonum, id est, de communi sententia, leonum, id est, principum Judaeorum et catulorum leonum, id est, Judaicae plebis quae, consentiendo crudelitati principum, facta est quasi catulus leonum. Et opus fuit ut eriperet, quia dormivi, id est, animam posui. Sed quia dormire 131.0428C| ambiguum est, quod de dormitione mortis hoc velit intelligi hoc modo determinat, conturbatus. Descriptio mortis: Dormivi conturbatus. Qui te conturbaverunt? filii hominum, id est, filii patriarcharum et prophetarum secundum carnem; non secundum imitationem. Quibus armis? Noli attendere cessantes manus, sed attende armatum os: quia dentes eorum arma. Reus est mortis (Matth. XXVI). Dentes, id est mordacia verba. Et sagittae, id est occulta consilia. Occidamus eum, ne forte mundus post eum abeat (Joan. XII). Et lingua eorum, id est mortis sententia, gladius acutus. Crucifige, crucifige (Joan. XIX). Sed quae cura quid illi in me machinentur? Exaltare super coelos, Deus. Exalta me hominem super angelos et archangelos, vel super patriarchas 131.0428D| et prophetas, ut per me Filium tuum exaltatum exalteris tu, Deus altus et gloriosus. Et gloria tua, gloria resurrectionis, unde tu eris gloriosus, exaltetur super omnem terram. Judaei noluerunt tibi gloriam dare in Judaea: sed tu, gloriam tuam manifesta per totum mundum, etsi non super paleas, tamen super grana. Istud fuit exsultanter interpositum, nunc redit ad illud. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae: laqueum paraverunt pedibus meis, id est, impedimenta affectioni et intentioni meae paraverunt, quae fuit ut resurgerem, et mundus post me abiret; illi autem occiderunt, in sepulcro posuerunt, munierunt sepulcrum cum custodibus: vel, secundum Cassiodorum, 131.0429A| « pedibus meis, id est, crepationi et promissioni meae, quia per hos pedes per mundum gradior in notitiam hominum. Increpatio de praeteritis vel praesentibus, promissio de futuris. » Vel, pedibus meis, id est, apostolis. Et incurvaverunt animam, id est, humiliaverunt quantum ad illorum opinionem, vel, morte presserunt et de coelo deponere voluerunt. Foderunt ante faciem meam foveam, ne ego proficerem; mortem mihi occulte et quasi ignoranti paraverunt. Sed ante faciem meam, id est, me sciente, me non ignorante eorum consilia. Et ipsi inciderunt in eam, non ego, quia mors mea fuit eorum excaecatio: vel, inciderunt in mortem aeternam. Confirmat nos his verbis, quasi dicens: Quid mihi facere potuerunt qui me persecuti 131.0429B| sunt? Se ipsos potius damnaverunt, ita et vobis nihil possunt facere. Quasi dicat, ipsi mihi parant foveam, quasi ignoranti et quasi invito: sed, paratum cor meum, Deus, ad mortis experientiam voluntarie obediens sum; paratum etiam cor meum, id est, meorum ad offerendum tibi sacrificium, et ideo cantabo corde, et psalmum dicam opere Domino, id est, honorem Domini: vel, ideo paratum cor meum, quia hoc modo, ero tibi canticum, id est delectatio. Et, ut ego cantem, exsurge, gloria mea. O corpus meum, nunc ignominia mea, factum gloria mea per immortalitatem et impassibilitatem, exsurge de sepulcro. Tu, dico, psalterium et cithara, faciens divina, patiens humana: faciens divina, psalterium; patiens humana, cithara. 131.0429C| In uno instrumento duo organa. Et quia hoc exsultanter dictum est, non dubitative, ideo subjungit: Exsurgam, et hoc, diluculo. Exsurgam, dico, et ad magnam utilitatem, quia confitebor tibi in populis, Domine, id est, in Judaeis faciam tibi fieri confessionem laudis, et non solum in Judaeis, sed etiam psalmum dicam tibi in gentibus, id est, in gentili populo, id est, bene operando faciam te laudari in gentibus. Merito te laudabunt Judaicus populus et gentilis, quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Videtur ordo praeposterus, quia veritas in coelis, id est, in angelis qua praepollent ubi pure et simpliciter paretur voluntati divinae: ad nubes vero, id est, praedicatores constituendos, opus fuit misericordia. 131.0429D| Potest tamen et in ordine sic legi: Domine, in coelo misericordia tua, quia homines miseros tu miseraris, et praebendo illis misericordiam, commutatione resurrectionis angelis associas, qui coeli dicuntur propter eminentiam virtutum, et sic in coelo misericordia. Et veritas tua, id est, vera cognitio qua angeli praepollent, descendit usque ad nubes, id est, usque ad homines tectos nube carnis, quia dedisti illam veram cognitionem et hominibus. Vel, misericordia tua, id est, misericors tuus magnificatus est usque ad coelos constituendos. Et veritas tua, in qua impletae sunt omnes promissiones, est valens usque ad nubes constituendas, ut non solum faciat coelos, id est, virtutibus sublimes, sed etiam 131.0430A| nubes, id est, praedicatores pluentes doctrinis, tonantes minis, coruscantes miraculis. Quod ut fiat, exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram, gloria tua. Exaltare, non quod Deus in se exaltari possit, sed exaltare apud notitiam hominum, assumptum hominem exaltando, ut, te exaltato, exaltetur super omnem terram gloria tua.
PSALMUS LVII. IN FINEM NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE. « Si vere utique justitiam loquimini, recte judicate, filii hominum. Etenim in corde iniquitates operamini in terra, injustitias manus vestrae concinnant. Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. Furor illis secundum similitudinem 131.0430B| serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas. Quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapientem. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens, intendit arcum suum donec infirmentur. Sicut cera quae fluit, auferentur: super cecidit ignis, et non viderunt solem. Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum; sicut viventes, sic in ira absorbet eos. Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Et dicet homo: si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra. »
ENARRATIO. Haec verba hujus psalmi referuntur in finem, id est, 131.0430C| in Christum, ad quem finem omnes justi tendunt, ad hoc proposita, ut tu, populus Judaicus, non disperdas David, id est, Christum in inscriptione tituli, id est, in mutatione regni sibi ascripti et acquisiti sanguine suo. Praecipue Judaei ad hoc monentur, deinde totum humanum genus, ut redempti per Christum non alium sibi regem constituant. Praevidit Propheta Christum apud Judaeos nasciturum in carne ad reparationem generis humani, et futurum ut Judaei, etsi ex multis praeconiis eum intelligentes nasciturum, tamen in eum non credentes, veritatem de eo in ore dicerent, sed malitiam in corde gestarent: Horum duritiam increpat sermo divinus, et omnium tam Judaeorum quam gentium qui hoc modo David, id est, Christum disperdere, id est, a se removere conantur, 131.0430D| loquentes veritatem in solis labiis. Dictum est de Judaeis: Populus hic labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me (Isa. XXIX). Monet ergo Propheta ut sint verba in vita et labia in factis.
Si vere utique justitiam homines loqui volunt, si Christum regem a se repellere nolunt, nemo est qui, inquisitus de veritate, non respondeat id quod verum est, id est, quod facile est, quia manus Psalmatoris in cordibus hominum naturaliter legem vitae inscripsit: Quod tibi non vis, alii ne feceris (Tob. IV). Hic omnis justitia et omnis lex continetur, non solum quod vitandum, sed quod sit sequendum. Hoc omnes intelligunt, id est, habet omnis homo quod ei displicet furtum, homicidium, adulterium et quod non vult 131.0431A| sibi fieri. Si qui autem putant aliquid deesse, scripsit Deus legem et posuit ante oculos hominum, ut justitiae inexcusabiles essent, ut alterutra alteram confirmet. Unde dictum est: Praevaricatores legis, redite ad cor (Isa. XLVI). Sed quia non sufficit veritatem scire, nisi etiam facere quis studeat, sic omnes hortatur sermo divinus, et praecipue Judaeos utraque lege eruditos, quasi ita proponens: Scio quia veritatem de Christo loquimini dicentes: Magister, scimus quia verax es (Matth. XXII): Et, Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? (Matth. XIX.) Sed si justitiam, id est, veritatem loquimini, et illam vere, id est, sine dolo, scilicet ut aliud non sit in ore quam in corde. Utique et si eam loquimini uti decet, recte judicate, id est, recte discernite quid 131.0431B| sit veritatem loqui, non est enim speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV), sint verba cordi consona, filii hominum, id est, filii patriarcharum et prophetarum qui in hac veritate perstiterunt, vel filii hominum, id est, mortales. Quasi dicat: Ideo vos ista moneo, quia in corde aliter agendum quam ratio monstrat, et disponitis et actu expletis. Etenim in corde iniquitates operamini. Quasi dicat: non solum cogitatis mala in corde, sed etiam in corde operamini ea. Augustinus: « Quidquid cogitatur et in actum non ducitur, non ideo quod quis non vult, sed quia non potest, pro facto, Deus reputat. » Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Quasi dicat: In corde peccatis et delectatione et consensu, quae jam est secunda 131.0431C| mors. Et hoc facitis in terra, quae ad hoc vobis data est, ut aequitatem servetis, vel, in terra, id est, in terrenis affectionibus, in ira, odio, invidia, vel terrenis dediti, et non sufficit vobis mala operari in corde, sed praebetis membra vestra arma iniquitatis. Injustitias manus vestra concinnant, id est, mala opera continuant. Non enim resipiscitis a peccatis. Haec est concinnatio peccati. Fecit quis adulterium? timens propalari, interfecit hujus rei suspectum. Forte hujus caedis quis conscius fuit? illum quoque perimere cogitavit, et non cogitavit ut se redimeret a laqueis inimici. Unde Isaias: Vae illis qui trahunt iniquitates suas ut restim longam (Isa. V). Quasi dicat: Et unde illis miseris tanta excaecatio? Alienati sunt peccatores a vulva. Peccatores, id est, legis Dei transgressores, 131.0431D| non solum scriptae et naturalis, alienati sunt a vulva, id est, reprobati sunt a Deo in ipsa conceptione secundum praescientiam Dei juxta illud: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Mal. I). Erraverunt ab utero, id est, postquam nati sunt, semper in errore et perfidia perseveraverunt; locuti sunt falsa, id est, ipsam perfidiam ore manifestaverunt, si de Judaeis, Non est hic homo a Deo qui Sabbatum non custodit. Et, daemonium habes (Joan. IX, VII et VIII). Vel, alienati sunt a vulva catholicae matris, id est, in ipsis initiamentis Ecclesiae, in quibus quasi in ea ad vitam concipi debuerunt, alienati sunt, non recte illa sacramenta suscipientes Judaei legalia instituta, haeredici ecclesiastica sacramenta. Et ab utero, id est, a 131.0432A| parturitione illius matris erraverunt. Si Judaei, ab Ecclesiae utero in quo debuerunt informari et instrui: vel haeretici, antequam in utero illius matris formati et eruditi essent, exeuntes ab ea, et praedicare praesumentes quod non didicerunt, abortivum fecerunt. Quam parturitionem Ecclesiae si patienter feras, formaris, si impatienter, excuteris dolore quidem matris, sed malo tuo. Furor illis secundum similitudinem serpentis. Quasi dicat: Et hic talis furor ideo est, quia praedicatores veritatis audire nolunt, quomodo legitur de Stephano quod clauserunt aures et ierunt in lapides. Furor illis secundum similitudinem serpentis, cujus serpentis naturam subjungit: Sicut aspidis surdae non naturaliter, sed obturantis aures suas. Componitur obturo, ex ob et ture. Sacerdotes jacentes 131.0432B| in templo, et soliti audire divinas voces, ture implebant aures famulorum, ut non audirent: Non omne, quod ad similitudinem ducitur, re ipsa probatur. Non ideo incantator hic ducitur ad similitudinem, ut hortetur fieri incantatos. Aspis enim ab incantatore de tenebrosa caverna in lucem evocatur, recusans audire voces quibus se cogi sentit, allidit unam aurem terrae, et de cauda obturat alteram. Et praedicator tenebrosis mentibus incantat, ut eas in lucem veritatis educat. Si praesens vita te delectat, aurem terrae affixisti. Si tuis praeteritis delectaris, quo jam tergum ponere oportet, ut ea quae nobis promittuntur indamus, aurem de cauda obturasti. Sapienter Stephanus incantabat, quia Judaei non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur. 131.0432C| Sed ut aspides surdi erant Judaei, quia obturaverunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum (Act. 7). Quamvis obturent aures, quanquam veritatem in dolo loquantur, tamen Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum, id est, maledica verba, quibus lacerare nituntur caput et membra, destruet propriis sermonibus et propriis verbis eorum: ut cum dixerunt: In qua potestate haec facis? et Dominus: Et vos respondete mihi, Joannis baptisma de coelo est, an ex hominibus (Matth. XXI.) Si dicerent, ex hominibus, timebant lapidari, quia Joannes summus propheta habebatur. Si de coelo, posset eis dici: Quare ergo mihi non creditis quem Joannes praedicat? et ita confusi abierunt. Et illud: Haec mulier modo deprehensa est in adulterio, et lex jubet hujusmodi 131.0432D| lapidare (Joan. VIII). Si diceret Dominus debere lapidari, minueret tantam famam pietatis: si negaret lapidandam, judicaretur legis praevaricator. Inclinavit autem se Jesus, et scripsit in terra: Si quis sine peccato vestrum, primus mittat in eam lapidem. Quasi diceret: Lex data est et servanda, sed videte si vos ipsi eam custodiatis. Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum. Et illud: Si licet censum dari Caesari, an non? Si diceret debere dari, arguerent eum quod tributarios eos vellet facere: si negaret, dicerent eum velle ut iram Romanorum principum incurrerent. Sed ait Dominus: Afferte mihi numisma census: quo allato, quaesivit: Cujus est imago haec, et superscriptio? Dicunt: 131.0433A| Caesaris. Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII): id est, nummus Caesaris reddatur Caesari, nummus Dei, qui in vobis est, reddatur Deo: et sic propriis eorum sermonibus convicti sunt. Et molas leonum, id est, violentas et apertas damnationes, ut, Crucifige, crucifige (Joan. XIX). Confringet Dominus quando resurrexit, et mors illi ultra non dominata est. Et, Domino confringente, ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens, comparabiles sunt hiemalibus aquis quae ad tempus tument, mox defuturae. Ideo cessabunt, quia Deus intendit arcum suum, id est, comminationes per bellatores suos, illud facit, minas facit, et nondum ferit. Ad hoc autem minatur, ut infirmos se sentiant quibus minatur, juxta illud: Domine, quid me vis 131.0433B| facere (Act. IX)? Et hoc est quod dicit, donec infirmentur. Quod si se erigant, si infirmari noluerint, ne time, quia haec est eorum praesens damnatio. Sicut cera enim quae fluit, auferentur ab essentia sua, quae est adhaerere Deo. Quomodo auferentur, et a quo igne? Supercecidit ignis superbiae, concupiscentiae et irae, et non viderunt solem. Magna ira Dei, quod impii traduntur desideriis suis pravis, ut non valeant resistere concupiscentiis. Hic est ille ignis a quo absumuntur penitus, et deficiunt ab essentia sua, devastantibus eos concupiscentiis suis. Inde dicuntur fluxi et soluti: unde? nisi ab igne concupiscentiae, etsi hanc poenam esse pauci attendant. Quid autem ait, Propterea tradidit illos Deus in concupiscentiis (Rom. I). Quod aperte pro poena 131.0433C| posuit, ut est: Si quis enim fecerit furtum, lumen oculorum amisit. Age ergo, si amitteret lumen corporis, planum omnes haberent non parcere Deum illi; et, cui pereat lumen cordis, illi parcit? Supercecidit ignis, id est, magno pondere eos pressit. Vel, supercecidit ignis, a potentia et a vindicta Dei venit ille, animum consumens et obtenebrans. Et illo igne devastati et excaecati non viderunt solem justitiae, Dominum Christum non cognoverunt, a quo illuminari debuerunt. Unde dicitur: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Eph. V). Unde dicturi sunt in judicio: Sol non ortus est nobis, et justitiae lumen non luxit nobis (Sap. V). Ignis ille est incentiva vitiorum. Et ille ignis absorbet eos sicut viventes, sicut in ira. Quasi 131.0433D| dicat: non solum post mortem sensuri sunt iram Dei, sed et nunc irae est Dei quod adhuc viventes ignis eos concupiscentiae absumit. Propterea autem sicut viventes, quia non est haec vera vita, vel, quia vivere videntur, cum vere mortui sint. Non enim in anima eorum per quem vivit anima, id est Deus, sicut in ira, quia post mortem praefixa et vera ira, vel quia scriptum est: Tu autem, Domine virtutum cum tranquillitate judicas (Sap. XII). Non enim Deus irascitur, sed videtur iratus quibus infert. Et quia hoc de temporali eorum poena dictum vult intelligi, ideo increpative convertens se ad eos, dicit: Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum. Quasi dicat: Talibus poenis jam traditi estis vos impii antequam 131.0434A| manifestis tormentis appareat quorsum vestra voluptas temporalis vergat. Rhamnus genus spinarum dicitur esse quod primo quasi herba est, post in spinas surgit, id est, antequam ista voluptas, quae spinosa est, id est, plena multis sollicitudinibus, evadat in poenam, supercadit ignis concupiscentiarum qui prohibet eos videre solem justitiae. Et merito, quia nolunt medicinam compunctionis, cadit super eos ignis poenalis. Quantus ignis super quem cadit solem justitiae non videt, quia datus in concupiscentias a Deo recedit: Laetabitur justus cum viderit vindictam. Quasi dicat: et hoc non videbit, id est, non intelliget scilicet poenam esse impunitatem scelerum, non misericordiam. Et ille laetabitur cum viderit hanc esse vindictam Dei, cum mali traduntur in desideria 131.0434B| cordis sui. Non laetabitur de vindicta, sed quia manus suas lavabit in sanguine peccatoris, id est, opera sua mundabit in perditione peccatoris, non gaudebit de impunitate scelerum ut ille. Sed per compunctionem et poenitentiam emundabit opera sua a peccatis. Lapsus enim praecedentis corrigit sequentem. Unde Salomon: Stulto pereunte, sapiens astutior fit (Prov. XIX). Si justus est, quid habet quod lavetur? Sed justus ex fide: fidelis enim jam incipit vocari justus. Hic cum videt vindictam quae fit impiis in hac vita pensat eam, et in alterius proficit poena. Et lavando manus, dicet homo, id est, ratione utens: Si utique est fructus justo in terra, id est, in hac vita, sicuti est: justus enim non solum in futura vita habet justitiae praemium, sed etiam in praesenti, quia gaudet 131.0434C| in spe. Vel hunc fructum habet quod non permittitur gaudere de impunitate peccati, vel hunc, ut qui justus est justificetur adhuc (Apoc. XXII): sicut impius hunc fructum habet suae injustitiae et in hac vita, ut cum in sordibus sit sordescat adhuc (Ibid.). Quasi dicat: Si hic fructus est justo in hac vita, ut justificetur adhuc, ergo necessarium est ut qui in sordibus est sordescat adhuc.
PSALMUS LVIII. IN FINEM NE DISPERDAS DAVID, IN TITULI INSCRIPTIONE QUANDO MISIT SAUL ET CUSTODIVIT DOMUM EJUS, UT INTERFICERET EUM. « Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva 131.0434D| me. Quia ecce ceperunt animam meam, irruerunt in me fortes. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine: sine iniquitate cucurri et direxi. Exsurge in occursum meum, et vide, et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes, non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? Et tu, Domine, deridebis eos, ad nihilum deduces omnes gentes. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Deus ostendit mihi super 131.0435A| inimicos meos, ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine. Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione, in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob et finium terrae. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exaltabo mane misericordiam tuam. Quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae. Adjutor meus, tibi psallam, 131.0435B| quia, Deus, susceptor meus es, Deus meus misericordia mea. »
ENARRATIO. Dominus noster Jesus Christus, caput nostrum, orat in hoc psalmo, et orando docet nos orare. Docet etiam nos de peccatis non desperare, imo pro his sollicitos esse, cum Judaei, tanta phrenesi arrepti, ut medicum et salvatorem suum occiderent, poenitentiam agentes, multi salvandi sunt; et gentes penitus Deum oblitae, manufacta adorantes, non penitus sunt rejectae. Quomodo nobis non sit desperandum, ostendit titulus hoc modo: Haec referuntur in finem, ut saepe jam dictum est, ad hoc proposita, ne tu quisque qui salvari cupis, ne disperdas inscriptionem tituli David, id est Christi, denegando ei regnum in te, 131.0435C| non credendo in eum, et prave vivendo: inscriptione dico, facta quando misit Saul, et caetera. Legitur in historia (I Reg. XIX), quod Saul misit ad domum David, qui comprehenderent noctu et occiderent, sed Michol filia Saul, uxor David, liberavit eum, ponens idolum pro eo, et cooperiens in lecto. Inscriptus est titulus Rex Judaeorum, quod nos ab historia ad mysterium trahit. Non est autem corruptus, quia Christus moriendo Rex est constitutus; quod dicit, quando misit Saul ad custodiendam domum, ad corpus Christi refertur. Mortuus autem Christus in sepultura est positus, ad quam quasi domum Saul, id est regnum Judaeorum, custodes adhibuit ut interficeretur, non quantum ad caput quod jam mortuum erat, sed quantum ad corpus. Hoc enim erat Christum maxime 131.0435D| occidere, gloriam resurrectionis auferre, in quo vocanda erat Ecclesia corpus Christi.
Eripe me de inimicis meis, Deus meus. Vox capitis. Deus omnium per naturam, meus per singularem gratiam, qua sum immunis a peccato, vel per singularem obedientiam. Eripe me caput de inimicis meis Judaeis, qui mihi praecipue inimicantur, ut cum me morti tradant, non ibi detinear; vel a diabolo et ministris ejus libera, non ut tribulentur, sed ut illis non incorporentur. Et ab insurgentibus in me libera me, omnibus tam Judaeis quam gentibus persequentibus membra mea. Et de viris sanguinum salva me, quasi non solum insurgentibus, sed etiam interficientibus, Judaeis praecipue, qui quasi jus haereditarium 131.0436A| posteris suis meum sanguinem reliquerunt (Matth. XXVII), ipsi me caput interfecerunt, illi membra occiderunt. Et opus est ut eripias, quia ecce ceperunt animam meam, id est vitam meam, quantum ad illorum opinionem: quod in hoc apparet, quia irruerunt in me fortes, id est, membra illius qui fortis, id est, de se praesumens, dictus est. Unde dictum est, Fortis alligavit fortem (Matth. XII), bene, irruerunt et non praevaluerunt: quia venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV); vel de temporalibus praesumentes, vel, quod pejus est, suam justitiam constituentes, de meritis nimium praesumentes. Irruerunt in me, id est, me velut hoedum, id est peccatorem, deputantes occiderunt, ideo ab Agno redimi non meruerunt. Illi irruerunt, sed in me nullum 131.0436B| peccatum invenerunt. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Iniquitas in alios, peccatum in me, non sum transgressus legem tuam. Non enim veni solvere legem, sed implere (Matth. V). Ergo gratis irruerunt. Nam sine iniquitate cucurri, et direxi. Nulla illecebra hujus vitae detinuit ad currendam virtutum viam, et meo exemplo alios direxi: factus est Christus particeps nostrae infirmitatis et nostrae iniquitatis, ut per hoc quod communicavit nostram infirmitatem, solveret nostram iniquitatem: et hoc est quod dicit, direxi. Sed tu, Domine, exsurge in occursum meum, id est, occurrat auxilium tuum proposito meo. Et vide, id est, da videri quid curram, quid dirigam, juxta quod dicitur Abraham: Nunc cognovi quod times Dominum (Gen. XXII). Fac 131.0436C| illos cognoscere et credere, non esse distortum quod regula inconcussae veritatis est directum; vel exsurge in occursum meum, id est, da intelligi excellentiam tuam per resurrectionem meam, ut ei intelligatur occurrere, id est, convenire aequalitas mea. Et post resurrectionem intende ad visitandas omnes gentes, qui visitasti Judaicam gentem per me. Intende per praedicatores tuos, ut visites omnes gentes, quasi infirmas et non valentes se erigere, nisi aliena ope. Tu, dico, intende, qui potes, qui es Deus virtutum, id est, supernorum civium. Idem Deus Israel, id est, hominum videntium te. Vel Deus virtutum, gubernando eas ne ruat: factus Deus Israel, redimendo a peccatis. Et hoc modo visita omnes gentes, miserere omnibus operantibus aequitatem. Hoc est aequitas, ut 131.0436D| qui peccatum et vult ut Deus non puniat, ipsemet puniat, ipse judicet. Si quid boni facit, non sibi, sed Deo attribuat; si quid mali, sibi imputet, et non refundat culpam in auctorem. Quod Deus odit, ipse odiat: quod Deo displicet, et illi displiceat, si ei placere desiderat. Non autem miserearis omnibus qui operantur inquitatem. Hoc da intelligi, quod duobus modis accipitur. Uno, ita: Nulli omnino iniquitati parcit Deus quam admittit homo. Iniquitatem admittis? prorsus impunita non erit, si tu non punis, punit Deus. Vis ut Deus non puniat? punias tu. Altero, ita: Est quaedam maxima iniquitas, quam qui operatur, Deus illi non miseretur, cum defenduntur peccata non quod dicatur peccatum non esse peccatum: 131.0437A| nemo enim est adeo exsors ab humana natura ut dicat furtum vel homicidium et caetera hujusmodi, non esse crimen; sed bonum faciens, sibi imputat, malum Deo: cum facit quis perjurium, furtum, adulterium et talia multa, judicat malum esse, sed imputat Deo, dicens: Si Deus nollet, non hoc facerem. Aliter: Intende ad visitandas omnes gentes, et si non paleas, tamen grana. Non autem miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, scilicet illam spiritalem, et maxime scilicet qui Dominum vitae auctorem interfecerunt. Non solum occiderunt servos, sed et filium. Et revera visitabis omnes gentes, quia convertentur ad te ab idolis suis, et si ad vesperam, id est sero, scilicet in sexta aetate, vel ad vesperam, id est, post ascensionem, et post missionem Verbi 131.0437B| Dei. Et famem patientur, famem verbi Dei, juxta illud: Ecce inducam famem super terram, non famem panis neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Dei (Amos VIII). Ut canes, id est, similes canibus qui recurrunt ad vomitum, vel ut canes, id est avide, vel cognoscentes et confitentes se peccatores et immundos. Vel non solum convertentur, sed etiam esurient alios sibi incorporare, ipsi existentes ut canes, id est, comparabiles canibus, vel ut canes, id est, vigilantes et latrantes, id est, docentes. Canes summa sagacitate et velocitate lupos et latrones a praesepibus arcent suis latratibus: ita fideles de gentibus, de quibus hic agitur, facti praedicatores, ut Ambrosius, Augustinus, Hieronymus et alii multi, et infideles, haereticos, falsos Christianos ab Ecclesia 131.0437C| repellunt. Et circuibunt civitatem, id est, Ecclesiam gentium, praedicando, muniendo ab occursu haereticorum et falsorum Christianorum. Ut canes, crapulam malam eructabat, qui dicebat: Jejuno bis in Sabbato (Luc. XVIII); famem bonam patiebatur, qui dicebat: Deus, propitius esto mihi peccatori (ibid.). Ecce, subaudis quomodo circuibunt, scilicet praedicando. Nam loquentur in ore suo, id est, convenienti, non erubescentes coram regibus sermones Dei. Et hoc cum magna fiducia, quia gladius in labiis eorum. Gladius bis acutus, id est, verbum Dei: bis acutus, vel quia utroque Testamento percutit, vel quia prius resecat propria auctoris vitia, deinde aliena. Unde Apostolus: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, 131.0437D| ipse reprobus efficiar (I Cor. IX), scilicet hic gladius, Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X). Quoniam quis audivit? Hoc enim dicere, hoc stomachari. Domine, quis credidit auditui nostro (Isa. LIII)? Est niti gladio. Vix est cui reveletur brachium Domini, quantum ad desiderium et famem praedicantium. Et tu tamen, Domine, deridebis eos, id est, quanquam illis difficile videatur, tibi tamen facile erit conversionem facere de omnibus gentibus; et hoc modo ostendens praedicatores tuos quasi dignos risu, quia omnes gentes ad nihilum deduces, in eo quod gentiliter vivunt, omnes, scilicet illos, qui inter gentes sunt grana. Vel revera loquentur in aperto verbum Dei, et illud erit quasi 131.0438A| gladius in ore eorum, nullius vitia palpans, sed omnia resecans putrida: et ideo cum tanta fiducia agent. Quoniam quis audivit, subaudis, talia? virginem parere, mortuum vitam dare. Non sunt haec humana, sed divina: et ideo cum magna fiducia. Et tu, Domine, deridebis eos. Quasi dicat: Cum gentibus sic facies; et tu quem ipsi contempserunt, deridebis eos, scilicet operantes iniquitatem Judaeos, ostendes in futuro dignos risu. Omnes autem gentes quantum ad grana deduces ad nihilum in eo quod gentes, id est gentiliter viventes. Fortitudinem meam ad te custodiam. Quasi dicat: Et illa gentium conversio fiet per fortitudinem meam et meorum, quia mea fortitudo et meorum accusabit infirmitatem eorum. Quam fortitudinem ego custodiam, si ad te referam, 131.0438B| si nihil de me praesumam. Et mei similiter suam perseverantiam ad te custodient. Fortitudo animae est sapientia et virtus: sed neque per se sapit, neque per se valet. Est autem quaedam regio certa incommutabilis veritatis: ad quam accedens, illuminatur; recedens, tenebratur. Merito ad te, quia tu Deus susceptor meus es: Deus omnium per naturam, susceptor meorum per gratiam: Deus omnium creatione, meorum susceptor recreatione, vel susceptor causae meorum contra impugnatores. Et ideo est Deus meus, id est, illum mihi Deum facio, id est illum praecipuum habeo. Et in hoc apparet quod meus, quia misericordia ejus praeveniet me: praeveniet jam ut incipiam illi haerere. Praeveniet, ut perseverem, qui dedit velle, dabit et perficere. Vel ad 131.0438C| caput, praeveniet me, quia immunem a peccato creavit. Praeveniet etiam ante clarificationem, ut cognoscat Deus, sicut per vocem Centurionis dixit: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII). Vel ante clarificationem praeveniet, quia constantem in passione faciet. Et hoc scilicet quod ejus misericordia me praeveniet, Deus ostendit mihi super inimicos meos, in his quibus misertus non est, ostendit Deus quantum sit quod misertus est mei. Non enim cognoscuntur bona virtutum, nisi ex comparatione vitiorum. Corpus enim Christi transgressum inimicos suos ex illa supereminentia Dei quam habet, videt manifeste quantum acceperit, quantum illi amiserint. Sicut in consideratione plumbi vel ferri ostenditur quanti sit aurum, ita ostendit Deus quantam circa meos habuerit 131.0438D| misericordiam, in illis erga quos exercuit justitiam suam, ut faceret eos vasa in contumeliam. Et tamen, o Domine, quanquam sint inimici, quanquam meruerint, ne occidas eos interius, jam occisos eos exterius, ne deleas eos de terra. Ne quando obliviscantur populi mei, id est, ne populi gratia aliquando obliviscantur illius populi qui fuit meus, semper habeant in exemplo ne superbiant: quia si ego non peperci naturalibus ramis, id est Judaeis, multo minus parcam inserto oleastro (Rom. XI), id est, gentili populo si superbiat. Multae sunt causae, pro quibus Judaei non sunt statim de terra deleti. Ad custodiendam domum ejus, id est sepulcrum. Nullum poterunt habere refugium, quin convicti eum resurrexisse 131.0439A| confiteantur. Prophetias et libros veteris legis aut non haberemus ex toto, vel si haberemus, correcti non essent. Cum B. Hieronymus secundum Hebraicam veritatem fere omnia scripta septuaginta Interpretum correxisset, et nos etiam adhuc si dubitamus in aliqua littera, ad eos recurrimus. Prophetia etiam non impleretur, quae dicit: Reliquiae Israel salvae fient (Isa. X; Rom. IX). Et ideo ne interim occidas eos, quod inutile esset: quod autem necessarium est, hoc age, disperge illos per mundum in virtute tua, qui praesumentes de sua, tuae justitiae subjecti esse noluerunt. Et depone eos a sacerdotio, a regno, a superbia sua. Tu dico, Domine protector meus, ne deficiam sub onere tribulationis, protector contra impugnatores. Noli illos occidere, sed occide delictum oris eorum, 131.0439B| hoc scilicet, Regem non habemus nisi Caesarem (Joan. XIX). Sermonem labiorum ipsorum. Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Et comprehendantur, id est convincantur, in superbia sua. Ostendatur illis a te quanta fuerit eorum superbia, cum talia dicerent, et talia facerent in vitae auctorem. Da illum vivere, quem omnino exstinguere quaesierunt, et sic comprehendas. Advertent enim se frustra et de sola superbia vitam voluisse occidere, sicque sentiant factum suum irritum cessisse, facinus de superbia remansisse, et per hoc convertentur. Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione, id est, per annuntiationem et praedicationem erunt in consummatione, id est, perfectione reparationis suae. Quidam ex ipsis non de 131.0439C| merito suo, sed de exsecratione, id est maledicto, quia quasi maledictum eum crucifixerunt. Maledictus autem omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI), id est homo. Non enim poterat crucifigi ex divinitate, et de mendacio corruptorum testium reparabuntur ad vitam, qui occiderunt vitam. Et hoc ex divitiis bonitatis divinae, scilicet in ira consummationis. Vel annuntiabuntur in consummatione, ut prius de exsecratione, id est, de eo quod prius exsecrantes erant. Tu discipulus illius sis (Joan. IX). Et mendacio, id est, de eo quod prius mendaces, quia corrumpunt custodes, ut dicerent falsum testimonium, quod venissent discipuli ejus, et illis dormientibus furati essent Jesum (Matth. XXVII). De his omnibus annuntiabuntur, id est docebuntur, 131.0439D| ut discant Christi nomen non exsecrari, discant de eo non mentiri, ad hoc, ut sint in consummatione, id est, in numero consummatorum, id est bonorum. In ira, quam illis demonstravit interius imminere sibi, et qua consumerentur in futuro, nisi consummarentur in praesenti. Et hoc in ira consummationis, id est, in demonstratione futurae irae imminentis quae sequitur non conversos, irae dico, consummantis eos. Et non erunt, scilicet impii et blasphemi, ut antea. Et tunc scient, quia Deus dominabitur Jacob et finium terrae. De qua ira Apostolus: Ubi abundavit peccatum, id est, postquam cognoverunt se peccatores et infirmos, et ideo egere medico, qui suum meritum prius constituebant, et hanc cognitionem habuerunt 131.0440A| ex eo, quod sibi imminere iram Dei intellexerunt: superabundavit gratia (Rom. V), id est, remissio peccatorum gratis data. Tunc, inquam, scient, quia Deus cujus potentiam non intellexerunt cum dicerent, Regem non habemus nisi Caesarem (Joan. XIX), dominabitur Jacob, id est Judaici populi, et non solum Jacob, sed et finium terrae, id est, gentium. Et hoc illis ostendetur, quia convertentur, subaudis ad fidem Christi, a quo prius erant aversi, licet ad vesperam, id est, tarde post interfectionem Christi. Antea enim debuerunt converti cum illis praedicaret, vel ad vesperam, id est in finem mundi, cum reliquiae salvae fient (Rom IX.) Et famem patientur ut canes, id est, humiliabunt se, cognoscent se peccatores et egere misericordia Dei ut gentes, quas prius 131.0440B| canes, id est immundos, judicabant, cum de sua justitia praesumerent, vel patientur famem lucrandi alios, et sibi incorporandi. Meliores tunc canes erunt, quam modo homines, cum legem in qua modo delinquunt, fideliter defensare contendent, et ferocem belluam religiosis latratibus insequentur; vel convertentur ad vesperam, id est, ad auditionem mortis vespertinae. Et circuibunt civitatem. Ut canes circuibunt civitatem, scilicet vigilantes et latrantes, id est docentes populum Judaeorum. Vocatur autem haec civitas circumstantiae, quia ista una gens circumdata est toto mundo. Praedicando ergo per totum mundum, circuibunt illam civitatem, ipsi, scilicet qui primi impugnabant nomen Christi, dispergentur per totum mundum ad manducandum, id est, ad lucrandum 131.0440C| alios. Si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. Haec est illa fames, id est, si non poterunt tot lucrari quot volent. Murmurabunt contra Dominum, dicentes? Domine, quis credidit auditui nostro (Isa. LIII)? Quasi dicant: Nullus. Quasi dicat: Et totum hoc non erit per illos. Ego autem, scilicet caput in membris meis ex utraque pariete conjunctis, cantabo fortitudinem tuam, id est, frequenter et assidue praedicabo resurrectionis triumphum, arguendo, obsecrando, increpando. Et exaltabo, id est, exsultando proferam meis misericordiam tuam, qua vocas, qua justificas, mane, id est, cum jam te videbunt, remotis tenebris incredulitatis. Ideo tuam misericordiam, quia factus es susceptor meus, in passione dando constantiam, et meorum in me. Et refugium meum, 131.0440D| resuscitando, vel refugium meorum, ad quem confugiant interius, cum tribulantur exterius. In die tribulationis meae capitis et membrorum, vel susceptor meus redditur ad hoc quod dixit, misericordiam meam; refugium meum, ad hoc quod dixit fortitudinem tuam; Adjutor meus, dando perseverantiam in obedientiam, tibi psallam, id est, ad honorem nominis tui bene operabor. Et merito tibi, quia tu Deus creatione, susceptor meus es, de massa perditorum separans. Deus autem meus, in eo quod es misericordia mea factus creatione secunda. Deus, quia creasti; misericordia, quia bonum recreasti. Potest et sic legi: Intende ad visitandas omnes gentes; non autem miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, 131.0441A| id est, Judaeis singularem iniquitatem operantibus, auctorem vitae eorum occidentibus. Et tamen illi, id est Judaei, convertentur, etsi ad vesperam, id est, tarde, scilicet post ascensionem Domini. Multi enim ad praedicationem apostolorum sunt conversi. Et famem patientur ut canes, id est, cognoscent se peccatores et egere misericordia Dei, ut canes, id est ut gentiles, quos ipsi prius de justitia et lege praesumentes, canes, id est, immundos vocabant. Prius enim isti non crediderunt, ut delictum istorum esset salus gentibus, ut postea salus gentium esset horum salvatio. Et circuibunt civitatem, ut prius dictum de gentibus. Et gladius in labiis eorum, id est, verbum Dei in ore eorum, verbum dico, gladius subaudis ad interficiendum, juxta illud, Aliis sumus odor mortis 131.0441B| in mortem (II Cor. II). Ideo gladius et non medicina, quoniam quis audivit? subaudis illos: vix aliquis. Et quia verbum Dei audire noluerunt, tu, Domine, deridebis eos, tandem ultimo judicio eos examinans, ostendes eos dignos risu, quod se erexerunt contra te, quia ad nihilum, id est ad perditionem aeternam, deduces omnes gentes, id est, in gentilitate permanentes. Ego autem fortitudinem meam ad te custodiam, illi vero ad se, et ideo cadent. Ne tamen occidas eos, scilicet exterius, ne deleas eos de terra. Ne quando populi illi obliviscantur mei, id est legis meae, non enim omnes digni sunt morte. Potius occide eos interius, hoc modo, duc eos in confusionem. Disperge eos in virtute tua, occide delictum oris eorum. Cognoscant se deliquisse, et comprehendantur, 131.0441C| id est, convincantur in superbia sua, cognoscant se superbe egisse contra te et sine ratione. Et non solum comprehendantur in superbia sua, sed de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione, id est, cognoscentes exsecrationem fuisse quod fecerunt et mendacium, annuntiabuntur a doctoribus in consummatione, id est, in perfectione, et hoc in ira consummationis, non consumptionis, ostensa illa ira imminente eis. Et tunc scient quia Deus quem tantum hominem putaverunt, dominabitur Jacob et finium terrae, id est, super Judaeos et super gentes. Et revera finium terrae, id est gentium, quia convertentur ad vesperam, id est, in ultima aetate illae gentes. Secundum hanc lectionem et caetera in hunc modum, ut supra.
PSALMUS LIX. IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR IN TITULI INSCRIPTIONE IPSI DAVID IN DOCTRINAM, CUM SUCCENDIT MESOPOTAMIAM SYRIAE ET SYRIAM SOBAL, ET CONVERTIT JOAB, ET PERCUSSIT EDOM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILLIA. 131.0441D| « Deus, repulisti nos et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nobis. Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia commota est. Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua, et exaudi me. Deus locutus est in sancto suo, laetabor et partibor Sichimam, et convallem tabernaculorum metibor. 131.0442A| Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus, Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum, mihi alienigenae subditi sunt. Quis deducet me in civitatem munitam: quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis. In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos. »
ENARRATIO. Legitur in libro Regnorum David omnes istos superasse, quos in titulo legimus; sed non ibi invenitur eum aliquid succendisse. Hoc ergo additum trahit nos ad mysterium. In finem ergo, hoc est, in Christum, 131.0442B| referenda sunt haec, qui multis modis finis dicuntur, et dicuntur pro his, id est, in persona illorum, qui commutantur, id est, qui de tenebris fiunt lux in tituli inscriptione. Scriptus est titulus super crucem Domini. Hic est rex Judaeorum (Matth. XXVII). Mutantur in hujus tituli inscriptione, qui in regnum Christi transeunt a regno diaboli: qui deserunt mundum, et sequuntur Deum. Sequitur: ipsi David in doctrina. Mutantur, non ut sibi vivant, sed ipsi. In doctrina, hoc est, qui regnum terrenum nec terrena appetunt, ut ipse ait: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII). Fecit autem Christus hanc mutationem, ignem mittendo in terram, non ignem materialem, sed carnalem. Et percussit ea non materiali gladio, sed verbo divino. Succendit illo igne 131.0442C| Syriae Mesopotamiam, id est, illam Mesopotamiam quae erat in Syria. Mesopotamia interpretatur elevata vocatio: Syria, sublimis. Succendit ergo Judaeos vocatos ad fidem, elevatos per legem, sublimes tamen, id est, de se praesumentes, hoc in eis combustum est. Sobal interpretatur vana vetustas. Percussit ergo Syriam Sobal, id est, gentiles morantes in vana vetustate, id est, in divitiis, in potentia hujus saeculi, et in doctrina saeculari, et in his omnibus sublimes, id est, majores Judaeis, quia elegit Deus infirma, ut confundat fortia, et quae stulta sunt, ut confunderet hujus saeculi sapientes (I Cor. I). Et convertit Joab: Joab, id est, inimicus, convertit inimicum, id est diabolum retro, quia principem mundi ejecit foras. Vel convertit inimicum, faciendo de injusto 131.0442D| justum. Vel Joab interpretatur pater, quia conversos quosdam patres fecit, id est praedicatores. Ideo terrenus imperator percussit verbi divini gladio terrae adhaerentes ut adhaererent Deo. Et omnes hos percussit in valle Salinarum. Per vallem humilitas: per salinas, sapor est intelligendus; quia conversi ad Christum, humiliantur sapienter, id est pro aeternis, non fatue, id est pro temporalibus. Non enim pro his patiuntur. Salinae sunt foveae juxta mare, ubi aqua marina colligitur ad sal conficiendum. Et percussit haec gladio divini verbi, administrante illum gladium septiformi gratia sancti Spiritus. Cujus septenarii partes sunt tres et quatuor, quae ad se invicem multiplicata, reddunt duodecim. Per quatuor, accipimus quatuor 131.0443A| mundi partes: per tria, fidem sanctae Trinitatis, qua totus mundus a quatuor partibus convocatus est gladio verbi Dei et administratione septiformis gratiae sancti Spiritus. Et percussit haec millia, id est, ad perfectionem et unitatem, quia mille tertia unitas est. Fideles Christi taliter communicati, ut dictum est, referunt gratiarum actiones Deo de sibi collatis beneficiis: et eo majores, quo majorem commeruerant dejectionem, a qua sunt liberati, orantes pro commutatione futura, ostendentes etiam qua confidentia illam orare praesumant.
Deus, repulisti nos et destruxisti nos. Quasi dicat, creasti nos perfectos, tecum commanere fecisti, sed indignos commanere tecum, quia transgressores, repulisti nos ab interiori paradiso, et ideo ab exteriori, 131.0443B| quia in Adam omnes moriuntur (I Cor. XV), sed in Christo omnes vivificabuntur. Et destruxisti nos, subaudis male aedificatos, vel nos immortales et impassibiles creatos conditione, culpa praeveniente fecisti mortales et passibiles, et hoc faciendo, iratus es vitiis nostris: et misertus es nobis; iratus es, factis nostris, misertus es, facturae nostrae. Nihil enim odisti eorum quae fecisti (Sap. XI). Iratus es, vetustatem destruendo. Misertus es innovando, hoc modo misertus es. Commovisti terram, per fossores tuos terrenitatem, id est, carnales delectationes, vocando nos. Et conturbasti eam in conscientia peccati, scilicet commovisti terrenos, vocando ad quaerendam misericordiam. Conturbasti eos, quia fecisti recognoscere suam malam conscientiam. Sana ergo contritiones ejus, 131.0443C| mortalitatem et passibilitatem, vel contritiones conscientiae malae. Quia commota est, scilicet ad poenitentiam, non digna sanari, si non esset mota. Ostendisti populo tuo dura. Quasi dicat: Ideo etiam debes misereri, quia cum tu passus sis pro nobis, reliquisti nobis exemplum, ut sequamur vestigia tua, et hoc est quod sequitur: Ostendisti, in propria persona tua, dura et multum difficilia ad imitandum populo tuo. Ad similitudinem: sicut David historialiter populis suis devictis duram legem imposuit, et multis laboribus subjugavit; ita et tu tuis, ut amplius non erigant cervicem suam contra te. Unde Salomon in libro Sapientiae: Fili mi, accede ad servitutem Domini, et sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II.) Et beatus Petrus: Tempus est ut 131.0443D| exeat, flagellum a domo Dei (I Petr. IV): Si ejus initium a nobis est, quis erit finis in illis qui non recipiunt Evangelium Dei? Si justus vix salvabitur, injustus et impius ubi parebunt? Vel ostendisti populo tuo dura, quae prius videbantur delectabilia. Primus enim labor est, ut displiceas tibi; secundus, pro eo qui mutatus est, ferre tribulationes. Potasti nos vino compunctionis. Hoc modo ostendisti. Potasti nos vino compunctionis, non peremptionis. Ipsa tribulatio nobis est refectio, quia non est perditio perdens, sed medicina urens. Sicut delectatio in terrenis prius nobis fuit, ita ipsa compunctio est nobis vinum. Revera potasti nos vino compunctionis in temporali tribulatione, et non peremptionis: quia dedisti metuentibus 131.0444A| te significationem, ut fugiant a facie arcus, id est, per tribulationes temporales significasti tuis fugere a ventura ira, quae quo magis differtur, eo gravior veniet: sicut arcus quanto magis retro contrahitur, tanto magis ante se sagittas emittit. Uris tuos igne temporali, ut non reserves aeterno. Vel, ut fugiant a facie arcus, id est, a manifestatione illius irae quam arcus tuus, id est, Scriptura sacra minatur illis, qui tribulationes quas meruerunt, patienter tolerare nolunt. Ad hoc fugiant, ut liberentur electi tui tandem ab illa ira, ab ira, id est, extrema damnatione fugiant, facti tui electi. Cognoscunt enim se hic pro parvis tantum affligi ideo ut sibi a majoribus caveant, quibus aeterna poena reservatur. Et quia hoc mihi ostendisti, quia haec dedisti, et si exterius 131.0444B| flagelles, salvum me fac interius a conformatione malorum, dextera tua eousque salvum fac, ut tandem colloces ad dexteram tuam. Et ut salvum facias, exaudi me, subaudis orantem pro perseverantia; orantem, ut hic succensos et destructos tandem consoletur dextera tua. Et revera salvum faciet, quia Deus locutus est in sancto suo, id est, in Christo sancto sanctorum, quia novissime diebus istis locutus est nobis in filio (Hebr. I), in quo promisit hanc salvationem, juxta illud: Et mittam vobis salvatorem qui vos praecedat et introducat in terram pro qua juravi patribus vestris (Exod. XXIII). Ergo quia in illo loco locutus est hanc salvationem qui non fallit, laetabor ego Ecclesia, et merito, quia dividam Sichimam. Sichima humerus interpretatur. Ergo dividam 131.0444C| portantes onus, ut alios premat pondus praeceptorum, alios jugum meum quod levat, non deprimit. Alios premit jugum diaboli, alios jugum Christi. Illos dividam, quia hos assumam; illos rejiciam, secundum historiam, Jacob rediens a Luban socero suo, moratus est in Sichimis (Gen. XXXI). Ibi Rachel idola patris, quae secum abduxerat, occultavit sub fasce herbae, cum pater persequeretur et ea exquireret a Jacob. Per idola possumus gentes accipere colentes idola, quas gentes dividet Ecclesia, quia alios assumet, alios in malitia et in errore suo deseret: secundum nominis interpretationem, per Sichimam Judaicum populum, sub jugo legis positum, ut dictum est. Et convallem tabernaculorum metibor. Jacob pergens inde, scilicet a Sichima, tabernaculatus 131.0444D| est in quadam valle, in qua magna pascua erant, et ibi diu moratus est, pascens armenta sua et oves, et recreans se et familiam suam. Per hoc possumus accipere Judaicum populum, qui erat quasi oves pascuae, quos Deus pavit pabulo verbi sui in lege. Hoc metibor ego Ecclesia, quia alios ad spiritual pabulum assumam, alios in carnali relinquam. Meus est Galaad, quod interpretatur acervus testimonii, id est, mei sunt martyres, qui interpretantur testes, qui testimonium Dei in se coacervant, testimonium veritatis conservantes usque ad sanguinis effusionem. Meus est Manasses: Manasses et Ephraim, filii Joseph. Manasses oblitus, id est, omnis ille est meus, qui jam non meminit illius confusionis, 131.0445A| quando ignominia erat esse Christianum, scilicet omnes confessores mei sunt. Et Ephraim fortitudo capitis mei. Ephraim, fructificans. Caput Ecclesiae Christus, cujus capitis fortitudo est multiplicatio fidelium. Cecidit Christus in passione, et secuta est fructificatio in resurrectione, quia granum, nisi cadens in terram mortuum fuerit, non multiplicabitur (Joan. XII). Juda rex meus, id est Christus, qui de tribu Juda, ille est horum omnium caput et rector. Moab olla spei meae. Hucusque videtur enumerasse suos de Judaico populo, nunc de gentibus. Moab, id est, sine lege viventes, gentiles scilicet. Olla spei meae, id est, olla fervens, populus tribulatione affligens me. Est olla spei meae, id est, fervens ad meam spem: quia tribulatio patientiam 131.0445B| operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem (Rom. V). In Moab intelliguntur abutentes naturali lege, scilicet gentilis populus. Moab natus est de filia Loth, mala utente patris concubitu (Gen. XIX), unde Moabitae, contracti de peccato. Praefigurat autem illos qui mala utuntur lege, qui generant Moabitas, id est opera mala, unde tribulatio bonis. In Idumaeam extendam calceamentum meum. Hoc modo tribulatio est olla spei, quia extendam calceamentum meum, id est praedicatores meos qui me muniunt ut calceamentum: vel fide, quae munit Ecclesiam a luto hujus saeculi et spinis. Vel calceamentum Evangelium extendam in Idumaeam, id est, innocentiam Idumaeae, id est, gentilitatis terrenis deditae, quia Idumaea terrena interpretatur. 131.0445C| Mihi alienigenae, id est allophyli, subditi sunt, qui interpretantur potione cadentes, scilicet ebrii dulci fortuna hujus vitae. Etiam illi jugum meum recipient: vel Moab olla spei meae: ad similitudinem. Quasi dicat: Etiam perditissimi sunt mihi facti spes saturitatis, ut olla solet esse spes cibi et refectionis: vel Idumaea sanguinea. Quasi dicat: Et haec omnia faciam non mea ope: nam quis deducet me, de angustia Judaici populi, in civitatem munitam, id est, ut fiam civitas magna, frequentia totius orbis munita: quae etiam dicitur civitas circumstantiae, quia circumdat Judaicam terram tanquam in medio positam? Quis deducet me usque in Idumaeam, id est sanguineam, scilicet gentilitatem fundentem sanguinem corporis et animae? Haec inquisitio 131.0445D| non dubitando fit, sed gratulando. Potest et sic dici: Quis deducet me in Idumaeam, ut tam ampla fiam, quod etiam in terrenis regnem, ut etiam illi me venerentur, qui nolunt a me proficere: quia, ut dictum est, Idumaea interpretatur terrena. Nonne tu, Deus, subaudis deduces, qui repulisti nos? subaudis in Adam, et nunc etiam repellere videris: quia non exibis in virtutibus nostris, id est, quia aperte non agis nobiscum, ut cum patribus nostris egisti, quando unus persequebatur mille, et duo fugabant decem millia; sed potius pateris nos affligi exterius, ut liberes interius. Et quia non egredieris in virtutibus nostris, quia foris non liberas, da nobis, interius, subaudis, auxilium, de tribulatione, subaudis 131.0446A| exteriori, id est, fac ut per patientiam nostram et consolationem tuam, ipsa tribulatio fiat nobis ad probationem. Ideo rogo interiorem salvationem et non exteriorem, quia vana est salus hominis, id est, quia exterior nulla est. Et quia vana est salus hominis, in Deo faciemus virtutem, id est, fortes erimus patiendo, perseverando hic; et tandem ipse ad nihilum deducet tribulantes nos convertendo, vel tandem inefficaces reddendo. Vel salvum fac non in sinistra tua, id est, in his temporalibus, sed in dextera tua, id est, in beatitudine aeterna. Et quia illa rogo quae roganda sunt, exaudi me. Quod revera faciet Deus Pater, quia locutus est hoc, id est promisit se sic petentes exauditurum in sancto suo, id est, in Filio suo. Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, 131.0446B| dabit vobis (Joan. XVI). Potest et sic dici: Revera salvum faciet, quia Deus Pater locutus est in Sancto, id est, loquetur in Filio suo, sic dicens: Laetabor, id est, laetanter complebo obedientiam, et partibor Sichimam, eodem modo ut supra. Et convallem tabernaculorum, id est, humiliter mihi militantes, vel Judaeos habentes pastorem assumam. Et Manasses: id est, populus obliviscens quae retro sunt, et in anteriora se extendens, meus est. Ephraim fortitudo capitis mei, id est, caput meum forte, per hoc quod est fructificans post mortem. Juda, id est, omnis confitens, rex meus, constituo regem. Moab olla spei meae, id est, refectio mea. Extendam etiam in Idumaeam, id est in sanguineos, calceamentum meum, id est, incarnationem vel apostolos meos, et sic subditi 131.0446C| erunt mihi alienigenae. Quo duce hoc fiet? Me duce, non in quantum homo, sed in eo quod Deus. Nam quis deducet me, et caetera. Nonne tu, Deus, qui repulisti nos in Adam, vel videris nunc repulisse quantum ad exterius? Revera videris repulisse, quia non das illis exteriorem salvationem, et caetera ut supra.
PSALMUS LX. IN FINEM IN HYMNIS PSALMUS DAVID. « Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meae. A finibus terrae ad te clamavi; dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula; protegar in velamento alarum tuarum. Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem 131.0446D| meam, dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adjicies, annos ejus usque in diem generationis et generationis. Permanet in aeternum in conspectu Dei, et misericordiam et veritatem ejus quis requiret? Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi; reddam vota mea de die in diem. »
ENARRATIO. Verba hujus psalmi referenda sunt in finem, id est, in illum qui finis est, non in historialem David attribuenda ipsi David, id est, dignioribus membris: habenda in hymnis, id est in laudibus. Agit ergo Ecclesia in perfectioribus membris gratias Deo, quod fecit eos fines terrae, quod in petra exaltavit, quod 131.0447A| deduxit, quod haereditatem dabit. Potest etiam legi in voce capitis, sed pro membris.
Exaudi, Deus, deprecationem meam, id est orationem factam pro peccatis meis, quae contraxi et quotidie contraho necessitate viae; vel pro peccatis commembrorum, quae infirmiora sunt: quae mea reputo, quia in uno corpore si patitur unum membrum, compatiuntur et alia membra (I Cor. XII). Intende orationi meae, factae pro perseverantia bonae vitae. Et merito exaudies: quia a finibus terrae ad te clamavi: ideo devotione et opere omnem intentionem meam ad te promerendum direxi a finibus terrae, id est, omnes terrenas concupiscentias in me finiens, a medio terrae, procul me amovens: dum anxiaretur cor meum, id est, dum nolui hic esse absque 131.0447B| labore et tentatione. Scio enim quia nemo non tentatus, sibi est agnitus. Nemo coronabitur nisi qui vicerit (II Tim. II); nemo victor erit nisi qui certaverit; nemo autem certabit nisi hostem habuerit. Dum anxiaretur cor meum, id est, dum augeretur timens non solum in his quae hic amara, sed etiam in illis quae videntur dulcia: anxiaretur dico, non tamen superaretur: ideo autem non vinceretur, quia in petra exaltasti me, vel exemplo humilitatis et patientiae Christi Filii tui conformando solidasti, ut sicut ille tentatus est et passus, et non est motus, ita et ego illius vestigia sequens. Exaltasti dico a turbine hujus procellosae et aerumnosae vitae. Et exaltavit in petra: deduxisti me per semitam justitiae, ut per eas ad patriam redirem. Tu deduxisti, quia dux in teipso 131.0447C| prius tentatus, prius passus. Et in te duxisti, quia tu via; juxta illud: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). Hoc modo docuit, per quam viam sit eundum, scilicet prius faciendum et postea docendum: et ad se ducit, quia ipse patria est. Nemo enim extra illum ad patriam perveniet: ideo tu es ductor mihi tendenti ad patriam, quia factus es spes mea. Desperarem illuc pervenire, nisi tu praecederes per dura, per aspera, moriendo et resurgendo: ostendisti moriendo laborem, resurgendo praemium. Duae sunt vitae: una quam habemus, alia quam speramus. Nullam prius scivimus, nisi hanc mortalem et transitoriam; nec desiderare nisi haec temporalia bona: ille duas vitas esse docuit, unam laboris, alteram praemii; unam habemus in re, alteram in spe. Toleremus 131.0447D| ergo illam in qua sumus, exemplo illius, ut tandem perveniamus ad illam quam speramus; et non solum spes, sed et turris fortitudinis, id est, firma munitio, a facie, id est, a terrore et persecutione inimici, ut non laedere possint. Hoc modo est ipse firma turris. Patiuntur quidem martyres Christi, sed non deficiunt in certamine, quia intrant munitam turrim. Cogitant quomodo Dominus eorum hic tentatus sit, passus, mortuus, et tandem resurrexit in gloria, et quare haec omnia pertulit: et talem finem sperando, non vincuntur ullis terroribus, nec eos possunt laedere jacula inimicorum, imo habent unde jacula in eos spargant. Et quia tu mihi spes, tu turris, Quis me separabit a charitate Christi? an 131.0448A| fames? an nuditas? an persecutio? an gladius? (Rom. VIII.) ergo inhabitabo in tabernaculo tuo, id est, militabo in Ecclesia tua, non inde dimovebor in saecula, usque dum ad aeternitatem perveniam: vel in saecula, id est, per omnia haec tempora: saeviat aperte leo, saeviat occulte draco, veniant perturbationes, veniant scandala, Ego tamen inhabitabo in tabernaculo tuo, in fide, spe et charitate. Hoc tamen non ope mea, sed protegar ab inimicis: in velamento alarum tuarum, gemina charitate amplectar, qua non solum te, sed et inimicum diligam propter te. Et revera protegar, quoniam tu, Deus meus, quem solum diligo, ad quem clamo, exaudisti orationem meam, id est exaudies factam pro perseverantia: quod in hoc certum erit, quia 131.0448B| dedisti, id est, dabis vel jam dedisti Christo in re, nobis in spe, haereditatem, id est, immortalitatem et impassibilitatem, non omnibus, sed timentibus nomen tuum, non solum te, sed etiam nomen tuum timore casto: scilicet timentibus separari a te, qui es timor, quia Graece δέος, unde et Deus Latine, timor. Solent mortales filii mortuis parentibus in haereditatem succedere, sed viventes filii tibi viventi et in aeternum regnanti succedunt. Haec est illa haereditas, scilicet aeternitas, quam tuis dabis. Dies super dies regis adjicies. Ad dies hujus regni finiendos, adjicies regi nostro dies aeternos: ad dies qui nocte clauduntur, adjicies dies qui nulla nocte clauduntur. Etsi rex in aeternum regnabit, et regni ejus non erit finis, qui sunt illi qui timent nomen 131.0448C| Dei. Et quia minus videtur dictum, dies, ideo auget: annos ejus, subaudis adjiciet, usque in diem generationis et generationis, id est, usque in tempus generationis quae nunc est, et futurae. Sed sive dies dicantur, sive anni, minus dicitur quam est. Ostendit quae sit illa futura generatio: permanet in aeternum in conspectu Dei talis et tantus, ut dignus sit conspectu Dei. Et quia tantus est rex ille, et regni ejus non erit finis, omnes quaerant ejus misericordiam et veritatem. Sed quis est qui requiret misericordiam ejus, id est, diligenter inquiret, ita ut inveniat misericordiam, qua non considerat merita, sed donat peccata: veritatem, qua veraciter et immutate solvit promissa; quis ille erit qui diligenter quaeret haec? Qui misericordiam facit indigenti, veritatem 131.0448D| servabit in promissis: vel in praeceptis Dei ambulabit quae vera sunt. Multi enim quaerunt ejus misericordiam scriptis, non factis: ut sciant ad lucrum temporale, non ut faciant; tales non requirunt, id est, non diligenter et ut quaerenda sunt, quaerunt: ideo nec inveniunt. Nec requirunt ea secundum quamdam translationem, quia non quaerunt ad honorem Dei, sed ad suum commodum. Quasi dicat: Ego dixi: quis requiret, ille scilicet, qui psalmum dicet nomini tuo, id est, qui sciet, et quod sciet, bene operabitur ad hoc, ut nomen tuum inde glorificetur, non suum. Sic psalmum dicet, ut reddat, vota sua, id est, seipsum quem Deo vovit, de die in diem, id est, de hac vita tendens in futuram. 131.0449A| Quasi dicat: Quidquid alii faciant, ego sic psalmum dicam. Aliter: Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum, id est, praedicatoribus tuis dedisti fidelium multitudinem, quam colerent vomere doctrinae: hanc scilicet haereditatem: Dies super dies regis adjicies, id est, ad praecedentes fideles Christi claros luce fidei, addes alios fideles illuminatos verbi fidei. Ego dixi dies, imo annos ejus, id est, multitudinem et successores ejus. Adjicies usque in diem generationis generationum, id est, semper crescet numerus fidelium usque in diem, id est tempus illius generationis, quae est generatio generationum. Rex autem quid? Permanet in illis, id est, regnat in eis in aeternum in conspectu Dei, id est, in gloria Dei Patris. Ergo quis requiret ejus misericordiam, 131.0449B| ut postea veritatem inveniat, ut ubi rex est, illic et minister ejus sit? Caetera ut supra.
PSALMUS LXI. IN FINEM PRO IDITHUN PSALMUS DAVID. « Nonne Deo subjecta erit anima mea: ab ipso enim salutare meum. Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius. Quo usque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. Quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo. In Deo salutare 131.0449C| meum, et gloria mea: Deus anxilii mei, et spes mea in Deo est. Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra, Deus adjutor noster in aeternum. Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si affluant, nolite cor apponere. Semel locutus est Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddis unicuique juxta opera sua.
ENARRATIO. Haec quae aguntur in hoc psalmo, referuntur in finem, id est, in Christum, et est psalmus ipsi David attribuendus, id est, dignioribus membris pro Idithun, 131.0449D| id est, in persona Idithun. Idithun interpretatur transiliens, eos scilicet in infimis positos, terrena amantes. Hic miles Christi qui in hoc psalmo inducitur, contempta mundi felicitate, omnes mundum amantes transivit, omnes suos devocatores contempsit: et in quemdam sublimem locum se contulit, unde illos despiceret quasi in infimis positos, sed in hoc uno milite Christi, multi intelliguntur. Videndum est ergo quousque ascenderit, quos etiam transilierit, ubi positus sit: sed videtur ascendisse in quemdam spiritualem et tutum locum, de quo loco infra positos respiciat non ut lapsum timeat, sed ut alios excitet in inferioribus positos ad imitationem sui, et eos pigritiae arguat: et laudat locum, 131.0450A| non ut inde superbiat dum se ostendit sic esse elatum, ut tamen sub Domino Deo suo sit, sed ut alios ascenderet hortetur. Transivit autem omnes mundi amatores, contemnens omnium quos transilivit impedimenta, scilicet haereticorum blanditias et deceptiones falsorum Christianorum insultationes et insidias, infidelium apertas persecutiones: quos sic alloquitur, quasi dicens: Ut quid mihi blanditias intenditis? cur insultatis? cur minas infertis? cur mortem paratis? Nunquid me devorare et iter meum impedire putatis? quidquid machinemini, quidquid in me operemini.
Nonne Deo subjecta erit anima mea? Et illi subjecta, nunquid casum timet? Minime. Quantumcunque enim ascendam, non timeo lapsum, dum sub 131.0450B| illo sim positus. Securus transcendam, dum ad illum conscendam. Revera illi semper subjecta erit anima mea, quia sibi mundum subjecit. Non enim se subjecit Deo, qui subjacet mundo. Et merito Deo subjecta erit, nam ab ipso salutare meum, id est Christus Dominus in quo est salus mea, in quo salutari est mihi exemplum patientiae. Et revera ipse salvare potest, quia cum sit homo, non est solum homo. Homo enim potest sibi homini esse damnatio, non autem potest sibi homini esse salvatio. Nam et ipse, ut Pater qui misit illum, est Deus meus. Et quia Deus, ideo et salutaris meus. Hoc modo est Deus meus, quia est susceptor causae meae ad defendendum. Et ideo non movebor a Deo meo amplius. Movit me prius manus peccatoris, cum sub eo esse nolui, dum 131.0450C| me in superbiam erexi. Sed nunc sub illo positus, non timebo lapsum. Quod alibi, Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV): hoc modo, Nonne Deo subjecta erit anima mea. Quod ibi, Et manus peccatoris non moveat me (Ibid.): hic, non movebor amplius. Et quia Deo innititur anima mea, et amplius non movebor: ergo quousque irruitis in me hominem, attendentes humanitatem meam, et non attendentes divinum praesidium? Quousque, id est, usque ad quem finem, irruitis exsecrando, insultando, insidiando, persequendo, occidendo? Nunquam militi Christi bella desunt, quia duae sunt civitates nunc simul mistae: una Jerusalem, altera Babylonia; una haec, una illa. Unus hic rex, unus ibi; unus hic populus, unus ibi; isti pugnant pro justitia, illi pro injustitia; 131.0450D| isti pro veritate, illi pro falsitate. Isti ut destructa construant, illi ut constructa destruant, et tamen haec civitas ex illa congregatur. Non enim prius spirituale, sed quod carnale: illa prior tempore, haec autem prior dignitate. Quod autem haec ex illa procedat, praefiguravit Jerusalem quae constructa est secunda civitas, destructa priori, cum tamen prima civitas quam Cain aedificavit, per se sit constructa. Frustra irruitis in hominem, quia perfert homo quod potest homo, tamen ejus auxilio qui pro homine factus est homo. Revera irruitis, quia interficitis vos universi, scilicet et qui intus estis et extra misti et separati, nunc tolerandi, quandoque separandi. Irruitis, incumbitis mihi tanquam parieti inclinato, id 131.0451A| est, tanquam si paries qui cito dejici possit quasi inclinatus ad ruinam: quia vobis humilior, vestrae saluti me inclino, et tanquam maceriae depulsae. Maceria est siccus murus sine cemento, qui impulsus facile dejicitur. Aliter: Nolite irruere, nolite interficere, si non attenditis injustitiam, saltem vestram attendite damnationem: quia nos foris interficiendo, universi interficitis vos interius. Interficiendo corpus nostrum, interficitis animam vestram: dum incumbitis mihi tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae: quia cadit pius ad damnationem impii, sicut paries super illos qui incaute dejiciunt. Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere. Quasi dicat: Ego illos de innocentia conveni, ego illos sic monui, et tamen cum non possent me apertis impugnationibus 131.0451B| movere ab incepto cursu, invidentes mihi, quia honor bonorum torquet cor impiorum, cogitaverunt per insidias pretium meum, id est, coronam meam, bravium meum avertere, dum cursum meum parabant impedire, ne consummarem hanc meam vitam, exprobrando difficilem, et nulli possibilem dicendo. Hic notantur falsorum Christianorum impedimenta, qui blanditiis et malis persuasionibus militibus Christi, occulte impedimenta parant, erubescentes aperte impugnare. Ipsi impedimenta parabant: sed ego cucurri nulla hujus vitae illecebra detentus, nullius minis vel terroribus retractus. Et in siti cucurri, id est in desiderio transformandi mihi eos, et trajiciendi in corpus Christi: quae sitis praefigurata est in capite illius vituli, quod Moyses descendens de monte, 131.0451C| accepta lege, in ignem misit et diminuit, et in aqua miscuit et dedit populo bibere (Exod. XXXII). Caput vituli quod fuit caput idoli, significat populum Babyloniae, qui populus in ignem tribulationum mittitur, et per Moysen, id est, doctorem, eruditio comminuitur, id est, humiliatur ad poenitentiam et post mittitur in aquam, id est, baptizatur, et sic transfertur in corpus fidelium. Et opus erat ut illos mihi conformarem, quia ore suo scilicet doloso benedicebant, et corde suo maledicebant: ore praetendentes veritatem, ut sic facilius et occultius ducerent ad mendacium, et corde tegentes falsitatem. Hic notatur haereticorum pravitas. Verumtamen, id est, quanquam tot impedimenta et tot insidiae mihi parentur, o anima mea, sustine omnia: et ut sustinere valeas, subjecta esto Deo, qui dat tolerantiam. Et merito Deo, quoniam 131.0451D| ab ipso patientia mea. Venit dolor meus, veniet requies mea, ponitur nunc aurum in fornace, ut purgatum veniat ad lucem: fornax, mundus; palea, iniqui; aurum, justi; ignis, tribulatio; aurifex, Deus. Quod vult ergo artifex, facio; ubi me ponit, tolero; jubeor ego tolerare, novit ille purgare, licet palea ardeat ad incendendum me, illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo: quare? quia Deo subjicitur anima mea, quoniam ab ipso patientia mea, quae necessaria hic est, ut reportemus promissionem. Et ideo etiam illi subjecta esto, quia ipse Deus omnium per naturam, est Deus meus per gratiam vocando, et salvator meus gratis justificando, adjutor meus conservando; 131.0452A| vel adjutor glorificando, et ideo non emigrabo. Migrabo de tabernaculo, sed non emigrabo de palatio; quia in Deo erit tunc salutare meum, id est, interior salvatio; et gloria mea, id est, honor immortalitatis: ipse enim erit omnia in omnibus. Interim autem dum in via sum, dum nondum perveni, est Deus auxilii mei, ut non deficiam; et ideo spes mea in Deo est, ut perveniam ad coronam. Ergo meo exemplo sperate in eo, et non in mundo, congregatio omnis populi: sive infra positi, sive extra, aperti inimici vel occulti, quia ipse vos salvabit, et ipse glorificabit. Et ut in eum possitis sperare, effundite, id est evacuate, corda vestra coram illo, non coram hominibus; vel effundite coram illo, consideratione illius, vel dum ille suscipiat; vel exite, transcendite 131.0452B| corda vestra, ut de illo cogitare sufficiatis. Transit, quidquid corde concipis praeter ipsum. Ipse manet, in eum effunde quidquid sollicitudinis concipit cor tuum. Tunc ipse videt, cum veram confessionem peccatorum facimus; effundite dico, lacrymabiliter deprecando, humiliter confitendo, veraciter poenitendo, non fallaciter credendo. Ideo coram illo effundite, quia quod per vos non potestis, ipse faciet. Deus adjutor noster hic perducendo in aeternum. Adjutor est vocando, justificando, conservando. Sed licet eos moneam in Deo sperare, et non in saeculo, Verumtamen vani filii hominum, id est, vanis dediti, scilicet temporalibus commodis; mendaces, decipientes alios; filii hominum, id est, imitatores primorum, subaudis entes in stateris, vel simulantes aequitatem, 131.0452C| ad hoc ut decipiant ipsi de vanitate, subaudis temporali, id est, de hac falsitate in idipsum, subaudis tendentes, id est, in aeternam vanitatem et in aeternam damnationem, scilicet de tenebris temporalibus in aeternas. Ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum, quamvis diversi et multiplices sint errores, de vanitate tamen omnes idipsum sentiunt, qui ejus sunt civitatis, qui regem habent diabolum. Ergo miserandi, semper monendi; unde dicit: Nolite sperare. Sicut hic fefellerunt alios, ita et ibi fallentur: non quod ibi falsa sint tormenta, sed quantum ad boni reputationem, nullius pretii sunt; vel mendaces sunt filii hominum in stateris, id est, in commerciis suis, a parte totum; quia pondus et pondus, mensura et mensura, abominatio apud Deum (Prov. 131.0452D| XX). Augustinus: « Attendis cui libras, et non attendis quo libraris. » Ipsi de vanitate in idipsum, id est, omnes in vanitate concordes. Nolite sperare in iniquitate. Quasi dicat: Ego dixi, sperate in eo. Si autem in eo sperare vultis, nolite sperare in iniquitate, id est in divitiis, quae sunt mammona iniquitatis, quia omnis dives aut iniquus, aut haeres iniqui. Verumtamen vani filii hominum, ex quadam compassione interposuit Idithun: hoc ad divites. Vos autem pauperes, rapinas nolite concupiscere. Rapis tu quisque aliena, et nescis a quo rapiaris. Rapis pecuniam, perdis innocentiam: et sic interius rapit te leo ille, qui rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V). O iniquum commercium, o damnosum 131.0453A| lucrum, acquirere pecuniam, ut amittas justitiam! Noli ergo rapere, noli de paupertate timere; quia qui pascit latronem, pascit innocentem; quia pascit damnandum, pascet salvandum. Vel nolite putare ut divitiae ex iniquitate acquisitae vobis prosint, cum inde benefacitis. Quasi dicat: Dives, noli aliena rapere, quia non cogit necessitas. Audi. Divitiae si affluant, nolite cor apponere, id est, non eas ametis, non in eis speretis, non ibi cor figatis, ne simul effluatis. Quod enim affluit, potest et effluere: vana iniquitas, florere ad tempus. Miles Christi Idithun; qui huc usque locutus est ad eos quos infra se vidit, invitans eos ad cursum, hortans omnes spem ponere in Domino, et dehortans sperare in saeculo, supponit utriusque rei rationem, et convertit se ad 131.0453B| Deum, quasi familiarius sic loquens, quasi sic dicens: Sperandum est in te, o Domine, et non est sperandum in vanitatibus hujus saeculi; quia, o Deus, tu reddes unicuique juxta opera sua: injustis poenam, justis coronam. Et hoc facies ex potestate et ex misericordia, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: potestas qua malos damnas; misericordia, qua bonos remuneras. Potestas, id est, justitia est in eo, ne praesumas de misericordia, ne autem desperes de justitia, misericors est. Potestate superbos humilias, misericordia humiles exaltas. In his duobus omnia scripta vel dicta patriarcharum, prophetarum et apostolorum, continentur. Amemus ergo misericordiam, timeamus potestatem, et sic amemus misericordiam, ut non contemnamus 131.0453C| potestatem; sic timeamus potestatem, ut de misericordia tamen non desperemus. Timeamus ergo ejus supremam potentiam: quidquid vult facere, potest, et tamen nihil facit nisi juste, etsi interdum occulte. Potestatem habet diabolus, sed sub illo. Nihil enim potest nisi permissus, et quantum permissus, et quando permissus. Ex potestate Deus permittit suos tribulari: ex misericordia facit proventum, ut possint sustinere (I Cor. X). Et hoc quasi dicat: Ex me non habeo quod vobis dico, sed audivi haec duo de potestate Dei et de misericordia, a Deo scilicet cui subjecta est anima mea. Quasi sic dicat: Transiliendo omnia mundana, multa audivi, multa cognovi, inter quae et haec duo humano generi necessaria, scilicet ut misericors sit Deus et potens. Et non mirum, 131.0453D| quia ascendi etiam usque ad hoc, ut intelligerem, quod semel locutus est Deus, id est, genuit ex se Verbum, vel omnia fecit in Verbo antequam herent, sine initio et sine fine. Quaestio: Quomodo semel, si duo audivit? Per multos quidem et multa locutus est, sed id totum ab eo qui semel locutus est, quia solum genuit verbum. Ad quod iste transilierat, et semel omnia fecit in Verbo antequam fierent. Ante enim fuerunt simul in dispositione consilii, quam in species producerentur. Et quia haec duo audivi et a Deo accepi, nolite ergo contemnere me haec utilia vobis persuadentem. Aliter in voce capitis: Docet caput nostrum membra sua quomodo mundus iste sit transiliendus, proponens se suis exemplum. 131.0454A| Anima primi Adam non fuit subjecta Deo, et ideo a manu peccatoris mota humanitas Christi. Nonne Deo subjecta erit anima mea? Erit utique, quia non mihi veniet pes superbiae. Ab ipso enim, scilicet Verbo mihi unito, salutare meum, non a me homine: a se enim sibi homini damnatio, a Deo autem salvatio. Nam et ipse, scilicet Verbum, est Deus meus creatione prima, salutaris meus, id est, meorum creatione secunda, susceptor meus de massa perditorum vel de sepulcro, et ideo non movebor amplius. Motus sum prius in massa, sed non amplius moriar. Et quia Deus salvator meus, ergo quousque irruitis in hominem, o Judaei, ad interficiendum? et quasi illi dicant: Nos non quaerimus te interficere: Certe, inquit, universi vos interficitis, etsi in gladiis, tamen 131.0454B| in linguis vos irruitis mihi, qui sum tanquam paries inclinatus et maceria depulsa opprimens vos per mortem meam: verumtamen quanquam admonui pretium meum, ne in nomine meo omne genu flectatur, ore suo benedicebant, Viam Dei in veritate doces (Matth. XXII): et corde suo maledicebant, Non est hic homo a Deo (Joan. IX). Si de falsis Christianis, confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Deus auxilii. Non ego mihi ipse auxilium, non ego gloria, sed gloria mea Deus auxilium dans. Sperate in eo, habentes me exemplum, effundite coram illo corda vestra, evacuate vitiis, ut impleantur virtutibus. Adjutor noster, quantum ad massam hoc dicit, secundum illud Apostoli: Si nosipsos judicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI).
PSALMUS LXII. PSALMUS DAVID, CUM ESSET IN DESERTO IDUMAEAE. 131.0454C| « Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta, invia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima 131.0454D| mea post te, me suscepit dextera tua. Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua. »
ENARRATIO. Idumaea interpretatur terrena, et significat vitam humanam. Desertum Idumaeae est saeculum praesens, ubi multis et magnis miseriis subjacetur. Quod enim desertum majus, quod periculosius, quam illud, quod dum quis peregrinus ingreditur, non invenit habitatores, et ideo nullam consolationem? Exire non potest, quia viam ignorat. Manere difficile, quia 131.0455A| non invenit refectionem, cum ibi sit aquae penuria. Tale fuit hoc saeculum et adhuc est, quantum ad se quousque Deus misertus nostri, misit Filium suum in hoc desertum, qui et ipse inhabitavit, et suos inhabitare fecit, et viam aperuit qua exeundum esset, et aquam dedit, id est verbum doctrinae suae, qua reficeremur, qua cum Deo loquentes, consolationem haberemus. Instruit ergo nos caput nostrum, verus David, in voce sua et membrorum quid in hoc deserto positi agere debeamus. In quo beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V), qui sentiet in sitiendo, sentiet in reficiendo. Sitiendi locus hic, non reficiendi; macrescendi, non saginandi.
Deus, scilicet omnium per naturam, Deus meus per gratiam, ad te vigilo, non ad desertum istud: te 131.0455B| solum desidero. Ille ad Deum vigilat, qui saeculo dormit. Duae sunt dormitiones, sicut duae vigiliae: una corporis, altera animae. Dormitio corporis interdum est necessaria, ut per quietem recreetur quo sufficiat motibus semper agentis animae. Dormitio animae est, oblivisci Creatoris sui; unde dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Eph. V). Vigilia animae est, Deum suum semper in memoria habere, illum sitire, illum desiderare, bona conversione et vita ad illum tendere. De qua vigilia hic dicit, vigilo, id est, bona operatione et omni studio cor meum ad te promerendum se extendit. De luce, id est, de tua illuminatione; tu dedisti mihi hanc lucem, id est, hunc intellectum; juxta Apostolum: Fuistis aliquando tenebrae, nunc 131.0455C| autem lux in Domino (Ibid.). Vel vigilo, id est, studiosa et assidua operatione sollicitor. Ad te, id est, ad mandata tua exsequenda. De luce ad similitudinem, id est, studiose sicut boni operarii, qui summo diluculo surgunt ad opus. Cassiodorus: Ipsa repetitio venerandi nominis, affectum piae deprecationis ostendit, Deus, Deus meus. Ideo ad te vigilo, quia sitivit in te anima mea. Nemo enim ad Deum vigilat, nisi eum prius sitiat. Sitis animae desiderium est; sitivit anima mea in te, id est, desideravit non ea bona quae sunt in hoc deserto, sed ea quae sunt in te, scilicet aeternam requiem, aeternam beatitudinem, quae nusquam est nisi in te. Subjacet enim multis passionibus, cupit, metuit, dolet, gaudet: hinc ira turbat, odium, invidia, et innumera hujusmodi. 131.0455D| Et ideo sitivit anima mea in te multipliciter, id est, propter multiplicem passionem, multiplicem desiderat curationem. Et non solum anima, sed et caro mea sitivit in te, exspectans resurrectionem, ut anima beatitudinem; sed et illa quam multipliciter, id est multo plus quam anima; quia anima impassibilis, caro autem mortalis et passibilis. Non caro sitivit, sed anima, considerans multiplicem defectum carnis: quia vigilat, et in hoc lassatur; dormit, et in hoc lassatur; stat, sedet, comedit, esurit: et in his omnibus lassitudo et satietas, et ideo nulla requies. Et hanc sitim habebo in hac vita ubi sitiendum est: quia est plena indigentiis, scilicet in terra deserta et invia et inaquosa. Deserta est 131.0456A| haec via: quia quantum ad se, nullus eam excolit, nullus inhabitat. Invia est, quia quantum ad se, nullam habet viam quae ad vitam ducat, imo plena est multis erroribus. Inaquosa est, quantum ad se: quia non habet aquam vivam qua reficitur anima, scilicet spiritualem gratiam vel doctrinam verbi Dei; sed veniens Filius Dei in hanc desertam terram, coluit eam virtutibus, opere et doctrina per se et per suos: et viam ostendit qua exiremus, et ad patriam rediremus, scilicet exemplum vitae suae nobis proposuit, ut tandem de hac corruptione transiremus ad incorruptionem, sicut ipse mortuus est et resurrexit, et aquam dedit qua hic interim reficeremur, id est doctrinam Verbi sui, praecepta sua, quibus familiariter cum eo loqueremur. Sic, id est 131.0456B| sitiendo in te, in sancto subaudis desiderio, apparui tibi, id est complacui, dignus fui ut me videres: quod non fit nisi per humilitatem. Sicut per superbiam a Deo recedimus, ita in humilitate Deo apparemus, confitendo et infirmitatem nostram, sitim nostram. Ad hoc apparui, ut viderem, id est ut me cognoscere faceres virtutem tuam; virtutem, quam habeo quod anima mea non recedit a te sitiens, te desiderans: tuam esse, non meam. Et gloriam tuam, id est immortalitatem et incorruptionem, quam nunc habeo in spe, quandoque habiturus in re: tuam esse, non meam: vel omnem meam virtutem et omnem gloriam, a te esse. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV)? Aliter sic: id est ut prius hic sitiret anima mea et caro, apparui tibi, quia 131.0456C| novit Dominus qui sunt sui (II Tim. II). Vidisti me, ut viderem te: ita apparui, ut hoc attribuam. Appareamus ergo ei in sanctitate, ut virtutem ejus videamus et gloriam, id est Christum. Ut viderem virtutem tuam, et infirmitatem meam: et gloriam tuam, meam autem ignominiam. Et sicut in te gloriandum est, non in me, ideo tuam virtutem et gloriam tuam. Quoniam melior est misericordia tua super vitas. Vita illa animae et corporis, quam mihi dedisti per misericordiam tuam, sine praecedentibus meritis meis, gratis vocando, gratis peccata condonando, gratis justificando, melior est super vitas illas omnes, qua suppetunt sibi mortales in diversis studiis. Et quia vita illa sancta quam dedisti mihi per misericordiam tuam, melior est omni vita quam 131.0456D| ego mihi possem appetere, labia mea (si Christus meorum) laudabunt te, non me. Exteriora labia non erubescant te confiteri coram hominibus. Sic, id est laudando exterius, benedicam te in vita mea, id est laudabiliter vivendo multiplicabo laudes tuas, et non solum ego laudabo te verbis et opere, sed ad exemplum aliorum levabo manus meas, id est bonam operationem meam aliis proponam ad imitandum. Gregorius: Sic fiant opera vestra in aperto, quatenus intentio sit in occulto; quod sequitur: Et alios levabo in nomine tuo glorificando, non meo; ut videntes opera vestra bona glorificent Patrem vestrum (Matth. V), hoc petens a te, sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Adeps est 131.0457A| pinguedo illa quae interiora amplectitur: pinguedo, obesitas et crassitudo circa cutem. Repleatur ergo anima mea, non caro mea non adipe nec pinguedine, quia vile esset quod peterem, quod etiam brutis animalibus praestas; sed sicut adipe, id est sapientia, qua carens anima, sicca est et macra: et sic pinguedine repleatur, id est operatione sanctarum virtutum, per quam operationem foris eniteat sapientia animae; ut sic saginata, tandem fiam tibi acceptabilis hostia, offerens tibi vitulum labiorum, quod et sequitur: Et labiis exsultationis laudabit os meum. Modo labia orationis dum sum in terra deserta, sitio. Quandiu enim sitis, durat oratio; sed cum cessabit sitis, cessabit oratio et sequetur laudatio. Omnis fortitudo animae in his duobus consistit, sapientia 131.0457B| et virtute. Aliter: Labia mea laudabunt te hoc modo, vel benedicam te in vita mea: quod vivo et quod tibi adhaereo, tibi attribuam, non mihi, totum misericordiae tuae: et in nomine tuo levabo manus meas, id est, orabo levatis manibus ad te, imitando illum qui pro me orando extendit manus in cruce. Per manus, opera accipimus, quia manibus operamur. Orantes levamus manus, ut si opera ab oratione discrepant, fiant orationi consona. In nomine tuo, id est principaliter te petam in levando manus; vel, levabo in nomine tuo: si bonum facio, in te mihi bonum erit, non in me. Sic, subaudis haec faciam, hac intentione, hoc desiderio, ut anima mea quae modo sitit, modo amara est, repleatur sicut adipe et pinguedine, id est, virtutum 131.0457C| abundantia et aeterno gaudio. Et tunc labiis exsultationis laudabit os meum, ut supra. Et revera laudabo te, tandem exsultando, quia nunc interim in matutinis meditabor in te in studio operum meorum: quia qui studiosi sunt, in matutinis surgunt ad opera. Meditabor in te, assiduus ero in illis operibus, in meditatione tui, quia ad honorem tuum faciam omnia. Ideo in te, quia tu fuisti adjutor meus, ut perficerem ea. In matutinis meditabor, id est in labore. Si memor fui tui super stratum meum: a majori, id est, si te quieti praeposui. Qui dum quietus est super Christum meditatur: dum ad opus venitur, memor est Christi. Si quietem quam habere potui, propter te interrupi: vel ut in persona capitis dicatur, et tunc repleta anima mea, id est meorum, sicut 131.0457D| adipe et pinguedine labiis exsultationis laudabit os meum, id est meorum. In quo illa laus, ostendit. Laudabunt te in matutinis, id est in suis resurrectionibus: quia quot justi, tot matutini. Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII). Tunc meditabuntur in te, id est, omnis eorum cogitatio erit in laude tua, quia jam non erit aliud amplius unde solliciti sint: Amplius enim non erit neque luctus, neque clamor, neque ullus dolor (Apoc. XXI). Ideo te laudabunt, quia tu fuisti adjutor meus, id est meorum, ut ad illam beatitudinem pervenirent. Ego tunc laudabo te in matutinis, si hic memor fui tui super stratum meum. Nemo est qui non sit memor strati sui, scilicet qui non consentiat carni. Sed 131.0458A| si memor est Dei super stratum, id est, magis Deum diligit quam carnalia desideria, in matutino suo laudabit eum et tunc exsultabo ego et mei in velamento alarum tuarum, id est in protectione tua, vel in dilectione Dei et proximi. Ideo ibi in tua protectione exsultabo, quia adhaesit anima mea, id est, glutino charitatis firmiter tibi vincta fuit hic: sed tamen post te, non ut te vellet praecedere vel tecum ire, ut Petrus, qui dicebat Domino: Propitius esto, Domine, tibi, et ne facias hoc: cui a Domino dictum est: Vade retro, Satanas (Matth. XVI). Quasi dicat: Non te oportet praecedere, sed sequi. Qui dispositione sua in Christo vult vivere, praecedere vult, non sequi: tene autem charitatem sic, ut in omnibus Christum sequaris interim in permistione, ut 131.0458B| suscipiaris postmodum ad dexteram ejus in separatione. Et ut anima mea tibi adhaereret, me suscepit dextera tua, id est, propitiatio tua de massa perditorum: vel, si caput, divinitas me hominem suscepit de sepulcro. Vel ego ad dexteram; ipsi autem Idumaei qui me occiderunt, quid? Introibunt in inferiora terrae, id est, disponent pro terrenis occidere Christum. Qui enim contra salutem suam quae sunt terrena sequitur, dum inferiorem se terra facit, sub terra est; et quid de illis? amiserunt locum et gentem, quod ut non amitterent, Christum occiderunt (Joan. XI). Quomodo dati sunt in gladium Romanorum? quia rejecerunt Agnum Dei, dicentes: Regem non habemus nisi Caesarem? (Joan. XIX.) Et quid rex? laetabitur in Domino; non occidet in eo quod Deus, sed 131.0458C| gloriantur. Et quid sui? gloriosi commorant in eo vivere: confusi autem sunt et dispersi, qui conjurarunt contra eum, dicentes: Oportet unum mori; ipsi vero qui non adhaeserunt, quibus fuit propositum exemplar bene vivendi, si vellent, quaesierunt animam meam, id est, vitam meam, non ad imitandum, sed ad prodendum: sed in vanum. Tria fuerunt quibus maxime quaesierunt vitam Domini ad perdendum, sed frustra: ut nomen illius deleretur de terra, ut mundus post eum non abiret, quod ex magna fuit invidia, ut non amitterent locum et gentem. Sed crevit nomen ejus, quia mortuis resurrexit: et crevit fama ejus per totum mundum. Jam mundus post eum abiit, et ipsi amiserunt locum et gentem, et ideo in vanum quaesierunt animam meam. 131.0458D| Ideo quaerent animam meam ad perdendum, quia pluris facient terrena quam se, scilicet introibunt in inferiora terrae. Ille intrat terram, qui terrae, id est carni suae, consentit. Ille autem intrat in inferiora terrae, qui quae infra sunt pluris facit quam se. Et quia quaesierunt perdere animam meam, tradentur in manus gladii, id est, in potestatem gladiatorum Titi et Vespasiani. Et erunt partes vulpium, id est praeda Romanorum principum; qui principes vulpes dicuntur propter dolositatem. Vulpes inter alias bestias animal est omnino subdolum, quod et fraudibus cibum quaerit, et salutem suam callida illusione custodit. His merito callidi homines comparantur, qui simulata versutia iniquitates suas efficere 131.0459A| moliuntur. Quod bene ad Herodem refertur, de quo Dominus dixit: Ite et dicite vulpi illi, non apprehendat prophetam extra Jerusalem (Luc. XIII). Et in Canticis canticorum: Capite nobis vulpes quae demoliuntur vineas (Cant. II). Vel partes vulpium fuerunt Judaei, quando dixerunt: Regem non habemus nisi Caesarem (Joan. XIX). Tunc enim vulpem sibi regem elegerunt. Vel introierunt Judaei in inferiora terrae, id est, absconderunt se in foraminibus terrae ad tuendam temporalem vitam, quando ut Christum occiderent praeposuerunt terrena, dicentes. Ne forte veniant Romani, et tollant nostrum locum et gentem (Joan. XI). Et in hoc fuerunt partes vulpium, id est dolosi ut vulpes, quae in cavernis terrae se abscondunt: vel partes vulpium 131.0459B| prophetia de Josepho et aliis principibus Judaeorum, qui post incendium civitatis et interfectionem suorum extracti sunt de cavernis terrae in quibus latebant. Rex vero Christus, quem ipsi interfecerunt, constitutus Rex in eo quod occisus, laetabitur in Deo, id est, in vita data a Deo. Et non solum rex, sed laudabunt omnes qui jurant in eo: causa pro effectu, id est, vivent in aeternum, ut Christus caput eorum, prius laudabiliter viventes omnes qui firmiter eis vitam suam promittunt. Ideo isti laudabunt, quia obstructum est os loquentium iniqua: locuti sunt Judaei iniqua, quando Creatorem suum spreverunt, et vulpem regem elegerunt: quando dixerunt, Regem non habemus nisi Caesarem. Vulpes in agnum valuerunt, sed victi sunt a leone. Ecce resurrexit, vicit leo 131.0459C| de tribu Juda (Apoc. V): et sic clausum est os dicentium, Reus est mortis (Matth. XXVI). Quia et rex resurrexit, et mundus jam post eum abiit. Vel sic, revera rex laetabitur, quod omnibus erit patentissimum, quia obstructum est os loquentium iniqua. Non habent quod dicant qui dixerunt, Regem non habemus nisi Caesarem. Majus est quod dicit rex, quam si diceret: Ego rex, quia ille solus absolute rex antonomastice dicitur.
PSALMUS LXIII. IN FINEM PSALMUS DAVID. « Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Quia exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, 131.0459D| ut sagittent in occultis immaculatam. Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt, Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. »
ENARRATIO. In hoc psalmo Christus caput nostrum proponit 131.0460A| nobis tolerantiam passionis suae, et gloriam resurrectionis, ut exemplo illius non terreantur sancti martyres membra sua: nec deficiant in tribulatione, sed fortiter certent, ut post certamen perveniant ad clarificationem: quia ubi caput, illic et membra sequentur.
Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Deus Pater, exaudi orationem quia sanguis meus fusus in ara crucis orat pro membris meis. Amoris haec vis est, ut his quos amamus, etiamsi absentes sint, haereamus, dum affectum insitum nequaquam aut locus divellit, aut tempus. Cum deprecor, non ut non occidantur, sed ut occisi non superentur. Scilicet a timore inimici eripe animam meam, id est, animam meorum eripe a timore inimici, et subde 131.0460B| timori tuo: liberi ab illorum timore, subdantur servituti tuae. Multi enim martyrum Christi occisi sunt, sed non superati: quia in fide et testimonio Christi perstiterunt: alii mortui absorpti, alii vivi absorpti. Illi mortui sunt absorpti qui increduli conculcant sanguinem justi: illi autem vivi absorpti qui in Christum credentes, in tribulatione defecerunt, translati in corpus inimicorum. Illi, quia mortui erant, absorpti: isti, quia absorpti, mortui. Ergo a timore inimici eripe animam meam qui jubes: Nolite timere eos qui occidunt corpus (Matth. X). Et revera eripies animam meorum a timore inimici, quia me caput eorum protexisti a conventu malignantium. Hoc quasi certum pignus inde habeo, quia collegerunt pontifices Judaeorum et Pharisaei concilium, dicentes: Si 131.0460C| dimittimus eum sic, omnes credent in eum (Joan. XI). Magna invidia. Cogitaverunt ergo ut interficerent eum; sed frustra, quia resurrexit: et mundus post eum abiit. A multitudine operantium iniquitatem, scilicet illam maximam: visis tot tantisque miraculis, quod caecos eorum illuminavit, leprosos mundavit, infirmos curavit, mortuos resuscitavit, increduli eum occiderunt: haec est illa iniquitas, Quia et si non interfecerunt gladio, exacuerunt ut gladium linguas suas. Quod alii gladio, hoc illi fecerunt lingua. Hoc fuit maximum acumen Judaeorum, cum dicerent: Nobis non licet occidere quemquam (Joan. XVIII). Quasi dicerent: Occidamus, et non occidamus. Sic occidamus, ut non ipsi occidisse judicemur. Magna stultitia: non licet occidere, et licet occidendum 131.0460D| tradere. Hinc illud solvi potest, quod unus evangelista Dominum crucifixum hora tertia, alter dicit hora sexta. Cum enim Judaei clamarent, Crucifige, crucifige, hora tertia: quod apparitores potestatis fecerunt manibus hora sexta, hoc transgressores legis fecerunt lingua hora tertia (Matth. XV; Luc. XXIII; Joan. XVI). Intenderunt arcum, id est, insidias paraverunt, dicentes: Sic occidamus, ut non occidisse videamur. Simulaverunt aequitatem: sed simulata aequitas duplex est iniquitas. Et in hoc simulaverunt aequitatem, quando dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est (Matth. XXVII). Quanta vesania, non licet pretium sanguinis ponere in arcam, et licet ipsum sanguinem 131.0461A| ponere in conscientiam? Intenderunt arcum, insidias paraverunt: et intenderunt rem amaram, hanc scilicet: subverterunt pecunia discipulum collegam Christi, ut per eum traderetur. Ad hoc intenderunt arcum ut sagittent, id est, occidant in occultis, id est, latenter eum quem nihil latet, immaculatum, illum scilicet qui maculas peccatorum auferre venerat. Subito sagittabunt eum, id est incaute et inconsiderate, attendentes hominem, et non attendentes Deum. Et non timebunt. Durum cor, quod non timuit judicem illum injuste damnare, quem nullus judicum potest fallere. Durum cor, quod non timuit illum ligatum tradere, qui venerat mundum a peccatis solvere. Durum cor, quod non timuit illum occidere, qui venerat mundum a morte liberare. 131.0461B| Timuit potestas, quia Pilatus verberatum eum illis tradidit, non inveniens in eum causam mortis, non ut eum damnaret, sed ut eorum crudelitati satisfaceret. Timuit potestas et non contremiscit Judaeorum immanitas: lavit manus potestas, et ipsi sanguine polluerunt conscientias. Revera non timuerunt, quia firmaverunt sibi sermonem nequam. Hic fuit ille nequam sermo, Reus est mortis (Matth. XXVI). Quod firmaverunt quando dixerunt, Crucifige, crucifige; et potestas: Regem vestrum crucifigam? Et illi, Regem non habemus nisi Caesarem (Joan. XIX), et tertio confirmaverunt, quando potestas dixit: Nullam invenio in eum causam; et illi: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII). Sed sibi firmaverunt, id est, ad suam damnationem, 131.0461C| non Dei: ipse mortem occidit, illi occisi sunt quia in se iniquitatem occidere noluerunt. In Domino mors occisa est, in illis iniquitas vixit, in qua mortui sunt. Aut enim tu occidis iniquitatem, aut ipsa te. Si vis eam occidere, noli hostem quaerere extra te, intus eum habes. Duae enim sunt partes animae: una quae adhaeret carnalitati, illa vocatur spiritalis, ista sensualis. Haec est Eva nostra, quae adhuc extendit manum ad illicita, et ad peccatum nos trahit, si non sit subjugata viro suo, id est, spiritali patri, qui et caput ejus est, quia caput mulieris vir (I Cor. XI). Narraverunt ut absconderent laqueos, id est, inierunt consilium quomodo occulte quantum ad se eum occiderent, vel in sermone caperent, 131.0461D| juxta illud: Haec mulier modo deprehensa est in adulterio (Joan. VIII). Et illud: Licet censum dare Caesari annon? (Matth. XXII.) Dixerunt, non in voce, sed in corde: Quis videbit eos? Sed hoc dicebant, hoc machinati sunt in eum quem nihil latet. O Judaee, dicis, quis videbit? sed videt qui fecit te. Qui enim fecit hominem, scit quid est in homine, et non opus est ut quis ei testimonium perhibeat de homine: hi sunt illi laquei. Scrutati sunt, id est, diligenter investigaverunt iniqua consilia, quibus viderentur eum juste damnasse: haec scrutati sunt. Tradatur non 131.0462A| per nos, sed per discipulum occidatur, sed a judice; totum faciamus et nil fecisse videamur: sed defecerunt scrutantes scrutinia, id est acuta consilia. Ideo defecerunt, quia simulata innocentia haec erat. Subdebant enim, Crucifige. Anima enim avertens se a luce justitiae, quanto magis quaerit quid inveniat contra justitiam, tanto plus a luce repellitur, et in tenebrosa demergitur. Merito ergo isti recedentes a justitia defecerunt. Ideo defecerunt, quia accedet homo, id est, sponte sua humanitas mea accedet ad cor altum, id est, ad eorum profunda consilia, et in homine Deus. Et exaltabitur Deus, illuc ascendet exaltatus, unde non descendit humiliatus: vel accedet homo, id est humanitas: ad cor altum, id est, ad inscrutabile 131.0462B| consilium Dei, quia noluit videri, ut non cognosceretur; non cognosci, ut contemneretur; contemni, ut crucifigeretur: vel ideo defecerunt, quia ad eorum consilia accedet homo. Non enim teneretur nisi homo et non solum homo, quia et cor altum, id est, Deus: Ego enim et Pater unum sumus (Joan. X). Occidit homo et exaltatur Deus: non apud homines, qui in homine humiliatus est, in homine quoque exaltato est exaltatus. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus: ille idem qui verus homo comprobatus est esse in passione, verus Deus apparuit in resurrectione. Ideo Deus exaltabitur, id est, potentia divina manifestabitur, quia sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. Omnia eis in contrarium 131.0462C| versa sunt: plagae eorum comparabiles sunt sagittis parvulorum, quia inefficaces et invalidae fuerunt: vel in caput eorum revertentes, sicut sagittae parvulorum incaute in altum jactae. Ideo sagittae parvulorum, quia infirmatae sunt contra eos linguae eorum, id est, verba quae ipsi putaverunt commoda ad causam suam, contra causam suam fuerunt: quia ad eam confirmandam maxime valuerunt. Surrexit enim Christus: corrupti sunt vigiles, quia eadem avaritia quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit militem custodem sepulcri. Dicite: Dormientibus nobis discipuli eum tulerunt (Matth. XXVIII): infirmum hoc fuit: quid enim? Si dormiebant, quomodo Judaei testes? Testis enim non est confirmare, 131.0462D| nisi quod vidit, vel audivit. Si autem non dormierunt, cur non prohibuerunt? Hoc illos dicere constituerunt, unde magis teneantur: vel unde se sua magis confirmare putaverunt, inde magis infirmaverunt. Amiserunt enim et locum et gentem. Infirmatis linguis eorum, conturbati sunt omnes qui videbant, id est, cum timore suam salutem operati sunt illi qui videbant, id est, intelligebant eos infirmatos et inefficaces, vel apostoli et caeteri discipuli qui intelligebant eos male agere, contristati sunt. Et omnis homo, id est, ratione vigens, timuit eorum consortium, vel timuit illis. Et conversi vel discipuli post 131.0463A| timorem annuntiaverunt opera Dei, quae Deus Pater operatus est per Filium ad reparationem generis humani. Et facta ejus, id est, haec intellexerunt, quia decebat eum qui multos filios adducturus erat in gloriam Patris, auctorem salutis eorum, per passionem consummari (Hebr. II), juxta illud, Oportebat pati Christum (Luc. XXIV). Portavit in cruce insultantes, in sepulcro vigiles. Cur? Moriendum erat propter morituros, et resurgendum propter resurrecturos. Haec prius intellecta non sunt: Laetabitur justus in Domino, qui justus erat in morte Domini, sicut apostoli et alii multi laetabuntur in ejus resurrectione. Et sperabit in eo, non in se, non in mundo, sed in illo sperabit resurgere, qui mortuus est et resurrexit: et non solum justus qui eum vidit sperabit 131.0463B| resurgere: sed laudabuntur, id est, laudabiliter vivent ut et ipsi possint sperare, omnes recti corde: illi regunt suum cor, quibus Dei dispositio et voluntas in omnibus placet, non sua. Aliter: Postquam facta Dei intellexerunt eo resurgente, qui prius non intellexerunt eo moriente dixerunt: Quid faciemus, viri fratres? Et illi, Poenitentiam agite (Act. II), accedentes ad unitatem fidei: et qui tunc fuerunt, et qui nunc sunt, facti unus ex fide; laetabitur in Domino, id est, in resurrectione Domini, sperans et ipse in eo resurgere. Et sperabit in eo, quia apertum jam cur voluit mori et resurgere et sic laudabuntur tandem, Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV), omnes recti corde: cum illi damnabuntur qui sunt distorti corde, quibus placet suum consilium et displicet consilium 131.0463C| Dei.
PSALMUS LXIV. IN FINEM PSALMUS CANTICI DAVID CANTICUM JEREMIAE ET EZECHIELIS DE POPULO TRANSMIGRATIONIS, CUM INCIPERENT PROFICISCI. « Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis. Replebimur bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae et in mari longe. Praeparans 131.0463D| montes in virtute tua, accinctus potentia, qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: exitus matutini, et vespere delectabis. Visitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus. Rivos ejus inebria, multiplica genimima ejus, in stillicidiis ejus laetabitur germinans. Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur. Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent. »
ENARRATIO. 131.0464A| Res gesta memoratur in titulo. Notum est quomodo populus Dei, Israel scilicet ductus est captivus in Babylonem (IV Reg. XXV). Et cum essent illi captivi, Jeremias, qui erat de eodem populo, praedixit illis reditum in Jerusalem post septuaginta annos, et restaurationem templi (Jer. XXV, XXIX). Aggeus autem in reditu, sua auctoritate et consilio adjuvit templum reaedificare (Agg. I, II). Haec autem in figura contingebant illis (I Cor. X), ideo nostram in his attendamus peregrinationem. Duae illae civitates umbra fuerunt duarum civitatum, quae in hac vita simul mistae sunt. Babylonia civitas fuit in ultimis finibus Persidis opulentissima et potentissima. Jerusalem civitas fuit in partibus Syriae, quam Jebusei aedificaverunt, 131.0464B| et appellata est Jebus: illa destructa, aedificata est Jerusalem. Sicut Babylonia major et potentior fuit, ita et nunc major est numerus infidelium; quia multi vocati, pauci vero electi (Matth. XX): et sicut illa afflixit populum Israeliticum, ita infidelis populus nunc affligit populum Dei; quia nunc misti sunt, quandoque autem separandi: sed et nunc separati sunt, etsi non corpore, affectione tamen; quia duo amores faciunt has duas civitates, amor Dei et amor saeculi. Interroget ergo quisque conscientiam suam, et videat quem amet. Si amat mundum, civis est Babyloniae. Exstirpet ergo cupiditatem, et plantet in se charitatem, ut de populo Babyloniae transeat in populum Dei, quia de illo populo colligitur iste: prior enim ille est tempore, iste prior dignitate: 131.0464C| prius animale, deinde spirituale. Si autem amat Deum, civem coelestis Jerusalem se cognoscit, peregrinum se hic esse intelligit. Toleret ergo captivitatem, et sic speret reditum in patriam suam. Hanc reversionem praedicit nobis Jeremias qui interpretatur excelsus, scilicet Ecclesiae doctores, mente ad superna erecti, terrena despicientes, docent nos exire mundum non passibus corporis, sed passibus animae, id est, amorem a mundi confusione subtrahere, quia Babylonia interpretatur confusio: et ad visionem pacis suspirare, quia Jerusalem visio pacis interpretatur, et sic incipiamus proficisci: quia mundi omnia paulatim deserere et coelestia amare, hoc est incipere exire de captivitate: et credendo incipiamus templum Dei reaedificare, id est nosipsos. 131.0464D| Templum Dei vivi estis vos (I Cor. III). Hoc templum modo aedificatur, cum incipimus proficisci: et quandoque perficietur, cum pervenerimus, cum mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV). Per Aggeum qui interpretatur festivus, Christum intelligimus verum sacerdotem, in quo vere sabbatizamus: in quo verum festum facimus, vacantes a vitiis; qui nos juvat in redeundo, qui facit nos vivos lapides, aptos in aedificium illius templi, in se angulari lapide utrumque populum unum faciens. Haec captivitas incepit in Adam, et in Christo quodam modo finita est: spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII), et tandem finietur, cum mortale hoc induet immortalitatem Reditus filiorum Israel post septuaginta annos, significat 131.0465A| hanc nostram peregrinationem finiendam transacto hoc saeculo volubili, quod volvitur in septenario, id est, numero septem dierum: vel hoc modo septenario, quia in septenario accipitur vita cujusque unius diei, in qua operari concessum est. Septimum est illud spatium temporis, in quo post hujus vitae transitum exspectatur resurrectio; octavum, ipsa resurrectio: vel quia septenarius constat ex ternario et quaternario, in quaternario accipimus carnalem generationem; quia corpus quatuor elementis constat, scilicet illos qui carnaliter vixerunt ante adventum Domini. Per ternarium accipimus spiritales, qui fuerunt post adventum Domini propter triplicem animae potestatem quia est rationabilis, irascibilis et concupiscibilis, quibus adduntur duo, 131.0465B| doctrina et virtus. Transacto ergo hoc septenario, id est, completo numero fidelium, qui de utraque generatione est assumendus, finietur ista captivitas. Tituli constructio: Verba hujus psalmi referuntur in finem, scilicet temporum, scilicet intelligenda fieri postquam venit plenitudo temporum. Psalmus David, id est, bona operatio cujusque fidelis. Unus fuit David, sed non semper unus intelligitur: quae operatio est canticum, id est, exsultatio de verbo peregrinationis, id est, de cognitione peregrinationis, quae cognitio fit cum incipiunt proficisci, vel quod canticum fit cum incipiunt proficisci. Vox est ergo in hoc psalmo omnium fidelium, attendentium quod quandiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. De qua peregrinatione jam exit, qui radice charitatis in 131.0465C| coelestibus jam fixit cor suum, et sic hymnizat Deo:
Te decet hymnus, Deus, te decet laus vera cordis et operis, non Jovem, non Apollonem, non saeculum istud: tibi soli decenter hymnitur, non in Babylonia, sed in Sion, id est, in populo illo qui speculator est, id est, qui hic se non habere manentem civitatem (Hebr. XIII) attendit, sed futuram inquirit, a longe eam salutans. Duae civitates sunt: una confusionis, altera divinae visionis. Qui inter cives confusionis, adhuc peregrinaris suspira ad patriam tuam, canta ex re, non solum voce. Te decet hymnus, Deus, in Sion, quia non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV), ideo in Sion, et non in Babylonia. Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Si innovaris, 131.0465D| jam non in Babylonia cantas: vota reddis, si in finem perseveras. Hic vovendum, ibi reddendum, ubi erit vera pax, verum gaudium. Si quis bene cogitat quid voveat Deo, voveat et reddat seipsum, et ut me innovatum tibi tandem offeram in Jerusalem exaudi orationem meam, factam pro perseverantia ut illuc perveniam, non detinear captivus in Babylonia: ideo exaudi, ut perveniam: quia ad te, in quo est visio pacis, omnis caro veniet, id est, de omni genere hominum, sive masculus sive femina, sive liber, sive servus, dives vel pauper, veniet ad te et hic resurrectione prima, et postmodum resurrectione secunda, qua rapiemur obviam Christo in aera 131.0466A| (II Thess. IV): vel ideo tu exaudi, quia ad te convertetur omnis homo, quia tu solus Redemptor: vel quia dixit in Sion et in Jerusalem, ne videatur solummodo de Judaico populo dictum, determinat quos velit accipere: vel si in persona Judaeorum, notus in Judaea tantum premitur, per hoc captivamur a gentibus; sed futurum est quando ad notitiam veniet omnis caro per Verbum caro factum. In te benedicentur omnes gentes (Gen. XII): vel acturi sunt ante tribunal tuum tam boni quam mali. Et opus est ut exaudias, quia verba iniquorum praevaluerunt super nos: verba serpentis et Evae nimis iniqua, Eritis sicut dii (Gen. III). Nimis dominati sunt nobis, quia captivaverunt, quia ejecerunt nos 131.0466B| de paradiso: vel quia quisque in qua patria natus est illius et linguam et mores discit, dicit iste jam de Babylonia in qua natus est, redire cupiens in Jerusalem: Vere mendacium coluerunt patres nostri (Jer. XVI), prava nos docuerunt, scilicet dimittere Creatorem, qui nos fecit, et adorare ea quae fecimus: dimittere Creatorem et adorare creaturam, vel dogmata philosophorum et fatuitas gentilium: praevaluerunt dico, sed non demerserunt; quia iniquitatibus nostris tu propitiaberis: loquitur ad Christum quasi ad pontificem. Propitiatio est miseratio exhibita post sacrificium: ita et Christus volens propitiari populo suo, factus est sacerdos, orans ad Patrem elevatis in cruce manibus: ut possis dicere, Dirigatur 131.0466C| oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Ps. CXL). Hostiam obtulit, quia in ara crucis se ipsum immolavit, ipse pontifex, ipse hostia: ipse propitiator, ipse propitiatio: et quibus tu propitiaberis, beati erunt; sed quia unitatem elegit non multiplicitatem, non haereticos, non schismaticos, ideo convenienter dicit: Beatus quem elegisti per gratiam, et assumpsisti per aequitatis regulam: quia quos vocas per gratiam, illos postea assumis per justitiam: vel quem tu, Pater, elegisti vocando, et assumpsisti de massa perditorum per Verbum tuum. Et revera beatus, quia inhabitabit in atriis tuis, id est, non dimovebitur ullis adversitatibus ab hac temporali Ecclesia; qui inhabitabit in atrio, non excludetur 131.0466D| a palatio. Inhabitabit ideo dicit, quia multi habitant hanc temporalem Ecclesiam, sed non inhabitant; quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Atrium est habilis locus ante domum, ita et in ornamento virtutum haec temporalis Ecclesia praecedit illam quae mansura est in aeternum. Inhabitabit in atriis tuis, id est, perseverabit in hac temporali Ecclesia, et tandem replebimur in bonis domus tuae, ut intelligamus in illo beato multos: ideo dicit replebimur, quia etsi sit in charitate unitas, in personis tamen est distinctio: prius pleni sumus bonis domus Dei, id est, angelicis virtutibus, sed illa bona evacuavimus: sed tandem replebimur in illis bonis, 131.0467A| quibus plena est domus tua, id est, angelica creatura quam inhabitas: vel illis bonis, quibus plena est domus tua, id est, Christus scilicet immortalitate et impassibilitate, vel virtutibus Christi tui: vel in illis bonis, quibus illi sunt pleni in quibus habitas. Et ne quis bona ista putet aurum, argentum, vestes pretiosas, quibus domus mortalium ornantur, subjungit: Sanctum est templum tuum, id est, qui sunt domus tua, sunt templum tuum: quod templum mirabile est, id est, desiderabile et amabile non in divitiis, scilicet non in auro, non in argento, sed in aequitate, id est justitia. Si enim aequitas in illis mirabilis non esset, multi sancti pannosi, senes decrepiti, despicabiles viderentur, qui tamen propter aequitatis decorem in honore habentur. Vel replebimur 131.0467B| in bonis domus tuae, id est Ecclesiae, quae diversis munerum spiritualium excubat bonis, si praesentia bona volumus accipere. Sanctum est templum tuum. Si Christum accipimus, sanctum est templum in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Col. II), ut domus sit Ecclesia, templum Christus. Et ut illis bonis repleamur, vel quia beatus est quem tu assumpsisti, exaudi nos, Deus salutaris noster: mitte quem missurus es (Exod. IV), salutaris noster, assumendo naturam nostram. Tu exaudi, qui es spes non solum Judaeae, sed omnium finium terrae, id est, in quo omnes gentes omnium finium terrae, id est, qui habitant in finibus gentium, id est, in insulis marinis: ad illos enim usque pervenit notitia tua. Vel omnium finium terrae, id est, gentilium, ambientium 131.0467C| nos cultam terram. Vel omnium finium terrae, id est, omnium illorum qui se a terrenis contraxerunt, non corpore, sed affectione. Et spes in mari longe, id est, etiam illi in te sperabunt qui sunt mare, id est amari, et in profundo hujus saeculi versantes, et ideo longe a te: vel in mari, expositivum est illius, omnium finium terrae: ut dicat non solum finium terrae, id est, in mari, scilicet in insulis, sed etiam in longo mari: id est, in remotis insulis. Quomodo spes gentium futurus sit ostendit, scilicet mittendo doctores suos usque ad fines terrae, qui eum ducent in notitiam omnium gentium. Hoc modo factus est Deus spes omnium finium terrae: Praeparans montes, id est, apostolos prius a te illuminatos, deinde alios transfundentes lumen tuum: in virtute tua, non sua: quia 131.0467D| in se infirmi, in te fortes: infirma mundi elegit Deus ut confunderet fortia (I Cor. I): tua dico, accinctus potentia, id est, illis potentibus ministris. Aliter: Praeparans montes in virtute tua, id est, in Christo eminuit virtus tua, qui Christus erit accinctus potentia, id est, potenti carne immuni a peccato, qui per illos montes virtutibus et miraculis conturbas profundum maris ab bonum, etiam profunda corda impiorum amaricantium profunditate peccatorum et secundum hanc sententiam qui conturbas sonum fluctuum ejus, id est, timere facis contradicentes et persequentes. Vel conturbas profundum maris, id est diabolum: sonum fluctuum ejus, id est, vatum et philosophorum murmura et inconditos fremitus. Inde turbabuntur, quia videbunt sanctos suos et vates 131.0468A| impotentes et multos: vel sonum fluctuum ejus, id est visiones principum. Et quia haec videbunt in majoribus, turbabuntur gentes, id est minores. Et timebunt qui habitant terminos, id est, qui neque carnales sunt, nec omnino justi: vel in malum: Qui conturbas per illos montes profundum moris, id est, profunda corda impiorum, ut commoveantur contra montes. Revera conturbata erunt, nam sonum fluctuum ejus, subaudis quis per se sustinebit, ubi magnum quid incurrit? Solet defectio verborum fieri. Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos (Ps. CXXIII). Sonum fluctuum, id est, minas et terrores persecutorum ejus maris. Exponit quid per mare velit intelligi. Turbabuntur gentes: sed quae cura? Tandem 131.0468B| timebunt non solum alii viciniores, sed etiam illi qui habitant terminos terrae, id est remotissimi: vel timebunt prius, qui post timorem se inhabitando facient terminos. Timebunt dico, a signis, id est miraculis, non montium, sed tuis, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI). Quid inde quod timebunt et credent? Exitus matutini et exitus vespere delectabis, id est, facies eos exire prosperitatem, quae significatur per matutinum; et adversitatem, quae significatur per vesperam: ut neque extollantur prosperitate, nec frangantur adversitate. Si non delectat te exitus, non laborabis exire. Quid lucreris et ipse damneris? Ecce verbum Domini quod te delectet, quo traheris ad non consentiendum ei, qui tibi aliquid promittit ut justitiam deseras, 131.0468C| ut fraudem facias, mane tibi est: quod tibi lucrum blanditur, et laqueus est: habes qua exeas, qua evadas: recurre ad verbum Dei. Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero detrimentum patiatur? (Matth. XVI). Quod si minus tecum agitur ut committas aliquid, vespere tibi est, quod turbaris, quod quasi irruente nocte gravaris, sed habes et hic qua evadas, verbum Dei. Nolite, inquit, timere eos qui occidunt corpus (Matth. X), et sic delectabit te exitus matutini et exitus vespere, quia utrumque contemnere faciet: hoc modo delectabis: Visitasti terram qui prius erant mane, factos ad terram, aptos ad cultum: visitabis justificando, et praeparando corda eorum ad sulcationem verbi tui. Et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam, id 131.0468D| est, spirituali gratia et multiplicibus donis ditasti. Per quos autem ministros visitabit? Flumen Dei repletum est aquis. Quasi dicat: Aranda est terra illa, et prius irriganda: sed prius flumen Dei, id est primitiva Ecclesia Judaeorum, a qua rivi emanaverunt, totam terram irrigantes. Illud flumen repletum est aquis, id est, spiritualibus donis et praedicatione veritatis, et sic terra illa irrigavit, et per illud flumen irrigando terram, parasti cibum illorum, scilicet panem vitae et intellectus illis dedisti: qui prius fuerant mare, nunc sunt facti culta terra. Cibus iste non dentibus manditur, sed animi aviditate devoratur, de quo dictum est: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII). Tu parasti, quoniam ita est praeparatio ejus, scilicet, cibi per gratiam, non per 131.0469A| meritum. Et quia ex te habent totum, o Domine, ut flumen illud repleatur aquis, tu inebria rivos ejus, id est apostolos, ex quibus ipsum flumen magis et magis augeatur, et per illos rivos inebria genimina ejus, id est, multiplica successores in eodem populo, et sic postea gentilis populus germinans in stillicidiis ejusdem fluminis, id est, in levioribus doctrinis; juxta illud: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Laetabitur, id est, cum laetitia succedet Ecclesiae de Judaeis. Aliter: Multiplicasti locupletare eam, id est, multiplicibus donis ditare disposuisti illam terram. Quasi aliquis dicat: Et unde illa multiplicia dona? Flumen Dei, id est, Spiritus sanctus a Patre et Filio emanans, repletus, id est, multipliciter est plenus aquis, id est, spiritualibus 131.0469B| donis, non ab alio, sed a se plenus. Et tu, Deus, per illud flumen mittendo Spiritum et inebriando corda, parasti cibum illorum qui facti sunt terra tua, dando dona singulis convenientia pro modo cujusque. Tu hoc facis: quoniam ita est praeparatio ejus terrae: nisi a te, parari non posset. Rivos ejus inebria, quod alibi sulcos, id est, corda illius terrae vomere praedicationis proscissa repleas gratiarum ejusdem fluminis. Et multiplica genimina ejus, id est, multiplica in Christo generatos ubique terrarum. Et tunc germinans, id est, rudis ad fidem accedens, laetabitur in stillicidiis ejus fluminis, videns mundum jam plenum credentibus ex omni parte. Et hoc modo reparando, Benedices coronae anni benignitatis tuae. Annus benignitatis, tempus reparationis. Anni fuerunt, 131.0469C| anni sterilitatis. Coronae anni, gloriosi victores, triumphantes cum Christo de diabolo. Illi coronae, id est, illis victoribus, qui erunt in anno benignitatis, id est, tempore reparationis. Benedices, id est, multiplicare facies numerum fidelium tuorum. Et campi tui, id est, qui corona, id est, humilis populus, quem tu tuum fecisti per gratiam, replebuntur ubertate, abundantia virtutum. Per hos accipimus Judaeos jam humiliatos. Pinguescent etiam speciosa deserti, id est gentiles, qui prius erant inculti, facti speciosi timore verbi Dei, exstirpatis inde sentibus vitiorum, pinguescent virtutibus et adipe bonorum operum. Et colles tui, id est, eminentes inter alios, scilicet eorum doctores, exsultatione accingentur, id est, undique stipabuntur 131.0469D| exsultanti turba fidelium. Exponit quod dixit: Colles exsultatione accingentur. Induti sunt, subaudis multo vellere, arietes ovium, id est, praedicatores, duces gregum Christi, undique erunt fidelium multitudine velut lana cooperti. Et valles abundabunt frumento, id est, virtutibus et bonis operibus, frumento abundabunt non hordeo quod foris tegitur, et intus latet, id est, opera bona in aperto facient, ut videntes alii glorificent Dominum eorum. Et tunc omnes colles et campi clamabunt, et hoc probat. Etenim hymnum dicent, id est, corde et opere Deum laudabunt. Aliter: Benedices coronae anni benignitatis tuae. Hucusque dixit populum Dei rediturum de Babylonia in Sion: dehinc de remuneratione quam recepturi 131.0470A| sunt, qui in captivitate detenti non sunt: o Domine, quia tu propitiaberis hic iniquitatibus nostris, benedices, incrementum dabis, coronae, multitudini fidelium te ambientium: vel victoribus qui hic inter mundanas illecebras victores exstiterunt: coronae dico anni benignitatis tuae, id est, tibi praeparatae in tempore plenitudinis, cum benignitatem tuam humano generi exhibuisti. Et campi tui, Judaei culti vomere verbi tui, omnimoda ubertate replebuntur, cum Deus erit omnia in omnibus. Pinguescent speciosa deserti, id est, qui de gentili populo facti erunt speciosi, id est fideles prius sine humore verbi Dei, omni laetitia replebuntur: et tunc colles, id est, praelati in utroque populo exsultatione accingentur, id est, magna laetitia, portantes manipulos suos. Inde 131.0470B| exsultabunt, quod non frustra laboraverunt. Induti sunt, subaudis exsultatione, cum mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV). Arietes ovium, id est, duces gregum Christi; et valles, id est, eorum subjecti, abundabunt frumento, id est, pane angelorum. Et cum viderint illum quem diu esurierunt, facie ad faciem, tunc clamabunt. Quid clamabunt, subjungit: Etenim hymnum dicent, id est, votum reddent in Jerusalem. Beati qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII).
PSALMUS LXV. IN FINEM CANTICUM PSALMI RESURRECTIONIS. « Jubilate Deo, omnis terra; psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudi ejus. Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine: in multitudine 131.0470C| virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Omnis terra adoret te, et psallat tibi, psalmum dicat nomine tuo. Venite et videte opera Dei; terribilis in conciliis super filios hominum. Qui convertit mare in aridam: in flumine pertransibunt pede, ibi laetabimur in ipso. Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant, non exaltentur in semetipsis. Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus. Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita 131.0470D| nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum in tribulatione mea. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. Venite et audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. Propterea exaudivit Deus et attendit voci deprecationis meae. Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me. »
ENARRATIO. 131.0471A| Canticum psalmi, id est, exsultatio et laetitia operationis bonae, scilicet resurrectionis Domini nostri. Canticum psalmi, est hymnus spiritualis scientiae ex operibus adeptae. Psalmus cantici, est praedicatio boni operis existentis per scientiae et cognitionis doctrinam. Hanc exsultationem continet hic psalmus, scilicet gaudium victoriosissimae resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, quae praecessit in capite, et sequetur in corpore, hic in spe et tandem in re. Hanc resurrectionis spem Judaei sibi soli attribuebant, praesumentes de justitia meritorum, praesumentes etiam quod de genere patriarcharum et prophetarum erant: et ad illos solos specialiter prophetica dicta directa erant.