Jump to content

Enarrationes in Psalmos (Remigius Antissiodorensis)/1

Checked
E Wikisource


Migne Patrologia Latina Tomus 131



Enarrationes in Psalmos (Remigius Antissiodorensis)

PSALMUS CXL. PSALMUS DAVID. « Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae cum clamavero ad te. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone, 131.0813B| Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum, absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt, sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum, quia ad te, Domine, Domine, oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 131.0813C| Cadent in retiaculo ejus peccatores; singulariter sum ego donec transeam. »

ENARRATIO. Psalmus David est iste, id est, perfectorum fidelium, qui hic orant omnem perfectionem vitae, scilicet ut primo detur eis orare quod orandum est, et ea intentione qua oportet: et deinde detur eis bene operari, ita ut digni sint exauditione, et adeo fiant consummati, ut nec peccent in lingua; aut si forte peccaverint, non excusent: ad extremum, ut confirmentur in tribulationibus.

Domine, clamavi ad te. O Domine, qui es omnipotens, et ideo potes exaudire: clamavi, id est cum intentione devotionis oravi, respiciens ad te qui es misericors: et quia potes, confer quod oro. Et quia 131.0813D| nunquam est consummatio in hac vita, clamavi, et adhuc clamabo. Et cum clamavero ad te, respiciens intende voci meae, id est, intensum fac in exhibitione hujus rei, quam designabit vox mea sive interior, sive exterior. Dirigatur oratio mea. Modo exponit quid clamet, scilicet, hoc in primis oro, ut dirigatur oratio mea, id est directa habeatur. Et quia directa posset haberi quantum ad homines, subdit, in conspectu tuo, id est, in beneplacito tuo, ut tibi placita habeatur, ut illa orem quae oranda sunt. Et quia adhuc posset orare quae essent oranda, sed non ea intentione qua deberet, quoniam multi hoc superbiendi causa orant, adhuc determinat: Sicut incensum, ut ipsa oratio fiat causa supernorum, id est 131.0814A| aeternorum, sicut fumus incensi tendit ad superiora. Hoc est dicere, non tantum facias nos orare quod orandum est, sed etiam bona intentione, id est, respectu aeternorum, ut si pro sospitate oramus, ideo fiat ut melius insistamus orationibus et aliis bonis actibus. Et non tantum oratio dirigatur, sed elevatio manuum mearum, id est, bonae operationis meae, sit sacrificium vespertinum, hoc est, non tantum sit completio matutini sacrificii, id est veteris legis, sed etiam novae, quae observata, est sacrificium, id est placens Deo. Sicut autem post novam non sequitur alia lex, sic post vesperum non sequitur alia hora diei: ideo non ponit matutinum. Sed ponendo vesperum, dat intelligi illud praecessisse per cujus solam completionem nemo potest salvari. Pone, Domine, 131.0814B| custodiam. Et usque eo, Domine, promove me in consummationem, ut ponas custodiam ori meo, ut sciam quando et quibus sit loquendum, quando vero tacendum. Et ne aliquis putaret eum ita orare, custodiam, ut nunquam deberet loqui, determinat. Pone ostium labiis meis, id est, inspira mihi illam vim interius, ut non semper aperiatur, nec semper claudatur os meum, sicut ostium ad hoc est in domo, ut vicissim aperiatur et claudatur. Et non qualecunque ostium, sed ostium circumstantiae, id est quod circumquaque muniat omnes sensus corporis, ut non peccem in eis. « Non declines cor meum. » In hoc etiam exaudi me, ut non peccem in cogitatione. Et hoc est quod dicit: Non tantum pone custodiam ori meo, sed si contigerit me peccare, quod humanum 131.0814C| est, non declines, id est, non permittas humiliari, cor, id est mentem meam, eo usque ut descendat in verba malitiae, id est, non tantum absit a me locutio, sed etiam non placeat mihi secundum cognitionem sermo malitiosorum hominum, quo se excusant, peccata sua vel fatis imputando, vel infirmitati humanae conditionis. Quae videntur verba justificantia, cum revera sint malitiae. Etsi contigerit aliquando ut me excusem, « non declines cor meum ad excusandas excusationes, mei positi in peccatis, » id est, non permittas me defendere excusationem adductam sive in me, sive in aliis, nec asserere me bene dixisse. « Cum hominibus operantibus. » Quod si mihi hoc concesseris, ut dirigatur oratio mea, et sit elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum: non 131.0814D| communicabo, id est, nullam communicationem habebo, cum hominibus operantibus iniquitatem: et non tantum dico de minoribus, sed etiam non communicabo cum electis eorum, quod majus est. Facilius enim consentitur diviti quam pauperi. Aliter continuatur: Non declines cor meum, ut excusem me in peccatis sicut solent excusare operantes iniquitatem. Quod si hoc feceris, non habebo communionem cum electis, id est, praelatis et praecipuis eorum. Corripiet me. Etsi non declinaveris cor meum in verba malitiae, ut non peccem cogitando, nec in peccatis excusando sequatur hoc bonum, quod aliquis justus corripiet me ecclesiastica disciplina, scilicet jejuniis et quandoque verberibus: et ideo corripiet me, quia 131.0815A| ego me omnino disaccuso: et increpabit me monitis et doctrinis, et hoc in misericordia, quia ego intelligo misericorditer fieri. Quod non agerem, si me excusare vellem. Correptio, inquam, justi placebit mihi, et intelligam eam esse misericordiam: sed oleum, id est, adulatio peccatoris non impinguet caput meum, id est, non delectet mentem meam, id est, utinam non impinguet. Et hoc ideo dicit optando, quia multi etiam boni adulatione malorum subvertuntur. Et idcirco propter difficultatem periculi non ponit illud enuntiative, sed orando. Quoniam adhuc. Revera non communicabo cum principibus eorum, « nec oleum peccatoris impinguet caput meum, » quia potius ipsi communicabunt mihi. Quoniam adhuc, subaudis erit, quod non tantum opera mea, 131.0815B| sed etiam « oratio mea in beneplacitis eorum » erit, id est, inter illa quae placent illis, id est, placebit eis eadem orare, quae et ego oro; scilicet ut recte orent, et bene operentur. Et hoc valet ad intentionem, quia isti fideles hic intendunt perfectionem orandi persuadere. Et hoc est quod dixi: non tantum erit in minoribus, sed etiam judices eorum, id est majores et praelati, quorum est judicare, absorpti sunt, id est, absorbebuntur in eo quod devincendi et destruendi sunt ab eo quod sunt, per hoc scilicet quod juncti sunt petrae, id est, Christo per fidem. Non autem simpliciter ponit, Oratio mea placebit ei, sed addit adhuc, ut innuat brevitatem temporis. Audient verba mea. Dicit qualiter adjungantur Christo, scilicet per verba praedicationis meae, ad quae audienda 131.0815C| et suspicienda ipsi erunt idonei; quoniam potuerunt, subaudis eadem verba, id est, praevaluerunt in eis, et potentia et efficacia fuerunt ad persuadendum. Quod in Hebraeo habetur, Quoniam decora sunt. Quod ea dicitur affinitate, quoniam verba decora solent esse ad persuasionem potentia. Hic exemplum dat aliis, ut solliciti sint de salute proximorum, et praelatis de studio praedicandi. « Sicut crassitudo terrae. Dissipata sunt ossa nostra. » Hujus versus principium cum fine praecedentis continuatur, ita: Quidam suscipient mea verba: ab illis vero qui non suscipient, dissipabuntur ossa nostra secus infernum, id est, fortiores quique in nobis dissipabuntur juxta judicium illorum, qui digni sunt hoc nomine quod est infernus. Quae dissipatio erit 131.0815D| « sicut crassitudo erupta super terram, » id est, sicut fimus eruptus, id est, dispersus super terram, reddit eam fertilem, ita mors nostra fecunditatem attribuit Ecclesiae, dum per passiones martyrum ad fidei fructum referendum fecundatur, quia pro uno occiso multi succederent. In hoc praescribit formam aliis, ne pati suffugiant, quoniam sicut vita eorum est utilis, ita et mors. Et licet sumus ossa, tamen non confidimus in viribus nostris, sed in ipsa dissipatione nostra geminata voce per nimium affectum dicimus: Domine, Domine, licet corpus permittas affligi, tamen animam meam non permittas auferri, ut cedat in sententiam eorum. Quod justum est, quia oculi mei, id est, respectus intentionis meae est, ad 131.0816A| te, non ad temporalia, nec ad patrocinium alterius. Et quia speravi ea quae sunt in te, Non tibi dissimilia, custodi me. Exponit secundum quid accipiendum sit quod dixit: « Non auferas animam meam. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, » id est, a promissionibus et blanditiis eorum, quibus me devocare nituntur, ut neque munere, neque adulatione nos decipiant: et custodi me ab scandalis, id est, a tormentis et manifesta persecutione operantium iniquitatem, quibus animam meam conantur auferre et sibi conformare. Cadent in retiaculo ejus. Ideo oro ut me custodias, quia video quosdam cadere, sed non cadent nisi peccatores, qui sunt, in retiaculo ejus, id est iniquitatis; non illi scilicet qui aliquando peccaverunt et desierunt, sed illi qui irretiti sunt 131.0816B| peccatis secundum consuetudinem, et magis amant temporalia quam aeterna. Et justum est ut me custodias, quia ego sum singulariter, id est in spe singulari, non in appetitu multiplicitatis, sicut peccatores, sed unam rem petii a Domino, in qua perseverabo donec transeam de hac vita.

PSALMUS CXLI. INTELLECTUS DAVID, CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO. « Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Considerabam ad dexteram, et videbam: et non 131.0816C| erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Clamavi ad te, Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, qui confortati sunt super me. Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me exspectant justi, donec retribuas mihi. »

ENARRATIO. Psalmus iste attribuitur Domino Jesu, qui ideo dicitur intellectus, quia hic designatur bona devotio et operatio ipsius, quae pertinent ad intellectualitatem, id est ad discretionem. Psalmus dico, qui est prolatus, cum esset positus in spelunca, id est, cum esset 131.0816D| latitans in mortali et passibili corpore. Propter quod non cognoscebatur a Judaeis esse Deus. Vel cum esset in hoc mundo latitans, ubi neque malignus spiritus, neque Judaei eum cognoverunt. « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). » Mittit autem nos ad historiam (I Reg. XXIV), ubi legitur quod cum Saul persequeretur David, et ille se absconderet, intravit Saul fortuitu in eamdem speluncam ad purgandum ventrem: et David clam accedens, abscidit oram chlamydis ejus. In mysterio vero Christus, verus David, partem vestis Saul abscidit, dum occultans se in hoc mundo, abstulit diabolo partem partitus sui, id est, quosdam ex ipsis quos habuit in potestate sua, et ex quibus ipse 131.0817A| quasi quibusdam vestibus velabatur, in quo mundo ipse diabolus intraverat ad deponenda et emittenda foeda opera sua. Loquitur ergo in hoc psalmo Dominus Jesus ostendens qua devotione et familiaritate habuerit se erga Deum Patrem, imminente tempore passionis suae, et hoc ad instructionem membrorum suorum, ut eodem modo in tribulationibus unicam spem habeant in Domino.

Voce mea ad Dominum clamavi. Ego respiciens ad Dominum, clamavi, id est, intensus fui voce mea interiori, id est, in voluntate et nimia dilectione. Et non solum intensam dilectionem erga eum habui, sed etiam deprecatus sum, id est, oravi non strepitu labiorum, nec voce aliena, sed voce mea, id est attenta. Posset enim orare secundum prolationem, 131.0817B| ita tamen, ut non sua voce secundum attentionem, quia hac et illac distraheretur. Effundo in conspectu ejus. Oravi, inquam, et non utcunque modo, sed ita quod effundo, id est, explico et manifesto orationem meam, cum intentione orando: orationem dico, existente in conspectu ejus, id est in beneplacito ejus, quia de illis rebus oro unde orandum est: et praeter haec « pronuntio tribulationem meam ante ipsum, » id est, loquor secum de tribulatione mea, meritum meum ostendens, ut oratio mea audiatur. Ostendo meritum, non propter humanum favorem consequendum, sed ante ipsum, id est ad beneplacitum ipsius, vel ipse existens ante ipsum, id est in familiaritatem Domini sui. Et non per internuntium, sed ipse idem loquitur ei. In deficiendo ex me. Tribulationem 131.0817C| meam pronuntio. Et hanc pronuntiationem facio in deficiendo spiritum meum, id est in anxiando animam meam, vel in consideratione quod auxiliabitur spiritus meus: sicut dicitur, « Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI). » Unde in Hebraeo habetur, « Dum anxiatus erit spiritus meus: » quae defectio vel haec anxietas erit ex me, id est ex permissione et voluntate mea, quia potestatem habeo patiendi et non patiendi. Aliter: Revera tribulationem meam ante ipsum pronuntio, quia sum in deficiendo, id est, in destruendo et deferendo voluntates meas ex me, id est, quae possent ex natura carnis suboriri. Ac si dicat: Non sic pronuntio tribulationem, ut velim eam removeri a me, sed potius in deficiendo spiritum meum, id est, ut ita destruam 131.0817D| voluntatem meam. Quantum enim ad naturam carnis omnia tendunt ad hoc, ut conservent esse suum quandiu possunt. Et non tantum intensus fui in oratione et dilectione, sed et bonis operibus institi, et hoc est quod dicit, convertens se ad Dominum cum gratiarum actione, et tu cognovisti semitas meas, id est, approbasti bona opera mea: quia talia operatus sum, quae digna essent tua cognitione, in via hac qua ambulabam. Et cum essem sic devotus, sic orans, sic operans, tamen in via hac qua ambulabam, id est, in tali meo proposito quo semper magis et magis promovebar secundum ostensionem operationis absconsae, putaverunt se abscondere mihi laqueum, id 131.0818A| est periculum mortis. Et in hoc quod dicit abscondisse laqueum sibi, ostendit majus meritum et virtutem suam: quia cum praesciret et effugere posset periculum mortis, tamen substitit. Considerabam ad dexteram: et ad caetera incommoda etiam haec accessit, quod in hac praeparatione laquei considerabam ad dexteram, id est ad potiores meos, sicut apostoli erant: et videbam, id est, experiebar si quis esset in me digne respiciens: et non erat, scilicet aliquis qui cognosceret me, id est, qui me intelligeret et probaret Deum, mecum remanendo et sententiam pro me dando. Periit fuga. Licet Judaei laqueum mihi praepararent, et potiores mei non cognoscerent, tamen periit fuga a me, id est, non fugi, sed substiti loco. Et non solum nullus, qui cognosceret me 131.0818B| Deum, sed nec aliquis erat qui requireret animam meam, id est, qui intenderet quam sancte et juste secundum humanam naturam vixerim, ut vel sic bonum hominem me reputaret, et ideo pro me staret. Haec omnia multum valent ad conformationem aliorum. Clamavi. Iterum membris suis formam praescribit, quid in hujus mundi angustiis agendum sit. Quasi dicat: Cum ipsi laqueum mihi absconderent, et amici mei me dereliquissent: O Domine, non ego patrocinium quaesivi, sed ad te clamavi, dicens: Intende ad deprecationem meam, id est, intensum te praebe ad conferendum hoc quod oro. Et hoc justum est, quia tu, qui omnipotens es et misericors, es spes mea, quia non confido in viribus meis, sed in te. Et ideo etiam quia portio, id est, haereditas mea est in 131.0818C| terra viventium, hoc est, illi qui sunt terra viventium, scilicet justi, sunt haereditas mea. Et pro illa haereditate obtinenda preces effundo. Et non ob aliud patiar, nisi ut justi sint haereditas mea. Et necesse est ut intendas, Quia humiliatus sum nimis, id est, vehementer flagella, sputa et alia multa patiendo. Libera me. Et praemittit qualiter velit intendi deprecationi suae, ita scilicet: Libera me a persequentibus me, ne victus tribulatione, cedam in sententiam eorum, et conformer eis. Quod ideo mihi esset formidandum, quia reputatione sua confortati sunt super me, aestimantes se mihi praevalere. Sed non est justum ut talibus satisfacias de me. Et non tantum oro ne in tribulatione victus conformer eis, sed etiam hoc. Educ de custodia animam meam, id est, ut educas 131.0818D| animam meam de custodia, idem corpus meum vivificatum liberes de custodito sepulcro. Ponit animam pro corpore: vel partem pro toto. Licet enim animam non detinerent in custodia, melius tamen dicit animam quam si diceret, me vel corpus meum, quia posset intelligi corpus sine anima sublatum, ut miseri adhuc Judaei asserunt. Educ, inquam, ad confitendum nomini tuo, id est, ad hoc ut instituam tibi tales, qui te laudent in consideratione nominis tui. Et a quibus debeat fieri illa confessio exponit, scilicet a justis, qui exspectant me donec retribuas mihi, id est, ut facias me resurgere, retribuens mihi secundum obedientiam meam.

PSALMUS CXLII. PSALMUS DAVID QUANDO PERSEQUEBATUR EUM FILIUS SUUS ABSALOM. 131.0819A| « Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua, exaudi me in tua justitia. Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi, et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar. Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua 131.0819B| tibi. Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua. Educes de tribulatione animam meam, et in misericordia tua disperdes omnes inimicos meos. Et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. »

ENARRATIO. 131.0819C| Psalmus iste attribuitur David, id est, cuilibet fideli, qui jam incipit esse David, id est, manu fortis, viriliter resistens peccato, cui prius succubuit effeminatus. Psalmus dico, compositus ideo, quando, id est quia, persequebatur eum filius suus, id est peccatum, quod ipse sibi genuit, quia non est ex Deo immissum, sed ex se. Prima enim persecutio peccati, quo impulsus fuit ad reatum, fuit causa quare hanc orationem protulit, ut foeditas et inhonestas quae ex perpetrato peccato generata erat in anima, condonaretur. Sequens vero persecutio, quae adhuc in ipsa poenitentia impugnabat eum ex prava consuetudine, est causa hujus orationis, ne sibi acquiescat secundum consensum. Orat etiam ut detur sibi facultas bene operandi.

131.0819D| Domine, exaudi. O Domine Pater, quem Dominum meum modo reputo, exaudi orationem meam, id est, concede mihi quod oro. Auribus, id est, potentia exauditionis tuae, percipe obsecrationem meam, id est, talem orationem quae est obsecratio. Oratio dicitur, ubi simpliciter oramus, obsecratio vero, ubi sub adjuratione oramus, dicendo per adventum tuum, per crucem tuam, et talia. Et hoc non oro in consideratione meriti mei: quia nullo modo promerui, sed in veritate tua, id est, in consideratione Filii tui, per quem complevisti veram promissionem tuam. Hoc est dicere: Ejus merito et interventu confer quod oramus. Quod ponit, in veritate tua, est obsecratio: hoc vero quod sequitur postmodum, videtur 131.0820A| simplex oratio esse. Et quomodo dicat eum esse veritatem, subjungit ut praescius determinet, ita scilicet: Exaudi me in tua justitia, id est, in Filio tuo, in quo hanc veritatem complevisti, ut per eum nos vivificares; juxta illud Apostoli: « Qui positus est nobis justificatio et redemptio (I Cor. I). Et non intres in judicium. » Modo facit aliam orationem ita: Exaudi me, inquam, in justitia tua. Et non intres in judicium meum cum servo meo, id est, non agas mecum judicia rei, ut me punias prout mereor, sed misericorditer: hoc est, cum sim servus tuus, ne mecum agas districto judicio tuo. Quod ideo mihi reformidandum est, quoniam non potero justificari in conspectu tuo, qui mortuus sum in peccatis: etsi in conspectu meo vel aliorum hominum justus apparerem, 131.0820B| tamen in consideratione tui justus non essem, quia neque omnis vivens, id est, sanctus et vere in virtutibus vivens, justificabitur in conspectu tuo, hoc est, nullus adeo justus est, in quo non inveniatur coram te aliquid emendandum. Quia persecutus est. Ideo necessarium mihi est ut non intres mecum in judicium, quia inimicus, id est, fomes peccati et prava suggestio vel diabolus, persecutus est animam meam secundum impulsionem. Et non tantum impugnavit animam, sed et humiliavit vitam meam, id est, dejecit a dignitate sua, et debilitavit animam meam secundum consensum in terra, id est, in appetitu terrenorum et sordibus vitiorum, quae prius sublevata virtutibus, alta petebat: dictum a similitudine avium, quibus captis, alae ligantur aut truncantur, 131.0820C| ne possint avolare in altum. Collocavit me. Et non solum humiliavit vitam meam, id est, consensum et operationem, sed etiam collocavit me, id est, quiescere et perseverare me fecit, secundum consuetudinem in obscuris, id est, in peccatis quae excaecant animam meam, sicut illuminant virtutes. Collocavit, dico, sicut mortuos saeculi, id est, sicut illos qui mortui sunt in saeculo, id est, in appetitu temporalium, et jam contemnunt et pro nihilo ducunt peccare. Et ideo necesse est ut non intres in judicium mecum. Et quia deberent tanto magis propter hoc secum judicialiter agere, ponit meritum suum, dicens: Ideo etiam non intres in judicium mecum, quia spiritus meus anxiatus est, id est, anima mea doluit super me, subaudis considerans, id est, respiciens humiliationem 131.0820D| et dejectionem meam. Et quia posset anxiari, ut tamen non esset meritum, sicut ille qui anxiaretur pro terrenis vel pro illata poena, addit: In me turbatum est cor meum, id est, ratio mea ita anxiata est, ut illa anxietas sit in me, id est, in libero arbitrio, ut sicut sponte peccavi, ita et sponte poeniteam. Memor fui: spiritus meus turbatus est in me: tum ideo, quia dejectionem et foeditatem meam consideravi; tum ideo, quia ex altera parte memor fui dierum antiquorum, id est, memoriam habui prioris status mei, scilicet innocentiae et sanctitatis, quae prius erant in me, et haec utraque causa mihi erant maximae anxietatis. Cum enim aliquis respicit foeditatem in qua est et e contrario speciositatem in qua 131.0821A| fuit, eo magis anxiatur. Aliter: Ideo anxiatus sum, quia memor fui dierum antiquorum, id est, damnationis quam in antiquis temporibus primus homo propter inobedientiam sustinuit, et cum eo omne genus humanum, quia detrusum est in has miserias passibilitatis et mortalitatis, poenas quoque infernales. Et ideo mihi timui ne simili poena mulctarer. Et hoc metuens, vel potius ad meritum contendens, meditatus sum, id est, studium habui in omnibus operibus tuis adimplendis, quae ipse fieri praecipis. Meditatus sum, inquam, de praeterito, et in futuro meditabor in factis manuum tuarum, id est, in talibus operibus quae tu operaris in me, et quae non possunt compleri nisi te operante. Expandi manus. Ideo etiam non intres in judicium mecum, quia 131.0821B| expandi manus meas, id est affectiones meas, ad te amplexandum, quas prius contraxi quando eram in foetore vitiorum. Et in tantum te dilexi, quod anima mea tibi inhians, est sicut terra sine aqua, id est, ita desiderat anima mea venire ad te et tibi adhaerere sicut terra sicca desiderat aquam. Velociter exaudi me, Domine. Hucusque dedit causas propter quas oravit, ut non intret secum in judicium. Modo exponit per partes quod superius laxe oravit, ita: « Et quia meditatus sum in omnibus operibus tuis, et manus meas expandi ad te, velociter exaudi me, » id est, indilate delendo maculam, quam contraxi ex praeterito delicto. Istud autem Exaudi, in eo diversum est a superiori, quia illud indiscrete dictum est de omnibus quae in sequenti ponuntur: istud vero 131.0821C| tantum de remissione peccati quod commisit ante poenitentiam. Exaudi, inquam. Et hoc justum est, quia defecit spiritus meus, id est, voluntatem meam postposui, tua quotidie magis ac magis in me praevalente. Non avertas faciem tuam. Et non solum exaudi me in remissione peccati, sed non avertas faciem tuam, id est, remissis peccatis, conferas mihi speciositatem virtutum quae est in te, et quam tu inspiras, quam prius avertisti a me, ex quo peccando recessi a te. Et si averteris faciem tuam, similis ero descendentibus in lacum, id est in infernum, vel de judicio in judicium. Hoc est dicere: Ideo rogo ne avertas faciem tuam, quia, si aversa fuerit, ex toto peribo. Auditam fac. In hoc etiam exaudi me, ut facias auditam mihi, id est, ut audiri me facias ad 131.0821D| utilitatem meam, misericordiam tuam, scilicet vocem illam qua designatur misericordia tua, cum audierint justi: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV). Cum vocis judicium erit mane, id est, in futura resurrectione, cum post noctem et tenebras hujus saeculi, primum dies illa illuxerit. Et justum est ut me in hoc exaudias, qui illam eamdem misericordiam speravi consequi per te, non meis viribus. Notam fac. Et, ut illa misericordia fiat mihi audita, hic interim fac mihi notam viam praeceptorum tuorum, non tantum secundum cognitionem, sed etiam in qua ambulem, id est, ut saepe illam operatione frequentem. Quod te facere justum est, quia animam meam levavi ad te, id est, tibi eam commisi, ut tu eam dirigeres. 131.0822A| Quod est sublevatio animae. Istud idem significat, quod et speravi in te, sed aliter dictum est. Eripe me. Non solum notam fac mihi viam tuam, sed etiam eripe me in omnipotentia tua de inimicis meis interioribus, id est, de illicitis suggestionibus, ne mihi placeant. Et hoc merito, quia confugium feci ad te, non ad vires meas: et non solum eripe me de inimicis meis ne acquiescam eis, sed et postmodum doce me facere voluntatem tuam, id est, doctrina tua faciat me complere ea quae tu praecipis operari, quia non sufficeret non acquiescere pravae suggestioni, nisi et bona operatio fieret. Et merito hoc expeto a te, quia tu es Deus meus; et sicut non potui subsistere in prima creatione nisi per te, ita non possum perseverare in voluntate tua, nisi per 131.0822B| donum gratiae tuae. Spiritus tuus. Modo confisus de misericordia Dei, ne videatur ex diffidentia orasse, ad consolationem et confortationem aliis poenitentibus certum denuntiat futurum, quod oravit dicens: O Domine, sic erit ut oravi. Spiritus tuus qui bonus est in natura sui, mihi etiam effectus bonus, deducet et me, id est, commutabit de eo quod eram terra proferens spinas et tribulos, in terram rectam, id est, in hoc quod sim terra fecunda, apte respondens bene serenti. Illa enim terra justa est, quae reddit semen quidquid ei committitur. Et hoc non facies ex meritis meis, sed propter nomen tuum, id est gloriam tuam: vivificabis me in aequitate tua, id est, in praeceptis tuis, quae dicenda sunt aequitas, qui prius mortuus eram in injustitia. Educes de tribulatione. 131.0822C| Et non tantum vivificabis me secundum restitutionem virtutum, sed etiam educes animam meam de angustia pravae conscientiae, condonando mihi peccatum: et propter hoc disperdes omnes inimicos meos interiores, pravas scilicet suggestiones, me circumquaque impugnantes. Et hoc non ex merito meo, sed in misericordia tua. Et pedes omnes. Non solum pravas suggestiones disperdes, sed et omnes qui tribulant animam meam, sive interiores sive exteriores inimicos perdes, id est inefficaces reddes. Quod justum est, quoniam ego servus tuus sum, id est, quia voluntates meas postpono, et tuas in omnibus exsequar sancti Ambrosii sententia in Hexameron: Non semper malum est non obedire praecepto. Si enim bonum est praeceptum, honesta 131.0822D| est obedientia. Quod si improbum est praeceptum, non obedire utile est. Ergo non semper malum est non obedire praecepto. Sed bono praecepto non obedire, improbum est. Bonum est autem et operatorium cognitione boni, maligni autem et non operatorium cognitione mali. Utrum igitur bonum an malum sit praeceptum noscere debemus, quoniam quidem Deus inquit: « Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum » (Gen. III). Praeceptum legis Primogenitum asinae mutabis ove (Exod. XIII). Asinae ergo primogenitum, hoc est, immundum, jubet mutare ove, quae munda et apta sacrificio est: hoc secundum litteram. Si quis autem sensum spiritalis legis altius prosequatur, considerabit 131.0823A| quod asina laboriosum animal sit, ovis fructuosum. Fructum ergo dicit mutandum labore, ut finis operis sui sit fructus. Aliter: Omnem laborem tuum, omnem industriam, puro et simplici commendabis affectu. Si autem non mutabis, redimes. Jubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro immundo animali offeratur, aut pretium, ne inter decimas fructuum vel minus aliquod, vel immundum videatur offerri. Intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab his quae fructum non habent. Qui enim redimit, se liberat et quodam eximit debito. Relinquenda sunt opera quae verum fructum bonosque processus habere non possunt: qualia sunt omnia ista mundana, quorum usus non potest esse diurnus. In quibus ipse nudus et vere vacuus est effectus.

PSALMUS CXLIII. PSALMUS DAVID AD GOLIATH. 131.0823B| « Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus. Protector meus et in ipso speravi, qui subdis populum meum sub me. Domine, quid est homo quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra praetereunt. Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. Fulgura coruscationem, et dissipabis eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis, et de manu filiorum 131.0823C| alienorum. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi. Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, eripe me. Et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii, sicut novellae plantationes in juventute sua. Filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi. Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis, boves eorum crassae. Non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum 131.0823D| dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ejus. »

ENARRATIO. Psalmus iste est David, id est, cujusque fidelis, qui est manu fortis, vel visu desiderabilis. David dico, pugnantis contra Goliath (I Reg. XVII), id est, diabolum et membra ejus, id est, contra haereticos et omnia vitia interiora. Non ideo autem ponit Goliath, quod interpretatio nominis hujus hic aliquid operetur, nisi secundum rei gestionem. Sicut enim carnalis David interfecit Goliath, et hoc in petra, ita in spirituali certamine fideles, Christo mediante, expugnant inimicos tam interiores quam exteriores. Qui fideles agunt in hoc psalmo, referentes gratiarum 131.0824A| actiones Deo pro eo quod reddit eos ita doctos in pugna, ut non succumberent in impugnatione inimi corum; et hoc ad instructionem minus perfectorum scilicet ut cum impugnantur, orent doctrinam praeliandi a Domino. Et cum eam consecuti fuerint, non in se, sed in Domino glorientur.

Benedictus Dominus. Dominus Pater qui Dominus meus est secundum gubernationem, et Deus meus, secundum creationem, sit benedictus, hoc est, glorifico eum, gratiarum actiones referendo, et omnia quae in me fiunt bona, sibi ascribendo: tum ex illa consideratione, quia Dominus est in rebus, tum eo respectu, quia est creator meus, tum etiam ex beneficio mihi collato, scilicet quia docet manus meas ad praelium, id est, quia instruit et facit me doctum ad praeliandum contra acriorem et vehementiorem impugnationem, 131.0824B| sive illa sit interior, sive exterior. Fit enim aliquando exterior impugnatio, quae magis est vehemens, ut impugnatio philosophi et subtilis haeretici. Aliquando non adeo vehemens, utpote illa quae fit ab indoctis haereticis. Eodem modo interior alia suggestio magis impugnat quam alia. Et ideo sit Dominus benedictus, qui docet digitos meos ad bellum, id est, quod doctum me facit ad bellandum contra remissiores impugnationes sive interiores, sive exteriores, ut mihi non praevaleant. Sola similitudo notanda est in eo quod ponit manus et digitos. Quoniam enim res gladio cominus agitur et manibus, majus est periculum, quam cum sagittis caeterisque missilibus eminus agitur, quia vitari facilius possunt; 131.0824C| ideoque per manus gladiatura, per digitos missilium jactura designatur. Misericordia mea. Misericordiam fecit Dominus cum David, quando eum ultimum de fratribus suis per Samuelem ad regale culmen elegit (I Reg. XVI). Refugium, quando ei consilium dedit ut hostem suum dejiceret, quem gladio non poterat (I Reg. XVII). Susceptor, quando fecit eum a Saule suscipi in generum (I Reg. XVIII). Liberator, cum eum a periculo regiae indignationis eripuit (I Reg. XIX). Protector, cum in spelunca latens, in salutem regis ultionem suscepit (I Reg. XXIV). Aliter: Inde Dominus sit benedictus, quoniam est misericordia mea, id est, quia gratis instituit et doctum me fecit ad praeliandum. Licet enim ex meritis conferret doctrinam praeliandi, tamen glorificandus 131.0824D| esset; sed multo magis, cum ex sola gratia hanc largiatur. Et in ipso praelio ita me animavit Spiritu sancto, quod fuit refugium meum, quia cum quadam securitate pugnavi, ut non timerem ultra succumbere. Non dicit se ex toto securum, cum dictum sit: Qui stat videat ne cadat (I Cor. X); sed dicit hoc ad respectum prioris status, in quo vehementer timuit, et ad respectum alterius, sicut aliquis ex gravi infirmitate aliquantulum convalescens, diceret sibi bene esse, cum tamen nondum ex toto liberatus esset. Et non tantum ex hoc praesenti beneficio sit benedictus, sed etiam ex primordiali beneficio, qui fuit susceptor, id est, procurator meus in baptismate, restituendo debilitatem naturae in libertatem 131.0825A| rationis et liberi arbitrii. Ideo etiam glorifico eum, quia fuit liberator meus, id est, quia eripuit me ab inimicis persequentibus a tergo in baptismate, id est, ab actuali et originali peccato. Protector meus, et ideo sit benedictus, quia cum post primordialem liberationem insurgerent inimici, fuit protector meus ab incursantibus inimicis, scilicet vitiis, ne me possent vulnerare: et ideo per praeteritum dicit, in ipso speravi, ut ostendat se dudum talem spem habuisse, et pro praeteritis beneficiis illa vera et futura bona quae sunt in ipso sperare. Haec etiam sit causa benedicendi, quia subdit sub me, id est mihi populum meum, id est haereticos vel alios inimicos, meos factos, id est mihi conformes. Vel subjecit mihi populum, id est, vitia ex propriae 131.0825B| carnis natura nascentia, hoc est: fecit me dominari omnibus meis illicitis motibus. Domine, quid est homo? Non tantum benedico te, Domine, ex his beneficiis quae mihi singulariter contulisti, sed etiam ex communibus, ex his scilicet, quia quid est homo, id est, magnum et egregium aliquid, magnaeque dignitatis est homo; et hoc non ex se, sed quia innotuisti ei, id est, quia teipsum notificasti ei secundum fidem et cognitionem. Aut potius eo respectu dicam, quid est filius hominis, id est, filius primorum peccatorum et filius perditionis, et qui erat filius mortis, quod tu reputas eum? hoc est memoriam ejus habes, illum justificando, et alia charismata ei dando. Si enim simpliciter attendo quia innotuisti homini, magnum aliquid eum invenio. Si vero illud attendo quia 131.0825C| reputas eum, id est, rememoras, id est, quia habes eum in memoria, ponendo in bona devotione et operatione, qui prius erat obnoxius perditioni, magis invenio aliquid magnum illum. Sed si utrumque similiter attendo, multo magis eum magnum considero. Aliter: Domine, quid est homo? Remigius: Sub interrogatione et despectu dicendum est, quid est homo? quasi pulvis qui nullam habet firmitatem, quia innotuisti ei inaestimabile deitatis arcanum. Aut filius hominis? Idem respondeatur, quia reputas eum in ovibus tuis, in numero praedestinatorum: Homo vanitati. Ex eo quidem magnus est homo, quia tu innotuisti ei, et eum reputasti: sed per se similis factus est vanitati, id est, in primo parente peccando fecit se similem vanitati, id est, quodammodo accedit 131.0825D| ad nihilum, id est, commutabile, ut nihil efficeretur. Ostendit in parte quomodo « similis factus sit vanitati, Dies ejus sicut umbra praetereunt. » Ac si dicat: Inde potest videri quia accessit ad nihilum, quoniam dies ejus, id est vita ejus, id est hominis, praeterit sicut umbra, quae nunquam permanet in eodem statu. Et eodem modo aetas ipsius vanitas est. Ipse enim de infantia transit ad pueritiam, inde in 131.0826A| adolescentiam, post in juventutem, inde in senectutem. A qua vanitate, id est, a quo defectu quandoque subtrahetur, sicut in anima est subtractus a quadam vanitate, id est a peccato. « Domine, inclina coelos. »

Facta gratiarum actione pro se singulariter et pro communi beneficio, orat pro illis quos Dominus nondum sublimes ostendit, quibus nondum innotuit, dicens: O Domine, cum tantae dignitatis sint fideles tibi servientes, sicut dictum est, ut etiam illi qui adhuc sunt animales, efficiantur docti ad praeliandum: coelos tuos, id est, praedicatores tuos qui sublimes sunt in contemplatione deitatis tuae, inclina, id est, fac conscendere a sublimitate intellectus ad modum capacitatis infirmorum. Et tali modo descende, id est, in quadam parte illis innotesce, saltem in historiali 131.0826B| scientia, ut intelligant de nativitate et passione tua, quia nondum conscenderunt ad illa superiora. Et quia praedicatio eorum inefficax sine operatione tua, tange montes, id est, elatos hujus saeculi, manu misericordiae interius sollicita et terrore futurae poenae. Et tali modo fumigabunt, id est, lacrymosas preces emittent pro eo quod in infidelitate perstiterunt. Aliter: « Domine, inclina coelos. » Remigius: Inclinatio coelorum fuit, quando ad hominem honor supernorum descendit: « Fulgura coruscationem. » Et quia non sufficeret sola inclinatio coelorum, addit: « Fulgura coruscationem, » id est, manifesta miracula quae illuminent mentes eorum. « Et dissipabis eos, » id est, tali modo separabis eos a massa perditorum. Et postquam descenderis in innocentiam eorum secundum 131.0826C| fidem, « emitte sagittas tuas, » id est, manifesta eis praecepta et instituta bene vivendi, quae dicuntur sagittae, quia infigunt corda auditorum, et interimunt vitia saluti contraria. Vel sagittas dicit apostolos, qui praedicatione quasi pennata jacula hominum pectora transfoderunt Et per emissionem sagittarum conturbabis eos de praeterita vita. Cum enim audierint, castitati et sobrietati caeterisque virtutibus insistendum, priorem vitam pravam fuisse intelligent. « Emitte manum tuam. » Facta oratione pro illis qui adhuc in dignitate sua remanserant, orat pro se ita: Non tantum oro pro caeteris fidelibus, sed etiam pro me. « Emitte manum tuam, » id est, manifestum fac mihi auxilium tuum, id est, de omnipotentia tua, ut sicut potens es, ita potenter opereris in me: et 131.0826D| secundum hoc dico emitte manum tuam, ut per potentiam tuam eripias me de aquis multis, id est de doctrinis diversis. In ecclesiastica enim doctrina non est multiplicitas, sed una fides, unum baptisma (Eph. IV): et ita oro eripe, ut liberes me, id est, quadam libertate facias me contra agere, ne timeam subverti; et non solum eripe me de erroribus haereticorum, sed et de manu, id est, operatione eorum 131.0827A| qui aliquando fuerunt Ecclesiae filii, sed modo sunt alieni recedentes ab unitate Ecclesiae. Aliter: Emitte manum tuam. Remigius: Manum dicit Dominum salvatorem, quem venire deprecatur, ut liberet mundum, de alto, id est, de potestatis excelso. De aquis, id est, de populis undosis, et quasi procella concitatis. De manu filiorum alienorum, qui fidelibus parcere nesciunt, et diabolo generantur. Quorum os locutum. Ideo rogo de doctrina eorum eripi, quia os eorum locutum est vanitatem, mendacium scilicet, non veritatem. Vanum est omne quidquid veritati contrarium est. Ideo oro eripi de conformitate eorum, quia dextera, id est, operatio, eorum quae videtur bona, dextera est iniquitatis, id est, intendens ad iniquitatem. Ideo enim bene operantur, ut facilius 131.0827B| decipiant. Vel dextera, id est, prosperitas ipsorum, unde elevati, licentiam peccandi assumunt. Deus, canticum novum. O Deus, si liberaveris me de aquis multis, cantabo tibi canticum novum, id est, laudabo te in observatione novae legis. Psallam etiam tibi, id est, bene operabor ad honorem tuum in psalterio decachordo, id est, in anima concorditer resonante, in completione decem praeceptorum veteris legis. Ideo dicit, in anima psallam, ut ostendat quia in voluntate et affectione bene operatur. Multa enim opera fiunt exterius, quorum anima non est particeps, quia nulla est in eis affectio. Quia das salutem regibus. Reperit orationem suam, ut ostendat quia non potest aliunde salvari. Et ut necessitatem eripiendo ostendat, Eripe me, inquit, de gladio maligno, 131.0827C| id est, de erroribus haereticorum, qui interimunt animam. Vel de gladio diaboli qui est malignus, quia dividit a bonis. Christi vero gladius est benignus, quia separat a malis. Sicut enim verbum Dei dicitur gladius anceps, et bonus est, quia de utroque testamento incidit ad salutem; sic prava haereticorum doctrina gladius est, quia de utroque testamento assumit; sed malignus, quia totum ad damnationem redigit. Et merito te oro ut eripias, quia tu tantus es, quod das salutem, subaudis omnimodam, scilicet hic secundum virtutes et bona opera, et tandem gloriam aeternam: regibus, id est, hic se ipsos spiritualiter regentibus. Et tantus es et talis, quod redemisti David servum tuum, id est unumquemque fidelem et tibi devotum et viriliter agentem, redemisti per sanguinem 131.0827D| Filii tui. Eripe me, inquam, de gladio maligno, « et erue me de manu filiorum alienorum. » Ideo hoc totum repetit, ut supponat multas causas, quare pro hujusmodi periculo multoties orandum sit, ita: Ideo, Domine, necesse est ut eripias me de aquis multis et de manu haereticorum, quia filii eorum sicut novellae plantationes, id est, cogitationes et sententiae eorum sunt comparabiles arbusculis noviter plantatis. Exponit secundum quid sint comparabiles illis: ita in juventute sua, id est, in hoc quod quotidie novae inveniuntur, et cum veteribus sententiis adjunguntur, comparabiles sunt novis plantationibus, quae noviter factae, numero aliorum saepius conferuntur. Et ideo necesse est ut me liberes. Filiae 131.0828A| eorum compositae, circumornatae, id est, verba eorum sunt ornata, subaudis omni genere exhortationis - et non in parte tantum, sed undique. Filios vocat cogitationes, et filias verba, feminino genere: ideo scilicet, quia filiabus major cultus solet adhiberi: et sicut magis ipsae filiae solent inescare homines, sic verba haereticorum magis nocent quam cogitationes. Si enim tantum cogitarent, nequaquam haeresi sua tot simplices et idiotas dolose irretirent. Et ideo necesse est ut me liberes, quia verba eorum sunt ut similitudo templi: id est, revera similia verbis templi, id est, fidei. Sicut enim viri catholici Deum trinum et unum et quaedam alia annuntiant, ita et ipsi: et hoc modo verba eorum similia sunt verbis fidei, quae fides ideo templum dicitur, 131.0828B| quia sicut in templo hostiae offerri praecipiuntur, ita in fide omnem bonam operationem Deo offerre jubemur, et extra catholicam Ecclesiam non est locus veri sacrificii. Et ideo necesse est ut me liberes, quia promptuaria eorum plena: quia in grammatica eorum, ubi multiplices sententiae continentur ad modum cellae divitis, in qua multa poculorum genera reconduntur: et inde, id est, ex ipsa plenitudine sunt eructantia, id est, extra mittentia, subaudis multas argumentationes, eorum lico, transeuntium ex hoc in illud, id est, ex Veteri Testamento in Novum, vel ex argumentatione in argumentationem, vel ex una ratione in aliam rationem. Et ideo necesse est ut liberes me, quia oves eorum, non dico simplices et idiotas, qui sunt inter eos, sed fetosae oves, 131.0828C| id est, magistri eorum alios in errorem parientes, sunt abundantes, id est, multos fetus habentes, subaudis non secundum illum statum quo ingressi sunt ad fidem, sed in egressibus suis, id est, secundum illum statum quo egressi sunt a fide. Et ideo necesse ut me liberes, quia boves eorum crassae, id est, ipsi iidem magistri eorum sunt copiosi in divitiis; et quod scientia nequeunt, nummorum impensa efficiunt. Oves vocat magistros eorum, propter debilitatem nimiam animi; fetosas, quia alios in errorem pariunt; boves crassas, propter nimiam deceptionem. Vacca etenim pinguis citius taurum decipit, quam ovis arietem. Et ideo necesse est ut me liberes, quia « Non est ruina maceriae, » id est, argumentationes eorum, id est, complexae rationes 131.0828D| dirui non possunt. Et ideo libera me, quia neque transitus, subaudis est in argumentationibus eorum, id est, multi quia resistere nequeunt, ubi saepius capiuntur: « neque clamor in plateis eorum, » id est, istud non est causa, sed ita continuatur: quamvis sint ignominiosi et divites et magistri aliorum, non est tamen clamor, id est, subtilitas et intensio in rationibus eorum. Clamor enim et subtilitatem et intensionem designat. Unde saepius Dominus in Evangelio clamasse dicitur, non quantum ad vocis altitudinem, sed quantum ad orationis intensionem et subtilitatem. Et ideo non est clamor in rationibus illorum, quia in plateis, id est, in amplitudine erroris et aliorum vitiorum sunt. Et ideo necesse est ut me 131.0829A| liberes, quia populum cui haec sunt, videlicet praedicta copia verborum, ut possunt transire ex hoc in illud, et divitiae, et quorum rationes a nullis vel a paucis possunt constringi, illum, inquam, populum talem stulti homines dixerunt beatum. Mea vero sententia haec est, quia ille est « beatus populus, cujus Dominus » ipse est idem quod est Deus ejus, id est, creator ejus.

PSALMUS CXLIV. LAUDATIO IPSI DAVID. « Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Generatio et generatio laudabit opera 131.0829B| tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt. Miserator et misericors Dominus, patiens et multum misericors. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus 131.0829C| in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto ejus, in saeculum, et in saeculum seculi. »

ENARRATIO. In hoc psalmo continetur laus attribuenda ipsi David, id est, Christo. In hoc autem tractatu quique fideles perfecti post apostolos ex persona sua exhortantur, alios laudare Dominum ex consideratione sui ipsius, illos vero, qui modo ideo ad hoc promoti sunt, ut laudent Dominum, propter ipsum admonent, ut saltem ex consideratione operum ejus laudent eum, ut sic tandem promoveantur ad eum laudandum propter ipsum, sic dicentes:

Exaltabo te, Deus meus rex, id est, Domine, qui es creator et rector meus; Exaltabo te, scilicet activa vita, scilicet secundum virtutes et bona opera, et benedicam nomini tuo, id est, laudabo te 131.0830A| ex consideratione nominis tui, benedictione eunte in saeculum saeculi, id est, laudabo te contemplativa vita quae in praesenti agitur secundum quod possibile est, et in futuro perfectius habebitur. Et hoc faciens, per singulos dies, id est, per singulas virtutes benedicam tibi, id est, ascribam tibi singulas virtutes quae mihi inerunt, sive in praesenti, sive in futuro. Vel ita: Benedicam, inquam, tibi, id est, laudabo te (ut dixi) et activa et contemplativa vita, et hoc per singulos dies, id est, in prosperis et adversis. Et merito laudabo te, quia Dominus magnus est, id est, ita potens est quod magnitudinis ejus, id est, potentiae, non est finis, id est, non potest alicujus creaturae intellectu comprehendi; vel non est finis, id est interminabilis est quantum 131.0830B| ad localem capacitatem; vel, non est finis, scilicet secundum tempus, id est aeterna est, et cum tantus sit, est etiam laudabilis in natura sua nimis, id est, plus quam cogitari vel dici possit. Ego, inquam, laudabo te ex consideratione tui ipsius, quia scio te magnum et laudabilem: alii vero qui ad hoc non sufficiunt laudabunt te ex consideratione operum tuorum, et hoc, quandiu generatio generationi succedit. Hoc est quod dicit: « Generatio et generatio laudabit opera tua, » hoc est, laudabunt te ex consideratione operum tuorum, videlicet coeli et terrae, maris et aliorum visibilium, et horum admiratione potentiam tuam pronuntiabunt, id est, te potentem et laudabilem probabunt et propter haec loquentur, scilicet inter se et aliis, magnificentiam 131.0830C| gloriae sanctitatis tuae, id est, magnificam gloriam quam sanctis tuis attribuis. Vel ita: Loquentur te magnifice gloriosum ex consideratione sanctorum tuorum et insuper mirabilia tua narrabunt, ut est resurrectio mortuorum et talia: et praeter haec dicent apud se interius et aliis virtutem terribilium tuorum, id est, potentiam tuam qua hujusmodi vindictas operaris justo judicio tuo per quas terreantur homines, ut in Anania et Saphira, qui beato Petro mentiti sunt (Act. V), et in aliis. Et etiam magnitudinem tuam narrabunt, id est, potentiam tuam qua tu in praesenti sanctos tuos promoves in omnem sanctitatem, et propterea eructabunt, id est, plene enuntiabunt, memoriam abundantiae suavitatis tuae, id est, abundantem misericordiam tuam per quam 131.0830D| memor fuisti hoc facere, quorum ante videbaris quasi oblitus fuisse, videlicet sanctitatem, miracula, promotionem sanctorum tuorum in virtutes et bona opera. Et justitia tua exsultabunt, id est, exsultanter proferent justitiam tuam, hoc est, terribilia opera tua dicent esse justa, et ipsi dicent haec praedicta esse, miserationes Domini, sanctitatem, miracula, promotiones sanctorum in hac vita. Et recte, quia ita est in re. Est enim Dominus miserator, id est, faciens omnes has miserationes, et est misericors, et non utcunque, sed multum misericors. Posita hac voce quae est miserator, dictum erat quia est misericors: sed ideo hanc vocem supposuit, quia voluit addere, multum misericors est et patiens. 131.0831A| Patienter enim omnem peccatorem exspectat et illum quem videt nunquam esse convertendum, et ideo tandem gravius puniendum: non tamen ea intentione perdendum exspectat ut sic tandem acrius eum puniat, cum sit pius et misericors, sed summa et ineffabili elementia sua illum patienter sustinet, nec se ipsum negare potest (II Tim. II), qui, quod suum est, in praesenti omnibus misericorditer exhibet: licet peccator quod suum est usque in finem negligenter operetur, unde tandem justo Dei judicio acrius puniri promeretur. Suavis est Dominus, id est, dixi quia Dominus est miserator, et ita est. Vere Dominus est suavis, id est miserator universis, id est hujusmodi hominibus, liberis et servis, sapientibus et stultis, senibus et pueris, et aliis cujuscunque sint conditionis 131.0831B| et sexus. Vel ita: ipse est suavis universis, id est multum miserator. Et miserationes ejus super omnia opera ejus, id est, sunt super hujusmodi opera ejus, ut est castitas, et quaelibet caeterae virtutes. Multis enim castitate et aliis virtutibus ab eo datis usque in finem digne perseverare concedit, et ideo dictum est super opera, ac si diceret: praeter hoc quod dat virtutes, dat etiam in eis perseverare.

Postquam modo dicit: generatio et generatio laudabit Dominum ex consideratione operum ejus, et sanctitatis, et miraculorum, et hoc ex abundanti misericordia eum fecisse eructabit, et hoc ipsum sua auctoritate asseruit; quia ipse est miserator et misericors dicit, orando illud idem quod dixit pronuntiando, ita: Confiteantur tibi, Domine, omnia 131.0831C| opera tua, id est oro, Domine, ut opera tua visibilia sint materia hominibus confitendi tibi, id est laudandi te, et dixi quod ipsi loquentur te gloriosum ex consideratione sanctorum tuorum, et sic eveniet. Sancti tui benedicant tibi, id est, homines laudent te ex consideratione sanctorum tuorum. Gloriam regni tui dicent; ab illo loco ubi dixit, et justitia tua exsultabunt, usque ad hunc versum est interpositio; qui ita continuatur: Exsultabunt, ut dixi, justitia tua, et praeter hoc dicent gloriam regni tui, id est, praedicabunt beatitudinem illius gloriae quam habituri sunt illi qui erunt regnum tuum, et etiam potentiam tuam loquentur, id est, poenae illius immensitatem qua impii afficientur. Et ideo praedicabunt illam potentiam: Ut notam faciant filiis hominum potentiam 131.0831D| tuam, id est, ut hominibus illam notam faciant, et sic a vitiis terreantur. Et ideo praedicabunt gloriam regni tui, ut notam faciant hominibus gloriam magnificientiae regni tui, id est, magnificam gloriam quam habebunt illi in quibus regnabis, et sic ad eam appetendam magis accendantur; et propterea dicent: Regnum tuum regnum omnium saeculorum, id est, gloriam tuam dicent esse gloriam datam aliquibus de omnibus saeculis et de omnibus generationibus, a primo justo usque ad novissimum justum, nunc secundum animam, et tandem secundum utrumque: hoc est, praedicabunt gloriam tuam esse aeternam. Aliud est praedicare gloriam simpliciter, aliud est illam gloriam esse aeternam: et hoc praedicabunt 131.0832A| quia dominatio tua in omni generatione et generationem, hoc est poena malis illata erit et in hac generatione, quae modo dici potest omnis secundum diversos status hominum, et in illa generatione quae una erit, videlicet in resurrectione, hoc est, aeterna erit. Jam enim incipit a primo iniquo, et permanebit in aeternum; et ne aliquis irrationabiliter fretus misericordia Dei, putaret poenam illam non esse perpetuam, confirmat sic: Vere utrumque erit aeternum, et gloria justorum, et poena malorum, quia fidelis Dominus, id est verax est in omnibus verbis. Etsi ipse verax est in omnibus promissis suis, tunc et in promissione gloriae et in comminatione poenae aeternae. Hoc valet quantum ad hoc ne quis applaudat sibi dicens Deum misericordem esse, et 131.0832B| sic neminem aeternaliter punire. Et, ne iterum alicui videatur non recte agere, si pro temporali commissione aeternam sumeret vindictam et ita vellet removere poenam, dicit: Et sanctus in omnibus operibus suis, id est non est ita ut tibi videtur, sed justus et rectus Deus est, non solum in inferendo poenam aeternam, sed in omnibus quaecunque operatur. Sola remotio est, et quia ipse est verax in promissione gloriae, ideo Allevat Dominus, id est, ad se levat, id est, glorificat omnes qui corruunt, id est, omnis modi corruentes, scilicet in peccata, allevat, dicit juxta illud: Nemo ascendit in coelum, scilicet per se, nisi Filius hominis (Joan. III). Et ut illos allevet, in primis erigit, sed secundum remissionem peccatorum in hac vita, omnes elisos, id est, omnis modi confractos, 131.0832C| scilicet in peccatis. Et postquam erecti sunt: Domine, oculi omnium, scilicet interiores, id est, ratio et liberum arbitrium, sperant in te, id est, spem suam ponunt in te, exspectantes ut des illis escam, id est doctrinam spiritualem. Ipsi hoc expetunt, et tu das escam illorum, id est, illis aptam et necessariam in tempore opportuno, id est in hoc saeculo, ubi opportunum est fideles spiritualiter doceri. Et in dando illis escam spiritualem, aperis tu manum tuam, id est largus es, et est dictum a similitudine alicujus manum aperientis ad largiendum, et per hoc quia largus es, imples omne animal benedictione, id est, large imples omnem humilem et mansuetum spirituali doctrina. Et non solum Dominus erigit illos, et dat abundanter escam spiritualem, sed etiam voluntatem 131.0832D| timentium se, id est, diligentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, id est postulationem eorum, hanc scilicet, salvos faciet illos. Hanc salutem dabit illis, scilicet bonam voluntatem et bonam operationem. Hoc inquam, faciet justus Dominus in omnibus viis suis, et per hoc patet illum facturum voluntatem eorum, quia et ipse hanc talem voluntatem haberi praecipit, et justus est in his praecipiendis, id est, juvabit eos quia ipse dat haec mandata, tum quia justa sunt, tum quia ipsi volunt: et per hoc potest videri quia faciet voluntatem eorum, id est, quia non denegabit eis quae volunt, quia sanctus est in omnibus operibus suis. Ipse, inquam, faciet voluntatem illorum, et deprecationem exaudiet, et 131.0833A| hoc, non diu prolongabit, sed prope est Dominus, id est paratus est omnibus invocantibus eum, illis scilicet qui eum invocant in veritate, id est vera intentione, scilicet quae expetenda sunt et qualiter expetenda sunt postulantes. Et non solum faciet voluntatem illorum dando eis virtutes et bona opera, sed etiam custodit Dominus omnes diligentes se, id est, facit eos perseverare in ipsis donis, illos custodiet, et omnes peccatores disperdet, id est, peccatores commodis damnabit, hic secundum majorem excaecationem, in futuro secundum aeternam ultionem. Et quia haec praedicta bona Dominus faciet, ideo non solum cor, sed etiam os meum, laudationem Domini loquetur os meum, id est, ea quae ad laudem ejus attinent annuntiabo, et meo exemplo benedicat omnis caro 131.0833B| nomen sanctum ejus, id est, omnis modi carnalis laudet eum, scilicet benedictione duratura, in saeculum, id est per totum saeculum, et in saeculum saeculi, id est per aliud saeculum.

PSALMUS CXLV. ALLELUIA AGGEI ET ZACHARIAE. « Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quandiu fuero. Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Qui custodit veritatem in saeculum, facit 131.0833C| judicium injuriam patientibus, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generatione et generationem. »

ENARRATIO. In hoc psalmo admonent fideles perfecti minus perfectos ut non confidant in carnalibus dominis, ponentes in eis spem temporalis sustentationis, qui nec velle nec posse habent nisi gratia divinae permissionis, quae confidentia multis fuit causa homicidii, et caetera nefanda operari: sed Deum laudent, et in eum tantum sperent a quo omnis salus procedit. Ut 131.0833D| autem admonitio eorum commendabilior habeatur, primum ostendunt se in eo esse ad quod alios hortantur.

Lauda, anima mea, Dominum. Sunt haec verba cujuslibet perfecti fidelis seipsum exhortantis et sibi respondentis propter diversas naturas, scilicet rationabilitatem et sensualitatem, hoc modo: Tu, anima mea, quae sensibus tuis male utendo a Domino discessisti, lauda Dominum, scilicet bene utendo visu, auditu et caeteris sensibus tuis, et sic erit. Vere laudabo Dominum in vita mea, id est, in omnibus sensibus meis, hoc est, in recta administratione sensuum meorum. Et hoc non ad horam scilicet, sed psallam Deo meo, id est, laudabo Deum meum, scilicet hoc modo, quandiu fuero, scilicet in hoc saeculo, et est 131.0834A| hic positus effectus pro causa, lauda pro confide. Confidentia enim causa est ut aliquis laudet eum in quo confidit. Dixi quia laudabo, quare et vos laudate Dominum. Et ut illum laudare possitis, nolite confidere in principibus; id est, non ponite spem vestram in hominibus ea consideratione quia sunt principes et potentes. In filiis hominum, quasi diceret: Licet sint principes, non tamen aliis hominibus digniorem et honestiorem genituram vel natalem habuerunt. In quibus non est salus, id est, in quorum potestate non est salus temporalis, id est, neque velle, neque posse habent ut vobis prosint in hoc mundo nisi Deus eis dederit, et ideo in illis sperandum non est, sed tantum in Domino. Et per hoc patet quia illi nihil possunt ex se, quia exibit spiritus 131.0834B| ejus, scilicet principis ab eo, et revertetur in terram suam, id est, non solum morietur, sed etiam redigetur secundum corpus in pulverem, unde factum est, et tunc in ipso exitu peribunt omnes cogitationes eorum, id est, non solum amittent velle et posse alicui obesse et prodesse, sed nec etiam inde ulterius cogitabunt, quare miseri sunt qui in eis confidunt: ille vero beatus est cujus Dominus Deus Jacob adjutor ejus, id est, qui eum, quem habet Creatorem, habet et adjutorem, et non alium Deum, sed illum qui est Deus Jacob, id est, luctantium. Hoc dicendo, admonet qui a Deo adjuvari volunt oportere luctari cum vitiis, non otio sese dare aut voluptati. Et inde constat quia Deus adjutor erit ejus, quoniam spes ejus in Domino Deo ipsius, id 131.0834C| est, quia sperat in eum et non in alium. Et non frustra sperat, quia ita potens est quod « fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt » . Et quia omnia creavit ex nihilo, confidentem in ipso facile potest adjuvare. Et non solum potens est, sed etiam verax. Hoc est quod dicit: qui custodit veritatem in saeculum, id est, similis est alicui obtinenti illam vim animi quod illud implet quod promittit, et hoc non ad horam, sed per totum hoc saeculum, et ideo non frustra sperat in eum, quia ipse tam potens est quod patientibus injuriam, id est, tribulationes scilicet pro nomine ejus, facit judicium, scilicet illos hic magis ac magis custodiendo, et tandem glorificando, et malos puniendo; et etiam dat escam esurientibus, id est, sperantibus 131.0834D| in ipso, necessarium victum quantum ad corpus sustentationem suggerit. Et praeterea Dominus solvit compeditos, scilicet prava consuetudine peccati, ut libere ei valeant famulari. Et non solum hoc facit, sed etiam illuminat caecos, scilicet secundum moralem scientiam quod necesse est omnibus salvandis, aliquos vero, videlicet perfectiores, secundum spiritualem intelligentiam: et insuper erigit, scilicet secundum remissionem peccatorum elisos, id est, fractos in peccatis: et postea illos justos, scilicet factos dirigit, id est, promovet ad altiora, et deinde custodit advenas, id est, facit perseverare in bono illo qui hic se cognoscunt esse advenas et peregrinos, et pupillum, id est, illos qui a se vero patre 131.0835A| per criminalia discesserunt propter avaritiam. Et viduam, id est, illos qui se a marito vero amando temporalia per cupiditatem discesserunt suscipiet, id est, etiam illis condonabit peccata, si digne poenituerint. Et non solum remittet, sed etiam vias peccatorum, id est pravas conscientias quae sunt via ad peccata, disperdet, id est, prorsus destruet. Nota haec omnia quae hic dicta sunt, videlicet quod Dominus faciet judicium injuriam patientibus, et solvit et erigit, et caetera quae sequuntur, esse causas et quasi probationes, quia ipse vere potens est adjuvare sperantes in se. Regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion, id est, o Sion, haec praedicta facit gubernator et creator in fidelibus suis, et hoc non horarie, sed isto modo regnabit in saecula, id est, taliter 131.0835B| operabitur in eis, quandiu haec saecula erunt. Et non solum in generatione praesenti taliter regnabit in eis, sed in generatione futura regnabit in illis, scilicet aeternaliter illos remunerando.

PSALMUS CXLVI. ALLELUIA. « Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus, Deo nostro sit jucunda decoraque laudatio. Aedificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. 131.0835C| Praecinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara. Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. »

ENARRATIO. In hoc psalmo Propheta exhortatur omnes fideles laudare Dominum ex consideratione spiritualium donorum; scilicet fidei et remissionis peccatorum et perseverantiae in bonis operibus, subdendo multas causas quare id facere debeant, ad hoc scilicet intendens 131.0835D| ut huic admonitioni assensum praebeant. Dicit ergo sic:

« Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. » In psalmo tria sunt: chordae, sonus, motus digiti. Per chordas, carnis siccationem; per sonum, virtutes; per motum digitorum bonam operationem intelligimus: quibus modis propheta in hoc loco ad laudem Dei fideles hortatur ita: Laudate Dominum, agendo ei psalmum hoc modo ut exposuimus: et justum est ut eum sic laudetis, quoniam psalmus, scilicet hujusmodi est, id est, fructuosius, et ideo sit scilicet psalmus datus a vobis Deo nostro, quia laudatio scilicet hujusmodi, est jucunda, id est, bene placens Deo. Et decora, id est, honesta in se ipsa. Hoc totum est dicere: Ideo agite qsalmum Domino, tum 131.0836A| quia psalmus utilis est, tum quia placet Deo, quia honestum est in se ipso. Et ideo laudate Dominum, quia dispersiones Israelis, id est, illos qui dispersi sunt ad diversas culturas idolorum, congregabit, scilicet secundum unitatem fidei ad hoc ut sint Israel. Et ideo faciet illos hic esse Israel, id est fideles et bene operantes, ut ex illis tandem reaedificet coelestem Jerusalem, quae per apostasiam et casum primi hominis diminuta est. Hoc est quod dicit: aedificans Jerusalem Dominus. Et ideo laudate, quia ipso scilicet peccata remittendo, sanat contritos corde, id est, dolentes et humiliter ingemiscentes pro peccatis suis, et non solum hoc facit, sed etiam alligat contritiones eorum, id est, restaurat et consolidat rationem et liberum arbitrium illorum, scilicet in baptismo, et multos ex illis 131.0836B| facit stellas. Et non solum facit illos esse stellas, sed etiam numerat multitudinem stellarum, id est, custodit illos in hoc quod stellae sunt, scilicet illuminati luce sapientiae ut perseverent. Numerat dicit, pro custodit. Ad hoc enim res numeratur, ut custodiatur: et praeter hoc omnibus eis nomina vocans, id est, diversa dona attribuit. Alii enim secundum Apostolum dat sermonem sapientiae, alii genera linguarum (I Cor. XII). Et ideo laudate, quia magnus est Dominus noster, id est omnipotens est Deus Pater, et magna virtus ejus, id est, Filius ejus similiter magnus est. Et quamvis dicatur Pater magnus, et Filius magnus, tamen sapientiae ejus, scilicet Filii, non est numerus, scilicet cum Patre, id est, Filius non facit numerum cum Patre, hoc 131.0836C| est, non sunt duo quantum ad essentiam Pater et Filius, sed quantum ad personas. Ut ergo fideliter possitis credere et intelligere Patrem et Filium diversas personas et eamdem penitus essentiam, estote mansueti quia suscipiens mansuetos Dominus, id est, humiles promovet ad intelligendum, humilians peccatores usque ad terram, id est superbos et indignantes, quia non possunt intelligere illos deprimit usque ad terram, id est usque ad infidelitatem, ut nihil de Domino nisi terrenum intelligant, licet prius aliquid intellexissent. Et ut Dominus vos suscipiat, id est humiliet, secundum intellectum, praecinite Domino in confessione, id est, primum confitemini peccata vestra Domino, et deinde psallite Deo nostro, id est bene operamini ad honorem ipsius, et hoc in 131.0836D| cithara, id est in mortificatione carnis vestrae. Et ideo laudate, quia ipse operit coelum nubibus, id est, coelat arcana sua in Scripturis prophetarum, et, illud idem quod ibi occultum est, parat terrae pluviam, id est, Ecclesiae suae doctrinam, scilicet per praedicatores quibus ea revelavit, et ideo laudate, quia ipse producit de montibus, id est de Scripturis montium, id est prophetarum fenum et herbam, scilicet frumenta, id est, historialem intellectum et spiritualem existentia in ipsis montibus, herbam, id est, spiritualem intellectum dat jumentis, id est, simplicibus et idiotis: scilicet escam ipsorum: id est, doctrinam illis convenientem. Et non solum fidelibus de Judaeis dat fenum et herbam, sed etiam pullis 131.0837A| corvorum, id est filiis gentium, qui erant denigrati in peccatis scilicet, dat herbam et fenum, id est escam similiter, et non omnibus, sed invocantibus eum, id est tantum illis qui fideles sunt et bene vivunt. Illos, ut dixi, qui contrito sunt corde sanat Dominus, et mansuetos dirigit, sed non in fortitudine equi voluntatem habebit, id est, superbos non diligit. Nec in tibiis viri beneplacitum erit ei, id est, nec diligit illos qui sunt viriliter agentes in luxuria. Per tibias denotantur luxuriosi, quia a renibus usque deorsum maxime corpus vacat libidini: vel, per tibias possunt intelligi quaelibet criminalia quae cum delectatione sunt, praeter superbiam quae denotatur in fortitudine equi. Tibiae enim musicum est instrumentum, delectatione coopertum: hos tales non diligit Dominus, sed diligentes 131.0837B| se et sperantes in se, illos diligit. Hoc est quod dicit: Domino scilicet providenti et respicienti super timentes se, id est diligentes, beneplacitum est, id est in illis. Et in eis scilicet beneplacitum est, qui sperant super misericordia ejus, id est, qui non confidunt de suis meritis, sed de gratia ipsius. Aliud est diligere, aliud sperare, ideo postquam dixit timentes, id est diligentes, supposuit sperantes.

PSALMUS CXLVII. ALLELUIA HAGGEI ET ZACHARIAE. « Lauda, Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum, Sion. Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit sermo 131.0837C| ejus. Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Mittit crystallum suam sicut buccellas, ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: flabit spiritus ejus et fluent aquae. Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. »

ENARRATIO. In hoc psalmo rursum exhortatur Propheta eosdem quos in praecedenti admonuit laudare Dominum, sed ex diversa consideratione. In illo enim illos invitavit ad laudem, ex ea consideratione qua dedit eis fidem et remissionem peccatorum, et restituit ratiotionem 131.0837D| et liberum arbitrium, et plura quae sequuntur. In hoc autem illos admonet laudare Dominum, ex ea consideratione qua dedit eis optimos defensores contra haereticos impugnantes utrumque Testamentum. Vetus, Manichaei: Novum, ut Marcionistae et plures alii, qui carnales observantias legis inducere et novae legis instituta cessare oportere censebant. Et, qui eosdem haereticos Ecclesiae associavit, et tantae perfectionis illos instituit quod eorum praedicatione multos ad fidem convertit, quod sic incipit:

Lauda, Jerusalem, Dominum, id est, o Jerusalem, lauda omni dignitate vitae Dominum, id est, quia Dominus est, id est, gubernator tuus, et Deum, id est, quia Deus est, id est, Creator tuus, et talis lauda, ut sis Sion, id est, speculans futura, non quaerens temporalem, 131.0838A| sed tantum aeternam remunerationem. Et ideo lauda, quoniam confortavit seras portarum tuarum, id est, fortes et invictos fecit defensores prophetarum et apostolorum, qui tibi sunt portae per quas ad fidem intrasti et ad omnem bonam operationem. Seras vocat Augustinum, Gregorium et alios sanctos Patres, ab ea similitudine, quia sicut serae muniunt ea quibus affiguntur, ita contra omnem haeresim sancti Patres prophetias et caetera divinae paginae documenta sententiis suis rationabiliter defendunt. Et ideo lauda, quia benedixit filiis tuis in te, id est, multiplicavit, scilicet secundum promotionem et augmentum virtutum et bonorum operum, filios tuos manentes in te, id est in tui conformitate. Vel sic: Benedixit, id est multiplices filios dedit tibi in 131.0838B| te manentes. Et ideo lauda, quia ipse posuit fines tuos pacem, id est, haereticos qui tibi sunt affines, id est, neque in fide omnino, neque extra fidem omnino existentes, posuit pacem ipsam: antonomatice dictum est, id est, fecit tibi firmiter reconciliatos secundum unionem fidei et veritatem, et ideo lauda, quia adipe frumenti, id est, spiritali intellectu Scripturae satiat te. Frumentum dicitur divina Scriptura. In frumento autem est et adeps et furfur. Per adipem allegoricus sensus, per furfur litteralis tantum denotatur quo soli Judaei utuntur. Dixi quia dabit tibi spiritualem intellectum, et ideo lauda, quia, per illos quos satiabit adipe frumenti, emittet eloquium suum terrae, id est, extra mittet praedicationem suam ubique terrarum scilicet contra haereticos. Et ideo 131.0838C| lauda, quia velociter currit sermo ejus, id est, tantae sapientiae illos faciet quod eorum praedicationi nemo resistere potest, et brevi tempore per multas nationes transibunt. Et ideo lauda, quia ipse dat nivem sicut lanam, id est, qui infrigidati sunt vitiis ita sanctificat quod per eos alios fovet, et calore spirituali calefacit ad modum lanae aliquid calefacientis: nebulam sicut cinerem spargit, id est, illos qui sunt ignorantes veritatem facit esse cinerem, id est, ita illuminat quod eorum vita et exemplo fertilem reddit Ecclesiam, ad modum cineris sparsi super terram eam fecundantis. Et ideo lauda, quia mittit crystallum suam sicut buccellas, id est, illos, qui indurati sunt in profundo nivis et nebulae vitiorum et ignorantiae, 131.0838D| faciet esse tantae sapientiae quod subtilius et perfectius scient praedicare, quam auditorum capacitas valeat recipere, et ita replebit illos spiritu sapientiae quod nullus adversariorum eorum praedicationi resistet. Hoc est quod sub interrogatione ponit ut commendabilis sit, ita: Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? id est, praesentiam illorum qui frigus erant, et tamen futuri ejus. Quis sustinebit, id est quis contradicere poterit? scilicet nullus, sicut ibi dictum est: Et non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur (Act. VI). Et quod ipse faciet nivem sicut lanam, et nebulam sicut cinerem, et crystallum sicut buccellas, id est illos qui sunt indurati in nive et nebula, sicut nebulam: hoc non solum fiet per praedicationem eorum 131.0839A| quos adipe frumenti satiabit, et per quos volociter currit sermo ejus: sed per hoc emittet Verbum suum, id est, Filium suum quem semper et ineffabiliter a se emittit, in eis operari faciet et sic liquefaciet ea, id est, mollificabit eos, dando illis virtutes et bona opera, et destruendo primum in eis duritiam vitiorum et interioris caecitatis, et in hoc non solum Filius operatur, sed etiam Spiritus sanctus. Hoc est quod dicit: flabit spiritus ejus, scilicet in eis: et hoc modo, scilicet per operationem totius Trinitatis et per praedicationem horum quos diximus, illi haeretici qui prius erant nix, nebula, crystallus, conversi ad fidem fluent aquae, id est, abundantes doctrinae erunt illis ad modum aquae multum fluentis, quia per illos conversos iterum Dominus annuntiabit 131.0839B| scilicet hominibus, verbum suum, scilicet justitias et judicia sua, id est, justa praecepta sua quae ipse juste fieri judicat, alios eorum quibus praedicabunt faciens esse Jacob, et alios faciens esse Israel, id est, magis perfectos. Non fecit taliter omni nationi, id est, dixi quia hos tales convertet, sed tamen hoc non faciet omni nationi, id est, diversis sectis haereticorum. Omni, id est secundum omnes partes et judicia sua, id est, hoc ipsum quod alios eorum salvabitex gratia, alios damanbit ex justitia, non manifestabit, id est, revelabit eis, quare permittit sic excaecari.

PSALMUS CXLVIII. ALLELUIA AGGEI ET ZACHARIAE. « Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum, omnes angeli ejus, laudate eum, 131.0839C| omnes virtutes ejus. Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae et lumen. Laudate eum, coeli coelorum, et aquae omnes quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit et creata sunt. Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi, praeceptum posuit et non praeteribit. Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus. Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri. Bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. Reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae. Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen ejus solius. Confessio ejus super coelum et terram, 131.0839D| et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus, filiis Israel, populo appropinquanti sibi.

ENARRATIO. In superiori Laudate, invitat Propheta omnes fideles laudare Dominum ex consideratione spiritualium donorum, scilicet fidei et aliorum quae ibi dicta sunt. In altero autem, id est, in Lauda, Jerusalem, rursum admonet omnes laudare Dominum ex ea consideratione quia Ecclesiam suam contra impugnationes haereticorum firmiter munit, et eosdem etiam postea ad fidem convertit: in hoc vero psalmo invitat fideles laudare Dominum ex consideratione omnium creaturarum, sic dicens:

Laudate Dominum de coelis, id est, coeli sint vobis 131.0840A| materia laudandi Dominum. Et quia in coelo sunt et digniores et minus dignae creaturae, scilicet incorporeae, ex consideratione singularum invitat laudare Dominum, incipiens a dignoribus, ita: Laudate eum in excelsis, id est, supremae et altiores creaturae sint vobis materia laudandi Dominum. Et supponit illas altiores creaturas per partes, ita: Laudate eum, omnes angeli ejus, id est, vos nuntii ejus ad fideles in terra demorantes, et non solum angeli, sed etiam omnes virtutes ejus, id est, omnes coelestes spiritus, estote materia laudandi. Et non solum coelestia incorporea sint vobis materia laudandi Dominum, sed etiam coelestia corporea, videlicet sol et luna et stellae, tum ex eo quod sunt, tum etiam quod fulgorem ex eo emittent. Hoc est quod dicit, et lumen. 131.0840B| Coeli, id est, firmamentum et aether, scilicet complexi vis: coelorum, id est, septem circulorum, ubi aplanes et planetae fixae sunt, sint vobis materia laudandi Dominum. Esse aquas super firmamento, ex Genesi patet, ubi dictum est: « Divisit aquas quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum (Gen. I). » Et ideo laudate, quia ipse dixit, id est solo ( sic ) dicere, id est, sola voluntate sua, facta sunt, scilicet omnia secundum rudem et informem materiam: ipse mandavit, id est voluit, et creata sunt, id est, singula prius confusa, formas proprias receperunt. Et postquam creata sunt, « statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi. » id est, statoria fecit ea, scilicet mansura per totum hoc saeculum et aliud saeculum: et insuper 131.0840C| praeceptum, id est, legem et officium qualiter se haberent et quid agerent, injunxit: et non praeteribit, id est, praeceptum suum aliquid horum; sed ad quod creata sunt, jugiter adimplebunt. Facta ergo admonitione ut Deum laudent ex consideratione coelestium, iterum invitat ad idem ex consideratione terrestrium, ita: Laudate Dominum de terra, id est, omnia terrena sint vobis materia laudandi Dominum, videlicet dracones; quae sunt praecipua animalia in terrenis. Et omnes abyssi. Abyssi dicuntur in hoc loco profundissimae fossae, ubi dracones cubant. « Ignis, grando, nix, glacies, et spiritus procellarum, » id est, venti qui faciunt procellas: quae scilicet omnia faciunt verbum ejus, id est, observant praeceptum ejus, sint vobis materia laudandi Dominum. 131.0840D| « Montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, » id est, et fecundae arbores et steriles: bestiae scilicet silvestres, et universa pecora, id est, domita animalia: serpentes et volucres scilicet tum ex ea consideratione quod sunt volucres, et ex ea quod sunt « pennatae. Reges terrae et omnes populi, » id est, subditi ipsorum. « Principes et omnes judices terrae, » scilicet cum sint principes, sed tamen reipublicae curam habentes: juvenes et virgines, hic notat diversos sexus: senes cum junioribus, hic diversas aetates, laudent nomen Domini, id est, omnia haec praedicta, sint vobis materia laudandi Deminum. Et merito debetis eum laudare ex consideratione horum omnium, tum « quia exaltatum est 131.0841A| nomen ejus solius: » juxta illud: « Exaltavit eum, et dedit ei nomen quod est super omne nomen (Phil. II): » tum quia « confessio ejus super coelum et terram, » id est, laus ejus in superiori et inferiori creatura: tum quia tandem exaltabit cornu populi sui, id est, sublimitatem suorum juste remunerabit. Laudate, inquam, sic dicentes alter alteri: Hymnus, id est, laus sit omnibus sanctis ejus, id est, omnes sancti laudent eum, scilicet omni dignitate vitae, videlicet illi qui ex Judaeis facti sunt Israel, id est, fideles illi, qui ex gentibus additi sunt illis alter paries. Hoc est quod dicit, « Filiis Israel, populo appropinquanti sibi, » id est, ipsis filiis Israel. In quocunque psalmo habetur alleluia in principio, habetur alterum in fine secundum beatum Hieronymum.

PSALMUS CXLIX. ALLELUIA. 131.0841B| « Cantate Domino canticum novum, laus ejus in ecclesia sanctorum. Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filiae Sion exsultent in rege suo. Laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant ei. Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Exsultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum. Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Ut faciant in eis 131.0841C| judicium conscriptum, gloria haec est omnibus sanctis ejus. »

ENARRATIO. In hoc psalmo Propheta invitat fideles ad laudem Dei, supponendo easdem causas quas dixit in « Laudate Dominum quoniam bonus, » et quasdam alias, ita:

« Cantate Domino canticum novum, » id est, cum jucunditate agite ad honorem Domini canticum novum. Et haec laus ejus, id est, illud novum canticum ita sit in vobis, ut sitis in ecclesia sanctorum, id est, in fide electorum. Ecclesia pro fide ponitur, sicut alibi dictum est: « Non est locus veri sacrificii extra Ecclesiam, » id est, fidem. Et cum aliquis Israel, id est, perfectus egerit novum canticum, ita 131.0841D| ut sic in ecclesia sanctorum, laetetur scilicet, non se, sed in eo qui fecit eum, scilicet, talem, id est, hujus gratiae nihil sibi ascribat, sed Deo. Et filiae Sion. Intransitive dictum est, id est, illae filiae quae sunt Sion, hoc est, quique perfectiores et praecipue ornati virtutibus ad modum filiarum, quibus major cultus diligentius adhibetur. Illae, inquam, filiae Sion, id est, futura speculantes, exsultent in rege suo, id est, in consideratione tanti rectoris, qui in hac dignitate virtutum illos custodit. Modo exponit quod ipse dicat canticum novum, ita dixi, ut cantent novum canticum, id est, laudent nomen ejus: hoc est, laudent secundum quod expetit hoc nomen ejus quod est Dominus, ita scilicet, ut sint in choro, id 131.0842A| est in concordia, id est, in dilectione Dei et proximi. Et in tympano, id est, in separatione omnium criminalium. Hoc enim denotatur per tympanum corio mortui animalis obvolutum, a quo quidquid humoris carnei inerat, perfecte est abstractum. Et psalterio psallant ei, id est, laudent eum in anima ornata virtutibus. Et ideo debent cantare Domino hoc canticum novum, id est, laudare eum in choro, in tympano et psalterio: « quia beneplacitum est Domino populo suo, » scilicet hujusmodi canticum esse, quia hoc tale canticum placet Domino, tum etiam ideo quia ipse tandem « exaltabit mansuetos in salutem: » in hanc scilicet quod « exsultabunt sancti in gloria. » Et licet omnes participent eamdem gloriam et idem bonum, tamen alii plus, alii minus, 131.0842B| pro diversis meritis singulorum. Hoc est quod dicit, Laetabuntur in cubilibus suis, id est, diversis suis donis, juxta illud: « In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). » Istud ad hoc dictum est, ut eo perfectius quisque cantare studeat, quo singulis pro eorum meritis audit reddenda esse ibi praemia. Et ut ibi tandem possint exsultare, hic interim sint « exaltationes Dei in gutture eorum, » id est, exaltent ut non ejiciatur ab his verbum Dei. Et ut competenter sciant annuntiare, in manibus, id est, in potestate illorum sint gladii ancipites, id est, verbum Dei quod est anceps, id est, confirmans ex utroque testamento ea quae dicuntur: vel anceps, id est, interiores et exteriores sordes. « Ad faciendam vindictam in nationibus, » id est, ad hoc debent 131.0842C| habere ancipites gladios, ut subjugent sibi aliquos de nationibus, id est, de diversis sectis haereticorum: illi dico, existentes in nationibus, id est, inter ipsos haereticos in hoc plurimum intendentes, ut sicut ipsi de fidelibus aliquos subtraxerunt, ita isti quasi vindictam facientes, aliquos de infidelitate subtrahant. Et ideo, ut sciant increpare de populis, illi dico, existentes in populis. Populis et nationibus, idem hic significat. Inter vindictam facere et increpare, est differentia: et ideo prius alligent reges eorum in compedibus, id est, magistros haereticos invincibilibus rationibus. « Et nobiles eorum in manicis ferreis, » id est, illos qui sub specie sanctitatis inter se conversantes, et famosi et insignes habentur: et ideo, ut faciant in eis, id est, de ipsis 131.0842D| haereticis judicium conscriptum, ut constitutum a multis Patribus sanctis, id est, ita de illis judicent, sicut in scripturis sanctorum praedecessorum: et praeterea debent esse in choro, in tympano et psalterio et doctrina utriusque testamenti quia « gloria haec est omnibus sanctis ejus, » id est ista gloria quae est quantum ad me, qui etiam propheta magnae auctoritatis sum, comprobatur etiam esse auctoritate omnium sanctorum.

PSALMUS CL. ALLELUIA. « Laudate Dominum in sanctis ejus, laudate eum in firmamento virtutis ejus. Laudate eum in virtutibus ejus, laudate eum secundum multitudinem 131.0843A| magnitudinis ejus. Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara. Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis: omnis spiritus laudet Dominum. Alleluia. »

ENARRATIO. In hoc psalmo invitat Propheta omnes fideles laudare Dominum tantummodo ex consideratione futurae beatitudinis sanctorum, ita:

« Laudate Dominum in sanctis ejus, » id est, in consideratione sanctorum ejus. Et determinat secundum quam considerationem debeant laudare Dominum, sic: « Laudate eum in firmamento virtutis ejus, » id est, ea consideratione, quod sanctos 131.0843B| suos ita confirmabit in virtute, ut ulterius peccare non possint. Et ne aliquis putaret illos confirmandos esse in una virtute tantum, addit: Laudate eum in virtutibus ejus, id est, in consideratione multiplicium virtutum, in quibus sancti erunt glorificati, subaudis secundum animam. « Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus, » id est, secundum multiplicem glorificationem, qua magnificati erunt in corpore, videlicet secundum nimiam agilitatem et decorem ipsius corporis et impassibilitatem, et multa alia: Modo exsequitur per partes illam corporis beatitudinem, ita: Laudate eum in sono tubae, id est, consideratione illius perfectae victoriae, quando et mortis et omnis calamitatis fines erunt. Unde dictum est: « Ubi est mors, victoria 131.0843C| tua? ubi mors, aculeus tuus? (I Cor. XV.) » In principio belli et in fine tuba canitur: ideo hic pro victoria ponitur, Laudate eum in psalterio, id 131.0844A| est, in consideratione glorificationis animae, quae erit secundum perfectam scientiam et plenam Dei cognitionem. Et cithara; id est, in consideratione glorificationis corporis. Laudate eum in tympano, id est, in separatione corruptionum omnium: et choro, id est, in conformi beatitudine quam habebunt cum angelis. Laudate eum in chordis, id est, in ea beatitudine, quam per nimiam tribulationem hujus mundi adipiscentur. Tympanum notat separationem omnium carnalium. Chordae autem illud idem in concordia, et plus, videlicet quomodo ad id perveniatur: et laudate eum in organo, id est, in concordia diversorum donorum, quae licet diversa sint, unanimiter tamen et sine invidia singuli eam possidebunt. Et est dictum a similitudinem organi, in quo et 131.0844B| diversae fistulae sunt, et tamen in sono non dissonant. « Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, » id est, in fulgore et pulchritudine corporis sanctorum, quod non mediocriter pulchrum erit, sed valde pulchrum. Per cymbalum fulgorem et pulchritudinem: per bene sonantibus, nimiam pulchritudinem notamus. Et « Laudate eum in cymbalis jubilationis, » id est, in eo quod sancti ex ipsa pulchritudine corporum sanctorum Deum perfecte laudabunt. « Omnis spiritus laudet Dominum, » id est, non solum laudate eum ex ea glorificatione corporis, quod erit in tympano et choro et caeteris praedictis, sed etiam quod spirituale, id est, ad modum spiritus agile et subtile efficietur. Vel ita: Non solum laudate eum ex praedicta glorificatione corporis, sed 131.0844C| etiam ex omnimoda glorificatione animarum, quae tunc erit in aeternum.

(no apparatus)