Enarrationes in Psalmos (ed. Migne)/11

E Wikisource
Enarrationes CI-CX
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Enarrationes XCI-C Enarrationes CXI-CXX 

11[recensere]

IN PSALMUM CI ENARRATIO. SERMO I. «De prima parte Psalmi.» 1. [«vers.» 1.] Ecce unus pauper orat, et non orat in silentio. Licet ergo audire eum, et videre quisnam sit: ne forte ille sit, de quo dicit Apostolus, «Qui propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini» (II Cor. VIII, 9). Si ergo ipse est, quomodo pauper? Nam quomodo dives, quis non videt? Unde enim homines sunt divites? Puto auro, argento, familia, terra: sed «omnia per ipsum facta sunt.» Quid ergo illo ditius, per quem factae sunt divitiae, etiam illae quae non sunt verae divitiae? Per illum enim et illae divitiae, ingenium, memoria, mores, vita, ipsius corporis sanitas, sensus, conformatioque membrorum: etenim cum haec salva sunt, et pauperes divites sunt. Per illum et illae majores divitiae, fides, pietas, justitia, charitas, castitas, mores boni: nemo enim et has habet, nisi per eum qui justificat impium (Rom. IV, 5). Ecce quam dives. Quis enim dives, qui habet quod vult alio faciente, an qui facit quod vult et alio habente? Puto quia ditior ille qui fecit quod habes; quia quod ille habet, tu non habes. Ecce quam dives. In hoc tam divite unde agnituri sumus haec verba: «Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam?» Hucne illae tantae divitiae pervenerunt? Multum illud excelsum, multum hoc abjectum. Quid faciemus? quemadmodum ista ima illis summis contemperabimus? Nimis ab invicem longe sunt. Nondum agnosco istum pauperem; alius est fortasse: sed adhuc quaeramus. Unde enim nobis non videtur ipse, mirum si interrogas et non expavescis divitias: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.» Qui ista dixit, cum diceret, dives erat; quanto magis ille de quo dicebat, «In principio erat Verbum:» et non qualecumque Verbum, sed «Verbum Deus;» et non ubicumque, sed «apud Deum;» et non vacans, sed «omnia per ipsum facta sunt?» Cinerem sicut panem manducavit, et potum suum cum fletu commiscuit? Metuendum est ne tantis divitiis nostra paupertas faciat injuriam. Quaere adhuc tamen ne ipse sit pauper iste; quoniam «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Respice et illam vocem: «Ego servus tuus et filius ancillae tuae» (Psal. CXV, 16). Attende ancillam illam castam, et virginem, et matrem: ibi enim accepit paupertatem nostram, ubi servi forma indutus est, semetipsum exinaniens; ne divitias ejus expavesceres, et ad eum accedere cum tua mendicitate non auderes. Ibi accepit, inquam, formam servi, ibi nostra indutus est paupertate; ibi se pauperavit, ibi nos ditavit. Jam ergo propinquamus de illo haec intelligere: verumtamen adhuc non est temere pronuntiandum. Partus virginis est lapis sine manibus de monte praecisus (Dan. II, 34), ubi nullus hominum operatus est, nulla transfusa concupiscentia, sed sola fides accensa, et Verbi caro concepta. Deinde processit ex utero; locuti sunt coeli, Angeli pastoribus nuntiaverunt (Luc. II, 7-14), stella ad adorandum regem magos traxit (Matth. II, 1, 2), Simeon impletus Spiritu infantem Deum in matris manibus agnovit. Accessit aetas, non divinitati, sed carni. Horrent, miranturque sapientiam pueri duodennis, imperiti senes (Luc. II, 25-47). Aut etiamsi periti senes, quid illorum peritia ad Verbum Dei? quid illorum peritia ad Sapientiam Dei? Nonne et periti, nisi illo subveniente, utique perituri? Crescit adhuc aetate corporis: venit ad fluvium baptizandus; baptizator Deum agnoscit, indignum se solvendae calceamenti corrigiae confitetur (Marc. I, 7-11). Jam inde caeci illuminantur, surdis aperitur auditus, loquuntur muti, mundantur leprosi, stringuntur paralytici, convalescunt languidi, resurgunt mortui (Matth. XI, 5).

2. Jam quidem in Verbi illius per quod facta sunt omnia comparatione, divitiarum agnosco paupertatem; sed quam longe adhuc a cinere et fletu cum potu? Adhuc timeo dicere, Ipse est; et tamen volo. Sunt hic enim quae me cogant velle, et rursus quaedam quae me cogant timere. Ipse est, et non est ipse. Jam in forma servi est, jam mortalem fragilemque carnem portat, jam moriturus advenit, et tamen nondum intelligitur in hac egestate. «Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam.» Addat ergo paupertatem paupertati, et transfiguret in se corpus humilitatis nostrae (Philipp. III, 21): sit caput nostrum, simus membra ejus, sint duo in carne una. Jam enim ut primitus pauper esset, formam servi accipiens (Id. II, 7), dimisit Patrem: quod autem de virgine natus est, dimittat et matrem, et adhaereat uxori suae, et sint duo in carne una (Ephes. V, 31, 32). Ita enim erunt duo et in voce una, et in illa una voce jam non mirabimur nostram vocem: «Cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam.» Dignatus est enim habere nos membra. Sunt et poenitentes in membris ejus. Non enim exclusi, et separati sunt ab Ecclesia ejus: nec omnino sibi adjungeret conjugem, nisi illa voce, «Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum» (Matth. III, 2). Jam ergo audiamus quid oret caput (Ephes. IV, 15) et corpus, sponsus (Joan. III, 29) et sponsa, Christus et Ecclesia, utrumque unus: sed Verbum et caro non utrumque unum; Pater et Verbum utrumque unum; Christus et Ecclesia utrumque unus, unus quidam vir perfectus in forma plenitudinis suae: «Donec occurramus omnes in unitatem fidei, in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Ephes. IV, 13). Sed donec occurramus, agitur hic paupertas nostra, agitur hic adhuc labor et gemitus. Gratias misericordiae ipsius. Unde illi labor, unde gemitus Verbo, per quod facta sunt omnia? Si dignatus est habere mortem nostram, non nobis dabit vitam suam? In magnam spem erexit, cum magna spe gemimus. Gemitus habet tristitiam; sed est gemitus qui habet et gaudium. Ego puto Saram sterilem laetam gemuisse, cum pareret: et nos a timore tuo concepimus et parturivimus spiritum salutis (Isai. XXVI, 18). Audiamus ergo Christum pauperem in nobis et nobiscum, et propter nos. Titulus enim ipse indicat pauperem. Postremo putate me suspicatum quisnam sit iste pauper; orationem audiamus, et personam agnoscamus: necubi erres, quando audieris aliquid quod coaptari capiti illius non possit; ideo praelocutus sum, ut quod tale audieris, ex infirmitate corporis advertas sonare, et vocem membrorum agnoscas in capite. «Oratio inopis,» hoc habet titulus, «cum angeretur, et in conspectu Domini effudit precem suam.» Ipse ille pauper est, qui alibi dicit: «A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum» (Psal. LX, 3). Iste ipse pauper est, quia idem ipse Christus est; qui se apud prophetam, et sponsum dixit, et sponsam: «Sicut sponso alligavit mihi mitram; et sicut sponsam induit me ornamento» (Isai. LXI, 10). Se dixit sponsum, se dixit sponsam; unde hoc, nisi quia sponsum propter caput, sponsam propter corpus? Vox ergo una, quia caro una. Audiamus, et potius in his vocibus nos quoque agnoscamus; et si nos extra esse viderimus, ibi esse laboremus.

3. [«vers.» 2, 3.] «Exaudi, Domine, orationem meam, et clamor meus ad te perveniat.» Hoc est, «Exaudi, Domine, orationem meam;» quod est, «clamor meus ad te perveniat:» in geminatione affectus petentis est. «Ne avertas faciem tuam a me.» Quando Deus a Filio? quando Pater a Christo? Sed propter membrorum paupertatem, «Ne avertas faciem tuam a me. In quacumque die tribulor, inclina aurem tuam ad me.» Tribulor enim deorsum; tu autem es sursum: si me extollo, longe fis; si me humilio, inclinas aurem tuam ad me. Sed quid est, «In quacumque die tribulor?» Nunc enim non tribulatur? aut ista diceret, nisi tribularetur? Sufficeret ergo, Inclina aurem tuam ad me, quoniam tribulor. «In quacumque die tribulor, inclina aurem tuam ad me:» tanquam unitas corporis; si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26). Tribularis tu hodie, ego tribulor; tribulatur alius crastino, ego tribulor; post istam generationem alii posteri, qui succedunt posteris, tribulantur, ego tribulor; usque in finem saeculi, quicumque in meo corpore tribulantur, ego tribulor. «In quacumque» ergo «die tribulor, inclina aurem tuam ad me. In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.» Hoc idem est. Jam nunc invoco; sed, «In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.» Oravit Petrus, oravit Paulus, oraverunt caeteri Apostoli; oraverunt fideles temporibus illis, oraverunt fideles consequentibus temporibus, oraverunt fideles martyrum temporibus, orant fideles nostris temporibus, orabunt fideles posterorum temporibus: «In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Cito exaudi:» jam enim hoc rogo quod dare vis. Non terrena quasi terrenus, sed ex prima captivitate jam redemptus, regnum coelorum desidero; «Cito exaudi me:» non enim nisi tali desiderio dixisti, «Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum» (Isai. LVIII, 9). «In quacumque die invocavero te, cito exaudi me.» Unde invocas? de qua tribulatione? de qua egestate? O pauper ante januam divitis Dei, quo desiderio mendicas? qua inopia requiris? qua egestate pulsas, ut aperiatur tibi? Dic, audiamus ipsam egestatem; in illa et nos ipsos inveniamus, et tecum rogemus. Audi, et agnosce, si potes.

4. [«vers. 4.] Quia defecerunt sicut fumus dies mei.» O dies! si dies: ubi enim dies auditur, lux intelligitur. «Sed defecerunt sicut fumus dies mei. Dies mei,» tempora mea: unde «sicut fumus,» nisi propter elationem superbiae? Tales dies dignus fuit accipere superbus Adam, unde carnem Christus accepit. Ergo in Adam Christus, et Adam in Christo. Liberavit profecto et a diebus fumi, qui dignatus est habere vocem dierum fumi. «Quia defecerunt sicut fumus dies mei.» Videte fumum superbiae similem, ascendentem, tumescentem, vanescentem: merito ergo deficientem, non utique permanentem. «Quia defecerunt sicut fumus dies mei; et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.» Et ipsa ossa mea, et ipsa fortitudo mea, non sine tribulatione, non sine ustione. Ossa corporis Christi, fortitudo corporis Christi, ubi major quam in sanctis Apostolis? Et tamen vide ossa frigi: «Quis scandalizatur, et non ego uror» (II Cor. XI, 29)? Fortes sunt, fideles, boni intellectores et praedicatores verbi, viventes ut loquuntur, loquentes ut audiunt: fortes plane sunt, sed omnes qui scandala patiuntur, frixorium ipsorum sunt. Est enim ibi charitas, et magis in ossibus. Interiora sunt ossa omnibus carnibus, et portant omnes carnes. Verum si quisquam patiatur aliquod scandalum, et in anima periclitetur; tantum os frigitur, quantum amat. Desit amor, nemo frigitur: adsit charitas, et si membrum compatitur, patiente uno membro; quomodo friguntur qui portant universa membra? «Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.»

5. [«vers. 5.] Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum.» Respice ad Adam, unde genus humanum. Unde enim nisi ab illo propagata miseria est? Unde enim nisi ab illo haereditaria ista paupertas? Dicat ergo cum spe jam in corpore Christi positus, ille aliquando in suo corpore desperatus, «Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum.» Merito, quia omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Sed tamen unde tibi hoc contigit? «Quoniam oblitus sum manducare panem meum.» Dederat enim Deus panem praecepti. Nam panis animae quid, nisi verbum Dei? Suggerente serpente, praevaricante muliere, tetigit vetitum (Gen. III, 6), oblitus est praeceptum: merito percussum est sicut fenum, et aruit cor ejus, quoniam oblitus est manducare panem suum. Oblitus manducare panem, bibit venenum; percussum est cor ejus, et aruit sicut fenum. Ipse est ille percussus in Isaia, de quo dicitur, et cui dicitur: «Non in aeternum tempus irascar vobis: spiritus enim a me procedit, et omnem flatum ego feci. Propter peccatum modicum quid contristavi illum, et percussi illum, et averti faciem meam ab illo.» Merito hic, «Ne avertas faciem tuam a me:» hoc est, a percusso, de quo dixisti, «Percussi illum;» de quo dixisti, «Vias ejus vidi, et sanavi eum (Isai. LVII, 16-18). Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum.» Modo manduca quem oblitus eras. Sed venit et ipse panis, in cujus corpore tibi licet recordari vocem oblivionis tuae, et clamare ex paupertate, ut sumas divitias. Modo manduca; in ejus enim corpore es, qui ait: «Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi» (Joan. VI, 41). Oblitus eras manducare panem tuum; sed jam illo crucifixo, commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28). Post oblivionem veniat commemoratio, manducetur panis de coelo, ut vivatur; non manna, sicut illi manducaverunt et mortui sunt (Joan. VI, 49): panis de quo dicitur, «Beati qui esurium et sitiunt» «justitiam» (Matth. V, 6).

6. [«vers. 6.] A voce gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae.» A voce quam intelligo, a voce quam novi: «A voce gemitus mei,» non a voce gemitus illorum quibus compatior. Multi enim gemunt, gemo et ego; et hoc gemo, quia male gemunt. Amisit nummum, gemit; amisit fidem, non gemit: ego appendo nummum et fidem, et invenio majorem gemitum de male gemente, aut non gemente. Facit fraudem, et gaudet. Quo lucro? quo damno? Acquisivit pecuniam, perdidit justitiam. Gemit hinc qui gemere novit; qui capiti propinquat, qui recte haeret corpori Christi, gemit inde. Carnales autem non inde gemunt, et gemendos se faciunt, quia non inde gemunt: nec eos possumus, vel non gementes, vel male gementes contemnere. Volumus enim eos corrigere, volumus emendare, volumus reparare: et quando non possumus, gemimus; et cum gemimus, non ab ipsis separamur. «A voce» enim «gemitus mei adhaeserunt ossa mea carni meae:» adhaeserunt fortes invalidis, adhaeserunt firmi infirmis. Unde adhaeserunt? A voce gemitus sui, non a voce gemitus illorum. Qua lege adhaeserunt, nisi qua dictum est: «Debemus enim nos firmi infirmitatem infirmorum portare» (Rom. XV, 1)? «Adhaeserunt ossa mea carni meae.»

7. [«vers. 7, 8.] Similis factus sum pelicano» «qui habitat in solitudine; factus sum sicut nycticorax in parietinis. Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in tecto.» Ecce tres aves, et tria loca; quid sibi velint, donet Dominus ut dicamus, et ut audiatis utiliter quod dicitur salubriter. Quid sibi volunt tres aves, et tria loca? Quae tres aves? Pelicanus, nycticorax, et passer: et tria loca, solitudo, parietinae, et tectum. Pelicanus in solitudine, nycticorax in parietinis, passer in tecto. Primo quid sit pelicanus, dicendum est. In ea quippe regione nascitur, ut nobis ignota haec avis sit. Nascitur in solitudinibus, maxime Nili fluminis, in Aegypto. Quaelibet sit avis haec, quod de illa Psalmus dicere voluit, hoc intueamur. «Habitat,» inquit, «in solitudine.» Quid quaeris formam ejus, membra ejus, vocem ejus, mores ejus? Quantum tibi Psalmus dicit, avis est habitans in solitudine. Nycticorax, avis et amans noctem. Parietinae dicuntur, quas vulgo dicimus ruinas, ubi parietes stant sine tecto, sine habitantibus: ibi habitat nycticorax. Jam vero passer et tectum quid sit, nostis. Invenio ergo aliquem de corpore Christi, praedicatorem verbi, compatientem infirmis, quaerentem lucra Christi, reminiscentem Domini sui venturi, ne dicat: «Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis» (Matth. XXV, 26, 27). Ex hujus dispensatoris officio videamus haec tria. Venerit inter aliquos ubi christiani non sunt; pelicanus est in solitudine: venerit ad eos qui fuerunt et ceciderunt, nycticorax est in parietinis; non enim deserit et tenebras eorum qui habitant in nocte, et ipsos lucrari vult: venerit ad eos qui christiani sunt quidem habitantes in domo, non quasi qui non crediderint, aut quod crediderant dimiserint, sed in eo quod credunt tepide ambulantes; clamat ad eos passer, non in solitudine, quia christiani sunt; nec in parietinis, quia non ceciderunt; sed tamen in tecto sunt; sub tecto potius, quia sub carne sunt. Ille super carnem clamat passer, praecepta Dei non tacet, nec fit carnalis, ut subjiciatur tecto. «Qui» enim «in tecto est, non descendat tollere aliquid de domo» (Matth. XXIV, 17); et, «Quod in aure auditis, praedicate super tecta» (Id. X, 27). Istae tres aves et tria loca; et unus homo potest habere personam trium avium, et tres homines possunt habere personam trium avium; et tria genera locorum, tria genera sunt hominum; tamen solitudo, parietinae, et tectum, nonnisi tria genera hominum sunt.

8. Sed quid de his plurimum? Ipsum Dominum videamus, ne forte ipse sit, et melius ipse agnoscatur, et pelicanus in solitudine, et nycticorax in parietinis, et passer singularis in tecto. Dicat nobis pauper iste, caput nostrum: pauper voluntate, loquatur pauperibus in necessitate. Quod enim dicitur, vel etiam legitur de hac ave, id est pelicano, non taceamus; non aliquid affirmantes temere, sed tamen non tacentes quod qui scripserunt, et legi et dici voluerunt. Vos sic audite, ut si verum est, congruat; si falsum est, non teneat. Dicuntur hae aves tanquam colaphis rostrorum occidere parvulos suos, eosdemque in nido occisos a se lugere per triduum: postremo dicunt matrem seipsam graviter vulnerare et sanguinem suum super filios fundere, quo illi superfusi reviviscunt. Fortasse hoc verum, fortasse falsum sit: tamen si verum est, quemadmodum illi congruat, qui nos vivificavit sanguine suo, videte. Congruit illi quod matris caro vivificat sanguine suo filios suos; satis congruit. Nam et ipse gallinam se dicit super pullos suos: «Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti» (Id. XXIII, 37)? Habet enim paternam auctoritatem, maternum affectum: sicut et Paulus et pater est et mater est; non per seipsum, sed per Evangelium: pater ubi dicit, «Etsi habeatis multos paedagogos in Christo, sed non multos patres; in Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui» (I Cor. IV, 15); mater autem ubi ait, «Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis» (Galat. IV, 19). Habet ergo haec avis, si vere ita est, magnam similitudinem carnis Christi, cujus sanguine vivificati sumus. Sed quomodo congruat Christo, quod ipsa occidit filios suos? An et illi non congruit: «Ego occidam, et ego vivificabo; ego percutiam, et ego sanabo» (Deut. XXXII, 39)? An vero Saulus persecutor moreretur, nisi de coelo percuteretur (Act. IX, 4); aut praedicator excitaretur, nisi illius sanguine vivificaretur? Sed hoc viderint qui scripserunt; non in incerto intellectum nostrum constituere nos debemus. Hanc avem potius in solitudine agnoscamus; hoc enim inde Psalmus voluit ponere, «Pelicanus in solitudine.» Puto ego hic intelligi Christum natum de virgine. Solus enim sic, ideo solitudo: in solitudine natus, quia solus ita natus. Post nativitatem ventum est ad passionem: a quibus crucifigebatur? numquid ab stantibus? numquid a lugentibus? Ergo tanquam in nocte ignorantiae ipsorum, et tanquam in parietinis ruinae ipsorum. Ecce nycticorax et in parietinis, amat et noctem. Nam nisi amaret, unde diceret, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34)? Deinde natus in solitudine, quia solus ita natus; passus in tenebris Judaeorum tanquam in nocte, in praevaricatione tanquam in ruinis: quid postea? «Vigilavi.» Ergo dormieras in parietinis, et dixeras: «Ego dormivi.» Quid est, «Ego dormivi?» Quia volui, dormivi; noctem amando dormivi: sed ibi sequitur, «Et exsurrexi» (Psal. III, 6). Ergo hic, «Vigilavi.» Sed posteaquam vigilavit, quid egit? Ascendit in coelum, factus est «sicut passer» volando, id est ascendendo: «singularis in tecto,» id est in coelo. Ergo pelicanus nascendo, nycticorax moriendo, passer resurgendo: ibi in solitudine, velut solus; hic in parietinis, velut ab eis occisus, qui stare non potuerunt in aedificio; hic vero jam vigilans et volans singularis in tecto, ibi interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Caput enim nostrum passer est, corpus illius turtur. «Etenim passer invenit sibi domum.» Quam domum? In coelo est, interpellat pro nobis. «Et turtur nidum sibi,» Ecclesia Dei nidum de lignis crucis ipsius; «ubi ponat pullos suos» (Psal. LXXXIII, 4), parvulos suos. «Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in tecto.»

9. [«vers. 9.] Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me, adversus me jurabant.» Ore laudabant, corde insidias praeparabant. Audi laudem ipsorum. «Magister, scimus quia viam Dei in veritate doces, et personam non accipis: licet tributum dare Caesari» (Matth. XXII, 16, 17)? Quem laudas, supplantas. Quare nisi quia «qui laudabant me, adversus me jurabant?» Unde autem hoc opprobrium, nisi quia veni facere membra mea peccatores, ut agendo poenitentiam sint in corpore meo? Inde totum opprobrium, inde persecutio: «Quare magister vester cum peccatoribus et publicanis manducat? Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus» (Id. IX, 11 et 12). Utinam vos aegrotare nossetis, ut medicum quaereretis; non occideretis, et per superbam dementiam falsa sanitate periretis.

10. [«vers. 10.] Mihi» autem unde «tota die exprobrabant inimici mei?» unde «qui laudabant me, adversus me jurabant? Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam.» Quia haec genera hominum habere in suis membris sananda voluit et liberanda, inde opprobrium. Hodieque Paganorum opprobrium quale in nos est? quid putatis, fratres, quid eos putatis dicere nobis? Vos corrumpitis disciplinam, moresque generis humani pervertitis. Quid inveheris? dic quamobrem; quid fecimus? Dando, inquit, hominibus poenitentiae locum, promittendo impunitatem omnium delictorum: ideo homines mala faciunt, securi quod eis, cum conversi fuerint, omnia dimittuntur. Hinc ergo opprobrium, «Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam.» O qui insultas, invito te ad istum panem. Non enim audes te dicere non esse peccatorem. Discute conscientiam tuam, ascende tribunal mentis tuae, noli tibi parcere, examina te, loquatur tibi medulla cordis; vide utrum audeas innocentiam profiteri. Hic plane si se respexerit, conturbabitur; si se non palpaverit, confitebitur. Et quid agis miser, si non erit portus impunitatis? Si sola fuit peccandi licentia, et nulla peccatorum est indulgentia, ubi eris? quo ibis? Certe et pro te factum est, ut pauper iste cinerem sicut panem manducaret, et potum suum cum fletu misceret. Non te jam delectat tale convivium? Sed tamen, inquit, augent homines peccata spe veniae. Imo augerent peccata desperatione veniae. Nonne attendis quam licentiosa crudelitate vivant gladiatores? Unde hoc, nisi jam tanquam ad ferrum et victimam destinati, explere volunt libidinem, antequam fundant sanguinem? Nonne et tu hoc tibi diceres: Jam peccator sum, jam iniquus, jam damnandus, nulla veniae spes est; cur jam non faciam quidquid libet, etsi non licet? Cur non impleam, quantum possum, quaecumque desideria, si post haec non restant nisi sola tormenta? Nonne hoc tibi diceres, et desperatione ipsa pejor fieres? Potius ergo te corrigit qui indulgentiam promittit, et dicit: «Redite praevaricatores ad cor» (Isai. XLVI, 8). «Nolo mortem impii; quantum» «ut revertatur, et vivat» (Ezech. XXXIII, 11). Hoc procul dubio portu proposito, deponis vela iniquitatis, convertis proram, velificas ad justitiam, et sperans vitam, non negligis medicinam. Nec in hoc tibi displiceat Deus, tanquam per istam indulgentiae promissionem securos fecerit peccatores. Etenim ne desperatione homines pejus viverent, promisit indulgentiae portum, rursus, ne spe veniae pejus viverent, fecit diem mortis incertum: providentissime utrumque constituens, et revertentes quo recipiantur, et differentes unde terreantur. Manduca cinerem velut panem, et fletum tuum cum potu misce; per hoc convivium venies ad mensam Dei. Noli desperare; promissa est indulgentia tibi. Deo gratias, inquit, quia promissa est; teneo promissum Dei. Ergo jam bene vive. Cras, inquit, bene vivam. Indulgentiam tibi Deus promisit; crastinum diem tibi nemo promisit. Si male vixisti, bene vive jam hodie. «Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua.» Non dico, «Quae praeparasti, cujus erunt» (Luc. XII, 20)? sed, Secundum quod vixisti, ubi eris? Corrige ergo te, ut possis in corpore Christi habere vocem istam, quam, nisi fallor, libenter agnoscis: «Quoniam cinerem sicut panem manducavi, et potum meum cum fletu miscebam.»

11. [«vers. 11.] A facie irae tuae» «et indignationis tuae, quoniam levasti, elisisti me.» Ipsa est illa ira tua, Domine, in Adam; ira cum qua omnes nati sumus, cui nascendo cohaesimus; ira de propagine iniquitatis, ira de massa peccati: secundum quam dicit Apostolus, «Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri;» et unde dicit Dominus, «Ira Dei manet super eum, quia non credidit in unigenitum Filium Dei» (Joan. III, 36). Non enim ait, Ira Dei veniet super eum; sed, «manet super eum:» quia non tollitur in qua natus est. Quare ergo, et quid sibi vult vox ista, «Quoniam levasti, elisisti me:» Non enim ait, Quoniam levasti, et elisisti me; sed, «Quoniam levasti, elisisti me.» Ideo elisisti, quia levasti. Unde hoc? Homo in honore positus, factus est ad imaginem Dei: levatus in hunc honorem, erectus a pulvere, erectus a terra, accepit animam rationalem, praepositus est rationis ipsius vivacitate omnibus bestiis, pecoribus, volatilibus, piscibus (Gen. I, 26). Quid enim horum habet intelligentiae rationem? Quia nullum horum factum est ad imaginem Dei. Quomodo nullum horum habet hunc honorem, sic nullum horum habet hanc miseriam. Quod enim pecus plangit de peccato? quae avis timet gehennam ignis aeterni? Quia nulla ei participatio beatae vitae, nulli stimuli miseriarum. Homo autem, quia factus est qui sit in beata vita, si bene vixerit; ideo erit in misera vita, quia male vixit. Ergo, «Quia levasti, elisisti me:» ideo sequitur me poena, quia dedisti mihi liberum arbitrium. Si enim mihi non dedisses liberum arbitrium, et per hanc rationem pecoribus me non faceres meliorem, non me sequeretur damnatio justa peccantem. Ergo per arbitrium liberum levasti me, et per justitiae judicium elisisti me.

12. [«vers. 12.] Dies mei sicut umbra declinaverunt.» Potuerunt enim esse dies tui non declinantes, si tu a die vero non declinasses: declinasti, et accepisti dies declinantes. Quid mirum si dies tui facti sunt similes tui? Ipsi sunt enim dies declinantes, quia deviasti, qui sunt dies fumi, quia tumuisti. Supra enim dixerat, «Defecerunt sicut fumus dies mei;» et nunc dicit, «Dies mei sicut umbra declinaverunt.» In hac umbra agnoscendus est dies, in hac umbra videnda est lux; ne postea sera et infructuosa poenitentia dicatur: «Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra» (Sap. V, 8, 9). Modo dic, Transibunt omnia tanquam umbra, et tu non transeas tanquam umbra. «Dies mei sicut umbra declinaverunt; et ego velut fenum arui.» Quia et supra dixerat, «Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum.» Sed revirescet fenum irrigatum sanguine Salvatoris. «Ego sicut fenum arui:» ego homo, post illam praevaricationem; hoc ego justo judicio tuo: tu autem quid?

13. [«vers. 13.] Tu vero, Domine, in aeternum manes.» Mei dies sicut umbra declinaverunt, et tu in aeternum manes: temporalem salvet aeternus. Non enim quia ego cecidi, et tu senuisti: nam viges ad me liberandum, qui viguisti ad me humiliandum. «Tu vero; Domine, in aeternum manes; et memoriale tuum in generationem et generationem. Memoriale tuum,» quia non oblivisceris; «in generationem,» non unam, sed «generationem et generationem:» promissionem quippe habemus vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8).

14. [«vers. 14.] Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam tempus ut miserearis ejus.» Quod tempus? «Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege.» Et ubi Sion? «Ut eos qui sub Lege erant redimeret» (Galat. IV, 4, 5). Primitus ergo Judaei: inde enim Apostoli, inde illi plus quam quingenti fratres (I Cor. XV, 6), inde illa deinceps multitudo, cui erat anima una et cor unum in Deum (Act. IV, 32). Ergo, «Tu exsurgens misereberis Sion, quoniam tempus ut miserearis ejus, quoniam venit tempus.» Quod tempus? «Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis» (II Cor. VI, 2). Quis hoc dicit? Servus Dei aedificator, qui dicebat, «Dei aedificium estis;» qui dicebat, «Sicut sapiens architectus fundamentum posui;» et, «Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus.» (I Cor. III, 9-11).

14. [«vers.» 15.] Ergo et hic quid dicit? «Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui in lapides ejus.» In lapides cujus? In lapides Sion. Sed sunt ibi et non lapides. Cujus non lapides? Ergo quid sequitur? «Et pulveris ejus miserebuntur.» Agnoscamus lapides in Sion, agnoscamus pulverem in Sion. Non enim dicit, Lapidum ejus miserebuntur; sed quid ait? «Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui in lapides ejus, et pulveris ejus miserebuntur.» Beneplacitum habuerunt in lapides ejus; pulveris autem miserebuntur. Intelligo lapides Sion, omnes Prophetas: ibi praemissa est vox praedicationis, inde assumptum Evangelicum officium, per illud praeconium cognitus Christus. Ergo servi tui beneplacitum habuerunt in lapides Sion. Sed illi praevaricatores, recedentes a Domino, malisque factis suis offendentes Creatorem, in terram unde sumpti sunt, redierunt. Pulvis facti sunt, impii facti sunt: de quibus dicitur, «Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae» (Psal. I, 4). Sed exspecta, Domine; sustine, Domine; patiens esto, Domine: non irruat ventus, et auferat hunc pulverem a facie terrae. Veniant, veniant servi tui, agnoscant in lapidibus eloquia tua, misereantur pulveris Sion, formetur homo ad imaginem tuam: dicat pulvis ne pereat, «Memento quia pulvis sumus» (Psal. CII, 14). «Et pulveris ejus miserebuntur.» Hoc de Sion. Numquid non erat pulvis, qui Dominum crucifixit? Quod pejus est, pulvis de parietinis ruinarum. Pulvis erat prorsus: verumtamen non frustra de pulvere dictum erat, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34). De ipso pulvere venit paries tot millium credentium, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum ponentium. Ergo exstitit de illo pulvere humanitas et formata et formosa. Quis enim de Gentibus sic? Quam paucos miramur hoc fecisse ad illorum tot millia? Subito primo tria, postea quinque millia; omnes in unitate viventes, omnes venditarum rerum suarum pretia ad pedes Apostolorum ponentes, ut distribueretur unicuique sicut cuique opus erat, quibus erat anima una et cor unum in Deum (Act. II, 41, et IV, 4, 32, etc.). Quis hoc fecit etiam de isto pulvere, nisi qui et ipsum Adam fecit ex pulvere? Hoc ergo de Sion, sed non tantum in Sion.

16. [«vers.» 16.] Quid igitur sequitur? «Et timebunt Gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam.» Jam quoniam misertus es Sion, jam quoniam servi tui beneplacitum habuerunt in lapides ejus, cognoscendo fundamentum Apostolorum et Prophetarum; jam quoniam miserti sunt pulveris ejus, ut formaretur, vel potius reformaretur homo vivus ex pulvere; hinc praedicatio crevit in Gentibus: timeant nomen tuum Gentes, et omnes reges terrae gloriam tuam; veniat et alius paries de Gentibus, agnoscatur lapis angularis (Ephes. II, 20), ibi haereant duo de diverso venientes, sed jam non adversa sentientes.

17. [«vers. 17.] Quoniam aedificabit» «Dominus Sion.» Hoc agitur nunc. Eia lapides vivi in structuram currite, non in ruinam. Aedificatur Sion; cavete parietinas: aedificatur turris, aedificatur arca; observate diluvium. Hoc agitur nunc, «Quoniam aedificabit Dominus Sion.» Sed aedificata Sion, quid fiet? «Et videbitur in gloria sua.» Ut aedificaret Sion, ut esset fundamentum in Sion, visus est a Sion, sed non in gloria sua: «Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem» (Isai. LIII, 2). At vero cum venerit judicare cum Angelis suis, quando congregabuntur ante eum omnes gentes, quando oves ad dexteram, haedi ad sinistram separabuntur (Matth. XXV, 31-33), nonne tunc videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10)? Et confundentur sero, qui prima poenitentia et salubri confundi noluerunt. «Aedificabit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua:» qui in illa primo visus est in infirmitate sua.

18. [«vers. 18.] Respexit in orationem humilium, et non despexit precem eorum.» In aedificatione Sion hoc agitur modo; aedificantes Sion orant, gemunt: ille unus pauper, quod pauperes multi; quia millia in tot gentibus unus, quia unitas pacis Ecclesiae. Ipse unus, ipse multi: unus, propter charitatem; multi, propter latitudinem. Ergo nunc oratur, nunc curritur; nunc, si quis aliter erat, et aliter se habebat, manducet cinerem sicut panem, et potum suum cum fletu commisceat. Nunc tempus est, cum aedificatur Sion; nunc intrant lapides in structuram: perfecto aedificio et dedicata domo, quid curris, sero quaesiturus, inaniter petiturus, frustra pulsaturus, foris remansurus cum quinque virginibus fatuis (Matth. XXV, 12)? Nunc ergo curre: «Respexit» enim «in orationem humilium, et non despexit precem eorum.»

19. [«vers. 19, 20.] Scribantur haec in generationem alteram.» Quando scribebantur haec, non ita proderant eis inter quos scribebantur: scribebantur enim ad prophetandum Novum Testamentum, inter homines qui vivebant ex Vetere Testamento. Sed et illud Vetus Testamentum Deus dederat, et in illa terra promissionis populum suum collocaverat. Sed quoniam «memoriale tuum in generationem et generationem,» non iniquorum est, sed justorum: in una generatione pertinet ad Vetus Testamentum; in alia autem generatione pertinet ad Novum Testamentum. Et quia hoc quod prophetatum est, Novum Testamentum praenuntiat; «Scribantur haec in generationem alteram: et populus qui creabitur, laudabit Dominum.» Non populus qui creatus est, sed «populus qui creabitur.» Quid evidentius, fratres mei? Hic praedicta est illa creatura de qua dicit Apostolus: «Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova; omnia autem ex Deo» (II Cor. V, 17 et 18). Quid est, «omnia autem ex Deo?» Et vetera et nova, quia memoriale tuum in generationem et generationem: «Et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quoniam prospexit ex alto sancto suo.» Prospexit ex alto, ut veniret ad humiles: ex alto factus est humilis, ut humiles exaltaret.

SERMO II. «De secunda parte Psalmi.» 1. Hesterno die audivimus cujusdam pauperis gemitum in oratione; eumque esse cognovimus, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset (II Cor. VIII, 9), eique membra cohaerentia et per suum caput loquentia. Vidimus enim ibi et nos ipsos; si tamen per ejus gratiam aliquid et nos. Finita autem jam erant verba gemituum, et coeperant consolationum; sed ea finiri hesterno die tractando minime potuerunt: in iis quae restant, audiamus hodie non jam gementem pauperem, sed gaudentem; ideo gaudentem, quia sperantem; ideo sperantem, quia non de se praesumentem. Praenuntiavit felicitatem rerum humanarum in Scriptis Dei, et adjecit: «Scribantur haec in generationem alteram: et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quoniam prospexit ex alto sancto suo.» Huc usque sermo hesternus perductus est; videte quae sequantur.

2. [«vers. 20-22.] Dominus de coelo in terram prospexit, ut audiret gemitum compeditorum, ut solvat filios mortificatorum.» Invenimus in alio psalmo dictum, «Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum» (Psal. LXXVIII, 11); et in eo loco dictum, ubi vox martyrum intelligebatur. Unde martyres compediti? Nonne catenati potiusquam compediti? Ductos enim sanctos Dei martyres post judices, per provincias circumeuntes, in catenas novimus missos; in compedes autem non novimus. Agnoscuntur et compedes disciplinae Dei et timoris ejus, de quo dictum est: «Initium sapientiae timor Domini» (Eccli. I, 16). Per hunc enim timorem non timuerunt servi Dei eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; quia eum timebant qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehennam ignis (Matth. X, 28). Nisi enim compedibus timoris hujus ligati essent martyres, quando illa omnia dura et molesta sustinerent a persecutoribus suis, cum eis liberum fuerit facere quod cogebantur, et evadere quod patiebantur? Sed alligaverat eos Deus istis compedibus, duris quidem et molestis ad tempus, sed tolerandis propter promissa ejus, cui dicitur: «Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras» (Psal. XVI, 4). Gemendum quidem est in his compedibus ad impetrandam misericordiam Dei; unde vox martyrum est in alio psalmo, «Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum:» non tamen evitandae sunt tales compedes, ut appetatur perniciosa libertas, et temporalis vitae brevisque dulcedo, quam sequatur amaritudo perpetua. Proinde Scriptura, ne recusemus esse compediti sapientiae, sic nos alloquitur: «Audi, fili, et excipe sententiam meam, et ne abjicias consilium meum; et infer pedem tuum in compedes illius, et in torquem ejus collum tuum: subjice humerum tuum et porta illam, et ne oderis vincula illius. In omni anima tua accede ad illam, et in omni virtute tua serva vias ejus: investiga et quaere, et innotescet tibi; et continens factus, ne derelinquas eam. In novissimis enim invenies requiem ejus, et convertetur tibi in laetitiam, et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae. Decus enim aureum est in illa, et vincula illius fila hyacinthina: stolam gloriae indues eam, et coronam exsultationis superpones tibi» (Eccli. VI, 24-32). Clament ergo compediti, quamdiu sunt in vinculis disciplinae Dei, in qua sunt exercitati martyres: solventur compedes, et volabunt, et eaedem ipsae in ornamentum postea convertentur. Factum est hoc de martyribus. Quid enim persecutores occidendo fecerunt, nisi ut compedes solverentur, et in coronas converterentur.

3. «De coelo» ergo «respexit Dominus, ut audiret gemitum compeditorum, ut solvat filios mortificatorum.» Mortificati illi; filii autem mortificatorum qui, nisi nos? Quomodo autem solvimur nos, nisi cum dicimus ei: «Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis» (Psal. CXV, 16 et 17)? Solvitur enim unusquisque a vinculis cupiditatum malarum, vel a nodis peccatorum suorum. Remissio peccatorum, solutio est. Quid enim prodesset Lazaro, quia processit de monumento, nisi diceretur: «Solvite eum, et sinite abire» (Joan. XI, 44)? Ipse quidem voce de sepulcro suscitavit, ipse clamando animam reddidit, ipse terrenam molem sepulto impositam vicit, et processit ille vinctus: non ergo pedibus propriis, sed virtute producentis. Fit hoc in corde poenitentis: cum audis hominem poenitere peccatorum suorum, jam revixit; cum audis hominem confitendo proferre conscientiam, jam de sepulcro eductus est, sed nondum solutus est. Quando solvitur? a quibus solvitur? «Quae solveritis,» inquit, «in terra, erunt soluta et in coelo» (Matth. XVI, 19). Merito per Ecclesiam dari solutio peccatorum potest: suscitar autem ipse mortuus nonnisi intus clamante Domino potest; haec enim Deus interius agit. Loquimur ad aures vestras; unde scimus quid agatur in cordibus vestris? Quod autem intus agitur, non a nobis, sed ab illo agitur.

4. Respexit ergo «ut solvat filios mortificatorum.» Quorum mortificatorum audistis, quos filios audistis. Quid enim inde? «Ut annuntietur in Sion nomen Domini.» Primo enim premebatur Ecclesia, quando mortificabantur compediti: post illas pressuras annuntiatur in Sion nomen Domini, cum magna libertate, in ipsa Ecclesia. Ipsa enim Sion: non ille unus locus primo superbus, postea captivatus; sed Sion cujus umbra erat illa Sion, quae interpretatur Speculatio; propterea quia in carne positi videmus in priora, extendentes nos non ad praesens quod est, sed ad id quod futurum est. Ideo speculatio. Omnis enim speculator longe prospicit. Specula dicitur, ubi ponuntur custodes: fiunt istae speculae in saxis, in montibus, in arboribus, ad hoc ut de loco eminentiore longe videatur. Sion ergo speculatio, Ecclesia speculatio. Unde speculatio? Longe videre, hoc est speculatio. «Labor est» enim «ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima» (Psal. LXXII, 16 et 17). Qualis speculatio, intelligere in novissima? Transire mare videndo, non navigando, et habitare in exterma maris (Psal. CXXXVIII, 9); id est, ibi ponere spem, in eo quod erit finito saeculo. Ergo si Ecclesia speculatio, ibi jam annuntiatur nomen Domini. Non solum nomen Domini in hac Sion annuntiatur, sed «et laus ejus,» inquit, «in Jerusalem.»

5. [«vers.» 23.] Et quomodo annuntiatur? «In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino.» Unde hoc factum, nisi sanguine mortificatorum? unde hoc factum, nisi gemitibus compeditorum? Exauditi ergo sunt qui erant in pressura et humilitate; ut esset nostris temporibus Ecclesia in tanta gloria, quam videmus, ut jam regna quae persequebantur, ipsa serviant Domino.

6. [«vers. 24.] Respondit ei in via fortitudinis suae.» Cui respondit, nisi Domino? Quis respondit, supra videamus: «Et laus ejus,» inquit, «in Jerusalem; in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Respondit ei in via fortitudinis suae.» Quae illi respondit, aut quis illi respondit, in via fortitudinis suae? Quaeramus ergo primo quis respondit, et sic quaeremus quae sit via fortitudinis ejus. Superiora verba indicant respondisse ei, aut laudem ejus, aut Jerusalem: supra enim dixerat, «Et laus ejus in Jerusalem; in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino. Respondit ei,» non possumus dicere, Regna; quia, Responderunt dixisset. «Respondit ei,» non possumus dicere, Populi; quia et hic, Responderunt dixisset. Quia ergo «respondit ei,» singularem numerum quaerimus superius, et non invenimus, nisi aut laudem ejus, aut Jerusalem. Et quia hoc ambiguum est, utrum laus ejus, an Jerusalem, secundum utrumque tractemus. Quomodo et respondit laus ejus! Quando ei gratias agunt vocati ab illo. Ille enim vocat, nos respondemus; non voce, sed fide; non lingua, sed vita. Si enim vocat te Deus, et praecipit ut bene vivas, et tu male vivis, vocationi ejus non respondes, nec laus ejus respondet ei de te; quia sic vivis, ut ille non laudetur, sed potius blasphemetur per te: cum autem sic vivimus, ut per nos laudetur Deus, respondit ei laus ejus. De vocatis et sanctis ejus, respondit et Jerusalem. Vocata est enim et Jerusalem, et prima Jerusalem noluit audire, et dictum est ei: «Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta. Jerusalem, Jerusalem» (clamat, et non respondetur), «quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti» (Matth. XXIII, 38, 37)! Non respondetur: pluitur desuper, et pro fructu spinae proferuntur. At vero illa Jerusalem, de qua dictum est, «Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum» (Isai. LIV, 1; Galat. IV, 27); «respondit ei.» Quid est, «respondit ei?» Non contempsit vocantem. Quid est, «respondit ei?» Ille pluit, illa fructum dedit.

7. «Respondit ei,» sed ubi? «In via fortitudinis suae.» Numquid in se? Nam quid esset in se, aut quam vocem haberet in se, de se, nisi solam vocem peccati, vocem iniquitatis? Excute vocem ipsius, quid invenis nisi ut multum, «Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi» (Psal. XL, 5)? Porro, si justificata est, «respondit ei,» non ex meritis suis, sed ex manibus ipsius. Ubi? «In via fortitudinis suae.» Christus est, ipse est: «Ego sum,» inquit, «via, veritas, et vita» (Joan. XIV, 6). Sed ante resurrectionem non agnoscebatur a populo suo; et maxime crucifixus ex infirmitate (II Cor. XIII, 4) latuit quis esset, donec fortis resurgendo appareret. Non ei ergo respondit Ecclesia in via infirmitatis, sed «in via fortitudinis suae;» quia post resurrectionem vocavit Ecclesiam de toto orbe terrarum, jam non infirmus in cruce, sed fortis in coelo. Non enim laus fidei Christianorum est, quia credunt mortuum Christum; sed quia credunt resurrexisse Christum. Nam mortuum et paganus credit; et hoc tibi pro crimine objicit, quia in mortuum credidisti. Quae igitur laus tua? Credere resurrexisse Christum, et sperare te resurrecturum esse per Christum: haec est laus fidei. «Si enim credideris in corde tuo quia Dominus est Jesus, et confessus fueris ore tuo quia eum Deus suscitavit a mortuis, salvus eris.» Non ait, Si confessus fueris quia Deus eum tradidit occidendum; sed, «quia eum Deus suscitavit a mortuis si confessus fueris,» tunc «salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem» (Rom. X, 9, 10). Quare autem credimus et mortuum? Quia credere eum resurrexisse non possumus, nisi prius mortuum fuisse credamus. Quis enim resurgit, nisi mortuus fuerit? quis expergiscitur, nisi prius dormierit? Sed «numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat» (Psal. XL, 9)? Haec fides est Christianorum. In hac ergo fide, qua congregata est Ecclesia, «multi» illi «filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; respondit ei,» dixit ei laudem secundum ejus praecepta; «in via fortitudinis ejus,» non in via infirmitatis ejus.

8. Quomodo ei responderit, jam supra audistis: «In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino.» In hoc ei ergo respondit, in unitate: qui autem non est in unitate, non ei respondet. Ille enim unus est, Ecclesia unitas: non respondet uni, nisi unitas. Sed existunt qui dicant. Jam hoc factum est; respondit ei in omnibus gentibus Ecclesia, pariens filios plures quam illa quae habebat virum, «respondit in via fortitudinis ejus;» credidit enim Christum resurrexisse, crediderunt in eum omnes gentes: sed illa Ecclesia quae fuit omnium gentium, jam non est; periit. Hoc dicunt qui in illa non sunt. O impudentem vocem! Illa non est, quia tu in illa non est? Vide ne tu ideo non sis; nam illa erit, etsi tu non sis. Hanc vocem abominabilem, detestabilem, praesumptionis et falsitatis plenam, nulla veritate suffultam, nulla sapientia illuminatam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, praecipitem, perniciosam, praevidit Spiritus Dei, et tanquam contra illos cum annuntiaret unitatem: «In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino.» Cumque subdidisset, «Respondit ei,» utique laus ejus, utique Jerusalem mater nostra de peregrinatione revocanda, fetosa cum multis filiis, magis quam ea quae habebat virum; quoniam quidam dicturi erant contra, Fuit, et non est: «Exiguitatem,» inquit, «dierum meorum annuntia mihi.» Quid est, quod nescio qui recedentes a me, murmurant contra me? quid est, quod perditi me perisse contendunt? Certe enim hoc dicunt, quia fui, et non sum: «Annuntia mihi exiguitatem dierum meorum.» Non a te quaero illos dies aeternos: illi sine fine sunt, ubi ero; non ipsos quaero: temporales quaero, temporales dies mihi annuntia: «Exiguitatem dierum meorum,» non aeternitatem dierum meorum, «annuntia mihi.» Quamdiu ero in isto saeculo, annuntia mihi. propter illos qui dicunt, Fuit, et jam non est: propter illos qui dicunt, Impletae sunt Scripturae, crediderunt omnes gentes, sed apostatavit et periit Ecclesia de omnibus gentibus. Quid est hoc, «Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi?» Et annuntiavit, nec vacavit ista vox. Quis annuntiavit mihi, nisi ipsa via? Quomodo annuntiavit? «Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi» (Matth. XXVIII, 20).

9. Sed hic existunt, et dicunt: «Vobiscum sum,» inquit, «usque in consummationem saeculi;» quia nos praevidebat, quia pars Donati erit in terra. Numquid ipsa est quae dixit, «Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi;» ac non illa potius quae superius loquebatur, «In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino?» Unde vobis cor dolet? Quia et imperatores contra haereticos leges proponunt: ibi impletum est, «Et regna, ut serviant Domino.» Non enim vos filii estis illorum mortificatorum, quorum vox compeditorum exaudita est a Domino. Absit: non hoc indicant facta vestra, non hoc indicat superbia vestra, non hoc indicat vanitas vestra: non sapitis, et foris estis; sal infatuatum estis, ideo et ab hominibus conculcamini (Matth. V, 13). Audite quid dicat: quae Ecclesia? Quae congregavit «populos in unum.» Quae Ecclesia? Quae congregavit «regna, ut serviant Domino.» Mota vocibus vestris et falsis opinionibus vestris, quaerit a Deo ut exiguitatem dierum suorum annuntiet sibi, et invenit Dominum dixisse: «Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi.» Hic vos dicitis: De nobis dixit; nos sumus, nos erimus usque in consummationem saeculi. Interrogetur ipse Christus, cui dictum est, «Exiguitatem dierum meorum annuntia mihi. Et praedicabitur,» inquit, «hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis» (Id. XXIV, 14). Quid est quod dicebas: Hoc certe fuit et periit? Dominum audi annuntiantem exiguitatem dierum meorum. «Praedicabitur,» inquit, «hoc Evangelium.» Ubi? «In toto orbe terrarum.» Quibus? «In testimonium omnibus gentibus.» Quid postea? «Et tunc veniet finis.» Non vides adhuc esse gentes in quibus nondum est praedicatum Evangelium? Cum ergo necesse sit impleri quod Dominus dixit, exiguitatem dierum meorum annuntians Ecclesiae, ut praedicetur hoc Evangelium in omnibus gentibus, et tunc veniat finis; quid est quod dicis jam perisse Ecclesiam de omnibus gentibus, quando ad hoc praedicatur Evangelium, ut possit esse in omnibus gentibus? Ergo usque in finem saeculi Ecclesia in omnibus gentibus; et ipsa est exiguitas dierum, quia exiguum est omne quod finitur; ut jam in aeternitatem ab ista exiguitate transeatur. Pereant haeretici, pereant quod sunt, et inveniantur ut sint quod non sunt. Exiguitas dierum usque in finem saeculi erit: exiguitas ideo, quia totum hoc tempus, non dico ab hodierno die usque in finem saeculi, sed ab Adam usque in finem saeculi, exigua gutta est comparata aeternitati.

10. [«vers.» 25.] Non ergo blandiantur sibi contra me haeretici, quia dixi, «Exiguitatem dierum meorum,» quasi non permansuram usque in finem saeculi. Quid enim addidit? «Ne revoces me in dimidium dierum meorum.» Noli, quomodo haeretici loquuntur, sic mecum agere. Usque in finem saeculi me perduc, non in dimidium dierum meorum; et perfice mihi dies exiguos, ut dones mihi postea dies aeternos, Quare ergo de exiguitate dierum requisisti? Quare? Vis audire? «In generatione generationum anni tui.» Ideo ego de diebus exiguis quaesivi, quia licet usque in finem saeculi durent mecum isti dies, exigui sunt in comparatione dierum tuorum: «Anni» enim «tui in generatione generationum.» Quare non ait, Anni tui in saecula saeculorum; sic enim magis solet aeternitas significari in sanctis Scripturis: sed ait, «In generatione generationum anni tui?» sed qui «anni tui?» Qui, nisi qui non veniunt et transeunt? qui, nisi qui non ideo veniunt, ut non sint? Omnis enim dies in hoc tempore ideo venit, ut non sit; omnis hora, omnis mensis, omnis annus: nihil horum stat; antequam veniat, erit; cum venerit, non erit. Illi ergo anni tui aeterni, anni tui qui non mutantur, «in generatione generationum» erunt. Est quaedam generatio generationum; in illa erunt anni tui. Quae est ista? Est quaedam, et si bene agnoscamus, in illa erimus, et anni Dei in nobis erunt. Quomodo in nobis erunt? Quomodo ipse Deus in nobis erit: unde dictum est, «Ut sit Deus omnia in omnibus» (I Cor. XV, 28). Non enim aliud anni Dei, et aliud ipse: sed anni Dei, aeternitas Dei est: aeternitas, ipsa Dei substantia est, quae nihil habet mutabile; ibi nihil est praeteritum, quasi jam non sit; nihil est futurum, quasi nondum sit. Non est ibi nisi, Est; non est ibi, Fuit et erit; quia et quod fuit, jam non est; et quod erit, nondum est: sed quidquid ibi est, nonnisi est. Merito sic misit Deus famulum suum Moysen. Quaesivit enim nomen mittentis se; quaesivit, et audivit, nec desertum est desiderium concupiscentiae bonae. Quaesivit autem, non quasi curiositate praesumendi, sed necessitate ministrandi. «Quid,» inquit, «dicam filiis Israel, si dixerint mihi: Quis te misit ad nos?» Et ille indicans se creaturae Creatorem, Deum homini, immortalem mortali, aeternum temporali: «Ego,» inquit, «sum qui sum.» Tu diceres, Ego sum. Quis? Gaius; alius, Lucius; alius, Marcus. Aliudne diceres, nisi nomen tuum diceres? Hoc exspectabatur de Deo. Hoc enim erat quaesitum. Quid vocaris? A quo me missum esse respondebo quaerentibus? «Ego sum.» Quis? «Qui sum.» Hoc est nomen tuum? hoc est totum quod vocaris? Esset tibi nomen ipsum esse, nisi quidquid est aliud, tibi comparatum, inveniretur non esse vere? Hoc est nomen tuum: exprime hoc idem melius. «Vade,» inquit, «et dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Ego sum qui sum: qui est, misit me ad vos.» Magnum ecce «Est,» magnum «Est!» Ad hoc homo quid est? Ad illud tam magnum «Est,» homo quid est, quidquid est? Quis apprehendat illud esse? quis ejus particeps fiat? quis anhelet? quis aspiret? quis ibi se esse posse praesumat? Noli desperare, humana fragilitas. «Ego sum,» inquit, «Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob» (Exod. III, 13-15). Audisti quid sim apud me, audi et quid sim propter te. Haec igitur aeternitas vocavit nos, et erupit ex aeternitate Verbum. Jam aeternitas, jam Verbum, et nondum tempus. Quare nondum tempus? Quia factum est et tempus. Quomodo factum est et tempus? «Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil» (Joan. I, 3). O Verbum ante tempora, per quod facta sunt tempora, natum et in tempore, cum sit vita aeterna, vocans temporales, faciens aeternos! Haec generatio generationum. Generatio enim vadit, et generatio venit (Eccle. I, 4). Et videtis generationes hominum sic esse in terra, tanquam in arbore folia; sed in arbore olivae, vel lauri, vel cujusque alterius quae toto tempore fronde vestita est. Sic tanquam folia genus humanum terra portat: plena est hominibus, sed dum aliis morientibus alii nascendo succedunt. Semper enim arbor illa veste viridi ornata est: sed subter attende quam multa calces arida folia.

11. Ergo fuit generatio sub Adam, transiit. Nati sunt inde quidam futuri participes aeternitatis Dei etiam illo tempore: inde enim Abel, inde Seth, inde Enoch. Transiit illa generatio, venit diluvium, remansit una domus. Et illa generatio dedit aliquos, ipsum Noe, et tres filios ejus, et tres nurus ejus: in tota enim domo ista octonaria solus unus peccator inventus est. Accessit numerus superiori generationi. Deinde de tribus filiis Noe, tanquam de tribus mensuris farinae, impletus est orbis. Electus est Abraham, Isaac, et Jacob; sancti viri, patriarchae, placuerunt Deo (Gen. IV-XXVIII). Dedit et illa generatio sequentes etiam generantes, dederunt Prophetas, dederunt praecones Dei. Venit etiam postea et ipse Dominus noster Jesus Christus, misit fermentum in tres mensuras farinae, quousque fermentaretur totum (Matth. XIII, 33). Temporibus in terra carnis illius fuerunt Apostoli, fuerunt sancti; post illos alii sancti: et nunc in nomine Christi quicumque sunt sancti, et post nos quicumque erunt, et usque in finem saeculi quicumque sancti. De tot generationibus colliges omnes sanctas proles omnium generationum, et facies inde unam generationem: «In» ista «generatione generationum anni tui,» id est, aeternitas illa in illa generatione erit, quae de omnibus generationibus colligitur, et in unam redigitur; ipsa particeps erit aeternitatis tuae. Caeterae generationes implendis temporibus generantur, ex quibus illa in aeternum regeneratur; mutata vivificabitur, erit idonea portare te, vires accipiens a te. «In generatione generationum anni tui.»

12. [«vers. 26-28.] In principio terram tu fundasti, Domine.» Novi aeternitatem tuam, qua praecedis omnia quae fecisti. «Principio terram tu fundasti, Domine; et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt; tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu vero idem ipse» «es.» Tu quis es? «Idem ipse es.» Tu qui dixisti, «Ego sum qui sum, idem ipse es.» Et quamvis etiam ipsa non essent nisi ex te, et per te, et in te, tamen non quod ipse es: «Tu» enim «idem ipse es. Et anni tui non deficient.» Illi anni tui non deficient, illi anni tui qui erunt in generatione generationum, non deficient. Haec ergo sciens, exiguitatem dierum meorum quaererem a te, nisi scirem omnes dies saeculi ab initio usque in finem exiguos esse in comparatione aeternitatis tuae. Novi ergo unde interrogaverim. Non se extollant haeretici, quasi exigui dies fuerint Ecclesiae, toto orbe diffusae; nam et usque in finem cum sint, exigui sunt. Quare exigui sunt? Quoniam quandoque finiendi sunt. Anni illi qui erunt «in generatione generationum,» hi amandi, hi desiderandi, his suspirandum; propter hos in unitate permanendum, propter hos quidquid haereticorum mali est devitandum, propter hos perditis respondendum, propter hos lucrandi qui erraverant, et revocandi qui perierant: illic debet esse desiderium. Sed tamen ut verbosis, ut male garrulis, ut calumniosis, susurrantibus, detractoribus respondeam, ideo «mihi annuntia exiguitatem dierum meorum; et ne me revoces in dimidium dierum meorum,» ut ante me auferas de terra, quam totus orbis Evangelio repleatur, contra responsionem Domini mei, dicentis: «Oportet praedicari hoc Evangelium in toto orbe terrarum, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis» (Matth. XXIV, 14). Quid ad haec, fratres? Plana sunt, manifesta sunt: Deus fundavit terram, scimus; opera manuum ejus sunt coeli. Ne putetis enim quasi aliud Deum facere manu, aliud verbo. Quod facit verbo, hoc facit manu; non enim distinctus est corporeis membris, qui dixit, «Ego sum qui sum.» Et forte verbum ejus est manus ejus. Certe manus ejus est virtus ejus. Quia enim dictum est, «Fiat firmamentum,» et factum est firmamentum; verbo intelligitur fecisse: quia vero dixit, «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram» (Gen. I, 6, 26); quasi manu videtur fecisse. Audi ergo: «Opera manuum tuarum sunt coeli.» Ecce quod verbo fecit, utique etiam manibus fecit; quia virtute sua, quia potestate sua fecit. Attende potius quid fecerit, et noli quaerere quomodo fecerit. Multum est ad te comprehendere quomodo fecerit, cum teipsum sic fecerit, ut prius sis servus obediens, et postea fortasse amicus intelligens. Ergo, «Opera manuum tuarum sunt coeli.»

13. «Ipsi peribunt; tu autem permanes.» Aperte dixit hoc apostolus Petrus: «Coeli erant olim de aqua et per aquam constituti Dei verbo; per quae» «qui factus est mundus, aqua inundatus deperiit: terra autem et coeli qui nunc sunt, eodem verbo repositi sunt igni reservandi» (II Petr. III, 5-7). Jam ergo dixit perisse coelos per diluvium: perisse autem novimus coelos secundum quantitatem et spatia aeris hujus. Excrevit enim aqua, et totam istam capacitatem ubi aves volitant, occupavit; ac sic utique coeli perierunt propinqui terris: coeli, secundum quos dicuntur aves coeli. Sunt autem et coeli coelorum superiores in firmamento: sed utrum et ipsi perituri sint igne, an hi soli coeli qui etiam diluvio perierunt, disceptatio est aliquanto scrupulosior inter doctos, nec facile, maxime in angustia temporis, explicari potest. Dimittamus ergo eam vel differamus; noverimus tamen perire ista, Deum manere. Et si manent quaedam cum Deo, quae facta sunt a Deo, non manent in se, sed in Deo, non recedendo a Deo. Quid enim? dicturi sumus, fratres, quod Angeli perituri sunt igne, quo incendetur mundus? Absit. Sed quid? dicemus quod Angelos Deus non fecerit? Absit. Sed quid dicemus? Et unde essent, si non ab illo facti essent? «Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt» (Psal. XXXII, 9). Dictum est enim hoc, cum operum ejus commemoratio fieret, in quibus et Angeli nominati sunt. Erunt ergo cum illo Angeli, etiam mundo igne flagrante; et erit incendium mundi, non incendens sanctos Dei: quod fuit caminus regis tribus pueris (Dan. III), hoc erit ardens mundus justis in Trinitate signatis.

14. Forte hic coelos etiam non importune intelligimus ipsos justos, sanctos Dei, in quibus manens Deus intonuit praeceptis, coruscavit miraculis, imbrificavit terram sapientia veritatis; coeli enim enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Sed numquid etiam ipsi peribunt? An secundum quemdam modum peribunt? Secundum quem modum? Secundum vestimentum. Quid est, secundum vestimentum? Secundum corpus. Vestimentum enim animae corpus; Dominus enim vestimentum nominavit, ubi ait: «Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum» (Matth. VI, 25)? Quomodo ergo perit vestimentum? «Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem» (II Cor. IV, 16). Ergo ipsi peribunt, sed secundum corpus: «Tu autem permanes.» Si ergo secundum corpus peribunt, ubi ergo resurrectio carnis? ubi exemplum membrorum quod praecessit in capite? ubi? Vis audire? Mutabitur; non tale erit quale fuit. Audi Apostolum dicentem: «Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur.» Quomodo immutabimur? «Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale» (I Cor. XV, 52, 4). Ergo seminatur mortale, resurget immortale; seminatur corruptibile, resurget incorruptibile. Mutationem itaque exspectamus: ita peribunt coeli, et immutabuntur coeli. Sed fortasse sanctorum corpora non recte dicuntur coeli? Si non portant Deum, non sint coeli. Et unde, inquit, mihi probas quia portant Deum? Usque adeone excidit tibi, «Glorificate et portate Deum in corpore vestro» (Id. VI, 20)? Ergo tales coeli peribunt, sed non in aeternum; peribunt ut mutentur. An non hoc dicit Psalmus? Lege sequentia: «Et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.» Vestem audis, coopertorium audis, et aliud quam corpus intelligis? Speremus ergo etiam immutationem corporum nostrorum, sed tamen ab illo qui erat et ante nos, et manet post nos; a quo sumus quod sumus, ad quem veniemus cum fuerimus mutati; mutantem, non mutatum; facientem, non factum; et moventem, sed manentem; et quomodo intelligi a carne et sanguine potest, «Ego sum qui sum: Tu vero idem ipse es, et anni tui non deficient.» Sed nos ad illos annos cum his pannosis annis quid sumus? Et illi qui sunt? Nec tamen desperare debemus. Jam enim magnitudine quadam et excellentia sapientiae dixerat, «Ego sum qui sum;» et tamen ad nos consolandos, «Ego sum,» inquit, «Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob:» et nos Abrahae semen sumus (Galat. III, 29): et nos quamvis abjecti, quamvis terra et cinis, in illo speramus. Servi sumus; sed propter nos Dominus noster formam servi accepit (Philipp. II, 7): propter nos mortales immortalis mori votuit, propter nos hoc exemplum resurrectionis ostendit. Ergo speremus venturos nos ad hos annos stantes, in quibus non circuitu solis peraguntur dies, sed manet quod est sicuti est, quia hoc solum vere est.

15. [«vers.» 29.] Nos autem utrum aliquando ibi esse possimus dic. Audi, et vide utrum debeas desperare; audi quod sequitur: «Filii servorum tuorum in habitabunt.» Ubi nisi in annis non deficientibus? «Filii servorum tuorum inhabitabunt; et semen eorum in saeculum dirigetur»: in saeculum saeculi, in saeculum aeternum, in saeculum manens. Sed «filii,» inquit, «servorum tuorum:» metuendum ne nos servi Dei simus, et filii nostri ibi futuri sint, non nos? Aut si nos filii sumus servorum, quia filii sumus Apostolorum, quid dicturi sumus? Quaenam tandem audacia tam infelix filiorum subnascentium, et recenti successione gloriantium, quae audeat dicere: Nos ibi erimus; Apostoli ibi non erunt? Absit hoc a pietate filiorum, absit a fide parvulorum, absit ab intelligentia grandium. Ibi erunt et Apostoli: arietes praecedunt, agni sequuntur. Quare ergo, «Filii servorum tuorum;» et non de compendio, Servi tui? Et illi servi tui, et filii eorum servi tui, et istorum filii nepotes illorum, quid, nisi servi tui? Omnes compendio includeres, si diceres: Servi tui inhabitabunt. Videamus quid nos voluerit admonere. Est enim quiddam gestum in prioribus saeculis. Per quadraginta annos filii Israel attriti sunt in eremo: nullus eorum intravit in terram promissionis, sed filii eorum; intrarunt sane, quia ita recordamur, nisi fallor, duo, caeteri non (Num. XIV, 29, 30). Intrarunt de tot millibus duo. Laboratum est cum eis tantum: sed Deus non laborat; certe laboraverunt servi ipsius. Quanta pertulit, quanta audivit Moyses pro hominibus non intraturis in terram promissionis? Intrarunt filii eorum, quid significat? Intrarunt novi homines, veteres non intrarunt. Inde tamen intrarunt duo, unus et unitas, tanquam caput et corpus, Christus et Ecclesia, cum omni illa novitate, id est filiorum. Ergo, «Filii servorum tuorum inhabitabunt. Filii servorum,» opera servorum sunt; nemo ibi habitabit, nisi per opera sua. Quid igitur est, et filii habitabunt? Nemo glorietur se habitaturum, si dicit se servum Dei, et opera non habet; non enim habitabunt nisi filii. Quid est ergo, «Filii servorum tuorum inhabitabunt?» Servi per opera sua inhabitabunt, servi per filios suos inhabitabunt. Noli ergo esse sterilis, si vis habitare; praemitte fetus quos sequaris, praemittendo, non efferendo. Filii tui te deducant ad terram promissionis, terram viventium, non morientium: cum hic vivis in hac peregrinatione, illi antecedant, suscipiant te. Propter refectionem carnalem, filius antecessit Jacob in Aegyptum, et ait patri suo et fratribus suis: «Ego praeveni praeparare vobis escas» (Gen. XLV, 7). Praecedant ergo filii tui, praecedant te opera tua: quales filios praemiseris, tales et sequeris.

IN PSALMUM CII ENARRATIO. SERMO.

1. [«vers.» 1.] In omni munere Domini Dei nostri, in omni ejus consolatione, in omni correptione, in gratia quam donare dignatus est, in indulgentia qua nobis non hoc reddidit quod debebat, in omnibus operibus ejus, benedicat anima nostra Dominum. Hoc enim cantavimus; inde incipit Psalmus, de quo loquemur, donante ipso, quod possumus, quem nostra anima benedicit. Unusquisque nostrum excitet et exhortetur animam suam, et dicat ei: «Benedic, anima mea, Dominum.» Et omnes nos, et qui ubique sunt fratres in Christo, unus homo, cujus caput in coelo est, exhortetur ipse unus homo animam suam, et dicat ei: «Benedic, anima mea, Dominum.» Obaudit, obtemperat, facit hoc, persuadetur ei, non ex donis nostris, sed ex illius quem benedicit anima nostra. Suscepit enim psalmus iste ostendere nobis quare benedicat anima nostra Dominum, quasi ei respondisset anima sua: Quare mihi dicis, Benedic Dominum? Audiamus ergo, audiat ipsa anima nostra, consideret omnia quibus excitetur, ne pigra sit in benedictione Domini; et videat an justum sit quod ei dicitur, «Benedic, anima mea, Dominum:» videat si debet aliud benedicere praeter Dominum. «Benedic,» inquit, «anima mea, Dominum.»

2. Repetit hoc, et expressius dicit quod dixerat, «Benedic, anima mea, Dominum: et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus.» Puto quia non ad interiora corporis loquitur; puto eum non hoc dicere, ut pulmo noster et jecur, et si qua sunt intestina carnis, erumpant in vocem benedictionis Domini. Est quidem pulmo pectoris nostri quasi follis quidam anhelans spiritum reciprocum, qui spiritus concepti aeris in vocem et sonum exprimitur, cum verba digerimus; nec potest aliquid vocis sonare ab ore nostro, nisi quod pulmo expressus emiserit: sed non hinc agitur; hoc totum ad aures hominum. Habet aures Deus, habet et sonum cor. Interiora sua alloquitur homo, ut benedicant Dominum, et dicit eis: Omnia interiora mea nomen sanctum ejus benedicite. Quaeris quae sunt interiora tua? Ipsa anima tua. Quod ergo ait, «Benedic, anima mea, Dominum;» hoc ait, «omnia interiora mea, nomen sanctum ejus:» subauditur enim, Benedicite. Clama voce, si est homo qui audiat: sile voce, quando non est qui audiat; interiora tua nunquam deest qui audiat. Itaque sonabat jamdudum benedictio de ore nostro, et haec ipsa verba cantabamus: «Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora» «mea, nomen sanctum ejus.» Quantum satis fuit tempori cantavimus, et siluimus: numquid interiora nostra silere debent a benedictione Domini? Alternet pro tempore sonus vocum, perpetua sit vox interiorum. Cum convenis ad ecclesiam hymnum dicere, sonat vox tua laudes Dei: Dixisti quantum potuisti, discessisti; sonet anima tua laudes Dei. Negotium agis; laudet Deum anima tua. Cibum capis; vide quid ait Apostolus: «Sive manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite» (I Cor. X, 31). Audeo dicere: cum dormis, benedicat anima tua Dominum. Non te excitet cogitatio flagitii, non te excitet dispositio furti, non te excitet condicta forte corruptio. Innocentia tua etiam in dormiente vox est animae tuae. «Benedic, anima mea, Dominum; et omnia interiora mea, nomen sanctum ejus.»

3. [«vers. 2.] Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Benedic,» inquit, «anima mea Dominum.» Quid est anima tua? Omnia interiora tua. «Benedic, anima mea, Dominum.» Repetitio ad exhortationem valet. Ut autem benedicas semper Dominum. «Noli oblivisci omnes retributiones ejus.» Si oblivisceris, tacebis. Non autem poterunt ante oculos tuos esse retributiones Domini, nisi ante oculos tuos fuerint peccata tua. Non sit ante oculos tuos delectatio praeteriti peccati, sed sit ante oculos tuos damnatio peccati: damnatio a te, remissio a Deo. Haec enim retribuit Dominus, ut possis dicere: «Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi» (Psal. CXV, 12)? Hoc enim considerantes martyres, quorum etiam memoriam hodie celebramus, et omnes omnino sancti qui vitam istam contempserunt, et sicut audistis in Epistola Joannis, animas suas pro fratribus posuerunt (I Joan. III, 16), quae est perfectio charitatis, dicente Domino, «Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis» (Joan. XV, 13): hoc ergo considerantes sancti martyres, contempserunt animas suas hic, ut ibi eas invenirent, sequentes verba Domini dicentis, «Qui amat animam suam, perdet eam; et qui perdiderit eam propter me, in vitam aeternam inveniet eam» (Id. XII, 25). Voluerunt enim retribuere: qui? et quid? et cui? Homines ministerium suum usque ad mortem Deo retribuerunt. Quid, quod ille non donaverit? Quid dederunt, quod non acceperint? Retribuit ergo ille vere, qui solus donat: sed non retribuit peccatis nostris; nam retributiones nobis aliae debebantur, et aliae redditae sunt. «Noli,» inquit, «oblivisci omnes retributiones ejus:» non tributiones, sed «retributiones.» Aliud enim debebatur, et redditum est quod non debebatur. Unde et ille: «Quid retribuam Domino, pro omnibus,» inquit, «quae retribuit mihi» (Psal. CXV, 12)? Non ait, quae tribuit mihi; sed, «quae retribuit mihi.» Retribuisti tu mala pro bonis; retribuit ipse bona pro malis. Quomodo retribuisti tu, o homo, Deo mala pro bonis? Qui prius fuisti blasphemus, et persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13), retribuisti blasphemias. Pro quibus bonis? Primo, quia es: sed est et lapis. Deinde, quia vivis: sed vivit et pecus. Quid retribues Domino, pro eo quod super omnia pecora et super omnia volatilia fecit te ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 26)? Noli quaerere quid ei retribuas: similitudinem ipsius retribue illi, non plus quaerit; nummum suum exigit (Matth. XXII, 21). Tu autem pro gratiis agendis, pro humilitate, pro obsequio, pro cultu religioso, id est, pro his omnibus bonis quae debebas Deo tuo, pro bonis quae accepisti, quae dixi, retribuisti blasphemias. Quid ergo ille? Confitere, ignosco. Retribuo et ego, sed non quod tu retribuisti: tu retribuisti mala pro bonis; ego retribuo bona pro malis.

4. Cogita ergo, anima, omnes retributiones Dei, cogitando omnia mala facta tua: quam multa enim mala facta tua, tam multae bonae retributiones ejus. Et quid illi offeres forte xeniorum? quid munerum? quid sacrificiorum? Quoniam non oblivisceris retributiones ejus, hoc sacrificio delectatur: «Benedic, anima, Dominum. Sacrificium laudis glorificabit me: immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua» (Psal. XLIX, 14, 23). Laudari se vult Deus; et hoc, ut tu proficias, non ut ille sublimetur. Non est omnino quod illi retribuere: et quod exigit, non sibi, sed tibi exigit; tibi proderit, tibi servatur. Non hoc a te amat, quod illum augeat, sed quod te ad illum perducat. Propterea quaerebant martyres, deficiebant quodammodo non inveniendo, et dicebant, «Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi?» Et non invenerunt quid retribuerent, nisi, «Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo» (Psal. CXV, 12, 13). Quid retribues Domino? Cogitabas enim, et non inveniebas: «Calicem salutaris accipiam.» Quid? «calicem salutaris» nonne ipse Dominus dedit? De tuo aliquid retribue, si potes. Non, dixerim; ne feceris, noli de tuo retribuere; non vult Deus de tuo sibi retribui. Si de tuo retribuis, peccatum retribuis. Omnia enim quae habes, ab illo habes: tuum peccatum solum habes. Non vult sibi retribui de tuo, de suo vult. Quomodo agricolae, de terra quam seminavit, si segetem attuleris, de agricolae fructu retribuisti; si spinas, de tuo obtulisti. Veritatem retribue, in veritate Dominum lauda: si de tuo volueris, mentieris. Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Si qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui loquitur veritatem, de Dei loquitur. Quid est autem accipere calicem salutaris, nisi passiones Domini imitari? Hoc martyres fecerunt. Hoc superbientibus dixit, et sedes sublimes jam quaerentibus, et convallem plorationis devitantibus, qui volebant sedere, unus ad dexteram, alius ad sinistram. Quid ergo ait? «Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum» (Matth. XX, 22)? Jam ergo martyr paratus ad victimam sanctam dicit. «Calicem salutaris accipiam:» accipiam calicem Christi bibam passionem Domini. Cave ne deficias. Sed «nomen Domini invocabo.» Quid ergo defecerunt, Dominum non invocaverunt; de sua fortitudine praesumpserunt. Tu sic redde, ut te accepisse quod reddis memineris. Sic ergo benedicat anima tua Dominum, ut non obliviscatur omnes retributiones ejus.

5. [«vers.» 3-5.] Audite omnes retributiones ejus. «Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. Qui redimit de corruptione vitam tuam, qui coronat te in miseratione et misericordia. Qui satiat in bonis desiderium tuum: renovabitur sicut aquilae juventus tua.» Ecce retributiones. Quid debebatur peccatori, nisi supplicium? quid debebatur blasphemo, nisi gehenna ignis ardentis? Non ipsa retribuit: ne expavescas, ne exhorrescas, ne sine amore timeas. Noli oblivisci omnes retributiones ejus bonas; et mutare jam, ne experiaris retributiones ejus: quid dicam? malas? Si justas, non malas. Ad te ergo malas; ad Deum autem nec haec quae pateris mala, mala sunt: si enim justa sunt, bona sunt; sed tibi patienti haec mala sunt. Non vis ut mala sint tibi, quae justa sunt Dei? Non sit mala in conspectu Dei iniquitas tua. Non enim cessavit vocare, aut vocatum neglexit instruere, aut instructum cessavit perficere, aut perfectum neglexit coronare. Quid dicis? Quia es peccator? Convertere, et accipe retributiones istas; «propitius fit omnibus iniquitatibus tuis.» Post remissionem peccatorum corpus infirmum geris: necesse est sint quaedam desideria carnalia quae te titillent, et quae tibi suggerant delectationes illicitas; de languore tuo veniunt. Adhuc enim infirmam carnem geris, nondum est absorpta mors in victoriam, nondum corruptibile hoc induit incorruptionem (I Cor. XV, 53, 54): adhuc quibusdam perturbationibus etiam ipsa anima quatitur post remissionem peccatorum; adhuc in periculis tentationum versatur, quibusdam suggestionibus delectatur, quibusdam non delectatur, et in eis quibus delectatur, aliquando quibusdam consentit, capitur. Languor est; «sanat» et «omnes languores tuos.» Sanabuntur omnes languores tui, noli timere. Magni sunt, inquies: sed major est medicus. Omnipotenti medico nullus languor insanabilis occurrit: tantum tu curari te sine, manus ejus ne repellas; novit quid agat. Non tantum delecteris cum fovet, sed etiam toleres cum secat: tolera medicinalem dolorem, futuram cogitans sanitatem. Videte, fratres mei, in istis languoribus corporis quanta homines tolerent, ut paucos dies victuri moriantur, et hos paucos dies incertos. Multi enim post tolerantiam magnorum dolorum, cum a medicis secarentur, aut inter manus medicorum mortui sunt, aut jam sani, irruente aliqua aegritudine, defuncti sunt. Si tam sibi propinquam mortem sperarent, illos immensos dolores susciperent tolerandos? Tu non toleras ad incertum: qui promisit sanitatem, non potest falli. Fallitur medicus aliquando, et promittit sanitatem de corpore humano. Quare fallitur? Quia non hoc curat quod fecit. Deus fecit corpus tuum, Deus fecit animam tuam; novit quemadmodum recreet quod creavit, novit quemadmodum reformet quod ipse formavit: tu tantum sub manibus medici esto; odit enim repellentem manus suas. Non fit hoc in medici hominis manibus. Ligari se volunt homines, et secari; daturi pro incerta sanitate certum dolorem, magnam mercedem. Deus te, quem fecit, et certus curat, et gratis. Ferto ergo manus ejus, o anima, quae benedicis eum, non obliviscens retributiones ejus; «sanat» enim «omnes languores tuos.»

6. «Qui redimit de corruptione vitam tuam.» Inde sanat omnes languores tuos, quia redimit de corruptione vitam tuam. Ecce corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Vitam ergo habet anima in corpore corruptibili. Qualem vitam? Onera patitur, pondera sustinet. Ad ipsum Deum cogitandum, sicut dignum est ab homine cogitari Deum, quanta impediunt, veluti interpellantia de necessitate corruptionis humanae? quanta revocant? quanta a sublimi intentione detorquent? quanta interpellant? quae turba phantasmatum? qui populi suggestionum? Totum hoc in corde humano, tanquam de vermibus corruptionis hujus scatet. Exaggeravimus morbum, laudemus et medicum. Non ergo te sanabit, qui fecit talem qualis non aegrotares, si legem sanitatis acceptam servare voluisses? Nonne tibi et disposuit et mandavit quid tangeres, quid non tangeres, ad retinendam salutem (Gen. II, 16, 17)? Noluisti audire ad retinendam, audi ad recipiendam. Languore tuo expertus es quam vera ille jussisset. Jam tandem aliquando homo quod non tenuit monitus, audiat vel expertus. Quae duritia est, quam nec experientia docet? Non ergo te sanabit qui talem fecerat ut nunquam aegrotares, si ejus praecepta servare voluisses? non te sanabit, qui fecit Angelos, et te refectum aequaturus est Angelis? non sanabit factum ad imaginem suam, qui fecit coelum et terram? Sanabit te; opus est ut sanari velis. Sanat omnino ille quemlibet languidum, sed non sanat invitum. Quid autem te beatius, quam ut tanquam in manu tua, sic habeas in voluntate sanitatem tuam? Si velles esse in aliquo sublimi honore in hac terra; ducatum, proconsulatum, praefecturam si concupisceres: numquid continuo posses ut velles? numquid voluntatem tuam potestas sequeretur? Multi ad ista volunt pervenire, et non possunt: sed si pervenirent, quid prodest honos aegrotis? Quis enim non aegrotat in hac vita? quis non languorem longum trahit? Nasci hic in corpore mortali, incipere aegrotare est. Quotidianis medicamentis fulciuntur indigentiae nostrae, quotidiana medicamenta sunt refectiones omnium indigentiarum. Fames nonne te occideret, nisi medicamentum ejus apponeres? sitis nonne te perimeret nisi eam tu bibendo, non penitus exstingueres, sed differres? Reditura est enim sitis paululum temperata Temperamus ergo istis fomentis aerumnam aegritudinis nostrae. Stando lassatus eras, sedendo reliceris; ipsum sedere medicina est lassitudinis: in ipsa medicina rursus lassaris; diu sedere non poteris. Quidquid est ubi fatigationi succurritur, alia fatigatio inchoatur. Quid ergo ista desideras languidus? Prius de salute tua cogita. Aliquando aegrotat homo in domo sua, in lecto suo, aegritudine manifestiore; quanquam et ista manifesta sit, quam nolunt homines intueri: tamen ea aegritudine, ad quam quaeruntur medici homines, aegrotat quisque in domo sua, anhelat febribus in lecto suo; velit forte cogitare de re familiari, aliquid jubere vel in domo, vel in fundo, aut disponere; statim cura suorum circumstrepente et murmurante revocatur a talibus curis, et dicitur illi, Dimitte ista, prius de salute tua cogita. Ergo hoc tibi dicitur: Omnis homo, si non aegrotas, alia cogita; si te aegrotantem languor ipse convincit, prius de salute tua cogita. Salus tua Christus est: Christum ergo cogita. Accipe calicem salutaris ejus, «Qui sanat omnes languores tuos:» hanc salutem si volueris, obtinebis. Honores et divitias cum requisieris, non continuo si volueris, habebis: hoc et pretiosius est, et sequitur voluntatem. «Qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam.» Ibi sanabitur omnis languor tuus, cum corruptibile hoc induet incorruptionem. Redempta est enim vita tua de corruptione; jam securus esto: initus est bonae fidei contractus; nemo fallit redemptorem tuum, nemo circumvenit, nemo premit. Egit hic commercium, jam pretium solvit, sanguinem fudit. Sanguinem, inquam, fudit unicus Filius Dei pro nobis: o anima, erige te, tanti vales. «Redimit de corruptione vitam tuam.» Ostendit exemplo, quod promisit in praemio. Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Sperent membra quod in capite demonstratum est. Non curabit membra sua, quorum caput levavit in coelum? Ergo «redimit de corruptione vitam tuam.»

7. «Qui coronat te in miseratione et misericordia.» Jam enim forte quasi arrogans esse coeperas, cum audires, «coronat te.» Ergo magnus sum, ergo luctatus sum. Cujus viribus? Tuis, sed ab illo subministratis. Nam luctaris, manifestum est; et ideo coronaberis, quia vinces: sed vide quis prior vicerit, vide quis te faciat etiam secundo victorem. «Ego,» inquit, «vici saeculum, gaudete» (Joan. XVI, 33). Et unde gaudemus, si ille vicit saeculum? quasi nos vicerimus? Ita plane gaudeamus, quia nos vicimus. Qui in nobis victi sumus, in illo vicimus. Ergo coronat te, quia dona sua coronat, non merita tua. «Plus omnibus illis laboravi,» ait Apostolus: sed vide quid adjungit, «Non ego autem, sed gratia Dei mecum» (I Cor. XV, 10). Et post labores omnes exspectat ipsam coronam, et dicit, «Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illa die justus judex» (II Tim. IV, 7, 8). Quare? Quia «agonem certavi.» Quare? Quia «cursum consummavi.» Quare? Quia «fidem servavi.» Unde certasti? unde fidem servasti? «Non ego autem, sed gratia Dei mecum.» Ergo et quod coronaris, illius misericordia coronaris. Nusquam sis superbus; semper lauda Dominum, omnes retributiones ejus noli oblivisci. Retributio est, cum peccator et impius vocatus es, ut justificareris. Retributio est, cum erectus et gubernatus es ne caderes. Retributio est, cum tibi vires subministratae sunt, ut usque in finem perseverares. Retributio est, ut etiam caro ista tua qua premebaris, resurgat, et nec capitis tui capillus intereat. Retributio est, ut post resurrectionem coroneris. Retributio est, ut in aeternum Deum ipsum sine defectu laudes. Omnes retributiones ejus noli oblivisci, si vis ut benedicat anima tua Dominum, «qui coronat te in miseratione et misericordia.»

8. Et quid agam coronatus? Ecce adjuvabar cum luctarer, finito certamine coronabor; jam nulla residua erit inimica suggestio vel corruptio cum qua lucter. Semper enim in hac vita luctamur cum corruptione ista: sed quid scriptum est? «Novissima inimica destruetur mors.» Post destructionem mortis, nullum timebis inimicum: inde «absorpta est mors in victoriam» (I Cor. XV, 26, 54). Tunc ergo erit victoria, tunc corona. Post certamen ergo coronabor, post coronam quid agam? «Qui satiat in bonis desiderium tuum.» Modo enim audis bonum, et anhelas; audis bonum, et suspiras: et hoc ipsum quod forte peccas, eligendi bona aviditate falleris; et in eo reus detineris, quod bonum consilium Dei non audis, quid contemnendum et quid eligendum sit; quod forte negligis discere, si in eligendo bono fallebaris. Ubicumque peccas quasi bonum quaeris, quasi refectionem desideras. Bona sunt ista quae quaeris; sed mala tibi erunt, deserto illo a quo bona facta sunt. Bonum tuum quaere, o anima. Est enim bonum aliud alteri, et omnes creaturae habent quoddam bonum suum, integritatis suae, et perfectionis naturae suae: interest quid cuique rei imperfectae necessarium sit, ut perficiatur; quaere tuum bonum. «Nemo bonus nisi unus Deus» (Matth. XIX, 17). Summum bonum, hoc est tuum bonum. Quid ergo deest cui summum bonum bonum est? Sunt enim et inferiora bona, quae aliis et aliis bona sunt. Pecori quid bonum est, fratres, nisi implere ventrem, carere indigentia, dormire, gestire, vivere, sanum esse, generare? Bonum illi est, et usque ad quemdam modum habet boni sui mensuram tributam, et concessam ab omnium rerum creatore Deo. Tale tu bonum quaeris? Dat et hoc Deus; sed noli solum quaerere. Cohaeres Christi, quid gaudes, quia socius es pecori? Erige spem tuam ad bonum bonorum omnium. Ipse erit bonum tuum, a quo tu in tuo genere factus es bonus, et omnia in suo genere facta sunt bona. Fecit enim Deus omnia bona valde. Ergo illud bonum quod Deus est, si dicamus valde bonum, jam et de creatura dictum est: «Fecit Deus omnia bona valde» (Gen. I, 31). Quid ergo illud bonum de quo dictum est, «Nemo bonus nisi unus Deus?» dicimus quia bonum est valde? Recurrit nobis recordatio de omnibus creaturis, quia dictum est, «Fecit Deus omnia valde bona.» Quid ergo dicturi sumus? Deficimus in voce, sed non in affectu. Veniat in mentem recens illa tractatio Psalmi: explicare non possumus, jubilemus. Bonum est Deus. Quale bonum, quis dicat? Ecce non possumus dicere, et non permittimur tacere. Ergo si non possumus dicere, et prae gaudio non permittimur tacere; nec loquamur, nec taceamus. Quid ergo faciamus, non loquentes et non tacentes? Jubilemus. Jubilate Deo salutari nostro, «Jubilate Deo, omnis terra». Quid est, «Jubilate?» Efferte vocem ineffabilem gaudiorum vestrorum, et eructate in eum laetitias vestras. Et quid erit illa ructatio post saginam, si modo post modicas istas refectiones tantum afficitur anima nostra? quid erit, quando fiet post redemptionem ab omni corruptione, quod dictum est in isto psalmo, «Qui satiat in bonis desiderium tuum?»

9. Et quasi quaereres, Quando satiat? modo enim non satior; ad quodcumque me convertero, vilescit mihi adeptum, quamvis accenderit desideratum: cum omnia quae dum non habeo amo, cum habuero contemno, quod bonum me satiabit? Laus Dei. Et ipsa, cum corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, non impletur anima mea, non perficitur: aliae de corruptione delectationes indigentiarum detorquent me ab illa. Quando satiabitur desiderium meum in bonis? quando, quaeris? «Renovabitur sicut aquilae juventus tua.» Quaeris ergo quando satietur in bonis anima tua? Quando renovata fuerit juventus tua. Et addidit, «sicut aquilae.» Profecto hic aliquid latet: quod tamen dici de aquila solet, non tacemus, quia non est ab re hoc intelligere. Illud tantummodo insinuatum sit cordibus nostris, non sine causa dictum esse a Spiritu sancto, «Renovabitur sicut aquilae juventus tua.» Resurrectionem enim quamdam significavit nobis. Et quidem renovatur et juventus aquilae, sed non ad immortalitatem. Data est enim similitudo, quantum de re mortali potuit trahi ad rem utcumque significandam immortalem, non ad demonstrandam. Dicitur aquila, cum senectute corporis pressa fuerit, immoderatione rostri crescentis cibum capere non posse. Pars enim rostri ejus superior, quae supra partem inferiorem aduncatur, cum prae senecta immoderatius creverit, longitudo ejus incrementi non eam sinit os aperire, ut sit aliquod intervallum inter inferiorem partem et uncum superiorem. Nisi enim aliquod intervallum pateat, non habet morsus quasi forcipem, unde velut tondeat quod transmittat in fauces. Crescente itaque superiore parte, et nimis aduncata, non poterit os aperire et aliquid capere. Hoc ei facit vetustas. Praegravatur languore senectutis, et inopia comedendi languescit nimis; utraque re, et aetatis et egestatis accedente. Itaque modo quodam naturali in mensura reparandae quasi juventutis, aquila dicitur collidere et percutere ad petram ipsum quasi labium suum superius, quo nimis crescente edendi aditus clauditur: atque ita conterendo illud ad petram excutit, et caret prioris rostri onere, quo cibus impediebatur. Accedit ad cibum, et omnia reparantur: erit post senectutem tanquam juvenis aquila; redit vigor omnium membrorum, nitor plumarum, gubernacula pennarum, volat excelsa sicut antea, fit in ea quaedam resurrectio. Ad hoc enim exposita est ista similitudo: sicut de luna ponitur, quia deminuta et quodammodo intercepta luna rursus nascitur et impletur; et significat nobis resurrectionem; sed impleta illa non permanet; rursus minuitur, ut semper significet. Sic ergo et hoc quod de aquila dictum est: non ad immortalitatem aquila reparatur, nos autem ad vitam aeternam; sed tamen propterea inde ducta est similitudo, ut quod nos impedit, petra nobis auferat. Non ergo praesumas de viribus tuis; firmitas petrae tibi excutit vetustatem: «Petra autem erat Christus» (I Cor. X, 4). In Christo renovabitur sicut aquilae juventus nostra. Etenim inveteravimus inter inimicos nostros, sicut nota est vox psalmi: «Inveteravi,» inquit, «in omnibus inimicis meis» (Psal. VI, 8). Unde inveteravimus? Carne mortali, carne ista fenea: et ideo, «Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum» (Psal. CI, 5). «Oblitus sum,» inquit, «manducare panem meum.» Crevit vetustas, os clausit, atteratur in petra.

10. Sic ergo et in hoc psalmo unde agimus, cum praemisisset, «Qui satiat in bonis desiderium tuum;» quasi responderet anima, Non satiabor de mortalibus, non satiabor de temporalibus; aliquid aeternum donet, aliquid aeternum concedat: Sapientiam suam mihi det, Verbum suum mihi det, Deum apud Deum, et se Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Mendicus ante januam ejus sto, non dormit quem invoco, det mihi tres panes. Evangelium recordamini: ecce quid sit nosse Dei Litteras; qui legerunt moti sunt. Nam recordamini quemdam inopem venisse ad domum amici sui, et petisse tres panes. Et ille, inquit, dormiens respondebat ei, et dicebat: «Jam requiesco, et pueri mei intus mecum dormiunt.» Ille perseverans in petendo, extorsit taedio quod non posset merito (Luc. XI, 5-8). Deus autem dare vult; sed non dat nisi petenti, ne det non capienti. Non taedio tuo vult excitari. Non enim cum oras tanquam dormienti molestus es: «Non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel» (Psal. CXX, 4). Semel Christus dormivit, ut illi de latere conjux fieret: dormivit in cruce, manifestum est. Mortuus est enim, ut diceret, «Ego dormivi, et somnum cepi.» Sed numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Propterea ibi sequitur, «Et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me» (Psal. III, 6). Quid vero jam Apostolus? «Christus,» inquit, «surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur» (Rom. VI, 9). Ipse ergo non dormit; vide ne fides tua dormiat. Dicat ergo anima jam desiderans satiari quodam excelso, inenarrabili bono, cui jubilatur potius, et de quo jubilatur, quam aliquid explicatur; jam enim vult, jam sentit inde aliquid: videt se impediri praegravatione corporis, non se posse in hac vita satiari; et quasi respondeat, et dicat, Quid mihi dicis, Satiabitur in bonis desiderium tuum? Novi bonum ejus quod desiderem, novi quid mihi sufficiat, video hoc in Philippo: «Ostende,» inquit, «nobis Patrem, et sufficit nobis.» Solum Patrem quasi desiderabat: ostendit Dominus tres panes desiderandos; qui est unus panis ostendit et dixit: «Tanto tempore vobiscum sum, et Patrem non nostis? Philippe, qui me videt, videt et Patrem.» Promisit et Spiritum: «Quem mittet,» inquit, «Pater in nomine meo» (Joan. XIV, 8, 9, 26); itemque ait, «Quem ego mittam vobis a Patre» (Id. XV, 26): donum suum aequale sibi. Novi quid desiderem; sed quando inde satiabor? Ecce modo de Trinitate cogito, quomodocumque de Trinitate, vix in aenigmate per speculum, ex parte audeo aliquid sentire; quando satiabor? «Renovabitur sicut aquilae juventus tua.» Non satiaris modo, quia non est idonea anima tua ad solidum illum et magnum cibum; sed rostro clauso, non est idonea. Vetustas tibi os clausit, propterea petra data est, ubi vetustate contrita, renovetur juventus tua sicut aquilae; ut possis manducare panem tuum, illum qui ait: «Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi» (Id. VI, 41). «Renovabitur juventus tua sicut aquilae:» tunc satiaberis in bonis.

11. [«vers. 6.] Faciens misericordias Dominus, et judicium eis qui injuriam accipiunt.» Facit modo, fratres, antequam veniamus ad renovationem sicut aquilae, antequam satiemur in bonis. Quid enim hic, quid in ista peregrinatione, quid in ista vita? numquid deserimur? Non. «Faciens misericordias dominus.» Et videte quomodo faciat misericordias, non nos relinquens in deserto, non nos relinquens in eremo, donec perveniamus ad patriam: «faciens» «misericordias;» sed quibus? «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.» Modo audistis, fratres, cum Evangelium legeretur. Non ergo putet aliquis futuram in se esse misericordiam Dei, si est ipse immisericors. Sed audi quae sit mensura misericordiae, ne quasi in amicum sit, et non sit in inimicum. Dictum est: «Diligite inimicos vestros» (Matth. V, 7, 44). Satiari vis bonis Dei; satiata sit in te misericordia. Plena misericordia ipsa est perfecta misercordia; ipsa est quae amat, quae diligit etiam habentem se odio. Nam quid faciam, inquis? Si coepero diligere inimicum meum, injurias accipiam, et injurias perferam, et non me vindicabo, cum adsint leges? Justum est ut vindices te; conceditur, quia justum est: vide utrum non habeas quod in te vindicetur, et vindica. Sic enim dicis, Itane me non vindicabo? quasi Deus justitiam vindictae reprimat, et non superbiam vindicantis exstinguat. Aut vero adultera illa non erat lapidanda? aut si lapidaretur, iniquum aliquid fieret? Si inique fieret, inique jussum est; Lex autem jussit, Deus jussit: sed, o vos ultores, videte si non estis peccatores. Adducta est adultera mulier lapidanda ex Lege, sed adducta est ad latorem Legis. Saevis qui adduxisti: vide qui saevias, et in quam saevias; si peccator in peccatricem, desine saevire, prius confitere: si peccator saevis in peccatricem, relinque illam; novit ille quid de illa sentiat, quid judicet, quomodo parcat, quomodo sanet. Ex Lege saevis? Melius novit quid agat lator Legis, ex qua saevis. Jam Dominus eo tempore quo illi oblata est, inclinato capite scribebat in terra. Tunc scripsit in terra, quando se inclinavit in terram: antequam se inclinaret in terram, non in terra scripsit, sed in lapide. Jam fructuosum aliquid erat terra de Domini Litteris paritura. In lapide Legem scripserat, significans duritiam Judaeorum: in terra scripsit, significans fructum Christianorum. Venerunt ergo illi adducentes adulteram, tanquam saevientes fluctus in petram: sed ejus responsione confracti sunt. Ait enim illis, «Qui in vobis sine peccato est, prior in illam lapidem jactet.» Et rursum inclinato capite, scribebat in terra. Et unusquisque jam interrogans conscientiam suam, non comparuerunt (Joan. VIII, 3-9). Repulit eos, non infirma mulier adultera, sed adulterata conscientia. Vindicare volebant, judicare cupiebant: venerunt ad petram, absorpti sunt juxta petram judices eorum (Psal. CXL, 6).

12. «Faciens misericordias Dominus:» sed quibus? «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.» In omnes fac misericordiam. Quam misericordiam facturus es justo? In necessitatibus tantum corporalibus; quibus si defuerint supplementa a te, non deerunt a Deo. Quod ergo facis, tibi plus prodest. Das mendico transeunti et petenti: quaeris et justum cui des, per quem recipiaris in tabernacula aeterna; quia «qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet» (Matth. X, 41). Mendicus te quaerit, justum tu quaere. De alio enim dictum est, «Omni petenti te da» (Luc. VI, 30): et de alio dictum est, Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum, cui eam tradas. Et si diu non invenitur; diu quaere, invenies. Sed quid praestabis? Nonne plus tibi praestatur? «Si nos vobis,» inquit, «spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus?» Inde est et illud quod pridem exposuimus in nutu Domini, quia producit terra fenum jumentis (Psal. CIII, 14), id est, carnalia eis qui triturant: quia, «Bovi trituranti os non infrenabis» (I Cor. IX, 11, 9). Unde vos adhortati sumus ut in hac re diligentes sitis, cauti, sobrii; opera vestra thesauros vestros deputetis. Numquid autem haec, fratres, ideo dicimus, ut ita fiant in nos? Puto in nomine Domini posse esse istam quamvis infirmorum vocem, apostolicam tamen, sed vobis prodest, sicut ait ipse Apostolus: «Non quia quaero datum, sed requiro fructum» (Philipp. IV, 17). Quam ergo eleemosynam facturus es justo? Non pascebat vidua, pascebat corvus; quia pascebat qui fecit corvum (III Reg. XVII, 6, 12): Eliam dico. Non ergo deest unde Deus det suis: tu vide quid emas, quando emas, quanti emas. Emis enim regnum coelorum; et non est emendi tempus, nisi in hac vita. Et quam vili emas, attende. Tanti tibi valet, quantum habere potueris.

13. Fac misericordiam iniquo, non tanquam iniquo. Nam ipsum iniquum in quantum iniquus est, ne suscipias: id est, ne quasi intentione et amore iniquitatis illius suscipias eum. Nam et prohibitum est dari peccatori, et suscipere peccatores. Et quomodo, «Omni petenti te da?» et quomodo, «Si esurierit inimicus tuus, ciba illum» (Rom. XII, 20)? Quasi contraria videntur, sed aperiuntur in nomine Christi pulsantibus, et manifesta erunt quaerentibus. «Ne tradas peccatori,» et «Ne suscipias peccatorem» (Eccli. XII, 4-6); et tamen, «Omni petenti te da.» Sed peccator est qui me petit. Da, non tanquam peccatori. Quando das tanquam peccatori? Quando in quo peccator est, hoc tibi placet ut des. Paululum attendat Charitas vestra, donec evolvatur res etiam exemplis, multum utilis ad intelligendum. Hoc dixit, Cum esurierit nescio quis, si habes unde des, da; si vides dandum esse ad subveniendum, da. Ne pigrescant in hoc viscera misericordiae, quia tibi peccator occurrit: tibi enim homo peccator occurrit. Cum dico, Occurrit tibi homo peccator, duo nomina dixi; haec duo nomina non superflua sunt: duo nomina, aliud quod homo, aliud quod peccator; quod homo, opus est Dei; quod peccator, opus hominis est: da operi Dei, noli operi hominis. Et quomodo, inquis, me prohibes dare operi hominis? Quid est dare operi hominis? Peccatori dare propter peccatum, placenti tibi propter peccatum. Et quis hoc faciet, inquis? Quis hoc faciet? Utinam nemo, utinam pauci, utinam non publice. Qui venatoribus donant, quare donant, dicant mihi? Quare donat venatori? Hoc in illo amat, in quo nequissimus est; hoc in illo pascit, hoc in illo vestit, ipsam nequitiam publicam spectaculis omnium. Qui donat histrionibus, qui donat aurigis, qui donat meretricibus, quare donat? Numquid non et ipsi hominibus donant? Non tamen ibi attendunt naturam operis Dei, sed nequitiam operis humani. Vis videre quid honores in venatore, quando illum vestis? Dicatur tibi, Sis talis: amas illum, gaudes ad illum, vis quodammodo exspoliare te, et illum vestire; noli cum injuria accipere, si tibi dicatur, Tales sint filii tui. Injuria est, inquis. Quare injuria est, nisi quia illa iniquitas? quare injuria, nisi quia illa turpitudo? Non ergo donas, cum donas, fortitudini, sed turpitudini. Quomodo ergo qui venatori donat, non homini donat, sed arti nequissimae (nam si homo tantum esset, et venator non esset, non donares; honoras in eo vitium, non naturam): sic contra, si des justo, si des prophetae, si des discipulo Christi aliquid cujus indiget, et non ibi cogites quia discipulus Christi est, quia minister est Dei, quia dispensator est Dei; sed cogites ibi aliquod commodum temporale, ut fortasse causae tuae necessarius quando fuerit, venalis tibi sit, quia ei aliquid porrexisti; tam tu non dedisti justo, si sic dederis, quam ille non dedit homini, quando dedit venatori. Res ergo, charissimi, in promptu posita est, et puto quia etsi obscura fuit, jam manifesta est. Ad hoc Dominus te astrinxit, cum diceret, «Qui receperit justum:» sufficeret. Sed quia potest recipi justus alia intentione, cum putatur prodesse posse ad aliquid temporale, forte ad supplendam cupiditatem, forte ad adjuvandum, ut homo circumveniatur, aut opprimatur; quia tale ministerium de illo quaeris, forte propterea suscipis: negavit tibi mercedem justi, nisi cum additamento. Ait enim, «Qui receperit justum in nomine justi;» id est, ideo recipiens quia justus est: et, «Qui receperit prophetam;» non tantum receperit prophetam, sed, «in nomine prophetae,» hoc in illo honorans quod propheta est: ad extremum, «Qui dederit calicem aquae frigidae uni ex minimis istis, tantum in nomine discipuli,» id est propterea quia discipulus Christi est, propterea quia dispensator sacramenti est; «amen dico vobis, non perdet mercedem suam» (Matth. X, 41, 42). Quomodo ergo intelligis, «Qui receperit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet;» sic intellige, Qui receperit peccatorem in nomine peccatoris, perdet mercedem.

14. Ergo, fratres, exercete misericordiam. Non est aliud vinculum charitatis, non est aliud vehiculum quo perducamur ex hac vita ad illam patriam; extendite dilectionem usque ad inimicos: securi estote. Ideo venit Christus, cui tanto ante dictum est, «Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, ut destruas inimicum et vindicatorem» (Psal. VIII, 3): quod nonnulli codices «defensorem» habent; sed verius, «vindicatorem.» Destruere voluit Dominus vindicatorem, id est, eum qui se voluit vindicare, ut non illi dimittantur peccata sua. Quid ergo, inquis? dormiet disciplina? auferetur omnis correptio? Non auferetur. Quid enim de luxurioso filio facturus es? non castigabis, non verberabis? Servumque ipsum tuum, si male viventem videris, non poena aliqua, non verberibus refrenabis? Fiat hoc, fiat: admittit Deus, imo reprehendit, si non fiat; sed animo dilectionis fac, non animo ultionis. Ubi autem potentiores aliquos injuriosos passus fueris, ubi tibi nec corrigere disciplina licet, nec forte etiam monere aut praecipere; tolera, securus tolera: audi Evangelium quod modo lectum est, «Beati eritis, cum vos persecuti fuerint homines, et dixerint adversus vos omne malum, mentientes, propter nomen meum» (Matth. V, 11). Et ibi addidit propter quid, ne merito tuo accipias maledicta, non causa justificationum Dei. Non enim qui maledictus fuerit, justus est: sed qui justus est, et injuste maledictus; et si injuste maledicitur, praemium illi redditur. Propterea itaque securus esto misericors, extende dilectionem usque ad inimicos: qui forte pertinent ad gubernationem tuam, vindica, coerce cum dilectione, cum charitate, attendens salutem aeternam; ne cum parcis carni, anima pereat. Fac hoc: et multos passurus es, in quos non potes exercere disciplinam, quia non pertinent ad jura gubernationis tuae; ferto injurias, securus esto. «Faciet» enim «misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam accipientibus.» Sic in te faciet misericordiam, si misertus fueris: sic eris misericors, ut quod pateris injuriam non sit impunitum, «Mihi vindictam, et ego retribuam» (Deut. XXXII, 35), dicit Dominus.

15. [«vers. 7.] Notas fecit vias suas Moysi.» Quas vias suas notas fecit Moysi? Quara Moysen elegit? Ex Moyse, intellige omnes justos, omnes sanctos: unum posuit, omnes occurrant. Tamen per Moysen data est Lex, et habet aliquid obscurum traditio ipsa Legis. Ad hoc enim data est Lex, ut convinceretur languidus, et medicum imploraret. Ipsa est via occulta Dei. Jamdudum audieras, «Qui sanat omnes languores tuos.» Languores in aegrotis latebant, dati sunt quinque libri Moysi: cincta est piscina quinque porticibus; produxit languidos, ut ibi jacerent, ut proderentur, non ut sanarentur. Quinque porticus prodebant languidos, non curabant; piscina curabat descendente uno, et hoc piscina turbata (Joan. V, 2-4): turbatio piscinae in passione Domini. Veniens enim et ignotus factus, cum dicitur ab aliis, Ipse est Christus; ab aliis, Non est Christus; justus est, peccator est; magister est, seductor est: turbavit aquam, id est, turbavit populum; et in tota illa perturbatione aquae unus sanabatur, quia in passione Domini unitas sanatur. Qui praeter unitatem fuerit, etsi jacebit in porticibus, sanari non poterit: etsi Legem tenet, ad salutem non pervenit. Ergo quia hoc ibi mysterium est, ideo docet datam Legem, ut convincerentur peccatores, et ad gratiam accipiendam medicum invocarent. Unde ille convictus est, quem in se transfigurat Paulus apostolus, dicens: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Per mandatum enim demonstrata illi erat quaedam rixa in seipso, unde dicit, «Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem sub lege peccati, quae est in membris meis.» Cognovit se in miseria, in gemitu, in rixa et contentione; ipse secum sibi non concordans, a se dissonans, a se resiliens: et quid ait, optans pacem, pacem veram, pacem supernam? «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 23-25). «Ubi» enim «abundavit peccatum, superabundavit gratia.» Unde autem abundavit peccatum? «Lex autem subintravit, ut abundaret peccatum» (Id. V, 20). Quare Lege subintrante abundavit peccatum? Quia nolebant se confiteri homines peccatores, addita Lege facti sunt et praevaricatores. Praevaricator enim non est quisque, nisi cum legem transgressus fuerit. Ipse Apostolus hoc dicit: «Ubi enim non est lex, nec praevaricatio» (Id. IV, 15). Abundavit ergo peccatum, ut superabundaret gratia. Ergo, ut dicere coeperam, quia hoc est in Lege magnum mysterium, ideo eam datam, ut crescente peccato, humiliarentur superbi, humiliati confiterentur, confessi sanarentur: istae sunt viae occultae, quas notas fecit Moysi, per quem Legem dedit, qua peccatum abundaret, ut superabundaret gratia. Non crudeliter hoc fecit Deus, sed consilio medicinae. Aliquando enim videtur sibi homo sanus, et aegrotat; et in eo quod aegrotat et non sentit, medicum non quaerit: augetur morbus, crescit molestia, quaeritur medicus, et totum sanatur. «Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.» Numquid omnibus filiis Israel? Sed veris filiis Israel; imo omnibus filiis Israel. Qui enim dolosi, qui insidiosi, qui hypocritae, non filii Israel. Et qui filii Israel? «Ecce vere Israelita, in quo dolus non est» (Joan. I, 47). «Filiis Israel voluntates suas.»

16. [«vers. 8.] Miserator et misericors Dominus, longanimis et multum misericordiae». Quid tam longanimem? quid tam multum in misericordia? Peccatur et vivitur; accedunt peccata, augetur vita: blasphematur quotidie, et facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Vocat undique ad correctionem, vocat undique ad poenitentiam, vocat beneficiis creaturae, vocat impertiendo tempus vivendi, vocat per lectorem, vocat per tractatorem, vocat per intimam cogitationem, vocat per flagellum correptionis, vocat per misericordiam consolationis: «Longanimis et multum misericordiae.» Sed observa ne longitudine misericordiae Dei male utendo, tu tibi thesaurizes, quod ait Apostolus, iram in die irae. Nam hoc ait Apostolus: «An divitias benignitatis et longanimitatis ejus contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit» (Rom. II, 5, 4)? Quod tibi parcit, putas quia places ei? «Haec fecisti,» inquit, «et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis» (Psal. XLIX, 21). Non mihi placent peccata, sed longanimitate quaero recte facta. Si punirem peccatores, non invenirem confessores. Ergo te Deus longanimitate sua parcendo ad poenitentiam adducit: tu autem cum quotidie dicis, Finitur hodiernus dies, et sic ero et crastino die, non enim cras erit ultimus; et tertio die: et subito venit ira ejus. Frater, non tardes converti ad Dominum (Eccli. V, 8). Sunt enim qui praeparant conversionem, et differunt, et fit in illis vox corvina, Cras, cras. Corvus de arca missus, non est reversus (Gen. VIII, 7). Non quaerit Deus dilationem in voce corvina, sed confessionem in gemitu columbino. Missa columba reversa est. Quamdiu, Cras, cras? Observa ultimum cras: quia ignoras quod sit ultimum cras, sufficiat quod vixisti usque ad hodiernum peccator. Audisti, saepe soles audire, audisti et hodie: quam quotidie audis, tam quotidie non corrigeris. «Tu» enim «secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua» (Rom. II, 5, 6). Non tibi sic videatur Deus misericors, ut non videatur justus. «Misericors et miserator Dominus.» Audio, et gaudeo: ita dicis. Audi, et gaude; adhuc addidit, «Longanimis et multum misericors:» et in extremo, «Et verax.» Gaudes ad verba superiora, ad ultimum treme. Sic misericors et longanimis est, ut sit et verax. Cum tibi thesaurizaveris iram in die irae, nonne experieris justum, quem contempsisti benignum?

17. [«vers. 9.] Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur.» Quia et quod vivimus in flagellis et corruptione mortalitatis, de indignatione ipsius est: de poena hoc habemus primi peccati. Fratres mei, non solum cogitare debemus, ut futuras minas ipsius evadamus, sed et praesentem iram; quia et ista ira ipsius est, cujus et se et nos fuisse dicit filios Apostolus: ait quippe, «Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri» (Ephes. II, 3). Ergo ex ira ipsius est quod hic homo peregrinatur, quod laborat. Non est ex ira ipsius, fratres mei, «In sudore et in labore edes panem tuum, et terra spinas et tribulos pariet tibi» (Gen. III, 19, 18)? Auctori nostro dictum est. Aut si est aliud vita nostra; si potes, convertere ad aliquam voluptatem, ubi spinas non sentias. Elige quod volueris, avarus, luxuriosus, ut duo ista sola dicamus; adde et tertium, ambitiosus: in honorum cupiditate quantae spinae? in luxurie libidinum quantae spinae? in ardore avaritiae quantae spinae? Amores turpes quantas molestias habent? quantas sollicitudines hic in ista vita? Omitto gehennas. Vide ne jam ipse tibi gehenna sis. Hoc ergo totum, fratres mei, de ira ipsius est: et cum te converteris, ut juste agas, non poteris nisi laborare in terra; et non finitur labor, nisi cum finita fuerit via. Oportet in via laborare, ut in patria gaudeamus. Ergo consolatur promissione sua laborem tuum, sudorem tuum, molestias tuas, et dicit tibi: «Non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur.»

18. [«vers. 10, 11.] Non secundum peccata nostra fecit nobis.» Deo gratias, quia hoc voluit. Non quod merebamur accepimus: «Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum. Confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum:» secundum quid? «Secundum altitudinem coeli a terra.» Quid dixit? Si aliquando potest coelum abscedere a protectione terrae, aliquando poterit Deus non protegere timentes se. Attende et coelum: ubique, undique protegit terram, et nulla pars terrae est quae non coelo protegatur. Peccant homines sub coelo, faciunt omnia mala sub coelo; tamen proteguntur coelo. Inde lux ad oculos, inde aer, inde spiritus, inde pluvia ad terram propter fructus, inde omnis misericordia a coelo. Tolle auxilium coeli a terra, statim deficiet. Sicut ergo protectio coeli permanet super terram, sic protectio Domini permanet super timentes eum. Times Deum, supra te est protectio ipsius. Sed forte flagellaris, et putas quia deseruit te Deus. Si deseruit protectio coeli terram: «Quoniam secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum.»

19. [«vers.» 12.] Et quid fecit? Quia non secundum peccata nostra retribuit nobis. «Quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis peccata nostra.» Secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super nos. Dixi quare: propter protectionem. Unde? «Quantum distat oriens ab occidente, longe fecit» esse «a nobis peccata nostra.» Noverunt qui sacramenta sciunt; tamen quod omnes audire possunt dico. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata tua, oritur gratia tua: peccata tua tanquam in occasu sunt; gratia qua liberaris, in ortu est. «Veritas de terra orta est» (Psal. LXXXIV, 12). Quid est, «Veritas de terra orta est?» Nata est gratia tua, occidunt peccata tua, innovaris quodammodo. Ad ortum attendere debes, ab occasu averti debes. Avertere a peccatis tuis, convertere ad gratiam Dei; illis occidentibus surgis, et proficis. Sed pars coeli quae surgit, rursum in occasum it. Non undecumque possunt similitudines duci ad perfectum, possunt collineari ipsae res rebus ad quas adhibentur: sicut dixit de aquila, sicut de luna, sic et hic. Occidit pars una coeli, oritur altera: sed pars quae oritur modo, post duodecim horas occasura est. Non sic est gratia quae nobis oritur: et peccata in aeternum occidunt, et gratia in aeternum manet.

20. [«vers.» 13.] Quare autem, «Quantum distat oriens ab occidente,» tantum «longe fecit a nobis peccata nostra,» ut illa occidant, et gratia oriatur? quare putatis? «Sicut miseratur pater filios, sic miseratus est Dominus limentes eum.» Jam saeviat quantum vult, pater est. Sed flagellavit nos, et afflixit nos, et contrivit nos: pater est. Fili, si ploras, sub patre plora; noli cum indignatione, noli cum typho superbiae. Quod pateris, unde plangis, medicina est, non poena; castigatio est, non damnatio. Noli repellere flagellum, si non vis repelli ab haereditate: noli attendere quam poenam habeas in flagello, sed quem locum in testamento. «Sicut miseratur pater filios, sic miseratus est Dominus timentes eum.»

21. [«vers. 14.] Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum:» id est, infirmitatem nostram. Novit quid fecerit, quomodo lapsum sit, quomodo reficiendum sit, quomodo adoptandum sit, quomodo ditandum sit. Ecce facti sumus de limo: «Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis» (I Cor. XV, 47). Misit et Filium suum, qui factus est secundus homo, qui ante omnia Deus. Secundus enim in adventu, prior in reditu: post multos mortuus est, ante omnes resurrexit. «Ipse cognovit figmentum nostrum:» quod figmentum? Nos. Unde loqueris quia cognovit? Quia miseratus est. «Memento quia pulvis sumus.» Ad ipsum Deum conversus ait, «Memento,» quasi obliviscatur Deus: sic cognoscit, sic novit, ut non obliviscatur. Sed quid est, «Memento?» Perseveret erga nos misericordia tua. Cognovisti figmentum nostrum quodam modo; ne obliviscaris figmentum nostrum, ne obliviscamur gratiam tuam. «Memento quia pulvis sumus.»

22. [«vers. 15.] Homo, tanquam fenum dies illius.» Attendat quid sit homo; non superbiat homo: «tanquam fenum dies illius.» Quid superbit fenum modo florens, post paululum arescens? quid superbit fenum ad tempus virens, et hoc ad parvum tempus, donec sol candescat? Bonum est ergo nobis ut misericordia ipsius sit super nos, et de feno aurum faciat. Nam «homo, tanquam fenum dies ejus; sicut flos agri, ita efflorebit.» Totus splendor generis humani; honores, potestates, divitiae, typhi, minae, flos feni est. Floret illa domus, et magna illa domus, floret illa familia; et quam multi florent, aut quam multis annis vivunt? Multi anni tibi; breve tempus Deo. Deus non sic numerat, quomodo tu numeras. In comparatione longorum et longe viventium saeculorum, omnis flos cujusque domus sic est, quomodo flos agri. Vix est annua omnis pulchritudo anni. Quidquid ibi viget, quidquid ibi candet, quidquid ibi pulchrum est, non perannat; imo per totum annum duci non potest. Quam exiguo tempore transeunt flores, et hoc est pulchrum in herbis. Hoc quod valde pulchrum est, hoc cito cadit. «Omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum» (Isai. XL, 6-8). Quia ergo quomodo Pater cognovit figmentum nostrum, quia fenum sumus, et ad tempus florere possumus; misit nobis Verbum suum, et Verbum suum quod manet in aeternum, feno quod non manet in aeternum fratrem fecit: natura Unigenitum, unicum natum de substantia sua fratrem adoptatis tot fratribus fecit. Noli mirari quia particeps eris aeternitatis illius; factus est ipse prior particeps feni tui. Quod excelsum est a te, tibi denegabit, qui quod humile erat ex te suscepit? Ergo «homo,» quantum ad hominem attinet, «sicut fenum dies ejus; sicut flos agri, ita florebit.»

23. [«vers. 16.] Quoniam spiritus pertransibit in eo, et non erit, et non cognoscet amplius locum suum.» Quasi perditio quaedam, quasi interitus quidam. Ecce qui se inflat, ecce qui tumet, ecce qui se extollit, «Spiritus pertransiet in eo, et non erit, et non cognoscet amplius locum suum.» Videte quotidie morientes; et hoc erit totum, ipse erit finis. Non alloquitur enim fenum, sed propter quod et Verbum fenum factum est. Tu enim homo; propter te autem et Verbum factum est homo: tu caro, et propter te Verbum caro factum est. «Omnis caro fenum, et Verbum caro est factum» (Joan. I, 14). Quanta ergo spes feni, quando Verbum caro factum? Illud quod manet in aeternum, non dedignatum est suscipere fenum, ne de se desperaret fenum.

24. [«vers.» 17.] Ergo quod ad te attendis, humilitatem tuam cogita, pulverem tuum cogita; noli extolli: quidquid melius eris, gratia illius eris, misericordia illius eris. Audi enim quod sequitur: «Misericordia vero Domini in saeculo et in saeculum, super timentes eum.» Qui non timetis eum, fenum, et in feno, et in tormento cum feno eritis: resurget enim caro ad tormentum. Gaudeant illi qui timent eum, quia super eos misericordia ejus.

25. [«vers. 18.] Et justitia ejus super filios filiorum.» Retributionem dicit, «super filios filiorum.» Quam multi sunt servi Dei non habentes filios, quanto minus «filios filiorum?» sed filios nostros dicit opera nostra; «filios filiorum,» mercedem operum nostrorum. «Justitia ejus super filios filiorum, custodientibus testamentum ejus.» Videant ne putent omnes ad se pertinere quod dictum est: eligant, cum licet. «Custodientibus,» inquit, «testamentum ejus, et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea.» Jam te disponebas extollere, et forte reddere mihi Psalterium, quod ego non teneo, aut totam Legem memoriter pronuntiare. Plane in memoria melior me, melior quovis justo, si justus ad verbum Legem non tenet: sed vide ut praecepta teneas. Sed quomodo teneas? Non memoria, sed vita. «Memoria retinentibus mandata ejus:» non ut reddant ea; sed, «ut faciant ea.» Jam forte modo perturbatur uniuscujusque anima. Quis tenet omnia mandata Dei? quis tenet omnes Litteras Dei? Ecce volo non solum memoria tenere, sed et operibus meis facere: sed quis tenet omnia memoria? Noli timere; non te onerat. «In duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae» (Matth. XXII, 40). Sed totam Legem volo tenere. Tene, si potes, quando potes, quomodo potes. Quamcumque paginam interrogaveris, hoc tibi respondebit: Quod tenes, tene; charitatem tene: «Finis praecepti est charitas» (I Tim. I, 5). Noli cogitare de multitudine ramorum; radicem tene, et tota arbor in te est. «Et memoria retinentibus mandata ejus ut faciant ea.»

26. [«vers. 19.] Dominus paravit in coelo thronum suum.» Quis, nisi Christus, paravit in coelo thronum suum? Qui descendit et ascendit, qui mortuus est et resurrexit, qui hominem assumptum in coelum levavit, ipse paravit in coelo thronum suum. Thronus sedes est judicis: observate ergo qui auditis, quia «paravit in coelo thronum suum.» Faciat quisque quod vult in terra, non erit impunitum peccatum, non erit infructuosa justitia; quia Dominus qui ante thronum judicis hominis irrisus est, in coelo paravit thronum suum. «Dominus in coelo paravit thronum suum; et regnum ejus omnium dominabitur.» Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 29). «Et regnum ejus omnium dominabitur.»

27. [«vers. 20.] Benedicite Dominum, omnes Angeli ejus, potentes fortitudine, facientes verbum ejus.» Ergo tu verbo Dei nondum justus es aut fidelis, nisi cum facis. «Potentes fortitudine, facientes verbum ejus, ad audiendam vocem sermonum ejus».

28. [«vers. 21.] Benedicite Dominum, omnes virtutes ejus, ministri ejus, facientes voluntatem ipsius.» Omnes Angeli, omnes potentes fortitudine, facientes verbum ejus, omnes virtutes ejus, omnes ministri ejus, facientes voluntatem ipsius, vos, vos benedicite Dominum. Omnes enim male viventes, etsi lingua taceant, vita Domino maledicunt. Quid prodest quia hymnum cantat lingua tua, si sacrilegium exhalat vita tua? Male vivendo multas linguas misisti in blasphemiam. Lingua tua vacat hymno, et caeterae te intuentium vacant blasphemiis. Si ergo vis benedicere Dominum, fac verbum ejus, fac voluntatem ejus. In petra aedifica, noli in arena. Audire et non facere, in arena aedificare est: audire et facere, in petra aedificare est: nec audire, nec facere, nihil aedificare est. Si in arena aedificas, ruinam aedificas: si nihil aedificas, expositus pluviae, fluminibus, ventis, ante rapieris quam steteris (Matth. VII, 24-27). Ergo non est cessandum, sed aedificandum: nec sic aedificandum, ut ruina aedificetur; sed in petra aedificandum, ut tentatio non evertat. Si sic est, benedic Dominum: si non est sic, noli blandiri linguae tuae; vitam tuam interroga, ipsa tibi respondeat. Invenis quid sis mali; geme, confitere: confessio tua potest Dominum benedicere; sed mutatio tua in benedictione perseveret.

29. [«vers. 22.] Benedicite Dominum, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus.» Ergo in omni loco. Ibi non benedicatur, ubi non dominatur: «In omni loco dominationis ejus.» Ne forte aliquis dicat: Non possum benedicere Dominum in oriente, quia ad occidentem profectus est; aut, Non possum in occidente, quia in oriente est. «Non ab oriente et ab occidente, non a desertis montibus; quoniam Deus judex est» (Psal. LXXIV, 7, 8). Sic ubique est, ut ubique benedicatur: sic undique est, ut illi undique jubiletur: sic undique benedicitur, ut undique bene vivatur. «Benedicite Dominum, omnia opera ejus.» Quia cum coeperis in bona vita benedicere Dominum, opera ejus eum benedicunt, non merita tua. Ipse enim per te et in te bonum operatur, dicente Apostolo: «Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis» (Philipp. II, 12, 13). Ergo ne te extolleres, quia facis verbum ejus, quia facis voluntatem ejus, voluit te humiliari, respiciendo gratiam ejus, unde hoc consecutus es. «In omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Dominum.» Ipse ultimus versus est qui primus: benedictio a capite, benedictio in fine; a benedictione profecti sumus, ad benedictionem redeamus, in benedictione regnemus.

IN PSALMUM CIII ENARRATIO. SERMO I.

1. Die quidem nudiustertiano, quantum meminisse dignamini, abundanter refecti estis: sed quia nos etiam post longum sermonem avidissimi dimisistis, non putavimus Sanctitatem Vestram hodierni diei debito fraudandam; ut hoc sit de debito, illud de lucro. Psalmus qui lectus est, prope totus figuris rerum mysteriisque contexitur, et opus habet non solum nostra, sed etiam vestra non parva intentione; quanquam etiam cuncta quae dicta sunt, possint ad litteram religiose accipi. Enumerantur enim etsi non omnia, multa tamen opera Dei, quae nota sunt omnibus intuentibus, qui norunt et ex his quae facta sunt et videntur, illius invisibilia intellectu conspicere (Rom. I, 20). Videmus enim fabricam mundi amplam quamdam ex coelo et terra, et omnium quae in eis sunt; et ex hujus fabricae magnitudine ac pulchritudine, fabricatoris ipsius inaestimabilem magnitudinem et pulchritudinem, etsi nondum videmus, jam tamen amamus. Non enim cessavit, qui nondum potest nostri cordis puritate conspici, ante oculos nostros ponere opera sua, ut videntes quae possumus, amemus quem videre non possumus, ut ipsius amoris merito aliquando videre possimus. Tamen in omnibus quae dicta sunt, quaerendus est etiam intellectus spiritualis, ad quem perscrutandum adjuvabunt nos in Christi nomine desideria vestra; quibus quasi manibus invisibilibus ad invisibilem januam pulsatis, ut invisibiliter vobis a periatur, et invisibiliter intretis, et invisibiliter sanemini.

2. [«vers.» 1.] Ergo dicamus omnes: «Benedic, anima mea, Dominum.» Alloquamur omnes animam nostram: quia omnium nostrum anima, per unam fidem una anima est; et omnes nos quicumque in Christum credimus, propter unitatem corporis ejus unus homo sumus. Benedicat anima nostra Dominum, pro tantis beneficiis ejus, pro tam multis et magnis muneribus gratiarum ejus: quae munera invenimus in hoc psalmo intenti, et excussa nebula carnalis cogitationis, quantum possumus erecta mente, et quantum possumus directa acie, et quantum possumus puro oculo cordis nostri, quantum non impedit praesens vita, quantum non occupant rerum praesentium desideria, quantum non excaecat cupiditas saeculi. Erecti ergo audituri sumus magna, laeta et pulchra, desiderabilia et plena laetitiae gaudiorumque munera ejus; quae jam ille qui conceperat istum psalmum, videbat animo, et ipsius visionis exsultatione ructabat dicens: «Benedic, anima mea, Dominum.»

3. «Domine Deus meus, magnificatus es nimis.» Vide magnifica quae dicturus est; in quibus magnificis non utique nisi ille laudandus est auctor omnium magnificorum. «Confessionem et decorem induisti.» O Domine Deus meus, qui «magnificatus es nimis,» unde «magnificatus es nimis?» Nonne semper magnus? nonne semper magnificus? Numquid perfectus non es, ut crescas? numquid deficis, ut aliquando minuaris? Sed quia es quod es, et vere es, utique nomen tuum dixisti famulo tuo Moysi, «Ego sum qui sum» (Exod. III, 14): utique magnus es, et magnitudo tua sempiterna est, nec coepit, nec desinit; nec ab initio temporis incipit, nec usque ad finem temporis excurrit, nec in medio aliquid patitur: incommutabilis enim magnitudo est. Quomodo ergo «magnificatus es nimis?» Alius psalmus admonet nos; ait enim, «Mirificata est scientia tua ex me» (Psal. CXXXVIII, 6). Si recte dicitur, «Mirificata est scientia tua ex me;» recte dicitur, «Magnificatus es nimis, Domine Deus meus,» ex me. Sed et hoc adhuc quaerendum. Ex me magnificatur Deus meus? Ergo ex me fit magnus. Docet nos aliquid et quotidiana oratio salutis nostrae. «Sanctificetur nomen tuum» (Matth. VI, 9): quotidie petimus, quotidie rogamus ut fiat. Si nos quisquam interroget, Quid est quod petitis, ut sanctificetur nomen Dei? aliquando enim sanctum non est, ut modo sanctificetur? Et tamen nisi vellemus fieri, non peteremus ut fieret. Alia est enim gratulatio, alia oratio: gratulamur, ex eo quod est; oramus, ut sit quod nondum est. Quid est ergo, «Sanctificetur nomen tuum?» et intelligimus, quod hic dictum est, «Domine Deus meus, magnificatus es nimis.» Hoc est, «Sanctificetur nomen tuum,» sanctum sit apud homines nomen tuum. Sanctum est enim semper nomen tuum, sed quibusdam immundis nondum est sanctum nomen tuum. Dicit enim Apostolus, «Omnia munda mundis, immundis autem et infidelibus nihil est mundum.» Si immundis et infidelibus nihil est mundum, quaero causam: «Sed polluta sunt,» inquit, «eorum et mens et conscientia» (Tit. I, 15). Si nihil est mundum eis, nec Deus; nisi forte putatis mundum videri Deum illis, qui quotidie blasphemant eum. Si mundus est, placeat; si placet, laudetur: si autem blasphematur, displicet; et si displicet, quomodo tibi potest mundus esse qui displicet? Quid ergo rogamus, «Sanctificetur nomen tuum?» Ut illis hominibus qui per infidelitatem nondum habent, nomen Dei sanctum sit, quibus nondum est ille sanctus qui per se, et in se, et in sanctis suis sanctus est. Rogamus pro genere humano, rogamus pro orbe terrarum, pro omnibus gentibus, quotidie sedentibus et disputantibus quia non est rectus Deus, et non recte judicat Deus; ut aliquando ipsi se corrigant, et rectum cor ad illius rectitudinem ducant; et adhaerentes ei, directi ad rectum, non jam vituperent, sed placeat rectis rectus: quia, «Quam bonus Deus Israel,» sed «rectis corde» (Psal. LXXII, 1). Ergo cum videret iste qui cantat, iste ipse nos ipsi, id est corpus Christi, membra Christi; cum videret quanta praestiterit Deus generi humano, cui antea aut nullus, aut falsus, aut non tam magnus videbatur Deus, in operibus ejus eum videns; «Domine Deus meus,» inquit, «magnificatus es nimis:» id est, qui nondum te intelligebam, intelligo te magnum. Magnus semper, etiam occultus; sed mihi tunc magnus, quando apparuisti. Magnificatus es ergo ex me: quo modo «Mirificata est scientia tua ex me;» mira enim facta est ex me. Ego illam miror conversus ad illam; illa autem etsi non convertar, etsi post conversionem avertar, integra permanet. Sed ego jam magnus factus in ea, et ex deminuto factus integer in ea, miror quod non noveram; non quod modo magnum factum est ex quo didici, sed quia magnus factus sum ex quo didici. Audi jam et ubi videtur magnificatus Deus nimis, semper magnus; magnificatus enim nimis in operibus suis ad nos.

4. «Confessionem et decorem induisti.» Ante decorem confessionem posuit, decus in pulchritudine. Quaeris pulchritudinem; bonam rem quaeris. Sed quare quaeris pulchritudinem, o anima? Ut amet te sponsus tuus; etenim displices ei foeda. Ille enim qualis est? «Speciosus forma prae filiis hominum.» Osculari vis foeda pulchrum; sed non attendis quia tu iniquitatibus plena es. «Diffusa est» autem «gratia in labiis tuis.» Sic enim de illo dictum est: «Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea adolescentulae dilexerunt te» (Psal. XLIV, 3). Est ergo quidam formosus, est quidam pulcher «prae filiis hominum;» etsi filius hominis, tamen «prae filiis hominum.» Huic tu placere vis, o anima humana, o una in multis? Audiamus Ecclesiam; quia erat illis anima una et cor unum in Deum (Act. IV, 32): hanc alloquitur Psalmus. Vis ei placere? Non potes, quamdiu deformis es: quid facies ut pulchra sis? Prius tibi displiceat deformitas tua, et tunc ab illo ipso cui vis placere pulchra, mereberis pulchritudinem. Ipse enim erit reformator tuus, qui fuit formator tuus. Ergo prius attende quae sis, ne audeas ire foeda in pulchri oscula. Et quid intuens, inquis, me videbo? Posuit tibi speculum Scripturam suam; legitur tibi: «Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt» (Matth. V, 8). Speculum in hac lectione propositum est: vide si hoc es quod dixit; si nondum es, geme ut sis. Renuntiabit tibi speculum faciem tuam: sicut speculum non senties adulatorem, sic nec te palpes. Hoc tibi ostendit nitor ille quod es: vide quod es; et si tibi displicet, quaere ut non sis. Si enim cum foeda sis, tibi ipsi adhuc displices, pulchro jam places. Quid ergo? Quoniam displicet tibi foeditas tua, incipis ei in confessione; sicut alibi dicitur: «Incipite Domino in confessione» (Psal. CXLVI, 7). Primo accusa foeditatem tuam: foeditas enim animae de peccatis, de iniquitatibus. Accusando foeditatem tuam incipe confiteri, a confessione incipis decorari: quo decorante, nisi specioso forma prae filiis hominum?

5. Ut autem et decoram faceret, audeo dicere, amavit et foedam. Quid est, amavit et foedam? «Etenim Christus pro impiis mortuus est» (Rom. V, 6). Quam vitam tibi servat justificato, qui suam mortem donavit et impio? Ecce pulcher ille et «speciosus forma prae filiis hominum,» quia justissimus prae filiis hominum, quoniam veniebat ad foedam, ut faceret pulchram, (dicam et hoc, quia in Scripturis invenio) foedus factus est. Non me in hoc audiatis, ne in hoc verbum temere lapsus sim. Sicut enim dixeram, Amavit et foedam; non autem quasi congruenter dixeram quibusdam illum amantibus, nisi mihi testis procederet; et dixi quod dixit Apostolus: vis nosse quod amarit et foedam? «Christus pro impiis mortuus est:» sic et modo quod dixi, Ut veniret ad foedam, foedus factus est, deformis factus est, quomodo probabo; quando jam mihi praedixit divinum eloquium, «Speciosus forma prae filiis hominum?» Sed in ipso divino eloquio rursus habeo, «Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem» (Isai. LIII, 2). «Speciosus forma prae filiis hominum: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem.» Non dixit, Non vidimus, et ideo nesciebamus utrum haberet speciem vel decorem: ecce «vidimus, et non habebat speciem, neque decorem.» Ubi ergo illum vidit qui dixit, «Speciosus forma prae filiis hominum?» et ubi illum vidit qui dixit, «Non habebat speciem, neque decorem?» Audi ubi eum vidit qui dixit, «Speciosus forma prae hominum. Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.» Merito «prae filiis hominum,» quia aequalis Deo: ecce accepi et agnovi ubi eum viderit qui dixit, «Speciosus forma prae filiis hominum.» Respondit enim nobis, Ubi viderim, quaeris? «In forma Dei.» Et unde vidisti in forma Dei? quomodo vidisti in forma Dei? Quia «invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur» (Rom. I, 20). Bene, optime; accepi, agnovi et quem videris, et qualem videris, et ubi videris, et unde videris. Quem vidisti? Sponsum nostrum. Qualem vidisti? Speciosum «forma prae filiis hominum.» Ubi vidisti? «Cum in forma Dei esset.» Unde vidisti? «Per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.» Videamus et de isto quid dicat alius propheta, sed non alius spiritus; non enim discordant inter se. Exhibuit nobis ille speciosum forma prae filiis hominum, exhibeat et iste quod ait, «Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem.» Unus apostolus Paulus prophetam utrumque conjungit; unum capitulum Pauli utrique prophetae perhibet testimonium. Ibi habeo speciosum forma prae filiis hominum: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.» Ibi dixit, quod vidit et alius, non habentem speciem neque decorem: quia «semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis» (Philipp. II, 6-8). Merito viderunt eum, et non habebat speciem neque decorem. Merito ante crucem agitabant caput: Hiccine est totus Filius Dei? «Si Filius Dei est, descendat de cruce» (Matth. XXVII, 40). Sed non habebat speciem neque decorem. Etiam sic, o quibus displicet, quia non habebat speciem neque decorem! O agitantes caput ante crucem, et non figentes caput in capite quod pendebat in cruce! Merito nutat insultantium caput, donec sit eorum caput ille ipse cui insultabatur. Ecce resumit decorem, et magnum decorem. Ecce quod dicis tu, minus est quam quod fecit. Dicis tu, «Si Filius Dei est, descendat de cruce:» ecce de cruce non descendit, sed de sepulcro resurrexit.

6. Ergo, anima, decora esse non potes, nisi confessa fueris foeditatem ei qui semper pulcher, et propter te ad tempus non pulcher; et sic ad tempus non pulcher in forma servi, ut nunquam defecerit a pulchritudine quae est in forma Dei. Ergo tu, Ecclesia, habes decorem: dicitur et tibi in Canticis canticorum, «O decora inter mulieres» (Cant. V, 9). Dicitur de te: «Quae est ista quae ascendit dealbata» (Id. VIII, 5, sec. LXX)? Quid est, «dealbata?» Illuminata: non dealbata, sicut fucata, quemadmodum se dealbant feminae quae volunt videri quod non sunt: non dealbata, sicut paries dealbatus; destruetur enim, sicut dicit Apostolus, paries dealbatus (Act. XXIII, 3), hypocrisis et simulatio. Paries dealbatus, foris tectorium, intus lutum. Non ergo illa sic dealbata; sed dealbata, illuminata, quia non per se alba. «Prius,» inquit, «fui blasphemus» (I Tim. 1, 13); et item, «Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri» (Ephes. II, 3). Accedit gratia illuminans et dealbans: primo nigra fuisti, sed facta es alba ex gratia illius. «Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino.» Dicitur ergo et de te, «Quae est ista quae ascendit dealbata?» Jam mirabilis, jam vix contemplabilis. Admirantis est enim dicere, «Quae est ista quae ascendit dealbata,» tam pulchra, tam luminosa, tam sine macula et ruga (Id. V, 8, 27)? Nonne ista est quae jacebat in coeno iniquitatum? nonne ista est quae jacebat in fornicatione idolorum? nonne ista est quae immunda erat in omni cupiditate desiderioque carnali? «Quae est» ergo «ista quae ascendit dealbata?» Attende quis sit ille qui pro ea factus est non habens speciem neque decorem, et intelligis hujus claritatis honorem. Si miraris illius humilitatem propter hanc, noli jam mirari hujus celsitudinem propter illum. Quantae felicitatis est ista dealbata, ut et cum esset nigra, pulchrum ad se deponeret, qui pro impiis moreretur? Ergo induit se Dominus Deus noster confessionem et decorem, induit se Ecclesiam: ipsa enim Ecclesia confessio et decor. Ante confessio, postea decor; confessio peccatorum, decor recte factorum: «Confessionem et decorem induisti.»

7. [«vers. 2.] Circumamictus lucem, sicut vestimentum.» Ipsa est vestis ejus, de qua jam dixi: «Non habens maculam, neque rugam.» Lux vocatur; et hoc jam dixi: «Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino.» Non ergo in vobis; nam tenebrae in vobis, lux autem in Domino. Ergo, «Circumamictus lucem, velut vestimentum. Extendit coelum sicut pellem.» Quomodo fecerit hoc, ut indueret se sicut vestimentum lucem Ecclesiam, enumerare vult figuratis quibusdam sacramentis: quomodo lux facta sit Ecclesia, quomodo facta sit sine macula et ruga, quomodo facta sit candida, dealbata, fulgens in vestitu sponsi sui inhaerens illi, quomodo facta sit, audiamus. «Extendit coelum sicut pellem.» Et hoc quidem video. Quis enim extendit hoc coelum, quod nostris carnalibus oculis intuemur, nisi Deus? Et, «Extendit sicut pellem,» ad facilitatem redegit, si ad litteram accipias. Etenim cum videris istam fabricam magnam, quia quisquis hominum unam vel parvam cameram extenderit, magno molimine, magno labore et difficultate ac diuturna operatione id facit; ne hujusmodi laborem in Dei operibus infirmitas suspicaretur humana, attulit quamdam facilitatem pro tua capacitate, ut sic quodammodo incipias credere facile operantem Deum, et non putare sic eum extendisse coelum, sicut tu tectum domus tuae; sed quam tibi facile est extendere unam pellem, tam facile illi fuisse extendere tam magnum coelum. Mira facilitas, et tamen adhuc Spiritus tibi tardo loquitur. Tibi, inquam, adhuc tardo loquitur Spiritus. Nam nec sic extendit Deus coelum, sicut et tu pellem. Si enim sic extendit, ecce ante te pellis vel rugosa, vel plicata ponitur; dic ut extendatur, dicto tuo extende pellem. Non possum, inquis. Ergo et in extendenda pelle multum longe es a facilitate Dei. «Ipse» enim «dixit, et facta sunt» (Psal. CXLVIII, 5). Dixit, «Fiat firmamentum inter aquam et aquam; et sic factum est» (Gen. I, 6). Tamen propter facilitatem significandam, secundum sensum tuum acceperis aliquid interim ad litteram.

8. Figurate autem si aliquid tectum retegi volumus, et pulsare ad clausum, invenimus extendisse Deum coelum sicut pellem, ut intelligamus coelum sanctam Scripturam. Hanc auctoritatem primo posuit Deus in Ecclesia sua; inde coepit exsequi caetera: posuit enim coelum, et extendit sicut pellem, et non frustra sicut pellem. Primo istam famam praedicantium extendit sicut pellem: pellis mortalitatem significat: propterea et illi duo homines primi parentes nostri, auctores peccati generis humani, Adam et Eva, cum in paradiso, contempto Dei praecepto, ad suggestionem suasionemque serpentis transgressi essent quod jusserat Deus, facti mortales dimissi sunt de paradiso; ut autem significaretur ipsa mortalitas eorum, induti sunt tunicis pelliceis; de pellibus enim tunicas factas acceperunt (Id. III): pelles autem detrahi non solent, nisi animalibus mortuis: ergo pellium nomine mortalitas illa figurata est. Quid ergo, hic si divina Scriptura significatur pellis nomine, quomodo Deus de pelle fecit coelum, et «extendit coelum sicut pellem?» Quia per quos nobis Scriptura praedicata est, mortales fuerunt. Illud quidem Verbum Dei semper idem, semper incommutabile atque indeficiens. Ecce, «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Numquid erat, et modo non est? Et est, et semper erit. Si ergo est Verbum Dei Deus apud Deum, lege si potes. Sed quid dicis? quia sursum est, et ideo legere non potes? Ubique est Verbum Dei; pertendit a fine usque ad finem fortiter, et attingit omnia propter suam munditiam (Sap. VIII, 1; et VII, 24). «In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est» (Joan. I, 1, 10): et cum venit, hic erat. Venit enim in carne, nunquam absens divinitate. Quare ergo legere non poteras? «Quia in sapientia Dei non congnovit mundus per sapientiam Deum,» ibi constitutus in sapientia Dei; omnia enim ibi, et, ipsa subtracta, nulla sunt; ibi constitutus non poteras cognoscere per sapientiam Deum: ergo necessarium erat quod sequitur, «Placuit» «Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes» (I Cor. I, 21). Si per stultitiam praedicationis salvi futuri erant credentes, elegit Deus quaedam mortalia, elegit homines mortales et morituros; adhibita lingua mortali exhibuit sonos mortales, adhibita dispensatione mortalium adhibuit instrumenta mortalia, et in eo tibi factum est coelum, ut in re mortali cognosceres Verbum immortale, et fieres tu quoque ejusdem Verbim participatione immortalis. Vixit Moyses, et mortuus est: ait enim illi Deus, «Ascende in montem, et morere» (Deut. XXXII, 49). Mortuus est Jeremias, et tot Prophetae mortui sunt; et mortuorum dicta, quia non eorum, sed per eos illius erant, qui «extendit coelum, sicut pellem,» manent usque ad posteritatem nostram. Ecce Apostolus solutus de hac vita, qui dixit, dissolvi et esse cum Christo, multo magis esse optimum (Philipp. I, 23), vivit nunc cum Christo, sicut illi Prophetae omnes vivunt cum Christo: sed per quid nobis dispensavit id quod legimus? Per id quod moriturum erat, per os, per linguam, dentes, manus. Omnia ista quibus operatus est Apostolus totum quod legimus, corporis officia sunt, sed jubente anima cui jubebat Deus: propterea extentum est coelum sicut pellis. Nos sub coelo, tanquam sub pelle divinarum Scripturarum legimus modo, cum tenditur. Etenim postea «coelum plicabitur ut liber» (Isai. XXXIV, 4). Non frustra, fratres, hic ut pellis, ibi ut liber; figuratum ibi quiddam nobis est. Quod ad divinam Scripturam attinet, extenditur sermo mortuorum: ergo ideo tenditur sicut pellis; et multo magis tenditur, quia illi mortui sunt. Nam post mortem plus innotuerunt Prophetae et Apostoli; non erant tam noti cum viverent: Prophetas vivos sola Judaea habuit, mortuos omnes gentes. Cum enim viverent, nondum erat extenta pellis, nondum erat extentum coelum, ut tegeret orbem terrarum. «Extendit» ergo «coelum sicut pellem.»

9. [«vers. 3.] Qui protegit» «in aquis superiora ejus.» Et hoc legimus, et ad litteram bene intelligitur. Quando enim jussit ut fieret firmamentum inter aquas et aquas, factum est, ut sint aquae inferiores quae perfundunt terras, et sint aquae superiores remotae ab aspectibus, tamen fidei commendatae. «Et aquae,» inquit, «quae super coelos sunt, laudent nomen Domini: quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt» (Psal. CXLVIII, 4, 5). Ergo explicatus est sensus ad litteram; «protegit» enim «in aquis superiora ejus.» Quid ad figuram? Quoniam in figura accepimus pellem Scripturam sanctam, et auctoritatem divini verbi dispensatam nobis per mortales, quibus mortuis ejusdem dispensationis fama extenditur; secundum hoc, quomodo «protegit in aquis superiora ejus?» Cujus superiora? Coeli. Et quid coelum? Sancta Scriptura. Quae sunt superiora sanctae Scripturae? quid invenimus in Scripturis sanctis superius? Paulum interroga: «Supereminentiorem,» inquit, «viam vobis demonstro» (I Cor. XII, 31). Quam dicit supereminentiorem viam? «Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramendum sonans, aut cymbalum tinniens» (I Cor. XIII, 1). Si ergo nihil supereminentius in Scriptura sancta inveniri potest quam charitas; superiora coeli quomodo in aquis proteguntur, si superiora Scripturae praecepta charitatis sunt? Audi quemadmodum: «Charitas,» inquit, «Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» (Rom. V, 5). Jam nomine diffusionis intellige aquas in charitate Spiritus sancti. Hae sunt aquae, de quibus dicitur in quadam Scriptura: «Et in plateis tuis discurrant aquae tuae; nemo alienus communicet tibi» (Prov. V, 16 et 17). Alieni enim omnes a via veritatis, sive Pagani, sive Judaei, sive haeretici, et mali quique christiani, habere multa dona possunt, charitatem non possunt. Hoc ipsum quare donum est? ut non loquamur de donis aliis foris, quae dona habent omnes homines, quia facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45): dona Dei sunt, et non tantum bonis et malis communia, sed etiam bestiis et pecoribus. Ipsum esse, vivere, videre, sentire, audire, et caeteris fungi sensuum muneribus, dona Dei sunt: sed videte cum qualibus et quam multis communia, et cum eis quos nolis imitari. Ipsum ingenium acutum habent et pessimi homines, solertem artium industriam habent et turpissimi scenici, divitias habent et latrones, conjugia, filios, multi mali habent. Pulchra dona Dei omnia, nemo negat; sed vide cum quibus communia. Respice ad munera ipsius Ecclesiae. Munus Sacramentorum in Baptismo, in Eucharistia, in caeteris sanctis Sacramentis, quale munus est? Hoc munus adeptus est et Simon magus (Act. VIII, 13). Prophetia quale munus est? Prophetavit et Saül malus rex, et tunc prophetavit, cum David sanctum persequeretur. Intendite: non dixi, cum persecutus fuisset. Fortassis enim eum persecutus poenitentiam gessit, et dignus fuit spiritu prophetandi. Non persecutus, neque persecuturus, sed persequens prophetavit. Misit ad comprehendendum David ministros suos: David vero eo tempore inter prophetas erat, ubi erat et sanctus Samuel; impleti sunt spiritu prophetiae qui missi sunt, et prophetaverunt. Sed forte bono illi animo venerant, vel ob necessitatem officii sui, vel non facturi quod jussum est. Misit et alios: hoc et in eis factum est; et eorum hoc modo animum interpretemur. Cum illi tardarent, venit ipse furens, anhelans caedem, sanguinem sitiens innocentis sancti, cui etiam ingratus erat; et ipse impletus est spiritu prophetandi, et prophetavit (I Reg. XIX, 18-24). Non ergo se jactent qui forte sine charitate habuerint hoc munus Dei sanctum, sicut sanctum baptismum; sed videant qualem rationem habituri sunt cum Deo, qui sanctis non sancte utuntur. Ex his erunt qui dicturi sunt: «In nomine tuo prophetavimus.» Non illis dicetur, Mentimini; sed dicetur, «Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem» (Matth. VII, 22, 23). Quia «si habeam omnem prophetiam, charitatem autem non habeam, nihil sum» (I Cor. XIII, 2). Prophetavit et Saül, sed operabatur iniquitatem. Quis autem operatur iniquitatem, nisi qui non habuerit charitatem? Plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10). Ergo «protegit in aquis superiora ejus,» quid dixit? In omnibus Scripturis supereminentissimam viam, supereminentissimum locum charitas obtinet; non ad eam aspirant nisi boni, hanc nobiscum non communicant mali: possunt communicare Baptismum, possunt communicare caetera Sacramenta, possunt communicare orationem, possunt communicare istos parietes, et istam conjunctionem; charitatem nobiscum non communicant. Ipse est enim fons proprius bonorum, proprius sanctorum, de quo dicitur: «Nemo alienus communicet tibi.» Qui sunt alieni? Omnes qui audiunt, «Non novi vos.» Si enim non cognoscuntur, utique alieni sunt, quibus dicitur, «Non novi vos.» Supereminens ergo via charitatis tenet eos qui proprie pertinent ad regnum coelorum. Ergo praeceptum charitatis super coelos, super omnes libros: ei enim subduntur libri, ei militat omnis lingua sanctorum, et omnis motus dispensatorum Dei, et animi et corporis. Supereminens est ergo via, et merito protegit in aquis superiora coeli; quia nihil invenis eminentius charitate in divinis Libris.

10. Sed adhuc evidentius audi quid aqua sit. Diximus enim quod charitas Dei diffusa sit in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis: diximus etiam, «In plateis discurrant aquae tuae.» Et ait mihi aliquis, Non ibi expresse dictum est, utrum charitatem intelligere debeam: quid si alius aliud aliquid intelligat? Tantum memento quod ait Apostolus, «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris.» Unde? «Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.» Audi jam Dominum magistrum Apostolorum: «Si quis sitit, veniat, et bibat.» Dicat adhuc: «Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus.» Quid est hoc? Exponat Evangelista: «Hoc autem dicebat,» inquit, «de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.» Ergo, fratres, si propterea Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nodum erat glorificatus; glorificato eo et ascendente in coelos, missus est Spiritus sanctus (Joan. VII, 37-39), et charitate impleti sunt Apostoli, diffusa in cordibus eorum per Spiritum sanctum, qui datus est eis; quia superiora coeli aquis proteguntur. Et bene, quia Dominus in coelos ascendit, ut superior esset coelis, et inde mitteret charitatem. Non enim sic Deus protegit, ut quasi sustentetur ab eo quem protegit: sublevat quem protegit, non onerat. Ita ergo coelum aquis protegit, ut magis illud divino Spiritu sublevetur. Quod sublevat, sursum est; quod sublevatur, infra est: illud suspendit, hoc pendet. Si ergo illud suspendit, hoc pendet; audi quia hoc coelum Scripturarum ex charitate pendet. Duo sunt nempe illa notissima praecepta dilectionis: «In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Qui protegit in aquis superiora ejus.»

11. «Qui ponit nubes ascensum ejus.» Accipitur et hoc bene ad litteram. Dominus visibiliter ascendit in coelum. Quomodo positae sunt nubes ascensus coeli? «Haec cum dixisset, nubes suscepit eum» (Act. I, 9). Habes item de resurrectione nostra praedictum: «Et mortui», inquit,» in Christo, resurgent primi; deinde et nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, atque ita semper cum Domino erimus» (I Thess. IV, 15, 16). Habes nubes ascensum coeli: ostendam et nubes ascensum coeli hujus, id est divinarum Scripturarum. Quid est hoc, fratres? Utinam me Dominus Deus meus inter illas qualescumque nubes numerare dignetur; viderit quam nebulosa nubes sim: omnes tamen praedicatores verbi veritatis nubes accipite. Quicumque ergo infirmi non possunt ascendere in hoc coelum, id est ad intellectum Scripturarum, per nubes ascendant. Forte enim et modo fit vobis; si aliquid agimus, si labor sudorque noster non est infructuosus, ascenditis in coelum Scripturarum divinarum, hoc est in intellectum earum per praedicationem nostram. Quam altum erat coelum in psalmo isto! Nemo enim vestrum videbat quid esset in figura: «Extendit coelum sicut pellem, qui protegit in aquis superiora ejus.» Hoc ipsum quod dictum est, «Qui ponit nubes ascensum ejus;» ecce jam intellectum est, quantum Dominus donavit, praedicantibus nobis; non enim nubes de suo munere pluunt. Vos intelligendo ascendite, in intellectu ipso fructificate; ne sitis qualis illa vinea, de qua dicitur apud prophetam: «Mandabo nubibus meis ne pluant super eam.» Accusabatur enim quaedam vinea, quod pro uva spinas dederat, non reddiderat dignam gratiam dulci pluviae. Qui enim bona audit, et mala operatur, dulci pluvia compluitur, et spinas generat. Non est ut suspicemur, fratres, de aliqua terrena et ista visibili vinea Dominum locutum. Namque ibi ne sub obscuritate sermonis lateret excusatio iniquitatis, ipse Dominus per ipsum prophetam exposuit cui vineae loqueretur, et de qua vinea ista diceret: «Vinea,» inquit, «Domini Sabaoth, domus Israel est.» Quid vagantur, o iniqui, corda vestra per montes et colles vinitorum? Novi, inquit, de qua vinea loquar, novi ubi quaerebam uvam, et inveni spinas; sine causa aliud atque aliud suspicamini et opinamini, nolentes intelligere ut bene agatis. Nam et hoc scriptum est: «Noluit intelligere ut bene ageret» (Psal. XXXV, 4). Tollite omnes suspiciones vestras de medio: «Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est; et homo Juda, novellum dilectum» (Isai. V, 1-7). Dilectum, cum plantatum est; damnatum, cum spinas creavit. Ergo, fratres, forte vinea fuit domus Israel, et nos non sumus vinea? Cum timore audiamus quod Judaeis dictum videmus. Videte quemadmodum Apostolus terreat ramos insertos de ramis fractis, et in ramis fractis commendet timendam severitatem, in ramis insertis commendet amandam bonitatem (Rom. XI, 20-22). Noli esse infructuosus in bonitate, ne sterilis sentias severitatem. Sed non sum vitis, dicis mihi. Ubi est Domini vox: «Ego sum vitis, vos estis sarmenta; Pater meus agricola» (Joan. XV, 1, 5)? Ubi vox Apostoli: «Quis plantat vineam, et de fructu ejus non percipit» (I Cor. IX, 7)? Vinea ergo es, o Ecclesia, et habes agricolam Deum. Nemo agricola homo compluit vineam suam. Fratres ergo dilectissimi, viscera Ecclesiae, pignora Ecclesiae, filii matris coelestis, audite, cum tempus est. Minatus est Deus illi vineae atrocissima comminatione: «Mandabo nubibus meis,» inquit, «ne piuant super eam.» Et factum est: venerunt Apostoli ad Judaeos, respuerunt eos; et dixerunt illis, «Ad vos missi eramus, sed quia repulistis verbum Dei, imus ad Gentes» (Act. XIII, 46). Videtis quomodo in eodem Spiritu Dei, illo jubente intrinsecus qui habitat in cordibus suorum, mandatum sit nubibus Dei ne compluerent vineam, quae cum exspectaretur ut faceret uvam, fecit spinas. Ideo et nubes fecit ascensum ejus, et coelum tetendit sicut pellem. Non est quod queramini: auctoritas Scripturarum extenta est super orbem terrarum, nubes non desunt, praedicatur verbum veritatis, exponuntur omnia quae obscura sunt, ut corda vestra per nubes ascendant. Videte quomodo credatis, videte quid suscipiatis: post praedicatorem veniet judex, post dispensatorem veniet exactor. «Qui ponit nubes ascensum ejus.»

12. «Qui ambulat super pennas ventorum.» Hoc jam periculosum est accipere ad litteram. Aut quae sunt pennae ventorum? aut vero quomodo in pictura, facturi nobis sumus ventos volantes, et alas habentes? Ventus non est, fratres, nisi quem sentimus, motus quidam et quasi fluctus aeris, impellens quod potest pro viribus. Quae pennae ventorum sunt? Sed et quae alae Dei? Et tamen dictum est: «Sub umbra alarum tuarum sperabunt» (Psal. XXXV, 8). Conemur ergo et hoc accipere ad litteram, veluti proprie factum in creatura ista. Velocitatem verbi fortasse commendat Scriptura; de qua velocitate jampridem in alio psalmo locuti sumus, ubi scriptum est: «Usque in velocitatem currit verbum ejus» (Psal. CXLVII, 15). Quia nihil ventis velocius norunt homines. Quomodo illa facilitas commendabatur in pelle; nihil enim facilius ab homine quam pellis extenditur: sic et hic insinuans Deum vel Verbum ejus ubique praesentem, velocitate motus nihil deserere, quia tu non noveras aliquid vento velocius, «Ambulat,» inquit, «super pennas ventorum,» id est, velocitas ejus superat velocitatem ventorum: ut per pennas ventorum intelligas velocitatem ventorum, et verbum Dei intelligas velocius omnibus ventis. Et sic in prima facie considerationis: pulsemus ad aliquid interius, et figurate aliquid nobis indicent istae litterae.

13. Ventos quidem intelligimus in figura non absurde animas: non quia ventus est anima, sed quia invisibilis est ventus, quamvis res corporea, corpora impellens, tamen quia humani oculi aciem fugit; est autem anima invisibilis, propterea bene intelligimus animas ventos. Inde est quod et Deus insufflasse dicitur spiritum vitae formato homini; «et factus est homo in animam viventem» (Gen. II, 7). Ergo venti, animae in allegoria non absurde accipiuntur. Videte autem ne putetis nominata allegoria, pantomimi aliquid me dixisse. Nam quaedam verba, quoniam verba sunt, et ex lingua procedunt, communia nobis sunt etiam cum rebus ludicris, et non honestis: tamen locum suum habent verba ista in Ecclesia, et locum suum in scena. Non enim ego dixi quod Apostolus non dixit, cum de duobus filiis Abrahae diceret: «Quae sunt,» inquit, «in allegoria» (Galat. IV, 24). Allegoria dicitur, cum aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud in intellectu significare. Quomodo dicitur agnus Christus (Joan. I, 29): numquid pecus? Leo Christus (Apoc. V, 5): numquid bestia? Petra Christus (I Cor. X, 4): numquid duritia? Mons Christus (Dan. II, 35): numquid tumor terrae? Et sic multa aliud videntur sonare, aliud significare; et vocatur allegoria. Nam qui putat me de theatro dixisse allegoriam, putet et Dominum de amphitheatro dixisse parabolam. Videtis quid faciat civitas ubi abundant spectacula: in agro securius loquerer; quid sit enim allegoria, non ibi forte didicissent homines, nisi in Scripturis Dei. Ergo quod dicimus allegoriam figuram esse, sacramentum figuratum allegoria est. Et quid hic accipimus, «Ascendit super pennas ventorum?» Diximus, bene accipi figurate ventos animas. Pennae ventorum, pennae animarum quae sunt, nisi a quibus sursum attolluntur? Pennae ergo animarum virtutes, bona opera, recte facta. In duabus alis habent omnes pennas; omnia enim praecepta in duobus praeceptis sunt. Quisquis dilexerit Deum et proximum, animam habet pennatam, liberis alis, sancto amore volantem ad Dominum. Quicumque implicatur amore carnali, viscum habet in pennis. Nam si anima non habet alas et pennas, unde ille gemens in tribulationibus dicit: «Quis dabit mihi pennas, sicut columbae?» Et sequitur:» Et volabo, et requiescam» (Psal. LIV, 7). Item alio loco: «Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades; si accepero pennas meas sicut columba, et volabo in extrema maris.» Tanquam diceret: Sic possum fugere a facie irae tuae, si accepero pennas ut columba, et volavero in extrema maris. In extrema maris volare, est spem jam praetendere in finem saeculi, quomodo ille qui ait: «Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima» (Psal. LXXII, 16, 17). Et quomodo venit in extrema maris, etiam acceptis pennis? «Etenim illuc,» inquit, «manus tua deducet me, et perducet me dextera tua» (Psal. CXXXVIII, 7-10). Nam et cum pennis meis casura sum, nisi tu deducas. Ergo alas habent bonas et liberas, et nullo visco obligatas, animae bene operantes praecepta Dei, habentes charitatem de conscientia pura et fide non ficta (I Tim. I, 5). Sed quantumvis sint praeditae virtutibus charitatis, quid ad illam dilectionem Dei, qua sunt dilectae, etiam cum visco essent implicatae? Major ergo in nos dilectio Dei, quam nostra in illum. Nostra dilectio pennae nostrae sunt, sed ille «ambulat» et «super pennas ventorum.»

14. Jam dicebat quibusdam Apostolus: «Flecto genua mea pro vobis ad Patrem, ut det vobis secundum interiorem hominem habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati.» Jam dat illis charitatem, jam dat illis alas et pennas. «Ut possitis,» inquit, «comprehendere quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum.» Fortassis crucem Domini significat. Erat enim latitudo, in qua porrectae sunt manus; longitudo a terra surgens, in qua erat corpus infixum; altitudo, ab illo devexo ligno sursum quod eminet; profundum, ubi fixa erat crux, et ibi omnis spes vitae nostrae. Latitudo enim est in bonis operibus, longitudo in perseverando usque in finem, altitudo propter Sursum cor, ut omnia bona opera nostra, in quibus perseveramus usque in finem, habentes latitudinem qua bene operamur, et longitudinem qua perseveramus usque in finem, non faciamus nisi spe coelestium praemiorum. Ipsa est enim altitudo, non hic quaerere mercedem, sed sursum; ne dicatur nobis: «Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam» (Matth. VI, 2). Profundum autem quod dixi, ubi fixa erat pars crucis, et non videbatur; inde surgebant quae videbantur. Quid est quod occultum est, et non publicum in Ecclesia? Sacramentum Baptismi, sacramentum Eucharistiae. Opera enim nostra bona vident et Pagani, Sacramenta vero occultantur illis: sed ab his quae non vident, surgunt illa quae vident; sicut a profundo crucis quod in terra figitur, surgit tota crux quae apparet et cernitur. Et quid postea? Cum hoc dixisset Apostolus, adjecit, «Scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi» (Ephes. III, 14-19); cum jam dictum fuisset, «In charitate radicati et fundati.» Amatis enim Christum, et ideo in cruce operamini. Sed numquid amatis quantum vos ille amavit? Amando autem quantumcumque amatis, volatis ad ipsum, ut cognoscatis quemadmodum ipse vos amaverit; hoc est, ut sciatis supereminentiam charitatis Christi. Amatis enim vos quantum potestis, et volatis quantum potestis: sed ille ambulat et super pennas ventorum. «Qui ambulat super pennas ventorum.»

15. [«vers. 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem.» Et hoc, quamvis non videamus apparitionem Angelorum; abscondita est enim ab oculis nostris, et est in quadam republica magna imperatoris Dei, tamen esse Angelos novimus ex fide, et multis apparuisse scriptum legimus, et tenemus, nec inde dubitare fas nobis est. Spiritus autem Angeli sunt; et cum spiritus sunt, non sunt angeli; cum mittuntur, fiunt angeli. Angelus enim officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen hujus naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est; ex eo quod agit, angelus est. Vide illud in homine. Nomen naturae homo, officii miles: nomen naturae vir, officii praeco; homo enim fit praeco, id est, qui homo erat fit praeco; non qui erat praeco fit homo. Sic ergo qui erant jam spiritus conditi a creatore Deo, facit eos angelos, mittendo eos nuntiare quod jusserit; et ignem flagrantem facit ministros suos. Legimus apparuisse ignem in rubo (Exod. III, 2), legimus etiam missum ignem desuper, et implesse quod praeceptum est. Ministravit ergo, cum impleret: cum esset, in natura sua erat; cum egit quod jussum est, ministerium implevit. Sic secundum litteram in creatura.

16. Quid est autem in Ecclesia figurate? Quomodo accipimus, «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem?» Spiritus spirituales dicit. Bene facit angelos suos spirituales, id est nuntios verbi sui. «Spiritualis enim omnia judicat; ipse autem a nemine dijudicatur» (I Cor. II, 15). Vide spiritualem factum angelum Dei. «Non potui,» inquit, «vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus» (Id. III, 1). De spirituali quadam affectione missus est ad carnales, tanquam angelus de coelo ad terram. Quomodo dicit, «et ministros suos ignem flagrantem,» nisi quomodo dicit, «Spiritu ferventes» (Rom. XII, 11)? Sic enim fervens spiritu, ignis ardens est omnis minister Dei. Nonne ardebat Stephanus? Quo igne ardebat? et quis ille ignis erat, quando lapidabatur, et pro eis a quibus lapidabatur rogabat (Act. VII, 59)? Cum audis, Ignis est minister Dei; incensurum illum putas? Incendat licet, sed fenum tuum; id est, carnalia omnia desideria tua urat minister Dei, praedicans verbum Dei. Audi illum: «Sic nos existimet homo, quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei» (I Cor. IV, 1). Quomodo autem ardebat, cum diceret: «Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est» (II Cor. VI, 11)? Ardebat et flagrabat charitate, et ibat in eos, ut incenderet. Hunc ignem se missurum Dominus in terram dicebat, cum ait: «Ignem veni mittere in terram» (Luc. XII, 49). Quomodo gladium (Matth. X, 34), sic ignem. Gladius dividit affectum carnalem, ignis absumit. Totum in verbo Dei intellige, totum in spiritu Dei cognosce. Incipe fervere charitate per verbum quod audis, et vide quid in te fecerit ignis minister Dei. «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem.»

17. [«vers. 5.] Fundavit terram super firmitatem ejus; non inclinabitur in saeculum saeculi.» De terra ista hoc accipere, nescio utrum habeat ullum exitum, utrum recte dicatur, «Non inclinabitur in saeculum saeculi;» de qua dictum est, «Coelum et terra transient» (Id. XXIV, 35). Laboratur hic, si ad litteram quaeras accipere. Nam quod ait, «Fundavit terram super firmitatem ejus;» fortasse quaedam est firmitas occulta nobis, quae continet terram, et hoc dixit, «Fundavit.» Super quid? Super firmitatem ipsius terrae, quam ei supposuit, ut contineretur, quae latet forte oculos tuos. Sint ista occulta in creatura, non de obscuritate creaturae Creator latebit: quae possumus videamus, ex his quae videmus' illum laudemus et amemus. Convertamus nos ad quaerendum aliquid hic in figura positum. «Fundavit terram,» intelligo Ecclesiam. «Domini est terra et plenitudo ejus» (Psal. XXIII, 1); intelligo Ecclesiam terram. Ipsa est terra sitiens, ipsa est quae dicit in Psalmis; una enim dicit ex omnibus: «Anima mea sicut terra sine aqua tibi» (Psal. CXLII, 6). Quid est, «sine aqua?» Sitiens. Sic sitit anima mea ad te, tanquam terra sine aqua: nisi enim sitiat, non recte irrigabitur. Animae ebriae pluvia diluvium est; sitiat oportet: «Beati» enim «qui esuriunt et sitiunt justitiam» (Matth. V, 6): et dicat, «Anima mea tanquam terra sine aqua tibi;» quia dicit alibi, «Sitivit anima mea in Deum vivum» (Psal. XLI, 3). Terram ergo intelligo Ecclesiam. Quae est firmitas ejus super quam fundata est, nisi fundamentum ejus? an incongrue intelligimus firmitatem super quam fundata est terra, fundamentum ubi constituta est Ecclesia? Quod est illud fundamentum? «Fundamentum,» inquit, «nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus» (I Cor. III, 11). Ibi ergo firmati sumus. Merito quia ibi firmati, non inclinabimur in saeculum saeculi; nihil enim firmius isto fundamento. Infirmus tu eras, sed firmum fundamentum te portat. In te firmus esse non poteras; firmus eris semper, si ab illo firmo fundamento non recedas. «Non inclinabitur in saeculum saeculi.» Ipsa est praedestinata columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15).

18. [«vers.» 6-17.] «Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius: super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrus tui formidabunt. Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram. Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae. Potabunt omnes bestiae agri, suscipient onagri in sitim suam. Super illos volatilia coeli inhabitabunt, de medio petrarum dabunt vocem suam. Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Ut educat panem de terra; et vinum laetificat cor hominis. Ut exhilaret faciem in oleo; et panis cor hominis confirmat. Satiabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit. Illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum.» Animadvertitis extentum coelum, vultis intellectu ascendere, et ego video. Quam tamen altum sit puto quod mecum consideret Charitas vestra Nam ideo multos versus volui pronuntiare, ut videatis quam alte sint posita sacramenta Dei; ne fastidiamus oblata, ne prompta vilescant, ut semper quaesita etsi cum difficultate, cum majori jucunditate inveniantur. Inter caetera tamen, fratres, quae possunt accipi ad litteram; numquid et hoc quod dictum est, «Illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum?» Numquid domus fulicae dux est passerum? aut domus fulicae dux est cedrorum? Et hoc enim ibi est, «Et cedri Libani quas plantavit: illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum.» Et quidem latina locutione, «eorum» cedrorum, non possumus intelligere; cedri enim feminini generis sunt. Fulicae itaque domus quomodo est dux passerum? Hoc enim in ista creatura, quae oculis nostris adjacet, intelligi nullo pacto potest. Fulicas enim aves esse marinas vel stagnenses novimus. Domus fulicae sit nidus fulicae: quomodo ergo domus fulicae dux passerum? Quare quaedam in rebus visibilibus quasi absurda miscet Spiritus sanctus, nisi ut ex eo quod non possumus accipere ad litteram, cogat nos ita spiritualiter quaerere?

19. Ergo si ad coelum intellectu, ut dixi, ad extentam pellem vultis ascendere, et nubes fecit ascensionem ejus; nubes ista quae vobis loquitur, invalida est hodie ad omnia ista exponenda. Date veniam, etsi non vestrae, meae certe infirmitati. Aviditatem quidem vestram tantam video, ut semper parati sitis audire: sed duae res sunt, quarum ratio non contemnenda est. Nam et infirmitas corporis nostri consideranda est, et ipsarum rerum quae exponuntur memoria. Interim quae audistis cogitate. Quid dixi? Quae manducastis ruminate. Sic enim eritis munda animalia, et apta epulis Dei. Fructum autem vestrum in operibus vestris advertite. Valde enim male digerit is qui bene audit, et non bene operatur: quia Dominus Deus noster non deest pascere. Notum est omnibus quia de pane quem accepimus, et quem erogamus, reddituri sumus rationem. Optime novit Charitas vestra; non enim tacet nobis Pagina divina, aut adulatur nos Deus. De isto loco quam liberi simus ad vos, potestis advertere: et si forte ego minus liber sum, vel omnes qui in hoc loco vobis loquuntur, si minus liberi sumus, certe ipse sermo Dei neminem timet. Nos autem sive timeamus, sive liberi simus, eum cogimur annuntiare, qui neminem timet: hoc vobis non homines, sed Deus praestitit, ut et per tumidos liberum audiatis. Excusationem in judicio Dei non habebitis, nisi vos in bonis operibus exercueritis, et eorum quae audistis tanquam pluviae fructum congruum dederitis. Fructus congruus opera bona; fructus congruus sincera dilectio, non solum fratris, sed et inimici. Supplicem nullum spernas, et cui dare non potes quod petierit, non eum spernas: si potes dare, da; si non potes, affabilem te praesta. Coronat Deus intus voluntatem, ubi non invenit facultatem. Nemo dicat: Non habeo. Charitas non de saccello erogatur: quia quidquid dicimus, et quidquid diximus, et quidquid dicere potuerimus, vel nos, vel post nos, vel qui ante nos, finem non habent nisi charitatem: quia finis praecepti charitas est, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Interrogate, quando rogatis Deum, corda vestra; videte quomodo transmittatis versum istum: «Dimitte nobis debita nostra,» «sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» (Matth. VI, 12). Non eris orans, nisi istam dicas: si aliam dicas, non te exaudit ille; quia non ipsam tibi dictavit Jurisperitus quem misit. Necesse est ergo ut et quando verba nostra dicimus in oratione, secundum ipsam dicamus; et quando ipsa verba dicimus, bene intelligamus quod dicimus, quia manifestam illam esse Deus voluit. Si ergo non oraveritis, spem non habebitis: si aliter quam Magister docuit oraveritis, non exaudiemini; aut si in oratione mentiti fueritis, non impetrabitis. Ergo, et orandum, et verum dicendum est, et sic orandum est, quomodo ille docuit. Velis nolis, quotidie dicturus es: «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Vis securus dicere? Fac quod dicis.

SERMO II. 1. Scio quia debitores nos tenetis, non necessitate, sed quod est vehementius, charitate. Debemus autem hoc primo Domino Deo nostro, qui habitans et in vobis exigit ista de nobis: deinde domno et patri, praesenti et jubenti et oranti pro me; deinde vestrae violentiae qua extorquetis etiam infirmis viribus nostris. Tamen, quantum Dominus donat, qui et ipsas vires vobis orantibus donare dignetur, quoniam psalmi hujus primas partes die jam nuper praecedente tractavimus; etiam sequentia suscipienda sunt, et illo adjuvante, in cujus nomine coepimus, terminanda sunt. Commendaveramus autem Charitati vestrae, qui adfuistis, totum istum psalmum figuratis mysteriis esse contextum. Unde quod difficilius quaeritur, solet dulcius inveniri. Nec putetis ista vobis obscuritate subtracta, sed difficultate condita; ad hoc, quod saepe jam diximus, ut detur petentibus, inveniatur a quaerentibus, intretur a pulsantibus (Matth. VII, 7 et 8). Sed opus est nobis aliquanto majore et silentio vestro, et patientia vestra, ut pauca quae dicturi sumus, non per strepitum tempus amplius occupent. Pauca enim nos dicere temporis cogit angustia, quod novit et Charitas vestra debere nos exsequiis fidelis corporis solemne obsequium. Ecce jam quae dicta sunt repetere, et rursus exponere non cogamur: si defuerunt aliqui, qui non audierunt, non deessent; prodest autem illis fortasse, quod non audiunt modo quod audierunt qui adfuerunt, ut et ipsi discant adesse. Legamus ergo cursim.

2. [«vers. 1, 2.] Benedic, anima mea, Dominum.» Omnium nostrum anima dicat, una facta in Christo. «Domine Deus meus, magnificatus es nimis.» Unde magnificatus es? «Confessionem et decorem induisti.» Confitemini, ut decoremini, ut induat vos. «Circumamictus lucem sicut vestimentum.» Circumamictus Ecclesiam suam; quia ipsa facta est lux in illo, quae prius erat tenebrae in se, dicente Apostolo: «Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino» (Ephes. V, 8). «Extendens coelum sicut pellem:» vel tam facile quam tu pellem, si tam facile sit, tanquam ad litteram accipias: vel auctoritatem Scripturarum intelligamus distentam per totum mundum nomine pellis; quia mortalitas in pelle significatur, dispensata est autem nobis omnis auctoritas Scripturarum divinarum per homines mortales, quorum jam mortuorum fama distenditur.

3. [«vers. 3.] Qui protegit in aquis superiora ejus.» Cujus superiora? Coeli. Quid est coelum? Figurate duntaxat diximus Scripturam divinam. Quae superiora Scripturae divinae? Praeceptum, quo nihil est eminentius, charitatis. Quare autem aquis comparata est charitas? «Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» (Rom. V, 5). Unde aqua ipse Spiritus? Quia «stabat Jesus, et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus.» Unde probamus quia de Spiritu dictum est? Dicat ipse Evangelista, qui sequitur et ait: «Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri» (Joan. VI, 37-39). «Qui ambulat super pennas ventorum:» id est, super virtutes animarum. Quae est virtus animae? Ipsa charitas. Quomodo autem ille super illam ambulat? Quia major est charitas Dei in nos, quam nostra in Deum.

4. [«vers. 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem:» id est, eos qui jam spiritus sunt, qui spirituales, non carnales sunt, facit angelos suos, mittendo ut praedicent ejus Evangelium. «Et ministros suos ignem flagrantem.» Nisi enim ardeat minister praedicans, non accendit eum cui praedicat.

5. [«vers. 5, 6.] Fundavit terram super firmamentum ejus.» Firmavit Ecclesiam super firmamentum Ecclesiae. Quod est firmamentum Ecclesiae, nisi fundamentum Ecclesiae? Quod est fundamentum Ecclesiae, nisi de quo dicit Apostolus: «Fundamentum nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus» (I Cor. III, 11)? Et ideo tali fundamento suffulta, quid meruit audire? «Non inclinabitur in saeculum saeculi. Fundavit terram super firmitatem ejus,» id est, firmavit Ecclesiam super fundamentum Christum. Nutabit Ecclesia si nutaverit fundamentum: sed unde nutabit Christus, qui antequam veniret ad nos, et carnem susciperet, «omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil» (Joan. I, 3); qui omnia continet majestate, et nos bonitate? Non nutante Christo, «non inclinabitur in saeculum saeculi.» Ubi sunt qui dicunt perisse de mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest?

6. Sed unde coepit Dominus asserere istam Ecclesiam, revelare, incipere, ostendere, diffundere? unde coepit hoc? quid erat primo? «Quia fundavit terram super firmamentum ejus, non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.» Cujus? numquid forte Dei? Sed jam de amictu ejus dixerat, «Circumamictus lucem, velut vestimentum.» Audio Deum luce vestitum, et lux ipsa si volumus, nos sumus. Quid est, si volumus? Si jam tenebrae non sumus. Ergo si Deus luce vestitus est, cujus rursum vestimentum est abyssus? Abyssus enim dicitur immensa aquarum copia: omnis aqua, omnis humida natura, atque substantia circumquaque diffusa per maria, et flumina, et antra occulta, simul uno nomine abyssus vocatur. Ergo terram intelligimus, de qua dixit, «Fundavit terram super firmamentum ejus; non inclinabitur in saeculum saeculi;» de illa dictum credo, «Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.» Terrae enim quasi vestimentum est aqua, circumdans eam et contegens eam. Sed aliquando in diluvio ita crevit haec vestis terrae, ut omnia omnino cooperiret, et transcenderet altissimos montes, sicut Scriptura testatur, cubitis ferme quindecim (Gen. VII, 20). Fortasse ipsum tempus significavit iste psalmus, cum diceret, «Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.»

7. «Super montes stabunt aquae:» id est vestimentum terrae, quod est abyssus, ita crevit, ut etiam super montes aquae starent. Legimus hoc, ut dixi, factum in diluvio. Inde loquebatur Propheta? narrabat nobis praeterita, an praenuntiabat futura? Sed si narraret praeterita, non nobis diceret, «Super montes stabunt aquae;» sed, Super montes steterunt aquae. Praeteritum enim tempus pro futuro solere poni in Scripturis, ita praevidente Spiritu quae ventura sunt, quasi jam facta sint, solemus legere. Inde est quod illud in alio psalmo novimus omnes, ubi tanquam Evangelium recitatur: «Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; super vestimentum meum miserunt sortem» (Psal. XXI, 17-19). Omnia quasi jam facta commemorantur, quae utique adhuc ventura cernebantur. Sed quantum potest nostra diligentia? quantum autem potest tanta occupatio? aut quando sic vacat, ut possimus pro certo dicere: Ita est? Animadvertimus saepe Prophetas praeterito tempore verborum dicere quae futura sunt; figura autem futuri dicere praeterita, non facile occurrit legenti. Non audeo dicere, Non est; sed certe studiosis earum Litterarum indixerim quid quaerant. Si invenerint, et ad nos attulerint, gratulabimur adolescentium studiis otiosorum occupati senes, et ex eorum ministerio et nos aliquid discemus. Non enim dedignamur; quando Christus de omnibus docet. Hoc ergo dicit: «Super montes stabunt aquae.» Propheta curans futura praedicere, non narrare praeterita, propterea dixit, quia Ecclesiam futuram in diluvio persecutionum volebat intelligi. Fuit enim tempus aliquando, quo terram Dei, Ecclesiam Dei cooperuerant aquae persequentium; et ita cooperuerant, ut non apparerent nec ipsi magni, qui sunt montes. Quando enim ubique fugiebant, quomodo non minus apparebant? Et fortasse de illis aquis est vox illa: «Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam» (Psal. LXVIII, 2). Maxime aquae quae mare faciunt, procellosae, infructuosae. Non enim quamcumque terram cooperuerit aqua marina, fecundabit eam potiusquam ad sterilitatem perducet. Erant enim et montes sub aquis; quia super montes stabant aquae: populi resistentes superaverant auctoritatem omnium ubique fortiter evangelizantium verbum Dei, cooperuerant eos aquae, et super illos stabant aquae, dicebant, Preme, preme; et premebant: Exstingue, non appareant. Dicebant ista, et praevalebant super martyres, et fugiebant ubique Christiani, et fuga quadam occultabantur Apostoli. Unde fuga occultabantur Apostoli? Quia super montes stabant aquae. Erat potestas aquarum magna. Sed quamdiu? Audi quod sequitur.

8. [«vers. 7.] Ab increpatione tua fugient.» Et hoc factum est, fratres; ab increpatione Dei fugerunt aquae: hoc est, a pressura montium recesserunt. Jam montes ipsi exstant Petrus et Paulus: quomodo eminent? Qui ante a persecutoribus premebantur, nunc ab imperatoribus venerantur. Fugerunt enim aquae ab increpatione Dei: quia cor regum in manu Dei; deflexit quo voluit (Prov. XXI, 1), jussit per eos pacem dari Christianis; emicuit et eminuit auctoritas apostolica. Numquid et quando supra erant aquae, montium defecerat magnitudo? Sed tamen, fratres mei, ut omnes viderent eminentiam montium, per quos montes salus esset generi humano, quia, «Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi» (Psal. CXX, 1); ab increpatione Dei fugerunt aquae. «A voce tonitrus tui formidabunt.» Jam quis non terreatur a voce Dei per Apostolos, voce Dei per Scripturas, per nubes ejus? Conquievit mare, formidaverunt aquae, nudati sunt montes, jussit imperator. Sed quis jussisset, nisi Deus tonuisset? Quia voluit Deus, illi jusserunt, et factum est. Ergo nullus sibi hominum arroget aliquid; formidaverunt aquae, sed «a voce tonitrus tui.» Nam ecce, cum voluit Deus, fugerunt aquae, ne premerent montes; antequam id fieret, et sub aquis firmi erant montes.

9. [«vers. 8-10.] Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.» Adhuc de aquis loquitur. Non hic montes accipiamus, quasi terrenos; neque campos, quasi terrenos: sed fluctus tam magnos, ut montibus comparentur. Fluctuavit aliquando mare, et fluctus ejus tanquam montes fuerunt, qui montes illos Apostolos operirent. Sed quamdiu «ascendunt montes, et descendunt campi?» Saevierunt, et placati sunt. Cum saeviebant, montes erant: cum placati sunt, campi facti sunt; fundavit enim eis locum. Est quidam meatus, quasi profundus locus, quo recepta sunt quodammodo omnia saevientia corda mortalium. Quam multi modo, et salsi, et amari sunt; et tamen quieti? Quam multi sunt qui dulcescere nolunt? Qui sunt qui dulcescere nolunt? Qui in Christum adhuc credere nolunt. Et quamvis multi sunt qui nondum crediderunt, quid faciunt Ecclesiae? Montes erant aliquando, modo campi sunt: tamen, fratres mei, et malacia mare est. Quare enim non saeviunt modo? quare non insaniunt? quare non dant operam? Si non possunt evertere terram nostram, certe contegere. Quare non? Audi: «Terminum posuisti quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram.»

10. Quid ergo, quia jam fluctus amarissimi modum acceperunt, ut liceat nobis talia etiam libere praedicare; quia terminum acceperunt debitum, quia transgredi non possunt impositum finem, neque revertentur tegere terram; quid fit in ipsa terra? quae operationes ibi fiunt, quam jam mare nudavit? Etsi ad ejus oram tenues fluctus perstrepunt, etsi adhuc murmurant Pagani; sonitum littorum audio, diluvium non perhorresco. Quid ergo, quid fit in terra? «Qui emittis fontes in convallibus. Emittis,» inquit, «fontes in convallibus.» Convalles nostis quid sint, depressa loca terrarum. Nam collibus et montibus contraria figura opponuntur valles vel convalles. Colles et montes, tumores terrarum sunt; valles autem vel convalles, humilitates terrarum. Noli contemnere humilitates; inde fluunt fontes: «Emittis fontes in convallibus.» Audi montem: dicit Apostolus, «Plus illis omnibus laboravi.» Magnitudo quaedam commendatur; statim tamen, ut profluant aquae, convallem se fecit: «Non ego autem, sed gratia Dei Mecum» (I Cor. XV, 10). Non repugnat ut qui sunt montes, sint et convalles; sicut enim montes dicuntur propter spiritualem magnitudinem, ita et convalles propter sui spiritus humilitatem. «Non ego,» inquit, «sed gratia Dei mecum. Non ego,» convallis est; et «gratia Dei mecum,» fons est. «Qui emittis fontes in convallibus.» De Spiritu dicebatur quod modo commemoravi, «Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri.» Videamus si convalles sunt, ut emittantur fontes in convallibus. Audi prophetam: «Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea» (Isai. LXVI, 2)? Quid est, «Super quem requiescet Spiritus meus, super humilem et quietum?» Quis habebit fontem meum? Convallis.

11. «Inter medium montium pertransibunt aquae.» Huc usque a Lectore pronuntiatus est Psalmus, huc usque Charitati vestrae sufficiat. Hoc dicemus, et in nomine Dei sermonem terminabimus. Quid est, «Inter medium montium pertransibunt aquae?» Audivimus qui sint montes, magni praedicatores verbi, sublimes angeli Dei, quamvis adhuc in carne mortali: excelsi non sua virtute, sed illius gratia; quantum autem ad ipsos attinet, convalles sunt, humiliter emittunt fontes. Et «inter medium montium,» inquit, «pertransibunt aquae.» Putemus hoc ita dictum, Inter Apostolorum medium pertransibunt praedicationes verbi veritatis. Quid est, Inter medium Apostolorum? Quod medium dicitur, commune est. Res communis, unde omnes aequaliter vivunt, media est, nec attinet ad me; sed nec attinet ad te, nec ad me. Propterea loquimur et sic de aliquibus hominibus: Habent inter se pacem, habent inter se fidem, habent inter se charitatem; sic certe dicimus. Quid est, inter se? In medio sui. Quid est, in medio sui? Commune est illis. Audi aquas inter medium montium. Quia communis illis fides erat, nec quisque aquas quasi proprias et suas habebat. Si enim non sunt in medio, quasi privatae sunt, non publice fluunt; et ego habeo meam, et ille habet suam, non est in medio quod et ego et ipse habeat; sed talis non est pacifica praedicatio. At vero ut inter medium montium fluant aquae, audi vocem montis: «Deus,» inquit, «pacis det vobis idipsum sapere in invicem» (Rom. XV, 5). Et iterum: «Ut idipsum sapiatis omnes, et non sint in vobis schismata» (I Cor. I, 10). Quod sentio, sentis; in medio fluit aqua: non habeo quasi privatum meum, nec tu privatum tuum. Veritas nec mea sit propria, nec tua, ut et tua sit et mea: «Inter medium montium pertransibunt aquae.» Audi ipsum montem, ut dixi, quia «inter medium montium pertransibunt aquae. Sive autem ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis» (Id. XV, 11). Securus dixit, «Sive ego, sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis:» inter medium enim montium fluebant aquae; nulla de aquis discordia montium, sed pax consensionis, et societas charitatis: si quis autem vellet aliud praedicare, jam de suo praedicaret, non de medio. Et audi quid de illo dicatur ab ipso qui emisit fontes in convallibus: «Qui loquitur mendacium, de suo loquitur» (Joan. VIII, 44). Itaque ne acciperetur aliquis mons non de medio, sed de suo manans, ait Apostolus: «Quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit.» Et vide quemadmodum noluerit de monte praesumi: ne forte mons discedat ab aquis per medium currentibus, et aliquid proprium velit influere. «Licet si nos» (Et quantus mons dixit hoc! quam uberrime aqua fluebat de convalle ejus! Tamen hoc volebat ut medios inter montes curreret, et ibi esset fides certa populorum, quod inter se medium atque commune Apostoli retinebant). «Licet si nos,» inquit. Et tu, Paule, potes aliquid aliter praedicare? de Paulo quaestio; audi quod sequitur: «Licet si nos, aut angelus de coelo annuntiaverit vobis praeterquam quod accepistis; anathema sit» (Galat. I, 9, 8). Si veniat mons aliud evangelizans, anathemetur; si veniat angelus aliud evangelizans anathemetur. Unde hoc? Quia de privato vult fluere, non de medio. Et hoc forte homo carnali nebula praepeditus, et a fonte communi ad propriam suam falsitatem redactus, possit hoc facere; numquid et angelus? vere numquid et angelus? Si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem. Media aqua posita erat hominibus, praeceptum Dei: aqua media, aqua quodam modo publica, sine fraude valebat, quod diximus Charitati vestrae, sine labe, sine coeno fluebat. Si ipsa aqua semper biberetur, semper viveretur. Venit angelus lapsus de coelo, factus serpens, quia insidiose jam venena spargere cupiebat: emisit venenum, de proprio locutus est, de suo; quia «qui loquitur mendacium, de suo loquitur:» et miseri audiendo dimiserunt quod commune erat, unde beati erant; et ad suum proprium redacti, cum volunt perverse esse similes Deo (hoc enim eis dixerat, «Gustate, et eritis sicut dii» [Gen. III, 5]), appetentes quod non erant, quod acceperant amiserunt. Ergo, fratres, ad hoc valeat quod diximus Charitati vestrae, propter fontes: ut fluant de vobis, convalles estote, et cum omnibus conferte quod de Deo habetis. Inter medium fluant aquae, nulli invideatis; bibite, saturamini; manate saturati. Ubique communis aqua Dei habeat gloriam, non hominum privata mendacia.

SERMO III. 1. Reliquarum partium psalmi hujus pertractandarum debitores nos esse meminit Charitas Vestra. Non ergo opus est ut intentionem vestram aliquo prooemio moveam. Video enim vos ad intelligenda sacramenta prophetica omni alacritate suspensos; nec opus est ut intentos faciat sermo meus, quos jam fecit Spiritus Dei. Hoc potius agamus quod urget. De fontibus emissis in convallibus, et de aquis inter medium montium pertranseuntibus jam dictum est: sed hucusque dictum; hinc deinceps ordiamur.

2. [«vers.» 11.] Sequitur enim: «Potabunt omnes bestiae silvae.» Quid potabunt? Aquas pertranseuntes inter medium montium. Quid potabunt? Fontes emissos in convallibus. Et qui potabunt? Bestiae silvae. Videmus quidem hoc etiam in ista creatura, bestias silvae bibere de fontibus et de rivis inter montes currentibus: sed jam quoniam Deo placuit talium rerum figuris abscondere sapientiam suam, non auferre studiosis, sed claudere negligentibus, aperire pulsantibus; placuit etiam ipsi Domino Deo nostro ad hoc hortari vos per nos, ut in his omnibus, quae velut de corporali et de visibili creatura dicuntur, quaeramus aliquid spiritualiter absconditum, quo invento gaudeamus. Bestias silvae, Gentes intelligimus; et multis hoc locis Scriptura testatur. Sed tamen evidentissima duo maxime occurrunt documenta, quod in arca Noe, qua nemo nostrum dubitat Ecclesiam esse praefiguratam, non includerentur omnia genera animalium (Gen. VII, 2, 14), nisi in illa unitate compaginis omnes gentes significarentur: nisi forte putamus, si omnia talia penitus diluvio delerentur, defuturam fuisse Deo potestatem jubendi ut terra ea produceret, sicut primo verbo ejus produxerat (Id. I, 24). Non ergo frustra, non temere, non aliqua indigentia Dei vel inopia potestatis jussa sunt animalia illa in arca includi. Nam posteaquam venit tempus (jam enim debemus et alterum evidentissimum adjungere testimonium): cum ergo venit tempus, ut illud quod in arca erat praefiguratum, jam in Ecclesia compleretur, Petrus apostolus dubitans dare sacramentum evangelicum Gentibus incircumcisis; imo non dubitans, sed omnino dandum esse non putans, quodam die esuriens cum prandere vellet, ascendit ut oraret. Hoc in Actibus Apostolorum omnibus bene legentibus et bene audientibus notum est. Illo igitur orante facta est illi mentis alienatio, quam Graeci ecstasin dicunt: id est, aversa est mens ejus a consuetudine corporali ad visum quemdam contemplandum, alienata a praesentibus. Tunc vidit vas quoddam veluti linteum quatuor lineis submitti de coelo, ubi erant omnia animalia, omnis generis bestiae; et sonuit ei vox: «Petre, macta, et manduca.» Ille autem qui in Lege fuerat eruditus, et in consuetudine Judaica creverat, praeceptumque per Moysen Dei famulum retinebat, totamque vitam suam fideliter custodierat, respondit: «Absit a me, Domine; nunquam commune aliquid intravit in os meum.» Commune autem immundum dici a Judaeis et a Lege, bene noverunt qui ecclesiasticas litteras didicerunt. Et vox ad illum: «Quae Deus mundavit, tu immunda ne dixeris.» Hoc autem factum est ter, et ablatus est ille discus qui demonstrabatur ter de coelo submissus (Act. X, 9-16). Discus qui quatuor lineis continebatur, orbis terrarum erat in quatuor partibus. Has quatuor partes saepe Scriptura commemorat, orientem et occidentem, aquilonem et meridiem. Ideo quia totus orbis per Evangelium vocabatur, quatuor Evangelia conscripta sunt. Ter autem submissum de coelo vas hoc significat, quia dictum est Apostolis: «Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti» (Matth. XXVIII, 19). Inde colligitur, sicut jam nostis, duodenarius etiam numerus discipulorum. Non enim frustra duodecim habere voluit; et ita numerus ille sacratus est, ut in locum unius qui ceciderat, non posset nisi alter ordinari. Quare duodecim Apostoli? Quia enim quatuor sunt orbis partes, et totus orbis in Evangelio vocabatur, unde quatuor Evangelia conscripta sunt, et totus orbis in nomine Trinitatis vocatur, ut congregetur Ecclesia: quatuor ter ducta, duodecim fiunt. Ergo non miremur si de illis aquis inter medium montium pertranseuntibus, in illa doctrina apostolica fluente in medio propter concordiam communionis, omnes bestiae silvae bibunt. Omnes enim erant in arca, omnes in disco, omnes mactat et manducat Petrus; quia Petrus petra, petra Ecclesia. Quid est mactare et manducare? Occidere in eis quod erant, et in sua viscera assumere. Dissuasisti pagano sacrilegia, occidisti quod erat; dato sacramento Christi incorporasti Ecclesiae, manducasti.

3. Ipsae ergo bestiae potant istas aquas, pertranseuntes tamen: non manentes, sed pertranseuntes. Omnis enim doctrina quae toto isto tempore dispensatur, transit. Inde dicit Apostolus: «Et scientia destruetur, et prophetia evacuabitur.» Quare ista evacuabuntur? «Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur» (I Cor. XIII, 8-10). Nisi forte putat Charitas Vestra quia in illa civitate cui dicitur, «Collauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum» (Psal. CXLVII, 12 et 13), jam confirmatis vectibus et clausa civitate, unde, ut jampridem diximus, nemo exit amicus, et quo nemo intrat inimicus; quod codex ibi nobis legendus est, aut tractandus sermo, quemadmodum vobis modo tractatur. Ideo modo tractatur, ut ibi teneatur; ideo modo per syllabas dividitur, ut ibi totus atque integer contempletur. Non ibi deerit verbum Dei; sed tamen non per litteras, non per sonos, non per codices, non per lectorem, non per tractatorem. Quomodo ergo? Sicut «in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Non enim sic ad nos venit, ut inde discederet; quia «in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est» (Joan. I, 1, 10). Tale verbum contemplaturi sumus. «Apparebit» enim «Deus deorum in Sion» (Psal. LXXXIII, 8). Sed hoc quando? Post peregrinationem finita via; si tamen post finitam viam non judici tradamur, ut judex mittat in carcerem. Sed si finita via, sicut speramus, et optamus, et studemus, ad patriam venerimus, ibi contemplabimur quod semper laudabimus: nec illud deficiet quod nobis praesto est, nec nos qui fruimur; nec fastidiet qui manducabit, nec deficiet quod manducabit. Magna illa et mira contemplatio erit. Et quis de illa digne dicit isto tempore, cum inter montes fluunt aquae? Interim ergo fluant aquae inter montes, et pertranseant: cum pertranseunt aquae, bibitur in peregrinatione, ne siti in via deficiamus. «Potabunt omnes bestiae silvae.» Inde venistis, de silva collecti estis. Et quali silva? Nullus hominum ibi transibat, quia nullus propheta illuc missus erat. Sed ad arcam construendam concisa sunt ligna de silvis: inde ligna, inde bestiae, inde venistis. Ergo bibite. «Potabunt omnes bestiae silvae.»

4. «Suscipient onagri in sitim suam.» Onagros magnas quasdam bestias dicit. Quis enim nesciat onagros dici agrestes asinos? Magnos ergo quosdam dicit indomitos. Nullum enim habebant Gentes jugum Legis; vivebant multae gentes moribus suis, superba jactantia vagantes, tanquam in deserto. Et omnes quidem bestiae ita, sed onagri positi sunt ad significationem magnitudinis. Potabunt et ipsi in sitim suam; fluunt enim et illis aquae. Inde bibit lepus, inde onager: lepus parvus, et onager magnus; lepus timidus, et onager ferus; uterque inde bibit, sed quisque «in sitim suam.» Non dicit aqua, Lepori sufficio, et repellit onagrum: neque hoc dicit, Onager accedat, lepus si accesserit, rapietur. Tam fideliter et temperate fluit, ut sic onagrum satiet, ne leporem terreat. Sonat strepitus vocis Tullianae, Cicero legitur, aliquis liber est, dialogus ejus est, sive ipsius, sive Platonis, seu cujuscumque talium: audiunt imperiti, infirmi minoris cordis; quis audet illuc aspirare? Strepitus aquae, et forte turbatae; certe tamen tam rapaciter fluentis, ut animal timidum non audeat accedere et bibere. Cui sonuit, «In principio fecit Deus coelum et terram» (Gen. I, 1), et non ausus est bibere? Cui sonat Psalmus et dicat: Multum est ad me? Ecce modo quod sonat Psalmus, certe occulta sunt mysteria; tamen ita sonat, ut et pueros audire delectet, et imperiti accedant ad bibendum, et satiati ructent in psallendo. Bibunt ergo minores bestiae et majores; sed capacius majores, quia «suscipient onagri in sitim suam.» Bibant minores quod dictum est: «Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Mulieres viris suis subditae sint» (Ephes. V, 25, 24). Bibant minores. Dictum est autem Domino: «Si licet dimittere uxorem ex omni causa?» Prohibuit Dominus, et dixit non licere. «Non scitis,» inquit, «quia Deus ab initio masculum et feminam fecit? Quod Deus conjunxit, homo non separet.» Deinde addidit: «Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; et si aliam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 3, etc.).» Confirmavit compedem: hoc expedit colligato; prius ageret ne ligaretur. «Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem» (I Cor. VII, 27). Si nondum es onager, et solutus ab uxore, habes ibi quod et lepus bibas: et si acceperis uxorem, non peccasti. Discipuli autem cum audirent dictum a Domino, non licere ullo modo praeter causam fornicationis disjungi conjugia: «Si talis est,» inquiunt, «causa cum uxore, non expedit ducere.» Et Dominus: «Non omnes capiunt verbum hoc» (Matth. XIX, 10-12). Nam verum dicitis, quia si talis est causa cum uxore, non expedit ducere; sed numquid soli onagri bibituri sunt? Non omnes capiunt verbum hoc, multi non capiunt. Et qui sunt qui capiunt? «Suscipient onagri in sitim suam.» Quid est, «Suscipient onagri in sitim suam? Qui potest capere, caviat.»

5. [«vers.» 12.] Deinde sequitur in contextione sua Psalmus: «Super illos volatilia coeli inhabitabunt.» Super quos? super onagros, an potius super montes? Illinc enim sensus iste dirigitur: «Inter medium montium pertransibunt aquae; potabunt omnes bestiae silvae; suscipient onagri in sitim suam: super illos volatilia coeli inhabitabunt.» Congruentius intelligimus super montes, quia hoc est etiam huic simile creaturae. Super montes possunt habitare volatilia, super onagros non: hoc intelligeremus, si necessitas cogeret. Super montes ergo volatilia coeli inhabitabunt. Videmus aves istas habitare super montes: sed multae earum habitant in campis, multae in convallibus, multae in nemoribus, multae in hortis, non omnes super montes. Sunt quaedam volatilia quae non habitant nisi super montes. Spirituales quasdam animas significat hoc nomen: volatilia, spiritualia corda sunt, quae aere libero perfruuntur. Gaudent serenitate coeli aves istae: sed tamen pastus earum in montibus; illic inhabitabunt. Nostis montes; jam tractati sunt. Montes Prophetae, montes Apostoli, montes omnes praedicatores veritatis. Quicumque vult esse spiritualis, ibi inhabitet: non in corde suo aberret; habitet, perferat votando. Habemus aves significantes aliquid spirituale. Non frustra dictum est: «Renovabitur juventus tua sicut aquilae» (Psal. CII, 5). Non frustra dictum est de Abraham: «Aves autem non divisit.» Abraham in illo sacrificio satis mystico accepit tria animalia; arietem trimum, vaccam trimam, capram trimam, et turturem, et columbam. Divisus est aries, et adversus invicem partes constitutae; divisa capra, nihilominus adversus se partes constitutae; divisa vacca, sic etiam de ipsius carne factum est: et subjecit Scriptura, «Aves autem non divisit.» Deinde dicitur trimus aries, trima vacca, trima capra: de avium aetate tacetur. Unde, rogo vos, nisi quia significantur in avibus quidam spirituales, quorum aetas temporalis propterea tacetur, quia aeterna meditantur, et transgrediuntur desiderio et intellectu omnia temporalia? Spirituales viri qui de omnibus judicant, et a nemine judicantur (I Cor. II, 15): itaque ipsi soli non dividuntur in haereses et schismata. In ariete intelliguntur praepositi; ducunt enim greges: in vacca plebs intelligitur Judaeorum; habuit enim jugum Legis, sub quo laborabat: in capra inteligitur Ecclesia de Gentibus; quibusdam enim liberis saltibus insultabat, et amaro pascebatur oleastro. Trima sunt dicta haec animalia, quia tertio tempore gratia revelata est. Nam primum fuit ante Legem; secundum, ex quo Lex data est; tertium, quod nunc est, ex quo regnum coelorum praedicatur. Quid ergo dicimus, quod aries non dividatur? Nonne episcopi fuerunt auctores schismatum et haeresum? Porro autem si plebes ipsae non dividerentur, id est, si vacca non divideretur, si capra non divideretur; erubuissent fortasse illi in divisionibus suis, et ad compagem remeassent. Dividuntur duces, dividuntur et plebes, ut caecus caecum sequatur, et simul in foveam cadant (Matth. XV, 14): ponuntur adversus invicem. «Aves autem non divisit.» Spirituales non habent divisionem, non cogitant schismata: pax est in eis, custodiunt eam in caeteris quantum possunt; ubi in aliis deficiunt, in se tenent. «Si erit ibi,» inquit, «filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur» (Luc. X, 6). Non est filius pacis, dividi voluit, revertetur ad te pax tua; quia aves non divisit. Veniet et caminus: nam consedit ibi Abraham usque ad vesperam, et venit magnus terror diei judicii. Vespera enim illa finis est saeculi; et caminus ille, veniens dies judicii. Divisit inter media illa quae divisa erant, etiam caminus (Gen. XV, 9-17). Si inter media transiit caminus, alia in dextram, alia in sinistram separavit. Sunt ergo quidam carnales, et tamen Ecclesiae gremio continentur, viventes secundum quemdam modum suum, quibus timemus ne seducantur ab haereticis: quamdiu enim carnales sunt, divisibiles sunt. «Aves» quippe «non divisit;» carnales dividuntur. «Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.» Et quomodo probatur quia carnales dividuntur? Adjungit: «Cum enim dicit unusquisque vestrum, Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae; nonne carnalis estis, et secundum hominem ambulatis?» Rogo vos, fratres, audite, et proficite; excutite vos de loco carnali, pergite in turturem et columbam: «Aves» enim «non divisit.» Sed quicumque talis permanserit, et secundum quemdam modum vitae aptum carnalibus, et de gremio Ecclesiae non recesserit, et non fuerit seductus ab haereticis, ut ex contraria parte dividatur; veniet caminus, et ad dextram poni sine camino non poterit. Sed si caminum pati non vult, pergat in turturem et columbam. Qui potest capere, capiat. Si autem non sic erit, et «aedificaverit super fundamentum ligna, fenum, stipulam,» id est, amores saeculares fundamento fidei suae superaedificaverit; tamen si in fundamento sit Christus, ut primum locum ipse habeat in corde, et ei nihil omnino anteponatur; portantur et tales, tolerantur et tales: veniet caminus, incendet ligna, fenum, stipulam: «Ipse autem,» inquit, «salvus erit, sic tamen quasi per ignem» (I Cor. I, 12, 13; et III, 1-15). Hoc aget caminus; alios in sinistram separabit, alios in dextram quodammodo eliquabit. «Aves autem non divisit.» Sed aves videant, si aves tales sunt quae super montes illos inhabitent; non debent sequi altitudinem cordis sui, de qualibus dicitur: «Posuerunt in coelum os suum» (Psal. LXXII, 9). Ne a ventis tollantur, in montibus requiescant. Habent auctoritatem sanctorum, requiescant in montibus, in Apostolis, in Prophetis: illic inhabitent tales aves, quia in montibus petras inveniunt, firmamenta quaedam praeceptorum. Sicut enim una illa petra, Christus Verbum Dei; sic multa verba Dei, multae petrae, et istae petrae in montibus. Vide aves ibi habitantes: «Super illos volatilia coeli inhabitabunt.»

6. Sed noli putare quia ista volatilia coeli auctoritatem suam sequuntur; vide quid dicat Psalmus: «De medio petrarum dabunt vocem suam.» Modo si dicam vobis, Credite, hoc enim dixit Cicero, hoc dixit Plato, hoc dixit Pythagoras; quis vestrum non irridebit me? Ero enim avis, quae non de petra emitto vocem meam. Quid mihi unusquisque vestrum debet dicere? quid debet dicere ille qui sic instructus est? «Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit» (Galat. 1, 9). Quid mihi dicis de Platone, et de Cicerone, et de Virgilio? Habes ante te petras montium, de medio petrarum mihi da vocem tuam. «De medio petrarum dabunt vocem suam.» Audiantur qui a petra audiunt: audiantur, quia et in illis multis petris petra auditur: «Petra enim erat Christus» (I Cor. X, 4). Audiantur ergo libenter, de medio petrarum dantes vocem suam, Nihil suavius tali voce alitum. Illae sonant, et petrae resonant: sonant illae, disputant spirituales; resonant petrae, testimonia respondent Scripturae. Ecce inde volatilia de medio petrarum dant vocem suam; habitant enim in montibus.

7. [«vers.» 13.] Ipsi montes et illae petrae unde habent vocem? Ut enim rigemur Scripturis, confugimus ad apostolum Paulum. Ille unde habet? Confugimus ad Isaiam. Isaias unde? Audi unde: «Rigans montes de superioribus suis.» Modo si ad nos venerit homo gentilis incircumcisus, crediturus Christo, damus ei Baptismum, nec revocamus ad illa opera Legis. Et si nos interroget Judaeus quare ita faciamus, sonamus de petra, dicimus, Hoc fecit Petrus, hoc fecit Paulus: de medio petrarum damus vocem nostram. Illa autem petra, ipse Petrus mons magnus, quando orabat et illum visum videbat, de superioribus rigabatur. Paulus apostolus dicit Gentibus: «Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit» (Galat. V, 2). Dicit hoc Paulus, tanquam mons: inde nos dicimus, sonantes de petra. Riget Dominus ipsam petram de superioribus suis. Nam cum ista petra adhuc esset in infidelitate aspera, volens eam rigare de superioribus suis ut flueret aqua in convalle, clamavit: «Saule, Saule quid me persequeris?» Non ei legit prophetam, non ei legit alterum apostolum; omnia enim ista contemneret mons magnus: rigavit illum de superioribus suis; et statim rigatus et manare jam volens: «Domine,» ait, «quid me jubes facere» (Act. IX, 4, 6)? Accipe illum montem vel petram, unde possis dare vocem tuam; accipe illum, et vide rigari de superioribus, et effluere in inferioribus. Audi hoc et in uno loco: «Sive,» inquit, «mente excessimus Deo, sivi temperantes sumus vobis.» Quod ait, «mente excessimus;» vos capere non potestis: excessimus enim omnia ista carnalia, vos adhuc carnales estis. Deo ergo mente excessimus; et quod videmus cum mente excedimus, effari non possumus: ibi enim «audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui» (II Cor. XII, 4). Quid ergo, inquiunt illi carnales, illi lepores, nos non irrigabimur? ad nos nihil perveniet? Et quomodo emittit fontes in convallibus? et quomodo in medio montium pertransibunt aquae? Ad hoc ergo pertinet, «Sive temperantes sumus vobis.» Unde hoc? quem imitamur? «Charitas,» inquit, «Christi compellit nos» (Id. V, 13, 14). Tu particeps Verbi, etsi hodie spiritualis, heri carnalis, ad carnales dedignaris descendere, cum ipsum Verbum caro factum sit, ut habitaret in vobis (Joan. I, 14).

8. Benedicamus ergo Dominum, et laudemus eum qui rigat montes de superioribus suis. Inde veniet irrigatio ad terram, inde et humilia satiabuntur: sequitur enim, «De fructu operum tuorum satiabitur terra.» Quid est, «De fructu operum tuorum?» Nemo glorietur in operibus suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Gratia tua satiatur, cum satiatur: non dicat meritis suis datam gratiam fuisse. Si gratia dicitur, gratis datur: si operibus redditur, merces redditur (Rom. IV, 4, 5). Gratis ergo accipe, quia impius justificaris. «De fructu operum tuorum satiabitur terra.»

9. [«vers. 14.] Producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum.» Verum est, video, agnosco creaturam: producit terra fenum jumentis, et herbam servituti hominum. Sed video et alia jumenta Domini, quae significantur, cum dicitur, «Bovi trituranti os non infrenabis:» dicit enim ipsum jumentum, «Numquid de bobus pertinet ad Deum?» Propter nos ergo Scriptura dicit. Quomodo ergo producit terra fenum jumentis? Quia «Dominus constituit ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant.» Misit praedicatores, et ait illis: «Omnia quae ab ipsis apponuntur vobis, manducate;» «dignus est enim operarius mercede sua» (Luc. X, 7 et 8). Cum enim dixisset, «Quae apponuntur vobis, manducate;» ne illi dicerent, Improbi erimus ad mensas alienas cum indigebimus, vis nos ita esse frontosos? Non, inquit, non est illa donatio eorum, sed vestra merces. Cujus rei merces? Quid dant? quid accipiunt? Dant spiritualia, accipiunt carnalia; dant aurum, accipiunt fenum. «Omnis enim caro fenum, et claritas carnis ut flos feni» (Isai. XL, 6). Omnia temporalia quae tibi superfluunt et redundant, fenum jumentorum est. Quare? Quia carnalia sunt. Audi quorum jumentorum sit fenum. «Si nos vobis spiritualia, seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus?» Hoc Apostolus dixit, talis annuntiator tam laboriosus, tam impiger, tam exercitatus, ut ipsum fenum donaret terrae. «Ego,» inquit, «nullius horum usus sum.» Ostendit sibi deberi, et non accepit; nec condemnavit eos qui acceperunt quod debebatur. Condemnandi enim erant exigentes indebita, non accipientes mercedem suam: ille tamen et ipsam mercedem suam donavit. Non quia alius tibi donavit, non debes alteri; alioquin non eris irrigata terra quae producit fenum jumentis. «De fructu operum tuorum,» inquit, «satiatibur terra: producens fenum jumentis.» Tu noli esse sterilis, produc fenum jumentis: si nolunt jumenta fenum tuum, non te tamen sterilem inveniant. Accipis spiritualia, redde carnalia: debita sunt militi, militi reddis; provincialis Christi es. «Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte ejus non percipit?» Non ideo dico, ut ista fiant in me. Fuit quidam miles qui etiam provinciali donaret annonam: sed tamen reddat provincialis annonam. Ut autem hinc dicam potius; jumenta sunt: «Bovi trituranti os non infrenabis. Producens,» inquit, «fenum jumentis;» et quasi hoc exponens adjecit, «Et herbam servituti hominum:» ne non intelligeres quod dictum est, «Producens fenum jumentis,» repetitione exposuit quod praemisit. Quod enim dixit supra «fenum,» postea «herbam» nominavit; quod autem dixerat «jumentis,» hoc «servituti hominum» dixit. Ergo servituti, et non libertati. Ubi ergo est, «Vos in libertatem vocati estis?» Sed audi eumdem ipsum: «Cum enim liber sim ex omnibus, omnium servum me feci, ut plures lucrifacerem» (I Cor. IX, 7-19). Et quibus dixit, «In libertatem vocati estis?» et quid adjunxit? «Tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem» (Gal. V. 13). Quos liberos fecerat, servos fecit; non conditione, sed tamen Christi redemptione; non necessitate, sed charitate: «Per charitatem,» inquit, «servite invicem.» Sed Christo servimus invicem, ait; non populis, non carnalibus, non infirmis. Bene Christo servis, si servis quibus Christus servivit. Nonne de illo dictum est: «Bene servientem plurimis?» Propheta legitur: de nullo nisi de Christo accipi solet. Audiamus tamen proprie et in Evangelio vocem ejus: «Quicumque,» inquit, «in vobis vult major» «esse, erit vester servus.» Servum meum te fecit, qui te suo sanguine liberum fecit. Dicite hoc nobis, quia verum dicitis. Audi illum alio loco: «Nos autem servos vestros per Jesum» (II Cor. IV, 5). Bene diligite servos vestros, sed in Domino vestro. Praestet nobis ut bene serviamus. Nam velimus, nolimus, servi su mus: et tamen si volentes sumus, non necessitate, sed charitate servimus. Quodammodo enim quasi superbia servorum stomachata videbatur, cum diceret Dominus: «Erit vester servus qui voluerit inter vos major esse.» Jam enim filii Zebedaei sedes altissimas quaerebant: unus volebat sedere ad dexteram, alter ad sinistram, dicentes per matrem quod ipsi cupiebant. Dominus non illis sedes invidit, sed convallem prius plorationis ostendit, quasi diceret, Illuc vultis venire, ubi sum ego? venite qua ego. Quid est, venite qua ego? Per humilitatem. Ego de sublimi descendi, et humiliatus ascendo: vos in terra inveni, et ante vultis volare quam pasci; prius nutrimini, educamini, ferte nidum. Quid enim ait? quomodo illos revocavit ad humilitatem, jam quaerentes altitudinem? «Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum?» Et illi, etiam in hoc superbi: «Possumus.» Quomodo Petrus: «Tecum usque ad mortem.» Fortis vir, donec femina diceret: «Et iste cum illis erat» (Matth. XXVI, 35, 69). Sic et isti: «Possumus. Potestis? Possumus.» Et ille, «Calicem quidem meum bibetis,» etsi modo non potestis, «bibetis:» quomodo Petro, «Non potes me modo sequi; sequeris me postea (Joan. XIII, 36). Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis» (Matth. XX, 20-27). Quid est, «Non est meum dare vobis?» Non est meum dare superbis. Modo quibus loquor, superbi estis; ideo dixi, «Non est meum dare vobis.» Sed forte dicerent, Erimus humiles. Non ergo eritis vos: ego, «Vobis» dixi. Non dixi, Non dabo humilibus: sed, non dabo superbis. Qui autem rex superbo fit humilis, non erit qui erat.

10. Ergo praedicatores verbi, et jumenta et servi sunt. Producat terra, si irrigata est, «fenum jumentis, et herbam servituti hominum.» Ipse est enim fructus, ut possit fieri quod dictum est in Evangelio: «Ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna» (Luc. XVI, 9). Vide de feno quid facias, vide de re vili quid emas. «Ut recipiant vos,» inquit, «in tabernacula aeterna:» ubi erunt ipsi, illuc vos recipiant. Quare hoc? Quia «qui suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex his minimis, tantum in nomine discipuli; amen dico vobis, non perdet mercedem suam» (Matth. X, 41-42). Quam mercedem non perdet? Recipient vos in tabernacula aeterna. Quis non festinet? qui non alacrius currat? Si terra estis, rigamini de fructu operum Dei: ne dicatis, Non sunt cum quibus faciamus; praedicatores nostri, jumenta triturantia, homines servientes non indigent nostri. Quaere tamen, ne quis indigeat: postremo, et qui non indiget, inveniat in te quod nolit accipere. Accipit enim bonam voluntatem, cum tu accipias pacem: etsi enim non quaerit datum, sed requirit fructum (Philipp. IV, 17). Quaere tamen, ne quis indigeat; et noli dicere: Si petierit, dabo. Exspectas ergo ut petat? Sic pascis bovem Dei, quomodo transeuntem mendicum? Illi petenti das, quia scriptum est, «Omni petenti te, da» (Luc. VI, 30). De isto quid scriptum est? «Beatus qui intelligit super egenum et pauperem» (Psal. XL, 2). Quaere cui des: «Beatus» enim «qui intelligit super egenum et pauperem,» qui praeoccupat vocem petituri. Si sic inter vos indigent milites Christi, ut etiam petant; videte ne vos judicent, antequam petant. Quomodo, inquis, quaero? Esto curiosus, esto providus; prospice, attende unde quisque vivat, unde se transigat, unde habeat: non reprehendetur ista curiositas tua; terra eris «producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum.» Curiosus esto, et intellige super egenum et pauperem. Alius ad te venit, ut petat; alium tu praeveni, ne petat. Sicut enim de illo qui te quaerit dictum est, «Omni petenti te, da;» sic de illo quem tu debes quaerere dictum est, Sudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum cui eam tradas. Cum enim dandum sit et istis pauperibus petentibus; non enim ab eis inhibuit Deus eleemosynas, cum Christus de ipsis dicat, «Quando facis epulum, convoca caecos, claudos, debiles, non habentes unde tibi reddant; retribuetur autem tibi in resurrectione justorum» (Luc. XIV, 13 et 14): voca et ipsos, pasce et ipsos; epulare, cum illi epulantur; delectare, cum illi saginantur; illi enim pane tuo, tu justitia Dei. Nemo vobis dicat: Praeceptum est a Christo ut servo Dei detur, mendico non detur. Absit; prorsus impius ista loquitur. Da illi, sed multo magis illi. Ille enim petit, et in voce petentis agnoscis cui des: ille autem quanto minus petit, tanto magis tibi vigilandum est ut praeoccupes petiturum; aut forte modo non petiturum, et aliquando damnaturum. Itaque curiosi estote ad ista, fratres mei; invenietis multorum Dei servorum indigentiam, tantum ut velitis invenire. Sed quia delectat vos excusatio qua vultis dicere, Nesciebamus; propterea non invenitis.

11. Ipse Dominus loculos habebat, quo mittebantur necessaria, et possidebantur nummi propter usus eorum qui cum illo erant et ejus: non enim cum dicitur, «Esurivit» (Matth. IV, 2; et XXI, 18), evangelista mentitur. Voluit esurire propter te, ne tu esurias in illo, qui pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur (II Cor. VIII, 9). Habuit enim loculos; et dictum est de quibusdam feminis religiosis, quod ambulabant qua ibant pedes ejus evangelizantes, et ministrabant ei de substantia sua. Nominantur illae mulieres in Evangelio, ubi erat quaedam etiam uxor cujusdam Chuzae procuratoris Herodis (Luc. VIII, 3). Vide quae fiebant. Futurus erat Paulus nihil tale aliquando quaerens, et omnia provincialibus donans. Sed quia multi infirmi ista quaesituri erant, magis infirmorum personam suscepit Christus. Sublimius Paulus, numquid et Christo! Sublimius Christus, quia misericordius. Cum enim videret Paulum ista non esse quaesiturum, providit ne damnaret quaesiturum, et praebuit exemplum infirmo: quomodo cum videret multos pronos et gaudentes ituros ad martyrium passionis, exsultaturos in ipsa passione, fortes, centenarios maturos ad horreum; quorumdam tamen infirmorum, quos videbat posse conturbari ventura passione, ne deficerent tamen, sed potius voluntatem humanam voluntati Creatoris conjungerent, ipsorum personam voluit suscipere in passione Christus, dicens, «Tristis est anima mea usque ad mortem;» et iterum, «Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.» Docuit quid esset dicturus infirmus, sed secutus ostendit quid facere deberet infirmus: «Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater» (Matth. XXVI, 38, 39). Quomodo ergo in passione infirmorum personam sustinuit, praefigurata illa in corpore suo, quia et illa membra ejus; neque enim frustra dictum est, «Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur» (Psal. CXXXVIII, 16): sic et in loculis habendis, et in exigenda quodam modo annona, non petenda, sed praebenda, indigentiam suscepit. Suscepit eum Zacchaeus, et gaudet (Luc. XIX, 6). Cui hoc bonum? Christo, an Zacchaeo? Vere, si non susciperet Zacchaeus, non erat ubi maneret mundi fabricator? aut si non pasceret Zacchaeus, indigeret is qui de quinque panibus tot millia hominum saturavit? Cum ergo quisque sanctum suscipit, non suscepto, sed susceptori praestatur. Numquid in illa fame non pascebatur Elias? nonne corvus afferebat panem et carnem, servo Dei serviente creatura (III Reg. XVII, 6)? Missus est tamen pascendus ad viduam; non ut militi, sed ut provinciali aliquid praestaretur.

12. Ergo quia dicebamus, fratres, et de pascendis pauperibus; cum Dominus loculos haberet, tamen quando dixit Judae eum tradituro, «Quod facis, fac velociter;» non intelligentes caeteri quid dixisset, arbitrati sunt eum dixisse, ut aliquid praepararet quod daretur pauperibus. Ille enim loculos habebat, hoc in Evangelio scriptum est (Joan. XIII, 27-29). Possent hoc suspicari, nisi hoc haberet in consuetudine Dominus? De his ergo quae dabantur et in loculos mittebantur, dabatur tamen et illis pauperibus, quos Deus docuit non contemnendos. Sed si illum non contemnis, quanto magis bovem per quem trituratur haec area? quanto magis servum tuum? Non indiget cibo, forte veste indiget. Non indiget veste, forte tecto indiget, forte ecclesiam fabricat, forte aliquid utile in domo Dei molitur; exspectat ut attendas, exspectat ut intelligas super egentem et pauperem. Tu contra, terra dura, lapidea, non irrigata, aut frustra irrigata, servas tibi dicere: Non sciebam, non noveram, nemo mihi dixit. Nemo tibi dixit! Christus non cessat dicere, propheta non cessat dicere: «Beatus qui intelligit super egenum et pauperem.» Non vides arcam inanem praepositi tui: vides certe vel surgentem fabricam, quo intraturus et oraturus es. Nonne admovetur oculis tuis? Nisi forte putatis, fratres, quia praepositi vestri thesaurizant: et novimus multos non thesaurizare, et ad quotidiana egere, de quibus omnino non creditur; quos et vos inveniretis, si velletis, si circumspiceretis, si ad hoc vigilaretis, ut fructum daretis. Dixi quod potui, quantum potui. Puto autem manifestos nos esse vobis, sicut ait Apostolus, non ideo nos dicere, ut in nos ista faciatis. Praestet Deus ut haec non frustra dixerim: praestet Deus ut terra irrigata sitis, non lapidea, sicut Judaeorum, unde tabulas lapideas accipere meruerunt; sed terra fructifera, terra quae irrigata reddat agricolae. Illi ipsi corde lapideo, quod significatum est lapideis tabulis, decimas dabant. Etiam gemitis, et nihil adhuc exit. Si gemitis, parturite; si parturitis, parite. Quare gemitus inanis? quare gemitus sterilis? Viscera torquentur, an non est intus quod edatur? «Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra.» Beati qui faciunt, beati qui ista fructuose audiunt, beati qui non inaniter clamant. «De fructu operum tuorum satiabitur terra: producens fenum jumentis, et herbam servituti hominum.» Utquid hoc? «Ut educat panem de terra.» Quem panem? Christum. De qua terra? De Petro, de Paulo, de caeteris dispensatoribus veritatis. Audi quia de terra: «Habemus,» inquit, «thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia sit virtutis Dei» (II Cor. IV, 7). Ipse est panis qui de coelo descendit (Joan. VI, 41), ut e terra educatur, cum per servorum suorum carnem praedicatur. Terra fenum producit, ut panem de terra educat. Quae terra fenum producit? Plebes piae, plebes sanctae. Ut de qua terra panis educatur? Verbum Dei de Apostolis, de dispensatoribus Sacramentorum Dei, adhuc in terra ambulantibus, adhuc corpus terrenum portantibus.

13. [«vers. 15.] Et vinum laetificat cor hominis.» Nemo se ad ebrietatem paret; imo se omnis homo ad ebrietatem paret. «Calix tuus inebrians quam praeclarus est» (Psal. XXII, 5)! Nolumus dicere: Nemo se inebriet. Inebriamini, sed videte unde. Si vos inebriat calix Domini praeclarus, videbitur ista inebrietas in operibus vestris, videbitur in sancto amore justitiae, videbitur postremo in alienatione mentis vestrae, sed a terrenis in coelum. «Ut exhilaret faciem ejus in oleo.» Video quae terra quantum fructum educat, si producat fenum jumentis. Non isti servi vendunt quod dant; non enim venditores Evangelii sunt: gratis dant, quia gratis acceperunt. Gaudent bonis operibus vestris; hoc enim vobis prodest: non enim quaerunt datum, sed requirunt fructum. Quid est exhilaratio faciei in oleo? Gratia Dei, nitor quidam in manifestationem; sicut dicit Apostolus: «Unicuique autem datur Spiritus ad manifestationem» (I Cor. XII, 7). Gratia quaedam quae est hominum ad homines perspicua, ad conciliandum sanctum amorem, oleum dicitur, in nitore divino; et quoniam excellentissima in Christo apparuit, totus orbis eum diligit: qui cum contemptus hic esset, adoratur modo ab omni gente: «Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium» (Psal. XXI, 29). Tanta est enim ejus gratia, ut multi qui in eum non credunt, laudent eum, et propterea dicant nolle se in eum credere, quia nemo potest implere quod jubet. Laudando impediuntur, qui in illum vituperando saeviebant. Amatur tamen ab omnibus, praedicatur ab omnibus; quia excellenter unctus, ideo Christus. Christus enim unctus, a chrismate dictus Christus. Messias hebraice, graece Christus, latine Unctus: sed corpus suum totum perunguit. Omnes ergo venientes accipiunt gratiam, ut exhilaretur facies in oleo.

14. «Et panis cor hominis confirmat.» Quid est hoc, fratres? Quasi coegit intelligi de quo pane diceret. Panis enim iste visibilis stomachum confirmat, ventrem confirmat: est alius panis qui cor confirmat, quia panis est cordis. Jam enim dixerat de pane superius, «Ut educat panem de terra,» sed non dixerat qualis panis sit ille. «Et vinum laetificat cor hominis.» Videtur jam dicere de spirituali vino; nam id laetificat cor hominis. Sed adhuc putetur de vino isto dici, quia ebrii quasi laeti corde videntur apparere. Utinam laetentur, et non rixentur. Dicis mihi: Quid laetius ebrio? Imo quid insanius ebrio? quid plerumque iracundius? Est ergo vinum quod vere laetificat cor, et non novit aliud nisi laetificare cor. Sed ne putes hoc quidem de spirituali vino debere accipi, de illo pane autem non; quod et ipse spiritualis sit, exposuit et ipsum: «Et panis,» inquit, «cor hominis confirmat.» Ergo sic accipe de pane, quomodo accipis de vino; intus esuri, intus siti: «Beati» enim «qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur» (Matth. V, 6). Panis ille justitia est, vinum illud justitia est: veritas est, veritas Christus est (Joan. XIV, 6). «Ego sum,» inquit, «panis vivus, qui de coelo descendi» (Id. VI, 41); et, «Ego sum vitis, vos sarmenta» (Id. XV, 5). «Et panis cor hominis confirmat.»

15. [«vers. 16.] Satiabuntur ligna campi:» sed de ista gratia educta de terra. «Ligna campi,» plebes populorum. «Et cedri Libani quas plantavit.» Cedri Libani, potentes in saeculo, et ipsi satiabuntur. Pervenit panis, et vinum, et oleum Christi ad senatores, ad nobiles, ad reges; satiata sunt ligna campi. Prius humiles satiati sunt, deinde etiam cedri Libani, sed «quas plantavit» ipse: piae cedri, religiosi fideles; tales enim plantavit. Nam et impii sunt cedri Libani, quia, «Conteret Dominus cedros Libani» (Psal. XXVIII, 5). Libanus enim mons est; ibi istae arbores etiam secundum litteram annosissimae sunt et excellentissimae. Libanus autem interpretatur, sicut legimus in eis qui ista scripserunt, Candidatio. Libanus dicitur candidatio: videtur autem candidatio esse saeculi hujus, modo nitentis et fulgentis in pompis suis. Sunt ibi cedri Libani quas plantavit Dominus; ipsae satiabuntur quas plantavit Dominus. Nam «arbor,» inquit, «quam non plantavit Pater meus, eradicabitur» (Matth. XV, 13). «Et cedri Libani quas plantavit.»

16. [«vers. 17.] Illic passeres nidificabunt. Fulicae domus dux est eorum.» Ubi passeres nidificabunt? In cedris Libani. Jam audivimus quae sint cedri Libani, nobiles saeculi, excelsi genere, opibus, honoribus: et ipsae cedri satiantur, illae tamen quas plantavit ipse. In his cedris passeres nidificant. Qui sunt passeres? Aves quidem et volatilia coeli sunt passeres, sed minuta volatilia solent dici passeres. Sunt ergo quidam spirituales nidificantes in cedris Libani: id est, sunt quidam servi Dei audientes in Evangelio, «Dimitte omnia tua,» vel, «vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me» (Id. XIX, 21). Et non tantum hoc audierunt magni, sed audierunt et parvi, et voluerunt hoc facere et parvi, et esse spirituales; non jungi uxoribus, non macerari cura filiorum, non habere proprias sedes quibus deligarentur, sed ire in vitam quamdam communem. Sed quid dimiserunt isti passeres? Minuti enim saeculi hujus passeres videntur. Quid dimiserunt? quid magnum dimiserunt? Alius se convertit, dimisit cellam patris sui inopem, vix unum lectum et unam arcam. Convertit se tamen, factus est passer, quaesivit spiritualia. Bene, optime; non illi insultemus, non dicamus: Nihil dimisisti. Non superbiat qui multa dimisit. Petrus ut sequeretur Dominum, novimus quod piscator erat, quid potuit dimittere? Vel frater ejus Andreas, vel filii Zebedaei Joannes et Jacobus, etiam ipsi piscatores (Id. IV. 18, 21); et tamen quid dixerunt? «Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te» (Id. XIX, 27). Non ei dixit Dominus: Oblitus es paupertatem tuam; quid dimisisti ut totum mundum acciperes? Multum dimisit, fratres mei, multum dimisit, qui non solum dimisit quidquid habebat, sed etiam quidquid habere cupiebat. Quis enim pauper non turgescit in spem saeculi hujus? quis non quotidie cupit augere quod habet? Ista cupiditas praecisa est: ibat in immensum, accepit modum, et nihil dimissum est? Prorsus totum mundum dimisit Petrus, et totum mundum Petrus accepit. Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Faciunt hoc multi: ista faciunt qui parum habent, et veniunt, et fiunt passeres utiles. Minuti videntur, quia non habent altitudinem dignitatis saecularis: nidificant in cedris Libani. Etenim et cedri Libani, nobiles et divites et excelsi hujus saeculi, quoniam cum timore audiunt, «Beatus qui intelligit super egenum et pauperem;» attendunt res suas, villas suas, et omnes superfluas copias, quibus videntur excelsi, et praebent illas servis Dei; dant agros, dant hortos, aedificant ecclesias, monasteria, colligunt passeres, ut in cedris Libani nidificent passeres. Ergo satiantur «cedri» «Libani quas plantavit» Dominus, et «illic passeres nidificabunt.» Attendite totam terram, si non ita est. Ut loquerer ista, non solum credidi, sed et vidi; dedit mihi intellectum ipsum experimentum. Interrogate latissimas terras qui nostis, et videte in quam multis cedris Libani passeres illi, de quibus locutus sum, nidificant.

17. Sed tamen, fratres mei, ipsi passeres si spirituales sunt, quamvis nidificent in cedris Libani, non pro magno habere debent cedros Libani, et putare illos esse superiores, a quibus eorum necessaria complentur. Passeres enim sunt; illae autem cedri Libani sunt. Ergo «fulicae domus dux est» passerum. Quamvis in cedris Libani nidificent passeres, non tamen cedri Libani duces sunt passerum. Ecce satiabuntur ligna campi, omnes populi; et cedri Libani satiabuntur, quas plantavit Dominus, omnes nobiles et excelsi fideles. Illic, id est in cedris Libani, passeres nidificabunt; praebebunt ramos facultatum suarum colligendis minutis spiritualibus. Praebent ista, faciunt haec cedri Libani quas plantavit Dominus; faciunt, et libenter faciunt; noverunt quid faciant, noverunt quid accipiant. Sed passeres quamvis in cedris Libani nidificabunt, «Fulicae domus dux est eorum.» Quae est fulicae domus? Fulica, sicut omnes novimus, marina avis est; vel in stagnis est, vel in mari est. Habet quamdam domum non facile in littore terrae, aut nunquam; sed in iis quae in media aqua sunt: plerumque ergo in petris quas aqua circumdat. Intelligimus ergo petram esse idoneam fulicae domum, nusquam fortius et firmius habitat, quam in petra. In quali petra? In mari constituta. Etsi tunditur fluctibus, frangit tamen fluctus, non frangitur: hoc habet magnum petra in mari constituta. Quanti fluctus contuderunt petram nostram, Dominum Christum? Elisi sunt in illum Judaei; illi fracti sunt, ille integer mansit. Et unusquisque imitans Christum, ita sit in isto saeculo, id est in isto mari, ubi non potest nisi procellas tempestatesque sentire, ut nulli vento cedat, nulli fluctui, sed omnia excipiat, et integer maneat. Ergo fulicae domus et fortis est, et humilis. Non habet domum fulica in excelsis; nihil illa domo firmius, et nihil humilius. In cedris quidem nidificant passeres, propter praesentem necessitatem: sed petram illam habent ducem, quae fluctibus tunditur, et non frangitur; imitantur enim Christi passiones. Et si forte cedri Libani iratae fuerint, et aliquid molestiae vel scandali servis Dei in ramis suis commoverint, volabunt quidem inde passeres; sed vae cedro remanenti sine nidis passerum. Passeres enim non naufragabunt, non peribunt; quia «fulicae domus dux est eorum.»

18. [«vers.» 18.] Quid ergo sequitur? «Montes altissimi cervis.» Cervi, magni, spirituales, transcendentes in cursu omnia spinosa veprium atque silvarum. «Qui perficit,» inquit, «pedes meos sicut cervi, et super excelsa statuet me» (Psal. XVII, 34). Teneant montes altos, alta praecepta Dei; sublimia cogitent, teneant ea quae multum eminent in Scripturis, justificentur in summis: cervis enim sunt illi montes altissimi. Quid de humilibus bestiis? quid de lepore? quid de ericio? Lepus minutum animal et infirmum, ericius etiam spinosum: illud animal timidum, illud animal spinis coopertum. Spinae quid significant, nisi peccatores? Qui peccat quotidie, etiamsi non magna peccata, minutissimis spinis coopertus est. In eo quod timet, lepus est; in eo quod minutissimis peccatis operitur, ericius est: et non potest tenere excelsa illa et perfecta praecepta. Illi enim «montes altissimi cervis.» Quid ergo? isti pereunt? Non. Sic enim «montes altissimi cervis,» ut et his videas quid sequatur: «Petra refugium ericiis et leporibus.» Quia factus est Dominus refugium pauperi (Psal. IX, 10). Ponas petram illam in terra, refugium est ericiis et leporibus: ponas illam in mari, domus est fulicae. Ubique utilis petra. Et in montibus ipsa utilis: montes sine petrae fundamento ruerent in profundum. Nonne jamdudum de montibus dicebatur: «Illic volatilia coeli inhabitabunt; de medio petrarum dabunt voces suas?» Ubique ergo petra refugium nostrum: sive in montibus excelsa sit, sive in mari tundatur fluctibus, non frangatur, sive in terra solidetur; ad illam cervi, ad illam fulica, ad illam lepus et ericius. Tundant pectora lepores, et ericii confiteantur peccata sua: licet cooperti sint minutis quidem quotidianisque peccatis; non eis tamen deest petra, quae illos docuit dicere, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» (Matth. VI, 12). «Petra refugium ericiis et leporibus.»

19. [«vers. 19.] Fecit lunam in tempora.» Intelligimus spiritualiter Ecclesiam crescentem de minimo, et ista mortalitate vitae quodammodo senescentem; sed ut propinquet ad solem. Non istam lunam dico visibilem oculis, sed quae hoc nomine significatur. Ista quando obscura erat Ecclesia, quando nondum apparebat, nondum eminebat, seducebantur homines, et dicebatur, Haec est Ecclesia, hic est Christus; «ut sagittarent in obscura luna rectos cord.» (Psal. X, 3). Modo quam caecus est qui plena luna errat? «Fecit lunam in tempora.» Hic enim temporaliter transit Ecclesia; non enim hic erit semper ista mortalitas: augeri et minui aliquando transibit; in tempora facta est. «Sol agnovit occasum suum.» Et hic quis sol, nisi sol ille justitiae, quem sibi non ortum impii plangent in die judicii? Qui dicturi sunt in illo die, «Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis» (Sap. V, 6). Ei sol iste oritur, qui intelligit Christum. Recedit autem ab intellectu ejus Christus, qui sic iratus fuerit fratri suo, ut teneat odium. Itaque «irascimini, et nolite peccare» (Psal. IV, 5). Charitas etsi irascitur aliquando, ut corrigat, non tenetur rea; quia non inveteravit ira, ut verteretur in odium. Si autem ira conversa fuerit in odium, occidit sol super iracundiam vestram. «Non» igitur «occidat sol super iracundiam vestram» (Ephes. IV, 26).

20. Nec putetis, fratres, ideo nonnulis solem esse adorandum, quia sol in Scripturis aliquando Christum significat. Talis est enim dementia hominum; quasi adorandum aliquid dicatur, cum dicitur, Sol Christum significat. Adora ergo et petram, quia Christum significat (I Cor. X, 4). «Sicut ovis ad victimam» «ductus est» (Isai. LIII, 7); adora et ovem, quia Christum significat. «Vicit leo de tribu Juda» (Apoc. V, 5); adora et leonem, quia Christum significat. Videte quam multa Christum significent; omnia ista Christus in similitudine, non in proprietate. Quaeris proprietatem Christi? «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.» Ecce proprietas Christi, per quam factus es. Vis audire et proprietatem per quam refectus es? «Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» (Joan. I, 1, 14). Caetera similitudines sunt. Intellige, esto Scripturae capax, ut aliud videas objici oculis tuis, aliud innui cordi tuo.

21. Sol ergo ille, jam securi dicimus, sol ille justitiae, non sine causa impiis non oritur, etsi volunt: ipsa enim Sapientia dicit, «Quaerent me mali, et non invenient. Quaerent, et non invenient.» Et quare? Oderunt enim sapientiam. Ipsa Sapientia loquitur, et dicit: «Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam» (Prov. I, 28, 29). Si ergo oderunt, quare quaerunt? Quaerunt, non ut fruantur, sed ut inflentur; quaerunt sermonibus, oderunt moribus. «Spiritus enim sanctus disciplinae fugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu» (Sap. I, 5). Non ergo sol ille oritur impiis, non oritur malis. At vero de isto sole quid dictum est? «Qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos» (Matth. V, 45). Ergo de illo sole justitiae nescio quid significat psalmus iste secundum mysterium; nam videmus ista fieri in creatura etiam secundum speciem rerum visibilium: «Sol agnovit occasum suum.» Quid est, «Sol agnovit occasum suum?» Christus agnovit passionem suam: occasus Christi, passio Christi. Sed numquid sic sol occidit, ut non oriatur? «Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat» (Psal. XL, 9)? nonne ipse dixit, «Dormivi turbatus?» et de illo dictum est, «Exaltare super coelos, Deus» (Psal. LVI, 5, 6)? Ergo, «Sol agnovit occasum suum:» quid est, «agnovit?» Approbavit, placuit ei. Et unde ostendimus quia agnovit, hoc est, placuit ei? Quid enim non novit Deus? quid non novit Christus? Et tamen dicturus est in fine quibusdam: «Non novi vos» (Matth. VII, 23). Quomodo ergo ibi, «Non novi vos,» non est quasi, Mihi ignoti estis, sed, non mihi placetis; sic et hic, «agnovit occasum suum,» placuit illi occasus suus. Si enim ei displiceret, quomodo pateretur? Homini enim, quia non est ille sol, etiamsi displiceat passio sua, patitur et quod non vult. Ille autem non pateretur, nisi ei placeret: id est, nisi agnosceret occasum suum, non occideret; quia ipse ait, «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse eam pono a me» (Joan. X, 18). Ergo, «agnovit occasum suum.»

22. [«vers.» 20, 21.] Et quid, cum occidit sol, cum passus est Dominus? Factae sunt quaedam tenebrae in Apostolis, defecit spes eorum, quibus primo magnus et redemptor omnium videbatur. Quare? «Posuisti tenebras, et facta est nox: ibi pertransibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, quaerentes a Deo escam sibi». Quid intelligam spiritualiter catulos leonum, nisi spiritualia nequitiae (Ephes. VI, 12)? quid intelligam nisi mala daemonia, quae daemonia pascuntur erroribus hominum? Sunt enim principes daemoniorum, et sunt daemonia quaedam contemptibilia. Ista daemonia seducere animas quaerunt, sed ubi sol non ortus est; tenebrae enim sunt. Et cum tenebrae sunt, quaerunt catuli leonum quos devorent. Ipse leo major, princeps omnium talium leonum, quid de illo dictum est? «Nescitis quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret» (I Petr. V, 8)? Ideo «quaerentes a Deo escam sibi;» quia nec tentari quis potest a diabolo, nisi permittente Deo. Job sanctus ante diabolum erat, et tamen longe ab illo erat: aspectu ante illum, potestate remotus ab illo. Quando auderet tentare vel carnem, vel facultates ejus quas possidebat, nisi accepisset potestatem? Quare autem datur potestas? Aut ad damnandos impios, aut ad probandos pios. Juste hoc totum Dominus agit; et in neminem habet diabolus potestatem, vel in aliquid ejus, nisi ille concedat, cui est potestas summa et sublimis. Sic diabolo, sic homini nulla est potestas in hominem, nisi desuper detur. Stabat judex vivorum et mortuorum ante hominem judicem, et inflavit se homo judex videns ante se Christum, et ait: «Nescis quia potestatem habeo occidendi et dimittendi te?» At ille qui venerat et eum docere, a quo judicabatur: «Non haberes,» inquit, «in me potestatem, nisi esset tibi desuper data» (Joan. XIX, 10, 11). Et homo et diabolus et quaelibet daemonia nonnisi accepta potestate nocent: sed proficientibus non nocent. Malis ita sunt tanquam ignis feno; bonis ita sunt tanquam ignis auro. Manducatus est Judas ut fenum; probatus est Job ut aurum. «Posuisti tenebras, et facta est nox: illic pertransibunt omnes bestiae silvae.» Jam bestiae silvae alio modo: alio enim et alio modo semper ista intelliguntur; quomodo Dominus ipse agnus, ipse leo. Quid tam diversum quam agnus et leo? Sed qualis agnus? Qui vinceret lupum, vinceret leonem. Ipse petra, ipse pastor, ipse janua. Pastor intrat per januam: et dicit, «Ego sum pastor bonus;» et dicit, «Ego sum janua» (Id. X, 7, 11). Ipsum leonis nomen Dominum significat; quia, «Vicit leo de tribu Juda» (Apoc. V, 5), et diabolum; quia, «Conculcavit leonem et draconem» (Psal. XC, 13). Discite sic intelligere, cum figurate ista dicuntur; ne forte ubi legeritis quod Christum significat petra (I Cor. X, 4), ubique petram Christum putetis. Significat alia atque alia, sicut littera quo loco ponatur vide, ibi intelligis ejus vim. Si audieris litteram primam in nomine Dei, et putaveris eam semper ibi ponendam, delebis eam in nomine diaboli. Ab eadem enim littera incipit nomen Dei, a qua incipit nomen diaboli; et nihil tam disjunctum, quam Deus et diabolus. Vide ergo quam absurdus est a rebus et humanis et divinis, qui dixerit de littera singulari D, Non debet haberi in capite nominis diaboli, et cum quaesieris, quare? respondeat: Ego in nomine Dei legi istam litteram. Ridetur iste; nam nec talis est cui digneris reddere rationem. Nolite ergo tam pueriliter sapere etiam ista divina, ut forte aliquis vestrum, quia dixi superius bestias silvae significare Gentes, modo autem dico bestias silvae significare daemonia et angelos praevaricationis, putet iis me aliquid contrarium dicere. Similitudines enim sunt, et in quocumque loco sunt, circumstantia sui exponuntur. «Illic pertransibunt omnes bestiae silvae.» Ubi? In nocte quam posuit Dominus, quia «sol agnovit occasum suum. Catuli leonum rugientes, ut rapiant, quaerentes a Deo escam sibi.» Merito Dominus venturus ad occasum suum, ipse sol justitiae agnoscens occasum suum, ait discipulis, tanquam tenebris futuris, circuituro leone, ut quaereret quem devoraret, quod ille leo neminem devoraret, nisi peteret: «Hac nocte,» inquit, «postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua» (Luc. XXII, 31, 32). Nonne Petrus cum ter negavit (Matth. XXVI, 70-74), jam inter dentes leonis erat? «Catuli leonum rugientes, ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi.»

23. [«vers. 22.] Ortus est sol.» Qui dixit, «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; agnovit occasum suum,» et posuit eam; «ortus est sol,» et recepit eam. «Ortus est sol,» quia occidit sol, sed non exstinctus est sol. Adhuc eis qui non intelligunt Christum, ipsa nox est; adhuc eis sol ortus non est: instent, ut intelligant, ne rapiantur a rugiente leone. Nam ecce quibus ortus est, non eos audent invadere catuli leonum. Sequitur enim: «Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt.» Magis magisque ubi oritur sol iste, ut intelligatur ab orbe terrarum, et clarificetur Christus in toto mundo, congregantur catuli leonum; illa daemonia recedunt a persecutione Ecclesiae, quae instigabant persequi domum Dei, operando in filiis diffidentiae. Nam dictum est: «Secundum principem potestatis aeris, qui nunc operatur in filiis infidelitatis» (Ephes. II, 2). Modo jam quia nemo eorum persequi audet Ecclesiam, «ortus est sol, et congregati sunt.» Et ubi sunt? «Et in cubilibus suis cubabunt.» Cubilia eorum, corda infidelium. Quam multi gerunt leones cubantes in cordibus suis? Non inde erumpunt, non faciunt impetum in istam peregrinantem Jerusalem. Quare non faciunt? Quia jam «ortus est sol,» et splendet in toto orbe terrarum.

24. [«vers.» 23.] Ergo vide quid sequatur, quia «ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt.» Quid tu, o homo Dei? quid tu, o Ecclesia Dei? quid tu, o corpus Christi, cujus caput in coelo est? quid tu facis, o homo, unitas ejus? «Exiet,» inquit, «homo ad opus suum.» Operetur ergo iste homo opera bona in securitate pacis Ecclesiae, operetur usque in finem. Aliquando enim erit quaedam contenebratio, et fiet quidam impetus, sed in vespera, id est in fine mundi: modo-autem in pace et tranquillitate operatur Ecclesia; quia «exiet homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam.»

25. [«vers. 24.] Quam magnificata sunt opera tua, Domine!» Merito magna, merito excelsa. Ubi facta sunt opera ista tam magna? quae illa statio Dei ubi stetit, vel quae illa sessio ubi sedit, et ista operatus est? quis locus ubi ista operatus est? unde processerunt primo ista tam pulchra? Si ad litteram accipias, omnis ordinata creatura, ordinate currens, ordinate pulchra, ordinate oriens, ordinate occidens, ordinate peragens omnia tempora, unde processit? Ipsa autem Ecclesia quomodo accepit incrementa, successus, perfectionem? Quomodo destinatur ad finem quemdam immortalitatis? Quibus praeconiis praedicatur? quibus mysteriis commendatur? quibus sacramentis occultatur? qua praedicatione revelatur? Ubi fecit haec Deus? Video magna opera: «Quam magnificata sunt opera tua, Domine!» Quaero ubi fecerit, locum non invenio; sed video quid sequatur: «Omnia in sapientia fecisti.» Ergo omnia in Christo fecisti. Ille contemptus, ille expalmatus, ille consputus, ille spinis coronatus, ille crucifixus, omnia in illo fecisti. Audio, audio quid de illo tuo milite nunties hominibus; quid de illo praecone sancto praedices gentibus, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam. Irrideant Judaei crucifixum Christum, quia scandalum est eis; irrideant Pagani crucifixum Christum. quia stultitia est eis: «Nos autem,» inquit, «praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam» (I Cor. I, 23, 24). «Omnia in sapientia fecisti.»

26. «Repleta est terra creatura tua.» Repleta est terra creatura Christi. Et quomodo? Quomodo videmus: quid enim non a Patre per Filium creatum est? Quidquid ambulat et repit in terris, quidquid natat in aquis, quidquid volat in aere, quidquid in coelo circumagitur, quanto magis terra, totus mundus creatura Dei est. Sed nescio quid hic significat de quadam creatura nova, de qua dicit Apostolus, «Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt sunt omnia» «nova: omnia autem ex Deo» (II Cor. V, 17, 18). Nova creatura quae facta est, omnes credentes in Christum, exuentes se veterem hominem, et induentes novum (Ephes. IV, 22, 24). «Repleta est terra creatura tua.» In uno loco terrae crucifixus erat, in uno exiguo loco cecidit granum illud in terram, et mortificatum est; sed magnum fructum attulit. Singularis eras, Domine Jesu, donec transires; agnosco in alio psalmo vocem tuam, qua dixisti: «Singularis ego sum, donec transeam» (Psal. CXL, 10). Singularis ergo eras, donec transires; singularis eras, cum agnovisti occassum tuum: sed ab occasu in ortum transisti. Ortus es, splenduisti, clarificatus es, cum in coelum ascendisti, et «repleta est terra creatura tua.» Psalmum, fratres, nondum finivimus; sed aliquid inde in nomine Christi etiam ad diem Dominicum differamus.

11 TER[recensere]

IN PSALMUM CIV ENARRATIO. 1. [«vers.» 1.] Psalmus centesimus quartus, primus est in eis quibus praenotatur «Alleluia.» Cujus verbi, vel potius duorum verborum, interpretatio est, Laudate Deum. Et ideo inde coepit: «Confitemini Domino, et invocate nomen ejus.» In laude enim intelligenda est ista confessio, sicut est, «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae» (Matth. XI, 25). Praemissa enim laude, invocatio sequi solet, ubi desideria precator alligat: unde et ipsa oratio dominica habet a capite brevissimam laudem, quod est, «Pater noster qui es in coelis» (Id. VI, 9). Tunc quae petuntur, deinceps consequuntur. Unde et alibi in psalmo dicitur: «Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum» (Psal. LXXIV, 2). Quod alibi est planius: «Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero» (Psal. XVII, 4): ita et hic, «Confitemini,» inquit, «Domino, et invocate nomen ejus;» quod tale est, ac si diceret, Laudate Dominum, et invocate nomen ejus. Exaudit quippe invocantem, quem laudantem videt: laudantem videt, quem probat amantem. Et in quo voluit Dominus boni servi amorem circa se ostendi maxime, nisi in eo quod illi ait, «Pasce oves meas» (Joan. XXI, 17)? Unde et hic sequitur, «Annuntiate inter gentes opera ejus;» vel potius, ut de graeco ad verbum exprimatur, quod et alii latini codices habent, «Evangelizate» «in gentibus opera ejus.» Quibus hoc dicitur, nisi Evangelistis in prophetia?

2. [«vers. 2, 3.] Cantate ei, et psallite ei.» Verbo et opere laudate: ore quippe cantatur; psalterio autem, hoc est manibus, psallitur. «Narrate omnia mirabilia ejus: laudamini in nomine sancto ejus.» Possunt hi duo versus ex duobus verbis superioribus dicit non absurde videri: ut quod ait: «Narrate omnia mirabilia ejus,» referatur ad id quod dictum est, «Cantate ei;» quod vero sequitur, «Laudamini in nomine sancto ejus,» referatur ad id quod dictum est, «Et psallite ei:» illud scilicet ad verbum bonum, quo cantatur ei, et narrantur omnia mirabilia ejus; illud autem ad opus bonum, quo psallitur ei, ne velit quisque de opere bono tanquam in sua virtute laudari. Ideo cum dixisset, «Laudamini,» quod utique bene operantes merito possunt; addidit, «in nomine sancto ejus:» ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Qui ergo non sibi, sed ei volunt psallere, caveant facere justitiam suam coram hominibus, ut videantur ab eis; alioquin mercedem non habebunt apud Patrem, qui in coelis est (Matth. VI, 1): sed luceant opera eorum coram hominibus, non eo fine ut ipsi videantur ab eis, sed ut videant bona opera eorum, et glorificent Patrem eorum, qui in coelis est (Id. V, 16). Hoc est laudari in nomine sancto ejus. Unde et in alio psalmo legitur: «In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur» (Psal. XXXIII, 2, 3). Quod et hic quodammodo sequitur, «Laetetur cor quaerentium Dominum:» sic enim mites jucundantur, qui non amaro zelo eos jam bene operantes aemulantur.

3. [«vers. 4.] Quaerite Dominum, et confortamini.» Hoc enim de graeco expressius interpretatum est, quamvis verbum minus latinum videatur: unde et alii codices habent, «confirmamini;» alii, «corroboramini.» Et quippe dicitur, «Fortitudo mea» (Psal. XVII, 2); et, «Fortitudinem meam ad te custodiam» (Psal. LVIII, 10): ut eum quaerendo atque ad eum accedendo, et illuminemur et confortemur; ne caecitate quid faciendum sit non videamus, aut infirmitate non faciamus etiam quod videmus. Quod ergo est ad videndum, «Accedite ad eum, et illuminamini» (Psal. XXXIII, 5); hoc est ad faciendum, «Quaerite Dominum, et corroboramini. Quaerite,» inquit, «faciem ejus semper.» Quae est facies Domini, nisi praesentia Dei? Sicut facies venti, et facies ignis: dictum est enim, «Sicut stipulam ante faciem venti» (Psal. LXXXII, 14); et, «Sicut fluit cera a facie ignis» (Psal. LXVII, 3). Et multa talia ponit Scriptura, nihil aliud quam earum rerum praesentiam volens intelligi, quarum nominat faciem. Sed quid est, «Quaerite faciem ejus semper?» Scio quidem quia mihi adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28); sed si semper quaeritur, quando invenitur? An «semper» dixit, in tota vita ista qua hic vivitur, ex quo id nos facere debere cognovimus, quando et inventus quaerendus est? Jam quippe illum invenit fides, sed adhuc eum quaerit spes. Charitas autem et invenit eum per fidem, et eum quaerit habere per speciem: ubi tunc sic invenietur, ut sufficiat nobis, et ulterius non quaeratur. Nisi enim eum in ista vita inveniret fides, non diceretur, «Quaerite Dominum;» et cum inveneritis eum, «Derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas» (Isai. LV, 6, 7). Item si fide inventus, non adhuc esset perquirendus, non diceretur, «Si enim quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus» (Rom. VIII, 25): et quod Joannes ait, «Scimus quia cum appruerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est» (I Joan. III, 2). An forte etiam cum facie ad faciem viderimus eum sicuti est, adhuc perquirendus erit, et sine fine quaerendus, quia sine fine amandus? Dicimus enim etiam praesenti alicui, Non te quaero; id est, non te diligo. Ac per hoc qui diligitur, etiam praesens quaeritur, dum charitate perpetua, ne fiat absens, agitur. Proinde quem quisque diligit, etiam cum eum videt, sine fastidio semper vult esse praesentem, hoc est, semper quaerit esse praesentem. Et nimirum hoc est, «Quaerite faciem ejus semper,» ut non huic inquisitioni, qua significatur amor, finem praestet inventio, sed amore crescente inquisitio crescat inventi.

4. [«vers.» 5.] Jam deinceps temperat se laudator iste ardens, et ad capacia verba descendit; infirmum amorem atque lactentem temporabilus Dei mirabilibus nutriens. «Mementote,» inquit, «mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus.» Qui locus similis videtur illi loco, ubi ad Moysen quaerentem quis esset, cum dixisset, «Ego sum qui sum, et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos:» quod ex quantulacumque particula rara mens capit: deinceps nomen suum commemorans, erga homines gratiam suam misericorditer temperavit, dicens, «Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc mihi nomen est in aeternum» (Exod. III, 14, 13). Ubi intelligi voluit, et illos quorum se Deum dixit, vivere secum in aeternum, et hoc dixit quod capi etiam a parvulis posset: ut, «Ego sum qui sum,» illi pro captu intelligerent, qui grandibus viribus charitatis nossent quaerere faciem ejus semper. Si ergo quod est ipse, multum est ad vos vel videre quaerere, «Mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus.»

5. [«vers.» 6, 7.] Et quibus dicitur? «Semen Abraham servi ejus, filii Jacob electi ejus.» Vos semen Abraham, vos filii Jacob, «mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus.» Ne quis autem uni genti hoc tribueret Israelitarum secundum carnem, et non intelligeret magis esse semen Abrahae filios promissionis quam filios carnis, quibus Apostolus dicit, cum Gentibus loqueretur, «Vos ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes» (Galat. III, 29); sequitur et dicit, «Ipse Dominus Deus noster; in omni terra judicia ejus.» Hoc dicitur per Isaiam ad Jerusalem liberam, matrem nostram: «Et qui eruit te, ipse Deus tuus, universae terrae vocabitur» (Isai. LIV, 5). An Judaeorum Deus tantum? Absit (Rom. III, 29). «Ipse Dominus Deus noster; in omni terra judicia ejus:» quia in omni terra Ecclesia ejus, ubi praedicantur judicia ejus. Quid ergo ait in alio psalmo: «Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel; non fecit sic omni genti, et judicia sua non manifestavit eis» (Psal. CXLVII, 19, 20). Ideo dictum est, quia unam gentem voluit intelligi pertinentem ad semen Abrahae; quae vocata est quidem ex omnibus gentibus, et sic in ea dicuntur omnes gentes, ut una sit gens in adoptionem vocata. Extra istam nulli genti manifestavit judicia sua: quoniam qui ea non crediderunt, etiamsi annuntiata sunt, manifestata eis utique non sunt; quia nisi credant, non intelligent.

6. [«vers. 8-11.] Memor fuit in saeculum testamenti sui.» Alii codices habent, «in aeternum;» quod ex ambiguo graeco factum est. Sed si in hoc saeculum intelligendum est, non in aeternum; quomodo exponens cujus testamenti memor fuerit, adjungit et dicit: «Verbi quod mandavit in mille generationes?» Quod adhuc cum aliquo fine potest intelligi; sed deinde dicit: «Quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac; et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum.» Ubi nullus est ambiguitatis locus: αἰώνιον quippe habet graecus, quod nusquam nostri nisi aeternum interpretati sunt; vix autem aliqui alicubi αἰώνιον aeternale dixerunt. Nisi forte quia αἰῶνα familiarius interpretantur saeculum, αἰώνιον non aeternum, sed saeculare interpretari velint; quod neminem ausum fuisse commemini. Si autem hoc loco Testamentum Vetus intelligendum est, propter terram Chanaan; sic enim sermo contexitur, «Et statuit illud» ipsi «Jacob in praeceptum, et» ipsi «Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae:» quomodo intelligendum est «aeternum,» cum terrena illa haereditas aeterna esse non possit? Et ideo Vetus Testamentum vocatur, quia per Novum aboletur. «Mille» vero «generationes,» nec aeternum videntur aliquid significare; quia utique finem habent, et ad ipsa temporalia nimis multae sunt. Quamlibet enim paucis annis generatio determinetur, quam Graeci γενεάν dicunt; quam minimam quidam quindecim annis terminaverunt, ex qua homo incipit posse generare; quae sunt istae mille generationes, non solum a tempore Abraham, quando ei facta est ista promissio, usque ad tempus Novi Testamenti, sed ab ipso Adam, usque ad terminum saeculi? Quis enim audeat dicere quindecim annorum millibus hoc saeculum extendi?

7. Proinde mihi videtur non hic Vetus Testamentum intelligendum, quod Novo esse tollendum dicitur per prophetam, «Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo domui Jacob Testamentum Novum; non secundum Testamentum quod constitui patribus eorum, cum eduxissem eos de terra Aegypti» (Jerem. XXXI, 31, 32): sed testamentum fidei, quod laudat Apostolus, cum Abraham nobis proponit imitandum, et de Legis operibus gloriantes inde convincit, quod Abraham etiam ante circumcisionem credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Galat. III, 5, 6): Denique cum dixisset, «Memor fuit in saeculum testamenti sui;» quod in aeternum intelligere debemus, testamenti scilicet justificationis et haereditatis aeternae, quam fidei promisit Deus: «Verbi,» inquit, «quod mandavit in mille generationes.» Quid est, «mandavit?» Quod enim ait, «Tibi dabo terram Chanaan,» non mandatum est, sed promissum: mandatum est autem quod facere debemus, promissum quod accipere. Mandatum ergo fides est, ut justus ex fide vivat (Rom. I, 17); et huic fidei haereditas aeterna promittitur. «Mille» ergo «generationes,» propter numeri perfectionem, pro omnibus intelligendae sunt; id est, quamdiu generatio generationi sequendo succedit, tamdiu mandatum est vivendum ex fide. Quod observat populus Dei, filii promissionis nascendo venientes, et moriendo abeuntes, donec omnis generatio finiatur; quod millenario numero significatum est, quia denarii numeri solidum quadratum decem decies, et hoc decies, ad mille pervenit. «Quod disposuit,» inquit, «ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac. Et statuit illud Jacob,» id est ipsi Jacob, «in praeceptum.» Ipsi sunt tres patriarchae quorum specialiter se dicit Deum, quos et Dominus nominat in Testamento Novo, ubi dicit: «Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum» (Matth. VIII, 11). Ista est haereditas aeterna. Nam et hic, ubi ait, «Statuit illud Jacob in praeceptum;» manifestat praeceptum esse fidei: non enim promissum appellaret praeceptum. Si enim opus est in praecepto, merces in promisso: «Hoc est opus Dei,» Dominus ait, «ut credatis in eum quem ille misit» (Joan. VI, 29). Hoc ergo verbum quod mandavit, «memor in aeternum testamenti sui,» hoc est, verbum fidei quod praedicamus (Rom. X, 8), «statuit illud» ipsi «Jacob in praeceptum; et» ipsi «Israel in testamentum aeternum,» id est, quod ex ipso verbo et praecepto impleto daturus esset aliquid aeternum. «Dicens, Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae.» Quomodo ergo est hoc aeternum, nisi aliquid aeternum significet? Ipsa enim dicta est terra promissionis, terra fluens lac et mel (Exod. III, 8, 17). Quod totum significat gratiam, in qua gustatur quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 8); ad quam non omnes homines pertinent: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Ideo addidit, «Funiculum haereditatis vestrae.» Unde in alio psalmo, semel Abrahae, quod est Christus, intelligitur loqui, ubi dicit: «Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi» (Psal. XV, 6). Cur autem dicta sit terra Chanaan, interpretatio hujus nominis aperit; Chanaan quippe interpretatur Humilis. Quod si ad illam referatur sententiam sancti Noe, qua eumdem Chanaan dixit futurum servum fratrum suorum (Gen. IX, 25), hinc est etiam servilis timor. «Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum» (Joan. VIII, 35). Ideo excluso Chananaeo, datur terra promissionis semini Abrahae. Consummata enim charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), ut filius maneat in domo in aeternum. Unde dictum est, «Et» ipsi «Israel in testamentum aeternum.»

8. [«vers.» 12.] Deinceps exsequitur historiam in Librorum sanctorum veritate notissimam. «Cum essent numero brevi, paucissimi et incolae in ea:» id est, in terra Chanaan. Quando ibi patres habitaverunt Abraham, Isaac et Jacob, antequam eam acciperent haereditatem, in semine suo paucissimi erant, et incolae in ea. Nonnulli autem codices habent, non, «paucissimi et incolae;» sed, «paucissimos et incolas.» Ubi apparet eos qui ista ita interpretati sunt, graecam fuisse locutionem secutos, quae transferri non potest in latinum, nisi cum ea absurditate, quae ferri omnino non possit. Si enim totam ipsam locutionem transferre conemur, dicturi sumus, «In eo esse illos numero brevi, paucissimos et incolas in ea». Quod autem ait graecus, «In eo esse illos,» hoc est latine, «Cum essent:» quod verbum non potest casus accusativus sequi, sed nominativus. Quis enim dicat, Cum essent paucissimos? sed, Cum essent paucissimi.

9. [«vers.» 13-15.] «Cum» ergo «essent numero breves,» vel, «numero brevi, paucissimi et incolae in ea; transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.» Repetitio est ejus quod dixerat, «de gente in gentem. Non dimisit hominem nocere eis:» id est, non permisit. Graeca autem locutio est, «nocere illos;» latina vero, «nocere illis. Et corripuit pro eis reges. Nolite,» inquit, «tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.» Verba dixit Dei corripientis vel arguentis reges, ne laederent sanctos patres, cum essent numero breves, et paucissimi atque incolae in terra Chanaan. Quae verba licet in libris ejus historiae non legantur, tamen intelligenda sunt vel latenter dicta, sicut Deus in hominum cordibus loquitur occultis et veracibus visis, vel etiam per Angelum expressa. Nam et rex Gerarum et rex Aegyptiorum divinitus admoniti sunt ne nocerent Abrahae (Gen. XII, 17-20; et XX, 3), et rex alius ne noceret Isaac (Id. XXVI, 8-11), et alii ne nocerent Jacob (Id. XXXI-XXXIII); cum essent paucissimi et incolae, antequam ad incolendam Aegyptum cum filiis suis transiret Jacob: quod intelligitur in eo commemoratum, quod ait, «Transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum.» Sed quia occurrebat quaerere, antequam transirent et in Aegypto multiplicarentur, quomodo numero breves, paucissimi et incolae in aliena terra perdurare potuerunt, secutus adjunxit, «Non permisit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.»

10. Potest autem merito movere quomodo fuerint christi appellati, antequam esset unctio, ex qua hoc nomen impositum est regibus: quod a Saüle coepit, cui David successit in regno; atque inde caeteri et reges Judae et reges Israel continuatione sacratae consuetudinis unguebantur: in qua unctione figurabatur unus verus Christus, cui dictum est, «Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis» (Psal. XLIV, 8). Unde ergo illi jam tunc christi appellabantur? Nam prophetas eos fuisse, legimus de Abraham; et utique, quod de illo manifeste dictum est, hoc et de illis intelligendum est. An ideo christi, quia etiamsi latenter, jam tamen christiani? quamvis enim caro Christi ex illis, tamen Christus ante illos: quod et Judaeis respondit, dicens, «Antequam Abraham fieret,» «ego sum.» Quomodo autem hunc illi ignorarent, aut in eum non crederent; cum propterea prophetae dicerentur quia licet occultius, tamen Dominum praenuntiabant? Unde aperte ipse dicit: «Abraham concupivit videre diem meum, et vidit, et gavisus est» (Joan. VIII, 58, 56). Non enim quisquam praeter istam fidem quae est in Christo Jesu, sive ante ejus incarnationem, sive postea, reconciliatus est Deo; cum sit ab Apostolo veracissime definitum: «Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus» (I Tim. II, 5).

11. [«vers.» 16.] Deinde jam narrare incipit quomodo factum sit ut transirent de gente in gentem, et de regno in populum alterum. «Et vocavit,» inquit, «famem super terram; omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph.» Per hoc factum est ut transirent de gente in gentem, de regno in populum alterum. Sed non sunt negligenter praetereundae Scripturarum sanctarum locutiones. «Vocavit,» inquit, «famem super terram:» quasi fames aliqua persona sit, vel aliquod animatum corpus, vel aliquis spiritus qui obedire posset vocanti; cum sit fames ex inedia contracta pernicies, atque ita sit in eis qui eam patiuntur, ut aliquis morbus. Sicut enim morbus ut esse desinat, fit plerumque per medicamentum; sic et fames sanatur quodammodo per alimentum. Quid est ergo, «Vocavit famem?» An forte ista mala quae patiuntur homines, habent quosdam praepositos suos angelos malos (nam et in alio psalmo dicit immissione per angelos malos Deum homines afflixisse [Psal. LXXVII, 49], non utique errante judicio), et hoc est forte, «Vocavit famem,» id est angelum propositum famis, et ejus rei nomine cujus est praepositus, appellatum? Ex qua opinione Romani veteres quosdam deos tales consecrarunt, sicut deam Febrem, deumque Pallorem. An quod est credibilius, «Vocavit famem,» intelligendum est, Dixit ut fames esset; ut hoc sit vocare, quod appellare; hoc appellare quod dicere; hoc dicere, quod jubere? Nam ille vocavit famem, qui «vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt». Nec ibi Apostolus dixit, «Qui vocat ea quae non sunt,» ut sint; sed, «tanquam sint» (Rom. IV, 17). Apud Deum quippe jam factum est quod ejus dispositione futurum est; quia de illo alibi dicitur, «Qui fecit quae futura sunt» (Isai. XLV, 11, sec. LXX). Et hic quando fames facta est, tunc dicta est vocata, id est, ut adesset quae jam fuerat in ejus occulta gubernatione disposita. Denique quomodo vocaverit famem, statim exposuit, dicens, «Omne firmamentum panis contrivit.» Et haec suit, dicens, «Omne firmamentum panis contrivit.» Et haec inusitata locutio est: «contrivit» enim dixit, pro eo quod est, consumpsit.

12. [«vers. 17.] Misit ante eos virum.» Quem virum? Joseph. Quomodo misit? «In servum venundatus est Joseph.» Nempe quando factum est, peccatum erat fratrum, et tamen Deus misit Joseph in Aegyptum. Intuenda est ergo res magna et pernecessaria, quomodo Deus bene utatur malis operibus hominum, sicut illi contra male utuntur bonis operibus Dei.

13. [«vers.» 18, 19.] Contexit deinde narrationem, commemorans quae pertulerit Joseph in humilitate sua, et quomodo fuerit sublimatus. «Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus.» Compedes quidem accepisse Joseph, non legimus; sed factum esse, minime dubitandum est. Aliqua enim praetermitti potuerunt in illa historia, quae tamen Spiritum sanctum non laterent, qui in his loquitur Psalmis. Ferrum autem quod dicit pertransisse animam ejus, tribulationem durae necessitatis accipimus: non enim corpus, sed «animam» dixit. Talis enim locutio est quaedam in Evangelio, ubi Simeon dixit ad Mariam: «Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes (Luc. II, 34, 35). Passio quippe Domini, quae multis ruina fuit, et in qua multorum cordium occulta patuerunt, quoniam expressum est quid de Domino sentiebant, et ipsam ejus matrem graviter carnali orbitate percussam sine dubio contristavit. In illa vero tribulatione fuit Joseph, «donec veniret verbum ejus,» quo fuerat interpretatus veraciter somnia: unde commendatus est regi, ut etiam illi de somniis ejus futura praediceret (Gen. XLI). Sed quoniam dixit, «donec veniret verbum ejus,» ne omni modo «ejus» sic intelligeremus, ut quisquam rem tantam homini tribuendam putaret; continuo subjecit, «Eloquium Domini inflammavit eum:» vel, quod magis de graeco expressum alii codices habent, «Eloquium Domini ignivit eum;» ut etiam ipse inter eos computaretur, quibus dictum est, «Laudamini in nomine sancto ejus. Eloquium Domini ignivit eum.» Merito Spiritus sanctus quando a Domino missus est, visae sunt illis linguae divisae velut ignis (Act. II, 3): et Apostolus dicit, «Spiritu ferventes» (Rom. XII, 11). A quo igne discedunt, de quibus dicitur: «Refrigescet charitas multorum» (Matth. XXIV, 12).

14. [«vers.» 20-22.] Denique sequitur, «Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.» Ipse est «rex,» qui «princeps populorum: solvit» compeditum, «dimisit» inclusum. «Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.» Graecus habet, «Et seniores ejus sapientiam doceret.» Quod omnimodo ad verbum ita dici posset: «Erudiret principes ejus sicut semetipsum, et seniores ejus sapientes faceret:» πρεσβυτέρους enim habet, quos dicere solemus seniores, non γέροντας, id est senes; σοφίσαι autem, quod uno verbo latine dici non potest, a sapientia dictum est, quae σοφία graece dicitur, non a prudentia, quae φρόνησις appellatur. Neque hoc tamen legimus in illa sublimitate Joseph, sicut nec compedes in ejus humilitate. Sed unde fieri posset ut vir tantus, unius veri Dei cultor, in Aegypto alendis tantummodo corporibus, et rebus tantum corporalibus gubernandis esset intentus, et quo eos meliores redderet, curam non gereret animorum? Sed ea conscripta sunt in illa historia, quae secundum intentionem scribentis, in quo erat Spiritus sanctus, rebus futuris illa narratione significandis sufficere judicata sunt.

15. [«vers. 23.] Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.» Quod est Israel, hoc est Jacob; et quod est Aegyptus, hoc est terra Cham. Hic enim apertissime demonstratum est, de semine Cham filii Noe, cujus primitivus fuit Chanaan exortam fuisse etiam gentem Aegyptiorum. Proinde in quibus codicibus hoc loco legitur «Chanaan,» emendandum est. Melius autem interpretatum est, «accola fuit,» quam, sicut alii codices habent, «inhabitavit:» quod tantumdem esset, si et incola diceretur; nihil enim aliud significat. Nam idipsum est verbum in graeco isto loco, quod est et superius, ubi dictum est, «Paucissimi et incolae in ea.» Incolatus porro, vel accolatus, non indigenam, sed advenam ostendit. Ecce quomodo «transierunt de gente in gentem, de regno in populum alterum.» Quod breviter propositum fuerat, breviter narrando explicatum est. Sed de quo regno transierunt in populum alterum, merito quaeri potest. Nondum enim regnabant in terra Chanaan, quia nondum ibi fuerat regnum constitutum populi Israel. Quomodo ergo potest intelligi, nisi forte secundum anticipationem, quia ibi regnum futurum erat seminis eorum?

16. [«vers.» 24.] Deinceps narrantur quae in Aegypto gesta sunt. «Et auxit,» inquit, «populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.» Etiam hoc totum breviter propositum est, ut quemadmodum factum sit, deinde narretur. Non enim tunc firmatus est populus Dei super Aegyptios inimicos suos, quando eorum masculini fetus necabantur, vel quando in faciendis lateribus conterebantur; sed quando in manu potenti, per signa et portenta Domini Dei sui, metuendi et honorandi facti sunt, donec duri regis contentio vinceretur, et mare Rubrum persecutorem cum exercitu ejus obrueret.

17. [«vers.» 25.] Quod ergo breviter positum est, «Firmavit populum suum super inimicos ejus,» velut quaereremus quomodo factum sit; incipit dicere, donec etiam id narrando determinet. «Et convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.» Numquidnam intelligendum est, vel credendum quod Deus cor hominis ad facienda peccata convertat? an peccatum non est, vel parvum peccatum est, odisse populum Dei, et dolum facere in servos ejus? Quis hoc dixerit? Numquid ergo istorum tam gravium peccatorum auctor est Deus, qui nullius vel levissimi peccati auctor credendus est? Quis sapiens, et intelliget haec (Psal. CVI, 43)? Nam ipsa est illa mirabilis Dei bonitas, qua bene utitur etiam malis, vel angelis, vel hominibus. Cum enim ipsi vitio suo mali sint, ille de malo eorum bene facit. Non enim antequam odissent populum ejus boni erant; sed maligni et impii tales erant, qui facile incolis suis felicibus inviderent. In eo ergo quod populum suum multiplicavit, hoc beneficio suo malos ad invidendum convertit. Invidia est enim odium felicitatis alienae. Sic ergo convertit cor eorum, ut per invidentiam odissent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. Non itaque cor illorum malum faciendo, sed populo suo benefaciendo, cor illorum sponte malum convertit ad odium. Non enim rectum cor pervertit, sed sponte perversum ad odium populi, ubi eo malo bene uteretur, convertit; non illos malos faciendo, sed istis bona, quibus mali facillime possent invidere, largiendo. Quo illorum odio, et ad exercitationem populi sui, et ad gloriam nominis sui, quae nobis est utilis, quomodo sit usus, consequentia docent: quae in ejus laude commemorantur, cum cantatur Alleluia.

18. [«vers. 26.] Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum.» Sufficeret, «quem elegit;» sed nihil in eo quaerendum est, quod additum est, «ipsum.» Locutio Scripturarum est, sicuti est, «In qua habitabunt in ea» (Num. XIII, 20; et Levit. XVIII, 3, sec. LXX): qua locutione divinae paginae plenae sunt.

19. [«vers. 27.] Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham.» Non ita debemus accipere, «verba signorum et prodigiorum,» quasi verba, quibus verbis fierent signa et prodigia, id est, quae dicerent ut fierent signa et prodigia. Multa enim sine verbis facta sunt, vel virga, vel manu extenta, vel favilla in coelum missa. Sed quia illa ipsa quae facta sunt, non erant alicujus significationis inania, sicut et verba quae loquimur; ideo et ipsa dicta sunt verba, non vocum et sonorum, sed signorum et prodigiorum. «Posuit in eis,» id est, fecit per eos.

20. [«vers. 28.] Misit tenebras, et obscuravit.» Scriptum est et hoc inter plagas quibus Aegyptii percussi sunt. Quod autem sequitur, in diversis codicibus varie legitur. Alii namque habent, «Et exacerbaverunt sermones ejus;» alii vero, «Et non exacerbaverunt sermones ejus:» sed quod prius dixi, in pluribus invenimus; ubi autem addita est negativa particula, vix duos codices potuimus reperire. Sed ne forte mendositas propter sensum faciliorem abundaverit; quid enim facilius intelligitur quam id quod dictum est, «Et exacerbaverunt sermones ejus,» utique contumacibus contradictionibus suis? conati sumus secundum aliquam rectam sententiam etiam illud exponere: et hoc interim occurrit, «Non exacerbaverunt sermones ejus,» id est, in Moyse et Aaron; quia eos etiam durissimos patientissime pertulerunt, donec omnia quae Deus in eis facere disposuerat, ex ordine complerentur.

21. [«vers. 29, 30.] Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus regnum ipsorum:» tanquam diceret, Terram eorum convertit in ranas. Tanta enim ranarum fuerat multitudo, ut hoc per ὑπερβολὴν convenienter diceretur.

22. [«vers. 31.] Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in omnibus finibus eorum.» Si quaeritur quando dixerit, in verbo ejus erat antequam fieret; et sine tempore ibi erat, quo tempore fieret: quanquam et per Angelos, et per servos suos Moysen et Aaron, etiam tunc quodammodo dixit ut fieret, quando fuerat faciendum.

23. [«vers. 32.] Posuit pluvias eorum grandinem.» Similis locutio est illi ubi ait, «Dedit terram eorum ranas;» nisi quod ibi non utique in ranas tota terra conversa est, pluvia vero in grandinem etiam tota potuit. «Ignem comburentem in terra ipsorum:» subauditur, «posuit.»

24. [«vers. 33.] Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum.» Hoc vi grandinis et fulminibus factum est; unde et «ignem» dixit «comburentem.»

25. [«vers. 34.] Dixit, et venit locusta et bruchus, cujus non erat numerus.» Una plaga est locustae et bruchi; quoniam altera est parens, altera est fetus.

26. [«vers. 35.] Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.» Et fenum fructus est, sicut loqui Scriptura consuevit, quae fenum appellat etiam segetes frugum, sed ut duo diceret, duobus fortasse quae dixerat, numero voluit consonare, id est, locustae et brucho. Hoc autem totum pertinet ad elocutionis varietatem medentem fastidio, non ad diversitatem sententiarum.

27. [«vers. 36.] Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.» Haec plaga novissima est, excepta morte in mari Rubro. Primitias vero laborum, propter primogenita pecorum, dictum arbitror. Quae plagae cum sint decem, nec omnes commemoratae sunt, nec eodem ordine quo ibi factae leguntur. Libera enim est laudatio a lege narrantis et texentis historiam. Cujus laudationis auctor et dictor cum sit per Prophetam Spiritus sanctus; eadem utique auctoritate qua per eum egit hominem qui illam scripsit historiam, et commemorat aliquid factum quod ibi non legitur, et quod ibi legitur praeterit.

28. [«vers.» 37.] Adjungit autem etiam hoc laudibus Dei, quod argento et auro ditatos Israelitas eduxit ex Aegypto; quia et ipsi tales erant, qui nondum possent contemnere laborum suorum licet temporalem, tamen debitam justamque mercedem: nec in eo quod Aegyptios deceperunt, a quibus sibi ut commodaretur aurum argentumque petiverunt, putandus est Deus hujusmodi dolos, eis qui sursum cor habent, vel jubere, vel, si fecerint, approbare. Magis enim per illa Dei verba, utique ab illo qui cor eorum videbat et cupiditates examinabat, permissi sunt facere ista, quam jussi: non tamen sine aliquo provectu animae carnalis, quod et his fecerunt qui talia jure passi sunt, et quamvis per dolum, ab iniquis hominibus tamen quod sibi reddi debuit, abstulerunt. Sicut autem Aegyptiorum iniquitate, sic istorum infirmitate, ad id quod opus erat illis factis figurandum et praenuntiandum divine usus est Deus. «Et eduxit eos in argento et auro.» Et ista locutio Scripturarum est. Pro eo quippe dictum est, «in argento et auro,» ac si diceretur, cum argento et auro. «Et non erat in tribubus» «eorum infirmus:» sed corpore, non animo. Etiam hoc magnum Dei beneficium fuit, ut in illa necessitate migrandi nullus esset aegrotus.

29. [«vers. 38.] Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.» Timor utique Hebraeorum super Aegyptios. Non enim «timor eorum,» quo timebant Hebraei, sed quo timebantur. Dicet aliquis: Quomodo ergo nolebant eos dimittere Aegyptii? quomodo tanquam redituros dimiserunt? quomodo tanquam redituris et reddituris aurum et argentum petentibus commodaverunt, si «laetata est Aegyptus in profectione eorum?» Sed intelligendum est, post illam ultimam Aegyptiorum mortem, et tantam stragem in mari Rubro tam magni persequentis exercitus, Aegyptios timuisse residuos ne redirent Hebraei, et eorum reliquias magna facilitate contererent. Tunc impletum est quod superius, cum dixisset, «Et auxit populum suum vehementer,» mox addidit, «Et firmavit eum super inimicos ejus.» Hanc enim sententiam uno versiculo propositam ut explicaret, quomodo id factum sit, adjunxit caetera quae in hac laude cladis narravit, usque ad istum locum, ubi ait, «laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos;» velut assignans quod proposuerat, quia firmavit populum suum super inimicos ejus.

30. [«vers.» 39.] Proinde jam dicit quae iter agentibus in eremo beneficia divina collata sunt. «Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.» Tam sunt haec manifesta quam nota.

31. [«vers. 40.] Petierunt», «et venit coturnix.» Non coturnicem concupiverunt, sed carnes. Quia vero et coturnix caro est, et in isto psalmo non loquitur de amaricatione illorum in quibus non est beneplacitum Deo, sed de fide electorum, quod est verum semen Abrahae; ipsi intelligendi sunt petisse ut veniret unde amaricantium murmur opprimeretur. Jam in versu qui sequitur, «Et pane coeli saturavit eos,» manna quidem non nominavit, sed nulli obscurum est qui illas litteras legit.

32. [«vers. 41.] Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina.» Et hoc factum tam cito intelligitur, quam legitur.

33. [«vers.» 42-44.] His autem omnibus beneficiis suis, Deus commendat in Abraham meritum fidei. Sequitur enim et dicit: «Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.» Quod ait, «populum suum;» hoc repetivit, «electos suos:» et quod ait, «in exsultatione;» hoc repetivit, «in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt.» Quod sunt, «regiones gentium;» hoc sunt, «labores populorum:» et quod dictum est, «dedit illis;» hoc repetitum est, «possederunt.»

34. [«vers.» 45.] Et tanquam quaereremus cui bono ista data sunt, ne hoc ipsum putaretur summum bonum, quod ista felicitas rerum temporalium populo Dei data est; continuo eam ad aliud retulit, ubi summum bonum oportet inquiri: «Ut custodiant,» inquit, «justificationes ejus, et legem ejus requirant.» Ubi intelligendum est Dei servos et electos filios promissionis, verum et germanum semen Abrahae, imitantes fidem Abrahae, propterea ista bona terrena sumere a Deo, ut non in eis luxu diffluant, sive perversa securitate torpescant; sed ideo habeant divina misericordia haec omnia praeparata, in quibus quaerendis possent negotiosissimis laboribus occupari, ut ad hoc vacent unde bonum aeternum possit acquiri, hoc est, «Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.» Denique, quoniam semen Abrahae tales hic intelligi voluit, qui vere essent semen Abrahae, quales utique nec in illo populo defuerunt: quod etiam apostolus Paulus satis ostendit, cum dicit, «Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo» (I Cor. X, 5); si enim «non in omnibus,» profecto fuerunt ibi quidam in quibus «beneplacitum est Deo:» quia ergo tales psalmus iste commendat, nihil hic dixit de iniquitatibus et irritationibus et amaricatione eorum in quibus non est beneplacitum Deo. Sed quia et iniquis non sola justitia, verum etiam misericordia Dei omnipotentis et clementis apparuit; de illis sequens loquitur psalmus cum laudibus Dei. Et tamen utrique in uno populo fuerunt, nec istos illi suarum iniquitatum contagione polluerunt. «Novit» enim «Dominus qui sunt ejus:» et si in hoc saeculo non potest ab injustis, «recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini» (II Tim. II, 19).

35. Ut ergo tanquam in corpore psalmi hujus velut latentem quodammodo ejus animam commendemus, hoc est, in verbis quasi exterioribus interiorem intellectum: videtur mihi admoneri semen Abrahae, qui sunt omnes filii promissionis pertinentes ad aeternam haereditatem testamenti aeterni, ut tanquam ipsam haereditatem sibi eligant Deum, et eum gratis colant, id est, propter ipsum, non propter aliquod emolumentum mercedis extra ipsum; et hoc faciant laudantes, invocantes, annuntiantes, nec in suam, sed in ejus gloriam per fidem bene operantes, spe gaudentes, charitate ferventes (Rom. XII, 11, 12). Hoc totum sonat his versibus: «Confitemini Domino, et invocate nomen ejus, annuntiate in gentibus opera ejus. Cantate ei, et psallite ei, narrate omnia mirabilia ejus. Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum. Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.»

36. Deinde ad parvulorum corda nutrienda, ut roborentur in fide, de Patriarchis proponuntur exempla et illorum fidei et promissionis Dei, ut imitando et sperando simus semen illorum, non de sola gente Hebraeorum, sed quotquot istam gratiam suscipiunt in omni terra. Quod totum his versibus continetur: «Mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus. Semen Abraham servi ejus, filii Jacob electi ejus. Ipse Dominus Deus noster, in omni terra judicia ejus. Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. Quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac. Et statuit illud ipsi Jacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram Chanaam, funiculum haereditatis vestrae.» Quae omnia, pro modulo meo, quemadmodum accipienda essent, exposui.

37. Hic occurrebat animo parvulae fidei: Si ergo Deus gratis est colendus, et testamenti aeterni haereditas ipse a seipso requirendus; mortalem istam vitam quaerentium eum, et temporales necessitates, an et ipsa suae misericordiae multiplicatione non deserit? Nam intente audite quid praestiterit patribus nostris, vel in quibus fidei exempla constituit, vel qui ex illorum carne propagati etiam fidem imitati sunt. «Cum essent ipsi numero brevi, paucissimi et incolae in ea:» id est, in terra Chanaan. «Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum. Non reliquit hominem nocere eis, et arguit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.»

38. Si autem quaeritis quomodo «transierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum,» audite: «Et vocavit famem super terram, omne firmamentum panis contrivit. Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph. Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini ignivit eum: misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et seniores ejus prudentiam doceret. Et intravit Israel in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.» Ecce quomodo «pertransierunt de gente in gentem, et de regno in populum alterum.»

39. «Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.» Si autem scire vultis quomodo eum firmaverit super inimicos ejus, audite: «Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. Misit Moysen servum suum, Aaron quem elegit ipsum. Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. Misit tenebras, et obscuravit, et exacerbaverunt sermones ejus. Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. Dedit terram eorum ranas, in penetralibus regum ipsorum. Dixit, et venit cynomyia et sciniphes in omnibus finibus eorum. Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum, et contrivit omne lignum finium eorum. Dixit, et venit locusta et bruchus, cujus non erat numerus. Et comedit omne fenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum. Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. Et eduxit eos in argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.» Ecce quomodo populum suum firmavit super inimicos ejus.

40. Cum autem inimicis eorum ista mala justitia ejus inflixerit; quae ipsis largita sit etiam temporalia misericordia ejus, accipite: «Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Petierunt, et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos. Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina. Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt.» Non ut propter ista eum colant, sed ut ea quoque ad bonum aeternum referant atque convertant; id est, «Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.» Quaecumque igitur alia bona dat Deus, referenda sunt ad gratuitum cultum ejus: ipse autem cultus ejus non est referendus ad alia bona, quae dat Deus; tunc enim erit gratuitus. Ad quod certamen provocans hostis, ausus est dicere Deo: «Numquid Job gratis colit Deum» (Job I, 9)? Porro si in servum venundatus Joseph, et humiliatus, et exaltatus, locum fecit ad temporalia bona populo Dei, ut firmaretur super inimicos ejus; quanto magis Jesus venundatus et humiliatus a fratribus suis secundum carnem, et exaltatus in coelis, locum facit ad aeterna bona populo Dei, triumphanti de diabolo et angelis ejus? Audi ergo, semen Abrahae, non de carne glorians, sed imitans fidem; audite, servi Dei, et electi Dei, promissionem habentes vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8). Si tentationes durae sunt in hoc saeculo, Joseph in carcere, Jesum in cruce cogitate. Si rerum temporalium prosperitas adjacet, non propter ipsam Deo, sed ipsa utimini propter Deum: nec eum existimetis propter vitae hujus necessaria coli a cultoribus suis, quae donat et blasphematoribus suis; sed quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33).

11 bis[recensere]

IN PSALMUM CV ENARRATIO. 1. Psalmus centesimus quintus etiam ipse praenotatur, «Alleluia:» et hoc dupliciter. Sed quidam dicunt unum Alleluia pertinere ad finem psalmi superioris, alterum ad hujus principium. Et hoc asserunt quod omnes Alleluiatici psalmi habeant in fine Alleluia, non omnes in capite: unde quicumque psalmus non habet in fine Alleluia, nec in capite volunt eum habere; quod autem in ejus capite videtur esse, ad finem superioris pertinere. Sed nos quousque nobis aliquibus certis documentis id verum esse persuadeant, multorum consuetudinem sequimur, qui ubicumque legunt Alleluia, eidem psalmo attribuunt, in cujus hoc capite inveniunt. Paucissimi enim codices sunt (quod quidem in nullo graecorum reperi, quos inspicere potui), qui habeant Alleluia in fine centesimi et quinquagesimi psalmi; post quem jam nullus est qui ad eumdem canonem pertinet. Sed neque hoc posset praescribere consuetudini, etiamsi omnes codices id haberent. Fieri enim potuit ut aliqua ratione laudationis Dei totus Psalmorum liber, qui libris quinque constare perhibetur (nam ubi scriptum est, «Fiat, fiat,» ibi fines librorum esse dicunt), post omnia quae cantata sunt, ultimo Alleluia clauderetur: nec propter finem centesimi et quinquagesimi psalmi necesse esse video, ut omnes Alleluiatici psalmi in fine habeant Alleluia. Cum vero in capite psalmi geminatur Alleluia, cur Dominus aliquando semel, aliquando bis dicit «Amen,» et eo modo non possit aliquando semel, aliquando bis «Alleluia» dici, nescio: praesertim quia post numeri notam, quo psalmus inscribitur quotus sit, veluti iste centesimus quintus, utrumque Alleluia positum est. Debuit autem unum poni ante ipsum numerum, si ad finem pertinet superioris; et post numerum Psalmi scribi alterum Alleluia, quod ad Psalmum ipsius numeri pertinet. Sed fortasse et in hoc imperita praevaluit consuetudo, et aliquid afferri potest, quod adhuc ignoramus, unde nos magis docere debeat judicium veritatis, quam praejudicium consuetudinis. Nunc tamen antequam hoc perdiscamus, ubicumque post numerum psalmi, sive semel, sive bis conscriptum invenimus Alleluia, secundum celeberrimam Ecclesiae consuetudinem, ei psalmo tribuimus, qui eodem numero praenotatur; confitentes nos arcana omnium titulorum qui sunt in Psalmis, et ordinis eorumdem Psalmorum, et magna esse credere, et nondum, sicut volumus, penetrare potuisse.

2. [«vers.» 1.] Video autem istos duos centesimum quartum et centesimum quintum ita inter se conjunctos, ut in uno eorum, qui praecedit, commendetur populus Dei in electis ejus, de quibus nulla querela fit, quos ego arbitror ibi fuisse in quibus beneplacitum est Deo (I Cor. X, 5): in isto autem qui sequitur, eos commemoratos qui in eodem populo amaricaverunt; nec tamen etiam ipsis Dei misericordiam defuisse. Dicuntur autem ista ex eorum persona qui veniam conversi precantur; et exempla commemorantur illorum in quos etiam peccatores dives apparuit misericordia Dei. Incipit ergo etiam iste psalmus sicut ille: «Confitemini Domino.» Sed ibi sequitur, «Et invocate nomen ejus;» hic autem, «Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.» Quapropter potest hic quidem intelligi etiam confessio peccatorum; nam et post paucos versus sequitur, «Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus:» sed in eo quod dicit, «Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus» laus utique Dei est, atque in ejus laude confessio. Quanquam etiam cum sua quisque confitetur peccata, cum Dei laude confiteri debet; nec aliter pia est confessio peccatorum nisi non desperans, et poscens misericordiam Dei. Habet ergo ejus laudem, sive etiam in verbis, cum eum bonum et misericordem dicit; sive in solo affectu, cum hoc credit. Nam et ille publicanus, cujus sola illa verba commemorata sunt, «Domine, propitius esto mihi peccatori» (Luc. XVI, XVIII, 13), etsi non dixit, Quoniam bonus et misericors es, vel aliquid hujusmodi; non tamen illud diceret, nisi hoc crederet; quoniam cum spe oravit, quae sine illa fide esse non posset. Potest ergo esse laus Dei vera et pia, ubi non sit confessio peccatorum; quae laus multo crebrius in Scripturis confessio vocatur: nulla est autem peccatorum confessio pia et utilis, ubi non laudatur Deus, sive corde, sive etiam ore atque sermone. Quod autem habent alii codices, «Quoniam bonus;» alii habent, «Quoniam suavis:» ita unum verbum graecum, quod dicitur χρηστὸς, diversa interpretatio secuta est. Item quod dictum est, «Quoniam in saeculum misericordia ejus;» graecus habet εἰς τὸν αἰῶνα, quod potest etiam «in aeternum» interpretari. Proinde si illa misericordia hic intelligitur, qua nemo sine Deo beatus esse potest; melius accipimus «in aeternum:» si autem illa est misericordia quae miseris exhibetur, ut vel consolentur in miseria, vel ab illa etiam liberentur; melius «in saeculum,» hoc est, usque in finem saeculi, in quo non deerunt miseri quibus misericordia praebeatur. Nisi forte quis audeat dicere, etiam his qui damnabuntur cum diabolo et angelis ejus, aliquam misericordiam Dei minime defuturam; non qua ex illa damnatione liberentur, sed ut eis aliquatenus mitigetur: atque ita aeternam posse intelligi Dei misericordiam super illorum aeternam miseriam. Sed tolerabiliorem quosdam excepturos damnationem in quorumdam comparatione legimus; alicujus vero mitigari eam cui est traditus poenam, vel quibusdam intervallis habere aliquam pausam, quis audacter dixerit, quandoquidem unam stillam dives ille non meruit (Id. XVI, 24-26) Sed de hac tanta re diligentius ex otio disserendum est; nunc quod ad istum psalmum attinet, hactenus de illa dictum esse suffecerit.

3. [«vers. 2.] Quis loquetur potentias Domini?» Impletus consideratione divinorum operum, qui misericordiam ejus exposcit, «Quis,» inquit, «loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus?» Subaudiendum est quod supra dictum est, ut etiam ista sententia ita sit plena, Quis «auditas faciet omnes laudes ejus?» id est, quisnam sufficiat auditas facere omnes laudes ejus? «Auditas faciet,» dixit, id est faciet, ut audiantur; ostendens ita loquendas potentias Domini et laudes ejus, ut praedicentur audientibus. Sed quis potest omnes? An forte quia sequitur, «Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore,» eas dixit laudes ejus, quae intelliguntur opera ejus in praeceptis ejus? «Deus est enim,» ait Apostolus, «qui operatur in vobis.» Et dictum est semini Abrahae, «Cantate ei, et psallite ei:» quod intelleximus ita dictum, ac si diceretur, Bona in ejus laudem et dicite, et facite. Quibus duobus verbis, id est, cantandi et psallendi, convenire duos consequentes versus, ut quod dictum est, «Narrate omnia mirabilia ejus;» hoc sit, «Cantate ei:» quod vero dictum est, «Laudamini in nomine sancto ejus» (Psal. CIV, 2, 3); hoc sit, «Psallite ei.» Huic quippe semini etiam ipse Dominus dicit: «Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est» (Matth. V, 16). Hic ergo ipsa Dei praecepta considerans, quorum praeceptorum opera laudes sunt ejus qui operatur in suis, ait, «Quis loquetur potentias Domini?» quoniam haec ineffabiliter operatur. Quis «auditas faciet omnes laudes ejus?» id est quis cum audierit, facit omnes laudes ejus? quae sunt opera praeceptorum ejus. Quia in quantum fiunt, etsi non omnia quae audita sunt fiunt, ille laudandus est, «qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate» (Philipp. II, 13). Ideo cum posset dicere, Omnia mandata ejus, vel, omnia opera mandatorum ejus; maluit dicere, «laudes ejus:» quia, ut dictum est, in quantum fiunt, ipse laudandus est. Quas tamen laudes, quisnam sufficit auditas facere? id est, cum auditae fuerint, facere omnes quis est idoneus?

4. [«vers. 3.] Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore:» utique ex quo incipiunt et vivunt in tempore. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Potest autem videri ejusdem sententiae repetitio, ut hoc sit facere justitiam, quod est custodire judicium: ut etiam in superiore versu subaudiatur, «in omni tempore;» sicut in posteriore subauditur, «beati;» et redditis quae subaudiuntur, ita dicatur, «Beati qui custodiunt judicium» in omni tempore, beati qui «faciunt justitiam in omni tempore.» Sed nisi aliquid interesset inter judicium et justitiam, non in alio psalmo diceretur, «Quousque justitia convertatur in judicium» (Psal. XCIII, 15). Amat quidem Scriptura, ista duo simul ponere: sicuti est, «Justitia et judicium directio sedis ejus» (Psal. XCVI, 2); et illud, «Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem» (Psal. XXXVI, 6); cum et illic ejusdem sententiae repetitio videatur. Et fortasse propter vicinitatem significationis etiam alterum pro altero poni potest, vel judicium pro justitia, vel justitia pro judicio: tamen si proprie dicantur, aliquid interesse non dubito, ut judicium custodire dicatur qui recte judicat, justitiam vero facere qui recte agit. Nec absurde existimo intelligi secundum illud quod dictum est, «Quousque justitia convertatur in judicium,» etiam hic eos dictos beatos qui judicium custodiunt in fide, justitiam faciunt in opere. Veniet enim tempus ut judicium quod modo custoditur in fide, etiam exerceatur in opere, cum justitia conversa fuerit in judicium, id est, cum acceperint justi potestatem judicandi eos recte, a quibus modo non recte judicantur. Unde alibi ipsum corpus Christi intelligitur dicere, «Cum accepero tempus, ego justitias judicabo» (Psal. LXXIV, 3). Quod verbum e verbo magis diceretur, Aequitates judicabo. Non autem dixit, Cum accepero tempus, justitiam faciam; quia omni tempore facienda est, sicut etiam hic dicit, «Qui faciunt justitiam in omni tempore.»

5. [«vers.» 4, 5.] Deinde, quia Deus justificat, id est, justos facit, sanando eos ab iniquitatibus suis, sequitur oratio, «Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui:» id est, ut in eis simus in quibus beneplacitum est tibi; quia non in omnibus illis beneplacitum est Deo. «Visita nos in salutari tuo.» Ipse est enim Salvator, in quo peccata dimittuntur, et animae sanantur, ut possint custodire judicium, et facere justitiam; quos cum beatos esse intelligerent qui haec loquuntur, hoc sibi consequenter orando petunt. De isto salutari alibi dicitur, «Ut cognoscamus in terra viam tuam:» et quasi quaereremus in qua terra, secutus est, «In omnibus gentibus;» rursum, quasi quaereremus quam viam, secutus est, «Salutare tuum» (Psal. LXVI, 3). De illo quippe dixit Simeon senex, «Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum» (Luc. II, 30); qui de seipso dixit, «Ego sum via» (Joan. XIV, 6). «Visita» ergo «nos in salutari tuo,» hoc est, in Christo tuo. «Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae:» id est, ad hoc nos visita in salutari tuo, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae. Quod autem hic positum est, «in bonitate;» alii codices habent, «in suavitate:» sicut illud, «Quoniam bonus;» alii habent, «Quoniam suavis.» Idipsum autem verbum in graeco est, quod et alibi legitur, «Dominus dabit suavitatem» (Psal. LXXXIV, 13): quam et aliqui interpretati sunt bonitatem, aliqui benignitatem. Sed quid est, «Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum,» id est, in ea bonitate quam praestas electis tuis; nisi ut non remaneamus caeci, sicut illi quibus dictum est: «Nunc autem dicitis, Quia videmus; peccatum vestrum manet» (Joan. IX, 41) «Dominus» enim «illuminat caecos» (Psal. CXLV, 8), non meritis eorum, sed «in bonitate electorum suorum,» id est, quam exhibet vel donat electis suis: sicut «Salus vultus mei,» non a meipso, sed «Deus meus» (Psal. XLII, 5); et «panem nostrum» dicimus «quotidianum,» sed tamen addimus, «da nobis» (Matth. VI, 11). «Visita» ergo «nos in salutari tuo, ad videndum,» id est ut videamus, «in bonitate electorum tuorum; ad laetandum,» id est ut laetemur, «in laetitia gentis tuae.» Unam gentem Dei intelligere debemus universum semen Abrahae; sed filios promissionis, non carnis. Hi ergo, quorum vox est, optant ejusdem gentis habere laetitiam. Et quae hujus gentis laetitia, nisi Deus ejus? Cui dicitur, «Exsultatio mea, redime me» (Psal. XXXI, 7): et cui dicitur, «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in cor meum» (Psal. IV, 7); summo scilicet, vero, incommutabili et beatifico bono, quod ipse Deus est. «Ut lauderis cum haereditate tua.» Miror istum versum sic interpretatum in multis esse codicibus, cum sit una atque eadem in tribus his versibus graeca locutio, ut si hoc recte dictum est quod legitur, «Ut lauderis cum haereditate tua;» posset recte dici, «Ut videas in bonitate electorum tuorum, et laeteris in laetitia gentis tuae:» toto ipso sensu ita contexto, «Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum, ut laeteris in laetitia gentis tuae, et lauderis cum haereditate tua.» Secundum hoc autem quod diximus, «Visita nos, ut videamus in bonitate electorum tuorum, et laetemur in laetitia gentis tuae;» consequenter et hic dici debuit, «Ut laudemur cum haereditate tua:» cui haereditati dictum est, «Laudamini in nomine sancto ejus.» Porro autem quoniam haec ambigua videtur locutio; si verus est iste sensus quo maluerunt interpretes dicere, «Ut lauderis;» etiam duo versus superiores ita intelligendi sunt, quia, ut dixi, una est in his tribus versibus graeca locutio: ut hoc totum ita dictum accipiatur, «Visita nos in salutari tuo, ut videas in bonitate electorum tuorum,» id est, ad hoc nos visita, ut illic nos esse facias, et illic nos videas; «ut laeteris in laetitia gentis tuae,» id est, tu dicaris laetari, cum illi laetantur ex te; «ut lauderis cum haereditate tua,» id est, cum ea lauderis, quoniam non laudatur nisi propter te. Sive ergo illo, sive isto modo intelligendum sit quod dictum est, «ad videndum, ad laetandum, ad laudandum;» ideo se optant visitari in salutari Dei, id est in Christo ejus, ut non alienentur a populo ejus, et ab eis in quibus beneplacitum est Deo.

6. [«vers.» 6, 7.] Quid autem deinceps confiteantur, audiamus: «Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus.» Quid est, «cum patribus nostris?» An sicut habet Epistola ad Hebraeos, quia et Levi cum Abraham decimatus est, quoniam in lumbis ejus fuit, quando decimas dedit sacerdoti Melchisedec (Hebr. VII, 1-10); sic et isti peccaverunt cum patribus suis, in quorum lumbis erant quando illi in Aegypto fuerunt? Nam qui fuerunt eo tempore, cum psalmus iste conscriptus est, maximeque posteri eorum (quia vel ab eis qui tunc erant dici, vel de post futuris potuit prophetari), longe aberant ab aetate illorum qui in Aegypto peccaverunt, non intelligentes mirabilia Dei. Hoc enim sequitur, exponendo quomodo peccaverunt cum patribus suis: «Patres nostri,» inquit, «in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua;» et caetera, quae de peccatis eorum multa commemorat. An sic potius accipiendum est quod ait, «Peccavimus cum patribus nostris,» tanquam diceret, Peccavimus sicut patres nostri, eorum videlicet imitando peccata? Quod si ita est, astruendum est aliquo hujusmodi locutionis exemplo: quod cum in praesentia quaererem, non occurrit, ut cum illo se quisquam peccasse, vel cum illo se aliquid fecisse dicat, quem in simili facto etiam post multum temporis fuerit imitatus.

7. Quid est ergo, «Patres nostri non intellexerunt mirabilia tua;» nisi, non cognoverunt quid per illa mirabilia eis praestare volueris? Quid utique nisi vitam aeternam, et non temporale sed incommutabile bonum, quod per patientiam exspectatur? Ideo impatienter murmuraverunt, et amaricaverunt, et bonis praesentibus fallacibus atque fugacibus beatos se fieri quaesierunt. «Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae.» Et intellectum redarguit, et memoriam. Intellectu quippe opus erat, ut cogitarent ad quorum bonorum aeternitatem per illa temporalia vocaret Deus: memoria vero, ut saltem quae temporaliter mirabilia facta sunt, non obliviscerentur, fideliterque praesumerent quod eadem potestate quam fuerant jam experti, Deus illos ab inimicorum persecutione liberaret; obliti sunt autem quid eis in Aegypto ad inimicos eorum conterendos per tanta prodigia praestitisset. «Et irritaverunt, ascendentes in mari», «mare Rubrum.» Codex quem intuebar, sic habebat: et his quidem duobus verbis ultimis, quod dictum est, «mare Rubrum,» stella fuerat praenotata; qua significantur quae in hebraeo sunt, et in interpretatione Septuaginta non sunt. Plures autem codices, quos inspicere potui, et graeci et latini sic habent: «Et irritaverunt,» vel, quod expressius de graeco est, «Et amaricaverunt, ascendentes in Rubro mari.» Qui illam legit historiam, quando exierunt de Aegypto, et per mare Rubrum transierunt, dolet eorum infidelitatem, in quanta trepidatione et desperatione fuerint, post recentia tot et tanta miracula in Aegypto; cujus multitudinis misericordiae Dei non eos fuisse memores dicit. «Ascenderunt» autem, propterea dictum est, quia ita est terrae positio, ut descensio dicatur in Aegyptum de terra Chanaan, et in eam illinc ascensio. Notandum est sane quemadmodum Scriptura culpare voluerit, non intelligere quod intelligendum est, et non meminisse quod memoria retinendum est: quod homines suae culpae deputari nolunt, ad nihil aliud nisi ut minus supplicent, minusque sint humiles Deo, in cujus conspectu confiteantur quod sunt, atque impetrato adjutorio possint esse quod non sunt. Nam etiam peccata ignorantiae vel negligentiae melius accusantur ut pereant, quam excusantur ut maneant; meliusque purgantur invocato Deo, quam firmantur irritato.

8. [«vers.» 8.] Adjungit tamen non secundum eorum infidelitatem Deum fecisse. «Et salvavit eos,» inquit, «propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam:» non propter ulla bona merita eorum.

9. [«vers. 9.] Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est.» Non legimus ullam, qua increparetur mare, emissam coelitus vocem; sed potentiam divinam qua id factum est, increpationem appellavit: nisi forte quis dicat latenter increpatum, sic ut aqua posset audire, et homines non possent. Valde occulta et abstrusa vis est qua Deus agit, ut etiam illa quae sensu carent, confestim ejus obtemperent voluntati. «Et eduxit eos in abyssis, sicut in deserto.» Abyssos dixit multitudinem aquarum. Nam quidam volentes istum versiculum totum interpretari, dixerunt, «Et eduxit eos in aquis multis.» Quid est ergo, «in abyssis, sicut in deserto,» nisi quia factum erat siccitate velut desertum, ubi fuerant abyssi aquarum?

10. [«vers. 10.] Et salvavit eos de manu odientium.» Hunc versum per circuitum quidam interpretati sunt, verba minus latina vitantes: «Et salvos fecit eos de manu eorum qui oderant eos. Et redemit eos de manu inimici.» Quid pretii datum est in hac redemptione? An prophetia est, quod in figura Baptismi hoc factum est, ubi redimimur de manu diaboli magno pretio, quod sanguis est Christi? Unde non quocumque mari, sed mari Rubro id convenientius figuratum est: sanguis enim rubrum colorem habet.

11. [«vers. 11.] Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit:» non ex omnibus Aegyptiis, sed ex eis qui persequebantur profectos, apprehendere vel interimere cupientes.

12. [«vers. 12.] Et crediderunt in verbis ejus.» Minus latina videtur locutio, quia non ait, Verbis ejus, vel, in verba ejus, sed, «in verbis ejus;» tamen Scripturis usitatissima. «Et laudaverunt laudem ejus.» Tales sunt locutiones, cum dicimus, Hanc servitutem servivit, talem vitam vixit. Laudem porro Dei notissimam illam commemorat, ubi dicitur: «Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est: equum et equitem projecit in mare» (Exod. XV, 1).

13. [«vers. 13.] Cito fecerunt, obliti sunt operum ejus.» Alii codices intelligibilius habent, «Festinaverunt, obliti sunt operum ejus: non sustinuerunt consilium ejus.» Debuerunt enim cogitare tanta erga se opera Dei non esse inania, sed vocare ad aliquam sine fine felicitatem, quae per patientiam sustinenda est; sed festinaverunt beati fieri temporalibus rebus, quae ideo nemini conferunt veram felicitatem, quia non exstinguunt insatiabilem cupiditatem: «Qui» enim «biberit,» inquit, «ex hac aqua, sitiet iterum» (Joan. IV, 13).

14. [«vers.» 14.] Denique, «Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.» Quod est, «in deserto;» hoc repetitum est, «in inaquoso,» id est, in loco sine aqua: quod vero, «concupierunt concupiscentiam;» hoc, «tentaverunt Deum.» Talis sane locutio est, «Concupierunt concupiscentiam;» qualis superior, «Laudaverunt laudem.»

15. [«vers. 15.] Et dedit eis petitionem ipsorum:» id est, quod petitione petierunt. «Et misit saturitatem in animam eorum.» Nec ideo beatos fecit; quia non erat illa saturitas de qua dicitur: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» (Matth. V, 6). Itaque hoc loco animam non secundum id quod rationalis est, dixit, sed secundum id quod animans corpus animal facit. Ad cujus animalis sustentationem pertinet cibus et potus, secundum hoc quod in Evangelio dicitur, «Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum» (Id. VI, 25)? tanquam ad animam pertineat vesci, ad corpus vestiri. Secundum hoc dicitur apud Isaiam: «Quid est quod jejunavimus, et non vidisti; defraudavimus animas nostras, et nescisti» (Isai LVIII, 3)?

16. [«vers. 16.] Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.» Quam dicat irritationem, vel, sicut expressius alii interpretati sunt, amaricationem, consequentia satis indicant.

17. [«vers. 17.] Aperta est,» inquit, «et deglutivit Dathan, et superoperuit super congregationem Abiron.» Quod est, «deglutivit;» hoc est, «superoperuit.» Amborum autem, id est, Dathan et Abiron, una erat causa superbissimi et sacrilegi schismatis.

18. [«vers. 18.] Et exarsit ignis in synagoga eorum. flamma combussit peccatores.» Non est hoc nomen in Scripturis usitatum eorum, qui licet juste ac laudabiliter vivant, non sunt sine peccato. Magis enim sicut interest inter irridentes et irrisores, inter murmurantes et murmuratores, inter scribentes et scriptores, et caetera similia; ita Scriptura peccatores appellare consuevit valde iniquos et grandibus peccatorum sarcinis oneratos.

19. [«vers.» 19, 20.] «Et fecerunt vitulum in Horeb; et adoraverunt sculptile. Et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis fenum.» Non ait, in similitudinem, sed, «in similitudine.» Talis est locutio, qualis illa ubi ait, «Et crediderunt in verbis ejus.» Eleganter sane non ait, Et mutaverunt gloriam Dei, cum hoc fecerint; sicut etiam Apostolus loquitur, «Et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis» (Rom. I, 23): sed «gloriam suam» dixit. Deus enim erat gloria eorum, si ejus sustinerent consilium, et non festinarent; cui dicitur, «Gloria mea, et exaltans caput meum» (Psal. III, 4). Istam «gloriam suam,» id est Deum, «mutaverunt in similitudine vituli comedentis fenum,» ut ab eo comederentur, a quo comeduntur qui sapiunt secundum carnem: «Omnis» enim «caro fenum» (Isai. XL, 6).

20. [«vers. 21, 22.] Obliti sunt Deum qui salvavit eos.» Quomodo salvavit eos? «Qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.» Quae sunt mirabilia, ipsa sunt terribilia; nulla quippe admiratio est sine quadam formidine: quamvis ista etiam hinc terribilia dici potuerint, quod adversarios afflixerunt, et istis quid deberent timere, monstrarunt.

21. [«vers. 23.] Et dixit ut disperderet eos.» Quia obliti sunt eum qui salvos fecit eos, faciens magnalia, et fecerunt et adoraverunt sculptile, hoc utique tam immani scelere et incredibili impietate, digni fuerant qui perirent. «Dixit» ergo «ut disperderet eos; si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus.» Non ita dixit stetisse «in confractione,» quasi ut frangeret iram Dei; sed «in confractione,» id est, in plaga qua erant illi feriendi: id est, nisi objecisset seipsum pro eis, dicens, «Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo» (Exod. XXXII, 31, 32). Ubi demonstratum est intercessio sanctorum quantum pro aliis valeat apud Deum. Securus enim Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam, ne illos quos juste posset, deleret. Ita stetit «in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.»

22. [«vers. 24.] Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem.» Sed numquid viderant eam? Quodmodo ergo pro nihilo, quam non viderant, habuerunt, nisi quomodo sequitur: «Nec crediderunt in verbis ejus?» Profecto nisi terra illa significaret aliquid magnum, quae terra dicebatur fluens lac et mel (Exod. III, 8), per quod visibile sacramentum ad invisibilem gratiam regnumque coelorum duceret eos qui mirabilia ejus intelligebant; nullo modo isti culparentur, quia pro nihilo habuerunt illam terram, cujus temporale regnum etiam nos pro nihilo habere debemus, ut Jerusalem liberam matrem nostram, quae in coelis est (Galat. IV, 26), vere desiderabilem diligamus. Sed potius hic infidelitas merito redarguitur, quia in eo quod terram desiderabilem pro nihilo habuerunt, verbis Dei non crediderunt, per quaedam parva ducentis ad magna, et festinantes beari temporalibus rebus, quas secundum carnem sapiebant, «non sustinuerunt,» sicut supra dictum est, «consilium ejus.»

23. [«vers. 25.] Et murmurarunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini:» vehementer eos a murmuratione prohibentis.

24. «Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto: et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.»

25. [«vers.» 28, 29.] Hic antequam diceret quod tantae indignationi Dei quisquam intercesserit, eumque aliquo modo placaverit, secutus adjunxit. «Et initiati sunt Beelphegor;» id est, idolo Gentium consecrati: «Et manducaverunt sacrificia» «mortuorum. Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.» Tanquam ad hoc distulerit, quod levaverat manum super eos prosternendos in deserto, et dejiciendum semen eorum in nationibus, et dispergendos eos in regionibus, ut dati in reprobum sensum, etiam illud admitterent, in quo immaniore crimine evidenti justitia punirentur; quemadmodum dicit Apostolus: «Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt» (Rom. I, 28).

26. [«vers.» 30.] Denique tantum fuit scelus eorum, quod consecrati sunt idolo, et comederunt sacrificia mortuorum (id est, quia mortuis hominibus tanquam diis sacrificabant Gentes), ut aliter se placari Deus nollet, nisi quomodo eum placavit Phinees sacerdos, qui masculum et feminam in complexu adulterino deprehensos pariter interemit (Num. XXV, 8). Quod si odio eorum, non dilectione fecisset, dum eum comederet zelus domus Dei, non ei reputaretur ad justitiam. Hoc enim facto, illum populum cujus futurus erat major interitus, tanquam unum hominem quasi virga percussit, ut animam ejus salvaret a morte. Leniorem quidem revelato Testamento Novo Dominus Christus esse voluit disciplinam; sed atrocior est comminatio gehennae, quam tunc in illis comminationibus Dei pro temporum dispensatione non legimus. «Multiplicata est» ergo «in eis ruina,» cum pro suis gravibus peccatis graviter vastarentur. «Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.» Breviter totum dixit, quia non hic nescientes docet, sed commemorat scientes. Quae autem hic posita est quassatio, haec superius confractio: nam in graeco unum verbum est.

27. [«vers. 31.] Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.» Deus hoc reputavit sacerdoti suo in justitiam, non solum quamdiu generatio est, sed «usque in sempiternum;» qui cor scrutatur, et novit appendere quanta id factum sit populi charitate.

28. [«vers.» 32, 33.] «Et irritaverunt eum ad aquam contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos; quia exacerbaverunt spiritum ejus. Et distinxit in labiis suis.» Quid est, «distinxit?» Quasi illud non posset Deus facere, qui tanta jam fecerat, ut aqua de petra proflueret. Dubitanter enim petram virga percussit, et ideo hoc miraculum distinxit a caeteris miraculis, in quibus non dubitaverat. Hinc offendit, hinc audire meruit ut moreretur, ne intraret in terram promissionis (Deut. XXXII, 49-52). Perturbatus enim murmure populi infidelis, non tenuit fiduciam qualem debuit. Cui tamen Deus tanquam electo suo, etiam post mortem ejus bonum perhibet testimonium, ut intelligamus illam fidei ejus titubationem hac sola poena fuisse correptam, quod in eam terram, quo populum ipse ducebat, non est permissus intrare. Absit autem ut eum credamus alienatum a regno gratiae Dei, quod significabat illa terra promissionis, unde lac et mel defluere dicebatur. Hoc est enim potius testamentum aeternum quod disposuit ad Abraham, non secundum carnem patrem nostrum, sed secundum fidem.

29. [«vers.» 34, 36.] Illi autem de quorum iniquitatibus iste loquitur psalmus, cum in illam temporalem terram promissionis intrassent, «Non disperdiderunt Gentes, quas dixit Dominus illis. Et commixti sunt inter Gentes, et didicerunt opera eorum, et servierunt sculptilibus eorum; et factum est illis in scandalum.» Illud quod eas non disperdiderunt, sed eis commixti sunt, factum est illis in scandalum.

30. [«vers.» 37, 40.] «Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis: et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.» Immolasse filios suos et filias suas daemoniis et idolis, non eos illa narrat historia; sed neque iste psalmus mentiri potest, neque Prophetae, qui hoc dicunt multis increpationum suarum locis. Habuisse vero istam consuetudinem Gentes, nec earum litterae tacuerunt.

31. Sed quid est quod sequitur? «Et interfecta est terra in sanguinibus.» Putaremus enim scriptoris errorem, eumque diceremus pro eo quod est «infecta,» fecisse «interfecta,» nisi haberemus beneficium Dei, qui Scripturas suas in multis linguis esse voluit; atque ita esse scriptum, «Interfecta est terra in sanguinibus.» inspectis graecis codicibus videremus. Quid est ergo, «Interfecta est terra,» nisi hoc referatur ad homines qui habitabant in terra, tropica locutione, qua significatur per id quod continet, id quod continetur, sicut dicimus malam domum, in qua mali habitant, et bonam in qua boni? Ipsi namque interficiebant animas suas immolando filios suos, et effundendo sanguinem parvulorum a consensione illius sceleris alienorum: unde dictum est, «Effuderunt sanguinem innocentem.» Ergo, «Interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum,» cum ipsi interfecti sunt in anima, et contaminati in operibus suis. «Et fornicati sunt in adinventionibus suis.» Has dicit adinventiones, quas Graeci ἐπιτηδεύματα appellant: nam hoc verbum est in codicibus graecis et hoc loco, et superius, ubi dictum est, «Irritaverunt eum in adinventionibus suis;» cum et illic et hic eas dicat adinventiones, in quibus alios imitati sunt. Non itaque sic dictas arbitremur adinventiones, quasi ab ipsis institutas, nullo in aliis praecedente quod imitarentur exemplo. Unde alii interpretes nostri, non adinventiones, sed studia; alii vero affectiones, vel affectationes, alii voluptates dicere maluerunt: et iidem ipsi qui dixerunt adinventiones, alio loco studia posuerunt. Hoc commemorare volui, ne quaestionem faceret nomen adinventionis in ea re, quam non a seipsis excogitaverunt, sed alios imitati sunt.

32. [«vers. 40, 43.] Et iratus est furore Dominus in populum suum.» Noluerunt quidam interpretes nostri iram ponere, in eo quod graecus habet θυμὸς: sed quidam posuerunt mentem; quidam vero indignationem, quidam animum interpretati sunt. Quodlibet autem horum dicatur, perturbatio non cadit in Deum; sed de consuetudine translatum, potentia vindicandi hoc nomen accepit.

33. «Et abominatus est haereditatem suam. Et tradidit eos in manus Gentium, et dominati sunt eorum qui oderant eos: et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum.» Quando eos haereditatem Dei vocavit, manifestum est quod non ad perditionem, sed ad disciplinam eos abominatus est, et tradidit in manus inimicorum. Denique sequitur: «Saepe liberavit eos.»

34. «Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo.» Hoc est quod superius ait, «Non sustinuerunt consilium ejus.» Perniciosum autem est consilium hominis ipsi homini, quo ea quaerit quae sua sunt, non quae Dei sunt (Philipp. II, 21). In cujus haereditate, quod ipse nobis est, cum ad fruendum se praebere dignatur, nullas patiemur cum sanctis societatis angustias, dilectione rei nostrae quasi privatae. Gloriosissima quippe illa civitas adepta promissam haereditatem, in qua nullus morietur, nullus orietur, non habebit cives qui singuli gaudeant suis rebus, quia Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Cujus societatem quisquis in hac peregrinatione fideliter et flagranter desideraverit, assuescit privatis praeferre communia, non sua quaerendo, sed quae Jesu Christi: ne sibi sapiens et sibi consulens, exacerbet Deum consilio suo; sed sperans quod non videt, non festinet de his quae videntur fieri beatus, atque illud aeternum quod non videtur patienter exspectans, ejus in promissionibus sequatur consilium, cujus in tentationibus precatur auxilium. Ita erit et humilis in confessionibus suis, ne fiat istorum similis, de quibus dicitur: «Et humiliati sunt in iniquitatibus suis.»

35. [«vers.» 44, 45.] Deus tamen plenus misericordia, non neglexit eos; «Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum. Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.» «Poenituit» dictum est, quia mutavit quod eos perditurus videbatur. Et apud Deum quidem disposita et fixa sunt omnia; nec aliud facit quasi consilio repentino, quod non ex aeternitate se facturum esse praescivit: sed in creaturae temporalibus motibus, quam gubernat mirabiliter, ipse non temporaliter motus, quasi repentina voluntate facere dicitur quod ordinatis rerum causis consilii sui secretissimi immutabilitate disposuit, qua suis quaeque temporibus agnita, et praesentia facit, et futura jam fecit. Et ad haec quis idoneus? Audiamus itaque Scripturam, humiliter excelsa dicentem, cum et parvulis nutriendis sumenda porrigit, et majoribus exercendis perscrutanda proponit. «Et vidit cum tribularentur, cum audiret orationem eorum; et memor fuit testamenti sui:» utique testamenti aeterni «quod disposuit ad Abraham,» non veteris quod aboletur, sed novi quod etiam in vetere absconditur. «Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.» Hoc fecit quod disposuerat, sed contribulatis et orantibus se id concessurum esse praesciverat; quia et ipsa oratio eorum, cum adhuc non esset, sed futura esset, Deum procul dubio non latebat.

36. [«vers. 46.] Et dedit eos in misericordias.» Ut essent non vasa irae, sed vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23). Ideo autem puto pluraliter misericordias dictas, in quas eos dedit, quia unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). «Dedit» ergo «eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.» Age nunc, quisquis haec legis, et gratiam Dei, qua in aeternam vitam per Dominum nostrum Jesum Christum redimimur, legendo in apostolicis Litteris, in propheticis autem scrutando cognoscis, et Vetus Testamentum in Novo revelatum, in Vetere Novum velatum vides; recole quem dixerit apostolus Paulus principem potestatis aeris, «qui operatur in filiis infidelitatis» (Ephes. II, 2), et illud ubi ait de quibusdam, «ut resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem» (II Tim. II, 26): et verba Domini Jesu Christi, ubi eum expellens de fidelium cordibus ait, «Nunc princeps hujus mundi missus est foras» (Joan. XII, 31); et ipsius itidem Apostoli dicentis, «Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae» (Coloss. I, 13). Haec atque hujusmodi ratiocinatus, intende animum et in litteras Veteris Testamenti, et vide quid cantetur in eo psalmo cujus est titulus, «Quando domus aedificabatur post captivitatem:» ibi enim dicitur, «Cantate Domino canticum novum.» Et ne existimes ad Judaeorum populum tantummodo pertinere: «Cantate,» inquit, «Domino, omnis terra; cantate Domino, benedicite nomen ejus, annuntiate,» vel potius, «bene nuntiate,» imo ut ipsum verbum quod in graeco positum est, transferam, «evangelizate diem ex die, salutare ejus.» Hinc enim Evangelium nuncupatum est, in quo annuntiatur dies ex die, Dominus Christus, lumen ex lumine, Filius ex Patre. Hoc enim est et «salutare ejus;» quia salutare Dei Christus est, sicut et superius jam demonstravimus . «Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus et laudabilis valde, terribilis est super omnes deos: quoniam omnes dii Gentium daemonia» (Psal. XCV, 1-5). Isti ergo inimici cum rege suo diabolo captivum tenebant populum Dei. De qua captivitate cum redimimur, et princeps hujus mundi mittitur foras, aedificatur domus post captivitatem: cujus lapis angularis est Christus, qui duos condidit in se, in unum novum hominem, faciens pacem, quam dies ex die veniens evangelizavit eis qui erant prope, et eis qui erant longe, faciens utraque unum (Ephes. II, 13-22); et adducens alias oves quae non sunt de hoc ovili, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Et ita Deus «dedit in misericordias» praedestinatos suos; quia «non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei» (Rom. IX, 16): «in conspectu omnium qui ceperant eos.» Hi ergo inimici, diabolus et angeli ejus captivaverant praedestinatos in Dei regnum et gloriam: a Redemptore autem nostro foras missi qui dominari infidelibus solebant intrinsecus, fideles oppugnant extrinsecus. Sed oppugant, non expugnant eos qui apprehendunt turrem fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4). Ut autem oppugnent, sentiunt in nobis esse infirmitatis reliquias, propter quas dicimus, «Dimitte nobis debita nostra;» propter quas dicimus, «Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo» (Matth. VI, 12, 13). His itaque inimicis ejectis, perfecit Dominus Christus sanitates in corpore, cui caput est ipse Salvator corporis (Ephes. V, 23), ut in eo ipso corpore suo tertia consummetur. Sic enim dixit, «Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor» (Luc. XIII, 32); id est, perficior, occurrentibus omnibus nobis in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13).

37. [«vers.» 47, 48] Itaque ejectis daemoniis, a quibus captivi tenebamur, perficit sanitates. Ideo et hic cum dixisset, «Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos;» tanquam ejectis daemoniis qui ceperant, fit oratio ut perficiat sanitates. «Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus,» vel, sicut alii codices habent, «de Gentibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.» Deinde breviter subjecit ipsam laudem, «Benedictus Dominus Deus Israel, a saxeculo et usque in saeculum:» quod intelligimus, ab aeterno usque in aeternum; quia sine fine laudabitur ab eis de quibus dicitur, «Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5). Ipsa est tertia consummatio corporis Christi, ejectis daemoniis et perfectis sanitatibus, usque ad ipsius corporis immortalitatem, regnum sempiternum perfecte laudantium, quia perfecte amantium: perfecte autem amantium, quia facie ad faciem contemplantium. Tunc enim perficietur quod in primordio psalmi hujus oratum est: «Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua.» Non enim de Gentibus solas congregat oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24), sed etiam eas quae non sunt de illo ovili; ut sit grex unus, ut dictum est, et unus pastor. Judaei vero cum putant ad suum regnum visibile istam pertinere prophetiam, quia spe invisibilium bonorum gaudere non norunt; in laqueos illius ruituri sunt, de quo Dominus ait: «Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis» (Joan. V, 43). De quo apostolus Paulus dicit, «Quia revelabitur homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.» Et paulo post, «Tunc revelabitur,» inquit, «iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae eum, cujus est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent; et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati» (II Thess. II, 3-11). Per istum refugam, per istum qui se extollit supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, videtur mihi populum Israelitarum carnalium putaturum impleri istam prophetiam qua dictum est, «Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus;» quod illo duce, velut in conspectu inimicorum suorum visibilium, qui eos visibiliter captivaverant, habituri sint visibilem gloriam. Sic credent mendacio, quia dilectionem veritatis non receperunt, ut non bona carnalia, sed spiritualia concupiscerent. Sic enim a diabolo decepti sunt, ut occiderent Christum, quando dixerunt, «Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum et locum et gentem:» quando «Caiphas unus ex ipsis, cum esset pontifex anni illius, dixit eis, Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut moriatur unus homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem,» sicut Evangelista intellexit, «non a seipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente,» id est, pro ovibus quae perierant domus Israel, «sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum» (Joan. XI, 48-52). Habebat enim alias oves quae non erant de illo ovili: istas universas oves, et de Israelitis, et de Gentibus, diabolus et ejus angeli captivaverant. Expulso itaque ab eis diaboli dominatu, in conspectu malignorum spirituum qui eas captivaverant, ut salventur et perficiantur in aeternum, vox earum est in prophetia: «Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus.» Non sicut per antichristum compleri existimant Judaei, sed per Christum Dominum nostrum venientem in nomine Patris sui, «diem ex die, salutare ejus;» de quo et hic dictum est, «Visita nos in salutari tuo. Et dicet omnis populus:» iste populus praedestinatorum de circumcisione et praeputio, gens sancta, populus in adoptionem: «Fiat, fiat.»

IN PSALMUM CVI ENARRATIO. 1. Psalmus iste miserationes Dei commendat nobis, probatas in nobis, et ideo expertis est dulcior. Et mirum si potuerit suavis esse cuilibet, nisi illi qui id quod in isto psalmo audit, in se didicit. Non tamen uni alicui vel duobus, sed populo Dei conscriptus est, et ad se agnoscendum tanquam in speculo propositus. Cujus titulus non nunc tractandus est: est enim, «Alleluia,» et bis «Alleluia.» Quod nobis cantare certo tempore solemniter moris est, secundum Ecclesiae antiquam traditionem: neque enim et hoc sine sacramento certis diebus cantamus. Alleluia certis quidem diebus cantamus, sed omni die cogitamus. Si enim hoc verbo significatur laus Dei, etsi non in ore carnis, certe in ore cordis, «Semper laus ejus in ore meo» (Psal. XXXIII, 2). Quod autem non semel, sed bis habet «Alleluia» titulus iste, non hujus psalmi proprium est, sed et alius superior sic habet. Et quantum apparet ex ejus textu, cantatus est ille de populo Israel; cantatur autem iste de universa Ecclesia Dei diffusa toto orbe terrarum. Forte non immerito bis habet «Alleluia:» propter quod clamamus et «Abba, Pater.» Cum aliud nihil sit «Abba,» quam «Pater:» non tamen frustra dixit Apostolus, «In quo clamamus, Abba, Pater» (Rom. VIII, 15): nisi quia unus quidem paries veniens ad lapidem angularem, clamat, «Abba;» alius ex alio latere clamat, «Pater;» in illo utique lapide angulari, qui est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14, 20). Videamus ergo hic quid admoneamur, et unde gratulemur, et unde gemamus, et unde auxilium postulemus; unde deseramur, unde nobis subveniatur; quid simus per nos, quid per misericordiam Dei; quomodo nostra superbia conteratur, ut illius gratia glorificetur. Unicuique hominum quod dicturus sum, si fieri potest, occurrat in se. Loquor autem hominibus qui ambulant viam Dei, et constituti sunt in aliquo provectu spirituali: unde si qui forte propter hoc minus me intelligunt, inveniant ubi sint, et proficiendo ad intellectum festinent. Non autem arbitror deserturum Deum conatum nostrum, ut ad omnes perveniat quod loquimur, sive expertos, sive inexpertos, ut experti approbent, inexperti desiderent, et omnibus suavis sit disputatio mea: quae primum Domino suavis erit, si veridica erit; veridica autem erit, si non mihi a me, sed ab illo erit. Sic coepit Psalmus.

2. [«vers. 1.] Confitemini Domino, quoniam suavis est, quoniam in saeculum misericordia ejus.» Hoc confitemini, quoniam suavis est: si gustastis, confitemini. Non potest autem confiteri qui gustare noluit: unde enim dicturus est suave esse quod nescit? Vos autem si gustastis quam suavis est Dominus (I Petr. II, 3), «Confitemini Domino, quoniam suavis est:» si gustastis aviditate, confessione eructate. «In saeculum» enim «misericordia ejus,» id est, in aeternum. Hic enim ita positum est, «in saeculum,» quia et in nonnullis Scripturae locis, «in saeculum,» id est, quod Graece εἰς αἰῶνα dicitur, in aetornum intelligitur. Neque enim misericordia ejus ad tempus est, et non in aeternum; cum ideo sit super homines haec ejus misericordia, ut vivant cum Angelis in aeternum.

3. [«vers. 2-9.] Dicant qui redempti sunt a Domino.» Redemptus quidem videtur et populus Israel de terra Aegypti, de manu servitutis, ex laboribus infructuosis, ex operibus luteis: videamus tamen utrum ipsi sint qui haec dicunt, qui ab Aegypto liberati sunt a Domino. Non ita est. Sed qui sunt isti? «Quos redemit de manu inimicorum.» Adhuc potest quisque et illos accipere redemptos de manu inimicorum, hoc est, Aegyptiorum. Proprie exprimantur qui sint propter quos haec vult psalmus iste cantari. «De regionibus congregavit eos.» Possunt esse adhuc regiones Aegypti, multae enim etiam unius provinciae regiones sunt. Aperte dicat: «Ab oriente et occasu, ab aquilone et mari.» Istos ergo jam redemptos intelligimus in toto orbe terrarum. Populus hic Dei de magna et lata Aegypto liberatus, tanquam per mare Rubrum ducitur, ut in Baptismo finiat inimicos. Sacramento enim tanquam rubri maris, Baptismo scilicet Christi sanguine consecrato, insequentes Aegyptii, peccata delentur; et te evadente, nullus qui te premebat, remanet inimicus. Isti ergo dicant haec; et audiamus jam, fratres, (quoniam ducitur iste populus Dei) quid hic agatur in congregatione omnium gentium redempta per Christum: non quasi simul contingant haec quae cantantur, in omnibus, sed in singulis quibusque credentibus; in populo autem illo aliter. Totus enim populus, tota illa gens ex semine Abrahae secundum carnem, tota multitudo domus Israel semel educta est ex Aegypto, semel per Rubrum mare ducta, semel ad terram promissionis perducta; simul enim omnes erant in quibus haec contingebant: «Haec autem omnia in figura contingebant in illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit» (I Cor. X, 11). Nos vero non simul omnes, sed paulatim singillatimque credentes congregamur in unam quamdam civitatem, et in unum populum Dei; sed in unoquoque nostrum etiam singulo contingunt haec quae scripta sunt, contingunt in populo. Etenim populus de singulis, non singuli de populo: numquid enim unus homo ex populis? Sed populus ex singulis hominibus constat. Quidquid ergo, cum loquor, agnoveris in te, quisquis expertus es, noli cogitando quasi remanere in te, et putare quod in solo te contingit; sed crede ista contingere aut in omnibus, aut prope in omnibus qui veniunt ad hunc populum, et de manu inimicorum pretioso sanguine redimuntur.

4. Repetiturus est enim assidue quod cantavimus modo: «Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.» Istos versus, quantum advertere potui, quod potestis et vos, quater repetit; in quo numero, quantum Domino adjuvante scrutari valuimus, significat nobis quatuor quasdam tentationes, ex quibus nos liberat cui confitentur suae miserationes. Fac enim hominem primo nihil quaerentem, secundum vitam veterem seductoria securitate viventem, nihil putantem aliud esse post hanc vitam quandoque finiendam; negligentem quemdam et socordem, obrutum cor habentem illecebris mundi, et mortiferis delectationibus consopitum: ut excitetur iste ad quaerendam gratiam Dei, ut fiat sollicitus, et tanquam de somno evigilet, nonne manus Dei excitat eum? Sed tamen a quo sit excitatus, ignorat. Incipit autem esse jam Dei, cum cognoverit veritatis fidem. Sed antequam cognoscat, dolet errorem suum. Invenit enim se in errore, vult cognoscere veritatem, pulsat ubi potest, tentat quod potest, vagatur qua potest, famem etiam patitur ipsius veritatis. Prima ergo tentatio est erroris et famis. Ubi in hac tentatione fatigatus exclamaverit ad Deum, perducitur ad viam fidei, unde incipiat pergere ad civitatem quietis. Perducitur ergo ad Christum, qui dixit: «Ego sum via» (Joan. XIV, 6).

5. Cum ergo ibi fuerit, jam sciens quid observare debeat, nonnunquam multum sibi tribuendo, et quasi de suis viribus praesumendo, incipit confligere velle contra peccata, et propter superbiam superari. Invenit ergo se ligatum difficultatibus cupiditatum, et non posse viam propter compedes ambulare: inclusum se sentit difficultate vitiorum; et tanquam muro impossibilitatis erecto, portisque clausis, qua evadat ut recte vivat, non invenit. Jam scit quomodo vivere debeat: prius enim in errore erat, et famem veritatis patiebatur; accepit autem jam cibum veritatis, et positus est in via: audit, Vive bene, secundum quod nosti; antea enim non noveras quemadmodum viveres, modo accepisti et nosti. Conatur, non potest; ligatum se sentit, exclamat ad Dominum. Secunda ergo tentatio est difficultatis in bene operando, sicut illa prima erroris et famis. Exclamat et in hac ad Dominum: liberat Dominus de necessitatibus, rumpit vincula difficultatis, constituit in operatione aequitatis. Incipit ei jam facile esse quod difficile fuerat, abstinere a malis, non adulterare, non furtum facere, non homicidium, non sacrilegium, non alienum concupiscere: facta est facultas quae fuerat antea difficultas. Potuit hoc Dominus sine difficultate praestare; sed si hoc sine difficultate haberemus, largitorem hujus boni non agnosceremus. Si enim primitus, cum vellet, posset, et non sentiret adversus se obnitentes cupiditates, nec vinculis suis gravata anima collideretur; suis viribus tribueret quod se posse sentiret, et non confiterentur Domino miserationes ejus.

6. Post has duas tentationes, primam erroris atque inopiae veritatis, secundam difficultatis bene operandi, tertia tentatio excipit hominem: ei loquor qui jam transiit has duas. Nam istae duae, fateor, multis notae sunt. Quis enim nescit se ab ignorantia venisse ad veritatem, ab errore ad viam, a fame sapientiae ad verbum fidei? Deinde multi luctantur cum difficultatibus vitiorum suorum, et adhuc consuetudine colligati gemunt tanquam in clausura et compedibus. Agnoscunt et istam tentationem, quamvis jam dicant, si forte dicunt: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus» (Rom. VII, 24)? Nam vide arctissima vincula: «Caro,» inquit, «concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, illa faciatis» (Galat. V, 17). Proinde qui jam est adjutus spiritu, ut quemadmodum noluit esse adulter, sic non sit; quomodo noluit esse fur, sic non sit; et caetera illa omnia, quae volunt homines vincere, et saepe inflexi superantur, ut exclament ad Deum, ut de necessitatibus eorum eruat eos, et inde liberati confiteantur Domino miserationes ejus: quisquis ergo talis est, et vicit illas difficultates, et probabiliter jam conversatur inter homines, sine ulla querela malorum morum, excipitur tentatione tertia taedii cujusdam in mora hujus vitae, ita ut aliquando eum nec legere nec orare delectet. Tertia tentatio priori contraria: prius enim periclitabatur fame, postea fastidio. Unde et hoc, nisi de quodam languore animae? Jam non te illicit adulterium, nec tamen delectat Dei verbum. Jam post periculum imperitiae et concupiscentiae, de quibus duobus te evasisse laetaris, vide ne taedium fastidiumque te necet. Non est et ista levis tentatio: agnosce te in illa, et exclama ad Dominum, ut de necessitatibus tuis etiam hic liberet te; et de hac tentatione liberatus cum fueris, confiteantur illi miserationes ejus.

7. Liberatus autem ab errore, liberatus a difficultate bene operandi, liberatus a taedio fastidioque verbi Dei, fortassis dignus eris cui populus committatur; constituaris in gubernaculis navis, recturus Ecclesiam. Ibi quarta tentatio. Tempestates maris quatientes Ecclesiam, turbant gubernatorem. Denique tres illas tentationes experiri potest omnis pius fidelis in populo Dei; quarta ista nostra est. Quanto enim plus honoramur, tanto plus periclitamur. Metuendum est ne avertat aliquem vestrum a veritate periculum erroris; metuendum est ne vincat unumquemque cupiditas sua, et eligat eam sequi, quam ex ejus difficultatibus exclamare ad Dominum; metuendum est ne unicuique vestrum minus sapiat verbum Dei, et fastidio moriatur: tentatio vero gubernandi, tentatio periculorum in regenda Ecclesia nos potissimum tangit. Sed quomodo et vos alieni eritis, si tota navis periclitabitur? Quod ideo dixi, ne in hac quarta tentatione, tanquam nostra propria (ubi opus est ut ab orationibus non desistatis, nam vos primo naufragatis), minus solliciti sitis, et pro nobis minus oretis. Quid enim, fratres, quia ad eadem gubernacula non sedetis, non in eadem navi navigatis?

8. Post has quatuor tentationes, quatuor exclamationes, quatuor liberationes, quatuor miserationum dominicarum confessiones, generaliter in hoc psalmo consequenter ipsa commendatur Ecclesia; ut evidentissime noveritis, de qua Psalmus ab exordio loquebatur. Commendatur autem ita ut nobis in omnibus Dei gratia praedicetur, qui «superbis resistit, humilibus autem dat gratiam» (Jacobi IV, 6): quia ideo ille venit, «ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant» (Joan. IX, 32); quia «omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur» (Isai. XL, 4). Quo commendato, dicitur aliquid, quod etiam de haereticis intelligatur, quibus tanquam civilibus bellis quatitur Ecclesia; et concluditur Psalmus, quem jam exposui, brevius fortasse quam putabatis. Nam usque adeo me istum totum psalmum aliquantum prolixum exposuisse arbitror, ut jam officium a me non exspectetis disputatoris, sed pene lectoris, si tenetis quae dixi. Puto enim, sunt ante oculos vestros constituta; sed ut melius commendentur, breviter replicentur. Prima tentatio erroris et famis verbi; secunda difficultatis vincendarum concupiscentiarum; tertia taedii atque fastidii; quarta tempestatis et periculorum in gubernandis Ecclesiis: et in his omnibus exclamationes, et liberationes, et miserationum Dei confessiones. Ad extremum ipsius Ecclesiae fit commendatio, quae et salva facta est per gratiam Dei nostri, non per meritum suum: et commemoratur inimicorum afflictio propter superbiam; quibus exstinctis, erecta est Ecclesia: et propter insidias quasdam deminutionis ab haereticis, et detrimentorum quodammodo domesticorum, et ex his circa Ecclesiam divina beneficia; et Psalmi conclusio. Legamus jam magis quam disseramus.

9. «Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimicorum; de regionibus congregavit eos, ab oriente et occasu, et aquilone et mari.» Christiani ergo ipsi dicant, de toto orbe convocati. «Erraverunt in solitudine, in siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt.» Errorem miserabilem audivimus: quid de inopia? «Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.» Sed quare defecit? cui bono? Non enim crudelis est Deus; sed se commendat, quod expedit nobis, ut nobis deficientibus rogetur, et ut subveniens ametur. Et ideo post hunc errorem et famem et sitim, «Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eripuit eos.» Et quid illis praestitit, quia errabant? «Et deduxit eos in viam rectam.» Viam civitatis habitationis non inveniebant, fame et siti aestuabant, et deficiebant, «Et deduscit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.» Quomodo subvenerit fami et siti, nondum dicit, sed et hoc exspectate. «Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.» Dicite experti inexpertis, jam in via positi, jam ad civitatem inveniendam directi, jam denique a fame et siti liberati: «Quoniam satiavit animam inanem, et animam esurientem implevit bonis.»

10. [«vers.» 10-17.] Vive ergo bene; jam in via positus es, jam audisti quid agere debeas, quid sperare. Quid aliud excipit, quoniam conaris et superaris? «Sedentes in tenebris et in umbra mortis, compeditos in mendicitate et ferro.» Unde hoc, nisi quia tibi tribuebas, quia gratiam Dei non agnoscebas, quia consilium Domini circa te reprobabas? Nam vide quid adjungat: «Quoniam inamaricaverunt eloquia Domini;» per superbiam, justitiam Domini nescientes, et suam volentes constituere (Rom. X, 3). «Et consilium Altissimi exacerbaverunt. Et humiliatum est in laboribus cor eorum.» Et nunc pugna contra concupiscentiam. Deo desistente ab adjutorio, laborare potes, vincere non potes. Et cum fueris pressus consuetudine tua prava, humiliabitur cor tuum in laboribus; ut jam corde humiliato discas clamare: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Humiliatum est» ergo «in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret eos.» Quid ergo restat, nisi quare factum est? «Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus» (Galat. III, 21, 22). «Lex autem subintravit, ut abundaret delictum» (Rom. V, 20). Accepisti verbum, accepisti praeceptum, nec desinis facere quod male faciebas; et accepto praecepto, auges peccata per praevaricationem. Superbe, si te ignorabas, vel disce te humiliatus: clamabis, a necessitate liberaberis; liberatus miserationes Domini confiteberis. «Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum salvos fecit eos.» Liberati sunt de secunda tentatione, restat taedii atque fastidii. Sed primo quid istis praestitit liberatis, videte. «Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.» Quare? quas difficultates vicit? «Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter injustitias enim suas humiliati sunt.» Quia sibi tribuebant, non Deo: quia suam justitiam constituebant, ignorantes Dei justitiam, humiliati sunt. Invenerunt se non posse sine ejus adjutorio, qui de suis solis viribus praesumebant.

11. [«vers.» 18-22.] Sed quod aliud genus restat? «Omnem escam abominata est anima eorum.» Jam fastidium patiuntur, fastidio languent, fastidio periclitantur: nisi forte putas occidi eos fame potuisse, et non posse fastidio. Vide quid sequatur, cum dixisset, «Omnem escam abominata est anima eorum;» ne quasi eos putares de satietate securos, non magis videres de fastidio morituros: «Et appropinquaverunt,» inquit, «usque ad portas mortis.» Quid ergo restat? Ut quod te delectat verbum Dei, non tibi tribuas, neque hinc aliqua infleris arrogantia, et avidus cibi, in eos qui fastidio periclitantur superbe insilias. Intellige etiam tibi praestitum esse hoc, non a te tibi esse. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Hoc ergo intelligens, et hoc vitio atque languore periclitans, fac quod sequitur: «Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.» Et quia languor erat non delectari: «Misit verbum suum, et sanavit eos.» Vide quid mali habeat fastidium; vide unde liberat ille, ad quem clamat fastidiens. «Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos.» Unde? Non de errore, non de fame, non de difficultate vincendi peccata, sed «de corruptela eorum.» Quaedam corruptela mentis est, fastidire quod dulce est. Ergo et de hoc beneficio, sicut de caeteris superioribus, «Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. Et sacrificent sacrificium laudis.» Jam enim ut laudetur, suavis est Dominus. «Et enuntient opera ejus in exsultatione:» non cum taedio, non cum moerore, non cum anxietate, non cum fastidio, sed «in exsultatione.»

12. [«vers.» 23-31.] Quarta illa restat, in qua omnes periclitamur. Omnes enim in navi sumus: alii operantur, alii portantur; simul tamen omnes et in tempestate periclitantur, et in portu salvantur. Post haec enim omnia sequitur, «Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:» id est, in populis multis. Aquas enim saepe pro populis poni, testis est Apocalypsis Joannis, ubi interrogans Joannes quid illae aquae essent, responsum est ei, «Populi sunt» (Apoc. XVII, 15). Qui ergo faciunt operationem in aquis multis, «ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.» Quid enim profundius cordibus humanis? Inde plerumque venti erumpunt, tempestates seditionum, et dissensionum navem perturbant. Et quid agitur in his? Volens Deus ut ad eum clamarent et hi qui gubernant, et hi qui portantur, «Dixit, et stetit spiritus procellae.» Quid est, «stetit?» Permansit, perduravit: adhuc turbat, diu jactat, saevit, et non transit. «Dixit» enim, «et stetit spiritus procellae.» Et quid egit iste spiritus procellae? «Et exaltati sunt fluctus ejus. Ascendunt usque ad coelos,» audiendo: «descendunt usque in abyssos,» timendo. «Ascendunt usque in coelos, descendunt usque in abyssos:» foris pugnae, intus timores. «Anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius.» Qui sedent ad gubernacula, et qui fideliter navem amant, sentiunt quod dico: «Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius.» Certe quando loquuntur, quando legunt, quando tractant, sapientes apparent: vae a tempestate! «Et omnis,» inquit, «sapientia eorum absorpta est.» Aliquando deficiunt omnia humana consilia: quacumque se quisque converterit, fluctus fremunt, tempestas saevit, brachia deficiunt; quo prora impingatur, cui fluctui latus nudetur, quo navis impulsa dimittatur, a quibus saxis ne pereat refrenetur, omnino a rectoribus non videtur. Et quid restat, nisi quod sequitur? «Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et imperavit procellae, et stetit in auram.» Non stetit in tempestatem, sed «in auram. Et siluerunt fluctus ejus.» Audite de hac re vocem cujusdam gubernatoris periclitati, humiliati, liberati: «Nolo», inquit, «vos ignorare, fratres, de pressura nostra, quae facta est in Asia, quia supra vires gravati sumus, et supra modum,» (video omnem sapientiam ejus absorptam) «ita ut taederet nos,» inquit, «etiam vivere.» Et quid? ille ita deficientes desereret? aut non propterea illi defecerunt, ut ille apud eos gloriam reperiret? Denique quid sequitur? «Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos» (II Cor. I, 8, 9). «Et imperavit procellae, et stetit in auram.» Jam illi de se apud se responsum mortis habuerant, quorum omnis sapientia absorpta erat. «Et siluerunt fluctus ejus. Et jucundati sunt, quoniam siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Confiteantur Domino miserationes ejus.» Ubique omnino, ubique «confiteantur Domino,» non merita nostra, non vires nostrae, non sapientia nostra, sed «miserationes ejus.» Ille ametur in omni nostra liberatione, qui est invocatus in omni nostra tribulatione. «Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.»

13. [«vers.» 32-38.] Et videte unde dicat, unde omnia ista praelocutus sit, unde omnia haec enumeraverit, ubi agantur haec. «Et exaltent eum in Ecclesia populi, et in cathedra seniorum laudent eum. Et exaltent eum,» hoc est, «laudent eum:» et laudent eum,» hoc est, «exaltent eum.» Exaltent, laudent populi et seniores, negotiatores et gubernatores. Quid enim fecit in hac Ecclesia? quid constituit? unde illam eruit? quid ei praestitit? Quemadmodum superbis restitit, humilibus gratiam dedit (Jacobi IV, 6): superbis, scilicet primo populo Judaeorum, arroganti et extollenti se de genere Abrahae, et quod illi genti sint credita eloquia Dei (Rom. III, 2). Non eis haec valebant ad sanitatem, sed ad exaltationem cordis, ad tumorem potius quam ad magnitudinem. Quid ergo fecit Deus, superbis resistens, humilibus dans gratiam; ramos naturales propter superbiam amputans, oleastrum propter humilitatem inserens (Id. XI, 17-24)? quid fecit Deus? Audite haec duo: Deus primo quemadmodum superbis resistat, deinde quemadmodum humilibus det gratiam. «Posuit flumina in desertum.» Currebant ibi aquae, currebant prophetiae: quaere modo apud Judaeos prophetam, non invenis. «Posuit» enim «flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Posuit flumina in desertum.» Dicant, «Jam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc» (Psal. LXXIII, 9). «Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in sanitas.» Quaeris ibi fidem Christi, non invenis; quaeris prophetam, non invenis; quaeris sacerdotem, non invenis, quaeris sacrificium, non invenis; quaeris templum, non invenis. Quare hoc? Quia, «Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; terram fructiferam in salinas.» Unde, quo merito? «A malitia inhabitantium in ea.» Ecce quomodo superbis resistit: audi quomodo humilibus det gratiam. «Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Et habitare fecit illic esurientes.» Quoniam illi dictum est: «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec» (Psal. CIX, 4). Quaeris enim sacrificium apud Judaeos; non habes secundum ordinem Aaron, quia posuit flumina in desertum: quaeris secundum ordinem Melchisedec; apud illos non invenis, sed per totum orbem celebratur in Ecclesia. «A solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini» (Psal. CXII, 3). Et dicit Deus illis quorum flumina posuit in desertum: «Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo» (Malac. I, 10 et 11). Ubi erant omnia immunda sacrificia, quando desertum erant, quando squalebant, quando salinae erant omnes gentes; ibi nunc fontes, ibi nunc flumina, ibi nunc stagna aquarum, et exitus aquarum. Ergo superbis restitit, humilibus autem dedit gratiam. «Et habitare fecit illic esurientes:» quia, «Edent pauperes, et saturabuntur» (Psal. XXI, 27). «Et constituerunt civitatem habitationis:» interim habitationis in spe; quoniam, «Qui me audit,» inquit, «habitabit in spe» (Prov. I, 33, sec. LXX). «Et constituerunt civitatem habitationis. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum frumenti:» ad quem gaudet operarius ille qui dicit, «Non quia quaero datum, sed requiro fructum» (Philipp. IV, 17). «Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non sunt deminuta.» Hoc stat. «Firmum» enim «fundamentum Dei stat, quia novit Dominus qui sunt ejus» (II Tim. II, 19). Jumenta et pecora dicuntur, in Ecclesia simpliciter ambulantia, sed utilia; non multum docta, sed fide plena. Ergo et spirituales et carnales «benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non sunt deminuta.»

14. [«vers. 39-42.] Et pauci facti sunt, et vexati sunt.» Unde hoc, de transverso? Imo de interno. Ut enim pauci fierent, «ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.» Ideo autem tanquam de his dicit, de quibus antea loquebantur, ut cum intellectu discernantur; quia tanquam de hisdem loquitur, propter communia Sacramenta. Ad populum enim Dei pertinent, etsi non per virtutem, certe per speciem pietatis; de illis enim audivimus Apostolum: «In novissimis temporibus instabunt tempora saeva; erunt enim homines seipsos amantes» (Id. III, 1, 2). Primum malum, «seipsos amantes;» utique sibi placentes. Utinam sibi displicerent, et Deo placerent; utinam in difficultatibus exclamarent, et a necessitatibus liberarentur. Sed multum de se praesumentes, «pauci facti sunt.» Manifestum est, fratres; omnes qui se dividunt ab unitate, pauci fiunt. Multi enim sunt, sed in unitate, dum non separantur ab unitate: cum enim coeperit ad eos non pertinere multitudo unitatis, in haeresi et in schismate pauci sunt. «Et pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Effusus est contemptus super principes.» Reprobati enim sunt ab Ecclesia Dei: et magis, quia principes esse voluerunt, ideo contempti sunt, et facti sunt sal infatuatum projectum foras; ideo conculcatur ab hominibus (Matth. V, 13). «Effusus est contemptus super principes. Et seduxit eos in invio, et non in via.» Illi superius in via, illi ad civitatem directi, denique deducti, non seducti: isti autem in invio seducti. Quid est, «seduxit eos? Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum» (Rom. I, 24). Hoc est enim, «seduxit,» donavit illos sibi. Nam si proprie quaeras, ipsi se seducunt. «Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit» (Galat. VI, 3). Quid est ergo, «seduxit eos?» Dimisit eos. «In invio, et non in via:» quomodo enim in via homines qui partem tenent, et totum relinquunt? quomodo in via? Quae est ergo via, aut ubi agnoscitur via? «Deus,» inquit, «misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, ut agnoscamus in terra viam tuam.» In qua terra? «In omnibus gentibus salutare tuum» (Psal. LXVI, 2, 3). Utique tales ut minuantur, ut pauci fiant, hinc exeunt; a multitudine unitatis omnes exierunt, sicut paulo ante commemoravi dictum de illis: «Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum» (I Joan. II, 19). Sed si forte nostri sunt in occulta praescientia Dei, necesse est ut redeant. Quam multi non nostri adhuc quasi intus, et quam multi nostri adhuc quasi foris? «Novit Dominus qui sunt ejus.» Et illi non nostri qui intus sunt, quando occasiones invenerint, exeunt; et illi nostri qui foris sunt, quando occasiones invenerint, redeunt. Illud ergo accipite quod novit Deus, secundum hoc «seduxit eos in invio, et non in via.» Et quid de illis fecit? Quod dicere coeperam, quod attente audiatis. Potuit illos pati intus semper, sed nos de illis non proficeremus: cum autem separati sunt, et per quaestiones malignas inquietant nos, propositum est nobis ex illis et inquisitionis studium, et timoris exemplum. Unusquisque tremit, cum alterum videt exisse, tanquam ex illius exitu dicatur illi: «Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat» (I Cor. X, 12). Prosunt ergo quia exeunt: nam si intus essent, et tam mali essent, nihil de illis prodesset. Quid de illis dictum est in quodam psalmo? «Congregatio taurorum,» id est cervicatorum et superborum; «congregatio taurorum inter vaccas populorum. Vaccas» dicit seductiles animas, quae facile consentiunt seductoribus tauris. Sed quare hoc? «Ut excludantur hi qui probati sunt argento» (Psal LXVII, 31). Quid est, «ut excludantur?» Ut appareant, ut emineant illi qui sunt probati in eloquio Dei. Cum enim respondetur haereticis ex necessitate, aedificantur Catholici ex utilitate. Hanc sententiam plane Paulus expressit: «Oportet enim,» inquit, «haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis» (I Cor. XI, 19). Oportet et tauros seducentes esse, «ut qui probati sunt argento,» manifesti sint, hoc est, «excludantur.» Quid est, «argento probati? Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum» (Psal. XI, 7). Quicumque sunt probati in hoc argento, id est in eloquio Domini, non possunt plene exserere hoc argentum, nisi quaestionibus inquietati haereticorum. Et hic attendite quia non praetermissum est: ecce «effusus est contemptus super principes,» super illos tauros. Quare contempti sunt? Aliud annuntiantes. Quid sunt contempti? Anathematizati. «Quisquis» enim «vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit.» Quid tam contemptum quam sal infatuatus, qui foras projectus conculcatur? Et videte si non principes sunt; ipsum Paulum audite: «Licet si nos, aut angelus de coelo evangelizaverit vobis praeterquam quod accepistis, anathema sit» (Galat. I, 8, 9). Principes sunt, docti sunt, magni sunt, lapides pretiosi sunt. Quid adhuc dicturus es; numquid angeli sunt? Et tamen, «etsi angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit:» quia et ipse diabolus angelus de coelo lapsus est. «Effusus est» ergo «contemptus super principes. Et adjuvit pauperem a mendicitate.» Quid est hoc, fratres, Contempti sunt principes, et adjutus est pauper? Abjecti sunt superbi, et instructus est humilis. Hoc fecit, et hoc faciendo «adjuvit pauperem a mendicitate.» Mendicus est ille, nihil sibi tribuens, totum de misericordia Dei exspectans; ante januam Dominicam quotidie clamat, pulsans ut aperiatur ei, nudus et tremens ut vestiatur, oculos in terram dejiciens, et pectus tundens. Istum mendicum, hunc pauperem, hunc humilem adjuvit Deus plurimum, etiam de ipsa separatione haereticorum; quia pauci tacti sunt, et vexati sunt, et seducti in invio et non in via. Denique quid postea ex illis deminutis, seductis, paucis factis, vexatis, in adjuto paupere quid fit? «Et posuit sicut oves familias.» Quasi unum pauperem et unum mendicum intelligebas, de quo dixit, «Et adjuvit pauperem a mendicitate:» pauper iste multae familiae sunt, pauper iste multae plebes sunt; multae Ecclesiae una Ecclesia, una plebs, una familia, una ovis est. «Et posuit sicut oves familias.» Magna mysteria ista, magna sacramenta, quam profunda, plena mysteriorum; quam dulciter inventa, quia diu latentia. Ergo, «Videbunt recti, et jucundabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.» Iniquitas illa garriens contra unitatem, et cogens manifestari veritatem, convicta «oppitabit os suum.»

15. [«vers.» 43.] «Quis sapiens? et custodiet haec, et intelliget miserationes Domini.» Videte quo fine clausit: «Quis sapiens? et custodiet haec.» Et quid custoditurus est sapiens? Id est, si pauper sit, custodit; si non sit dives, id est, non sit superbus, non sit inflatus, custodit haec. Quare enim custodit haec, Quia «intelliget miserationes Domini:» non merita sua, non vires suas, non potentiam suam; sed «miserationes Domini,» qui errantem et egentem in viam deduxit et pavit; qui pugnantem adversus difficultatem peccatorum, et colligatum vinculis consuetudinis solvit et liberavit; qui fastidientem verbum Dei, et taedio quodam pene morientem, missa medicina verbi sui recreavit; qui periclitantem inter naufraga et procellosa discrimina, mari placato ad portum perduxit: qui eum denique constituit in eo populo, ubi humilibus dat gratiam, non in illo ubi superbis resistit; et fecit eum suum, ut intus manens multiplicaretur, non ut foras exiens minueretur. Hoc vident recti, et jucundantur. «Omnis» ergo «iniquitas oppilabit os suum,» et qui est «sapiens, custodiet haec.» Unde custodiet? Per humilitatem, intelligendo miserationes Domini; quia ubique dictum est, «Confiteantur Domino miserationes ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.»

IN PSALMUM CVII. «Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.» 1. Psalmum centesimum septimum exponendum non putavi; quoniam jam exposui eum in psalmo quinquagesimo sexto, et in psalmo quinquagesimo nono, ex quorum postremis partibus iste constat. Nam postrema pars quinquagesimi sexti, prima est hujus, usque ad eum versum ubi dicitur, «Et super omnem terram gloria tua.» Hinc autem usque in finem, postrema pars est quinquagesimi noni: sicut postrema pars centesimi tricesimi quarti, eadem est quae centesimi tertii decimi, ab eo versu ubi dicitur, «Simulacra Gentium argentum et aurum:» sicut tertius decimus et quinquagesimus secundus, mutatis aliquibus mediis, eadem habent omnia a principiis usque in fines. Quaecumque igitur in hoc psalmo centesimo septimo aliquantulum aliter posita sunt, quam in illis duobus, ex quorum partibus constat, non habent intellectum difficilem: sicut in quinquagesimo sexto dicitur, «Cantabo, et psallam; exsurge, gloria mea;» in isto autem, «Cantabo, et psallam in gloria mea.» Ad hoc enim dictum est illic, «Exsurge,» ut in illa cantaretur et psalleretur. Item ibi, «Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua;» vel, sicut alii interpretati sunt, «elevata est:» hic autem, «Quoniam magna est super coelos misericordia tua.» Ideo enim «magnificata est usque ad coelos,» ut magna sit in coelis; hoc enim voluit dicere, «super coelos.» Item in quinquagesimo nono, «Laetabor, et dividam Sichimam:» hic autem, «Exaltabor», «et dividam Sichimam.» Ubi ostenditur quod de dividenda Sichima significatum est, post Domini exaltationem praedictum futurum, et illam laetitiam ad hanc exaltationem pertinere; ut ideo laetetur, quia exaltatur. Unde alibi dicit, «Convertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia» (Psal. XXIX, 12). Item ibi, «Et Ephraem fortitudo capitis mei:» hic autem, «Et Ephraem susceptio capitis mei.» Suscipiendo enim fit fortitudo, id est, suscipiendo fortes facit, fructificans in nobis: interpretatur enim Ephraem Fructificatio. Susceptio autem ad utrumque referri potest, sive cum suscipimus Christum, sive cum ipse nos suscipit, qui est caput Ecclesiae. Et quod ibi ait, «Tribulantes nos;» hic autem, «inimicos nostros:» utique iidem ipsi sunt.

2. Admonemur sane isto psalmo, eos titulos qui tanquam de historia positi sunt, rectissime fieri ut secundum prophetiam intelligamus, secundum quod videmus psalmos esse conscriptos. Quid enim tam diversum secundum historiam, quam id quod est in titulo quinquagesimi sexti, «In finem, ne corrumpas; ipsi David, in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saül in speluncam:» et in titulo quinquagesimi noni, «In finem, his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem, ipsi David, in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam, Syriam, et Syriam Sobal, et convertit Joab, et percussit in valle salinarum duodecim millia?» Nam praeter id quod positum est, «In tituli inscriptionem,» et, «ipsi David,» et, «in finem;» caetera ita diversa sunt, ut ille habeat humilitatem David, iste fortitudinem; ille fugam, iste victorias. Et tamen ex istorum duorum posterioribus partibus, quorum tam diversi tituli sunt, psalmus iste componitur. Ubi significatur ad unum aliquid concurrere utrumque, non superficie historiae, sed altitudine prophetiae, copulatis utriusque finibus in hoc uno, cujus est titulus, «Canticum psalmi, ipsi David;» neutro illi titulo similis, praeter quod hic etiam positum est, «ipsi David.» Quoniam multis partibus et multis modis, sicut ad Hebraeos Epistola loquitur, olim Deus locutus est Patribus per Prophetas (Hebr. I, 1); eum tamen locutus est quem misit postea, ut complerentur eloquia Prophetarum: «Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam» (II Cor. I, 20).

IN PSALMUM CVIII ENARRATIO. 1. Psalmum istum de Christo habere prophetiam, quisquis Actus Apostolorum fideliter legit, agnoscit; ubi de Christi traditore Juda prophetatum esse quod hic scriptum est, «Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter,» quando Matthias in locum Judae ordinatus, numero Apostolorum duodecimus adjunctus est (Act. I, 15-26), evidenter apparet. Sed si de illo uno homine omnia quae hic in malo dicta sunt intelligere conemur, expositionis ratio non omnimodo, aut vix valebit occurrere; si autem de tali genere hominum malorum, id est inimicorum Christi ingratorumque Judaeorum, omnia mihi videntur posse clarius aperiri. Sicut enim quaedam dicuntur quae ad apostolum Petrum proprie pertinere videantur, nec tamen habent illustrem intellectum, nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cujus ille agnoscitur in figura gestasse personam, propter primatum quem in discipulis habuit; sicuti est, «Tibi dabo claves regni coelorum» (Matth. XVI, 19), et si qua hujusmodi: ita Judas personam quodammodo sustinet inimicorum Christi Judaeorum, qui et tunc oderant Christum, et nunc per successionem perseverante genere ipsius impietatis oderunt. De quibus hominibus et de quo populo possunt non inconvenienter intelligi, non solum ea quae apertius de ipsis in hoc psalmo legimus, verum etiam illa quae proprie de ipso Juda dicuntur expressius; sicuti est quod commemoravi, «Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.» Quod apparebit, adjuvante Domino, cum ad eos versus tractandi ordine venerimus.

2. [«vers.» 2.] Incipit ergo ita Psalmus: «Deus laudem meam ne tacueris; quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.» Unde apparet et falsam esse vituperationem quam non tacet peccator et dolosus, et veram esse laudem quam non tacet Deus. Deus enim verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4); quia non est homo verax, nisi in quo loquitur Deus. Laus autem maxima est unigeniti Filii Dei, qua hoc ipsum quod est, unigenitus Dei Filius praedicatur. Hoc autem non apparebat, sed apparente infirmitate ejus latebat, cum os peccatoris et os dolosi super eum apertum est; et ideo illud apertum est, quia operta virtus hujus fuit. Ideo autem dicit, «Apertum est os dolosi,» quia odium quod dolo tegebatur, erupit in vocem. Hoc etiam in consequentibus versibus planius dicitur.

3. [«vers. 3.] Locuti sunt adversum me lingua dolosa:» tunc utique quando eum tanquam magistrum bonum captiosa adulatione laudabant. Unde alibi dicitur: «Et qui laudabant me, adversus me jurabant» (Psal. CI, 9). Deinde quia eruperunt clamantes, «Crucifige, crucifige» (Joan. IX, 6); secutus adjunxit, «Et sermonibus odii circumdederunt me.» Illi qui lingua dolosa, quasi non odii, sed dilectionis verba locuti sunt; ideo «adversus me,» quia hoc insidiando faciebant; postea «sermonibus,» non falsae et dolosae dilectionis, sed aperti «odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.» Sicut autem pii gratis amant Christum, sic impii gratis oderunt; quia sicut veritas nullo extra eam proposito commodo propter seipsam expetitur ab optimis, ita iniquitas a pessimis. Unde et apud auctores saecularium litterarum dictum est de quodam pessimo: «Gratuito potius malus atque crudelis erat (Salust., de Bello Catil.»).

4. [«vers. 4.] Pro eo,» inquit, «ut diligerent me, detrahebant mihi.» Sex sunt in isto genere differentiae, quae commemoratae animadverti facillime possunt: reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis; reddere bona pro bonis, reddere mala pro malis; non reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis. Horum duo prima, bonorum sunt, et eorum duorum prius melius; postrema duo malorum, et eorum posterius deterius; duo media quodammodo mediorum, sed eorum prius propinquum bonis, posterius propinquum malis. Haec in Scripturis sanctis oportet attendere. Reddit bona pro malis ipse Dominus, «qui justificat impium» (Rom. IV, 5), et pendens in cruce dixit: «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34). Cujus vestigia secutus sanctus Stephanus, fixo genu oravit pro lapidantibus, dicens: «Domine, ne statuas illis hoc delictum» (Act. VII, 59). Ad quam rem praeceptum pertinet, «Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur» (Matth. V, 44). Mala pro malis non esse reddenda Paulus apostolus dicit, «Nulli malum pro malo reddentes» (Rom. XII, 17); et apostolus Petrus, «Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto» (I Petr. III, 9): unde et in Psalmis legitur, «Si reddidi retribuentibus mihi mala» (Psal. VII, 5). Duorum postremorum illud mitius ad novem leprosos pertinet, qui cum mundati essent a Domino, gratias non egerunt (Luc. XVII, 12, 18): illud vero ultimum quo nihil est pejus, ad hos pertinet, de quibus in isto psalmo legitur. «Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi.» Dilectionem quippe debebant tantis Domini beneficiis; quam non solum minime reddebant, verum etiam pro illo bono irrogabant malum. Duo vero media quae diximus hominum quodam modo esse mediorum, ita se habent, ut eorum prius, quod est reddere bona pro bonis, habeant et boni, et mediocriter boni, vel mediocriter mali. Ideo Dominus hoc non reprehendit, sed non vult in eo solo discipulos suos permanere, quos vult ad majora provehere, quibus dicit: «Si dilexeritis eos qui vos diligunt,» id est, si reddideritis bona pro bonis; «quam mercedem hababitis,» id est, quid magnum facietis? «nonne et publicani hoc faciunt» (Matth. V, 46)? Vult autem illos et hoc facere, et longe amplius; id est, ut non solum amicos, verum etiam inimicos diligant. Posterius autem, quod est reddere mala pro malis, habeant et mali, et mediocriter mali, vel mediocriter boni; usque adeo ut Lex eis dederit ulciscendi modum, «Oculum pro oculo, dentem pro dente» (Deut. XIX, 21): quae, si dici potest, injustorum justitia est. Non quia iniquum est ut recipiat unusquisque quod fecerit; alioqui Lex nequaquam id constitueret: sed quia ulciscendi libido vitiosa est, magisque ad judicem pertinet inter alios hoc decernere, quam bonum hominem sibi expetere. Quapropter impii ex illa benignitatis summitate delapsi, ubi redduntur bona pro malis, ad quantam malignitatis profunditatem venerunt, retribuendo mala pro bonis! quanto praecipitio tot gradus interpositos transierunt! Nec parvum aliquid putari debet, quia non ait, Pro eo ut diligerent me, interficiebant me; sed, «detrahebant mihi:» ideo quippe interfecerunt, quia detraxerunt, negantes Dei Filium, et dicentes quod «in principe daemoniorum ejicit daemonia» (Luc. XI, 15); et, «Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis» (Joan. X, 20)? et caetera talia. Qua detractione ab illo avertebant eos quorum conversionem ille quaerebat: et ideo potius hoc dixit, ut ostenderet magis cos nocere qui Christo detrahunt, et per hoc animas interficiunt, quam qui ejus mortalem carnem, mox praesertim resurrecturam, saeviendo per emerunt.

5. Sed cum dixisset, «Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi;» quid ait? «Ego autem orabam.» Non quidem dixit quid orabat; sed quid melius intelligimus, quam pro eis ipsis? Crucifixo enim maxime detrahebant, quando velut homini, quem quasi vicerant, illudebant; de qua cruce ille dixit, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt:» ut quoniam in profundo malignitatis reddebant ipsi mala pro bonis, ille in summo benignitatis redderet bona pro malis. Quanquam bene intelligatur etiam pro discipulis suis orasse, quod etiam ante passionem suam dixit, ne deficeret fides eorum (Luc. XXII, 32), quando ipse pendens in ligno, ut commendaret patientiam, non ostendebat potentiam inter verba detrahentium, quos posset divina potestate delere. Sed nobis utilius erat quod patientiae praebebat exemplum, quam si suos inimicos sine dilatione perdendo, ad hoc nos aedificaret, ut impatienter festinaremus de his quos malos patimur vindicari: cum scriptum sit: «Melior est patiens quam vir fortis» (Prov. XVI, 32). Docent igitur nos divina eloquia dominico exemplo, cum audimus, «Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam;» ut quando aliquos sentimus ingratos, non solum non reddentes bona, sed insuper reddentes mala pro bonis, nos oremus: et ipse quidem pro aliis vel saevientibus, vel dolentibus, et in fide periclitantibus; nos vero etiam pro nobis primitus, ut animum nostrum Deo miserante atque opitulante vincamus, quo ferimur in ulciscendi cupiditatem, cum detrahitur sive praesentibus sive absentibus nobis. Deinde, cum Christi patientiam recordamur, tanquam ipso excitato, sicut factum est, cum dormiret in navi (Matth. VIII, 24, 25), qui perturbationem cordis nostri tempestatemque tranquillat, animo sedato atque placato oremus etiam pro ipsis detractoribus nostris, ut securi dicamus: «Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus» (Id. VI, 12). Sed ille dimittebat, qui peccatum quod ei dimitteretur utique non habebat.

6. [«vers.» 5.] Sequitur autem: «Et posuerunt adversum me mala pro bonis.» Et quasi quaereremus, Quae mala? pro quibus bonis? «Et odium,» inquit, «pro dilectione mea.» Hic est omnis et magnus reatus illorum. Nam quid nocere potuerunt persequentes, voluntate, non necessitate morientem? Sed ipsum odium est crimen maximum persequentis, quamvis sit voluntaria poena patientis. Satis autem exposuit quemadmodum supra dixerit, «Pro eo ut me diligerent,» quia dilectionem non utcumque, sed dilectioni ejus debebant; cum hic addidit, «pro dilectione mea.» Hanc dilectionem in Evangelio commemorat, ubi dicit: «Jerusalem, Jerusalem, quoties volui colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas et noluisti» (Matth. XXIII, 27).

7. Deinde quae pro ipsa impietate recipiant, incipit prophetare; et eo modo illa dicit, tanquam ulciscendi cupiditate optet ut fiant; cum dicantur futura certissima veritate, et per Dei justitiam super tales digne ventura. Quem modum futura praedicendi, velut specie male optandi, quidam non intelligentes, putant odium odio, et malo animo malum animum reddi: quoniam revera paucorum est dignoscere, quomodo placeat poena iniquorum accusatori inimicitias exsaturare cupienti, et quam longe alio modo placeat judici recta voluntate peccata punienti. Ille quippe reddit malum pro malo; iste autem etiam cum vindicat, non reddit malum pro malo, quoniam justum reddit injusto: quod autem justum est, utique bonum est. Punit ergo non delectatione alienae miseriae, quod est malum pro malo; sed dilectione justitiae, quod est bonum pro malo. Itaque nec lumini Scripturarum calumnientur caeci, opinantes quod Deus peccata non puniat; nec quasi malum pro malo reddat, sibi blandiantur injusti. Audiamus ergo deinde quid divinus sermo contexat; et in verbis quasi mala optantis, intelligamus praedicta prophetantis; et Deum justa retribuentem, sublevata in ejus aeternam legem mente cernamus.

8. [«vers. 6.] Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.» Cum superius querela de pluribus fuerit, nunc de uno loquitur Psalmus. Superius autem dixerat: «Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis: pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi; ego autem orabam: et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.» Omnia de pluribus. Nunc vero quid digni essent pro his iniquitatibus suis, et quid eis divino judicio futurum esset praenuntians, «Constitue,» inquit, «super eum peccatorem:» tanquam intendens in eum qui se tradidit talibus, de qualibus suis inimicis loquebatur superius. Cum igitur hic Judam traditorem secundum scripturam Actuum Apostolorum supplicio debito praenuntiet puniendum (Act. I, 20); quid est, «Constitue super eum peccatorem,» nisi eum quem sequenti versu indicat, cum dicit, «Et diabolus stet a dextris ejus?» Hoc itaque meruit, ut super se habeat diabolum, id est, diabolo subditus sit, qui Christo subditus esse noluit. «Stet» autem «a dextris ejus,» dictum est, quia opera diaboli praeposuit operibus Dei. Hoc enim cuique non immerito dextrum dicitur, quod praeponit; sicut sinistrae dextra praeponitur. Ideo et de illis qui saeculi hujus gaudia praeponentes Deo, beatum dixerunt populum cui haec sunt, rectissime dictum est, «Dextera eorum dextera iniquitatis.» Unde, quod dixerunt beatum populum cui haec sunt, os eorum locutum est vanitatem; quod de illis supra dictum est. Cujus autem os loquitur veritatem, contra illud quod dixerunt isti beatum populum cui haec sunt, debet etiam ipse dicere quod in eodem psalmo sequitur, «Beatus populus cujus Dominus Deus ipsorum» (Psal. CXLIII, 11, 15): huic enim non diabolus est a dextris, sed Dominus: sicut et alibi dicit, «Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear» (Psal. XV, 8). Diabolus ergo stetit a dextris ejus, quando praeposuit avaritiam sapientiae, et pecuniam saluti suae, ut eum traderet, a quo debuit possideri, ne ab illo possideretur, cujus opera ipse Christus solvit, a quo noluit possideri.

9. [«vers. 7.] Cum judicatur, exeat condemnatus.» Noluit enim talis esse cui diceretur, «Intra in gaudium domini tui;» sed talis de quo dicitur, «Projicite illum in tenebras exteriores» (Matth. XXV, 21, 30). «Et oratio ejus fiat in peccatum.» Quoniam non est justa oratio, nisi per Christum, quem vendidit immanitate peccati: oratio autem quae non fit per Christum, non solum non potest delere peccatum, sed etiam ipsa fit in peccatum. Quando autem Judas ita orare potuerit, ut oratio ejus fieret in peccatum, quaeri potest. Credo, antequam Dominum traderet, et de illo tradendo jam cogitaret: non enim jam poterat orare per Christum. Nam posteaquam illum tradidit, eumque poenituit, si per Christum oraret, indulgentiam rogaret; si indulgentiam rogaret, spem haberet; si spem haberet, misericordiam speraret; si misericordiam speraret, non sibi desperatione collum ligaret. Proinde cum dixisset, «Cum judicatur, exeat condemnatus;» ne ab imminente condemnatione putaretur se potuisse oratione liberare, quam didicerat cum condiscipulis suis, ubi dicitur, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: Et oratio ejus,» inquit, «fiat in peccatum;» quia non fit per Christum, quem noluit sequi, sed persequi.

10. [«vers. 8.] Fiant dies ejus pauci. Dies ejus» dixit, dies apostolatus ejus; qui pauci fuerunt, quoniam ante passionem Domini scelere ipsius et morte consumpti sunt. Et tanquam diceretur, Quid ergo fiet de sacratissimo numero duodenario, in quo non frustra Dominus duodecim habere primos Apostolos voluit? continuo subjecit, «Et episcopatum ejus accipiat alter.» Tanquam dicens, Et ipse pro suo merito puniatur, et ille numerus, suppleatur. Quod si quis quemadmodum factum sit, scire desiderat, Actus Apostolorum legat.

11. [«vers. 9.] Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.» Utique mortuo ipso, et filii ejus orphani, et uxor ejus viduata est.

12. [«vers. 10.] Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent. Nutantes» dictum est, incerti quo eant, omni praesidio destituti. «Ejiciantur de habitationibus suis.» Exposuit quod supra dixerat, «transferantur.» Hoc autem totum quomodo uxori ejus filiisque contigerit, sequentes indicant versus.

13. [«vers. 11, 12.] Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. Non sit illi adjutor:» ad tuendam ejus posteritatem dicit; ideo sequitur, «Nec sit qui misereatur pupillis ejus.»

14. [«vers.» 13.] Sed quia possent etiam pupilli sine adjutore et sine tutore in aerumnis et egestate tamen crescere, et genus propagatione servare; sequitur, et dicit, «Fiant nati ejus in interitum, in generatione una deleatur nomen ejus:» id est, quod de illo generatum est, jam non generet, et cito transeat.

15. [«vers.» 14.] Sed quid est quod deinde subjungit? «In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.» An intelligendum est, ut reddantur ei peccata etiam parentum suorum? Ei quippe non redduntur, qui fuerit mutatus in Christo, et coeperit esse non filius iniquorum, non imitatus mores eorum: quia et illud verissime scriptum est, «Reddam peccata patrum in filios;» et illud quod per prophetam dicitur, «Et anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit, ipsa morietur.» Hoc quippe dictum est de his qui convertuntur ad Deum, et non imitantur mala parentum suorum; quod ipse propheta evidenter ostendit: dicit enim parentum iniquitates eis non obesse, qui justitiam faciendo dissimiles fuerint (Ezech. XVIII, 4, 20). Illud autem quod dictum est, «Reddam peccata patrum in filios,» additum est, «qui oderunt me» (Exod. XX, 5), hoc est, sicut me oderant parentes eorum: ut quemadmodum bonorum imitatio facit ut etiam propria peccata deleantur, sic malorum imitatio faciat ut non solum sua, sed etiam eorum quos imitati sunt, merita sortiantur. Si ergo Judas teneret illud ad quod vocatus est, nullo modo ad eum vel sua praeterita, vel parentum iniquitas pertineret: quia ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem vetusti generis potius elegit; rediit iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur; et peccatum matris ejus non est in eo deletum.

16. [«vers. 15.] Fiant contra Dominum semper:» id est, patres ejus et mater ejus «fiant contra Dominum semper,» non ut Domino adversentur, sed ut merita eorum pessima non obliviscatur in isto Dominus, cum illi et ipsa retribuet. «Contra Dominum» enim dixit, In conspectu Domini: nam et alii interpretes sic transtulerunt, «Fiant in conspectu Domini semper;» alii vero, «Fiant coram Domino semper:» sicut alibi dictum est, «Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo» (Psal. LXXXIX, 8). «Semper» autem dicit, ut sine remissione sit tantum illud scelus, et hic, et in futuro saeculo. «Dispereat de terra memoria eorum:» patrum scilicet et matris ejus. Memoriam dicit eorum, quae in propagine generationis custoditur: hanc prophetavit de terra perituram, quia et ipse Judas, et filii ejus qui erant tanquam memoria patrum et matris ejus, sine successione prolis, sicut superius dictum est, in brevitate unius generationis exstincti sunt.

17. Dicit aliquis: Etiamne hoc ad poenam Judae pertinere credendum est, quod post ejus mortem ad mendicitatem uxor ejus et filii pervenerunt, et translati sunt, ejecti de habitationibus suis, scrutante feneratore omnem substantiam ejus, et diripientibus alienis omnes labores ejus, nemine adjuvante nec miserante pupillos ejus, et quod cito sunt sine posteris mortui? Numquid etiam de his quae in suis post mortem cujusque contingunt, ullus mortuos tangit dolor? aut haec saltem scire putandi sunt, quorum sensus alibi est pro meritis, seu bene, seu male? Cui respondeo magnam quidem esse quaestionem, nec in praesentia disserendam, quod sit operis prolixioris, utrum, vel quatenus, vel quomodo ea quae circa nos aguntur, noverint spiritus mortuoram. Verumtamen, quod breviter dici potest, si nulla illis esset cura de nobis, non diceret Dominus dixisse illum divitem qui tormenta apud inferos patiebatur: «Habeo ibi quinque fratres, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum.» Sed quomodolibet intelligant qui hoc aliter intelligere conantur, et quia fatendum est non esse consequens ut si sciunt mortui suos vivere, quia nec in locis poenarum eos vident, ubi dives ille erat, nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham quamvis longe agnoscebat (Luc. XVI, 28, 23), ideo eos etiam quae circa eorum charos aguntur vel laeta vel tristia scire necesse sit: hoc dico, paucos esse ejus animi homines, qui post mortem suam quid suis boni malive contingat, saltem dum vivunt, negligant, atque omnino contemnant; multos autem, quod indicat etiam tanta cura commendandae ultimae voluntatis et qualiumcumque testamentorum, satis agere ut cum defuncti fuerint, suis bene sit. Permansionem vero posteritatis suae per successiones generationum soli laudabiliter spernunt, qui seipsos abscidunt propter regnum coelorum, et filios suos hoc facere cupiunt, exoptantve martyrio coronari, ita ut nullus eorum in terra remaneat: caeteri autem omnes, aut pene omnes, felices volunt suos esse in hac vita post mortem suam, et suum genus interire nolunt. Quapropter quod Juda tam infeliciter mortuo, ita uxor vidua et filii ejus orphani remanserunt, ut feneratore scrutante omnem substantiam ejus, et diripientibus alienis labores ejus, de suis habitationibus ejicerentur, nec aliquem pupilli ejus miserantem invenirent, et in una generatione sine posteris interirent; si haec sentiunt mortui, cumulus malorum est; si haec non sentiunt, formido vivorum. Si autem movet quomodo potuerit habere substantiam quam fenerator scrutaretur, alienique diriperent, quando jam cum aliis undecim Dominum sequebatur; credat eum omnia quae habebat ita dimisisse filiis et uxori, ut non inde sinceriter vel perseveranter vinculum cupiditatis abruperit: qui etiamsi ea velut vendere videretur distribuenda pauperibus, profecto faceret quod Ananias post Domini ascensionem (Act. V, 1 et 2). Neque enim metueret ne hoc Dominus divinitate cognosceret, quem falli putabat, quando ea quae mittebantur, de loculis auferebat (Joan. XII, 6).

18. [«vers.» 6-15.] Sed jam videamus, si possumus, quantum Dominus adjuvat, quomodo ista convenire possint etiam in populum Judaeorum, cujus inimicitiae contra dominum pertinaci odio permanserunt: cujus populi diximus Judam in figura gessisse personam, sicut Ecclesiae gessit apostolus Petrus. «Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.» Quemadmodum in Juda, sic in isto populo intelligendum est; qui repulso a se Christo factus est subditus diabolo, cujus persuasiones in omnibus pravis et terrenis cupiditatibus praeposuit aeternae saluti. «Cum judicatur, exeat condemnatus:» quia in nequitia et in infidelitate persistens thezaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 5, 6). «Et oratio ejus fiat in» «peccatum;» quia non fit per mediatorem Dei et homiminum, hominem Jesum Christum (I Tim. II, 5), et sacerdotem in aeternum secundum ordinem Melchisedec (Psal. CIX, 4). «Fiant dies ejus pauci.» Secundum regnum accipiendum est, quia non diu postea perseveravit regnum Judaeorum. «Et episcopatum ejus accipiat alter.» Ipsum Dominum Christum non incongruenter intelligi existimo episcopatum populi Judaerum, quia de tribu Juda factus est secundum carnem: et Apostolus ait, «Dico enim Christum ministrum fuisse circumvisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum» (Rom. XV, 8). Et ipse ait: «Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel» (Matth. XV, 24); quia illis exhibuit in carne praesentiam. Et Magi qui ab oriente venerunt, hoc dixerunt: «Ubi est qui natus est rex Judaeorum» (Id. II, 1, 2). Et hoc in titulo scriptum erat super crucifixum: unde illud mutare volentibus non frustra respondit Pilatus, «Quod scripsi, scripsi» (Joan. XIX, 19-22). Hunc ergo episcopatum populi Judaeorum, id est Dominum Christum accepit alter, id est populus Gentium. «Fiant filii ejus orphani:» de quibus dicitur, «Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores» (Matth. VIII, 12). Facti sunt autem orphani amisso ipso regno, quasi patre perdito; quanquam et Deum patrem bene intelliguntur amisisse: «Qui enim Filium non habet,» ait Veritas, «nec Patrem habet» (I Joan. II, 24). «Et uxor ejus vidua.» Uxor regni plebs intelligi potest, cui reges subditae dominantur: vidua vero facta est amisso ipso regno. «Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent.» Nutaverunt periculis, urgentibus hostibus translati sunt, debellati filii regni Judaeorum. Quid est autem mendicare, nisi ad hominum misericordiam vivere, sicut vivunt sub earum gentium regibus, in quas translati sunt? «Ejiciantur de habitationibus suis.» Ita factum est. «Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus:» id est, populi ejus. Ubi nihil melius intelligitur, quam debita eorum non dimittantur, quia in solo Christo dimittuntur, quem respuerunt; qui etiam dicere docuit, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» (Matth. VI, 12). «Omnem» autem «substantiam ejus» dictum est, omnem vitam ejus; ut ei nulla debita, id est, nulla peccata donentur. «Et diripiant alieni labores ejus:» diabolus et angeli ejus; quia non thesaurizant in coelo qui non habent Christum. «Non sit illi adjutor.» Quis adjutor est ei cui Christus non est? «Nec sit qui misereatur pupillis ejus.» Qui patre perdito, id est regno, sic remanserunt, aut amisso Deo, cujus Filium persecuti sunt et oderunt, non est qui eorum misereatur, non ad temporalem vitam sumendum vel sustentandam, sed ad veram vitam, id est aeternam. «Fiant nati ejus in interitum:» utique in interitum sempiternum. «In generatione una deleatur nomen ejus.» Quia generati sunt, non regenerati, ideo in una generatione delentur: nam in altera, id est in regeneratione, si eam cognoscerent et tenerent, non delerentur. «In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini:» ut reddat eidem populo Dominus perseveranti in malitia etiam patrum ejus iniquitatem. Sic enim eis dicit, «Testimonium estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt:» et paulo post ait, «Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae. Et peccatum matris ejus non deleatur.» Peccatum Jerusalem, quae servit cum filiis suis, quae interficit Prophetas, et lapidat missos ad se (Id. XXIII, 31, 35, 37). «Fiant contra Dominum semper,» iniquitas et peccatum eorum; id est, ut a conspectu Domini non aboleantur, Deo in aeternum vindicante. «Et dispereat de terra memoria eorum.» Terra Dei, ager Dei est; ager Dei, Ecclesia Dei est: de qua terra periit memoria eorum, qui cum essent rami naturales, propter infidelitatem fracti sunt (Rom. XI, 20, 21).

19. [«vers. 16, 17.] Pro eo quod non est recordatus,» vel ille Judas, vel ipse populus, «facere misericordiam.» Sed melius de populo accipitur quod ait, «non est recordatus:» nam si Christum occidit, saltem recordaretur poenitendo, et faceret misericordiam super membra ejus, quae perseverantissime persecutus est. Ideo dicit quia «persecutus est hominem inopom et mendicum.» Potest quidem accipi de Juda; quia non est dedignatus Dominus pauper fieri, cum dives esset, ut illius paupertate nos ditaremur (II Cor. VIII, 9). Mendicum autem quomodo intelligam, nisi forte quia dixit mulieri Samaritanae, «Da mihi bibere» (Joan. IV, 7), et in cruce ait, «Sitio» (Id. XIX, 28)? Sed quod sequitur quomodo accipiatur in ipso capite nostro, id est sui corporis Salvatore, quem Judas persecutus est, non invenio. Cum enim dixisset, «Et persecutus est hominem inopem et mendicum,» adjecit atque ait, «Et compunctum corde mortificare;» id est, ut mortificaret: nam quidam etiam sic sunt interpretati. Compunctus autem corde non solet dici, nisi stimulis peccatorum in dolore poenitendi; sicut de illis dictum est, qui cum audissent Apostolos post Domini ascensionem, «compuncti sunt corde,» qui occiderant Dominum. Quos allocutus est beatissimus Petrus dicens inter caetera: «Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra» (Act. II, 37, 38). Sed quoniam iidem ipsi membra ejus facti sunt, cujus in ligno membra fixerunt, populus Judaeorum non est recordatus facere misericordiam; persecutus est hominem inopem et mendicum, sed in membris suis: de quibus dicturus est, quod attinet ad ipsa opera misericordiae, «Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis» (Matth. XXV, 45). «Et compunctum corde mortificare:» plane «compunctum corde,» sed in membris suis. De his autem qui persecuti sunt, ut compunctum corde mortificarent, erat et Saulus consentiens in necem Stephani compuncti corde (Act. VII, 59); quia et ipse Stephanus de illis erat qui compuncti sunt corde. Sed Saulus recordatus est facere misericordiam; et qui mane rapiebat, ad vesperum divisit escas (Gen. XLIX, 27): et ipse compunctus corde, ut etiam in illo ipsi persequerentur inopem, volentes mortificare compunctum corde. Hoc quippe oderant in Paulo apostolo, quia compunctus corde praedicabat quem fuerat ante persecutus. Inopem quippe et mendicum et compunctum corde in membris suis et ipse ut mortificaret, persequens, audivit de coelo, «Saule, Saule, quid me persequeris?» et factus compunctus corde, coepit talia pati, qualia faciebat compunctis corde (Act. IX, 1-24).

20. [«vers.» 18.] Deinde sequitur Psalmus: «Et dilexit maledictionem, et veniet ei.» Quanquam et Judas maledictionem dilexerit, et furando de loculis, et Dominum vendendo atque tradendo; tamen apertius populus ille dilexit maledictionem, quando dixit: «Sanguis ejus super nos et super filios nostros» (Matth. XXVII, 25). «Et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.» Et Judas quidem, quia Christum noluit, in quo est aeterna benedictio; sed apertius noluit benedictionem populus Judaeorum, cui dixit ille illuminatus a Domino: «Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?» Et noluit benedictionem, et pro maledicto habuit; et respondit, «Tu sis discipulus ejus» (Joan. IX, 27 et 28): et longe facta est ab eo benedictio, quia transitum fecit ad Gentes. «Et induit maledictionem sicut vestimentum:» sive Judas, sive ille populus. «Et intravit sicut aqua in interiora ejus.» Ergo et foris et intus; foris sicut vestimentum, intus sicut aqua: quoniam in ejus incidit judicium, qui potest et corpus et animam occidere in gehenna (Matth. X, 28); corpus foris, animam intus. «Et sicut oleum in ossibus ejus.» Ostendit eum cum delectatione malefacere, et comparare sibi maledictionem, hoc est, poenam aeternam; quia benedictio vita aeterna est. Modo quippe malefacta delectant, sicut aqua in interiora, et sicut oleum in ossibus; sed ideo maledictio vocatur, quia talibus Deus tormenta praedixit. Tanquam in ossibus autem oleum est maledictio, cum homines inde se fortes putant, quia licet eis mala tanquam impune committere.

21. [«vers. 19.] Fiat et sicut vestimentum quo operitur.» Cum superius jam dixerit de vestimento, quid est quod repetit? An quia dixerat, «Induit maledictionem sicut vestimentum,» differt ab eo «vestimentum quo» non induitur, sed «operitur?» Induitur enim quisque tunica, operitur pallio. Et quid est hoc, nisi etiam in conspectu hominum de iniquitate gloriari? «Et sicut zona,» inquit, «qua semper praecingitur.» Maxime homines ideo praecinguntur, ut ad operandum sint aptiores, ne vestis sinibus praepediantur. Ergo maledictione se praecingit, qui malum non repentinum, sed dispositum aggreditur, et ita discit malefacere, ut semper paratus sit: unde et hic ait, «Et sicut zona qua semper praecingitur.»

22. [«vers. 20.] Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum.» Non dixit, merces eorum; sed, «opus eorum:» manifestum est enim quod indumento, et opertorio, et aqua, et oleo, et zona, ipsa opera describebat quibus aeterna maledictio comparatur. Non ergo est unus Judas, sed multi, de quibus dicitur, «Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum.» Quanquam et pluralis numerus poni potuit pro numero singulari; sicut, Herode mortuo, dictum est ab angelo: «Mertui sunt qui quaerebant animam pueri» (Matth. II, 20). Sed qui magis detrahunt Christo apud Dominum, nisi illi qui ipsis verbis Domini detrahunt, dicentes non esse ipsum quem Lex Domini et Prophetae praenuntiarunt? «Et qui loquuntur,» inquit, «mala adversus animam meam:» negando eum, cum voluisset, potuisse resurgere; cum dicat, «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam» (Joan. X, 18).

23. [«vers. 21.] Et tu, Domine, Domine, fac mecum.» Quidam subaudiendam putaverunt «misericordiam,» quidam vero et addiderunt; sed emendatiores codices sic habent: «Et tu, Domine, Domine, fac mecum, propter nomen tuum.» Unde sensus altior non est praetermittendus, ita dixisse Filium Patri, «Fac mecum,» quia eadem sunt opera Patris et Filii. Ubi etiamsi misericordiam intelligamus (sequitur enim, «Quia suavis est misericordia tua»), et ipsam quia non dixit, Fac in me; vel Fac super me; vel aliquid hujusmodi; sed ait, «Fac mecum;» bene intelligimus et Patrem et Filium simul facere misericordiam in vasa misericordiae (Rom. IX, 23). Potest hoc etiam sic intelligi: «Fac mecum,» id est, adjuva me. Quod in quotidiana loquendi consuetudine habemus, cum de aliqua re quae partibus nostris est, dicimus: Nobiscum facit. Pater quippe adjuvat Filium, in quantum Deus hominem, propter formam servi: cui homini Deus, et cui formae servi etiam Dominus est Pater. Nam in forma Dei, Filius adjutorio non indiget; aequaliter enim cum Patre omnipotens est, ex quo et ipse adjutor est hominis. «Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat» (Joan. V, 21): nec alios Pater, alios Filius, aut aliter Pater, aliter Filius; quia et eadem facit, et similiter. Unde in quantum homo est Filius Dei, Deus suscitavit illum a mortuis, hoc est Pater, cui dicit in Psalmis, «Suscita me, et reddam illis» (Psal. XL, 11): in quantum autem Deus est, etiam ipse se suscitavit; propter quod dicit, «Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud» (Joan. II, 19). Quod etiam hic significavit, si quis diligenter intendat: scrutari enim jussit Scripturas, quae testimonium perhibent de illo (Id. V, 39), non in superficie pertransiri. Non enim tantummodo ait, «Tu, Domine, Domine, fac mecum;» sed ait, «Et tu.» Quid est, «Et tu,» nisi quia et ego? Quod autem non semel «Domine,» sed repetens ait, «Domine, Domine;» habet in hoc orantis affectum: sicuti est, «Deus, Deus meus» (Psal. XXI, 2). Quod vero, cum dixisset, «Fac mecum,» addidit, «propter nomen tuum;» gratiam commendavit. Nullis enim operum meritis praecedentibus in tantum celsitudinem subvecta est humana natura, ut totum simul Verbum et caro, hoc est Deus et homo, unigenitus Filius Dei diceretur. Hoc autem factum est, ut ab illo qui creaverat, per id quod non perierat, id quod perierat quaereretur: unde et hic sequitur, «Quia suavis est misericordia tua.»

24. [«vers. 22.] Libera me, quia egenus ei pauper ego sum.» Egestas et paupertas, infirmitas est, ex qua crucifixus est. «Et cor meum conturbatum est intra me.» Hoc ad illud refertur, quod ait propinquante passione, «Tristis est anima mea usque ad mortem» (Matth. XXVI, 38).

25. [«vers. 23.] Sicut umbra cum declinat, ablatus sum.» Hoc ipsam mortem significavit. Sicut enim ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. «Excussus sum sicut locustae.» Hoc jam in membris ejus, hoc est fidelibus ejus, convenientius intelligi existimo. Quod ut aliquanto apertius poneret, maluit dicere, «sicut locustae,» quam sicut locusta: quamvis et numero singulari possent accipi etiam multae, sicut illud est, «Dixit, et venit locusta» (Psal. CIV, 34); sed esset obscurius. Excussi sunt ergo, id est, fugati a persecutoribus fideles ejus, quorum vel multitudinem significari voluit nomine locustarum, vel quod transilierunt de loco in locum.

26. [«vers. 24.] Genua mea infirmata sunt a jejunio.» Legimus Dominum Christum quadraginta dierum habuisse jejunium (Matth. IV, 2): sed tantumne valuit in eo illa inedia, ut genua ejus infirmarentur? An et hoc in membris ejus, hoc est sanctis ejus, aptius intelligitur? «Et caro mea immutata est propter oleum:» propter gratiam spiritualem. Unde et Christus appellatur a chrismate: chrisma autem unctio est. Caro autem propter oleum non in deterius, sed in melius immutata est, hoc est, a mortis contumelia in gloriam immortalitatis exsurgens. Cum itaque dixisset, «Genua mea infirmata sunt a jejunio,» ubi significatum esse arbitror eos qui in membris ejus fortes videbantur, tanquam praesentia panis quo sustentabantur abstracta, in ejus passione defecisse usque ad negationem, quae apparuit in Petro; tanquam ad eos confirmandos, ne succumbendo penitus caderent, «Et caro mea,» inquit, «immutata est propter oleum,» ut eos mea morte deficientes, mea resurrectione firmarem, et misso Spiritu sancto unguerem, qui non ad eos venisset, nisi ego abiissem. Hoc enim dixerat, «Non potest ille venire, nisi ego abiero» (Joan. XVI, 7): et Evangelista dixit, «Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus» (Id. VII, 39). Nondum erat immutata caro ejus. Sive autem per aquam propter ablutionem vel irrigationem, sive per oleum propter exsultationem et inflammationem charitatis, significetur Spiritus sanctus; non ideo est a seipso diversus, quia signa diversa sunt. Multum enim diversa sunt etiam leo et agnus, et tamen utroque significatus est Christus. Leo propter aliud, agnus propter aliud; non tamen alius: quia nec fortis est agnus, nec innocens leo; Christus autem et innocens est ut agnus, et fortis ut leo. Dicit autem apud Isaiam ipse Jesus Christus: «Spiritus Domini super me, propter quod unxit me» (Isai. LXI, 1.)

27. [«vers. 25.] Et ego factus sum opprobrium illis:» per mortem crucis. «Christus» enim «nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum» (Galat. III, 13). «Viderunt me, et moverunt capita sua.» Quia viderunt pependisse, non viderunt resurrexisse; viderunt quando genua ejus sunt infirmata, non viderunt quando est caro immutata.

28. [«vers. 26.] Adjuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam.» Hoc ad totum referri potest, id est et ad caput, et ad corpus: ad caput, propter formam servi; ad corpus, propter ipsos servos. Potuit enim et in eis dicere Deo, «Adjuva me,» et, «salvum me fac;» in quibus Saulo dixit, «Quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Quod autem addidit, «secundum misericordiam tuam;» gratuita gratia commemoratur, non ex operum debito.

29. [«vers. 27.] Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam.» De his dixit, «sciant,» pro quibus saevientibus et oravit; quia in eis quibus factus est opprobrium moventibus in ejus illusionem capita sua, erant etiam hi qui in eum postea crediderunt. Discant autem qui formam humani corporis Deo tribuunt, quomodo habeat Deus manum. Si enim quod facit, manu facit, numquid et ipsam manum suam manu facit? Quomodo ergo hic dictum est, «Et sciant quoniam manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam?» Intelligamus itaque manum Dei esse Christum: unde alibi dicitur, «Et brachium Domini cui revelatum est» (Isai. LIII, 1)? Haec manus et erat, et fecit eam; quia, «In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est» (Joan. I, 1, 14): et erat sine tempore secundum divinitatem, et factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3).

30. [«vers. 28.] Maledicent illi, et tu benedices.» Vana est ergo et falsa maledictio filiorum hominum, diligentium vanitatem, et quaerentium mendacium (Psal. IV, 3); Deus autem cum benedicit, facit quod dicit. «Qui insurgunt in me, confundantur». Ut enim insurgant aliquid se adversus me proficere arbitrantur; sed cum exaltatus fuero super coelos, et esse coeperit super omnem terram gloria mea, confundentur. «Servus autem tuus laetabitur:» sive in dextera Patris, sive in membris suis laetantibus, et inter tentationes in spe, et post tentationes in aeternum.

31. [«vers. 29.] Induantur qui detrahunt mihi pudorem:» id est, pudeat eos detraxisse mihi. Sed hoc potest et in bono accipi, dum corriguntur. «Et operiantur sicut diploidem confusionem suam.» Diplois duplex pallium est. Nam quidam etiam sic interpretati sunt istum versum: «Et operiantur sicut pallium duplex confusionem suam.» Intelligitur autem, confundantur et intus et foris, id est et coram Deo et coram hominibus.

32. [«vers. 30.] Confitebor Domino nimis in ore meo, Nimis» dici solet in consuetudine sermonis latini, quod plus est quam debet: cui contrarium est parum, quod minus est quam debet. Sed «nimis,» graece ἄγαν dicitur; iste autem versus non habet ἄγαν, sed habet σφόδρα. Quod quidam nostri sic interpretati sunt, ut pro eo ponerent aliquando «nimis,» aliquando «valde.» Sed si «nimis» pro eo quod est «valde» intelligatur, potest et in laude poni; nam et ista confessio laudem significat. Ita enim sequitur: «Et in medio multorum laudabo eum.» Dicit etiam in alio psalmo, «In medio Ecclesiae cantabo te» (Psal. XXI, 23). Sed cum ipsa cantat Ecclesia, quae corpus est Christi, quomodo in medio Ecclesiae cantat Ecclesia? Ita et hic multi cum sint membra Christi, si cum ipsi laudant, ille laudat, quia membra sunt ejus; quomodo in medio multorum laudat, quando ipsis multis laudantibus dicitur ipse laudare? An ideo laudat in medio multorum, quia cum Ecclesia sua est hic usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); ut quod ait, «in medio multorum,» hoc accipiamus quod ab eisdem multis honoratur? In medio quippe esse dicitur, cui honor praecipuus exhibetur. Si autem cor est tanquam hominis medium; nihil melius intelligitur dictum, quam in cordibus multorum laudabo eum. Habitat enim Christus per fidem in cordibus nostris (Ephes. III, 17): et ideo ait, «in ore meo,» id est in ore corporis mei, quod est Ecclesia. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).

33. [«vers. 31.] Quia astitit a dextris pauperis.» De Juda dictum erat, «Et diabolus stet a dextris ejus;» qui suas divitias augere voluit Christo vendito: hic autem Dominus «astitit a dextris pauperis,» ut divitiae pauperis sint ipse Dominus. «Astitit» quippe «a dextris pauperis,» non ut ei multiplicaret annos vitae quandoque finiendae, neque ut ejus augeret pecuniam, aut eum faceret corporis viribus fortem, vel ad tempus incolumem; sed «ut salvam faceret,» inquit, «a persequentibus animam meam.» Salva fit autem a persequentibus anima, si non eis consentiatur ad malum; non eis autem consentitur, cum assistit Dominus a dextris pauperis, ne ipsa paupertate, id est infirmitate, succumbat. Hoc adjutorium praestitum est corpori Christi in sanctis martyribus omnibus.

IN PSALMUM CIX ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Quantum Dominus donat, qui nos ministros constituit verbi et sacramenti sui servire vobis in adipe misericordiae suae, suscepimus psalmum istum, quem modo cantavimus, brevem numero verborum, magnum pondere sententiarum, adjuvante illo qui vos fecit intentos, ut et nos faciat idoneos, sicut possumus, considerare atque tractare. Vivat anima vestra, et vigilet in Deum. Tempus enim constituit Deus promissis suis, et tempus eis quae promisit implendis. Promissionum tempus erat tempore Prophetarum usque ad Joannem Baptistam: ab illo autem et deinceps usque ad finem, tempus est implendi quae promissa sunt. Fidelis Deus qui se nostrum debitorem fecit; non aliquid a nobis accipiendo, sed tanta nobis promittendo. Parum erat promissio, etiam scripto se teneri voluit, veluti faciens nobiscum chrirographum promissorum suorum; ut cum ea quae promisit solvere inciperet, in scriptura promissorum consideraremus ordinem solvendorum. Tempus itaque prophetiae, praedictio erat, ut saepe jam diximus, promissionum. Promisit salutem aeternam, et beatam vitam cum Angelis sine fine, et haereditatem immarcescibilem, gloriam sempiternam, dulcedinem vultus sui, domum sanctificationis suae in coelis, ex resurrectione a mortuis nullum deinceps moriendi metum. Hoc est promissum ejus tanquam finale, quo decurrit nostra omnis intentio, quo cum venerimus, nihil amplius requiramus, nihil amplius exigamus. Sed ad illud quod erit in fine quo ordine veniatur, neque hoc tacuit promittendo et praenuntiando. Promisit enim hominibus divinitatem, mortalibus immortalitatem, peccatoribus justificationem, abjectis glorificationem. Quidquid promisit, indignis promisit, ut non quasi operibus merces promitteretur, sed gratia a nomine suo gratis daretur. Quia et hoc ipsum quod juste vivit, in quantum homo potest juste vivere, non meriti humani, sed beneficii est divini. Nemo enim juste vivit, nisi justificatus, id est, justus effectus: ab illo autem fit homo justus, qui nunquam potest esse injustus. Sicut enim lucerna non a seipsa accenditur, ita nec anima humana sibi praestat lucem; sed clamat ad Deum, «Tu illuminabis lucernam meam, Domine» (Psal. XVII, 29).

2. Cum ergo peccatoribus promissum sit regnum coelorum, non in peccato permanentibus, sed a peccato liberatis, et justitiae servientibus; quod ipsum ut possint, gratia, ut diximus, adjuvantur, et ab eo qui semper est justus, justificantur: incredibile videbatur tantam Deum curam gerere pro hominibus, hodieque qui de gratia divina desperant, atque a pessimis moribus nolunt se convertere ad Deum, ut ab illo justificentur, et per ejus indulgentiam deletis omnibus peccatis suis incipiant in illo vivere juste, qui nunquam vixit injuste, hanc habent perniciem cogitationis suae in seipsos, ut dicant Deum res humanas non curare, nec inde posse cogitare mundi hujus artificem atque rectorem, quemadmodum quisque mortalis in terra vivat. Ita nec computari se homo putat a Deo, qui factus est a Deo. Talem hominem si alloqui possimus: si admittat nos prius ad aures suas, deinde ad cor suum; si non repellat resistendo quaerentem se, et patiatur perditus inveniri se; possumus ei dicere: O homo, quomodo te Deus factum non computabit, qui ut fieres ante curavit? Cur te in ordine rerum conditarum numerari non putas? Noli credere seductori: capilli tui numerati sunt conditori (Matth. X, 30). Hoc denique et Dominus in Evangelio discipulis ait, ne mortem timerent, ne aliquid suum in morte periturum putarent. Illi in morte de anima sua pertimescebant, ille ipsis securitatem etiam de capillis dabat. Itane vero anima perit, cujus capillus non perit? Verumtamen, fratres, quia incredibile videbatur hominibus quod promittebat Deus, ex hac mortalitate, corruptione, abjectione, infirmitate, pulvere et cinere futuros homines aequales Angelis Dei; non solum Scripturam cum hominibus fecit, ut crederent; sed etiam fidei suae posuit mediatorem, non quemlibet principem, aut quemlibet angelum vel archangelum, sed unicum Filium: ut qua via nos perducturus esset ad illum finem quem promisit, per eum ipsum Filium suum et ostenderet et praeberet. Parum enim erat Deo si Filium suum faceret demonstratorem viae; eum ipsum viam fecit, ut per illum ires regentem te, ambulantem per se.

3. Promisit ergo quia venturi essemus ad eum, id est ad illam ineffabilem immortalitatem, et cum Angelis ejus aequalitatem. Quam longe eramus? quam ille sursum, quam nos deorsum? quam ille in summo, quam nos in imo desperati jacebamus? Sine exspectatione salutis aegrotabamus: missus est medicus, quem non cognovit aegrotus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed hoc quoque valuit ad aegroti medicamentum, quod medicum occidit aegrotus: venit ut visitaret, occisus est ut sanaret. Insinuavit se credentibus Deum et hominem; Deum per quem facti sumus, hominem per quem recreati sumus. Aliud in illo apparebat; aliud latebat; et quod latebat, multo erat praestantius quam id quod apparebat: sed quod erat praestantius, videri non poterat. Curabatur aeger per id quod videri poterat; ut postea capax fieret visionis ejus, quae latendo differebatur, non negando auferebatur. Unicus itaque Filius Dei venturus ad homines, assumpturus hominem, et per id quod sumpsit futurus homo, moriturus, resurrecturus, ascensurus in coelum, sessurus ad dexteram Patris, et impleturus in gentibus quae promisit, et post impletionem promissorum suorum in gentibus etiam hoc impleturus ut veniat, et quod praerogavit exigat, discernat vasa irae a vasis misericordiae, reddat impiis quod minatus est, justis quod pollicitus est: hoc ergo totum prophetandum fuit, praenuntiandum fuit, venturum commendandum fuit; ut non subito veniens horreretur, sed creditum exspectaretur. Ex his promissionibus est psalmus iste, Dominum et salvatorem nostrum Jesum Christum certe aperteque prophetans; ut omnino dubitare non possimus Christum annuntiari psalmo hoc: quandoquidem christiani sumus, et Evangelio jam credimus. Nam cum ipse Dominus noster et salvator Jesus Christus quaereret a Judaeis, cujus filium dicerent esse Christum, et respondissent, «David;» ille continuo retulit respondentibus, et ait: «Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo in spiritu,» inquit, «vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est» (Matth. XXII, 42-45)? Ab hoc versu psalmus iste incipit.

4. [«vers. 1.] Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.» Hanc ergo quaestionem Judaeis propositam a Domino, in ipso ingressu Psalmi pertractare debemus. Si enim quod responderunt Judaei exigatur a nobis, utrum confiteamur et nos, an negemus; absit ut negemus. Si dicatur nobis, Christus filius est David, annon est? si dixerimus non, contradicimus Evangelio; namque Matthaeo scribente, sic incipit Evangelium: «Liber generationis Jesu Christi filii David» (Matth. I, 1). Evangelista dicit librum se scribere generationis Jesu Christi, filii David. Recte ergo Judaei interrogati a Christo, cujus esse filium crederent Christum, responderunt, «David.» Responsioni eorum congruit Evangelium. Habet hoc non solum suspicio Judaeorum, sed et fides Christianorum. Adhuc alia firmamenta conspicio. Dicit Apostolus, «Qui factus est ei ex semine David secundum carnem» (Rom. I, 3): dicit etiam ad Timotheum, «Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum evangelium meum.» Et de ipso evangelio quid dicit? «In quo laboro usque ad vincula, tanquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus» (II Tim. II, 8, 9). Laborabat ergo usque ad vincula Apostolus pro evangelio suo, id est pro dispensatione evangelica, quam populis praedicabat, quam populis impendebat: ille qui mane rapuerat, escas ad vesperum dividebat (Gen. XLIX, 27). Laborabat ergo usque ad vincula pro evangelio. Quo evangelio ? «Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David.» Pro hoc evangelio Apostolus laborabat: et tamen de hoc Christus interrogabat; et respondentibus Judaeis quod praedicabat Apostolus, retulit vocem tanquam contradictionis, et ait: «Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum?» et interposuit testimonium de hoc psalmo, «Dixit Dominus Domino meo. Si ergo in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius est ejus?» Judaei sub hac interrogatione tacuerunt; quid responderent deinceps non invenerunt: nec eum tamen Dominum quaesierunt, quia et ipsum esse illum filium David non agnoverunt. Nos autem, fratres, credamus, et dicamus: corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10): credamus, inquam, et dicamus et filium David, et Dominum David. Non erubescamus de filio David, ne iratum inveniamus Dominum David.

5. Hoc enim nomine illum rectissime transeuntem appellantes caeci, illuminari meruerunt. Transibat enim Jesus, et illi audito sonitu transeuntis turbae, aure jam cognoscentes quod nondum poterant oculis, acclamaverunt voce magna, et dixerunt: «Miserere nostri, fili David.» Turbae autem illos increpabant, ut tacerent: et illi nihilominus, lucis desiderio, turbarum contradictionem vincentes, in clamando perseveraverunt; transeuntem tenuerunt; et a tangente illuminari meruerunt. Dicebant enim transeunti: «Miserere nostri, fili David.» Stetit ille, et victo ab eis clamore contradicentium: «Quid,» inquit, «vultis ut faciam vobis?» Et illi, «Domine, ut videamus.» Tetigit et aperuit oculos corum; viderunt praesentem, quem senserant transeuntem (Matth. XX, 29-34). Aliquid ergo transitorium Dominus fecit: est autem aliud quod stat. Aliud est, inquam, transitorium Domini, aliud stabile Domini. Transitorium Domini, Virginis partus, Verbi incarnatio, aetatum gradatio, miraculorum exhibitio, passionum perpessio, mors, resurrectio, ascensio in coelum: hoc totum transitorium fuit. Non enim adhuc Christus nascitur, aut adhuc moritur, aut adhuc resurgit, aut adhuc ascendit in coelum. Nonne videtis ista facta, per tempora cucurrisse, per tempora exhibuisse viatoribus quiddam transitorium, ne in via remanerent, sed ad patriam pervenirent? Denique et illi caeci ad viam sedebant, ibi transeuntem senserunt, et clamando tenuerunt. In via ergo saeculi hujus hoc transitorium sui Dominus operatus est, et hoc transitorium pertinet ad filium David. Ideo illi Domino transeunti: «Miserere nostri, fili David.» Tanquam dicerent: Filium David in transeunte cognoscimus, filium David factum in transitu discimus. Agnoscamus ergo et nos, et filium David confiteamur, ut illuminari mereamur. Sentimus enim transeuntem filium David, et illuminamur a Domino David.

6. Ecce ergo quia Magister noster interrogavit Judaeos, et ideo non responderunt, quia discipuli esse noluerunt; ecce si nos interrogaret, quid responderemus? Defecerunt in hac interrogatione Judaei, proficiant Christiani; non perturbentur, sed erudiantur. Non enim Dominus interrogat discere volens, sed tanquam doctor interrogat. Dicerent miseri Judaei: Tu, dic nobis. Maluerunt inflata taciturnitate disrumpi, quam humili confessione edoceri. Dicat ergo nobis Magister noster, et videamus quid interroganti respondeamus: «Quid vobis videtur de Christo? cujus est filius?» Respondeamus omnino quod Judaei, sed non remaneamus ubi Judaei. Recolamus Evangelium quod credimus: «Liber generationis Jesu Christi, filii David.» Non quia interrogamur excidat nobis Christum esse filium David, quod memoriae commendat Apostolus; Eia, christiane, «memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David.» Ergo interrogemur et respondeamus: «Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est?» Dicant concordia ora christiana: «David.» Referat et Doctor, et revocet nobis: «Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.» Quomodo nos diceremus, nisi a te disceremus? Nunc ergo quia didicimus, dicimus: In principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et Deus eras Verbum; omnia per te facta sunt: ecce Dominus David. Sed propter infirmitatem nostram, quia caro desperata jacebamus, Verbum caro factum es, ut habitares in nobis (Joan. I, 1, 3, 14): ecce filius David. Certe tu in forma Dei cum esses, non rapinam arbitratus es esse aequalis Deo; ideo Dominus David: sed temetipsum exinanisti formam servi accipiens (Philipp. II, 7); inde filius David. Denique et in ipsa interrogatione tua dicens, «Quomodo filius ejus est?» non te filium ejus negasti, sed modum quo id fieret inquisisti. «Dicit eum,» inquis, «David Dominum;» quomodo filius ejus est? non nego, sed dic quomodo. Illi ergo ex Litteris quas legebant, et non intelligebant, si in ista interrogatione recolerent modum, nonne responderent: Quomodo interrogas? «Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus» (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Accipiet virgo in utero, virgo ex semine David pariet filium, ut sit filius David: erant enim Joseph et Maria de domo et patria David (Luc. I, 27, 32; et II, 4, 5). Peperit ergo virgo illa, ut esset filius David. Sed ille quem peperit, «vocabunt nomen ejus Emmanuel, Nobiscum Deus:» ecce habes et Dominum David.

7. Aliquid nobis fortassis ex hac re, quomodo Christus et filius sit David, et Dominus David, etiam psalmus iste intimabit. Audiamus ergo, et pertractemus eum; pulsemus pietate, extorqueamus charitate. David ergo ipse dicit: neque enim Domino contradicere licet: «David,» inquit, «in spiritu dicit eum Dominum.» Ipse ergo David de Christo quid dicit? Nam, «Ipsi David Psalmus:» et iste est totus titulus, simplex, sine figura quaestionis, sine ullo nodo difficultatis. Quid ergo dicit David? «Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.» Quod est, «scabellum pedum tuorum;» hoc est, «sub pedibus tuis:» scabellum enim pedum sub pedibus est. «Dixit,» inquit, «Dominus Domino meo.» Audivit hoc David, audivit in spiritu: ubi nos, quando audivit, non audivimus; sed loquenti quod audivit et scribenti credidimus. Audivit ergo prorsus, audivit in quodam secretario veritatis, in quodam mysteriorum sanctuario: ubi Prophetae in occulto audierunt, quod in aperto praedicaverunt; ibi audivit David, qui cum fiducia magna dicit, «Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.» Novimus Christum sedere ad dexteram Patris post resurrectionem a mortuis, et in coelos ascensionem. Factum est jam; nec vidimus, sed credidimus: in Libris legimus, praedicatum audivimus, fide retinemus. Unde et eo ipso quod erat filius David Christus, factus est Dominus David. Illud enim quod natum est ex semine David, ita honoratum est, ut esset et Dominus David. Ita admiraris hoc, quasi et in rebus humanis ista non fiant. Si enim contingat filium cujusquam regem fieri patre privato, nonne erit dominus patris? Admirabilius est quod potest contingere, ut non solum rex factus privati filius, dominus sit patris sui; sed episcopus factus laici filius, sit pater patris sui. Ergo et eo ipso quod carnem accepit Christus, quod in carne mortuus est, quod in eadem carne resurrexit, quod in eadem ascendit in coelum et sedet ad dexteram Patris, et in eadem ipsa carne sic honorata, sic clarificata, sic in coelestem habitum commutata, et filius est David, et Dominus est David. Secundum hanc enim dispensationem transitus Christi, etiam illud ab Apostolo dicitur: «Propter quod illum exaltavit a mortuis, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum» (Philipp. II, 9, 10). «Donavit,» inquit, «ei nomen quod est super omne nomen:» Christo secundum hominem, Christo secundum carnem mortuo, resurgenti, ascendenti, «donavit nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.» Ubi erit David, ut non ei sit Dominus? In coelo sit, in terra sit, in inferno sit; Dominus ejus erit qui est Dominus coelestium, terrestrium et infernorum. Gaudeat ergo nobiscum et David, filii sui nativitate honoratus, dominatu liberatus; et gaudens dicat, a gaudentibus audiatur: «Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.»

8. «Sede,» non solum in alto, sed et in occulto: excellens ut domineris, latens ut credaris. Quae enim esset merces fidei, nisi lateret quod credimus? Merces autem fidei est, videre quod credidimus antequam videremus. Sicut autem Scriptura personat, «Justus ex fide vivit» (Rom. I, 17). Non ergo esset justitia fidei, nisi esset absconditum quod praedicatum crederemus, et credendo ad videndum perveniremus. «Quam» enim «multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!» Ergo «abscondisti,» et remanserunt? Absit: «Perfecisti autem sperantibus in te» (Psal. XXX, 20). Mirabile ergo mysterium Christi sedentis ad dexteram Dei: occultatum est ut crederetur, subtractum est ut speraretur. «Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat?» Apostoli verba sunt. Recognoscitis quidem, sed propter rudes commendo. Quid ergo ait Apostolus? «Spe,» inquit, «salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, cum patientia exspectamus» (Rom. VII, 24, 25). Quia ergo «quae videtur non est spes; Abscondisti» dulcedinem «timentibus te.» Quia «quod non videmus, speramus,» et «per patientiam exspectamus; Perfecisti sperantibus in te.» Denique, charissimi, intente accipite quod dicturus sum. Quoniam justitia nostra ex fide est, et fide mundantur corda nostra, ut quod credidimus, videre possimus: utrumque enim positum est; et, «Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt» (Matth. V, 8); et, «Fide mundans corda eorum» (Act. XV, 9). Quia ergo haec est justitia fidei, credere quod non vides, et ipso merito fidei ad visionem suo tempore pervenire; Dominus in Evangelio cum promitteret Spiritum sanctum, hoc ait: «Ipse arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.» De quo peccato? de qua justitia? de quo judicio? Ipse sequitur et exponit; conjecturas hominum non admittit: «De peccato quidem,» inquit, «quia non crediderunt in me.» Quanta alia peccata Judaeorum! Et tamen quasi hoc unum sit, ita dixit: «De» «peccato quidem, quia non crediderunt in me.» Hoc est illud peccatum, de quo alibi dicit: «Si non venissem, peccatum non haberent» (Joan. XV, 22). Quid est hoc, «Si non venissem, peccatum non haberent?» Ergo ad justos venisti, et eos peccatores fecisti? Sed exceptis aliis peccatis, quae possent remitti per fidem, hoc unum peccatum nominavit, quod si non admitteretur, omnia relaxarentur. «De peccato quidem,» ait, «quia non crediderunt in me:» et alibi, «Si non venissem, peccatum non haberent.» Eo enim ipso quo venit et non crediderunt in eum, inciderunt in peccatum: quod si non inciderent, omnia caetera peccata dimitti possent per indulgentiam gratiae impetratam per fidem. Ergo «de peccato, quia non crediderunt in me: de justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me» (Id. XVI, 8-10). Haec est justitia, quia ad Patrem vadis, et jam non videbunt te: haec justitia enim ex fide est. «Justus» enim «ex fide vivit;» et tunc ex fide vivit, si non videat quod credit. Quia ergo ad justitiam pertinet ex fide vivere, et ex fide nemo vivit, nisi non videndo quod credit; ut ipsam justitiam faceret in hominibus, id est, ut crederent quod non viderent, «De justitia,» inquit, «quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.» Haec, inquit, erit justitia vestra, ut credatis in eum quem non videtis, et fide mundati, eum in quem credidistis, in die resurrectionis postea videatis.

9. Sedet ergo a dextris Dei Christus, a dextris Patris Filius in occulto est: credamus. Etenim duas res hic dicit, quia et dixit Deus, «Sede a dextris meis;» et addidit, «donec ponam inimicos tuos scabeilum pedum tuorum,» hoc est, sub pedibus tuis. Non vides Christum sedentem ad dexteram Patris: vel hoc potes videre, quomodo ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Cum hoc impletur in aperto, crede illud esse in occulto. Qui inimici ponuntur scabellum pedum ejus? Quibus inania meditantibus dicitur, «Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus;» et dixerunt, «Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum:» non nobis dominentur, non nos sibi subjugent. «Qui habitat in coelis, irridebit eos:» inimicus eras; eris sub pedibus ejus, aut adoptatus, aut victus. Quaere ergo quem locum habeas sub pedibus Domini Dei tui; nam necesse est ut habeas, aut gratiae, aut poenae. Sedet ergo ad dexteram Dei, donec ponantur inimici ejus sub pedibus ejus. Hoc fit, hoc agitur: etsi paulatim peragitur, indesinenter agitur. Fremuerint enim gentes, et populi meditati sint inania; astiterint reges terrae, et principes convenerint in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus: numquid fremendo, numquid meditando inania, numquid in unum adversus Christum conveniendo, efficient ut non impleatur, «Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae?» Implebitur omnino, et illis frementibus, et illis inania meditantibus, «Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.» Illi enim inania meditantur: ut autem impleatur, «Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae;» non nescio quis inaniloquus, sed «Dominus dixit ad me» (Psal. II, 1-8). Sic et in hoc psalmo possumus dicere: «Dixit,» non quicumque, non illi qui fremunt et meditantur inania; sed «Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.» Fremant, meditentur inania, perstrepant; numquid non implebitur? «Periit memoria eorum cum strepitu.» Loquitur certe et alius psalmus, sed non alius spiritus: «Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet» (Psal. IX, 7, 8). Ille ergo qui memoria eorum pereunte cum strepitu, in aeternum manet, ipse «dixit Domino meo, Sede a dextris meis.» Sedet enim a dextris Patris, donec ponat omnes inimicos ejus scabellum pedum ejus.

10. [«vers.» 2.] Et quid sequitur? «Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion.» Apparet, fratres, evidentissime apparet non de illo regno Christi Prophetam loqui, quo regnat semper apud Patrem, rerum Dominum quae per illum creatae sunt: quando enim non regnat in principio Verbum Deus apud Deum? Dicitur enim: «Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria, in saecula saeculorum» (I Tim. I, 17). «Regi saeculorum honor et gloria, in saecula saeculorum:» cui «regi saeculorum? Invisibili, incorruptibili.» In eo enim quod et Christus est cum Patre invisibilis et incorruptibilis, quia Verbum ejus est, et Virtus ejus, et Sapientia ejus, et Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia; Rex est saeculorum: sed tamen illud dispensatorium et transitorium, quo nos per medietatem carnis suae vocavit in aeternitatem, regnum ejus incipit a Christianis; sed regni ejus non erit finis. Ponuntur ergo scabellum pedum ejus inimici ejus, sedentis ad dexteram Patris, ponuntur, ut dictum est; id agitur, id usque in finem omnino peragitur. Nemo dicat non posse impleri quod coeptum est. Quid finem coepti desperas? Omnipotens coepit, omnipotens se promisit impleturum esse quod coepit. Unde autem coepit? «Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion.» Quae Sion, ipsa est Jerusalem. Audi ipsum Dominum: «Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die.» Hinc sedet ad dexteram Dei Patris, resurgendo ubi fuit. Deinde illo sedente ad dexteram Patris, quid agitur? ut ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus, quid agitur? Audi illum docentem et exponentem: «Et praedicabitur in nomine ejus poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem» (Luc. XXIV, 46, 47); quia, «Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Virgam virtutis tuae,» hoc est regnum potentiae tuae; quia, «Reges eos in virga ferrea» (Psal. II, 9): «emittet Dominus ex Sion;» quia, «Incipientibus ab Jerusalem.»

11. Cum ergo emiserit ex Sion virgam virtutis ejus, quid fiet? «Et dominare in medio inimicorum tuorum.» Prius «dominare in medio inimicorum tuorum:» inter frementes gentes. Numquid enim postea cum acceperint honorem suum sancti, et suam damnationem impii, in medio inimicorum suorum dominabitur? Et quid mirum si tunc dominabitur, secum in aeternum regnantibus justis, et aeternis poenis ardentibus impiis? quid mirum si tunc? Modo in medio inimicorum tuorum, nunc in isto transitu saeculorum, in ista propagatione et successione mortalitatis humanae, nunc dum torrens temporum praeterlabitur, ad hoc directa est virga virtutis tuae ex Sion, ut domineris in medio inimicorum tuorum. Dominare, dominare in medio Paganorum, Judaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. Dominare, dominare, fili David, Domine David, dominare in medio Paganorum, Judaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. «Dominare in medio inimicorum tuorum.» Hunc versum non recte intelligimus, si non fieri jam videmus. Sede ergo a dextris Dei, occultare ut credaris, donec impleantur tempora gentium. Sic enim scriptum est: «Quem oportebat coelum recipere, donec impleantur tempora gentium» (Act. III, 21). Ut enim resurgeres, mortuus es; ut ascenderes, resurrexisti; ut sederes ad dexteram Patris, ascendisti: ergo ut ad dexteram Patris sederes, mortuus es. De morte enim resurrectio, de resurrectione ascensio, de ascensione ad dexteram sessio: hoc totum ergo coepit a morte. Excellentia claritatis hujus, principium habet humilitatis. Te itaque sedente ad dexteram Patris, implentur tempora gentium, ponuntur inimici omnes scabellum pedum tuorum, et ad hoc ut perveniatur, prius dominaberis in medio inimicorum tuorum: ad hoc enim «virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion.» Ut autem morereris, et per mortem tuam deleretur chirographum peccatorum (Coloss. II, 14), et praedicaretur poenitentia et remissio delictorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem, caecitas Judaeorum fecit. Aliis illuminandis, aliorum caecitas militavit: «Caecitas» enim «ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret» (Rom. XI, 25). «Caecitas ex parte Israel facta» occidit te; occisus resurrexisti, sanguine tuo peccata Gentium diluisti, ad dexteram Patris sedens undique patientes et ad te confugientes collegisti. «Facta est» ergo «caecitas ex parte Israel, facta est ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret,» et omnes inimici tui essent scabellum pedum tuorum. Sed hoc nunc, postea quid?

12. [«vers. 3.] Tecum principium in die virtutis tuae.» Quis iste dies est virtutis ejus? Quando cum illo principium, vel quod principium, vel quomodo cum illo principium; quandoquidem et ipse principium? Adjuvet Dominus, ut nec mihi dicere perturbetur, nec vobis audire. Video enim quod jam factum est, et vobiscum video oculis fidei: oculis quoque carnis video quod jam fit, rursusque oculis fidei vobiscum spero quod futurum est. Quid ergo factum est? quid fit? quid futurum est? Christus passus est, mortuus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, ut novimus, quadragesimo die, sedet ad dexteram Patris: hoc jam factum est, hoc non vidimus, sed credimus. Quid nunc fit? Dominatur in medio inimicorum suorum, emissa virga virtutis ejus ex Sion; fit hoc, id agitur. Formam servi et praesentem tunc viderunt servi, et absentem nunc credunt servi. Hoc credimus de forma servi, quod possumus capere, dum adhuc sumus servi. Hoc est enim illud lac parvulorum, quod temperavit, panem trajiciens per carnem. Nam panis ille Angelorum, in principio erat Verbum: ut tamen panem Angelorum manducaret homo (Psal. LXXVII, 25), Creator Angelorum factus est homo. Ita nobis Verbum incarnatum factum est receptibile: quod recipere non valeremus, si Filius aequalis Deo non se exinaniret formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6 et 7). Ut ergo utcumque capere possemus eum qui non posset capi a mortalibus, mortalis factus est immortalis; ut peracta sua morte faceret immortales, et aliquid daret inspiciendum, aliquid credendum, aliquid post videndum. Inspiciendam dedit formam servi praesentibus, non solum oculis videndam, sed etiam manibus pertractandam. Cum eadem forma ascendit in coelum, credere nobis jussit quod illis videre concessit. Sed et nos habemus quod videamus: illi enim viderunt virgam emissam ex Sion, nos videmus dominari in medio inimicorum suorum. Hoc totum, fratres, pertinet ad dispensationem formae servilis, quae tolerabiliter capitur a servis, et amatur a futuris liberis. Veritas enim incommutabilis quod est Verbum Dei, Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia, in se manens innovat omnia (Sap. VII, 27). Hanc ut videamus, magna et perfecta cordis munditia necessaria est, quae fit per fidem. Demonstrata enim forma servi, dilata est ad demonstrandam formam Dei. Idem quippe in forma servi loquens servis ait: «Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi» (Joan. XIV, 21). Videntibus se promisit demonstraturum se. Quid videbant? quid promittebat? Videbant formam servi, promittebat formam Dei. «Ostendam,» inquit, «meipsum illi.» Ipsa est claritas ad quam perducitur regnum quod modo transitu saeculi hujus colligitur: ducitur enim ad quamdam visionem ineffabilem, quam non merebuntur impii. Caeterum forma servi cum hic esset, visa est ab impiis: viderunt eam qui crediderunt, viderunt et qui occiderunt. Ne aliquid magnum putes videri formam illam, viderunt amici, viderunt inimici; et quidam videntes interfecerunt, quidam non videntes crediderunt. Hanc ergo formam servi, quam hic jam in humilitate viderunt et pii et impii, videbunt et in judicio et pii et impii. Cum enim Dominus ante oculos discipulorum suorum ferretur in coelum, sonuit vox angelica intuentibus eum: «Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? Iste Jesus sic veniet, quomodo eum vidistis euntem in coelum» (Act. I, 11). «Sic» ergo, «sic,» in eadem forma: quia de impiis dictum est, «Videbunt in quem pupugerunt» (Zach. XII, 10). Videbunt judicaturum, quem irriserunt judicatum. Ipsa itaque forma servi in judicio conspicua erit et justis et injustis, et piis et impiis, et fidelibus et infidelibus. Quid ergo impii non videbunt? Nam de quibus dictum est, «Videbunt in quem pupugerunt;» de ipsis rursum dictum est, «Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini» (Isai. XXVI, 10). Quid est hoc, fratres? Discernamus, discutiamus. Excitatur impius, ut aliquid videat; tollitur impius, ut aliquid non videat. Jam quid sit visurus, ostendimus; formam illam de qua dictum est, «Sic veniet.» Quid ergo non est visurus? «Et ostendam meipsum illi.» Quid est, «meipsum?» Non formam servi. Quid est, «meipsum?» Formam Dei, in qua non rapinam arbitratus sum esse aequalis Deo (Philipp. II, 6 et 7). Quid est, «meipsum? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est» (I Joan. III, 2). Haec claritas Dei est ineffabilis lux, fons lucis sine commutabilitate, veritas sine defectu, sapientia in seipsa manens, innovans omnia: haec substantia Dei est. Itaque tolletur impius, ut non videat hunc honorem Domini. «Beati» enim «mundicordes, quia ipsi Deum videbunt» (Matth. V, 8).

13. Videtur ergo mihi, fratres, quantum nostrae capacitati Dominus impertiri dignatur, de ipso tempore: si tamen dicendum est, tempore; quodam enim tempore venturi sumus ad non tempus: inde mihi videtur dictum; quod sine praejudicio dicam, si quis intelligere aliquid melius, expeditius, probabilius possit: inde mihi videtur dictum, «Tecum principium in die virtutis tuae.» Denique hoc, quantum puto, versu consequente satis explanat. Quia enim et hic dicta est virtus ejus, qua subjecit gentes jugo suo, qua stravit populos, non ferro, sed ligno, etsi in carne, etsi in humilitate, etsi adhuc quantum servilis forma patitur, capitur tamen magna virtus ejus; quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25): quia ergo dicta est et hic virtus ejus, quam commendavit dicendo, «Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum:» quanta enim virtus ejus dominans in medio inimicorum suorum perstrepentium, nihil contra eum valentium, quotidie sibi dicentium, «Quando morietur, et peribit nomen ejus» (Psal. XL, 6)? cum crescat gloria ejus per populos, cum ejus nomini subjiciantur gentes, cum peccator videat et irascatur, dentibus suis frendat et tabescat (Psal. CXI, 10): quia ergo est et haec virtus ejus, volens Propheta commendare aliter virtutem ejus, sicuti est Virtus Dei et Sapientia Dei Christus in lumine perpetuo incommutabilis veritatis; ad quam visionem servamur, ad quam visionem differimur, ad quam visionem fide mundamur, a qua visione tollitur impius, ne videat honorem Domini; hoc ergo volens ostendere, «Tecum,» inquit, «principium in die virtutis tuae.» Quid est, «Tecum principium?» Quodlibet pone principium. Si ipsum Christum; potius diceretur, Tu es principium, quam «Tecum principium.» Respondit enim interrogantibus, «Tu quis es,» et ait, «Principium, quia et loquor vobis» (Joan. VIII, 25): cum sit principium et Pater, de quo unigenitus Filius, in quo principio erat Verbum, quia Verbum erat apud Deum. Quid ergo, si et Pater principium, et Filius principium, duo principia? Absit. Sicut enim Pater Deus et Filius Deus, Pater autem et Filius non duo dii, sed unus Deus: sic Pater principium et Filius principium, Pater autem et Filius non duo, sed unum principium. «Tecum principium.» Tunc videberis quomodo tecum sit principium. Non enim et hic non tecum principium. Nonne enim tu dixisti: «Ecce itis quisque ad sua, et me solum relinquetis; sed non sum solus, quia Pater mecum est» (Id. XVI, 32)? Et hic ergo «tecum principium.» Dixisti enim et alibi, «Pater autem in me manens facit opera sua» (Id. XIV, 10). «Tecum principium;» nec unquam a te separatus est Pater. Sed quando videbitur tecum esse principium, tunc manifestum erit omnibus similibus jam tibi factis; quoniam videbunt te sicuti es (I Joan. III, 2): etenim hic Philippus te videbat, et Patrem quaerebat. Tunc ergo videbitur quod nunc creditur: tunc «tecum principium» videntibus sanctis, videntibus justis; sublatis de medio impiis, ne videant honorem Domini.

14. Modo ergo credamus, fratres, quod tunc videamus. Nam et Philippus objurgatus est quod quaereret videre Patrem, cum in ipso Filio non agnosceret Patrem: «Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem.» Sed «qui me vidit,» non qui formam servi in me vidit. «Qui» ergo «me vidit,» qualem me abscondi timentibus me, qualem me videndum perficio sperantibus in me (Psal. XXX, 20), «vidit et Patrem.» Sed quia ista visio post erit, nunc pro illa quid habebimus? Videamus quid dicat Philippo, cui dixerat, «Qui me vidit, vidit et Patrem.» Quasi ei Philippus tacitus responderet, Et quomodo te videbo, si aliter videris quam in forma servi? aut quomodo videbo Patrem, invalidus homo mortalis, pulvis et cinis? conversus ad eum, differens visionem, imperans fidem, qui dixerat, «Qui me vidit, vidit et Patrem;» quia multum erat ad Philippum, et longe ab eo erat videre: «Non credis,» inquit, «quia ego in Patre, et Pater in me est» (Joan. XIV, 8-11)? Quod videre nondum potes, crede, ut videre merearis. Cum ergo ventum fuerit ut videamus, tunc apparebit, «Tecum principium in die virtutis tuae. Virtutis tuae:» non virtutis infirmitatis tuae, quia ibi virtus. «Virtutis tuae:» habent nunc homines in fide, in spe, in charitate, in bonis operibus virtutes suas; sed ibunt a virtutibus in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). «Tecum» ergo «principium:» videberis cum Patre, in Patre, ut Pater «tecum principium in die virtutis tuae,» illius virtutis tuae quam impius non videbit. Nam et hoc infirmum tuum, fortius est hominibus: etenim «in die virtutis tuae tecum principium.»

15. De qua virtute dicis, expone. Quia et hic, ut dictum est, nominata est virtus ejus, cum emittitur virga virtutis ejus ex Sion, ut dominetur in medio inimicorum suorum. De qua virtute dicis? «In splendore sanctorum. In splendore,» inquit, «sanctorum.» De ipsa virtute dicit, quando erunt in splendore sancti: non quando adhuc terrenam carnem gestantes et in corpore mortali atque corruptibili gementes, quod aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); cum ipsae cogitationes invicem non videntur, non hoc est, «In splendore sanctorum.» Sed quid est, «In splendore sanctorum? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo» (I Cor. IV, 5). Hoc erit, «In splendore sanctorum;» quia «tunc justi fulgebunt in regno Patris sui, sicut sol.» Audite enim quid sit hoc, «In splendore sanctorum. Veniet,» inquit, «messis, veniet finis saeculi: mittet pater familias Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et mittent in caminum ignis ardentis. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui» (Matth. XIII, 39-43). In quo regno? Videte si visio quaedam servatur, de qua nobis dictum est, «Tecum principium.» In quo regno? Utique in vita aeterna. Nam ad dexteram positis hoc dicturus est: «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi.» Deinde damnatis impiis, segregatis justis atque laudatis, quid sequitur quod dixerat, «Percipite regnum? Tunc ibunt impii in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam» (Id. XXV, 34, 46). Quod dixerat «regnum,» hoc dixit «vitam aeternam,» quo non ibunt impii. Videte si quaedam visio est vita aeterna: «Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum» (Joan. XVII, 3); quia «tecum principium in die virtutis tuae.» Ergo, «Tecum principium in die virtutis tuae, in splendore sanctorum.»

16. Sed hoc differtur, hoc postea dabitur: quid nunc? «Ex utero ante luciferum genui te» Quid hic, Si Deus Filium habet, numquid et uterum? Sicut carnis corpora, non habet: quia nec sinum; dictum est tamen, «Qui est in sinu Patris, ipse enarravit» (Id. I, 18). Qui est autem sinus, ipse est uterus; et sinus et uterus pro secreto positus est. Quid est, «Ex utero?» Ex secreto, ex occulto; de meipso, de substantia mea; hoc est, «Ex utero:» quia, «Generationem ejus quis enarrabit» (Isai. LIII, 8)? Accipiamus ergo Patrem dicentem ad Filium, «Ex utero ante luciferum genui te.» Quid est ergo «ante luciferum?» Lucifer pro sideribus positus est, tanquam a parte totum significante Scriptura, et ex eminenti stella omnia sidera. Sed illa sidera quomodo facta sunt? «Ut sint in signis, et in temporibus,» «et in diebus, et in annis» (Gen. I, 14). Si ergo et in signis et in temporibus posita sunt sidera, et lucifer nominatus est pro sideribus; quod est ante luciferum, hoc est ante sidera; et quod est ante sidera, hoc est ante tempora; si ergo ante tempora, ab aeternitate: noli quaerere quando; aeternitas non habet quando. Quando et aliquando verba sunt temporum. De Patre non est natus in tempore, per quem facta sunt tempora. Dictum est ergo, ut dici oportuit, figurate, prophetice, ut et uterus pro secreta substantia, et lucifer pro temporibus poneretur. An vultis et ipsum David respiciamus, qui Dominum suum dixit filium suum? Ut enim hoc diceret, audivit a Domino suo; ab illo audivit a quo falli non potuit: et dixit jam Dominum suum, quia, «Dixit,» inquit, «Dominus Domino meo, Sede a dextris meis.» Et ipse loquitur, ipsius quasi sermo contextus est. Si ergo ipse loquitur, forte ipse potuit dicere, «Ex utero ante luciferum genui te:» ex utero virginali, «ex utero ante luciferum genui te.» Si enim illa virgo ducens propaginem de carne David, ex illo utero natus Christus, tanquam ex utero genitus a David. «Ex utero,» quo masculus non accessit: «ex utero» prorsus, proprie «ex utero,» quia solus ex solo utero. Ergo, «Ex utero,» inquit ille, qui eum Dominum suum dixerat, «Ex utero ante luciferum genui te.» Et hoc ipsum «ante luciferum» signate dictum, et proprie dictum, et sic impletum. Noctu enim natus est Dominus de utero virginis Mariae: indicant testimonia pastorum, qui vigilias exercebant super gregem suum (Luc. II, 7 et 8). «Ex utero ante luciferum genui te.» O tu, Domine meus, sedens ad dexteram Domini mei, unde filius meus, nisi quia «Ex utero ante luciferum genui te?»

17. [«vers.» 4.] Et ad quid natus es? «Juravit Dominus, et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec.» Ad hoc enim natus ex utero ante luciferum, ut esses sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Si natum ex utero, de virgine intelligimus; ante luciferum, noctu, sicut Evangelia contestantur; procul dubio inde ex utero ante luciferum, ut esset sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Nam secundum id quod natus de Patre Deus apud Deum, coaeternus gignenti, non sacerdos; sed sacerdos propter carnem assumptam, propter victimam quam pro nobis offerret a nobis acceptam. «Juravit» ergo «Dominus.» Quid est, «Juravit Dominus?» Ergo Dominus jurat, qui prohibet hominem a jurando (Matth. V, 34)? An forte ideo magis hominem prohibet a jurando, ne in perjurium prolabatur, et ideo Deus magis jurat, quia non potest esse perjurus? Homo enim qui per consuetudinem jurandi potest lingua in perjurium prolabi, bene prohibetur jurare: tanto enim longius erit a perjurio, quanto erit longe a jurando. Qui enim jurat homo, falsum et verum jurare potest: qui autem non jurat. Cur ergo non juret Dominus, quando Domini juramentum promissionis est firmamentum? Juret omnino. Quid ergo tu facis, cum juras? Testaris Deum: hoc est jurare, Deum testari; et ideo molestum, ne ad aliquam falsitatem testem adhibeas Deum. Si ergo tu jurando testaris Deum, cur ergo non et Deus jurando testetur seipsum? «Vivo ego, dicit Dominus,» juratio Dei est. Sic juravit de semine Abrahae: «Vivo ego, dicit Dominus; quoniam audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo unico propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est ad labium maris, et benedicentur in semine tuo omnes gentes» (Gen. XXII, 16-18). Et semen Abrahae quod est Christus, ille semen Abrahae, accipiens carnem de semine Abrahae, erit sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. De sacerdotio ergo secundum ordinem Melchisedec, «juravit dominus, et non poenitebit eum.» Quid de sacerdotio secundum ordinem Aaron? Numquid poenitet Deum, sicut hominem, aut nolens cadit in aliquid ut faciat, aut imprudens prolabitur, ut postea eum de suo prolapsu poeniteat? Scit quid agat, scit quousque quid progrediatur; unde in aliud commutetur, in potestate rectoris est. Sed poenitentia mutatio rerum significatur. Quomodo enim tu, cum aliquid te poenitet, doles factum quod fecisti: sic quando aliquid Deus praeter spem hominum, id est, praeterquam sperant homines mutat in aliud, poenitere se dicit; usque adeo ut et de poena nostra poeniteat eum, si nos de vita nostra mala poenituerit. «Juravit» ergo «Dominus; juravit,» firmavit: «non eum poenitebit,» non mutabit. Quid? «Tu es sacerdos in aeternum.» Ideo «in aeternum,» quia «non poenitebit eum.» Sed sacerdos, secundum quid? Numquid erunt illae hostiae, victimae oblatae a Patriarchis, arae sanguinis et tabernaculum, et illa primi Testamenti Veteris sacramenta? Absit. Jam illa sublata sunt, everso jam templo, remoto illo sacerdotio, pereunte victima eorum et sacrificio: haec nec Judaei habent. Vident perisse jam sacerdotium secundum ordinem Aaron, et non agnoscunt sacerdotium secundum ordinem Melchisedec. «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec.» Fidelibus loquor. Si quid non intelligunt catechumeni, auferant pigritiam, festinent ad notitiam. Non ergo opus est mysteria promere; Scripturae vobis intiment quid est sacerdotium secundum ordinem Melchisedec.

18. [«vers. 5.] Dominus a dextris tuis.» Dominus dixerat, «Sede a dextris meis;» nunc Dominus a dextris ejus, quasi mutaverint sedes. An forte sic potius, «Juravit Dominus, et non paenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum,» ad Christum dictum est? «Tu es sacerdos in aeternum, juravit Dominus.» Quis Dominus? Qui «dixit Domino meo, Sede a dextris meis,» ipse «juravit. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec;» et ad ipsum Dominum qui juravit, sermo directus est, «Dominus a dextris tuis.» O Domine, qui jurasti et dixisti, «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec;» ipse «sacerdos in aeternum, Dominus est a dextris tuis;» ipse, inquam, «sacerdos in aeternum,» de quo jurasti, «Dominus» est «a dextris tuis:» quia eidem Domino meo dixisti, «Sede a dextris meis, quoadusque» «ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.» Iste ergo Dominus qui est a dextris tuis, de quo jurasti, et cui jurasti dicens, «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec, Conquassavit» «in die irae suae reges.» Ipse utique Christus «Dominus a dextris tuis,» cui jurasti, et non poenitebit te: quid agit sacerdos in aeternum? quid agit, qui est ad dexteram Dei, et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34), tanquam sacerdos intrans in interiora vel in sancta sanctorum, in secreta coelorum, ille solus non habens peccatum, et ideo facile mundans a peccatis (Hebr. IX, 12, 14, 24)? Ille ergo «a dextris tuis conquassavit in die irae suae reges.» Quos reges, quaeris? Excidit tibi, «Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus» (Psal. II, 2)? Hos reges conquassavit gloria sua, et pondere nominis sui infirmos reddidit reges, ut non possent efficere quod volebant. Conati enim sunt multum delere nomen christianum de terra, et non potuerunt; quia «qui offenderit in lapidem illum, conquassabitur» (Matth. XXI, 44). Offenderunt ergo in lapidem offensionis, et ideo conquassati sunt reges, cum dicunt: Quis est Christus? Nescio quis Judaeus, nescio quis Galilaeus, sic occisus, sic mortuus. Lapis est ante pedes tuos, quasi viliter et humiliter jacens: ideo contemnendo offendis, offendendo cadis, cadendo quassaris. Si ergo tanta est ira occulti, quod erit judicium manifesti? Audistis iram occulti, de qua psalmus inscribitur, «Pro occultis filii:» nonus psalmus, si bene memini, inscribitur, «Pro occultis filii;» et ibi ostenditur judicium occultum irae occultae. Irato Deo vivunt qui in lapidem illum offendunt; conquassantur. Et quo valet quod conquassantur? Audi et de judicio futuro: «Quia qui offenderit in lapidem illum,» ait, «conquassabitur; super quem vero ceciderit lapis ille, conteret eum» (Luc. XX, 18). Cum ergo offenditur in eum, quasi humilis jacet; tunc conquassat: cum autem conteret, desuper veniet. Videte quemadmodum his binis verbis, conquassabit et conteret, offendit in eum et veniet super eum, distributa sunt duo tempora, humilitatis et claritatis Christi, occultae poenae et judicii futuri. Eum non conteret veniens, quem non conquassat jacens. Jacens dico, tanquam contemptibilis apparens. Nam ille a dextris Dei est, et valide ex alto clamavit, «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Sed tamen quamvis de coelo, non diceret, «Quid me persequeris?» quem nemo tangebat, nisi ita in coelo ad dexteram Patris sederet, ut et in terra in nobis quasi jaceret. «Dominus a dextris tuis, conquassavit in die irae suae reges.»

19. [«vers 6.] Judicabit in gentibus.» Sed nunc, «Pro occultis;» erit enim et judicium manifestum: «Judicabit in gentibus.» Modo enim fit, «Periit memoria eorum cum strepitu.» In ipso psalmo est, «Pro occultis: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet; paravit in judicio sedem suam, et ipse judicabit orbem terrarum in aequitate.» Ibi dictum est, «Increpasti» «gentes, et periit impius; nomen eorum aelesti in aeternum» (Psal. IX, 6-9): hoc occulte agitur. «In die» ergo «irae suae conquassavit reges. Judicabit in gentibus.» Quomodo? Audi quod sequitur: «Replebit ruinas.» Modo sic judicat in gentibus, ut repleat ruinas: nam quando in fine judicaverit, damnabit ruinas. «Replebit ruinas:» quas ruinas? Quisquis a nomine ejus timuerit, cadet: cum ceciderit, evertetur quod erat, ut aedificetur quod non erat. «Judicabit in gentibus, replebit ruinas.» Quisquis contumax es in Christum, casuram turrem in altum erexisti. Bonum est ut teipsum dejicias, humilis reddaris, sedentis ad dexteram Patris pedibus provolvaris, ut fiat in te ruina construenda. Nam si permanes in mala altitudine, tunc dejicieris, quando non aedificaberis. Etenim de talibus dicit in alio loco Scriptura, «Destrue eos, et non aedificabis eos» (Psal. XXVII, 5). Procul dubio non diceret de quibusdam, «Destrue eos, et non aedificabis eos;» nisi quosdam ita destrueret, ut aedificaret. Quod fit hoc tempore, cum Christus in gentibus ita judicat, ut repleat ruinas. «Conquassabit capita super terram multa.» Hic, «super terram,» in hac vita, «conquassabit capita multa.» De superbis humiles facit: et audeo dicere, fratres mei, utile est capite quassato hic humiliter ambulare, quam capite erecto in judicium aeternae mortis incidere. Multa capita conquassabit ruinas faciendo, sed replendo aedificabit.

20. [«vers. 7.] De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.» Videamus et in via bibentem de torrente. Primo quis est torrens? Profluxio mortalitatis humanae. Sicut enim torrens pluvialibus aquis colligitur, redundat, perstrepit, currit, et currendo decurrit, id est, cursum finit; sic est omnis iste cursus mortalitatis. Nascuntur homines; vivunt, moriuntur; et, aliis morientibus, alii nascuntur, rursusque, illis morientibus, alii oriuntur: succedunt, accedunt, decedunt, nec manebunt. Quid hic tenetur? quid non currit? quid non quasi de pluvia collectum it in abyssum? Quomodo enim fluvius repente collectus de pluvia, de guttis imbrium, it in mare, nec apparet; nec apparebat, antequam de pluvia colligeretur: sic hoc genus humanum de occultis colligitur, et profluit; morte rursum in occultum pergit; medium hoc sonat, et transit. De hoc torrente bibit ille; non est dedignatus bibere de hoc torrente. Bibere enim de hoc torrente, illi erat nasci et mori. Hoc habet torrens iste, nativitatem et mortem: suscepit hanc Christus; natus est, mortuus est: ita «de torrente in via» bibit. «Exsultavit» enim «sicut gigas ad currendam viam» (Psal. XVIII, 6). «De torrente» ergo «in via» bibit; quia «in via peccatorum non stetit» (Psal. I, 1). Quia ergo «de torrente in via» bibit; «propterea» exaltavit «caput:» id est, quia humiliatus est, «et factus est subditus usque ad mortem, mortem autem crucis; propterea eum Deus exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 8-11).

IN PSALMUM CX ENARRATIO. SERMO.

1. Venerunt dies ut cantemus Alleluia: adeste animo, fratres, ad percipienda quae Dominus suggerit ad exhortationem nostram, et nutriendam charitatem, qua nobis inhaerere Deo bonum est. Adeste animo cantatores boni, filii laudis et gloriae sempiternae veri et incorrupti Dei. Adeste intenti, qui nostis cantare et psallere in cordibus vestris Domino, gratias semper agentes in omnibus (Ephes. V, 19, 20): et laudate Deum; hoc est enim Alleluia. Et hi quidem dies veniunt transituri, transeuntque venturi, et significant diem qui non venit et transit, quia nec hesterno praeitur ut veniat, nec crastino urgetur ut transeat. Ad quem sane nos cum venerimus, inhaerentes ei nec nos transibimus: et sicut quodam loco canitur Deo, «Beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5); hoc erit otiosorum negotium, hoc opus vacantium, haec actio quietorum, haec cura securorum. Sicut enim dies isti praeteritis diebus Quadragesimae, quibus ante resurrectionem Dominici corporis vitae hujus significatur moeror, solemniter grata hilaritate succedunt: sic dies ille qui post resurrectionem dabitur plenario corpori Domini, hoc est sanctae Ecclesiae, cunctis vitae hujus aerumnis atque doloribus exclusis, perpetua beatitate succedet. Haec autem vita de nobis exigit continentiam, ut etiam cum labore atque luctamine ingemiscentes gravati, et habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes (II Cor. V, 2); a saecularibus delectationibus temperemus: et significatur quadragenario numero, quo et Moyses et Elias et ipse Dominus jejunarunt (Exod. XXXIV, 28; III Reg. XIX, 8; Matth. IV, 2). Praecipitur enim nobis et ex Lege, et ex Prophetis, et ex ipso Evangelio (quod testimonium habet a Lege et Prophetis; unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit [Matth. XVII, 3]), ut ab omnibus mundi illecebris, quibus captivi homines obliviscuntur Deum, aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae, refrenemus; quamdiu perfectio Decalogi Legis, tanquam psalterium decem chordarum, per quatuor ejusdem mundi partes, id est, toto orbe praedicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signent. Quinquagenario vero numero post resurrectionem Domini, quo cantamus Alleluia, non cujusdam temporis finis et transitus, sed beata illa significatur aeternitas; quia denarius additus quadragenario, laborantibus in hac vita fidelibus merces illa persolvitur, quam et primis et novissimis paterfamilias praeparavit aequalem. Audiamus itaque plenum divina laude pectus populi Dei. Ecce personat in hoc psalmo quemdam exsultantem felici exsultatione, praefigurat et scaturientem corde in amore Dei populum, scilicet corpus Christi, ab omni malo liberatum.

2. [«vers. 6.] Confitebor tibi,» inquit, «Domine, in toto corde meo.» Non semper confessio peccatorum est, sed et laus Dei devotione confessionis expromitur. Illa luget, haec gaudet; illa medico vulnus ostendit, haec de sanitate gratias agit. Haec confessio quemdam significat, non solum ab omni malo liberatum, sed etiam a malignis omnibus separatum. Et ideo videamus ubi confiteatur Domino in toto corde. «In consilio,» inquit, «rectorum, et congregatione:» credo, qui sedebunt super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Nullus enim jam inter eos iniquus, nullius Judae furta tolerantur, nullus Simon magus baptizatur, Spiritum volens emere, dum cogitat vendere (Act. VIII, 13, 18, 19); nullus Alexander aerarius multa mala ostendit (II Tim. IV, 14), nullus ovina pelle tectus falsa fraternitate subrepit: inter quales nunc necesse est Ecclesia gemat, et quales tunc oportet, cum omnes justi congregabuntur, excludat. Haec sunt «magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus:» per quas nullum confitentem deserat misericordia, nullius sit iniquitas impunita; quando flagellat etiam omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Sed si justus vix salvatur, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 18)? Eligat sibi homo quodlibet: non sic constituta sunt opera Domini, ut creatura in arbitrio libero constituta, Creatoris superet voluntatem, etiamsi contra ejus faciat voluntatem. Non vult Deus ut pecces; nam prohibet: tamen si peccaveris, ne putes hominem fecisse quod voluit, et Deo accidisse quod noluit. Sicut enim vult ut homo non peccet, ita vult peccanti parcere, ut revertatur et vivat; ita vult postremo in peccato perseverantem punire, ut justitiae potentiam contumax non evadat. Ita quidquid elegeris, Omnipotenti non deerit unde suam de te compleat voluntatem. «Magna» enim «opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus.»

3. [«vers. 3.] Confessio et magnificentia opus ejus.» Quid magnificentius quam justificare impium? Sed opus fortasse hominis praevenit istam magnificentiam Dei, ut cum fuerit peccata confessus, justificari mereatur. «Descendit» enim «de templo justificatus Publicanus magis quam Pharisaeus;» quia «neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.» Haec est magnificentia Domini, justificatio peccatoris: «quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur» (Luc. XVIII, 13, 14). Haec est magnificentia Domini; quoniam cui plurimum dimittitur, plurimum diligit (Id. VII, 42-48). Haec magnificentia Domini; quoniam «ubi abundavit peccatum, et superabundavit gratia» (Rom. V, 20). Sed fortasse ex operibus. «Non,» inquit, «ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo in operibus bonis» (Ephes. II, 9, 10). Justitiam enim homo non operatur nisi justificatus: «credens autem in eum qui justificat impium» (Rom. IV, 5), a fide incipit; ut bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit ostendant. Unde ergo illa confessio? Nondum quidem opus est justitiae, sed delicti improbatio: sed quoquo modo se habeat, nec in ipsa de te homo glorieris, «ut qui gloriatur, in Domino glorietur» (I Cor. I, 31). «Quid enim habes quod non accepisti» (Id. IV, 7)? Non ergo sola magnificentia qua justificatur impius, sed et «confessio et magnificentia opus ejus. Quid ergo dicimus?» quia «cui vult miseretur, et quem vult obdurat; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Justitia» enim «ejus manet in saeculum saeculi. Tu autem, homo» de hoc saeculo, «quis es qui respondeas Deo» (Rom. IX, 14, 18, 20)?

4. [«vers. 4, 5.] Memoriam fecit mirabilium suorum:» hunc humilians, et hunc exaltans. «Memoriam fecit mirabilium suorum:» reservans opportune inusitata prodigia, quae infirmitas hominis novitati intenta meminerit, cum sint ejus miracula quotidiana majora. Tot per universam terram arbores creat, et nemo miratur: arefecit verbo unam, et stupefacta sunt corda mortalium (Matth. XXI, 19, 20); sed «memoriam fecit mirabilium suorum.» Hoc enim miraculum maxime attentis cordibus inhaerebit, quod assiduitas non vilefecerit.

5. Quid autem profuerunt miracula, nisi ut timeretur? Quid porro prodesset timor, nisi, «misericors et miserator Dominus escam» daret «timentibus se?» escam quae non corrumpitur, panem qui de coelo descendit (Joan. VI, 27, 51), quem nullis meritis dedit. Etenim Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 6). Nemo ergo talem escam daret, nisi misericors et miserator Dominus. Quod si tantum dedit huic vitae, si Verbum carnem factum peccator justificandus accepit; quid in futuro saeculo glorificatus accipiet? «Memor» enim «erit in saeculum testamenti sui.» Nec totum dedit qui pignus dedit.

6. [«vers. 6-9.] Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo.» Non contristentur Israelitae sancti, qui dimiserunt omnia sua et secuti sunt eum; non contristentur dicentes: «Quisnam poterit salvus fieri?» Quia «facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum» (Matth. XIX, 24-26). Annuntiavit enim eis fortitudinem operum suorum; quoniam «quae hominibus difficilia sunt, Deo facilia sunt. Ut det illis haereditatem Gentium.» Itum est enim et ad Gentes, et praeceptum divitibus hujus saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo (I Tim. VI, 17), cui facile est quod hominibus difficile est. Sic enim multi vocati sunt, sic occupata est haereditas Gentium, sic factum est ut etiam plurimi qui non dimiserunt omnia sua in hac vita ut sequerentur eum, vitam etiam ipsam pro nominis ejus confessione contemnerent; et tanquam cameli humiliantes se ad portanda onera pressurarum, intrarent etiam sicut per foramen acus, per compungentes passionis angustias. Ipse fecit haec, cui omnia possibilia sunt.

7. «Opera manuum ejus veritas et judicium.» Teneatur veritas ab iis qui judicantur hic. Judicantur hic martyres, et ad judicium perducuntur, quo non solum eos a quibus judicati sunt, sed etiam angelos dijudicent, (I Cor. VI, 3), adversus quos eis erat colluctatio, etiam cum ab hominibus judicari viderentur. Non separet a Christo tribulatio, angustia, fames, nuditas, gladius (Rom. VIII, 35). «Fidelia» enim «omnia mandata ejus:» non fallit, exhibet quod promisit. Non tamen quod promisit, est hic exspectandum, non hic sperandum; sed «confirmata sunt in saeculum saeculi, facta in veritate et justitia.» Hoc est verum et justum, ut hic laboretur, illic requiescatur: quia, «Redemptionem misit populo suo.» Unde autem redimuntur, nisi a captivitate peregrinationis hujus? Non ergo requies nisi in coelesti patria requiratur.

8. Dedit quidem Deus Israelitis carnalibus terrenam Jerusalem, «quae servit cum filiis suis:» sed hoc Vetus Testamentum est, ad veterem hominem pertinens. Qui autem ibi figuram intellexerunt, haeredes etiam tunc Novi Testamenti exstiterunt; quoniam «quae sursum est Jerusalem libera est, quae est mater nostra» (Galat. IV, 25, 26) aeterna in coelis. Vetere autem illo, reipsa probatum est transitoria promisisse: «Mandavit» quippe «in aeternum Testamentum suum.» Sed quod, nisi Novum? Cujus haeres quisquis esse volueris, nolo te fallas, nec terram trahentem lac et mel carnaliter cogites, non amoena praedia, non hortos fructiferos et opacos, non tale aliquid mediteris adipisci, quale solet hic oculus avaritiae concupiscere. Cum enim sit radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10), perimenda est ut hic consumatur, non differenda ut ibi satietur. Primo poenas fuge, gehennas devita: antequam desideres promittentem Deum, cave minantem. «Sanctum» enim «et terribile nomen ejus.»

9. [«vers.» 10.] Pro deliciis autem omnibus hujus saeculi, quales vel expertus es, vel augere ac multiplicare cogitando potes, immortalium deliciarum matrem concupisce sapientiam: sed, «Initium sapientiae, timor Domini.» Delectabit illa, et ineffabiliter procul dubio delectabit castis atque aeternis veritatis amplexibus: sed prius tibi donanda sunt debita, quam praemia flagitanda. «Initium» ergo «sapientiae timor Domini. Bonus est intellectus.» Quis negat? Sed intelligere et non facere, periculosum est. «Bonus» ergo «facientibus.» Nec extollat mentem in superbiam. Cujus enim timor est initium sapientiae, «Laus ejus manet in saeculum saeculi:» et hoc erit praemium, hic finis, haec statio sedesque perpetua. Illic inveniuntur mandata fidelia, confirmata in saeculum saeculi; ipsa est haereditas Novi Testamenti mandata in aeternum. «Unam petii,» inquit, «a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae» (Psal. XXVI, 4). Beati enim qui habitant in domo Domini; in saecula saeculorum laudabunt eum (Psal. LXXXIII, 5): quoniam «laus eius manet in saeculum saeculi.»