Jump to content

Enarrationes in Psalmos (ed. Migne)/10

Checked
E Wikisource
Enarrationes XC-C
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Enarrationes LXXXI-XC Enarrationes CI-CX 

IN PSALMUM XC ENARRATIO. SERMO I. 1. Psalmus iste est de quo Dominum nostrum Jesum Christum diabolus tentare ausus est. Audiamus ergo, ut possimus instructi resistere tentatori, non praesumentes in nobis, sed in ipso qui prior tentatus est, ne nos in tentatione vinceremur. Illi enim tentatio non erat necessaria: tentatio Christi, nostra doctrina est. Si autem attendamus quid responderit diabolo, ut hoc et nos respondeamus, quando similiter tentat; intramus per januam, sicut audistis lectionem Evangelii. Quid est enim intrare per januam? Intrare per Christum. Ipse enim dixit, «Ego sum janua» (Joan. X, 7). Quid est autem intrare per Christum? Imitari vias Christi. In quo imitaturi sumus vias Christi? numquid in ea magnificentia qua Deus erat in carne? aut ad hoc nos exhortatur, aut hoc a nobis exigit, ut talia miracula, qualia fecit ipse, faciamus? Aut vero Dominus noster Jesus Christus non et modo et semper cum Patre totum mundum gubernat? Et numquid vel ad hoc vocat hominem faciens eum imitatorem suum, ut cum illo gubernet coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; aut ut sit et ipse creator, per quem fiant omnia, sicut per Christum facta sunt omnia? Neque ad ista opera te invitat Deus salvator Dominus noster Jesus Christus, quae fecit ab initio, de quibus scriptum est, «Omnia per ipsum facta sunt» (Id. I, 3), neque ad illa quae fecit in terra. Non hoc tibi dicit, Non eris discipulus meus, nisi ambulaveris super mare (Matth. XIV, 25), aut nisi suscitaveris mortuum quatriduanum (Joan. XI, 38-44), aut nisi oculos caeci nati aperueris (Id. IX, 1-7). Nec hoc. Quid est ergo intrare per januam? «Discite a me quia mitis sum et humilis corde» (Matth. XI, 29). Quod factus est propter te, hoc in eo debes attendere, ut imiteris. Miracula enim et nondum natus de Maria fecit: quis enim unquam fecit, nisi ipse de quo dictum est, «Qui facit mirabilia magna solus» (Psal. LXXI, 18)? In ipsius enim virtute, et antea qui fecerunt, potuerunt aliquid facere: in virtute Christi Elias mortuum suscitavit (III Reg. XVII, 22). Nisi forte major est Petrus quam Christus, quia Christus voce suscitavit aegrotantem (Joan. V, 5-9), Petrus autem cum transiret, umbra ipsius tangendi proferebantur aegroti (Act. V, 15). Potentior ergo Petrus quam Christus? Quis hoc dementissimus dixerit? Quare ergo tanta potentia in Petro? Quia Christus in Petro. Ideo dixit, «Omnes qui venerunt, fures sunt et latrones» (Joan. X, 8): id est, qui venerunt sua sponte, a me non sunt missi, qui venerunt sine me, in quibus ego non fui, quos ego non introduxi. Quotquot ergo miracula facta sunt, sive a praecedentibus, sive a consequentibus, idem ipse Dominus fecit, qui fecit et praesentia sua. Nec ad ipsa ergo miracula hortatur, quae ipse fecit et antequam esset homo: sed quo te hortatur? Ut imiteris quod non posset, nisi factus homo. Tolerare enim passiones numquid posset, nisi homo? Mori et crucifigi et humiliari non posset, nisi homo. Sic ergo et tu molestias hujus saeculi cum pateris, quas facit diabolus, sive aperte per homines, sive occulte sicut Job, sis fortis, sis tolerans in adjutorio Altissimi, sicut dicit iste psalmus: quia si recedas ab adjutorio Altissimi, te ipsum non valens adjuvare, cades.

2. Multi enim fortes sunt, quando ab hominibus patiuntur persecutionem, et vident eos aperte saevire in se; et putant quia tunc imitantur passiones Christi, si aperte eos homines persequantur: si autem occulta diaboli persecutione feriantur, putant se non coronari a Christo. Noli timere quando imitaris Christum. Nam et quando tentavit diabolus Dominum, nullus homo fuit in eremo, occulte illum tentavit; sed superatus est, et aperte saeviens superatus est (Matth. IV, 1-11). Sic et tu fac, si vis intrare per januam, quando occulte tentat inimicus, quando postulat hominem ut aliquid ei noceat per corporales molestias, per febres, per aegritudines, per aliquos labores corporis, sicut laboravit Job. Diabolum non videbat, sed potestatem Dei intelligebat. Noverat quia diabolus in eum nihil posset, nisi ab illo cujus summa potestas est, permitteretur: totam gloriam Deo dabat, potentiam diabolo non dabat. Nam et quando abstulit diabolus omnia, hoc dixit: «Dominus dedit, Dominus abstulit.» Non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit: quia nihil abstulisset diabolus, nisi permisisset Dominus. Ideo autem permisit Dominus, ut homo probaretur, diabolus vinceretur. Et quando eum plaga percussit, ille permisit. Quia cum a capite usque ad pedes in putredine vermium flueret, nec tunc tribuit diabolo aliquam potestatem Job: sed cum ei suggessisset uxor ejus, quam solam reliquerat diabolus, non consolatricem mariti, sed adjutricem sui, et dixisset ei, «Dic aliquod verbum in Deum, et morere;» dixit ei, «Locuta es tanquam una de insipientibus mulieribus: si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus» (Job II, 9-10)?

3. [«vers.» 1, 2.] Ergo qui sic imitatur Christum, ut toleret omnes molestias hujus saeculi, spes ejus in Deo sit, ut nec illecebra capiatur, nec timore frangatur, ipse est «qui habitat in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorabitur:» sicut audistis psalmum, et cantastis; nam inde incipit Psalmus. Quibus autem verbis tentavit Dominum diabolus, cum ad ipsa venerimus, agnoscetis: nota sunt enim. «Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus.» Quis hoc dicit Domino? «Qui habitat in adjutorio Altissimi.» Quis est «qui habitat in adjutorio Altissimi?» Qui non habitat in adjutorio suo. Quis est «qui habitat in adjutorio Altissimi?» Qui non est superbus, quomodo illi qui manducaverunt ut essent quasi dii, et perdiderunt quod erant facti homines immortales. In adjutorio enim suo habitare voluerunt, non in adjutorio Altissimi: ideo suggestionem serpentis audierunt, praeceptum Dei contempserunt; et invenerunt hoc evenisse in se quod minatus est Deus, non quod promisit diabolus (Gen. III).

4. [«vers.» 3.] Ergo sic et tu dic, «Sperabo in eum; quoniam ipse eruet me,» non ego me. Vide si aliud aliquid docet, nisi ut tota spes nostra non sit in nobis, non sit in homine. Unde te eruet? «De muscipula venantium, et a verbo aspero. De muscipula venantium,» magnum aliquid est: «a verbo aspero,» quid magnum? Multi in muscipulam venantium per verbum asperum ceciderunt. Quid est quod dico? Tendit diabolus et angeli ejus, tanquam venantes tendunt muscipulas; et longe ab ipsis muscipulis ambulant homines qui in Christo ambulant: non audet enim in Christo tendere muscipulam; circa viam ponit, in via non ponit. Via autem tua Christus sit, et tu non cades in muscipulam diaboli. Aberranti a via, jam ibi est muscipula. Hinc atque hinc ponit laqueos, hinc atque inde ponit muscipulam; inter laqueos ambulas. Sed vis securus ambulare? Noli declinare in dexteram neque in sinistram; et sit tibi via ille qui tibi factus est via (Joan. XIV, 6), ut perducat te ad se per se; et non timebis laqueos venantium. Sed quid est, «a verbo aspero?» Multos per verbum asperum misit in muscipulam diabolus: verbi gratia, qui voluerint esse Christiani inter Paganos, insultatores patiuntur Paganos; erubescunt inter insultatores, et a verbo aspero recedentes de via, incidunt in laqueos venantium. Et quid tibi facturum est verbum asperum? Nihil. Numquid nihil tibi facturus est laqueus, quo te compellit inimicus per verbum asperum? Quomodo retia plerumque tenduntur, ad caput sepis tenduntur avibus, et lapides mittuntur in sepem: lapides illi nihil facturi sunt avibus. Quando enim ferit avem, qui lapidem mittit in sepem? Timens autem avis inanem sonum, cadit in retia: sic homines timentes insultatorum verba vana et inania, et erubescentes conviciis superfluis, cadunt in laqueos venantium, et captivantur a diabolo. Sed cur non dico, fratres, quod non est tacendum, quod me cogit Deus dicere? Quomodolibet hoc accipiatis, cogit me Deus dicere; et si non dixero, ego cado in laqueos venantium: si enim detractiones hominum timeo, ut non dicam; ego ipse a verbo aspero cado in laqueos venantium, qui vos moneo ut non timeatis verba hominum. Quid est ergo quod dicturus sum? Quomodo inter Paganos qui fuerit Christianus, a Paganis audit verba aspera, quibus si erubuerit, cadit in muscipulam venantium: sic inter Christianos qui voluerint esse diligentiores et meliores, ab ipsis Christianis audituri sunt insultationes. Et quid prodest, frater, quod aliquando invenis civitatem, ubi nullus est paganus? Nemo ibi insultat christiano quod christianus est, quia non ibi invenitur paganus: sed sunt multi male viventes christiani, inter quos qui voluerit bene vivere, et inter ebriosos sobrius esse, et inter fornicarios castus esse, et inter consultores mathematicorum Deum sinceriter colere et nihil tale requirere, et inter spectatores nugacium theatrorum noluerit ire nisi ad ecclesiam, patitur insultatores ipsos christianos, et patitur verba aspera; et dicunt, Magnus tu, justus, tu es Elias, tu es Petrus, de coelo venisti. Insultant; quocumque se verterit, audit hinc atque inde verbum asperum. Quod si timet et recedit a via Christi, cadit in laqueos venantium. Quomodo autem cum audiuntur haec verba, non receditur a via? Quid est, non recedere a via? Quando audit verba aspera, unde sibi habet facere solatium, ut non curet verba aspera, nec recedat a via, et intret per januam? Dicat: qualia verba audio, servus, peccator? Dominus meus audivit: «Daemonium habes» (Joan. VIII, 48). Modo audistis verbum asperum quod dictum est in Dominum: non opus erat ut Dominus hoc audiret, sed te monuit adversus verba aspera ne incidas in laqueos venantium.

5. [«vers. 4.] Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et sub alis ejus sperabis.» Hoc dicit, ne tua protectio a te tibi sit, ne putes quia tu te potes protegere: ille te proteget, ut eruat; et cruet de muscipula venantium, et a verbo aspero. «Inter scapulas suas obumbrabit tibi,» et a tergo potes intelligere, et a pectore: scapulae enim circa caput sunt. Sed quia dicit, «sub alis ejus sperabis,» manifestum est quia protectio alarum expansarum facit te esse inter scapulas Dei, ut hinc atque hinc alae Dei te ponant in medio: et non timebis ne quis tibi noceat; tantum tu noli inde recedere, quo nullus inimicus audet accedere. Si gallina protegit pullos suos sub alis suis; quanto magis tu sub alis Dei tutus eris, et adversus diabolum et angelos ejus, quae aereae potestates tanquam accipitres circumvolitant, ut infirmum pullum auferant? Neque enim sine causa comparata est gallina ipsi Sapientiae Dei; nam Christus ipse Dominus noster et salvator tanquam gallinam se dixit: «Jerusalem, Jerusalem, quoties volui» «colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos, et noluisti» (Matth. XXIII, 37)? Noluit illa Jerusalem; velimus nos. Illa rapta est ab aereis potestatibus fugiens alas gallinae, praesumens de viribus suis, cum esset infirma: nos confitentes infirmitatem nostram, sub alas Dei fugiamus; erit nobis enim tanquam gallina protegens pullos suos. Non est enim injuriosum nomen gallinae. Attendite caeteras aves, fratres: multae aves ante nos fetant, calefaciunt pullos suos; nulla sic avis infirmatur cum pullis, quomodo gallina. Attendat Charitas vestra: hirundines, passeres et ciconias videmus extra nidos suos, nec cognoscimus utrum fetus habeant; at vero gallinam cognoscimus in infirmitate vocis, in relaxatione plumarum: tota mutatur affectu pullorum; quia illi infirmi sunt, infirmam se facit. Quia ergo et nos infirmi eramus, infirmam se fecit Sapientia Dei; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), ut sub alis ejus speremus.

6. [«vers. 5, 6.] Scuto circumdabit te veritas ejus.» Quae sunt alae, hoc est scutum; quia nec alae sunt, nec scutum. Si aliquid horum proprie esset, numquid alae scutum esse possent, vel scutum alae? Sed quia figurate per similitudines dici omnia ista possunt, ideo et alae et scutum esse potuerunt. Si vere lapis esset Christus, leo non esset; et si leo esset, agnus non esset: ideo et leo (Apoc. V, 5), et agnus (Joan. I, 29), et lapis (Act. IV, 10, 11), et vitulus, et si quid hujusmodi; quia nec lapis, nec leo, nec agnus, nec vitulus, sed salvator omnium Jesus Christus. Istae enim similitudines sunt, non proprietates. «Veritas ejus,» inquit, «circumdabit te.» Tanquam scutum veritas ejus est; ut non misceat eos qui in seipsis sperant, cum eis qui in Deo sperant. Peccator est, et peccator: sed da peccatorem de se praesumentem, contemnentem, peccata sua non confitentem, et dicet, Si Deo displicerent peccata mea, non permitteret me vivere. Alius autem oculos non audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens, «Domine, propitius esto mihi peccatori» (Luc. XVIII, 13). Et ille peccator, et ille: sed ille irridens, iste plangens; ille contemptor, hic confessor peccatorum suorum. Veritas autem Dei quae non personas accipit, discernit poenitentem a defendente, discernit humilem a superbo, discernit praesumentem de seipso a praesumente de Deo. Ergo «veritas ejus» tanquam «scuto circumdabit te.»

7. «Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano.» Duobus quae supra dixit, redduntur duo quae infra dixit. «Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem:» et propter timorem nocturnum, «a negotio perambulante in tenebris;» et propter sagittam volantem per diem, «a ruina et daemonio meridiano.» Quid est timendum in nocte, et quid in die? Cum quisque ignorans peccat, tanquam in nocte peccat: cum autem sciens peccat, tanquam in die peccat. Duo ergo illa leviora; ipsa sunt graviora, quae repetita sunt. Intendite, ut diligenter hoc, si Dominus annuerit, exponatur vobis: obscurum est enim, et erit magnus fructus si intellexeritis. Tentationem quae fit in ignorantibus levis, timorem nocturnum appellavit; et tentationem quae fit in scientibus levis, sagittam volantem per diem appellavit. Quae sunt leves tentationes? Quae non sic instant, non sic urgent, ut cogant, sed possunt cito declinata transire. Eadem rursus fac gravia. Si persecutor instat, et vehementer terret ignorantes, id est nondum firmos in fide, nec scientes quod ad hoc sunt christiani, ut futuram vitam sperent; cum coeperint terreri de malis temporalibus, putant quod deseruit illos Christus, et sine causa sunt christiani; non norunt enim, ut dixi, quia ad hoc sunt christiani, ut praesentia superent, et futura sperent: invenit illos negotium perambulans in tenebris, et capit eos. Sunt autem quidam qui noverunt se ad futuram spem vocatos; quia quod nobis promisit Deus, non est de ista terra, non est de ista vita; quia istae omnes tentationes tolerandae sunt, ut illud accipiamus, illud acquiramus quod nobis promisit Deus in aeternum; norunt ista: sed quando coeperit persecutor instare vehementius, agere minis, poenis, tormentis, aliquando cedunt, et scientes tanquam in die cadunt.

8. Quare autem in meridie? Quia multum fervet persecutio: majores aestus dixit meridiem. Attendat hoc Charitas vestra de Scripturis me probantem. Quando de seminante dicebat Dominus, quia exiit seminans seminare, et aliud cecidit in viam, aliud in petrosa, aliud inter spinas; dignatus est ipse exponere similitudinem, et cum venisset ad petrosa, hoc ait: «Hi sunt qui audiunt verbum, et ad horam gaudent ad verbum; et in tribulatione quae fit propter verbum, continuo scandalizantur.» Quid enim dixerat de his quae exierant in petrosis? «Exorto sole,» inquit, «aruerunt, quia non habebant altam radicem» (Matth. XIII, 3-23). «Hi sunt» ergo «qui ad horam gaudent ad verbum, et cum persecutio facta fuerit propter verbum, arescunt.» Quare arescunt? «Quia non habebant firmam radicem.» Quae est radix? Charitas: hoc enim dicit Apostolus, «Ut in charitate radicati et fundati» (Ephes. III, 17). Quomodo enim radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10), sic radix omnium bonorum charitas est. Nostis hoc, et saepe dictum est: sed quare hoc volui commemorare? Ut intelligatis Psalmum, quia daemonium meridianum propter aestum vehementis persecutionis positum est. Sic enim Dominus dicit: «Ortus est sol, et aruit herba, quia radicem non habebat.» Et exponens nobis quid est a sole herbam arescere, dixit, quia persecutione facta non manent illi, «quia altam radicem non habebant.» Recte hic intelligimus daemonium meridianum persecutionem vehementem. Qualis fuit illa persecutio aliquando, fratres, commemorem, unde Dominus liberavit Ecclesiam suam, dignetur attendere Charitas vestra. Primo, quod imperatores et reges saeculi putaverunt se persequendo tollere posse de terra nomen Christi et nomen Christianorum, jusserunt ut quisquis se confiteretur christianum, feriretur. Quicumque noluit feriri, negavit se christianum, sciens quid mali faceret; pervenit ad illum sagitta volans per diem. Quicumque autem non curavit praesentem vitam, sed certus speravit futuram, declinavit sagittam volantem per diem, confessus est se christianum: percussus carne, liberatus est spiritu; exspectare coepit positus apud Deum in quiete, etiam redemptionem corporis sui in resurrectione mortuorum: evasit a tentatione illa, a sagitta volante per diem. Ergo, Quicumque se confessus fuerit christianum, feriatur; quomodo sagitta volans per diem fuit. Nondum erat daemonium meridianum, flagrans vehementi persecutione, et faciens magnos aestus etiam fortibus. Audite enim quid secutum sit: cum vidissent inimici quod multi festinarent ad martyrium, et tanto plures crederent in Christum, quanto plures patiebantur, dixerunt apud se, Nos occisuri sumus genus humanum, tot millia quae credunt in hoc nomine, si occiderimus omnes, prope nullus in terra remanebit. Coepit fervere sol, coepit fervere aestus. Audite enim quid jusserint: quomodo antea jusserant, Quicumque confessus se fuerit christianum, feriatur; jusserunt postea, Quicumque confessus se fuerit christianum, torqueatur, et tamdiu torqueatur, donec neget se esse christianum. Comparate sagittam volantem per diem, et daemonium meridianum. Sagitta volans per diem quid erat? Qui se confessus fuerit christianum, feriatur. Quis fidelis eam mortis celeritate non declinaret? Illud autem, Si se confitetur christianum, non occidatur; sed torqueatur, donec neget; si se negaverit, dimittatur: daemonium meridianum erat. Multi ergo non negantes, in tormentis deficiebant; tamdiu enim torquebantur, donec negarent. Perseverantibus autem in non negando Christum, quid facturus erat gladius, uno ictu occidendo corpus, animam ad Deum mittendo? Hoc faciebant et diuturna tormenta: sed quis tandem inveniretur qui duraret adversus tantos et tam longos cruciatus? Multi defecerunt: et, credo, illi defecerunt qui de se praesumpserunt, qui non habitabant in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli; qui non dixerunt Domino, «Susceptor meus es;» qui non sub umbra alarum ejus speraverunt, sed viribus suis multum dederunt. Dejecti sunt a Deo, ut ostenderet illis quia ipse protegit, ipse temperat tentationes, ipse tantum venire permittit, quantum potest ferre cui venit.

9. [«vers.» 7.] Multi ergo ceciderunt a daemonio meridiano. Quam multi, vultis nosse? Sequitur, et dicit: «Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit.» Cui dicitur hoc? cui, fratres, nisi Domino Jesu Christo? Dominus enim Jesus, non solum in se, sed et in nobis. Recordamini verba illa: «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Quando ipsum nemo tangebat, et dicebat, «Quid me persequeris?» numquid non in nobis seipsum computabat? Quando dicebat, «Qui fecit uni ex minimis meis, mihi fecit» (Matth. XXV, 40); nonne in nobis seipsum computabat? Non enim divisa sunt ab invicem membra, caput et corpus. Quid est caput et corpus? Salvator et Ecclesia. Quomodo ergo dictum est, «Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis?» Cadent enim a daemonio meridiano. Magnus terror, fratres, a latere Christi cadere, a dextris Christi cadere. Quomodo cadent a latere? Quare illi a latere, illi a dextris? Quare mille a latere, et dena millia a dextris? Quid est, a latere mille? Quia pauciores sunt mille, quam dena millia quae a dextris cadent. Qui sunt isti? Modo planum erit in nomine Christi, modo apertum erit. Quibusdam promisit Christus quia cum illo judicabunt; Apostolis scilicet, qui dimiserunt omnia, et secuti sunt eum. Nam Petrus ait illi, «Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te;» et hoc illis promisit, «Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel» (Id. XIX, 27, 28). Nolite putare quia ipsis solis promisit Dominus. Ubi enim sedebit Paulus apostolus, qui plus omnibus illis laboravit (I Cor. XV, 10), si non ibi sedebunt nisi duodecim? Ille enim tertius decimus est. Nam de duodecim cecidit Judas; in locum autem Judae traditoris Matthias ordinatus est: in Actibus Apostolorum legimus (Act. I, 15-26). Impletae sunt duodecim sedes. Non ibi sedebit qui plus omnibus illis laboravit? An duodecim sedes perfectio est tribunalis? Nam millia sedebunt in duodecim sedibus. Sed unde mihi probas, ait aliquis, quia et Paulus inter judices erit? Audi illum dicentem: «Nescitis quia angelos judicabimus» (I Cor. VI, 3)? «Judicabimus,» inquit. Et ipse non dubitavit in praesumptione, qua credidit, computare se inter illos qui judicabunt cum Christo. Qui ergo judicabunt cum Christo, principes Ecclesiae sunt, perfecti sunt. Talibus dixit: «Si vis esse perfectus, vade, vende omnia tua, et da pauperibus.» Quid est, «Vis esse perfectus?» Vis mecum judicare, et non judicari. Ille contristatus abscessit (Matth. XIX, 21, 22); sed multi hoc fecerunt, et multi hoc faciunt: ergo isti cum illo judicabunt. Sed multi promittunt sibi quia judicabunt cum Christo, quia dimittunt omnia sua et sequuntur Christum, sed habent praesumptionem de se, habent quemdam typhum et superbiam, quam Deus solus potest nosse, et non possunt evitare daemonium meridianum, id est, casum ferventis caloris nimiae persecutionis. Tales multi cum essent illo tempore, qui distribuerant omnia sua pauperibus, et sibi jam promittebant quia sessuri erant cum Christo, et judicaturi gentes, fervente calore persecutionis tanquam a daemonio meridiano defecerunt in tormentis, et negaverunt Christum. Ipsi sunt qui a latere ceciderunt: tanquam sessuri cum Christo ad mundum judicandum, ceciderunt.

10. A dextris autem dicam qui cadunt. Nostis quia cum apparuerit ipsum tribunal, ubi cum Christo Domino judicabunt qui voluerunt esse et vere fuerunt perfecti, radicati et fundati in charitate, ut non arescerent de sole et daemonio meridiano, hoc ait Dominus, «Congregabuntur ante eum omnes gentes, et dividet illos ab invicem, sicut pastor dividit oves ab haedis; et oves ponet a dextris, haedos autem a sinistris;» et judicabuntur. Multi erunt qui judicabunt, sed pauciores erunt quam illi qui ante tribunal stabunt: quia illi tanquam mille, illi tanquam dena millia. A dextris positis quid dicturus est? «Esurivi, et dedistis mihi manducare; hospes fui, et suscepistis me.» Manifestum est quia his dicet qui habent substantiam hujus saeculi, unde ista humana faciant. Tamen et ipsi cum illis regnabunt: quia illi tanquam milites, illi tanquam annonam praebentes Provinciales, sub uno tamen Imperatore et miles et provincialis in regno est. Miles fortis, provincialis devotus: miles fortis orationibus pugnat adversus diabolum, dovotus provincialis annonam tribuit militibus. Intelligat Charitas vestra. Et audient in fine ad dexteram positi: «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.» Erant ergo illo tempore multi, quando graviter inferbuerat sol persecutionis et daemonium meridianum, erant qui sibi promittebant quia judicaturi erant cum Christo; non potuerunt ferre aestum persecutionis, et ceciderunt a latere ipsius: erant ibi alii, qui non sibi promittebant sedes judicantium; sed per eleemosynas promittebant sibi quia ad dexteram futuri erant, quibus dicturus erat Christus, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.» Et quia multi de spe illa judicandi ceciderunt, multi autem et multo plures de spe illa dexterae ceciderunt, ideo dictum est Christo: «Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis.» Et quia multi erunt cum illo, qui omnia illa non curarunt, cum quibus tanquam membris unus est Christus: «Ad te autem,» inquit, «non appropinquabit.» Numquid ad solum caput dixit, «non appropinquabit?» Non utique; sed nec ad Petrum, nec ad Paulum, nec ad omnes Apostolos, nec ad omnes martyres, qui in tormentis non defecerunt. Quomodo ergo «non appropinquabit?» cur sic torti sunt. Propinquavit carni tormentum, sed non pervenit ad locum fidei. Itaque longe erat fides ipsorum a terrore torquentium. Torqueant, nec appropinquabit terror; torqueant, sed irridebunt tormentum, praesumentes in illo qui prior vicit, ut caeteri vincerent. Et qui vincunt, nisi qui de se non praesumpserunt? Intendat Charitas vestra; ad hoc enim dixit omnia superiora. «Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium meum;» et, «Sperabo in eum; quoniam ipse eruet me de muscipula venantium. Ipse eruet me,» non ego me. «Inter scapulas suas obumbrabit tibi:» sed quando? Quando «sub alis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus.» Quia ergo in illo praesumpsisti, et totam spem tuam in illo posuisti, sequitur, quid? «Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a» «ruina et daemonio meridiano.» Quis non timebit? Qui non in se, sed in Christo praesumit. Qui autem de se praesumunt, etsi jam sibi sperabant latus Christi tanquam judicaturi, etsi futuros se jam sperabant a dextris Christi, quasi diceret illis, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi;» venit daemonium meridianum, id est, fervens aestus persecutionis, vehementer terrens, et ceciderunt multi a spe sedis judiciariae, de quibus dictum est, «Cadent a latere tuo mille;» et multi a spe remunerationis obsequiorum suorum, de quibus dictum est, «Et dena millia a dextris tuis. Ad te autem,» id est, ad caput et corpus, «non appropinquabit,» ruina et daemonium meridianum; quoniam novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19).

11. [«vers. 8.] Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.» Quid est hoc? quare «verumtamen?» Quia licuit impiis superbire in servos tuos, licuit impiis persequi servos tuos. Impune ergo erit impiis, quia persecuti sunt servos tuos? Non erit impune. Quamvis enim tu permiseris, et magis inde tui coronati sint; «Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.» Malum enim quod voluerunt, non bonum quod per nescientes actum est, eis retribuetur. Modo opus est ut oculos fidei habeamus, et videamus quia exaltantur ad tempus, et plangent in aeternum; et quibus datur potestas in servos Dei temporaliter, dicetur eis: «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 32-41). Sed si habeat quisque oculos, sicut dixit, «oculis tuis considerabis;» non est leve videre impium florentem in hoc saeculo, et habere ad illum oculos, ut consideres fide quid ille passurus est in fine, si se non correxerit: quia qui modo tonare volunt, postea fulminantur. «Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.»

12. [«vers. 9.] Quoniam tu es, Domine, spes mea.» Ecce venit ad illud, quare non cadat a ruina et daemonio meridiano: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Quid est quod in alto est refugium tuum? Multi enim sic sibi faciunt refugium Dei, quo fugiant a temporalibus aestibus. In alto est enim refugium Dei, valde in occulto est, quo fugias ab ira ventura. Intus «altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam Angegelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum.» Ista sunt verba quae diabolus dixit Domino Jesu Christo, quando illum tentavit. Sed quia diligentius consideranda sunt, ne vos fatigemus, differamus in crastinum (quia et crastino debetur vobis sermo), ut ab isto loco Psalmi rursus incipiamus, propter taedium vestrum; ne cum volumus finire res obscuras, praecipitemus, et non perveniant ad intelligentiam vestram.

SERMO II. 1. Sicut non dubito meminisse Charitatem vestram, qui hesterno die sermoni adfuistis, psalmum quem coeperamus exponere, ne ad terminum perveniret, angustia temporis impedivit; et dilata est pars ejus in hodiernum diem. Hoc qui heri adfuistis, recordamini, qui non adfuistis, cognoscite. Propterea fecimus ipsam lectionem Evangelii recitari, ubi Dominus tentatus est per ea verba Psalmi, quae hic audistis (Matth. IV, 6). Ideo tentatus est Christus, ne vincatur a tentatore christianus. Ille quippe magister in omnibus tentari voluit, quia tentamur; sicut mori voluit, quia morimur; sicut resurgere voluit, quia resurrecturi sumus. Illa enim quae ostendit in homine, qui factus est propter nos homo, cum esset Deus per quem facti sumus, propter nos ostendit. Et saepe commendavimus Charitati vestrae, quod nos saepe iterare non piget; ut quia forte multi vestrum legere non possunt, quia non eis vacat legere, aut litteras non norunt, saltem assidue audiendo non obliviscantur salubrem fidem suam. Certe ea repetendo quibusdam molesti videamur, dum tamen quosdam aedificemus. Novimus enim multos esse et memoria praevalentes, et lectionis divinae studiosos, qui ea quae dicturi sumus noverunt; et forte nos ea volunt dicere quae non noverunt. Sed si celeriores sunt, intueantur quia cum tardioribus ambulant viam. Quando autem duo comites unam viam ambulant, quorum est unus celerior, alter tardior, in potestate celerioris est ut cum illo ambulet tardior, non in potestate tardioris; quia si velit celerior tantum facere quantum potest, tardior illum non sequitur. Opus est ergo ut celerior refrenet celeritatem suam, et non relinquat comitem tardiorem. Hoc est ergo quod dixi me saepe dixisse, et nunc iterum dico: sicut dicit Apostolus, «Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem tutum» (Philipp. III, 1). Dominus noster Jesus Christus, tanquam totus perfectus vir, et caput, et corpus: caput in illo homine agnoscimus, qui natus est de Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, sepultus, resurrexit, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, inde illum exspectamus judicem vivorum atque mortuorum; hoc est caput Ecclesiae (Ephes. V, 23). Corpus hujus capitis Ecclesia est, non quae hoc loco est, sed et quae hoc loco et per totum orbem terrarum: nec illa quae hoc temore, sed ab ipso Abel usque ad eos qui nascituri sunt usque in finem et credituri in Christum, totus populus sanctorum ad unam civitatem pertinentium; quae civitas corpus est Christi, cui caput est Christus. Ibi sunt et Angeli cives nostri: sed quia nos peregrinamur, laboramus; illi autem in civitate exspectant adventum nostrum. Et de illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis venerunt: ipsae sunt Scripturae, quae nos hortantur ut bene vivamus. Quid dicam venisse litteras? Ipse rex descendit, et factus est nobis via in peregrinatione; ut in illo ambulantes, nec erremus, nec deficiamus, nec in latrocinantes incidamus, nec in laqueos irruamus, qui ponuntur juxta viam. Talem ergo scientes Christum totum atque universum simul cum Ecclesia; ipsum autem solum natum de virgine, caput Ecclesiae, mediatorem scilicet inter Deum et homines Christum Jesum (I Tim. II, 5): ad hoc mediatorem, ut eos qui recesserant, per re reconciliet; medius enim non est nisi inter duos. Recesseramus a majestate Dei, et peccato nostro offenderamus eum: missus est Filius mediator, qui sanguine suo solveret peccata nostra, quibus separabamur a Deo; et interpositus redderet nos ei et reconciliaret, a quo aversi in peccatis nostris et delictis tenebamur. Ipse est caput nostrum, ipse est Deus aequalis Patri, Verbum Dei per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3): sed Deus ut crearet, homo ut recrearet; Deus ut faceret, homo ut reficeret. Hunc intuentes, sic audiamus Psalmum: intendat Charitas Vestra. Disciplina est ista et doctrina scholae hujus, quae vobis valeat non ad unum psalmum intelligendum, sed ad multos, si teneatis hanc regulam. Aliquando psalmus, non solum psalmus, sed et omnis prophetia, aliquando sic loquitur de Christo, ut caput solum commendet, et aliquando a capite it ad corpus, id est ad Ecclesiam, et non videtur mutasse personam; quia non separatur caput a corpore, sed tanquam de uno loquitur. Videat enim Charitas Vestra quod dico. Manifestus est certe omnibus psalmus ubi de passione Domini dicitur: «Foderunt manus meas et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem.» Hoc et Judaei quando audiunt erubescunt; evidentissime enim prophetia de passione Domini nostri Jesu Christi prolata est. Delicta autem non habebat Dominus noster Jesus Christus; et tamen in capite ipsius psalmi dicit: «Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum» (Psal. XXI, 17, 18, 19, 2). Videtis ergo quid dicatur ex persona capitis, quid ex persona corporis. Delicta ad nos pertinent, passio pro nobis ad caput pertinet: sed propter passionem illius pro nobis, et quod ad nos pertinet delictorum solvitur . Sic et in isto psalmo.

2. [«vers.» 1-8.] Jam istos versus hesterna die tractavimus: breviter commemoremus illos. «Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur.» Hoc commendavimus Charitati Vestrae in istis versibus, ne quisquam in se spem ponat, sed totam spem suam in illo ponat, in quo sunt vires nostrae; ex adjutorio enim ejus vincimus, non ex nostra praesumptione. Protegit ergo nos Deus coeli, si dicamus Domino quod sequitur: «Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus, sperabo in eum; quoniam ipse eruet me de muscipula venantium, et a verbo aspero.» Diximus quia multi timentes asperum verbum incidunt in muscipulam venantium. Insultatur homini, quia christianus est; et poenitet illum, quia christianus factus est, et ab aspero verbo incidit in muscipulam diaboli. Insultatur etiam homini, quia inter multos christianos melius vivit; et timens aspera verba insultatorum, incidit in laqueos diaboli, ut non sit triticum in area, sed paleam sequatur. Qui autem in Deo sperat, eruitur a muscipula venantium et a verbo aspero. Quomodo autem te protegit Deus? «Inter scapulas suas obumbrabit tibi:» id est, ante pectus suum te ponet, ut alis suis te protegat; si modo agnoscas infirmitatem tuam, ut quasi pullus infirmus fugias sub alas matris, ne a milvo rapiaris. Milvi sunt enim aereae potestates, diabolus et angeli ejus: rapere volunt infirmitatem nostram. Fugiamus sub alas matris Sapientiae, quia et ipsa Sapientia infirmata est propter nos; quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Sicut infirmatur gallina cum pullis suis, ut protegat eos alis suis (Matth. XXIII, 37): sic Dominus noster Jesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, ut infirmaretur nobiscum, et alis suis protegeret nos, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6 et 7). «Et sub alis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno.» Tentationes ignorantiae, timor nocturnus; peccata scientiae, sagitta volans per diem: in nocte enim ignorantia intelligitur, in die manifestatio. Sunt qui ignorantes peccant, sunt qui scientes peccant: qui ignorantes peccant, a timore nocturno supplantantur; qui scientes peccant, a sagitta volante per diem percussi sunt. Haec autem cum in gravioribus persecutionibus fiunt, quousque perveniatur tanquam ad meridiem, quicumque illo calore ceciderit, tanquam a daemonio meridiano cadet. Et multi a calore isto ceciderunt, sicut jam exposuimus hesterno die Charitati vestrae; quia fervente persecutione dictum est, Torqueantur Christiani, donec negent quod christiani sunt. Cum antea solerent confessi percuti, ad hoc postea torquebantur ut negarent: et cum omnis reus tamdiu torqueatur, quamdiu neget; Christianorum confessio torquebatur, negatio dimittebatur. Erat ergo tunc magnus aestus persequentium. Quicumque in illa tentatione ceciderunt, tanquam a daemonio meridiano ceciderunt. Et quanti ceciderunt! Multi qui se sperabant sessuros cum Domino et judicaturos, illi a latere ceciderunt. Item multi qui se sperabant ad dexteram futuros, in plebe sancta stipendiaria tanquam provinciales, qui annonam militibus praebent, quibus dici habet, «Esurivi, et dedistis mihi manducare» (ad dexteram enim erunt multi); et de ipsa spe ceciderunt, et plures inde, quia plures ibi. Pauciores enim qui cum Domino judicabunt, et plures qui stabunt ante illum: sed non una conditio eorum. Alii ad sinistram, alii ad dexteram; alii ut regnent, alii ut puniantur; alii ut audiant, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum;» alii ut audiant. «Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 32-41). Ergo qui «a ruina et daemonio meridiano cadent, mille a latere, et dena millia a dextris. Ad te autem non appropinquabit:» quid? Daemonium meridianum te non dejicit. Quid mirum si caput non dejicit? Sed non dejicit et illos qui sic haerent capiti, quomodo ait Apostolus, «Novit Dominus qui sunt ejus» (II Tim. II, 19). Sunt enim quidam ita praedestinati, ut noverit Dominus qui pertineant ad corpus ipsius. Cum ergo ad hos non accedet illa tentatio, ut dejiciat eos; isti intelliguntur in eo quod scriptum est, «Ad te autem non appropinquabit.» Sed ne illi peccatores quibus tanta licuit exercere in Christianos, attendantur a quibusdam infirmis, et dicatur, Ecce, quid voluit Deus, ut tantum impiis et sceleratis liceat in servos Dei? modicum considera oculis tuis, oculis fidei, et videbis retributionem peccatorum in fine, quibus modo tanta permittuntur, ut exercearis. Hoc enim sequitur: «Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.»

3. [«vers. 9-12.] Quoniam tu es, Domine, spes mea, altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala.» Domino dicit: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala; et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.» Deinde jam verba quae audistis dicta a diabolo: «Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum.» Cui hoc dicit? Cui dixit, «Quoniam tu es, Domine, spes mea.» Jam puto non esse exponendum Christianis quis sit Dominus. Si Deum Patrem intelligunt, quomodo illum tollent Angeli in manibus, ne offendat ad lapidem pedem suum? Videtis ergo quia et Christus Dominus, dum loqueretur de corpore, subito coepit loqui de capite. Caput nostrum appellatum est modo, cum diceretur: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Ideo «posuisti altissimum refugium tuum, quoniam tu es, Domine, spes mea.» Quid sibi hoc vult? Attendat Charitas vestra: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Jam non est mirandum: propterea enim sequitur, «Non accedent ad te mala,» quia «altissimum posuisti refugium tuum; et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo,» quia «altissimum posuisti refugium tuum.» Non autem legimus in Evangelio quia alicubi Angeli portaverunt Dominum, ne offenderet ad lapidem: et tamen intelligimus. Haec enim jam facta sunt, et non sine causa prophetata sunt, nisi quia futura erant. Et non possumus dicere, Postea venturus est Christus, ut non offendat ad lapidem pedem suum: judicaturus enim veniet. Ubi ergo completum est? Intendat Charitas vestra.

4. Primo hos versus audite: «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Genus humanum mori hominem noverat, resurgere non noverat: ideo quod timeret habebat, quod speraret non habebat. Ut ergo ille qui propter disciplinam fecit timorem mortis, propter praemium futurae vitae aeternae daret spem resurrectionis, prior resurrexit Dominus noster Jesus Christus. Mortuus est post multos; resurrexit ante omnes. Hoc passus est moriendo quod jam multi passi erant; hoc jam fecit resurgendo, quod nullus ante illum: quando enim hoc accipiet Ecclesia, nisi in fine? Praecessit in capite quod membra sperent: novit enim Charitas vestra quomodo inter se dicant. Dicat ergo Ecclesia Domino suo Jesu Christo, dicat corpus capiti suo, «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum:» id est, ideo resurrexisti a mortuis, et in coelum ascendisti, ut altum poneres refugium tuum ascendens, et fieres spes mea, qui in terra desperabam, et me resurrecturum esse non credebam; modo jam credo, quia ascendit in coelum caput meum; quo caput praecessit, et membra secutura sunt. Puto jam manifestum esse quod dictum est, «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum.» Hoc planius dixerim. Ut haberem spem resurrectionis quam non habebam, ideo prior resurrexisti, ut quo praecessisti, illuc me secuturum sperarem. Vox enim est Ecclesiae ad Dominum suum, vox est corporis ad caput suum.

5. Noli ergo mirari: «Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.» Tabernaculum Dei caro est. In carne inhabitavit Verbum, et caro facta est tabernaculum Deo: in ipso tabernaculo Imperator militavit pro nobis; in ipso tabernaculo ab hoste tentatus est, ne miles deficeret. Et quia ipsam carnem ostendit oculis nostris, quia oculi nostri ista luce gaudent, et visibili lumine isto delectantur, quia in manifestatione posuit carnem suam, ut omnes viderent; ideo psalmus dicit, «In sole posuit tabernaculum suum.» Quid est, «in sole?» In aperto, in manifesto, in luce terrena; id est, in luce quae terras de coelo perfundit, ibi posuit tabernaculum suum. Sed quomodo ibi poneret tabernaculum suum, si non tanquam sponsus procederet de thalamo suo? hoc enim sequitur. «In sole posuit tabernaculum suum:» et quasi diceretur ei, Quomodo? «Et ipse,» inquit, «tanquam sponsus procedens de thalamo suo; exsultavit ut gigas ad currendam viam» (Psal. XVIII, 6). Quod est tabernaculum, ipsa est sponsa. Verbum sponsus, caro sponsa, et thalamus uterus virginis. Et quid dicit Apostolus? «Et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia» (Ephes. V, 31 et 32). Et quid ipse Dominus in Evangelio? «Igitur jam non sunt duo, sed una caro» (Matth. XIX, 6). Ex duobus unum, ex Verbo et carne unus homo, unus Deus. Hoc autem tabernaculum ejus sensit flagella in terra; manifestum est quia flagellatus est Dominus (Id. XXVII, 26). Numquid in coelo sentit flagella? Nequaquam. Quare? Quia altissimum posuit refugium suum, ut esset spes nostra; et non ad eum accedent mala, nec flagellum propinquabit tabernaculo ejus. Longe est super omnes coelos, sed pedes habet in terra: caput in coelo est, corpus in terra. Cum autem pedes ipsius flagellarentur et calcarentur a Saulo, clamavit caput: «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Ecce caput nemo persequitur, ecce caput in coelo: quia Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9), «Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.» Sed ne putemus quia separatum est caput a corpore: discretum est enim locis, sed junctum est affectu; ipsa affectus conjunctio clamavit de coelo, «Saule, Saule, quid me persequeris?» Prostravit enim eum voce objurgante, et levavit dextera miserante. Qui corpus Christi persequebatur, factus est membrum Christi; ut quod faciebat, ipse ibi pateretur.

6. Quid ergo, fratres? de capite nostro quid dictum est? «Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.» Dicta sunt haec. «Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.» Audistis modo, cum Evangelium recitaretur (Matth. IV, 1-11): attendite. Baptizatus Dominus jejunavit. Quare baptizatus? Ut non aspernaremur baptizari. Nam cum ipse Joannes diceret Domino, «Tu ad me venis baptizari; ego a te debeo baptizari;» et Dominus, «Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam» (Id. III, 14 et 15): voluit implere humilitatem, ut ablueretur qui sordes non habebat. Utquid hoc? Propter superbiam futurorum. Existit enim aliquando aliquis catechumenus qui forte doctrina et moribus vincit multos fideles; attendit jam baptizatos multos imperitos, et multos non sic viventes quomodo ipse vivit, non in tanta continentia, non in tanta castitate; jam ille nec uxorem quaerit, et videt aliquando fidelem, si non fornicantem, tamen uxore intemperantius utentem: potest erigere cervicem superbiae, et dicere, Quid mihi jam opus est baptizari, ut hoc accipiam quod iste habet, quem jam et vita et doctrina praecedo? Huic Dominus, Quid praecessisti? quantum praecessisti? tantumne quantum ego te? «Non est servus super dominum suum, neque discipulus super magistrum suum: sufficit servo ut sit sicut dominus ejus, et discipulo ut sit sicut magister ejus» (Id. X, 24 et 25). Noli extolli, ut non quaeras Baptismum. Baptismum quaeres Domini, ego servi quaesivi. Baptizatus est ergo Dominus, et post baptismum tentatus est, jejunavit quadraginta diebus in mysterio, quod saepe vobis commemoravi. Non omnia uno tempore dici possunt, ne occupent necessaria tempora. Post quadraginta dies esurivit. Poterat et nunquam esurire: sed quomodo tentaretur? Aut si ille non vinceret tentatorem, quomodo disceres tu cum tentatore pugnare? Esurivit: et jam tentator, «Dic lapidibus istis ut panes fiant, si Filius Dei es.» Quid magnum erat Domino Jesu Christo de lapidibus panem facere, qui de quinque panibus tot millia saturavit (Id. XIV, 17-21)? De nihilo fecit panem. Tanta enim multitudo escae, quae saturaret tot millia, unde processit? Fontes panis erant in manibus Domini. Non est mirum: nam ipse fecit de quinque panibus multum panis unde saturaret tot milla, qui facit quotidie in terra de paucis granis messes ingentes. Ipsa enim sunt miracula Domini; sed assiduitate viluerunt. Quid ergo, fratres, impossibile erat Domino de lapidibus panes facere? Homines fecit de lapidibus, dicente ipso Joanne Baptista: «Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae» (Matth. III, 9). Quare ergo non fecit? Ut te doceret respondere tentatori, ut si forte in aliqua angustia positus fueris, et suggesserit tibi tentator, Si christianus esses et ad Christum pertineres, desereret te modo? non tibi misisset auxilium? Et forte adhuc medicus secat, et ideo deserit: sed non deserit. Quomodo Paulum ipsum ideo non exaudivit, quia exaudivit. Nam dicit Paulus non se esse exauditum de stimulo carnis suae angelo satanae, a quo colaphizari se dixit: «Propter quod Dominum ter rogavi ut auferret eum a me, et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur» (II Cor. XII, 7-9). Tanquam medico diceretur, posito forte epithemate: Molestum est mihi hoc emplastrum; rogo te, tolle illud. Et medicus: Non, opus est diu ibi sit; non enim aliter sanari poteris. Aegrotum non exaudivit medicus ad voluntatem, quia exaudivit ad salutem. Ideoque fortes estote, fratres; et quando aliqua inopia tentamini, Deo flagellante et erudiente vos, quibus et parat et servat aeternam haereditatem, non vobis suggerat diabolus: Si justus esses, nonne tibi per corvum mitteret panem, quomodo misit Eliae (III Reg. 17, 6)? ubi est quod legisti, «Nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem» (Psal. XXXVI, 25)? Tu responde diabolo: Verum dicit Scriptura, «Nunquam vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem;» habeo enim panem meum quem tu non nosti. Quem panem? Audi Dominum: «Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.» Putasne verbum Dei panem? Si non esset panis Verbum Dei per quod facta sunt omnia, non diceret: «Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi» (Joan. VI, 41). Didicisti ergo quid respondeas tentatori in angustia famis.

7. Quid, si te sic tentat, ut dicat tibi: Si christianus esses, faceres miracula, quomodo fecerunt multi christiani? Tu jam suggestione mala deceptus, tentares Dominum Deum tuum, ut diceres Domino Deo nostro: Si christianus sum, et sum ante oculos tuos, et in aliquo numero tuorum me computas, faciam et ego aliquid, qualia multa fecerunt sancti tui? Tentasti Deum, quasi non sis christianus si hoc non facias. Multi talia desiderantes ceciderunt. Nam Simon ille magus talia desideravit ab Apostolis, qui Spiritum sanctum pecunia voluit comparare (Act. VIII, 18, 19). Amavit potentiam miraculorum, et non amavit imitationem humilitatis. Ideo quidam discipulus, vel quidam de turba cum vellet sequi Dominum, attendens miracula quae faciebat; vidit illum Dominus superbum non quaerere viam humilitatis, sed typhum potentiae, et ait: «Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet» (Matth. VIII, 20). Vulpes in te foveas habent; volucres coeli nidos in te habent. Vulpes dolus est; volucres coeli superbia est: sicut enim volucres alta petunt, sic superbi; ut et vulpes cavernas habent dolosas, ita omnes insidiatores. Quid ergo respondit Dominus? Potest in te habitare superbia et dolus; Christus non habet ubi in te habitet, ubi reclinet caput suum. Quia reclinatio capitis, humilitas Christi est. Nisi reclinaret caput, non justificareris. Talia desiderantes et discipuli, et volentes jam appetere sedem regni, antequam viam humilitatis caperent, quando illi suggestum est a matre discipulorum, «Dic ut unus sedeat ad dexteram, et alius ad sinistram tuam;» potentiam quaerebant: sed per passionem humilitatis venitur ad potentiam regni. Ait Dominus: «Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum» (Matth. XX, 21, 22)? Quid cogitatis altitudinem regni, et non imitamini humilitatem meam? Ergo quid, si sic te tentet, Fac miracula? ne tu tentes Deum, quid debes respondere? Quod respondit Dominus. Ait illi diabolus. «Mitte te deorsum; quia scriptum est, Angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.» Si te miseris, Angeli te suscipient. Et posset quidem fieri, fratres, ut si se misisset Dominus, obsequia Angelorum susciperent carnem Domini: sed quid illi ait? «Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum.» Hominem me putas. Ad hoc enim accessit diabolus, ut tentaret utrum Filius Dei ipse esset. Videbat carnem; sed majestas in operibus apparebat. Angeli testimonium dixerant. Ille videbat mortalem, ut tentaret, ut Christo tentato doceretur christianus. Quid ergo scriptum est? «Non tentabis Dominum Deum tuum.» Itaque non tentemus Dominum, ut dicamus. Si ad te pertinemus, miraculum faciamus.

8. Redeamus propter verba Psalmi. «Angelis suis,» inquit, «mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum.» Sublatus est Christus in manibus Angelorum, quando assumptus est in coelum; non quia, si non portarent Angeli, ruiturus erat; sed quia obsequebantur regi. Ne forte dicatis: Meliores sunt qui portabant, quam ille qui portabatur. Ergo meliora sunt jumenta quam homines? Sed quia infirmitatem hominum portant jumenta; nec hoc debemus dicere: etenim jumenta si se subtrahant, cadunt qui sedent. Sed quomodo debemus dicere? Nam et de Deo dictum est: «Coelum mihi sedes est» (Isai. LXVI, 1; Act. VII, 49). Quia ergo coelum portat, et Deus sedet, ideo melius est coelum? Sic ergo et de obsequio Angelorum in hoc psalmo intelligere poterimus, non ad infirmitatem Domini pertinet, sed ad illorum honorificentiam, ad illorum servitutem. Resurrexit autem Dominus Jesus Christus, propter quid? Apostolum audite. «Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram» (Rom. IV, 25). Item de Spiritu sancto Evangelium: «Spiritus,» inquit, «nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus» (Joan. VII, 39). Quae est clarificatio Jesu? Resurrexit, et ascendit in coelum. A Deo clarificatus ascensione in coelum, misit Spiritum suum sanctum die Pentecostes. In Lege autem, in libro Moysi Exodo, a die agni occisi et manducati quinquaginta dies numerantur; et data est Lex in tabulis lapideis scripta digito Dei (Exod. XII, 19, etc.). Quid sit digitus Dei, Evangelium nobis exponit: quia digitus Dei Spiritus sanctus est. Quomodo probamus? Dominus respondens eis qui illum dicebant in nomine Beelzebub ejicere daemonia, ait, «Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia» (Matth. XII, 28): alius evangelista cum hoc narraret, «Si ego,» inquit, «in digito Dei ejicio daemonia» (Luc. XI, 20). Quod ergo positum est in uno aperte, positum est in altero obscure: nesciebas quid sit digitus Dei, exponit alius evangelista, dicens eum esse Spiritum Dei. Digito ergo Dei scripta Lex data est die quinquagesimo ab occisione agni, et Spiritus sanctus venit die quinquagesimo a passione Domini nostri Jesu Christi. Occisus est agnus, factum est Pascha, impleti sunt quinquaginta dies, data est Lex. Sed Lex illa ad timorem, non ad amorem: ut autem timor converteretur in amorem, occisus est justus jam in veritate; cujus typus erat ille agnus quem occidebant Judaei. Resurrexit; et a die Paschae Domini, sicut a die Paschae agni occisi, numerantur quinquaginta dies; et venit Spiritus sanctus (Act. II, 1-4), jam in plenitudine amoris, non in poena timoris. Quare hoc dixi? Ad hoc ergo resurrexit Dominus et glorificatus est, ut mitteret Spiritum sanctum. Et dixeram jamdudum quia caput in coelo est, pedes in terra. Si caput in coelo, pedes in terra; quid est, pedes Domini in terra, nisi sancti Domini in terra? Qui sunt pedes Domini? Apostoli missi per totum orbem terrarum. Qui sunt pedes Domini? Omnes Evangelistae, in quibus peragrat Dominus universas gentes. Metuendum erat ne Evangelistae offenderent in lapidem: illo enim in coelo posito capite, pedes qui in terra laborabant, possent offendere in lapidem. In quem lapidem? In Legem in tabulis lapideis datam. Ne ergo Legis rei fierent, non accepta gratia, et in Lege rei tenerentur; ipsa est enim offensio reatus: quos Lex tenebat reos, absolvit Dominus, ut jam in Legem non offenderent. Ne pedes hujus capitis incurrerent in Legis reatum, missus est Spiritus sanctus ut amorem faceret, et solveret a timore. Timor Legem non implebat, amor implevit. Timuerunt homines, et non impleverunt; amaverunt et impleverunt. Quomodo timuerunt, et non impleverunt; amaverunt, et impleverunt? Timebant homines, et rapiebant res alienas; amaverunt, et donaverunt suas. Ergo non est mirandum quia ideo in manibus Angelorum assumptus est Dominus in coelum, ne offenderet ad lapidem pes ejus: ne illi qui in terra laborabant in corpore ejus, peragrantes totum orbem terrarum fierent rei Legis, subtraxit ab eis timorem, et implevit eos amore. Timore Petrus ter negavit (Matth. XXVI, 69-75); nondum enim acceperat Spiritum sanctum: accepto postea Spiritu sancto, cum fiducia coepit praedicare. Qui ad vocem ancillae ter negavit; accepto Spiritu sancto, inter flagella principum confessus est quem negaverat (Act. II, V, etc.). Non mirum; quia Dominus ipsum trinum timorem trino amore dissolvit. Resurgens enim a mortuis ait Petro: «Petre, amas me?» Non dixit: Times me? Nam si adhuc timeret, offenderet ad lapidem pedem suum. «Amas me?» inquit; et ille: «Amo.» Sufficiebat semel. Forte mihi sufficeret, qui cor non video; quanto magis sufficeret Domino, qui videbat quibus medullis viscerum suorum dicebat Petrus: «Amo?» Non sufficit Domino respondere semel; interrogat iterum, et respondet ille: «Amo». Interrogat tertio, et jam taedio affectus Petrus, quasi dubitaret Dominus de amore ipsius: «Domine, tu,» inquit, «scis omnia, tu scis quia amo te» (Joan. XXI, 15-17). Sed Dominus cum illo sic egit, tanquam diceret: Ter me negasti timendo, ter confitere amando. Isto amore et ista charitate replevit discipulos suos. Quare? Quia altissimum posuit refugium suum: quia clarificatus misit Spiritum sanctum, solvit credentes a reatu Legis, ne in lapidem offenderent pedes ejus.

9. [«vers.» 13.] Jam caetera manifesta sunt, fratres, quia saepe tractata sunt. «Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem». Quis sit serpens, nostis: quomodo super illum calcet Ecclesia, quae non vincitur, quia cavet astutias ipsius. Quemadmodum autem sit leo et draco, puto et hoc nosse Charitatem vestram. Leo aperte saevit; draco occulte insidiatur: utramque vim et potestatem habet diabolus. Quando martyres occidebantur, leo erat saeviens: quando haeretici insidiantur, draco est subrepens. Vicisti leonem, vince et draconem: non te fregit leo, non te decipiat draco. Probemus quia leo erat, quando aperte saeviebat. Exhortans martyres Petrus ait: «Nescitis quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret» (I Petr. V, 8)? Aperte saeviens leo quaerebat quem devoraret: draco quomodo insidiatur? Per haereticos. Tales timens Paulus, ne ab illis corrumperetur Ecclesia a virginitate fidei, quam gestat in corde, ait: «Desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo; et timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita et mentes vestrae corrumpantur a castitate quae est in Christo» (II Cor. XI, 2 et 3). Virginitatem corporis paucae feminae habent in Ecclesia; sed virginitatem cordis omnes fideles habent. In ipsa fide virginitatem cordis timebat corrumpi a diabolo; quam qui perdiderint, sine causa sunt virgines corpore. Corrupta corde quid servat in corpore? Adeo mulier catholica praecedit virginem haercticam. Illa enim non est virgo in corpore, ista mulier facta est in corde; et mulier non a marito Deo, sed a serpente. Quid autem Ecclesia? «Super aspidem et basiliscum ambulabis.» Rex est serpentium basiliscus, sicut diabolus rex est daemoniorum. «Et conculcabis leonem et draconem.»

10. [«vers.» 14.] Jam verba Dei ad Ecclesiam: «Quoniam» «in me speravit, eruam eum.» Non solum ergo caput, quod modo sedet in coelo, quia altissimum posuit refugium suum, ad quod non accedent mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo ejus; sed et nos qui laboramus in terra, et adhuc in tentationibus vivimus, quorum gressus timentur, ne in laqueos incidant, audiamus vocem Domini Dei nostri consolantis nos, et dicentis nobis: «Quoniam in me speravit, eruam eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.»

11. [«vers. 15.] Invocabit» «me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione.» Noli timere quando tribularis, ne quasi non tecum sit Deus. Fides sit tecum, et tecum est Deus in tribulatione. Fluctus sunt maris, turbaris in navigio, quia dormit Christus. Dormiebat in navi Christus, peribant homines (Matth. VIII, 24, 25). Si fides tua dormit in corde tuo, tanquam in navi tua dormit Christus: quia Christus per fidem in te habitat. Cum turbari coeperis, excita Christum dormientem; erige fidem tuam, et noveris quia non te deserit. Sed ideo putas te deseri, quia non quando vis eripit. Eripuit tres pueros de igne (Dan. III, 49, 50). Qui eripuit tres pueros, deseruit Machabaeos (II Machab. VII)? Absit. Et illos eripuit, et illos: illos corporaliter, ut infideles confunderentur; istos spiritualiter, ut fideles imitarentur. «Cum ipso sum in tribulatione; et eximam eum, et glorificabo eum.»

12. [«vers. 16.] Longitudine dierum replebo eum.» Quae est longitudo dierum? Vita aeterna. Fratres, nolite putare longitudinem dierum dici, sicut sunt hieme dies minores, aestate dies majores. Tales dies nobis habet dare? Longitudo illa est quae non habet finem, aeterna vita quae nobis promittitur in diebus longis. Et vere, quia sufficit, non sine causa dixit, «replebo eum.» Non nobis sufficit quidquid longum est in tempore, si habet finem; et ideo nec longum dicendum est. Et si avari sumus, vitae aeternae debemus esse avari: talem vitam desiderate, quae non habet finem. Ecce ubi extendatur avaritia nostra. Argentum vis sine fine? Vitam aeternam desidera sine fine. Non vis ut habeat finem possessio tua? Vitam aeternam quaere. «Longitudine dierum replebo eum.»

13. «Et ostendam illi salutare meum.» Nec hoc, fratres, breviter praetereundum est. «Ostendam illi salutare meum:» hoc dicit, Ostendam illi ipsum Christum. Quare? non est visus in terra? Quid magnum nobis habet ostendere? Sed non est visus tali visu, quali videbimus. Tali visu visus est, quali qui viderunt, crucifixerunt: ecce qui viderunt, crucifixerunt; nos non vidimus, et credidimus. Illi oculos habebant, nos non habemus? Imo et nos cordis habemus; sed per fidem adhuc videmus, non per speciem. Quando erit species? Quando videbimus «facie ad faciem,» quod dicit Apostolus (I Cor. XIII, 12): quod nobis promittit Deus in magno praemio omnium laborum nostrorum. Quidquid laboras, ad hoc laboras, ut videas. Nescio quid magnum est quod visuri sumus, quando tota merces nostra visio est: et ipsum magnum visum hoc est, Dominus noster Jesus Christus. Ipse qui humilis visus est, ipse videbitur magnus, et laetificabit nos, quomodo videtur modo ab Angelis: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum» (Joan. I, 1). Attendite qui hoc promisit, ipsum Dominum in Evangelio dicentem: «Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum.» Et quasi diceretur ei, Et quid ei dabis qui diligit te? «Ostendam,» inquit, «meipsum illi» (Id. XIV, 21). Desideremus, et amemus: flagremus, si sponsa sumus. Sponsus absens est, sustineamus: veniet quem desideramus. Tantum pignus dedit, non timeat sponsa ne deseratur ab sponso: non dimittit pignus suum. Quod pignus dedit? Sanguinem suum fudit. Quod pignus dedit? Spiritum sanctum misit. Talia pignora dimittet ille sponsus? Si non amaret, talia pignora non daret. Jam amat. O si sic amaremus! Majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13): et nos quomodo possumus ponere animas nostras pro illo? Quid illi prodest, quando jam altissimum posuit refugium suum, et flagellum non appropinquat tabernaculo ejus? Sed quid dicit Joannes? «Sicut Christus pro nobis animam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animam ponere» (I Joan. III, 16). Unusquisque ponens pro fratre animam, pro Christo ponit; quomodo pascens fratrem, Christum pascit: «Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis» (Matth. XXV, 40). Amemus, et imitemur; curramus post unguenta ejus, quomodo dicitur in Canticis canticorum: «Post odorem unguentorum tuorum curremus» (Cant. I, 3). Venit enim et olevit, et odor ipsius implevit mundum. Unde odor? De coelo. Sequere ergo ad coelum, si non falsum respondes cum dicitur, Sursum cor, sursum cogitationem, sursum amorem, sursum spem; ne putrescat in terra. Triticum non audes ponere in humida terra, ne putrescat, quia laborasti et messuisti, triturasti et ventilasti. Quaeris locum tritico tuo, et non quaeris locum cordi tuo? non quaeris locum thesauro tuo? Fac quidquid poteris in terra: eroga; non perdes, sed recondes. Et quis servat? Christus qui et te servat. Te novit servare, thesaurum tuum non novit servare? Quare autem vult ut locum mutes thesauro tuo, nisi ut locum mutes cordi tuo? Nemo enim cogitat nisi de thesauro suo. Quam multi hic sunt qui me modo audiunt, et non est cor eorum nisi in saccellis suis? In terra estis, quia in terra est quod amatis: mittatur in coelum, et erit ibi cor vestrum. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21).

IN PSALMUM XCI ENARRATIO. SERMO.

1. Attendite ad Psalmum: det nobis Dominus aperire mysteria quae hic continentur; cum propter fastidium animorum eadem diverse varieque tractantur. Nam nullum aliud canticum nos docet Deus, nisi fidei, spei, et charitatis: ut fides nostra firma sit in ipso, quamdiu non illum videmus, credentes in eum quem non videmus, ut gaudeamus cum viderimus, et fidei nostrae succedat species lucis ejus, ubi jam non nobis dicetur, Crede quod non vides; sed, gaude quia vides. Spes etiam nostra incommutabilis sit, et figatur in illo, et non nutet et fluctuet, non agitetur; sicut ipse Deus in quo figitur, non potest agitari. Spes enim modo vocatur; tunc non spes, sed res erit. Tamdiu enim vocatur spes, quamdiu non videtur quod speratur, dicente Apostolo: «Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» (Rom. VIII, 24 et 25). Modo ergo patientia necessaria est, quamdiu veniat quod promissum est. Nemo autem patiens est in bonis. Quando exigitur de homine patientia, in malis agit: quando dicitur, Patiens esto, tolera, sustine, molestia est, sub qua te Deus vult esse fortem, tolerantem, longanimem, patientem. Sed numquid decipit qui promisit? Medicus exserit ferrum ad secandum vulnera, et dicit ei quem secturus est, Patiens esto, sustine, tolera: in doloribus exigit patientiam, sed post dolores promittit salutem. Et ille qui tolerat dolores in ferro medici, nisi sibi proponat sanitatem, quam nondum habet, deficit in dolore quem patitur. Multa ergo mala sunt in isto saeculo, intus, foris; prorsus non cessant, abundant scandala: nemo illa sentit, nisi qui graditur viam Dei. Ei dicitur in omnibus divinis paginis, ut toleret praesentia, speret futura, amet quem non videt, ut amplectatur cum viderit. Charitas enim quae tertia nobis adjungitur ad fidem et spem, major est supra fidem et spem (I Cor. XIII, 13): quia fides rerum est quae non videntur; erit autem species cum visae fuerint: et spes rei est quae non tenetur; quae adveniente ipsa re, non erit jam spes, quia tenebimus, non sperabimus: charitas autem non novit nisi crescere magis magisque. Si enim amamus quem non videmus, quomodo amaturi sumus cum viderimus? Desiderium ergo nostrum crescat. Christiani non sumus, nisi propter futurum saeculum: nemo praesentia bona speret, nemo sibi promittat felicitatem mundi, quia christianus est; sed utatur felicitate praesenti, ut potest, quomodo potest, quando potest, quantum potest. Cum adest, consolationi Dei gratias agat: cum deest, justitiae Dei gratias agat. Ubique sit gratus, nusquam ingratus: et Patri consolanti et blandienti gratus sit; et Patri emendanti et flagellanti et disciplinam danti gratus sit; amat enim ille semper, sive blandiatur, sive minetur: et dicat quod audistis in Psalmo, «Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.»

2. [«vers.» 1.] Titulus Psalmi habet, «Psalmus cantici in diem» «sabbati.» Ecce et hodiernus dies sabbati est: hunc in praesenti tempore otio quodam corporaliter languido et fluxo et luxurioso celebrant Judaei. Vacant enim ad nugas; et cum Deus praeceperit sabbatum (Exod. XX, 8), illi in his quae Deus prohibet exercent sabbatum. Vacatio nostra a malis operibus, vacatio illorum a bonis operibus est. Melius est enim arare, quam saltare. Illi ab opere bono vacant; ab opere nugatorio non vacant. Nobis sabbatum indicit Deus. Quale? Primo ubi sit videte. Intus est, in corde est sabbatum nostrum. Multi enim vacant membris, et tumultuantur conscientia. Omnis homo malus, sabbatum habere non potest: nusquam enim illi conquiescit conscientia; necesse est in perturbationibus vivat. Cui autem bona est conscientia, tranquillus est; et ipsa tranquillitas sabbatum est cordis. Attendit enim promissorem Dominum; et si laborat in praesenti, extenditur spe futuri, et serenatur omne nubilum tristitiae; sicut dicit Apostolus, «Spe gaudentes» (Rom. XII, 12). Ipsum autem gaudium in tranquillitate spei nostrae, sabbatum nostrum est. Hoc commendatur, hoc cantatur in isto psalmo, quomodo sit homo christianus in sabbato cordis sui, id est, in vacatione et tranquillitate et serenitate conscientiae suae non perturbatus. Inde dicit hic, unde solent perturbari homines, et docet te agere sabbatum in corde tuo.

3. [«vers.» 2.] Primum est, ut tu ipse, si aliquid profecisti, Deo confitearis ex eo quod profecisti, quia munera ipsius sunt, non merita tua. Hinc incipe sabbatum, non tibi tribuendo quasi non acceperis quod accepisti (I Cor. IV, 7); neque excusando te ab eo quod facis mali, quia ipsa sunt tua. Perversi enim homines et perturbati, qui non agunt sabbatum, mala sua Deo tribuunt, bona sua sibi. Si quid boni fecerit, Ego feci, dicit: si quid mali fecerit, quaerit quem accuset, ne confiteatur Deo. Et quid est, Quaerit quem accuset? Si non est valde impius, ad manum habet satanam quem accuset: Satanas fecit, dicit, ipse mihi persuasit: quasi satanas habeat potestatem cogendi. Astutiam suadendi habet. Sed si satanas loqueretur, et taceret Deus, haberes unde te excusares: modo aures tuae positae sunt inter monentem Deum, et suggerentem serpentem. Quare huc flectuntur, hinc avertuntur? Non cessat satanas suadere malum; sed nec Deus cessat admonere bonum. Satanas autem non cogit invitum: in tua potestate est consentire, aut non consentire. Si aliquid persuadente satana mali feceris; dimitte satanam, accusa te, ut accusatione tua Dei misericordiam merearis. Expetis illum accusare qui non habet veniam? Te accusa, et accipis indulgentiam. Deinde multi non accusant satanam, sed accusant fatum. Fatum meum me duxit, dicit. Cum dixeris illi, Quare fecisti? quare peccasti? Et ille: Fato meo malo. Ne dicat, Ego feci, jam manus ad Deum tendit; lingua blasphemat. Nondum quidem hoc aperte dicit, sed tamen attende, et vide quia hoc dicit. Quaeris ab illo quid sit fatum; et dicit, Stellae malae. Quaeris ab illo quis fecit stellas, quis ordinavit stellas; non habet quid tibi respondeat, nisi Deus, Restat ergo ut sive per transennam, sive per cannam longam, sive per proximum, Deum accuset; et cum Deus puniat peccata, Deum faciat auctorem peccatorum suorum. Non potest enim fieri ut puniat quod fecit: punit quod facis, ut liberet quod fecit. Aliquando autem, dimissis omnibus, omnino directe eunt in Deum; et quando peccant, dicunt: Deus hoc voluit; si nollet Deus, non peccarem. Ad hoc monet ut non solum non audiatur ut non pecces, sed accusetur quia peccas? Quid ergo nos docet psalmus iste? «Bonum est confiteri Domino.» Quid est, «confiteri Domino?» In utraque re, et in peccato tuo, quia tu fecisti, et in bono facto, confitere Domino, quia ipse fecit. Tunc psalles nomini Dei altissimi: quaerens gloriam Dei, non tuam; nomen ipsius, non tuum. Si enim tu quaeris nomen Dei, quaerit et ipse nomen tuum: si autem tu neglexeris nomen Dei, delet et ipse nomen tuum. Quomodo autem dixi, Quaerit nomen tuum? Quomodo dixit discipulis suis venientibus, posteaquam misit eos evangelizare. Cum fecissent multa miracula, et in nomine Christi daemonia ejecissent, redeuntes dixerunt: «Domine, ecce daemonia nobis subjecta sunt.» Dixerunt quidem, «in nomine tuo;» sed ille vidit in eis quia ipsa glorificatione gaudebant, et extollebant se, et ibant inde in superbiam, quia licuit illis expellere daemonia. Vidit illos quaerere gloriam suam, et ait illis, quaerens ipse, imo conservans nomina eorum apud se: «Nolite gaudere in hoc; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelo» (Luc. X, 17, 20). Ecce ubi habes nomen, si tu nomen Dei non negligas. Psalle ergo nomini Dei, ut fixum sit apud Deum nomen tuum. Psallere autem quid est, fratres? Psalterium organi genus est; chordas habet. Opus nostrum, psalterium nostrum est: quicumque manibus operatur opera bona, psallit Deo; quicumque ore confitetur, cantat Deo. Canta ore, psalle operibus. Ad quam rem?

4. [«vers. 3.] Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.» Quid sibi vult quia mane annuntianda est misericordia Dei, et per noctem veritas Dei? Mane dicitur, quando nobis bene est: nox dicitur, quando tristitia tribulationis est. Quid ergo dixit breviter? Quando tibi bene est, gaude Deo, quia misericordia ipsius est. Jam tu forte diceres: Si ergo gaudeo Deo, quando mihi bene est, quia misericordia ipsius est; quando in tristitia, in tribulatione sum, quid facio? Misericordia ipsius est, quando mihi bene est; crudelitas ergo ipsius, quando male est? Si laudo misericordiam, quando bene est; reprehendam ergo crudelitatem, quando male est? Non. Sed quando bene est, lauda misericordiam; quando male, lauda veritatem: quia peccata flagellat, non est iniquus. In nocte erat Daniel, quando orabat: erat enim in captivitate Jerusalem, erat in potestate hostium. Tunc multa mala sancti patiebantur: tunc ipse in lacum leonum missus est, tunc tres pueri in ignem praecipitati sunt (Dan. VI, III). Haec patiebatur in captivitate populus Israel: nox erat. Per noctem confitebatur Daniel veritatem Dei; dicebat in oratione, «Peccavimus, impie egimus, iniquitatem fecimus: tibi, Domine, gloria, nobis confusio» (Id. IX, 5, 7). Veritatem Dei annuntiabat per noctem. Quid est, veritatem Dei annuntiare per noctem? Non accusare Deum, quia pateris aliquid mali; sed tribuere illud peccatis tuis, emendationi ipsius: «Ad annuntiandum mane misericordiam ipsius, et veritatem per noctem.» Cum misericordiam annuntias mane, et veritatem per noctem, semper laudas Deum, semper confiteris Deo, et psallis nomini ejus.

5. [«vers. 4.] In decachordo psalterio, cum cantico in cithara.» Dechachordum psalterium non modo audistis. Decachordum psalterium significat decem praecepta Legis. Sed cantare in illo opus est, non portare psalterium. Nam et Judaei habent Legem; portant, non psallunt. Qui sunt qui psallunt? Qui operantur. Parum est: qui operantur cum tristitia, nondum psallunt. Qui sunt qui psallunt? Qui cum hilaritate faciunt bene. In psallendo enim hilaritas est. Et quid dicit Apostolus? «Hilarem enim datorem diligit Deus» (II Cor. IX, 7). Quidquid facis, cum hilaritate fac: bonum tunc et bene facis. Si autem cum tristitia facis, fit de te, non facis; et portas magis psalterium, non cantas. «In psalterio decachordo, cum cantico in cithara:» hoc est, verbo et opere. «Cum cantico,» verbo; «in cithara,» opere. Si verba sola dicis, quasi canticum solum habes, citharam non habes: si operaris, et non loqueris, quasi solam citharam habes. Propter hoc et loquere bene, et fac bene, si vis habere canticum cum cithara.

6. [«vers. 5.] Quia jucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.» Videtis quid dicat. Tu me fecisti bene viventem, tu me formasti: si quid forte boni facio, in factura manuum tuarum exsultabo: quomodo dicit Apostolus, «Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis» (Ephes. II, 10). Nisi enim te formaret ad opera bona, non nosses nisi opera tua mala. «Qui» enim «loquitur mendacium, de suo loquitur» (Joan. VIII, 44): hoc Evangelium dicit. Omne peccatum mendacium est. Contra legem enim et contra veritatem quidquid est, mendacium dicitur. Ergo quid ait? «Qui loquitur mendacium, de suo loquitur;» id est, qui peccat, de suo peccat. Attendite sententiam contra. Si enim qui loquitur mendacium, de suo loquitur; restat ut qui loquitur veritatem, de Dei loquatur. Ideo dicitur in alio loco: «Deus solus verax; omnis autem homo mendax» (Rom. III, 4). Non tibi dicitur in hac sententia, Vade, securus mentire, quia homo es: imo vide te hominem, quia mendax es; et ut sis verax, bibe veritatem, ut de Deo ructes, ut sis verax. Quia de tuo illam non potes habere, restat ut inde illam bibas , unde fluit. Quomodo si a luce recesseris, in tenebris es: quomodo lapis non de se fervet, sed vel a sole vel ab igne, si eum calori subtraxeris, frigescit; ibi apparet, quia quod fervebat, non erat ipsius; sed fervebat vel a sole vel ab igne: sic et tu si a Deo recesseris, frigesces; si ad Deum accesseris, fervesces; sicut dicit Apostolus, «Spiritu ferventes» (Rom. XII, 11). Item de luce quid dicit? Si ad eum accesseris, in lumine eris; ideo psalmus dicit: «Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent» (Psal. XXXIII, 5). Quia ergo nihil boni potes operari, nisi illuminatus a lumine Dei, et fervefactus a Spiritu Dei; quando videris te bene operantem, confitere Deo, et dic quod ait Apostolus, dic tibi ne extollaris: «Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis» (I Cor. IV, 7)? Hic ergo confitetur Deo et docet nos bonam confessionem, quia dicit: «Jucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.»

7. Quid agimus de illis qui male vivunt, et florent? Hinc enim perturbatum animum habet qui perdit sabbatum: videt se in bonis operibus quotidie versantem, et laborantem in angustia rerum, forte in inopia rei familiaris, forte in fame et siti et nuditate, forte se in carcere bona facientem, et illum a quo in carcerem missus est et mala facientem et exsultantem; et subintrat cor pessima cogitatio adversus Deum, et dicit: Deus, quare tibi servio? quare obedio verbis tuis? Non rapui aliena, non furtum feci, non hominem occidi, non cujusquam rem concupivi, non falsum testimonium adversus aliquem dixi, non patri vel matri injuriam feci, non ad idola inclinatus sum, non accepi nomen Domini Dei in vanum: servavi me a peccato. Enumerat decem chordas, id est, decem praecepta Legis (Exod. XX, 1-17), et interrogat se secundum singula, et videt se non peccasse, nec in uno; et contristatur quia talia mala patitur. Et illi qui, non dico, aliquas chordas tangunt, sed nec tangunt ipsum psalterium, et nihil boni operantur, consulunt idola: et forte tunc videntur christiani, quando nihil mali patitur domus eorum; quando autem aliqua ibi tribulatio est, currunt ad pythonem, aut sortilegum, aut mathematicum. Dicitur illi nomen Christi; subsannat, torquet os. Dicitur illi: Fidelis, consulis mathematicum? Et ille: Recede a me: ipse mihi prodidit res meas; nam perdidissem, et in planctu remansissem. Homo bone, nonne signas te signo crucis Christi? Et lex omnia ista prohibet. Gaudes quia res tuas invenisti; non es tristis quia tu peristi? Quanto melius tunica tua periret quam anima tua? Subsannat in his omnibus; contumeliosus est parentibus, odit inimicum, insectatur usque ad mortem, furatur ubi occasionem invenerit, a falso testimonio non cessat, insidiatur matrimonio alieno, concupiscit rem proximi sui: facit haec omnia, et floret in divitiis, in honoribus, in excellentia mundi hujus. Videt eum ille miser bene operans, et mala patiens; perturbatur et dicit: Deus, puto, mali tibi placent, et bonos odisti, amas eos qui faciunt iniquitatem. Si commotus fuerit, et illi cogitationi consenserit, perdet sabbatum de corde: jam incipit ad psalterium hoc non attendere; deviavit inde, sine causa cantat, «Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.» Jam perdito sabbato ab interiore homine et exclusa quiete cordis, et bona cogitatione repulsa, incipit jam imitari illum quem videt in malis florentem; et convertit se et ipse ad facienda mala. Deus autem patiens est, quia aeternus est, et novit diem judicii sui, ubi omnia examinat.

8. [«vers.» 6.] Hoc nos docens quid ait? «Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.» Revera, fratres mei, nullum mare tam profundum est quam est ista cogitatio Dei, ut mali floreant, et boni laborent: nihil tam profundum, nihil tam altum; ibi naufragat omnis infidelis, in isto alto, in isto profundo. Vis transire profundum hoc? A ligno Christi noli resilire; non mergeris: tene te ad Christum. Quid est quod dico, tene te ad Christum? Ideo voluit ipse in terra laborare. Audistis, cum propheta legeretur, non avertisse eum scapulas a flagellis, non avertisse eum faciem a sputis hominum, non avertisse maxillam a psalmis eorum (Isai. L, 6): quare omnia ista pati voluit, nisi ut consoletur patientes? Et poterat et ipse in fine rescuscitare carnem suam; sed tu qui non videras, non esset quod sperares: non distulit resurrectionem suam, ne tu adhuc dubitares. Eo ergo fine patere et tolera tribulationes in mundo, quem attendisti in Christo; et non te moveant qui faciunt mala, et in isto saeculo florent. «Nimis profundae factae sunt cogitationes Dei.» Ubi est cogitatio Dei? Ad praesens habenas laxat; sed postea astringet. Noli gaudere ad piscem qui in esca sua exsultat; nondum traxit hamum piscator: nam jam ille hamum habet in faucibus. Et quod tibi videtur longum, breve est: omnia ista cito transeunt. Quid est longa vita hominis ad aeternitatem Dei? Vis esse longanimis? Vide aeternitatem Dei. Nam attendis ad dies tuos paucos, et diebus tuis paucis vis impleri omnia. Quae omnia? Ut damnentur omnes impii, et coronentur omnes boni. Istis diebus tuis vis haec impleri? Implet illa Deus tempore suo. Quid tu taedium pateris et facis? Aeternus est; tardat, longanimis est: tu autem dicis, Ideo ego non sum longanimis, quia temporalis sum. Sed in potestate habes: junge cor tuum aeternitati Dei, et cum illo aeternus eris. Quid enim dictum est de temporanbus? «Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit» (Isai. XL, 6-8). Omnia ergo arescunt et decidunt; non verbum illud: «Verbum» enim «Domini manet in aeternum.» Transit fenum, transit claritas feni; sed habes quo te teneas: «Verbum Domini manet in aeternum.» Dic ergo illi: «Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.» Tenuisti lignum, transis per istam profunditatem. Vides ibi aliquid? intelligis ibi aliquid? Intelligo, dicis: Si fam christianus es, et bene eruditus, dicis: Deus judicio suo reservat omnia. Boni laborant, quia flagellantur ut filii: mali exsultant, quia damnantur ut alieni. Duos filios habet homo; alterum castigat, alterum dimittit: facit unus male, et non corripitur a patre; alter mox ut se moverit, colaphis caeditur, flagellatur. Unde ille dimittitur, ille caeditur, nisi quia huic caeso haereditas servatur, ille autem dimissus exhaeredatus est? Videt eum non habere spem, et dimittit eum ut faciat quod vult. Puer autem qui flagellatur, si cor non habuerit, et imprudens fuerit et stultus, gratulatur fratri suo qui non vapulat; et gemit de se, et dicit in corde suo: Tanta mala facit frater meus, quidquid vult facit contra praecepta patris mei, et nemo illi facit verbum durum; ego, mox ut me movero, caedor. Stultus est, imprudens est; attendit quid patitur, non attendit quid illi servatur.

9. [«vers.» 7, 8.] Ideo cum dixisset, «Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae;» subjecit statim, «Vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget ea.» Quae sunt quae non intelliget stultus, et quae non cognoscet imprudens? «Cum exoriuntur peccatores sicut fenum.» Quid est, «sicut fenum?» Virent cum hiems est; sed arescent aestate. Attendis florem feni. Quid citius transit? Quid lucidius? quid viridius? Non te delectet viriditas ipsius, sed time ariditatem ipsius. Audisti «peccatores sicut fenum,» audi et justos: «Quoniam ecce». Interim videte peccatores; sicut fenum florent, bene: sed qui sunt qui non cognoscunt? Stulti et imprudentes. «Cum exoriuntur peccatores sicut fenum, et prospexerint omnes qui operantur iniquitatem.» Omnes qui in corde suo non recta sentiunt de Deo, prospexerunt peccatores exorientes sicut fenum, id est, florentes ad tempus. Quare illos prospiciunt? «Ut intereant in saeculum saeculi.» Attendunt enim florem ipsorum temporalem, imitantur illos, et volentes cum illis florere ad tempus, intereunt in aeternum: hoc est, «Ut intereant in saeculum saeculi.»

10. [«vers. 9, 10.] Tu autem Altissimus in aeternum es, Domine.» Expectans desuper ex aeternitate tua quando transeat tempus iniquorum, et veniat tempus justorum. «Quoniam ecce.» Intendite, fratres. Jam et ipse qui loquitur (loquitur enim ex persona nostra, loquitur ex persona corporis Christi: Christus enim loquitur in corpore suo, id est, in Ecclesia sua), jam junxit se aeternitati Dei: sicut vobis paulo ante dicebam, longanimis est Deus et patiens, omnia ista quae videt mala a malis fieri tolerat. Quare? Quia aeternus est, et videt quid illis servet. Vis et tu esse longanimis et patiens? Junge te aeternitati Dei; cum illo exspecta illa quae infra te sunt: cum enim adhaeserit cor tuum Altissimo, infra te erunt omnia mortalia; et dic quod sequitur, «Quoniam ecce inimici tui peribunt.» Qui modo florent, postea peribunt. Qui sunt inimici Dei? Fratres, forte illos solos putatis inimicos Dei qui blasphemant? Sunt quidem et ipsi, et atroces isti qui nec lingua nec cogitationibus malis parcunt injuriis Dei. Et quid faciunt Deo excelso, aeterno? Si pugno in columnam ferias, tu laederis: et putas quia blasphemia Deum percutiens non tu disrumperis? nam nihil facis Deo. Sed inimici Dei aperte blasphematores sunt, et quotidie occulti inveniuntur. Cavete tales inimicitias Dei. Quosdam enim occultos inimicos Dei Scriptura aperit; ut quia non illos potes nosse corde tuo, noveris illos in Scriptura Dei, et caveas inveniri cum illis. Aperte dicit Jacobus in Epistola sua: «Nescitis quia amicus hujus mundi, inimicus Dei constituitur» (Jacobi IV, 4)? Audisti. Non vis esse inimicus Dei? Noli esse amicus hujus mundi: nam si amicus fueris hujus mundi, inimicus eris Deo. Quomodo enim non potest fieri adultera conjux, nisi inimica sit viro suo: sic anima adultera amore rerum saecularium, non potest nisi inimica esse Deo. Timet, sed non amat: poenam timet, non justitia delectatur. Ergo inimici Dei omnes amatores mundi, omnes inquisitores nugarum, omnes consultores sortilegorum, mathematicorum, pythonum. Intrent ecclesias, non intrent ecclesias; inimici Dei sunt. Ad tempus possunt florere sicut fenum; peribunt autem, cum ille inspicere coeperit, et judicium suum in omnem carnem adduxerit. Junge te Scripturae Dei, et dic illud cum isto psalmo: «Quoniam ecce inimici tui peribunt.» Non ibi inveniaris, ubi peribunt. «Et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.»

11. [«vers.» 11.] Quid tu qui laboras modo, si inimici Dei peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem? tu qui inter ista scandala, inter iniquitates humanas gemis, qui tribularis in carne, sed gaudes in corde, quid tu? quae tibi spes, o corpus Christi? O Christe, qui in coelis sedes ad dexteram Patris, sed pedibus tuis et membris tuis laboras in terra, et dicis, «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? tu quam spem habebis, si inimici Dei peribunt, et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem? quid tibi erit? «Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum.» Quare dixit, «sicut unicornis?» Aliquando unicornis significat superbiam, aliquando unicornis exaltationem unitatis significat: quia unitas exaltatur, omnes haereses cum inimicis Dei peribunt. «Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum.» Et quando erit? «Et senectus mea in misericordia pingui.» Quid dixit, «senectus mea?» Novissima mea. Quomodo in aetatibus nostris novissima senectus est; sic totum hoc quod modo patitur corpus Christi in laboribus, in aerumnis, in vigiliis, in fame, in siti, in scandalis, in iniquitatibus, in pressuris, juventus ipsius est: senectus ipsius, id est, novissima ipsius in laetitia erunt. Et intendat Charitas vestra, quia dixit senectutem, ne putetis et mortem: homo enim in carne ideo senescit, ut moriatur. Senecta Ecclesiae candida erit recte factis, morte autem non corrumpetur. Quod est caput senis, hoc erunt opera nostra. Videtis quemadmodum canescat caput, et inalbescat, quantumcumque senectus accedit. Qui bene senescit ordine suo, quaeris illi aliquando in capite capillum nigrum, et non invenis: sic cum fuerit vita nostra talis, ut quaeratur nigritudo peccatorum, et non inveniatur; senecta ista juvenilis est, senecta ista viridis est, semper virebit. Audistis de feno peccatorum, audite de senecta justorum: «Senectus in mea misericordia pingui.»

12. [«vers. 12.] Et respexit oculus meus in inimicis meis». Quos dicit inimicos suos? Omnes qui operantur iniquitatem. Noli attendere quia amicus tuus est iniquus: incurrat negotium, et ibi illum probas. Incipis venire contra iniquitatem ipsius, et ibi videbis, quia quando tibi blandiebatur, inimicus erat; sed nondum pulsaveras, non ut institueretur in corde quod non erat, sed ut erumperet quod erat. «Et respexit oculus meus in inimicis meis; et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea.» Quando? In senecta. Quid est, in senecta? In novissimo. Et quid audiet auris nostra? Stantes ad dexteram audiemus quod dicetur eis qui sunt ad sinistram: «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 41). Ab isto auditu malo justus non timebit. Scitis quia dictum est in quodam psalmo: «In memoria aeterna erit justus; ab auditu malo non timebit» (Psal. CXI, 7). Quo auditu malo? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea.»

13. [«vers.» 13.] Transit fenum, transit flos peccatorum: quid de justis? «Justus ut palma florebit.» Illi exoriuntur sicut fenum; «justus ut palma florebit.» In palma altitudinem significavit. Forte et hoc significavit in palma, quia in novissimis suis pulchra est; ut initium ejus a terra ducas, finem ipsius in cacumine, ubi habet totam pulchritudinem: aspera radix videtur in terra, pulchra coma sub coelo est. Erit ergo et tua pulchritudo in fine. Radix tua fixa sit: sed sursum versus habemus radicem nostram. Radix enim nostra Christus est, qui ascendit in coelum. Humiliatus exaltabitur. «Velut cedrus in Libano, multiplicabitur.» Videte quas arbores dixit: «Justus ut palma florebit; velut cedrus in Libano, multiplicabitur.» Numquid cum sol exierit, arescit palma? numquid arescit cedrus? Cum autem sol candens aliquando fuerit, arescit fenum. Veniet ergo judicium, ut arescant peccatores, et virescant fideles. «Velut cedrus in Libano, multiplicabitur.»

14. [«vers. 14-16.] Plantati in domo Domini, in atriis» «domus Dei nostri florebunt, Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et tranquilli erunt, ut annuntient.» Hoc est sabbatum quod vobis paulo ante commendavi, unde habet titulum Psalmus. «Tranquilli erunt, ut annuntient.» Quare tranquilli annuntiant? Non illos movet fenum peccatorum: cedrus et palma nec in tempestatibus curvantur. Ergo tranquilli sint, ut annuntient: et vere, quia modo annuntiandum est et subsannantibus hominibus. O miseri homines amatores mundi! annuntiant vobis qui plantati sunt in domo Domini; qui confitentur Domino in cantico et cithara, in verbo et opere, annuntiant vobis, et dicunt vobis: Nolite seduci felicitate iniquorum, nolite attendere florem feni; nolite attendere ad tempus beatos, in aeternum miseros. Nec ista beatitudo quae modo foris videtur, vera est; nec in corde beati sunt, quia torquentur mala conscientia. Tu autem tranquillus esto, sperans de promissis Domini Dei tui. Quid enim annuntiabis in tranquillitate? «Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in eo.» Attendite, fratres, si plantati estis in domo Domini, si vultis florere sicut palma, et multiplicari sicut cedrus, Libani, et non arescere sicut fenum sole candente; sicut hi qui videntur florere sole absente. Si ergo non vultis esse fenum, sed palma et cedrus, quid annuntiabitis? «Quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in illo.» Quomodo non est iniquitas? Tanta mala facit; sanus est, filios habet, plenam domum, abundat gloria, exaltatur honoribus, de inimicis vindicatur, et omnia mala committit: alius innocens sui negotii, non rapiens aliena, non contra quemquam faciens, laborat in vinculis, in carceribus, in inopia aestuat et suspirat. Quomodo «non est iniquitas in eo?» Esto tranquillus, et intelliges; nam perturbaris, et in cubiculo tuo obscuras tibi lucem. Radiare tibi vult aeternus Deus; noli tibi facere nubilum de perturbatione. Esto tranquillus in te, et vide quid tibi dicam. Quia Deus aeternus est, quia modo parcit malis, adducens illos ad poenitentiam; flagellat bonos, erudiens illos ad regnum coelorum; «non est iniquitas in eo:» noli timere. Ecce ego flagellatus sum tantum, manifestum est, confiteor, peccavi - non enim dico me justum. Hoc enim dicunt plerique. Quando est forte quisquam in aliqua miseria, in doloribus, intras consolari illum: et ille, Peccavi, fateor, sunt peccata mea, agnosco illa; sed numquid tanta peccavi, quanta ille? Ego novi quanta fecit ille, ego novi quanta commisit: peccata mea sunt, fateor illa Deo, sed minora sunt quam illius; et ecce ille nihil mali patitur. Noli turbari, tranquillus esto, ut scias «quoniam rectus Dominus, et non est iniquitas in eo.» Quid, si te propterea flagellat modo, quia non tibi servat ignem sempiternum? Quid, si illum propterea dimittit modo, quia auditurus est, «Ite in ignem aeternum?» Sed quando? Cum tu positus fueris ad dexteram, tunc dicetur positis ad sinistram: «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.» Non te ergo ista moveant: tranquillus esto, sabbatiza, et annuntia «quoniam rectus Dominus Deus, et non est iniquitas in eo.»

IN PSALMUM XCII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Psalmi hujus titulum, cum pronuntiaretur, audivimus; et quid sibi velit, de Scriptura Dei, hoc est ex libro Genesis, non est difficile cognoscere: in titulo enim tanquam admonemur in limine quid intus quaeramus. Inscriptus ergo est ita: «Laus cantici ipsi» «David, in diem ante sabbatum, quando fundata est terra.» Recordantes ergo per omnes dies quid fecerit Deus, quando creavit et ordinavit universa a primo die usque ad sextum diem (septimum enim sanctificavit, quia in illo requievit post omnia opera, quae fecit bona valde), et invenimus eum sexto die fecisse (qui dies hic commemoratur, quia dicit, «ante sabbatum») omnia animalia in terra: deinde ipso die fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam. Non autem sine causa illi dies sic sunt ordinati, nisi quia et saecula sic cursura erant, antequam requiescamus in Deo. Tunc autem requiescimus, si facimus opera bona. Ad hoc exemplum scriptum est de Deo, «Requievit Deus septimo die,» cum fecisset omnia opera bona valde (Gen. I, et II, 1-3). Non enim fatigatus est, ut requiesceret, aut modo non operatur; cum aperte Dominus Christus dicat: «Pater meus usque nunc operatur» (Joan. V, 17). Dicit illud enim Judaeis, qui carnaliter sentiebant de Deo, nec intelligebant quia Deus cum quiete operatur, et semper operatur, et semper quietus est. Ergo et nos, quos in se voluit Deus tunc figurare, post omnia opera bona habebimus requiem. Et quidem opera bona nostra, fratres, quae hic operamur in saeculo ante requiem, quasi cum labore sunt; et requies illa in spe est, nondum tenetur in re: et nisi esset in spe, deficeremus in labore; sed transeunt opera laboriosa et bona. Quid enim tam bonum, quam porrigere panem esurienti? et quod audiebamus modo, cum Evangelium legeretur, quid tam bonum, quam id quod admonebat generaliter, «Omnis qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, pascat esurientem» (Luc. III, 11)? Nudum vestire, bonum opus est: numquid semper erit hoc opus bonum? Habet aliquantulum laborem, sed habet solatium in spe futurae quietis. Quantum autem laborem habet quod vestis nudum? Bonum opus non multum laborat: malum opus habet laborem. Qui enim vestit nudum, si habet unde faciat, non laborat: si non habet unde faciat, «Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis» (Id. II, 14). Qui autem vult spoliare vestitum, quantum laboret, quis numerat? Et tamen et ista transitura sunt, cum venerimus ad illam requiem, ubi nemo esurit qui pascatur, nemo nudus est qui vestiatur. Ideo quia et ista transitura sunt opera bona, et sextus iste dies, quando perficiuntur opera bona valde, habet vesperam. In sabbato autem non invenimus esse vesperam, quia requies nostra non habebit finem: vespera enim pro fine ponitur. Sicut ergo sexto die fecit Deus hominem ad imaginem suam; sic invenimus sexto saeculo venisse Dominum Jesum Christum, ut reformaretur homo ad imaginem Dei. Primum enim tempus, tanquam primus dies, ab Adam usque ad Noe: secundum tempus, tanquam secundus dies, a Noe usque ad Abraham: tertium tempus, tanquam tertius dies, ab Abraham usque ad David: quartum tempus, tanquam quartus dies, a David usque ad transmigrationem Babyloniae: quintum tempus, tanquam quintus dies, a transmigratione Babyloniae usque ad praedicationem Joannis. Sextus dies jam a praedicatione Joannis agitur usque ad finem, et post finem sexti diei pervenimus ad requiem. Modo ergo sextus dies agitur. Si sextus dies agitur, videte quid habeat titulus: «In diem ante sabbatum, quando fundata est terra.» Jam audiamus ipsum Psalmum; ipsum interrogemus quomodo fundata est terra, ne forte tunc facta est terra: nec in Genesi sic legimus. Quando ergo fundata est terra? Quando, nisi cum fit quod lectum est modo in Apostolo: «Si tamen statis in fide,» ait, «stabiles et immobiles» (I Cor. XV, 58)? Cum omnes qui credunt per universam terram immobiles sunt in fide, fundata est terra: tunc fit homo ad imaginem Dei. Quod significat sextus ille dies de Genesi. Sed quomodo illud fecit Deus? quomodo fundata est terra? Christus venit, ut fundaret terram. «Fundamentum enim nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus» (Id. III, 11). De illo ergo cantat Psalmus:

2. [«vers. 1.] Dominus regnavit, decorem induit; induit; Dominus fortitudinem, et praecinctus est.» Videmus quia duas res induit, decorem et fortitudinem. Utquid autem? Ut fundaret terram. Sequitur enim: «Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur.» Unde confirmavit? Quia decorem induit. Non confirmaret, si solum decorem indueret, non et fortitudinem. Quare ergo decorem? quare fortitudinem? Utrumque enim dixit: «Dominus regnavit, decorem induit; induit Dominus fortitudinem; et praecinctus est.» Nostis, fratres, quia Dominus noster cum venisset in carne, his quibus praedicabat Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat. Nam divisae sunt adversus se linguae Judaeorum: «Alii dicebant, Quia bonus est; alii dicebant, Non, sed seducit turbas» (Joan. VI, 12). Alii ergo bene loquebantur; alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conviciabantur. Ad eos ergo quibus placebat, «decorem induit:» ad eos quibus displicebat, «fortitudinem induit.» Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius: esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua; esto fortis adversus detractores. Audi apostolum Paulum imitantem Dominum suum, quomodo et ipse habuit decorem, habuit fortitudinem. «Christi bonus odor sumus,» inquit, «in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt.» Quibus enim placet bonum, salvi fiunt; qui detrahunt bono, pereunt. Quod suum erat, ille odorem habebat bonum; imo bonus odor erat: sed vae miseris qui et bono odore moriuntur. Non enim ait, Illis bonus odor sumus, illis malus odor sumus; sed, «Christi bonus odor sumus,» ait, «in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt.» Subjecit statim, «Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem» (II Cor. II, 14-16). Quibus erat odor vitae in vitam, decorem induerat: quibus erat odor mortis in mortem, fortitudinem induerat. Si autem tunc gaudes, quando te laudant homines, et placent illis bona opera tua; cum autem vituperaverint, deficis in bonis operibus, et quasi fructum bonorum te perdidisse arbitraris, quia invenis reprehensores: non stetisti immobilis; non pertines ad «orbem terrarum, qui non commovebitur. Induit Dominus fortitudinem, et praecinctus est.» De ipso decore et fortitudine habet alium locum apostolus Paulus: «Per arma justitiae dextra et sinistra.» Vide ubi decorem, ubi fortitudinem: «Per gloriam, et ignobilitatem.» In gloria decorus, in ignobilitate fortis. Apud alios gloriosus praedicabatur; apud alios ignobilis contemnebatur. Decorem afferebat eis quibus placebat, fortitudinem adversus eos quibus displicebat. Et sic enumerat omnia usque in finem, ubi dicit: «Quasi nihil habentes, et omnia possidentes» (Id. VI, 7, 8, 10). Cum omnia possidet, decorus est; cum nihil habet, fortis est. Non ergo mirum, si sequitur, «Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur.» Quomodo enim non commovebitur orbis terrarum? Cum credunt in Christum omnes fideles, et parati sunt ad utrumque; gaudere cum laudantibus, fortes esse adversus vituperantes; non mollescere linguis laudantium, nec frangi linguis vituperantium.

3. Forte quaeramus et de hoc verbo, quare dixit, «praecinctus est.» Cinctio opera significat: tunc enim se quisque cingit, cum operaturus est. Sed quare non dixit, Cinctus est; sed, «praecinctus est?» Dicit enim in alio psalmo: «Accingere gladium tuum circa femur, potentissime; populi sub te cadent» (Psal. XLIV, 4, 6). Nec ibi dixit, Cingere, neque, praecingere, sed, «accingere:» accingeris enim quando aliquid adjungis lateri tuo per cinctionem; ideo, «Accingere gladium tuum.» Gladius Domini unde debellavit orbem terrarum, occidendo nequitiam, Spiritus Dei est in veritate sermonis Dei. Quare circa femur accingere dicitur gladium? Aliud quidem ex alio de alio psalmo ad cinctionem diximus; sed tamen quia commemoratum est, non est praetermittendum. Quid est accinctio gladii circa femur? Per femur carnem significat. Non enim aliter debellaret Dominus orbem terrarum, nisi in carnem veniret gladius veritatis. Hic ergo quare «praecinctus est?» Qui se praecingit, ante se ponit aliquid quo praecingitur: unde dictum est, «Praecinctus est linteo, et lavit pedes discipulorum suorum.» Quia enim tunc humilis fuit, quando linteo praecinctus est, lavit pedes discipulorum suorum. Omnis autem fortitudo in humilitate; quia fragilis est omnis superbia: ideo cum de fortitudine diceret, addidit, «praecinctus est;» ut recolas Deum praecinctum humilem, quando pedes discipulorum lavit. Et exhorruit Petrus Dominum suum, magistrum suum (minus dixi magistrum suum, cum dixissem Dominum suum) curvantem se ad pedes suos, et lavantem sibi pedes, expavit, et dixit: «Domine, non lavabis mihi pedes.» Et ille: «Quod ego facio, tu nescis modo; scies autem postea.» Et ille: «Non lavabis mihi pedes in aeternum.» Et ille: «Si non lavero te, non habebis partem mecum.» Qui primo Petrus expaverat Dominum lavantem sibi pedes, plus expavit, «Non habebis partem mecum;» et credidit non sine causa hoc facere Dominum, nisi quia aliquod erat illud forte sacramentum, et ait: «Domine, non pedes tantum, sed et caput, et totum.» Et ille: «Qui lotus est semel, non habet necessitatem iterum lavandi, sed est mundus totus.» Non ergo ad sacramentum tanquam mundationis pertinebat, quod lavit eis pedes, sed ad exemplum humilitatis: hoc enim dixerat, «Quod enim ego facio, nescis; scies autem postea.» Videamus si scierunt postea, videamus si aperuit illis quod faciebat, ut videamus Dominum praecinctum fortitudine; quia in humilitate est tota fortitudo. Cum lavisset eis pedes, rursus discubuit, et ait illis: «Dicitis me Magistrum, et verum dicitis; sum enim: dicitis me Dominum, et verum dicitis; sum enim: si ergo ego Magister et Dominus vester lavi vobis pedes, quomodo oportet vobis invicem faciatis» (Joan. XIII, 4-15)? Si ergo in humilitate est fortitudo, nolite timere superbos. Humiles tanquam petra sunt: petra deorsum videtur, sed solida est. Superbi quid? Quasi fumus: etsi alti sunt, evanescunt. Ergo ad humilitatem Domini referre debemus quod praecinctus est, secundum commemorationem Evangelii, quod praecinctus est, ut lavaret pedes discipulis suis.

4. Est aliud quod in hoc verbo possimus intelligere. Diximus quia qui se praecingit, ante se ponit quod sibi adjungit, ut se cingat. Quia ergo illi qui detrahunt nobis, aliquando nobis absentibus faciunt, tanquam post dorsum; aliquando coram in faciem, sicut Domino faciebant pendenti in cruce, «Si filius Dei est, descendat de cruce» (Matth. XXVII, 40): non opus habes fortitudine quando tibi aliquis detrahit absenti, quia non audis, nec sentis; si autem in faciem tibi dicat, opus est ut fortis sis. Quid est, Fortis sis? Ut feras: ne forte ideo te putes fortem, cum audieris, quia percutis pugno victus convicio. Non est ista fortitudo, si conviciatus percutias, quoniam ab ira victus es: et valde stultum est, hominem victum fortem dicere, cum dicat Scriptura, «Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem» (Prov. XVI, 32). Meliorem dixit irae victorem, quam civitatis captivatorem. Habes ergo adversarium magnum in teipso. Cum audito convicio ira coeperit surgere, ut reddas malum pro malo, recordare verba Apostoli: «Non reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto» (I Petr. III, 9). His verbis recordatis frangis iram, tenes fortitudinem; et quia coram te ille tibi maledixit, non post dorsum tuum, praecinctus es illa.

5. Jam caetera audiamus: brevis est Psalmus, «Etenim confirmavit orbem terrae, qui non commovebitur.» Videtis, fratres, multi credunt in Christum, magna turba est: et tamen in hac magna turba, audistis modo cum Evangelium legeretur, quia veniet Dominus ferens palam in manu sua, et mundabit arcam suam; frumentum recondet in horreo, paleas comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). Sunt ergo per totam terram et boni et mali: boni grana sunt, mali palea. In aream intrat tribula: paleam concidit, triticum purgat. Quis est ergo orbis terrarum «qui non commovebitur?» Quod utique non diceret, nisi esset et orbis terrarum qui commovebitur. Est orbis terrarum qui non commovebitur, est orbis terrarum qui commovebitur. Quia et boni qui stabiles sunt in fide, orbis terrarum est; ne quis diceret, In parte sunt: et mali, qui non stant in fide cum senserint aliquam tribulationem, per orbem terrarum sunt. Est ergo orbis terrarum mobilis, est orbis terrarum immobilis: de quo dicit Apostolus. Vide orbem terrarum mobilem. Rogo te, de quibus dicebat Apostolus, «Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt?» Numquid isti ad orbem terrarum pertinebant, qui non commovebitur? sed palea erant: «Et fidem,» inquit, «quorumdam subvertunt.» Non dixit, Omnium; et si omnium diceret, omnes intelligere deberemus pertinentes ad civitatem Babyloniam, quae habet damnari cum diabolo: tamen «fidem quorumdam» dixit. Et quasi diceretur ei, Et quis eis potest resistere? subjecit statim: «Firmum autem fundamentum Dei stat.» Ecce habes orbem terrarum qui non commovebitur. «Habens signaculum hoc.» Quod signaculum habet firmum fundamentum? «Novit Dominus qui sunt ejus.» Iste est orbis terrarum qui non commovebitur: «Novit Dominus qui sunt ejus.» Et quod signaculum habet? «Et recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini» (II Tim. II, 17-19). Modo ab iniquitate recedat: ab iniquis enim non potest recedere, quia mixta est palea tritico usque dum ventiletur. Quid dicimus, fratres? Et in ipsa area, mira res est de tritico: recedit a palea, cum exspoliatur; et non recedit ab area, cum trituratur. Quando autem omnino separabitur? Cum venerit ventilator. Ergo modo area in orbe terrarum est: necesse est ut, si proficis, inter iniquos vivas. Ab iniquis recedere non potes; ab iniquitate recede. «Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini;» et erit in orbe terrarum qui non commovebitur.

6. [«vers. 2.] Parata est sedes tua, Deus, ex illo». «Ex» «illo,» quid est? Ex tunc. Tanquam si diceret, Quae est sedes Dei? ubi sedet Deus? In sanctis suis. Vis esse sedes Dei? Para locum in corde tuo ubi sedeat. Quae est sedes Dei, nisi ubi habitat Deus? Ubi habitat Deus, nisi in templo suo? Quod est templum ejus? Parietibus instruitur? Absit. Mundus iste est forte templum ipsius, quia valde magnus est, et digna res quae capiat Deum? Nec capit eum a quo factus est. Et ubi capitur? In anima quieta, in anima justa: ipsa illum portat. Magna res, fratres: certe magnus est Deus; fortibus gravis, infirmis levis est. Quos dixi fortes? Superbos, qui quasi habent praesumptionem virium suarum. Nam infirmitas illa in humilitate major fortitudo est. Audi Apostolum dicentem, «Quando infirmor, tunc potens sum» (II Cor. XII, 10). Hoc est quod commendavi, quia Dominus praecinctus est fortitudine, quando humilitatem docebat. Ergo ipsa est sedes Dei, quae aperte alio loco in propheta dicitur, «Super quem requiescet Spiritus meus?» id est, ubi requiescet Spiritus Dei, nisi in sede Dei? Audi quomodo describat ipsam sedem. Forte auditurus eras marmoratam domum, ampla spatia atriorum, in magna altitudine et fulgore tectorum. Audi quid sibi paret Deus: «Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum, et trementem verba mea» (Isai. LXVI, 2). Ecce humilis es et quietus, et in te habitat Deus. Altus est Deus, non in te habitat, si altus esse volueris. Certe altus vis esse, ut habitet in te: humilis esto et tremens verba ejus, et ibi habitat. Non timet trementem domum, quia ipse illam firmat. «Parata est sedes tua, Deus, ex illo. Ex illo,» id est, ex tunc; id est, quasi quoddam tempus significat. Ex tunc, ex quo? Forte ex die «ante sabbatum. Ex illo,» quia titulus Psalmi praescribit nobis ex quo. Sexto enim die, id est, tempore hujus mundi sexto, venit Dominus in carne. Ex illo ergo, plane ex illo secundum hominem, ex illo ex utero. Quid enim dicit alius psalmus? «In splendore sanctorum ex utero. In splendore sanctorum,» id est, ut illuminentur sancti, ut videant Deum in carne; et purgetur cor, unde videatur in divinitate. «In splendore sanctorum ex utero.» Sed quid ibi sequitur? Ne forte ex utero inde incipere putares esse Christum: «Ante luciferum genui te» (Psal. CIX, 3). Cum dixisset, «In splendore sanctorum ex utero,» subjecit statim, ne putares Christum a tempore esse coepisse ex quo natus est, sicut coepit Adam, sicut Abraham, sicut David, «Ante luciferum genui te:» ante omne quod illuminatur. Per luciferum enim, aut stellas omnes significat, et per stellas tempora, quia fecit Deus stellas in signa temporum (Gen. I, 14), ut ante tempora invenias natum esse Christum: et utique qui natus est ante tempora, non potest videri natus ex tempore; quia et tempora creatura Dei sunt. Et utique si omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) et tempora per ipsum facta sunt. Aut certe ante omnem spiritum qui illuminatur, de Sapientia dixit, «Ante luciferum genui te.» Intendat Charitas vestra. Quomodo ergo cum dixisset, «Ex utero,» veluti praecavens fidei nostrae, ne inde putaremus coepisse Christum ex quo ex utero virginis natus est; subjecit statim, «Ante luciferum genui te:» sic et hic cum dixisset, «Ex illo,» id est, ex quodam tempore, ex die ante sabbatum, ex illa sexta aetate mundi, quando venit Dominus Christus, et in carne natus est, quia dignatus est, homo factus propter nos, Deus non solum ante Abraham, sed ante coelum et terram, qui dixit, «Ante Abraham ego sum» (Id. VIII, 58): non solum ante Abraham, sed ante Adam; non solum ante Adam, sed ante omnes Angelos, ante coelum et terram, quia omnia per ipsum facta sunt: subjecit, ne tu intendens diem nativitatis Domini ex quo natus est, putares ex illo esse coepisse, «Parata est sedes tua, Deus.» Sed quis Deus? «A saeculo tu es:» ab aeterno dixit ἀπὸ αἰῶνος; sic habet graecus: αἰὼν aliquando saeculum ponitur, aliquando aeternum ponitur. Ergo, o tu qui ex illo videris natus, ex aeterno es. Non autem nativitas humana cogitetur, sed cogitetur aeternitas divina. Ergo coepit ex quo natus est, crevit: audistis Evangelium. Elegit discipulos, implevit illos, coeperunt praedicare discipuli. Forte hoc est quod consequenter dicit.

7. [«vers. 3-4.] Elevaverunt flumina voces suas.» Quae sunt ista flumina quae elevaverunt voces suas? Non audivimus: neque quando natus est Dominus, audivimus locuta flumina, neque quando baptizatus est, neque quando passus est; non audivimus flumina locuta. Legite Evangelium, non invenitis quia locuta sunt flumina. Parum est quia locuta sunt, «elevaverunt voces suas:» non solum locuta sunt, sed fortiter, magne, excelse. Quae sunt ista flumina quae locuta sunt? Diximus quod in Evangelio non legimus; tamen ibi quaeramus. Nam si ibi non invenimus, ubi inveniemus? Ego vobis fingere potero: et subito ero non certus dispensator, sed ineptus fabulator. In Evangelio quaeramus, simul quaeramus quae sunt flumina quae elevaverunt voces suas. «Stabat Jesus, et clamabat,» dictum est in Evangelio. Quid clamabat? Ecce jam ipsum caput fluminum clamat; ipse fons vitae unde sunt flumina cursura, levavit prior vocem suam. Et quid stans Jesus clamabat? «Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina aquae vivae de ventre ejus fluent.» Evangelista sequitur statim: «Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 37-39). Cum autem glorificatus esset Jesus in resurrectione et ascensione in coelos, sicut nostis, fratres; impletis ibi decem diebus propter quoddam sacramentum, misit Spiritum suum sanctum, implevit discipulos (Act. II, 4). Ipse Spiritus magnum flumen, unde impleta sunt multa flumina. De ipso flumine dicit psalmus alio loco: «Fluminis impetus laetificat civitatem Dei» (Psal. XLV, 5). Ergo facta sunt flumina currentia de ventre discipulorum, cum acceperunt Spiritum sanctum: ipsa flumina accepto Spiritu sancto. Unde flumina elevaverunt voces suas? quare elevaverunt? Quia primo timuerunt. Petrus nondum fuit flumen, quando interrogatione ancillae ter Christum negavit: «Nescio hominem» (Matth. XXVI, 69-74). Hic timens mentitur; nondum elevat vocem, nondum est flumen. Ubi autem impleti sunt Spiritu sancto, accersierunt eos Judaei, et praeceperunt eis ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu. Petrus autem et Joannes dixerunt ad eos: «Si justum est coram Deo, ut vobis obediamus magis quam Deo, judicate: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Elevaverunt» ergo «flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum.» Ad ipsam elevationem vocis pertinet quod ibi scriptum est, «Stetit autem Petrus cum undecim, et elevata voce dixit ad eos, Viri Judaei» (Act. II, 14); et caetera quibus annuntiat Jesum sine timore cum magna fiducia. «Elevaverunt» enim «flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum.» Nam et cum dimissi essent Apostoli de concilio Judaeorum, venerunt ad suos, et indicaverunt quanta eis sacerdotes et seniores dixerunt: at illi audientes levaverunt vocem unanimes omnes ad Dominum, et dixerunt, «Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt» (Id. IV, 18-24); et caetera quae dicere potuerunt flumina elevantia vocem suam. «Mirabiles suspensurae maris.» Cum enim illi elevassent voces suas discipuli, crediderunt multi, et acceperunt multi Spiritum sanctum, et coeperunt multa flumina clamare de paucis. Ideo sequitur, «A vocibus aquarum multarum mirabiles suspensurae maris:» id est, hujus saeculi. Cum coepisset Christus tantis vocibus praedicari, coepit irasci mare, coeperunt crebrescere persecutiones. Cum elevassent ergo «flumina vocem suam, a vocibus aquarum multarum mirabiles suspensurae maris.» Suspensurae, exaltationes sunt; quia quando irascitur mare, suspenduntur fluctus. Suspendantur fluctus quantum volunt, fremat mare quantum vult; «mirabiles» quidem «suspensurae maris,» mirabiles minae, mirabiles persecutiones, sed vide quid sequitur: «Mirabilis in excelsis Dominus.» Compescat se ergo mare, et aliquando tranquilletur, detur pax Christianis. Turbabatur mare, fluctuabat navicula. Navicula Ecclesia est, mare saeculum est. Venit Dominus, ambulavit super mare, et pressit fluctus (Matth. XIV, 24, 25). Quomodo ambulavit Dominus super mare? Super capita istorum fluctuum magnorum spumantium. Potestates, et reges crediderunt, subjugati sunt Christo. Ergo non terreamur, quia «mirabiles suspensurae maris: Mirabilis in excelsis Dominus.»

8. [«vers. 5.] Testimonia tua credita facta sunt nimis.» Magis quam mirabiles erant suspensurae maris, et mirabilis in excelsis Dominus. «Testimonia tua credita facta sunt nimis. Testimonia tua,» quia dixerat illud ante: «Haec dico vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram.» Ergo quia mundus pressuram vobis facturus est, dico vobis. Coeperunt pati, et confirmarunt in se quod illis praedixerat Dominus, et magis fortes sunt facti. Cum enim videbant impleri in se passiones, sperabant compleri in se et coronas: et ideo «mirabiles suspensurae maris; mirabilis in excelsis Dominus. Ut in me,» inquit, «pacem habeatis, in mundo autem pressuram.» Ergo quid facimus? Saevit mare, extolluntur fluctus, et rabidi fremunt; pressuras patimur: nonne forte deficimus? Absit. «Mirabilis in excelsis Dominus.» Adeo et ibi cum diceret, «ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram;» quasi dicerent, Putas non premet nos mundus, et exstinguet nos? statim subjecit, «Sed gaudete, quia ego vici saeculum» (Joan. XVI, 33). Si ergo ait, «ego vici saeculum,» adhaerete illi qui vicit saeculum, qui vicit mare. Gaudete ad eum, quia mirabilis est in excelsis Dominus, et «testimonia tua credita facta sunt nimis.» Et quid factum est de his omnibus? «Domum tuam decet sanctificatio, Domine.» Domum tuam, totam domum tuam: non hic, aut hic, aut ibi; sed domum tuam totam, per totum orbem terrarum? Quare per totum orbem terrarum Quia correxit orbem terrae, qui non commovebitur (Psal. XCV, 10). Domus Domini fortis erit; per totum orbem terrarum erit: multi cadent, sed domus illa stat; multi turbabuntur, sed domus illa non movebitur. «Domum tuam decet sanctificatio, Domine.» Numquid parvo tempore? Absit. «In longitudinem dierum.»

IN PSALMUM XCIII ENARRATIO. SERMO.

1. Sicut intentissime audivimus, cum psalmus iste legeretur; ita intente audiamus, cum revelat Dominus quae hic dignatus est opacare mysteria. Ad hoc enim clauduntur quaedam sacramenta Scripturarum, non ut denegentur, sed ut pulsantibus aperiantur. Si ergo affectu pio et sincera cordis charitate pulsetis, ille aperiet (Matth. VII, 7) qui videt unde pulsetis. Notum est omnibus nobis (atque utinam de numero eorum non simus), multos murmurare adversus Dei patientiam, et dolere iniquos homines et impios vel vivere in hac terra, vel etiam plurimum posse; et quod est amplius, plerumque plurimum posse malos adversus bonos, et saepe malos premere bonos; malos exsultare, bonos laborare; malos superbire, bonos humiliari. Attendentes talia in genere humano (abundant enim), pervertuntur impatientes et infirmi animi, quasi frustra sint boni; quia Deus avertit vel avertere videtur oculos suos a bonis operibus piorum et fidelium, et augere malos in his quae diligunt. Putantes ergo infirmi frustra se bene vivere, aut invitantur ad imitandam malitiam eorum quos quasi florere conspiciunt: aut si per infirmitatem vel personae suae vel animi, timent male facere, ne aliquid illis secundum leges saeculi mali accidat; non quia justitiam diligunt, sed, ut dicam apertius, timentes damnari inter homines ab hominibus, abstinent se quidem a factis malis, sed non se abstinent a cogitationibus malis. Et inter cogitationes eorum iniquas, praecipue caput iniquitatis illa tenet impietas, qua videtur eis Deus negligere et non curare res humanas; et aut aequaliter habere bonos et malos; aut etiam, quod est perniciosius cogitare, insectari bonos et malis favere. Qui talia cogitat, etsi nihil mali alicui faciat, facit plurimum sibi, et in seipsum impius est; et iniquitate sua non laedit Deum, sed interficit se. Neque nocent hominibus, quia timidi sunt qui talia cogitant; sed tamen homicidia eorum, adulteria eorum, fraudes et rapinas eorum videt Deus, et punit in cogitationibus eorum. Quid enim velint, ille attendit, cujus oculus non repellitur carne, ut non videat voluntatem. Tales si occasiones inveniant, non mali fiunt, sed manifestantur: non ut sentias quod natum sit manifestum, sed ut intelligas quod latebat inclusum. Paucis his annis, et prope hesterno die viderunt haec homines, et probaverunt etiam qui tarde intelligunt. Erat enim hic una domus potentissima ad tempus, de qua flagellum fecerat Deus generi humano, et castigatum est inde genus humanum; si cognoscat flagellum patris, et timeat sententiam judicis. Cum ergo esset hic eadem domus magna, multi sub illa gemebant, murmurabant, reprehendebant, detestabantur, blasphemabant. Quomodo se arctant homines, et dantur divino illo judicio multi in concupiscentias cordis sui (Rom. I, 24)? Subito fiebant ipsius domus illi qui murmurabant de ipsa domo; et ab eis talia homines patiebantur, qualia se pati ipsi a talibus paulo ante querebantur. Bonus ergo ille est, qui et quando potest male facere, non facit; de quo scriptum est: «Qui potuit transgredi, et non est transgressus; et facere mala, et non fecit. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua» (Eccli. XXXI, 10, 9). Loquebatur Scriptura de potentibus innocentibus. Et lupus enim tantum vult nocere, quantum leo: dissimiliter nocent, sed non dissimiliter cupiunt. Leo enim non solum contemnit canem latrantem; sed etiam fugat, et venit ad ovile, et obmutescentibus canibus rapit quod potest: lupus non audet inter latratus canum. Numquid propterea quia non potuit auferre a canibus territus, innocentior remeavit? Docet ergo Deus innocentiam, ut quisque innocens sit non timore poenae, sed amore justitiae. Tunc enim liber est innocens et verus est innocens. Qui autem timore innocens, fit, non est innocens, quamvis non noceat cui vult nocere. Non enim nocet alteri per factum malum, sed sibi plurimum per cupiditatem malam. Nam quomodo sibi noceat, audi Scripturam: «Qui autem amat» «iniquitatem, odit animam suam» (Psal. X, 6). Et revera multum errant homines qui putant injustitiam suam aliis nocere, et sibi non nocere. Ad alios procedit iniquitas cujuslibet, ut corpori noceat, ut rem familiarem laedat, ut villam invadat, ut mancipium abducat, ut aurum auferat, aut argentum, vel si quid aliud possidet. Ad hoc profertur ad alterum illa iniquitas. Ergo iniquitas tua alieno corpori nocet, tuo animo non nocet?

2. Contra istam simplicem veracemque doctrinam, qua insinuatur hominibus bonis, ut ipsam justitiam diligant, et ex ea placere Deo velint; ab illo intelligant luce quadam intelligibili perfundi animam suam, ut faciant justa opera, et illam lucem sapientiae omnibus quae in saeculo diliguntur praeponant: contra istam doctrinam talia murmura sunt hominum; et si non procedunt in voce, roduntur in corde. Quid ergo dicunt? Vere placiturus sum Deo per justitiam? aut justi illi placent, sub cujus imperio mali florent? Tanta mala committunt, et nihil illis evenit mali. Aut si forte evenit aliquid mali; quid tibi dicunt illi, cum eis coeperis dicere: Ecce quanta fecit mala, quomodo illi redditum est? qualem exitum habui? Incipiunt illi cogitare justos quibus mala evenerunt, et opponunt nobis, et dicunt: Si illi propterea mali aliquid accidit, quia iniquus fuit; illi quare accidit, qui tam juste vixit? Qui eleemosynas tantas fecit, qui tam multa bona operatus est in Ecclesia, quare talem sortem invenit? quare talem exitum habuit, qualem ille homo qui multa iniqua commisit? Ad hoc autem ista dicunt, ut ostendant se propterea non facere male, quia non possunt, aut quia non audent. Nam quid velit cor, lingua testatur: et quidem, etiamsi lingua obmutesceret et ipsa timore compressa, Deus videret intus quid cogitaret homo, etiamsi alium hominem lateret. Tacitas ergo cogitationes hominum tales, aut etiam erumpentes in verba vel facta, curat iste psalmus, si curari velint. Intendant ergo, et curentur. Atque utinam in hac multitudine tota quae nunc est inter istos parietes, et audit per nos verbum Domini, nulla sint talia vulnera quae curentur; utinam nulla sint. Non tamen rem superfluam facimus dicere, si nulla ibi sunt vulnera. Instruantur corda ad sanandos alios, cum audire talia coeperint. Credo enim quia unusquisque christianus, cum audierit aliquem talia dicentem, si bonus fidelis est, et bene credit Deo, et spes ejus est in futuro saeculo, non in hac terra, non in hac vita est, et non frustra audit ut sursum cor habeat; irridet et dolet talia murmurantes, et dicit sibi: Deus novit quid agat, nos non possumus nosse consilium ipsius, quare parcit malis ad tempus, vel quare laborant boni ad tempus; sufficit mihi tamen hoc scire, quia et ad tempus laborat bonus, et ad tempus floret malus. Qui ergo talis est, securus est; et patienter fert omnes felicitates malorum, et labores bonorum patienter fert, tolerat, donec finiatur hoc saeculum, donec transeat iniquitas. Jam talis beatus est, et erudivit eum Deus de lege sua, et mitigavit eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Qui vero nondum est talis, audiat per nos quod Domino placet. Plura autem ipse dicat in corde, qui melius videt vulnus quod curet.

3. Psalmus hunc titulum habet, id est hanc inscriptionem: «Psalmus ipsi David, quarta sabbatorum». Docturus est psalmus iste patientiam in laboribus justorum: contra iniquorum felicitates patientiam docet, patientiam aedificat. Hoc habet totus a capite usque in finem. Quare ergo talem habet titulum, «in quarta sabbati?» Una sabbati, dies dominicus est; secunda sabbati, secunda feria, quem saeculares diem Lunae vocant; tertia sabbati, tertia feria, quem diem illi Martis vocant. Quarta ergo sabbatorum, quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a Paganis, et a multis Christianis: sed nollemus; atque utinam corrigant, et non dicant sic. Habent enim linguam suam qua utantur. Non enim et in omnibus gentibus ista dicuntur: multae gentes aliae atque aliae aliter atque aliter vocant. Melius ergo de ore christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod improbat corde, intelligat illos omnes, de quorum nominibus appellata sunt sidera, homines fuisse, nec ex eo esse coepisse ista sidera in coelo, ex quo illi coeperunt: et ante ibi fuerunt; sed per beneficia quaedam mortalium mortalia, illi homines pro tempore suo, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, cum chari essent hominibus, non propter vitam aeternam, sed propter commodum temporale, deferebantur eis divini honores. Veteres enim saeculi decepti, et decipere volentes, in eorum adulationem qui sibi aliquid secundum amorem saeculi praestitissent, sidera ostendebant in coelo, dicentes quod illius esset illud sidus, et illud illius: homines autem qui antea non aspexerant, ut viderent quia ibi erant et illa sidera antequam nascerentur, decepti crediderunt; et concepta est opinio vanitatis. Hanc opinionem erroris diabolus confirmavit, Christus evertit. Nos ergo secundum quod loquimur, «quarta sabbatorum» quartus dies intelligitur a die dominico. Attendat itaque Charitas vestra quid sibi velit iste titulus: hic grande mysterium, et revera occultum. Nam pleraque ipsius Psalmi manifeste sonant, et manifeste movent, et cito intelliguntur; hic autem titulus, quod fatendum est, habet non parum obscuritatis: sed aderit Dominus, serenabit nubilum, et videbitis Psalmum, et ex fronte Psalmi cognoscetis eum. In fronte enim habet psalmus iste, «Psalmus ipsi David, quarta sabbatorum.» In limine est titulus, in postibus fixus est. Volunt homines titulum cognoscere, et sic domum intrare. Recolamus ergo Scripturam sanctam in Genesi, primo die quid sit factum; invenimus lucem: secundo die quid sit factum; invenimus firmamentum, quod appellavit Deus coelum: tertio die quid sit factum; invenimus speciem terrae et maris, et segregationem, ut omnis congregatio aquarum vocaretur mare, te arida vocaretur terra. Quarto die, luminaria fecit Deus in coelo (Gen. I, 3-19); solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis (Psal. CXXXV, 8, 9): hoc quarto die fecit. Quid sibi ergo vult quod de quarto die accepit Psalmus titulum; in quo psalmo docetur patientia adversus felicitates malorum, et labores bonorum? Habes Paulum apostolum dicentem sanctis fidelibus roboratis in Christo: «Omnia facite sine murmuratione et disceptatione; ut sitis irreprehensibiles, et sinceres, immaculati filii Dei in medio nationis tortuosae et perversae, in quibus apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae habentes» (Philipp. II, 14-16). Similitudo de luminaribus data est ad sanctos, ut sine murmuratione sint in natione tortuosa et perversa.

4. Sed ne quisquam propterea putet colenda esse et adoranda luminaria coeli, quia inde aliqua similitudo ducta est ad significationem sanctorum; prius hoc explicemus in nomine Christi, quam non sit consequens, ut propterea tibi videatur adorandus sol, aut luna, aut stellae, aut coelum, quia aliqua de illis similitudo ducta est, qua significarentur sancti; quia multa sunt de quibus ducta est similitudo ad significandos sanctos, quae non adorantur. Si enim quidquid est unde similitudo ducitur ad sanctos, adorandum tibi putas; adora montes et colles, quia dictum est: «Montes exsultaverunt velut arietes, et colles velut agni ovium» (Psal. CXIII, 4). Tu de sanctis dicis, ego de ipso Christo dico. Adora leonem, quia dictum est, «Vicit leo de tribu Juda» (Apoc. V, 5): adora petram, quia dictum est, «Petra autem erat Christus» (I Cor. X, 4). Si autem non adoras in Christo ista terrena, quamvis de illis similitudo quaedam data est; ad significandos sanctos de quacumque creatura ducta fuerit similitudo, tu intellige similitudinem creaturae, et adora artificem creaturae. Dictus est sol Dominus noster Jesus Christus (Sap. V, 6): numquid iste sol quem et minutissima animalia nobiscum vident? Sed de quo dictum est: «Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum» (Joan. I, 9). Nam lux ista non hominem solum illuminat, sed et jumenta et pecora et omnia animalia: quod autem illuminat omnem hominem, in corde illuminat, ubi intellectum solum habet.

5. Intelligat ergo Charitas Vestra, quibus dixit Apostolus, «In natione tortuosa et perversa,» id est, inter iniquos, «in quibus apparetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae habentes:» quodam modo admonuit nos et istum psalmum intelligere, et praenoscere titulum ipsius. Tales enim sancti in quibus est verbum vitae, de conversatione quam habent in coelo, despiciunt omnia iniqua quae fiunt in terra: et quomodo luminaria in coelo per diem et per noctem procedunt, peragunt itinera sua, cursus suos certos habent, et committuntur tanta mala, nec deviant desuper stellae fixae in coelo, agentes per tractus coelestes, quae illis praestituit et constituit Creator ipsarum; sic debent sancti, sed si in coelo figantur corda eorum, si non frustra audiant et respondeant sursum se habere cor, si imitentur eum qui ait, «Nostra autem conversatio in coelis est» (Philipp. III, 20). Quia ergo sunt in supernis, et de supernis cogitant, sicut dictum est, «Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum» (Matth. VI, 21); de ipsis cogitationibus supernorum patientes fiunt; et quidquid in terra committitur, sic non curant, donec peragant itinera sua, quemadmodum non curant luminaria coeli, nisi quomodo exerceant dies et noctes, quamvis tanta mala videant fieri super terram. Sed facile est forte, ut ferant justi iniquitates malorum, quae non in ipsos fiunt: sed sicut ferunt quae in alios fiunt, sic ferant et quae in ipsos fiunt. Non enim propterea debent ferre et tolerare, quia in alios fiunt: et si in se fiant, non debent perdere tolerantiam. Nam qui perdiderit tolerantiam, cecidit de coelo: qui autem fixum habet cor in coelo, terra ipsius laborat in terra. Quanta et de ipsis luminaribus fingunt homines, et patienter ferunt? Quo modo justi patienter debent ferre omnes etiam de se falsas criminationes. Hoc ipsum quod jam dudum dixi, quia illa stella Mercurii est, et illa stella Saturni est, et illa stella Jovis est, convicia fiunt stellis. Quid? illae cum audiunt tanta convicia, numquid moventur, aut non exercent cursus suos? Sic et homo qui in natione perversa et tortuosa habet verbum Dei, sicut luminare est fulgens in coelo. Quanti qui sibi videntur honorare solem, de illo mentiuntur? Qui dicunt, Christus est sol, mentiuntur de sole. Novit sol Dominum suum esse Christum et Creatorem suum. Et si indignari potest, acerbius indignatur contra falso honorantem, quam contra contumeliosum. Servo enim bono major contumelia est injuria Domini. Quanta falsa de ipsis luminaribus quidam dicunt? Et ferunt, tolerant, et non moventur. Quare? Quia in coelo sunt. Coelum autem quid est? Nec hoc praetermittamus: quanta mentiuntur homines, quando vident obscurari lunam, et dicunt, Malefici illam deponunt? cum certis temporibus defectum suum habeat secundum Dei dispositionem. Non curat tamen ista verba hominum illa quae in coelo est. Sed quid est, In coelo? In firmamento coeli est. Cujus ergo cor in firmamento libri Dei est, ista non curat.

6. Nam coelum, id est, firmamentum, intelligitur per figuram Liber Legis. Ideo quodam loco dicitur, «Extendit coelum sicut pellem» (Psal. CIII, 2). Si extenditur sicut pellis, tanquam liber est extentus, ut legatur. Transacto autem tempore non legitur. Propterea enim legitur Lex, quia nondum venimus ad illam Sapientiam quae implet corda et mentes intuentium: et non opus erit ut aliquid ibi nobis legatur. Quia in eo quod nobis legitur, syllabae sonant et transeunt: illa lux veritatis non praeterit, sed fixa permanens inebriat corda videntium; quomodo dictum est, «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum» «tuarum potabis eos; quoniam apud te est, Domine, fons vitae.» Et vide ipsum fontem: «In lumine,» inquit, «tuo videbimus lumen» (Psal. XXXV, 9, 10). Modo ergo lectio necessaria est, quamdiu «ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus,» sicut dicit Apostolus: «cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est» (I Cor. XIII, 9, 10). Non enim in illa civitate Jerusalem, ubi Angeli vivunt, unde nos modo peregrinamur, et peregrinatio nostra gemit; gemit autem, si scimus quia peregrinamur; nam odit valde patriam, qui putat sibi bene esse cum peregrinatur: numquid in illa civitate ubi sunt Angeli, Evangelium legitur, aut Apostolus? Verbo Dei pascuntur: quod Verbum Dei, ut sonaret nobis ad tempus, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Sed tamen ipsa Lex, quae scripta est, firmamentum nobis est: ibi si sit cor nostrum, non convellitur iniquitatibus hominum. Dictum est ergo, «Extendit coelum sicut pellem.» Cum autem transeunt tempora necessitatis librorum, quid dictum est? «Coelum plicabitur ut liber» (Isai. XXXIV, 4). Qui ergo sursum habet cor, ipsum cor ipsius luminare est: in coelo fulget, nec vincitur tenebris. Infra enim sunt tenebrae: tenebrae autem iniquitas; non incommutabiles tenebrae. Jam et hesterno die commemoravimus. Sed qui hodie tenebrae sunt, si velint, cras lux erunt: qui tenebrae huc ingressi sunt, si velint, jam lux esse possunt. Aperte enim Apostolus, ne quis putaret naturales esse iniquitates, quae mutari non possunt: «Fuistis enim,» inquit, «aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate» (Ephes. V, 8). «Lux,» inquit, «in Domino:» non in vobis. Cor ergo in libro: si cor in libro, cor in firmamento coeli. Si ibi est cor, inde luceat, et non movebitur iniquitatibus subterpositis: non quia ibi est in coelo per carnem, sed quia ibi est per conversationem, secundum quod dictum est, «Nostra autem conversatio in coelis est.» Non potes cogitare illam civitatem, quia nondum vides. Vis cogitare coelum? Librum Dei cogita. Audi psalmum: «Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.» Et ibi «beatus» dictus est «qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit; sed in lege Domini fuit voluntas ejus» (Psal. I, 1, 2). Vide luminare in coelo: «Et in lege ejus meditabitur die ac nocte.» Vult patienter ferre omnia? Non descendat de coelo, et in lege ejus meditetur die ac nocte. Ergo in coelo cor ejus: si in coelo cor ejus, omnes iniquitates quae fiunt in terra ad tempus, omnes felicitates malorum hominum, omnes labores justorum meditanti die ac nocte legem Dei, nulli sunt; et patienter tolerat omnia, et erit beatus eruditus a Deo. Et quomodo in firmamento coeli? Quia lex firmamentum est. «Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea.» Attendite ergo luminaria quomodo procedunt, et occidunt, et redeunt, agunt cursus suos, distinguunt diem et noctem, volvunt annos et tempora; et tanta mala fiunt in terra, illis quietem in coelo habentibus. Quid est ergo quod nos docet Deus? Jam attendamus Psalmum.

7. [«vers. 1.] Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit.» Tu putas quia non vindicat? Vindicat «De is ultionum.» Quid est, «Deus ultionum?» Deus vindictarum. In eo certe murmuras, quia non vindicatur in malos. Noli murmurare, ne inter illos sis in quos vindicatur. Facit ille furtum, et vivit: tu murmuras adversus Deum, quia non moritur qui tibi furtum fecit. Si jam non facis furtum, vide: si enim jam non facis, vide ne aliquando fecisti. Si jam dies es, recole noctem tuam: si jam fixus in coelo es, recole terram tuam. Invenis te furem forte fuisse aliquando; et aliquem alium forte stomachatum, quia et tu furtum faciens vixisti, et non es mortuus: quomodo autem tu quando faciebas, ideo vixisti ut postea non faceres; noli quia tu transisti, velle misericordiae Dei pontem subvertere. Nescis illac multos transituros, qua et tu transisti? Esses modo qui murmurares, si adversus te audiretur qui prior de te murmuravit? Et tamen et nunc optas vindictam Dei in malos, ut fur moriatur, et murmuras adversus Deum, quia fur non moritur. Appende in statera aequitatis furem et blasphemum: jam dicis quia fur non es; sed murmurando adversus Deum, blasphemus es. Ille captat somnum hominis, ut aliquid involet; et tu dicis quia dormit Deus, et hominem non videt. Ergo vis ille ut corrigat manum, prior tu linguam corrige: vis ille ut corrigat cor adversus hominem, tu corrige cor adversus Deum; ne forte cum optas vindictam Dei, si venerit, te priorem inveniat. Nam ille veniet, veniet et judicabit perseverantes in nequitia sua, ingratos praerogationi misericordiae ipsius, ingratos patientiae ipsius, thesaurizantes sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6): quia «Deus ultionum Dominus, Deus ultionum,» ideo «fidenter egit.» Nulli enim pepercit, quando hic locutus est: ipse Dominus erat in carnis infirmitate, sed in virtute sermonis. Non accepit personas principum Judaeorum. Quanta in illos dicit? et, quomodo dictum est, vere in fiducia: quia scriptum est in Psalmis de illo, «Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus.» Qui sunt pauperes? qui sunt inopes? Qui spem non habent nisi in illo solo, in quo solo spes non fallitur. Attendite, fratres, qui sunt pauperes et inopes. Non omnino pauperes qui nihil habent, videntur dici ab Scriptura, quando laudantur pauperes. Invenis enim pauperem hominem, qui quando patitur aliquam injuriam, non attendit nisi patronum suum, in cujus forte domo manet, cujus inquilinus est, cujus colonus est, cujus cliens est; et ideo se indigne pati asserit, quia ad illum pertinet: cor ipsius in homine, spes ipsius in homine, cinis in cinere. Sunt autem alii qui opulenti sunt, et honoribus secundum tempus humanis fulciuntur; et tamen nec in pecunia sua spem ponunt, nec in fundis suis spem ponunt, nec in familia sua spem ponunt, nec in claritate transitoriae dignitatis; sed totam spem in illo ponunt, cui non succeditur, qui mori non potest, qui falli et qui fallere non potest: tales etsi multa videntur habere secundum saeculum, bene ea tamen gubernant ad refectionem indigentium; inter pauperes Domini numerantur. Vident enim periculose se vivere in hac vita, sentiunt se esse peregrinos: sic diversantur in opulentia divitiarum suarum, quomodo viator in stabulo, transiturus, non possessurus. Ergo quid Dominus? «Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus: ponam in salutari.» Salutaris noster, Salvator noster est: in illo voluit ponere spem omnium inopum et egentium. Et quid ait? «Fiducialiter agam in eo» (Psal. XI, 6). Quid est, «Fiducialiter agam?» Non timebit, non parcet vitiis et concupiscentiis hominum. Vere medicus fidelis, medicinali ferro sermonis instructus, secuit omnia vulnera. Ideo qui talis praedictus et praenuntiatus, talis etiam inventus est. Loquebatur in monte, ubi dixit: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.» Ibi «beati» dicti sunt «qui persecutionem patiuntur propter justitiam:» in ipso sermone dixit, «Quia ipsorum est regnum coelorum.» Et ut faceret illos luminaria, id est, patienter tolerantes omnia ista iniqua, quae transeunt: «Beati eritis,» inquit, «cum vos persecuti fuerint, et dixerint omne malum adversum vos: gaudete et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis» (Matth. V, 3, 10, 11, 12). Deinde in progressu sermonis cum docere inciperet, quamvis eum turba circumdaret, dixit talia discipulis suis, quae ferirent faciem Pharisaeorum et Judaeorum, qui quasi primatus habebant exponendarum Scripturarum omnium; qui sibi quasi justi videbantur, vel videri se arbitrabantur, et ad quorum primatum plebis obsequium videbatur obtemperare: non pepercit, et dixit, «Quando oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus» (Id. VI, 5); et caetera talia. Tetigit omnes, non timuit aliquem. Et cum terminasset ipsum sermonem, conclusit de illo scriptura Evangelii sic: «Factum est,» inquit, «cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos tanquam potestatem habens; non quasi Scribae eorum et Pharisaei» (Id. VII, 28 et 29). Quanta ergo ille de quo dictum est, «Erat docens eos tanquam potestatem habens,» quanta dixit: «Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae» (Id. XXIII, 13, etc.); quanta in illos coram in faciem? Neminem timuit. Quare? Quia Deus ultionum est. Ideo non parcebat in verbo, ut essent postea quibus parceret in judicio: quia si nollent accipere verbi medicinam, incursuri erant utique et inventuri judicis sententiam. Quare? Quia dixit, «Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter» «egit:» id est, nulli pepercit in verbo. Qui in verbo non pepercit passurus, parcet in sententia judicaturus? qui neminem timuit in humilitate, timebit quemquam in claritate? Ex eo quod jam fidenter egit, cogita quomodo sit acturus in fine saeculi. Noli ergo murmurare adversus Deum, qui quasi parcit malis; sed esto bonus cui forte ad tempus in flagello non parcat, et in fine parcat in judicio. «Deus ultionum Dominus, Deus ultionum fidenter egit.»

8. [«vers.» 2.] Et quia fidenter egit, illi non tulerunt fiduciam ejus: et quia humilis venerat, et carne mortali indutus erat, et mori venerat; non facere quod peccatores, sed pati quod peccatores; quia propterea venerat, cum fidenter egisset, et illi ferre non possent fiduciam ejus in verbo, quid fecerunt? Tenuerunt, flagellaverunt, illuserunt, colaphizaverunt, sputis illinierunt, spinis coronaverunt, in cruce levaverunt, postremo occiderunt. Sed quid sequitur quod fidenter egerit? «Exaltare, qui judicas terram.» Puta quia tenuerunt humilem, tenebunt excelsum? Puta quia judicaverunt mortalem, nonne ab immortali judicabuntur? Quid ergo ait? «Exaltare,» tu qui fidenter egisti, et fiduciam verbi tui non sunt passi iniqui, et putaverunt se aliquid egisse, quia te comprehendentes crucifixerunt; qui te deberent fide comprehendere, comprehenderunt persecutione: tu ergo qui fidenter egisti inter iniquos, et neminem timuisti, et quia passus es, «Exaltare;» id est, resurge, vade in coelum. Patiatur et Ecclesia patienter, quod passum est caput Ecclesiae patienter. «Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.» Redditurus est, fratres. Quid est enim quod dictum est, «Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis?» Prophetia est praedicentis, non audacia jubentis. Non enim quia dixit Propheta, «Exaltare, qui judicas terram,» obtemperavit Prophetae Christus, ut resurgeret et iret in coelum; sed quia hoc facturus erat Christus, hoc praedixit Propheta: non ideo fecit Christus, quia Propheta praedixerat; sed ideo Propheta praedixerat, quia illo facturus erat. Videt humilem Christum in spiritu, videt humilem; neminem timentem, nulli parcentem in verbo, et dicit: «Fidenter egit.» Videt illum quam fidenter egit, videt illum comprehensum, videt illum crucifixum, videt illum humiliatum, videt illum resurgentem et euntem in coelum, et venturum inde ad judicium eorum, inter quorum manus passus est omnia mala: «Exaltare,» inquit, «qui judicas terram; redde retributionem superbis.» Superbis reddet, non humilibus. Qui sunt superbi? Quibus parum est quod mala faciunt, et defendere peccata sua volunt. Namque de his qui crucifixerunt Christum facta sunt postea miracula, quando de ipso numero Judaeorum crediderunt, et donatus est illis sanguis Christi. Impias manus et cruentas de sanguine Christi portabant: lavit eas ipse cujus sanguinem fuderant. Adjuncti sunt corpori ipsius, id est Ecclesiae, qui corpus ejus mortale, quod viderant, persecuti sunt. Fuderunt pretium suum, ut biberent pretium suum. Namque postea plures conversi sunt. Cum multa miracula fierent ab Apostolis, aliquot hominum millia una die crediderunt: et tam in propinquo inventi sunt, ut omnia sua quae habebant venderent, et pretium rerum suarum ad pedes Apostolorum ponerent; et unicuique distribuebatur quomodo opus erat; et erat illis una anima et cor unum in Deum; de ipsis crucifixoribus Domini. Sed quare non illis redditum est? Quia, «Redde retributionem superbis,» dictum est; illi autem noluerunt esse superbi. Etenim cum viderent multa miracula fieri per nomen Christi, quem se putabant interfecisse; commoti miraculis, audierunt a Petro in cujus nomine illa fierent: non enim sibi arrogare servi voluerunt potentiam Domini sui, ut dicerent a se factum esse quod ille in ipsis faciebat. Honorem ergo dederunt servi Domino suo: dixerunt quia quae illi mirabantur, in nomine fierent ejus quem illi crucifixerunt. Et facti sunt humiles, compuncti sunt corde, conturbati sunt confitentes peccatum suum; et consilium quaesierunt, dicentes: «Quid ergo faciemus?» Non desperant de salute, sed quaerunt medicinam. Tunc ait illis Petrus: «Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi» (Act. II, IV). Qui egerunt poenitentiam, humiles fuerunt: non ergo illis redditum est. Quia, vide quid dicat psalmus iste: «Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.» Ab illo numero ergo excepti erant illi; in illis valuit vox illa Domini pendentis in cruce, et dicentis: «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34). «Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.» Ergo redditurus est retributionem? Redditurus, sed superbis.

9. [«vers.» 3, 4.] Sed quando? quando reddet? Interim mali triumphant, et exsultant mali, blasphemant mali, omnia mala faciunt. Movet te? Cum pietate quaere, non cum superbia reprehende. Movet te? Compatitur tibi et Psalmus, quaerit tecum, non quia nescit; sed ideo tecum quaerit quod scit, ut in illo invenias quod nesciebas. Quomodo qui vult aliquem consolari, nisi condoleat cum illo, non illum erigit: prius cum illo dolet, et sic eum reficit sermone consolatorio. Si autem intret ad illum ridens luctum ejus, non facit quod modo lectum est, dicente Apostolo: «Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus» (Rom. XII, 15). Ergo ut gaudeat tecum, prius fles cum illo; contristaris cum illo, ut reficias eum: sic et Psalmus et Spiritus Dei, utique omnia sciens, quaerit tecum, quasi verba tua dicit. «Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?» Quid loquentur, nisi contra Deum, qui dicunt: Quid nobis prodest quia sic vivimus? Quid dicturus es? Vere curat ista quae facimus Deus? Quia enim vivunt, putant Deum nescire quod faciunt. Vide quid mali illis contingat! Quia si stationarius sciret, teneret illos; et ideo vitant oculos stationarii, ne statim teneantur: oculos enim Dei vitare nemo potest; quia non solum in cubiculo videt, sed et intima cordis tui. Cogitant et ipsi quia nihil potest latere Deum; et quia faciunt, et sciunt quid fecerunt, et vident se vivere sciente Deo, qui non viverent sciente stationario, dicunt sibi: Placent ista Deo; et revera si illi displicerent facta nostra, quomodo displicent judicibus, quomodo displicent regibus, quomodo displicent imperatoribus, et quomodo displicent commentariensibus , numquid quomodo illorum oculos vitamus, vitare possemus oculos Dei? Ergo placent ista Deo. Ideo in alio psalmo peccatori dicitur, «Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis.» Quid est, «ero tibi similis?» Ut quomodo tibi placet factum tuum malum, sic putes quia et mihi placet. Et minatur in posterum: «Arguam te» (Psal. XLIX, 21). Ergo non tacet qui dixit, «tacui.» Cum diceret, «Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis;» et non tacuit. Cum enim nos loquimur, ille non tacet cum enim lector legit, ille non tacet; cum Psalmus ista cantat, ille non tacet: et istae omnes voces Dei per orbem terrarum fiunt. Quomodo ergo tacet, quomodo non tacet? Non tacet in verbo, tacet in vindicta. Quid est ergo, «Haec fecisti, et tacui?» Haec fecisti, et non vindicavi. «Suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis.» De ipsa vindictae taciturnitate, id est, de cessatione vindictae, alio loco dicit: «Tacui; numquid semper tacebo» (Isai. XLII, 14). «Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; respondent, et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?» Et dicit omnia opera. «Respondent, et loquentur iniquitatem.» Quid est, «respondent?» Contra justum habent quod respondeant. Venit justus aliquis, et dicit: Noli facere iniquitatem. Quare? Ne moriaris. Ecce feci iniquitatem; quare non morior? Ille fecit justitiam, et mortuus est: quare mortuus est? Ego feci iniquitatem; quare me non abstulit Deus? Ecce, ille fecit justitiam; et quare sic in illum vindicavit? quare ille sic laborat? respondent; hoc est, «respondent,» quia habent quod dicant; quia parcitur illis, de patientia Dei inveniunt argumentum responsionis suae. Parcit ille propter aliud, respondent illi propter aliud, quia vivunt. Quare enim parcat ille, dicit Apostolus, exponit consilium patientiae Dei: «Existimas,» inquit, «qui talia agis, quia tu effugies judicium Dei? An divitias benignitatis et longanimitatis ejus contemnis, ignorans» «quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem,» id est, ille qui respondet et dicit, Si displicerem Deo, non mihi parceret Deus: vide quid sibi facit, audi Apostolum: «Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua» (Rom. II, 3 6). Ille ergo auget longanimitatem, et tu auges iniquitatem. Erit illius thesaurus in sempiterna misericordia in eos qui non contempserunt misericordiam; tuus autem thesaurus in ira invenietur, et quod ponis quotidie per modicum, postea massam inventurus es: minutatim ponis, sed cumulum invenies. Noli attendere minuta peccata tua quotidiana; de minutissimis guttis flumina implentur.

10. [«vers.» 5, 6.] Quid autem illi faciunt, qui respondent et loquentur iniquitatem, quia faciunt et parcitur eis? «Populum tuum, Domine, humiliaverunt:» id est, omnes qui juste vivunt, in quos volunt superbire omnes mali. «Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt: viduam et pupillos interfecerunt, et proselytum occiderunt:» id est, peregrinum, advenam, adventitium; ipsum dicit proselytum. Manifesta sunt ista singula, nec opus est in his immorari.

11. [«vers. 7.] Et dixerunt, Non videbit Dominus.» Non attendit ista, negligit ista, alias res curat, non intelligit. Hae enim duae voces sunt malorum: una quam jam dixi, «Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis.» Quid est, «quod ero tibi similis?» Putas quia video facta tua, et placent mihi, quia non vindico. Alia est vox iniquorum: Quia nec attendit ista Deus, nec advertit ut sciat quemadmodum vivam, non me curat Deus. Ergo inter aliqua me computat Deus? aut vere me numerat Deus? aut ipsos homines numerat? Infelix homo! ut esses curavit; ut bene vivas non curat? Istorum ergo ista vox est. «Et dixerunt, Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob.»

12. [«vers. 8.] Intelligite nunc qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite.» Populum suum erudit, cui possunt commoveri pedes, quando felicitates iniquorum videt homo, jam bene vivens in numero sanctorum Dei, id est in numero filiorum Ecclesiae: videt quia florent mali, et faciunt iniquitatem, et aemulatur eos, et adducitur ut imitetur facta ipsorum; quia videt quasi nihil sibi prodesse quod bene vivat humilis, hic sperans mercedem. Nam si illam speret futuram, non illam perdit; quia nondum venit tempus ut accipiat eam. In vinea operaris, fac opus tuum, et accipies mercedem tuam. A patrefamilias non exigeres antequam operareris, et a Deo exigis antequam opereris? Et ista tolerantia ad opus tuum pertinet, et hoc ad mercedem pertinet: minus vis facere in vinea, qui non vis tolerare; quia et ipsa tolerantia ad ipsam operationem pertinet, ut invenias mercedem. Quod si dolosus es, vide ne non solum non accipias mercedem, sed et poenam invenias; quia voluisti esse operarius dolosus. Et quidem operarius dolosus ut incipiat non bene facere, oculos patrisfamilias attendit, ad illum aspicit qui conduxit ad vineam, ut cum ille averterit oculos, cesset, et non bene operetur; cum autem ille converterit oculos, bene operetur. Deus autem qui te conduxit, non avertit oculos; non tibi licet dolose operari: super te semper sunt oculi patrisfamilias; quaere ubi illum fallas, et cessa si potes. Ergo si qui forte aliquid cogitabatis, quando videbatis malos florere, et cogitationes vestrae faciebant nutare pedes vestros in via Dei; vobis loquitur psalmus iste: si autem nullus vestrum talis est, per vos aliis loquitur, dicens, «Intelligite nunc;» quia dixerunt illi, «Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob. Intelligite.» inquit, «nunc qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite.»

13. [«vers. 9, 10.] Qui plantavit aurem, non audiet?» Non habet unde audiat, qui tibi fecit unde audias? «Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Qui erudit gentes, non arguet?» Attendite hoc magnopere, fratres mei, «Qui erudit gentes, non arguet?» Hoc modo facit Deus, erudit gentes: ideo misit verbum suum per orbem terrarum hominibus, misit per Angelos, per Patriarchas, per Prophetas, per servos, per tot praecones antecedentes judicem. Misit et ipsum Verbum suum, misit et ipsum Filium suum; misit servos Filii sui, et in ipsis servis Filium suum. Per totum orbem terrarum praedicatur ubique verbum Dei. Ubi non dicitur hominibus: Relinquite iniquitates vestras priores, convertite vos ad itinera recta? Ideo parcit, ut vos corrigatis; ideo heri non vindicavit, ut hodie bene vivatis. Erudit gentes; non ergo arguet? non auditurus est quos erudit? non judicaturus est quibus sermonem praemisit et praeseminavit? In schola si esses, acciperes, et non redderes? Utique quando accipis a magistro, erudiris: committit tibi magister quod praebet; et non exiget quando reddis? aut cum coeperis reddere, sine metu eris plagarum? Modo ergo accipimus; postea statuimur ante magistrum, ut reddamus omnes praeteritas nostras, id est, ut rationem reddamus de his omnibus quae nobis modo erogantur. Audi Apostolum dicentem: «Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (Rom. XIV, 10; et II Cor. V, 10). Qui erudit gentes, non arguet; qui docet hominem scientiam?» Ipse non scit qui te fecit scire; «qui docet hominem scientiam?»

14. [«vers. 11.] Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.» Nam etsi tu nescis cogitationes Dei, quoniam justae sunt; ille «scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.» Et homines scierunt cogitationes Dei: sed quibus jam amicus factus est, prodit consilium suum. Et vos, fratres mei, nolite vos contemnere: si cum fide acceditis ad Dominum, auditis cogitationes Dei; eas modo discitis, hoc vobis dicitur, et ad hoc instruimini quare parcat modo Deus malis, ne murmuretis adversus Deum, «qui docet hominem scientiam. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.» Relinquite ergo cogitationes hominum, quae vanae sunt; ut comprehendatis cogitationes Dei, quae sapientes sunt. Sed quis est qui comprehendit cogitationes Dei? Qui ponitur in firmamento coeli. Jam hoc cantavimus, jam hoc diximus et exposuimus.

15. [«vers. 12, 13.] Beatus vir quem tu crudieris, Domine,» «et ex lege tua docueris eum: ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea.» Ecce habes consilium Dei, quare parcat malis: foditur fovea peccatori. Tu jam vis illum sepelire: adhuc fovea illi foditur; noli festinare sepelire. Quid est, «donec fodiatur peccatori fovea?» Aut quem ponit peccatorem? unum hominem? Non. Quid ergo? Omne genus hominum peccatorum, sed superborum; jam enim praemisit, «Redde retributionem superbis.» Nam et ille peccator fuit Publicanus, qui oculos eliserat in terram, et percutiebat pectus suum, dicens, «Deus, propitius esto mihi peccatori:» sed quia non superbus erat, Deus autem reddet retributionem superbis; non illi, sed talibus foditur fovea, donec reddat retributionem superbis. Ergo quod ait, «Donec fodiatur peccatori fovea,» superbos intellige. Quis est superbus? Qui non confessione peccatorum agit poenitentiam, ut sanari per humilitatem possit. Quis est superbus? Qui illa ipsa pauca quae videtur habere bona, sibi vult arrogare, et derogat misericordiae Dei. Quis est superbus? Qui etiamsi Deo tribuat bona quae facit, insultat tamen eis qui illa non faciunt, et extollit se super illos. Nam et ille Pharisaeus, «Gratias tibi ago,» inquit: non dixit, Ego facio. De his quae faciebat, gratias Deo agebat: sentiebat ergo et bene se facere, et ab illo se facere. Unde ergo improbatus est? Quia insultabat Publicano. Ut perficiamini attendite. Primo praecedere debet, sive virum, sive feminam confessio peccatorum, salubris poenitentia quae valeat ad corrigendum hominem, non ad irridendum Deum: cum autem post poenitentiam bene vivere coeperit, habet adhuc quod cogitet, ne sibi tribuat quod bene facit, sed illi agat gratias, cujus gratia factum est ut bene viveret; quia ille illum vocavit, ille illum illuminavit. Ergo iste jam perfectus est? Non; adhuc deest illi aliquid. Quid illi deest? Ut non superbiat super eos qui necdum sic vivunt, quomodo ipse vivit. Qui talis fuerit, securus sit; non illi redditur retributio de qua dictum est, «Redde retributionem superbis:» non est inter illos quibus foditur fovea. Nam videte illum qui dicebat, «Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicamus iste:» quantum se extulit, cum dicit, «Quia non sum sicut et Publicanus iste?» Ille autem elisa facie, percutiebat pectus suum, dicens: «Deus, propitius esto mihi peccatori.» Ille superbus erat in bonis factis, ille humilis in malis factis. Videte, fratres, placuit Deo magis humilitas in malis factis, quam superbia in bonis factis: sic odit Deus superbos. Et ideo sic conclusit: «Amen dico vobis, descendit justificatus Publicanus magis quam Pharisaeus.» Et dicit quare: «Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et omnis qui se humiliat, exaltabitur» (Luc. XVIII, 10-14). Fratres mei, vel hinc solum nos discimus quia humilitatem nos docuit Christus, quia Deus factus est homo. Ipsa est humilitas quae displicet Paganis; unde nobis insultant: Qualem Deum colitis qui natus est? qualem Deum colitis qui crucifixus est? Humilitas Christi superbis displicet: tibi autem christiano si placet, imitare. Si imitatus fueris, non laborabis; quia ipse dixit, «Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde» (Matth. XI, 28, 29). Haec est ergo disciplina christiana: nemo facit aliquid bene, nisi gratia ipsius. Quod facit homo male, ipsius est hominis: quod facit bene, de beneficio Dei facit. Cum coeperit facere bene, non sibi tribuat: cum non sibi tribuerit, gratias agat ei a quo acceperit. Cum autem bene facit, non insultet illi qui illud non facit, aut extollat se super eum: non enim in illo finita est gratia Dei, ut ad alium non perveniat.

16. «Ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea.» Mitis ergo esto, quisquis christianus es, a diebus malignis. Maligni enim sunt dies quibus videntur florere peccatores et laborare justi; sed labor justorum flagellum est Patris, et felicitas peccatorum fovea ipsorum est. Quia enim mitigat vos Deus a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea; non cogitetis quia modo in aliquo loco stant Angeli cum bidentibus, et fodiunt istam foveam magnam quae possit capere omne genus iniquorum; et quia videtis multos esse iniquos, et dicatis vobis carnaliter: Revera tantam multitudinem iniquorum, tantam turbam peccantium quae fovea potest capere? quando foditur talis quae omnes capiat, quando exhauritur? ideo parcit Deus. Non est hoc: fossa peccatorum, ipsa felicitas peccatorum est; in illam enim cadent tanquam in foveam. Intendite, fratres, quia magna res ut felicitas fovea dicatur: «Donec fodiatur peccatori fovea.» Parcit enim illi Deus, quem novit peccatorem et impium, occulta justitia sua; et hoc ipsum quod ei parcit Deus, per impunitatem facit eum elatum. Ille se altum putat, et cadit: in eo ipso cadit, quo se altum putat. Hoc se ille putat sublimiter ire, et Deus hoc fossam vocat. Fossa ad ima tendit, non ad coelum: peccatores autem superbi quasi in coelum eunt, et in terram merguntur. Contra, humiles quasi in terram se deprimunt, et in coelum ascendunt. Mitesce ergo, quisquis es fidelis, si eruditus es ex lege Dei, ut sit cortuum in firmamento coeli: quia Deus fecit luminaria quarto die, qui dicitur «quartu sabbati,» unde titulum psalmus iste percepit. Quomodo vides luminaria cum tota patientia dirigere cursus suos, et non curare quae in se dicant homines; sic et tu non cures quidquid tibi fecerit caro. Omnis enim homo caro et sanguis est. Non enim vilis es in comparatione alterius carnis, a qua videris premi; quia pro te ille suscepit carnem, et pro te ille fudit sanguinem, qui et te et illum ad suum est perducturus examen: et si tanta praerogavit, cum esses impius, quid servat fideli? Hinc mitesce. Quemadmodum mitescis? Cum dicis: Quia Deus hoc vult, ideo florent mali; parcere vult malis, ad poenitentiam adducit eos quibus parcit, sed illi non corriguntur: novit ille quomodo de illis judicet. Immitis est autem homo, cum vult contradicere aut bonitati Domini, aut patientiae, aut potestati, aut justitiae judicis. Erigitur superbus in Deum, mergit illum Deus; et in eo ipso mergitur, quo erigitur in Deum. Nam in alio psalmo sic ait: «Dejecisti eos, dum extollerentur» (Psal. LXXII, 18). Non dixit, Dejecisti eos, quia elati sunt; aut, Dejecisti eos, posteaquam elati sunt; ut aliud sit tempus elationis eorum, aliud tempus dejectionis: sed in eo ipso quo extollebantur, ibi dejiciebantur. Quantum enim superbum cor hominis, tantum recedit a Deo; et si recedit a Deo, in profundum it. Contra, cor humile de coelo adducit Deum, ut proximus fiat. Certe altus est Deus, super omnes coelos est Deus, transcendit omnes Angelos: quantum habes erigi, ut attingas ad illum excelsum? Nolo te rumpas extendendo te; aliud consilium tibi do, ne in ista extensione forte crepes per superbiam: certe altus est Deus; tu humilia te, et descendet ad te.

17. [«vers.» 14.] Audivimus quare parcat malis; hoc ipsum fossa ipsorum est. Dicit tibi Deus: Quomodo illis foditur, et quare illis foditur fovea, non est tuum cognoscere; sed ex lege mea disce patientem te esse debere, «donec fodiatur peccatori fovea.» Et quid de me, inquis, qui laboro, et laboro inter ipsos peccatores? Respondetur tibi quod sequitur: «Quia non repellet Dominus plebem suam.» Exercet, non repellit. Quomodo enim dicit alio loco Scriptura? «Quoniam quem diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit» (Hebr. XII, 6). Ille flagellatum recipit, tu dicis quia repellit? Videmus homines in filiis suis facere illud: aliquando jam desperatos filios suos dimittunt vivere quomodo volunt; eos qui spem habent, flagellant; illos quos omnino viderint sine spe et indomitos esse, dimittunt ut faciant quod volunt. Jam quem dimittit facere quod vult, non vult admittere ad haereditatem suam: eum autem flagellat filium cui ipsam haereditatem servat. Cum autem flagellat Deus filium, currat sub manu Patris flagellantis; quia qui flagellat, ad haereditatem erudit: ab haereditate non repellit filium suum quem castigat; sed ideo flagellat, ut recipiat. Non sit tam vano sensu et puerili, ut dicat: Plus amat pater meus fratrem meum, cui permittit facere quidquid vult; ego si me movero contra jussionem patris mei, flagella invenio. Tu gaude sub flagellis; quia tibi servatur haereditas, «Quia non repellet Dominus plebem suam.» Ad tempus emendat, non in aeternum damnat: illis autem ad tempus parcit, in aeternum illos damnabit. Elige tibi: temporalem vis laborem, an sempiternam poenam? temporalem felicitatem, an sempiternam vitam? Quid minatur Deus? Sempiternam poenam. Quid promittit Deus? Sempiternam requiem. In quo flagellat bonos, temporale est: in quo parcit malis, temporale est. «Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet.»

18. [«vers. 15.] Quousque justitia,» inquit, «convertatur in judicium et qui habent eam omnes recto sunt corde.» Attende modo, et habe justitiam; quia judicium nondum potes habere. Prius est ut habeas justitiam; sed ipsa justitia tua convertetur in judicium. Habuerunt hic justitiam Apostoli, et pertulerunt iniquos. Sed quid illis dicitur? «Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel» (Matth. XIX, 28). Ergo justitia ipsorum convertetur in judicium. Modo enim justus quisquis hic fuerit, ad hoc est ut patiatur mala et toleret: patiatur tempus passionis, et venit dies judicationis. Sed quid dico de servis Dei? Ipse Dominus qui judex est omnium vivorum et mortuorum, primo judicari voluit, et sic judicare. «Quousque justitia convertatur in judicium: et qui habent eam omnes recto sunt corde.» Qui habent modo justitiam, nondum judicant. Primo est enim habere justitiam, et postea judicare: primo patitur malos, et postea judicat malos. Modo justitia sit; postea convertetur in judicium. Et tamdiu patitur homines malos, quamdiu vult Deus, quamdiu illos perferet Ecclesia Dei, ut erudiatur per malitiam ipsorum. Non tamen repellet Deus plebem suam, «quosque justitia convertatur in judicium: et qui habent eam, omnes recto sunt corde.» Qui sunt «recto corde?» Qui hoc volunt quod Deus vult. Parcit peccatoribus, tu vis ut jam perdat peccatores. Distorti cordis es et pravae voluntatis, quando aliud vis, aliud vult Deus. Vult autem Deus parcere malis, tu non vis parci: patiens est Deus peccatoribus, tu non vis tolerare peccatores. Sed ut dicere coeperam, aliud vis tu, aliud Deus: converte cor tuum, et dirige ad Deum; quia et Dominus infirmis compassus est. Vidit in corpore suo, id est in Ecclesia sua infirmos, qui primo voluntatem suam sequi tentarent; sed cum viderent voluntatem Dei aliam esse, dirigerent se et cor suum ad suscipiendam et sequendam voluntatem Dei. Ne voluntatem Dei velis torquere ad voluntatem tuam, sed tuam corrige ad voluntatem Dei. Voluntas Dei sic est quomodo regula: ecce, puta, torsisti regulam; unde habes corrigi? Illa autem integra manet: regula est enim incommutabilis. Quamdiu integra est regula, habes quo te convertas et corrigas pravitatem tuam, habes unde corrigas quod in te tortum est. Quid autem volunt homines? Parum est, quia voluntatem suam tortuosam habent; etiam volunt voluntatem Dei tortam facere secundum cor suum, ut hoc faciat Deus quod ipsi volunt, cum ipsi hoc debeant facere quod Deus vult.

19. Quomodo autem complexus est Dominus ex duabus voluntatibus unam factam in homine quem portabat? Praefigurans in corpore suo, id est in Ecclesia sua, futuros quosdam qui voluntatem suam vellent facere, sed sequerentur postea Dei; quia infirmos quosdam ostendit quod ad ipsum pertineant, et eos praefiguravit in se. Nam ideo et toto corpore sanguinem sudavit (Luc. XXII, 44), quia in corpore suo, id est in Ecclesia sua, martyrum sanguinem ostendit. Toto corpore sanguis exibat: ita Ecclesia ejus habet martyres; per totum corpus ejus fusus est sanguis. Quosdam ergo infirmos in se praefigurans, vel in corpore suo; ex persona infirmorum, compatiens illis, ait: «Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.» Ostendit hominis voluntatem: si in ipsa voluntate permaneret, jam pravum cor videretur ostendere. Sed si compassus est tibi, et te liberat in se; imitare quod sequitur, dicens: «Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater» (Matth. XXVI, 39). Si coeperit tibi subrepere voluntas humana, O, si occidat Deus inimicum istum meum, ut non me persequatur! o, si posset fieri ut non ab illo paterer tanta! jam si perseveraveris, et hoc tibi placuerit, et vides quia non hoc vult Deus, pravus corde es, non habes justitiam quae convertetur in judicium: «qui» enim «illam habent, omnes recti sunt corde.» Et qui sunt, «recti corde?» Qui sic inveniuntur quomodo inventus est Job, qui ait: «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum» (Job I, 21). Ecce rectum cor. Iterum in gravi vulnere quid dixit uxori, quam propterea reliquerat diabolus et non occiderat, ut ipse haberet adjutricem, non ut maritus consolatricem? Meminerat enim quia per illam Evam deceptus erat Adam (Gen. III, 6), et necessariam sibi putabat hanc Evam. Accessit ad Job illa, tanquam Eva; sed Adam melior fuit in stercore victor quam Adam victus in paradiso: quid enim respondit illi mulieri? Vide cor paratum, vide cor rectum. Numquid non patiebatur persecutiones, et graves? Et omnes Christiani patiuntur; et si non saeviunt homines, saevit diabolus: et si christiani facti sunt imperatores, numquid diabolus christianus factus est? Intendat ergo Sanctitas Vestra quid sit rectum cor. Accessit ad eum, et ait: «Dic aliquid in Deum, et morere.» Enumeravit omnes aerumnas vel ipsius vel suas: «Dic aliquid,» inquit, «in Deum, et morere.» Et ille jam cognoscens Evam, redire volens unde lapsus est, fixo corde in Deo tanquam luminare in firmamento, habitans corde in libro Dei: «Locuta es,» inquit, «tanquam una ex insipientibus mulieribus; si bona suscepimus de manu Domini, mala non tolerabimus» (Job II, 9, 10)? Quia fixum cor in Deo, ideo rectum: quia enim rectus est Deus, quando in illo figis cor, forma tibi sit, ut sit tibi cor rectum. Fige ergo cor tuum in illo, et rectum cor erit. Sed subrepebat voluntas humana; nescio quid de carnis infirmitate lactabat mentem tuam: noli jam desperare. Te praesignavit Dominus in sua infirmitate, non se: non enim timebat Dominus pati, tertio die resurrecturus. Si prorsus quomodo homo pateretur, et non quomodo Deus pati veniret, et si sciret se post triduum resurrecturum, nullo modo formidaret moriturus, quod non formidavit apostolus Paulus, in fine saeculi resurrecturus. Ait enim: «Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne necessarium propter vos» (Philipp. I, 23 et 24). Taedium enim illi erat manere in carne, ex duobus patiebatur ardorem; dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum dicebat. Adeo cum appropinquaret ipsa passio, quomodo exsultabat! quomodo gloriabatur! «Bonum certamen certavi,» «cursum consummavi, fidem servavi; de caetero super est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex» (II Tim. IV, 7 et 8). Iste gaudet coronandus, et tristis, est ille coronaturus: gaudet sic Apostolus, et dicit Christus Dominus noster, «Pater, si fieri potest, transeat hic calix.» Sed tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Nolite enim putare quia hoc dicimus, non fuisse tristem Dominum. Si enim hoc dixerimus, quia non erat tristis, cum Evangelium dicat, «Tristis est anima mea usque ad mortem» (Matth. XXVI, 38, 39): ergo et quando dicit Evangelium, Dormivit Jesus (Id. VIII, 24), non dormivit Jesus; et quando Evangelium dicit, Manducavit Jesus (Luc. XIV, 1, etc.), non manducavit Jesus: subrepit vermiculus putredinis, et nihil sanum relinquit, ut dicatur quia et corpus non erat verum, et carnem veram non habuit. Quidquid ergo de illo scriptum est, fratres, factum est, verum est. Ergo tristis fuit? Prorsus tristis, sed voluntate suscipiens tristitiam, quomodo voluntate suscipiens carnem; quomodo voluntate carnem voram, sic voluntate tristitiam veram. Sic ergo voluntate ostendit in se, ut si forte subrepserit tibi humana infirmitas, et coeperit aliud velle quam Deus vult, videas pravitatem cordis tui extra regulam, figas illud ad regulam, et dirigatur in Deum cor tuum, quod in homine coeperat esse pravum. Sic ergo Dominus te ostendens dixit, «Tristis est anima mea usque ad mortem;» et dixit, «Pater, si fieri potest transeat a me calix iste.» Sed statim fac quod ideo fecit ut te doceret: «Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater.» Si enim hoc feceritis, justitiam habebitis: si justitiam habebitis, rectum est cor; si rectum est cor, justitia illa quae modo tolerat, convertetur in judicium, et postea judicante Domino tuo, non solum non expavesces mala, sed etiam gloriaberis de corona. Tunc videbis quomodo profecerit patientia Dei, vel ad illorum poenam, vel ad tuam coronam: modo non vides; crede quod nondum vides, ne erubescas cum videris. «Quousque justitia convertatur in judicium: et qui habent eam, omnes recto sunt corde.»

20. [«vers. 16] Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem?» Persuadent multi multa mala, susurrare serpens non desinit, ut facias iniquitatem: quacumque te converteris, forte si profecisti, quaeris cum aliquo bene vivere, et vix invenis; multi mali te circumdant, quia pauca grana, multa palea. Habet haec area grana sua, sed adhuc laborant. Separata ergo a palea tota massa grandis erit: pauca grana sunt, sed in comparatione palearum; multa autem in se. Ergo cum undique mali perstrepant, et dicant, Quare sic vivis? tu solus christianus es? Quare non facis quod faciunt et alii? quare non spectas, quemadmodum et alii? quare non remedia et ligaturas adhibes? quare non mathematicos et aruspices consulis, sicut et alii? et tu signas te, et dicis, Christianus sum, ut repellas istos nescio quos: sed adversarius premit, urget; quod pejus est, exemplo christianorum suffocat christianos. Sudatur, aestuatur; tribulatur anima christiana: vincere habet tamen; sed numquid de se? Ideo vide quid dicat. Respondet enim, Quid mihi prodest quia modo mihi facio remedia, et lucror paucos dies? exeo hinc de isto saeculo, et vado ad Dominum meum, et mittet me in ignem; quia praeposui paucos dies vitae futurae, mittet me in gehennas. Quas gehennas? Aeterni judicii Dei. Vere, nisi putas quia Deus curat quomodo vivant homines? Et hoc forte non in platea tibi dicit amicus, sed in domo uxor, aut forte maritus uxori fideli bonae et sanctae, deceptor ipsius. Si mulier marito, Eva est illi; si vir uxori, diabolus est illi: aut ipsa tibi Eva est, aut tu illi serpens es. Aliquando vult convertere pater cogitationem suam vel ad filium: invenit et ipsum malum, nequissimum; aestuat, fluctuat, quaerit quomodo vincat, prope sorbetur, prope consentit, sed adsit Deus. Audite ergo Psalmum: «Quis exsurget mihi,» inquit «adversus malignantes?» Tam multi sunt; quacumque respicio, ipsi occurrunt. Quis occurret principi iniquitatis diabolo, et angelis ejus, et hominibus seductis ab eo?

21. [«vers. 17.] Nisi quia Dominus,» inquit, «adjuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea.» Prope rueram in illam fossam quae paratur peccatoribus: hoc est, «paulo minus in inferno habitaverat anima mea.» Quia jam nutabat, jam prope consentiebat, respexit ad Dominum. Ut puta, verbi gratia, insultabatur illi, ut faceret iniquitatem. Aliquando enim congregant se mali, et insultant bonis; maxime si fuerint illi plures, et ceperint illum unum, quomodo aliquando multa palea est circa unum granum (tunc non erunt simul cum fuerit massa ventilata): capitur inter multos iniquos ille, insultatur illi, circumvenitur; superponere se volunt illi, exagitant quasi justum, et insultant quasi de ipsa justitia: Magnus, inquiunt, apostolus; in coelum volasti, quomodo Elias. Faciunt homines ista, ita ut aliquando attendens ad linguam humanam, erubescat esse bonus inter malos. Resistat ergo malis; sed non de viribus suis, ne efficiatur superbus, cum vult evadere superbos, et augeat numerum superborum. Sed quid dicat? «Quis exsurget mihi adversus malignantes? aut quis consistet mihi adversus operantes iniquitatem? Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea.»

22. [«vers. 18, 19.] Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me.» Vide quomodo confessionem amat Deus. Movetur pes tuus, et non dicis, Movetur pes meus; sed stare te dicis, cum jam ruas. Imo si jam coepisti moveri, si jam coepisti fluctuare, confitere motum, ne plangas ruinam; ut adjuvet te ille, ne in inferno sit anima tua. Confessionem vult Deus, humilitatem vult. Metus es, ut homo; adjuvat te ille, ut Deus: sed dic tamen, «Motus» «est pes meus.» Quare jam moveris, et dicis, Sto? «Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua. Domine, adjuvabat me.» Quomodo praesumpsit Petrus, non in viribus suis. Videbatur Dominus ambulare super mare, calcans capita omnium superborum in isto saeculo. Ipsum iter suum calcantis capita superborum, significavit ambulans super tumidos fluctus. Calcat et Ecclesia: nam ipsa est Petrus. Non tamen ausus est Petrus per seipsum ambulare super aquas: sed quid ait? «Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas.» Ille in potestate sua, Petrus in jussu illius. «Jube,» inquit, «venire me ad te.» Respondit ille: «Veni.» Calcat enim et Ecclesia capita superborum; sed quia Ecclesia est et habet infirmitatem humanam, ut compleretur, «Si dicebam, Motus est pes meus,» titubavit Petrus in mari, et exclamavit: «Domine, pereo.» Quod ergo hic positum est, «Si dicebam, Motus est pes meus;» hoc ibi positum est «Domine, pereo.» Et quod hic positum est, «Misericordia tua, Domine, adjuvabat me;» hoc ibi positum est, «Porrexit manum Jesus dicens, Modicae fidei, utquid dubitasti» (Matth. XIV, 25-31)? Mirum est quomodo probat Deus homines: ipsa pericula nostra dulciorem nobis faciunt liberantem. Nam videte quod sequitur. Quia dixit, «Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me:» dulcis illi utique factus est Dominus, eripiens illum a periculis; et ideo exponens ipsam dulcedinem Domini, exclamat dicens, «Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam.» Multi dolores, sed multae consolationes: amara vulnera, sed suavia medicamenta.

23. [«vers. 20.] Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto?» Hoc dixit, Nemo sedet tecum iniquus, nec tu sedem iniquitatis habebis. Et unde hoc intelligat, reddit rationem: «Qui fingis,» inquit, «dolorem in praecepto.» Ex hoc enim intelligo quod non tibi adhaeret sedes iniquitatis, quia nec nobis pepercisti. Habes hoc in Epistola apostoli Petri, et ad hoc testimonium posuit de Scriptura; «Tempus est,» ait, «inchoationis judicii ex domo Domini;» id est, tempus est ut modo judicentur qui pertinent ad domum Domini. Si flagellantur filii, quid debent sperare servi nequissimi? Ideoque addidit: «Si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio?» Deinde adjungit illud testimonium: «Et si justus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt» (I Petr. IV, 17, 18)? Quomodo ergo erunt tecum iniqui, quando nec tuis fidelibus parcis, ut exerceas et erudias eos? Sed quia propter hoc non parcit, ut erudiat; ideo dixit, «Qui fingis dolorem in praecepto. Fingis» enim est, Facis formas, plasmas; unde et figuli dicuntur, et vas fictile dicitur: non fictum illud quod mendacium est; sed quod formatur ut sit, et habeat aliquam formam, sicut jamdudum dixit, «Qui finxit oculum, non videbit?» Numquid, «finxit oculum,» mendacium est? Sed intelligitur, Plasmavit oculum, fecit oculum. Nonne figulus est, cum fragiles, infirmos, et terrenos facit? Audi Apostolum dicentem: «Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus» (II Cor. IV, 7). Sed forte alius nobis fecit haec vasa? Ipsum audi dicentem: «O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam» (Rom. IX, 20, 21)? Vide et ipsum Dominum Christum, quia ostendit se figulum. Nam quia de limo hominem fecerat (Joan. IX, 1-6). Ergo quod dixit, «Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto?» sic dicamus, Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui formas dolorem in praecepto? Formas, inquit, dolorem in praecepto, id est, de dolore praeceptum nobis facis, ut ipse dolor praeceptum sit nobis. Quomodo nobis dolor est praeceptum? Quando te flagellat qui pro te mortuus est, et non tibi promittit beatitudinem in ista vita, et fallere non potest, et hic non dat quod quaeris. Quid dabit? ubi dabit? quantum dabit, qui hic non dat, qui hic erudit, qui fingit dolorem in praecepto? Labor est hic tuus, et requies tibi promittitur. Attendis te habere hic laborem; sed attende qualem ille requiem pollicetur. Numquid cogitare, potes? Si illam posses cogitare, videres te nihil laborare ad compensationem. Audi eum qui illud ex parte cernebat, qui dixit, «Nunc scio ex parte» (I Cor. XIII, 12): quid ait Apostolus? «Etenim quod est ad praesens temporale et leve tribulationis nostrae, juxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis.» Quid est, «aeternum gloriae pondus operatur nobis?» quibus operatur? «Non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna» (II Cor. IV, 17, 18). Noli esse piger in labore breviter, et gaudebis incessabiliter. Aeternam vitam tibi daturus est Deus: cogita quanto labore emenda sit.

24. Intendite, fratres; venale est. Venale est quod habeo, dicit tibi Deus; eme illud. Quid habet venale? Requiem venalem habeo; eme illam de labore. Intendite, ut simus in nomine Christi fortes christiani: jam modicum est quod restat in Psalmo, non fatigemur. Quomodo enim fortis poterit esse in faciendo, qui deficit in audiendo? Aderit Dominus ut vobis quod reliquum est, explicemus. Attendite: quodammodo Deus proposuit venale regnum coelorum. Dicis illi: Quantum valet? Pretium ipsius labor est: quomodo si diceret, Pretium ipsius aurum est, non sufficeret hoc solum dicere, sed quaereres quantum aurum. Nam et solidus aurum est, et semiuncia, et libra, et tale aliquid. Ideo dixit pretium, ne laborares quaerere quamdiu invenires. Hujus rei pretium labor est: quantus labor est? Jam quaere tu quantum laborandum sit. Nondum dicitur tibi quantus futurus sit labor iste, vel quantum laboris de te exigatur: illud tibi dicit Deus, Ego ostendo quanta sit illa requies; tu judica quanto labore emenda sit. Dicat ergo Deus quanta futura sit ipsa requies. «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.» (Psal. LXXXIII, 5). Haec est requies sempiterna: sine fine erit requies ista, sine fine erit gaudium hoc, sine fine erit laetitia ista, sine fine erit incorruptio; vitam aeternam habebis; requiem quae non habet finem. Quanto labore digna est requies quae non habet finem? Si verum vis comparare, et verum judicare, aeterna requies aeterno labore recte emitur. Verum hoc est: sed noli timere, misericors est Deus. Si enim haberes aeternum laborem, nunquam pervenires ad aeternam quietem. Semper laborans quando perventurus eras ad illud quod digne quidem potest emi sempiterno labore, quia sempiterna requies est? Aequa pretium: aeterno certe labore digna est aeterna quies comparari. Sed si semper laborares, nunquam ad requiem pervenires. Ergo ut aliquando pervenias ad id quod emis, non in aeternum laborandum est: non quia non valet tanti, sed ut possideatur quod emitur. Digna est quidem emi labore perpetuo; sed necesse est ut labore temporali ematur. Certe tantus debuit esse, id est sempiternus labor pro requie sempiterna. Decies centena millia annorum in labore quid valent? Decies centena millia annorum habent finem: Quod tibi dabo, dicit Deus, non habebit finem. Qualis misericordia Dei? Nec dicit, Decies centena millia annorum labora; non dicit, vel mille annos labora; non dicit, quingentos annos labora: cum vivis labora, in paucis annis: inde jam requies erit, et finem non habebit. Et adhuc audi consequentia: «Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae jucundaverunt animam meam.» Et paucos annos laboras, et in ipsis laboribus non deest consolatio, non desunt gaudia quotidiana. Sed noli gaudere in saeculo: gaude in Christo, gaude in verbo ejus, gaude in lege ejus. Ad ipsa gaudia pertinet quod loquimur, et quod auditis. Quantae ergo sunt istae consolationes in tantis laboribus? Verum est ergo quod dixit Apostolus, «Etenim quod ad praesens temporale est et leve tribulationis nostrae, juxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis.» Ecce quantum pretium damus, quodam modo unam siliquam ad accipiendos thesauros sempiternos: siliquam laboris ad requiem incredibilem, secundum quod dictum est, «Juxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur.» Gaudes ad tempus; noli illi fidere: tristis es ad tempus; noli desperare. Non te corrumpat felicitas, et non frangat adversitas: ne forte dicas in animo tuo, Non potest fieri, ut Deus admittat ad se iniquos, qui justos ipsos emendat, ut salvet; qui ideo emendat, ut erudiat. «Si Justus vix salvis» «fiet; peccator et impius ubi parebunt? Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis?» id est, Numquid adhaeret tibi sedes impiorum; «qui fingis dolorem in praecepto,» qui et istos filios sic voluisti exercere et erudire, sic voluisti eis praecepta dare, ut non essent sine timore, ne amarent aliquid aliud, et obliviscerentur te verum bonum suum? Bonus est Deus: si cessaret Deus, et non misceret amaritudines felicitatibus saeculi, oblivisceremur eum.

25. Sed ubi angores molestiarum faciunt fluctus animae, fides illa quae ibi dormiebat, excitetur. Tranquillum enim erat, quando dormivit Christus in mari: illo dormiente tempestas orta est, et coeperunt periclitari. Ergo in corde christiano et tranquillitas erit, et pax; sed quamdiu vigilat fides nostra: si autem dormit fides nostra, periclitamur. Hoc enim significat dormiens Christus, quia quidam obliviscuntur fidem suam, et periclitantur. Sed quomodo illa navis cum fluctuaret, excitatus est Christus a fluctuantibus, et dicentibus, «Domine, perimus;» surrexit ille, imperavit tempestatibus, imperavit fluctibus, cessavit periculum, facta est tranquillitas (Matth. VIII, 23-26): sic et te cum turbant concupiscentiae malae, persuasiones malae, fluctus sunt, tranquillabuntur. Jam desperas, et putas te non pertinere ad Dominum: evigilet fides tua, excita Christum in corde tuo; surgente fide, jam agnoscis ubi sis: et si forte tentant fluctus concupiscentiae, intueris quid promisit Deus; et dulcedo promissorum faciet te contemptorem dulcedinum saeculi: et si forte multae urgent minae potentium malorum, et ipsae te expellunt de justitia; attendis quod minatur Deus, «Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus» (Id. XXV, 41), et non dimittis justitiam: timens ergo ignem sempiternum, contemnis dolores temporales; et pro eo quod promisit Deus, contemnis temporalem felicitatem. Promisit requiem; patere molestiam: minatur ignem aeternum; contemne dolores temporales: et evigilante Christo tranquilletur cor tuum, ut ad portum quoque pervenias. Non enim non praepararet portum, qui paravit navem. «Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto?» De hominibus malis exercet nos, et de illorum insecutionibus nos erudit. De malitia mali flagellatur bonus, et de servo emendatur filius: ita fingitur dolor in praecepto. Quod illos posse Deus permittit, hoc faciunt mali homines, quibus ad tempus parcit.

26. [«vers.» 21.] Quid enim sequitur? «Captabunt in animam justi.» Quare captabunt? Quia verum crimen non inveniunt quod objiciant. Quid enim captaverunt in Domino? Concinnaverunt falsa crimina (Id. XXVI, 59), quia vera invenire non potuerunt. «Et sanguinem innocentem condemnabunt.» Quare hoc totum fiat, in consequentibus declarabit.

27. [«vers. 22.] Et factus est,» inquit, «mihi Dominus in refugium.» Non quaereres tale refugium, si non periclitareris: sed ideo periclitatus es, ut quaereres; quia ille fingit dolorem in praecepto. Facit mihi de malitia malorum, tribulationem; punctus tribulatione coepi quaerere refugium quod in illa felicitate saeculari desieram quaerere. Quis enim facile recordatur Deum, qui semper felix est, et spe praesenti gaudet? Recedat spes saeculi, et accedat spes Dei; ut possis dicere, «Et factus est mihi Dominus in refugium:» ad hoc doleam, ut fiat mihi Dominus in refugium. «Et Deus meus in auxilium spei meae.» Modo enim Dominus spes quamdiu enim hic sumus, in spe sumus, nondum in re. Sed ne in spe deficiamus, adest promissor erigens nos, et temperans ipsa mala quae patimur. Non enim frustra dictum est, «Fidelis Deus, qui non sinet vos tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere.» (I Cor. X, 13), sic mittat in fornacem tribulationis, ut coquatur vas, non ut frangatur. «Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae.» Cur ergo, quid tibi videbatur quasi injustus esse, quia parcit malis? Vide quomodo jam corrigitur Psalmus, et tu cum Psalmo corrigere: ideo enim voces tuas habebat Psalmus. Quae sunt voces? «Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur?» Psalmus voces tuas habebat: modo ergo tu habeto voces Psalmi. Quae sunt voces Psalmi? «Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in auxilium spei meae.»

28. [«vers. 23.] Et reddet illis Dominus secundum opera eorum; et secundum malitiam eorum disperdet illos Dominus Deus noster.» Non vacat quod ait, «secundum malitiam eorum.» Mihi de illis praestatur; et tamen malitia eorum dicitur, non beneficia eorum. Certe enim de malis exercet nos, flagellat nos. Ad quam rem flagellat? Utique ad regnum coelorum. «Flagellat» enim «omnem filium quem recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater ejus» (Hebr. XII, 6, 7)? Quod cum facit Deus, ad haereditatem sempiternam nos erudit; et hoc nobis praestat saepe de malis hominibus, in quibus exercet et perficit dilectionem nostram, quam vult extendi usque ad inimicos. Neque enim est perfecta dilectio christiani, nisi cum implet quod Christus praecepit: «Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur» (Matth. V, 44). Hinc ipse diabolus vincitur, hinc victoriae corona percipitur. Ecce quanta nobis Deus praestat de malis hominibus: nec tamen secundum id quod de illis nobis praestat, sed secundum malitiam eorum retribuet eis. Videte enim quanta nobis praestitit de ipso immanissimo scelere Judae traditoris. Judas quippe tradidit ad passionem Filium Dei, et per passionem Filii Dei omnes gentes redemptae sunt ad salutem: nec tamen pro salute gentium merces reddita est Judae, sed pro ejus malitia debitum supplicium retributum est. Nam si traditio Christi, et non tradentis animus considerandus est, hoc fecit Judas quod fecit Deus Pater, de quo scriptum est, quia «Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum» (Rom. VIII, 32). Hoc fecit Judas, quod fecit ipse Dominus Christus, de quo scriptum est, «Qui seipsum tradidit pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis:» et iterum, «Sicut Christus,» inquit, «dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea» (Ephes. V, 2, 25). Et tamen gratias agimus Deo Patri, qui unico Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit eum; gratias agimus ipsi Filio, qui seipsum tradidit pro nobis, et in eo voluntatem Patris implevit: et detestamur Judam, de cujus facto nobis tantum beneficium praestitit Deus; et recte dicimus, Reddidit ei Dominus secundum iniquitatem ejus, et secundum malitiam ejus disperdidit eum. Non enim ille pro nobis tradidit Christum, sed pro argento quo vendidit eum: quamvis traditio Christi sit nostra receptio, et Christi venditio sit nostra redemptio. Sic et illi qui martyres persecuti sunt, persequendo in terra, in coelum mittebant; et scientes quidem praesentis vitae damnum inferebant, nescientes autem futurae vitae lucrum conferebant: quicumque tamen perseveraverunt in odio injusto justorum, reddet eis Dominus secundum iniquitates eorum, et secundum malitiam eorum disperdet eos. Sicut enim malis obest bonitas justorum, sic bonis prodest iniquitas impiorum. Nam et Dominus dicit, «Ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident coeci fiant» (Joan. IX, 39): et Apostolus, «Aliis quidem,» inquit, «sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem» (II Cor. II, 16). Malitia vero iniquorum, sinistra sunt arma justorum; sicut idem dicit apostolus, «Per arma justitae dextra et sinistra,» id est, «per gloriam et ignobilitatem» (Id. VI, 7, 8): atque ita deinceps caetera exsequitur, dextra arma demonstrans, gloriam Dei, famam bonam, veritatem qua cognoscebantur quod vivebant, quod non mortificabantur, quod gaudebant, quod multos ditabant, quod omnia possidebant; sinistra vero, quod ignobiles et malae famae habebantur, quod seductores putabantur, quod ignorabantur, occidebantur, coercebantur, contristabantur, egere ac nihil habere videbantur. Et quid mirum si milites Christi et dextris et sinistris armis diabolum expugnant? Sicut autem pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14), et quando sunt aliis odor mortis in mortem; sic interitus hominibus malae voluntatis, et quando justis arma sinistra sunt ad salutem. Itaque reddet illis non secundum nostram utilitatem, quae de ipsis fit; sed secundum ipsorum iniquitatem, quam diligendo oderunt animas suas: et non secundum beneficium quod nobis de ipsis praestat, honorat eos, qui etiam malis bene utitur; sed «secundum malitiam eorum disperdet eos Dominus Deus noster.»

29. Toleret ergo justus injustum; toleret temporalem impunitatem injusti, temporalis labor justi: sed justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Non est enim alia justitia hominis in hac vita, nisi ex fide vivere, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Si autem ex fide vivit, credat et sibi futuram requiem post praesentem laborem, et illis sempiternos cruciatus post praesentem exsultationem. Et si fides per dilectionem operatur, diligat etiam inimicos, et quantum in ipso est, prodesse illis velit: ita enim faciet ne sibi obsint illi, cum hoc velint. Et quando forte potestatem acceperint quasi nocendi et dominandi; sursum cor habeat, ubi ei nemo nocet, edoctus et eruditus ex lege Dei, ut mitigetur a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Si enim in lege Domini voluntas ejus est, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2), cujus conversatio in coelis est (Philipp. III, 20); de firmamento lucet super terram: unde iste psalmus titulum de «quarta sabbati» accepit, quando facta sunt luminaria (Gen. I, 14); ut omnia faciat sine murmuratione, verbum vitae habens in natione tortuosa et perversa (Philipp. II, 14-16). Sicut enim stellas in coelo non extinguit nox; sic mentes fidelium inhaerentes firmamento Scripturae Dei non vincit iniquitas. Et hoc ipsum quod nostra terrena dantur aliquando in potestatem malorum, non solum ad nostram pertinet eruditionem, ut fiat nobis Dominus in refugium, et Deus in auxilium spei nostrae; sed etiam ad ipsius peccatoris foveam proficit, de quo in alio psalmo dicitur: «Inclinabitur et cadet, cum dominabitur pauperum» (Psal. IX, 10).

30. Forte onerosa fuit vobis longitudo sermonis: quanquam in ista alacritate studii vestri non hoc appareat. Sed etsi ita est, ignoscite: primo, quia jussus feci; nam Dominus Deus noster per eos mihi fratres jussit, in quibus habitat. Non enim jubet Deus, nisi de sede sua. Deinde, quia tantum avidi fuistis nostri, confitemur, et nos avidi fuimus vestri. Consoletur ergo Deus noster laborem istum, ut sudor iste noster sit vobis in provectum salutis, non in testimonium accusationis. Hoc dico, fratres, ut ex eo quod audistis, proficiatis, et ruminetis vobiscum: non vos permittatis oblivisci, non solum ista recogitando et colloquendo, sed etiam ita vivendo. Bona vita enim ex praeceptis Dei quae agitur, tanquam stilus est, quod auditur scribens in corde. Si in cera scriberetur, facile deleretur: scribite illud in cordibus vestris, moribus vestris, et nunquam delebitur.

IN PSALMUM XCIV ENARRATIO. SERMO.

1. [«vers.» 1.] Ego vellem, fratres, ut patrem nostrum potius audiremus; sed et hoc bonum est ut patri obediamus. Quia ergo jussit nobis, qui dignatur orare pro nobis, de praesenti psalmo quod Dominus Deus omnium nostrum donare dignabitur, loquat Charitati Vestrae. Est autem Psalmi titulus, «Laus cantici ipsi David. Laus cantici» et hilaritatem significat, quia cantus est; et devotionem, quia laus est. Quid enim magis homo debet laudare, quam id quod sic placet, ut non possit sibi displicere? Securitas ergo laudis in laude Dei est. Ibi laudator securus est, ubi non timet ne de laudato erubescat. Et laudemus ergo, et cantemus; hoc est, cum hilaritate et cum laetitia laudemus. Quid autem laudaturi sumus, ipse Psalmus sequentibus versibus indicat nobis.

2. «Venite, exsultemus Domino.» Invitat ad magnas epulas exsultandi, non saeculo, sed Domino. Nisi enim esset in hoc saeculo exsultatio mala, quae distinguenda est ab exsultatione bona, sufficeret dicere, «Venite, exsultemus:» sed breviter distinxit. Quid est bene exsultare? Domino exsultare. Ergo exsultatio mala est, exsultare saeculo; exsultatio bona est, exsultare Domino. Pie debes Domino exsultare, si vis securus mundo insultare. Quid est autem, «Venite?» Unde vocat ut veniant, cum quibus vult exsultare Domino; nisi quia longe sunt ut veniendo propinquent, propinquando accedant, accedendo exsultent? Unde autem longe sunt? Numquid locis longe potest homo esse ab eo qui ubique est? Vis esse ab eo longe? Quo ibis, ut longe sis? Nam quidam peccator quidem, sed tamen cum spe salutis poenitens et dolens de peccatis, et metuens iram Dei, et volens placare Deum, sic in alio psalmo loquitur: «Quo ibo ab spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es.» Quid ergo restat? Quia si ascenderit in coelum, ibi invenit Deum: ut longe fugiat a Deo, quo iturus est? Vide quid dicat: «Si descendero ad infernum, ades» (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Si ergo ascendendo in coelum, ibi invenit Deum; descendendo in infernum, non fugit Deum: quo iturus est, quo fugiturus est ab illo irato, nisi ad ipsum placatum? Et tamen, cum omnino nemo possit fugere ab illo qui ubique est, nisi quidam longe essent a Deo, non diceretur: «Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me» (Isai. XXIX, 13). Non ergo loco quisque longe est a Deo, sed dissimilitudine. Quid est, dissimilitudine? Mala vita, malis moribus. Si enim bonis moribus propinquatur Deo; malis moribus receditur a Deo. Unus ergo idemque homo corpore stans uno loco, et amando Deum accedit ad Deum, et amando iniquitatem recedit a Deo: nusquam pedes movet, et tamen potest et accedere et recedere. Pedes enim nostri in hoc itinere, affectus nostri sunt. Prout quisque affectum habuerit, prout quisque amorem habuerit, ita accedit vel recedit a Deo. Nonne plerumque dicimus, quando invenimus aliqua dissimilia: Hoc longe est ab illo? Quando aliquos duos forte homines comparamus, duos equos, duas vestes, et dixerit aliquis, Similis est haec vestis, talis est qualis illa; aut, Iste homo talis est qualis ille: quid alius dicit, qui contradicit? Absit; longe est ab illo. Quid est, longe est ab illo? Dissimilis est illi. Et juxta stant, et tamen iste longe est ab illo. Duo vero iniqui pares vita et moribus, si unus sit in Oriente, alter in Occidente juxta invicem sunt. Et duo justi similiter, alter sit in Oriente, alter in Occidente, secum sunt, quia in Deo sunt. Contra, unus justus, alter iniquus, etiamsi una catena ligentur, multum a se separati sunt. Ergo si dissimilitudine recedimus a Deo, similitudine accedimus ad Deum. Qua similitudine? Ad quam facti sumus, quam in nobis peccando corruperamus, quam peccatorum remissione recepimus, quae in nobis renovatur intus in mente, ut tanquam resculpatur in nummo, id est, in anima nostra imago Dei nostri, et redeamus ad thesauros ejus. Nam unde, fratres, de nummo voluit Dominus noster Jesus Christus ostendere tentatoribus suis quid quaerat Deus? Quando enim de tributo Caesaris, quaerentes causam calumniae, consulere magistrum veritatis voluerunt, et consulendo tentare utrum liceret tributum dari Caesari; quid ille ait? «Quid me tentatis, hypocritae?» Petiit afferri sibi nummum, et allatus est. «Cujus habet,» inquit, «imaginem?» Responderunt: «Caesaris.» Et ille: «Reddite ergo Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt» (Matth. XXII, 15-21). Tanquam diceret: Si Caesar quaerit in nummo imaginem suam, Deus non quaerit in homine imaginem suam? Ad hanc similitudinem nos Dominus noster Jesus Christus invitans, imperat nobis ut nostros etiam inimicos diligamus; et dat exemplum de ipso Deo: «Sicut Pater vester,» ait, «qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Estote ergo sicut Pater vester perfecti» (Id. V, 45, 48). Cum dicit, «Estote sicut ille perfecti,» ad similitudinem nos invitat. Si ergo ad similitudinem nos invitat, constat quia dissimiles existendo recesseramus a Deo, et facti eramus longe per dissimilitudinem, et efficimur prope per similitudinem, ut jam fiat in nobis quod scriptum est, «Accedite ad Deum, et illuminamini» (Psal. XXXIII, 5). Ergo quibusdam longe positis et male viventibus psalmus iste dicit, «Venite, exsultemus Domino.» Quo itis? quo receditis? quo disceditis? quo fugitis, exsultando mundo? «Venite, exsultemus Domino.» Quo itis exsultare, ubi deficitis? Venite, exsultemus in illo a quo facti sumus. «Venite, exsultemus Domino.»

3. «Jubilemus Deo, salutari nostro.» Quid est jubilare? Gaudium verbis non posse explicare, et tamen voce testari quod intus conceptum est et verbis explicari non potest: hoc est jubilare. Nam consideret Charitas Vestra qui jubilant in cantilenis quibusque, et quasi in certamine quodam laetitiae saecularis; et videtis quasi inter cantica verbis expressa exundantes laetitia, cui lingua dicendo non sufficit, quemadmodum jubilent, ut per illam vocem indicetur animi affectus, verbis explicare non valentis quod corde concipitur. Si ergo illi de gaudio terreno jubilant; nos de gaudio coelesti jubilare non debemus, quod vere verbis explicare non possumus?

4. [«vers. 2.] Praeoccupemus faciem ejus in confessione.» Confessio quidem duobus modis accipitur in Scripturis. Est confessio laudantis, est confessio gementis. Confessio laudantis, ad honorem pertinet ejus qui laudatur: confessio gementis, ad poenitentiam pertinet ejus qui confitetur. Confitentur enim homines, cum laudant Deum: confitentur, cum accusant se; et nihil dignius facit lingua. Vere puto quod ipsa sint vota, de quibus dicit in alio psalmo. «Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea» (Psal. LXV, 13, 14). Nihil ista distinctione sublimius, nihil tam necessarium et ad intelligendum et ad faciendum Quomodo ergo distinguis vota quae reddis Deo? Ut illum laudes, te accuses; quia illius est misericordia, ut peccata nostra dimittat. Nam si vellet pro meritis agere, non inveniret nisi quos damnaret. «Venite» ergo dixit, ut recedamus jam a peccatis nostris, et non nobiscum deducat rationem de praeteritis; sed tanquam tabulae novae fiant, incensis omnibus chirographis debitorum nostrorum. Quanta ergo illius laus, quanta misericordia, confiteamur, utique laudantes. Nam si semper confessio poenitentis esset, non diceretur in Evangelio de ipso Domino: «In illa hora exsultavit Jesus in Spiritu sancto, et ait, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis» (Luc. X, 21). Numquid quia Christus confitebatur, poenitens erat? Illum nihil poenitere poterat, quia nihil culpabiliter fecerat; sed confitebatur in laude Patris. Ergo quia et hic exsultationis locus est, forte illam debemus intelligere confessionem quae est in laude Dei: unde et «Laus cantici,» ut non hic intelligamus confessionem poenitentium, sed laudantium. Et quid est quod continuo nos admonet de quadam confessione cum ait: «Praeveniamus faciem ejus in confessione?» Quid est, «Praeveniamus faciem ejus in confessione?» Venturus est; «Praeveniamus faciem ejus in confessione,» prius: antequam veniat, nos confitendo damnemus quod fecimus, ut ille quod coronet, non quod damnet, inveniat. Numquid autem et hoc non pertinet ad laudem Dei, quando confiteris peccata tua? Imo vero maxime pertinet ad laudem Dei. Quare maxime pertinet ad laudem Dei? Quia tanto amplius laudatur medicus, quanto plus desperabatur aegrotus. Confitere itaque peccata tua, quo magis desperabas de te propter iniquitates tuas. Tanto enim major laus est ignoscentis, quanto major exaggeratio est peccata confitentis. Non ergo putemus recessisse nos a laude cantici, si hanc confessionem hic intelligimus, qua confitemur peccata nostra: et hoc ad laudem cantici pertinet; quia cum peccata nostra cognoscimus, Dei gloriam commendamus. «Praeveniamus faciem ejus in confessione.»

5. «Et in psalmis jubilemus illi.» Jam diximus quid sit jubilare; repetitum est, ut confirmetur in faciendo: ipsa repetitio exhortatio est. Non enim jam obliti sumus, ut jam moneri nos velimus, quae dicta sint superius, ut jubilemus: sed plerumque in affectu animi repetitur verbum quod notum erat, non ut innotescat, sed ut ipsa repetitio faciat confirmationem; repetitur enim ad intelligendum affectum dicentis. Inde est quod dicit Dominus, «Amen, amen dico vobis» (Joan. I, 51); sufficiebat «Amen» unum; quare, «Amen, amen,» nisi quia ipsa repetitio confirmatio est? «In psalmis» ergo, inquit, «jubilemus illi.» Et quae dicemus in psalmis? quae dicemus, vel potius sentiemus in jubilatione? quae sunt quae pertinent ad laudem cantici hujus? Jam audite: «Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos:» propterea ergo jubilemus illi. «Quoniam non repellet Dominus plebem suam:» jubilemus illi. «Quoniam in manu ejus» «fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt:» in his omnibus jubilemus illi. «Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus ejus finxerunt:» jubilemus illi. Sed haec omnia quid sibi velint, si congruenter discutiantur, tempus forte non sufficit: sed rursus si penitus negligantur, debitores remanebimus. Breviter itaque pro tempore, quantum perstringere potuerimus, accipite; quia et pauca semina uberrimam messem referunt, si sit terra fructifera.

6. [«vers.» 3.] Primum quare jubilemus, quare laudemus, hoc posuit: «Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos.» Sunt ergo dii super quos sit magnus Deus noster, cui jubilamus, cui exsultamus, cui laudes cantici dicimus; sunt, sed non nobis. Apostolus enim ait: «Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi: nobis tamen unus Deus, ex quo omnia, et nos per ipsum, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso» (I Cor. VIII, 5 et 6). Si ergo non nobis, quibus? Audi ex alio psalmo: «Quoniam dii Gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit» (Psal. XCV, 5). Magnificentius et brevius tibi commendare non potuit Spiritus sanctus per Prophetam Deum et Dominum tuum. Parum enim erat quia terribilis super omnia daemonia Deus: quid magnum, esse super omnia daemonia? «Quia dii Gentium daemonia.» Ubi autem Deus tuus? «Dominus autem coelos fecit.» Illud fecit Dominus tuus, ubi non possunt habitare daemonia: de coelis enim dejecta sunt daemonia. Coeli praeponuntur daemoniis, Dominus tuus et coelis; quia Dominus tuus et coelos fecit. Quanto ergo altior daemoniis diis Gentium, qui altior est coelis, unde ceciderunt angeli, ut fierent daemonia? Et tamen gentes omnes sub daemonibus erant: daemonibus templa fabricata sunt, daemonibus arae constructae, daemonibus sacerdotes instituti, daemonibus oblata sacrificia, daemonibus arreptitii tanquam vates inducti. Haec omnia daemonibus gentes exhibuerunt; haec omnia vera nonnisi uni magno Deo debentur: templum fecerunt gentes daemonibus; habet Deus templum: sacerdotes fecerunt gentes daemonibus; habet Deus sacerdotem: sacrificium exhibuerunt gentes daemonibus; habet Deus sacrificium. Etenim illi daemones volentes videri dii, non sibi ista exigerent ut fallerent, nisi quia sciunt ea deberi vero Deo. Hoc enim mos est deberi vero Deo, quod sibi exigit falsus deus. Ergo verum templum Dei agnoscimus. «Templum enim Dei sanctum est,» inquit, «quod estis vos» (I Cor. III, 17). Si ergo nos sumus templum Dei; ara Dei anima nostra est. Sacrificium Dei quid est? Forte hoc facimus modo, imponimus in ara sacrificium, quando Deum laudamus; docet enim nos psalmus, dicens: «Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei» (Psal. XLIX, 23). At vero sacerdotem si requiras, super coelos est; interpellat pro te, qui in terra mortuus est pro te (Rom. VIII, 34). Ergo «Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos.» Hic accipe homines «deos:» non enim rex Dominus super daemonia. Et hinc habemus Scripturae testimonium: «Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernere» (Psal. LXXXI, 1). «Deos» dixit participatione, non natura; gratia, qua voluit facere deos. Quantus Deus est qui facit deos? Aut quales dii sunt quos facit homo? Quam ille magnus deos faciendo, tam isti nihil qui ab homine facti sunt. Deus verus facit deos credentes in se, quibus dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Et ideo ipse verus Deus, quia Deus non factus est: nos autem facti, non veri dii, meliores tamen illis quos homo facit. Quoniam simulacra Gentium argentum et aurum, opus manuum hominum: os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt (Psal. CXIII, 4, 5). Nobis autem Deus noster oculos videntes fecit. Nec in eo tamen nos deos fecit, quia videntes oculos nobis fecit; nam fecit hoc et pecoribus: sed ideo nos deos fecit, quia interiores oculos nostros illuminavit. Ergo sit laus illi, confessio illi, sit jubilatio illi: «Quia magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos.»

7. «Quia non repellet Dominus plebem suam:» laus illi, jubilatio illi, Quam plebem non repellet? Hic nobis interpretari aliquid non licet: praescriptum habemus ab Apostolo, exposuit hoc Apostolus unde sit dictum (Rom. XI, 1). Erat enim plebs Judaea, plebs ubi fuerunt Prophetae, plebs ubi fuerunt Patriarchae, plebs etiam secundum carnem propagata de semine Abrahae; plebs in qua praecesserunt omnia sacramenta Salvatorem nostrum promittentia; plebs ubi institutum est templum, unctio, sacerdos ad figuram, ut cum omnes ipsae umbrae praeterirent, ipsa lux adveniret: erat ergo ista plebs Dei; ad eam Prophetae missi in illa nati qui missi; ei tradita et credita eloquia Dei. Quid ergo? totum illud damnatum est? Absit. Arbor olivae ipsa dicta est Apostolo, coepit enim ista arbor a Patriarchis: sed fuerunt ibi rami aridi, quia nimis alti per superbiam; praecisi ergo propter sterilitatem, insertus oleaster propter humilitatem. Verumtamen, charissimi, ne superbiret oleaster insertus, quid ait Apostolus? «Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae» (Ibid., 16-24)? Ut quomodo tu non permanens in infidelitate, meruisti inseri in olivam, cum esses oleaster; sic isti correcti facilius suae olivae naturaliter inserantur: hoc de illis Apostolus. Ergo ipsa est arbor; etsi aliqui ex ramis fracti sunt, non omnes. Nam si omnes rami frangerentur, unde Petrus? unde Joannes? unde Thomas? unde Matthaeus? unde Andraeas? unde illi omnes Apostoli? unde ipse Paulus apostolus qui loquebatur, et suo fructu olivam testabatur? Nonne isti omnes inde? Unde etiam quingenti illi fratres quibus Dominus post resurrectionem apparuit (I Cor. XV, 6)? unde tot millia ad vocem Petri, quando Spiritu sancto repleti Apostoli omnium gentium linguis locuti sunt, tanta aviditate Dei laudis et suae accusationis conversi sunt, ut qui primo sanguinem Domini fuderunt saevientes, bibere discerent jam credentes? Sic autem omnia illa conversa sunt millia hominum, ut res suas venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent (Act. II, IV). Quod dives unus non fecit, quando ore Domini audivit, et a Domino tristis abscessit (Matth. XIX, 21, 22), hoc fecerunt subito tot millia eorum hominum, quorum manibus Christus fuerat crucifixus. Quanto majus vulnus erat in corde ipsorum, tanto avidius medicum quaesierunt. Cum ergo inde illi omnes fuerunt, de ipsis dicit modo Psalmus: «Quoniam non repellet Dominus plebem suam.» Nam hoc testimonio Psalmi, cum hinc loqueretur, usus est Apostolus, et dixit: «Quid ergo dicemus, fratres? Numquid Deus repulit plebem suam; quam praescivit? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit» (Rom. XI, 1 et 2). Utique si repelleret Dominus plebem suam, non esset unde esset ipse Apostolus: unde autem ipse, inde et alii. In his plebs Domini, non in omnibus; sed, quemadmodum scriptum est, «Reliquiae salvae erunt» (Isai X, 22; et Rom. IX, 27). Non in omnibus; sed area ventilata, massa intro missa est, palea jacet (Matth. III, 12). Totum quidquid vides Judaeorum reproborum, paleam vides. Unde vides istam paleam, jam inde exiit massa, jam in horreo recondita est. Ambas res videamus, ambas discernamus.

8. [«vers.» 4.] Quid Psalmus adjungit? «Quoniam in manu ejus fines terrae.» Agnoscimus lapidem angularem; lapis angularis, Christus. Non potest esse angulus, nisi duos in se copulaverit parietes: ad angulum de diverso veniunt, sed in angulo sibi non adversantur. Venit ex una parte circumcisio, venit ex alia parte praeputium: in Christo ambo populi concordaverunt; quia ille factus est lapis, de quo scriptum est, «Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli» (Psal. CXVII, 22). Si ergo Christus in caput anguli, non attendamus diversitatem de longe venientium, sed propinquitatem in Christo cohaerentium. Ibi agitur, ibi videamus, «Quoniam non repellet Dominus plebem suam.» Ecce unus paries, in quo jam, ut diximus, «non repulit Dominus plebem suam.» Inde Apostoli, inde Israelitae omnes qui crediderunt, ac venditarum rerum suarum pretia ante pedes Apostolorum posuerunt; voluntate pauperes, de Deo divites. Agnovimus unum parietem; impletum esse ibi quod diximus, «Quia non repellet Dominus plebem suam:» videamus et alium parietem. «Quoniam in manu ejus fines terrae.» Ecce alius paries in omnibus gentibus: «In manu ejus fines terrae.» Venerunt etiam omnes gentes ad lapidem angularem, ubi osculum pacis agnoverunt; in illum unum qui de duobus fecit unum: non quemadmodum haeretici, qui de uno fecerunt duo. Hoc enim idem ait apostolus de Domino Christo: «Ipse est enim,» inquit, «pax nostra, qui fecit utraque unum» (Ephes. II, 14). Ergo jubilemus illi. Quare? «Quia non repellet Dominus plebem suam.» Iterum quare? «Quoniam in manu ejus fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt.» Altitudines montium, sublimitates terrarum. Aliquando istae sublimitates, id est, ipsae terrenae potestates, adversatae sunt Ecclesiae; leges contra Ecclesiam promulgarunt, nomen christianum de terra delere conati sunt: sed posteaquam impletum est quod prophetatum est, «Adorabunt eum omnes reges terrae» (Psal. LXXI, 11); factum est quod hic dictum est, «Altitudines montium ipsius sunt.»

9. [«vers.» 5.] Sed forte tu de tentationibus satagis, ut constitutus in tanta gratia promissionum Dei, propter scandala mundi turberis? Nec ipsa scandala aliquid tibi faciunt; quoniam mensuram a Domino acceperunt: «Quoniam ipsius est mare.» Est enim mare mundus iste, sed et mare Deus fecit: nec saevire fluctus possunt, nisi usque ad littus, ubi ipse terminum posuit. Nulla ergo tentatio, nisi acceperit mensuram a Domino. Sint ergo tentationes, sint tribulationes; consummaris eis, non consumeris. Vide utrum ipsae tentationes non prosint. Attende Apostolum: «Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere» (I Cor. X, 13). Non ait, Non vos sinet tentari omnino. Si enim recusares tentationem, recusares refectionem. Ergo reficeris; et si reficeris, in manibus artificis es. Aliquid tibi tollit, aliquid corrigit, aliquid complanat, aliquid mundat: agit quibusdam ferramentis suis; ipsa sunt scandala hujus saeculi: tu tantum de manu artificis noli cadere. Nihil tentationis accedet ultra vires tuas. Hoc permittit Deus ad utilitatem tuam, unde tu possis proficere. Denique ipsum Apostolum audi hoc conjungentem: «Sed faciet cum tentatione etiam exitum ut possitis sustinere.» Ergo mare forte metuendum tibi erat? Noli timere: «Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud.» A gentibus times scandala? Et ipsas gentes ipse fecit; non permittet illas ultra eam saevire quam novit ille mensuram, ex qua proficias. Nonne dicit alius psalmus, «Omnes gentes quotquot fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine» (Psal. LXXXV, 9)? Si omnes gentes quotquot fecisti, manifestum est quia et gentes ipse fecit: ideo, «Ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus ejus finxerunt.» Esto tu arida terra, siti gratiam Dei, ut veniat super te imber dulcis, inveniat in te fructum. Non permittit fluctus operire quod sevit: «Et aridam terram manus ejus finxerunt.» Ergo et hinc jubilemus illi.

10. [«vers.» 6.] Nam quoniam haec ita sunt, quoniam tanta explicavimus ad laudem Dei pertinentia, redite ad illud unde coeperat: «Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos.» Ideo enim exsultemus, quia fecit illud et illud. Et commemoravit multa, et nunc repetit exhortationem: «Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos.» Jam commemoratis a me laudibus Dei, nolite pigri esse, et longe vita et moribus stare: «Venite, adoremus, et procidamus ei.» Sed forte de peccatis vestris, quae vos longe fecerant a Deo, solliciti estis; faciamus sequentia: «Et ploremus coram Domino, qui fecit nos.» Ardes forte conscientia delicti; lacrymis exstingue flammam peccati, plora ante Dominum: securus plora ante Deum, qui te fecit; non enim opus manuum suarum contemnit in te. Noli putare quia potes a te refici. A te deficere potes, tu teipsum reficere non potes: ille reficit qui te fecit. «Ploremus ante Dominum qui nos fecit:» lacrymare ante illum, confitere illi, praeveni faciem ejus in confessione. Quis enim es tu qui illi ploras, et illi confiteris, nisi quem fecit? Non parvae fiduciae est ad factorem res facta, et non quomodocumque facta, sed ad imaginem et similitudinem ipsius: «Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.»

11. [«vers. 7.] Quoniam ipse est Dominus Deus noster.» Ut autem securi ante illum procidamus et ploremus, nos quid sumus? «Nos autem populus pascuae ejus, et oves manuum ejus.» Vide quam eleganter verborum ordinem commutavit, et tanquam non propria reddidit; ut ipsos intelligamus oves, qui sunt et populi. Non dixit, Oves pascuae ejus et populus manuum ejus; quod magis putabatur posse congruere, quia oves ad pascua pertinent: sed ait, «populus pascuae.» Ergo populus oves sunt, quia dicit, «populus pascuae ejus;» ipse populus oves sunt. Sed rursus, quia nos habemus oves quas emimus, non quas fecimus; dixerat autem superius, «Procidamus ei qui fecit nos:» recte dictum est, «oves manuum ejus.» Nullus hominum sibi facit oves: emere potest, donari possunt, invenire potest, aggregare potest, postremo furari potest; facere oves non potest. At vero Dominus noster fecit nos; ideo «populus pascuae ejus et oves manuum ejus,» ipsae sunt quae sibi ipse facere dignatus est gratia sua. Has enim oves laudat et in Canticis canticorum, perfectos quosdam dicens tanquam dentes Ecclesiae sanctae sponsae suae: «Dentes tui sicut grex detonsarum ascendentium de lavacro, quae geminos pariunt, et sterilis non est in illis» (Cant. IV, 2; et VI, 5). Quid est, «Dentes tui?» Per quos loqueris: dentes enim Ecclesiae, per quos loquitur Ecclesia. Quales dentes tui? «Tanquam grex detonsarum.» Quare «detonsarum?» Quia sarcinas saeculi posuerunt. Nonne detonsae erant oves illae, de quibus paulo ante dicebam, quos praeceptum Dei totonderat, dicentis: «Vade, vende omnia tua, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me» (Matth. XIX, 21)? Fecerunt hoc praeceptum; detonsi venerunt. Et quia baptizati sunt credentes in Christum, quid ibi dicitur? «Ascendentium de lavacro;» id est, ascendentium de mundatione. «Et omnes geminos creant:» quos geminos? Duo illa praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. «Nos» ergo «populus pascuae ejus, et oves manuum ejus.»

12. [«vers.» 8.] Ergo, «Hodie si vocem ejus audieritis.» O plebs mea, plebs Dei! Alloquitur plebem suam Deus, non solum illam plebem suam quam non repellet, sed etiam omnem plebem suam. Loquitur enim in angulo utrique parieti (Ephes. II, 20); id est, in Christo prophetia loquitur, et populo Judaeorum, et populo Gentium. «Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.» Aliquando enim audistis vocem illius per Moysen, et obdurastis corda vestra. Per praeconem locutus est, quando obdurastis corda vestra; per se nunc loquitur, mollescant corda vestra. Qui praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est; ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora Prophetarum. «Hodie» ergo «si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.»

13. [«vers.» 9.] Quare dixisti, «Nolite obdurare corda vestra?» Quia meministis quid soleant facere patres vestri. «Nolite obdurare corda vestra: quemadmodum in illa amaricatione, secundum diem tentationis in deserto.» Recolitis certe, fratres, quod ille populus tentarit Deum (Exod. XVI, 2, 3; et XVII, 2-7), acceperit disciplinam, et rectus sit in deserto tanquam ab optimo sessore, frenis legum, frenis praeceptorum; nec sit desertus tamen a Deo etiam indomitus, non solum beneficiis praesentibus, sed etiam virga emendationis non desistente. «Nolite» ergo «obdurare corda vestra: sicut in amaricatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri.» Jam tales non sint patres vestri; nolite eos imitari. Patres vestri erant; sed si non imitati fueritis, patres vestri non erunt: tamen quia de his nati estis, patres vestri erant. Et si Gentes venientes ab extremo terrae, sicut dicit Jeremias, «Ad te Gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Verae mendacia coluerunt patres nostri, simulacra in quibus non est utilitas» (Jerem. XVI, 19): si Gentes dimiserunt simulacra sua, ut venirent ad Deum Israel; quos ipse Deus Israel de Aegypto per mare rubrum duxit, in quo inimicos eorum consequentes operuit (Exod. XIV, 21-31); quos in desertum eduxit, manna pavit (Id. XVI, 13 35), nunquam virgam suam ab eorum disciplina tulit, nunquam beneficia misericordiae subtraxit; ipsi debent deserere Deum suum, cum Gentes venerint ad Deum ipsorum? «Ubi tentaverunt me patres vestri; probaverunt», «et viderunt opera mea.» Quadraginta annis viderunt opera mea, quadraginta annis exacerbaverunt me: ante illos miracula in manu Moysi faciebam, et ipsi magis magisque corda obdurabant.

14. [«vers. 10.] Quadraginta annis proximus fui generationi huic.» Quid est, «proximus fui?» Praesentavi me in signis et virtutibus meis: non uno die, non duobus; sed, «Quadraginta annis proximus fui generationi huic; et dixi, Semper isti errant corde.» Hoc significaverunt quadraginta anni, quod et «semper.» Quadragenarius enim iste numerus indicat integritatem saeculorum, tanquam perficiantur saecula per hunc numerum. Ideo Dominus quadraginta diebus jejunavit, quadraginta diebus tentatus est in eremo (Matth. IV, 1-11), et quadraginta diebus fuit cum discipulis post resurrectionem (Act. I, 3). Primis quadraginta diebus tentationem, posterioribus quadraginta diebus consolationem ostendit; quia cum tentamur, sine dubio consolamur. Corpus enim ejus, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator qui dixit: «Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi» (Matth. XXVIII, 20). «Et dixi, Semper isti errant corde.» Ad hoc cum illis fui quadraginta annis, ut ostenderem genus tale hominum, quod me semper exacerbat usque in finem saeculi: quia per illos quadraginta annos, totum saeculum significare voluit.

15. [«vers.» 11.] Quid ergo? pro illis non erunt alii qui intrent in requiem Dei? Improbati sunt illi quibus displicuit misericordia Dei, qui restiterunt Deo corde indurato; illis improbatis, numquid perdidit Deus populum suum? Non erit verum, «Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae» (Id. III, 9)? Ergo, «dixi, Semper isti errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam. Quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam:» magnus terror. Ab exsultatione coepimus, sed ad magnum timorem conclusit psalmus iste: «Quibus juravi in ira mea, Si introibunt in requiem meam.» Loqui Dominum magnum est; quanto magis jurare Deum? Jurantem hominem debes timere, ne propter jurationem faciat quod contra voluntatem ejus est; quanto magis Deum, qui nihil temere jurare potest? Jurationem ad confirmationem voluit esse. Et per quem jurat Deus? Per semetipsum: non enim habet majorem per quem juret (Hebr. VI, 13). Per semetipsum confirmat promissa sua, per semetipsum confirmat minas suas. Nemo dicat in corde suo: Verum est quod promittit; falsum est quod minatur. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod minatur. Tam certus esse debes de requie, de felicitate, de aeternitate, de immortalitate, si feceris praecepta ipsius, quam certus esse debes de interitu, de ardore ignis aeterni, de damnatione cum diabolo, si contempseris praecepta ejus. Juravit ergo illis in ira sua, ne intrent in requiem ipsius: et tamen oportet aliquos intrare in requiem ipsius; non enim nulli dabitur requies ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus: quia etsi aliqui ex ramis fracti sunt propter dissimilitudinem et infidelitatem, nos propter fidem et humilitatem inseremur (Rom. XI, 19 et 20). Nos ergo intremus in requiem ejus. Unde autem intrarunt illi qui intrarunt, illi qui electi sunt, qui non corde obdurato restiterunt? Quia verum est quod «non repellet Dominus plebem suam.»

IN PSALMUM XCV ENARRATIO. SERMO.

1. [«vers.» 1.] Dominus et frater meus Severus adhuc differt laetitiam nostram de sermone quem nobis debet: nam quod debitor teneatur, agnoscit. Omnes enim Ecclesias quacumque transitum fecit, laetificavit Dominus per os ipsius: multo magis ergo ista laetificanda est, de qua caeteris eum Dominus propagavit. Sed quid facturi sumus, nisi ut serviamus voluntati ipsius? Differre illum tamen dixi, fratres, non fraudare. Itaque tenete debitorem, nec dimittatis, nisi cum solverit. Advertat itaque Charitas vestra: quantum donat Dominus, de isto psalmo dicamus aliquid quod quidem jam nostis; sed dulcis est commemoratio veritatis. Forte cum pronuntiaretur titulus ejus, cum admiratione aliqui audierunt. Inscribitur enim titulus Psalmi: «Quando domus aedificabatur post captivitatem.» Hoc titulo praedicto, jam in ipso textu Psalmi exspectabatis fortasse qui lapides praeciderentur de montibus, quae moles attraherentur, quae fundamenta jacerentur, quae trabes imponerentur, quae columnae erigerentur. Nihil horum cantat: et si aliud aliquid, non ergo consonat Psalmus titulo suo, et aliud portat in fronte, aliud in voce? Imo nihil aliud, sed intellectores quaerit. Loquitur enim de aedificatione domus. Omnes lapides ipsius domus intelligant quod cantarunt. Aedificatur enim domus Deo, non illo loco ubi aedificavit Salomon. Aedificavit enim templum (III Reg. VI, 1): et de ipso templo audistis modo quae dixerit Dominus. Cum saxa templi et moles ingentes admirarentur discipuli, indicaverunt Domino admirationem et stuporem suum; et Dominus illis: «Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur» (Matth. XXIV, 1, 2). Non talis aedificatur domus. Nam videte ubi aedificatur, quia non uno loco, aliqua in parte. Sic enim incipit:

2. «Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.» Si canticum novum cantat omnis terra; sic aedificatur, cum cantat: ipsum cantare, aedificare est; sed si non vetus cantet. Vetus cantat cupiditas carnis: novum cantat charitas Dei. Quidquid cantaveris de cupiditate, vetus cantas; etsi sonant in ore verba cantici novi, non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Melius est ut novus taceas, quam ut vetus cantes; quia si fueris novus, et tacueris, auribus hominum non sonat: nam cor tuum non tacet canticum novum; et pervenit ad aures Dei, qui te fecit hominem novum. Diligis, et taces: dilectio ipsa vox est ad Deum, et ipsa dilectio canticum novum est. Audi quia canticum novum est: Dominus dicit, «Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis» (Joan. XIII, 34). Omnis ergo terra cantat canticum novum: ibi aedificatur domus. Omnis ergo terra est domus Dei. Si omnis terra domus Dei, qui non haeret omni terrae, ruina est, non domus; ruina illa vetus, cujus umbram habebat templum illud vetus. Ibi enim diruebatur vetustas, ut novitas aedificaretur. Et quomodo diruitur vetustas? «Amen dico vobis,» inquit, «non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruetur.» Lapis Christus est: dicit autem Apostolus, «Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis» (Galat. III, 27). Si Christum induit quisquis baptizatur in Christo; quis ponit lapidem super lapidem, nisi qui Baptismum super Baptismum imponit? Sed nolite terreri; «non relinquetur qui non destruetur.» Lapides enim ad fabricam novam, quae aedificatur post captivitatem, sic colliguntur, et sic illos charitas in unitate constringit, ut non sit lapis super lapidem, sed unus lapis sint omnes lapides. Ne miremini: hoc fecit canticum novum, id est, hoc fecit innovatio charitatis. Ad ipsam structuram nos compingit Apostolus, et in illa unitate nos constrictos compaginat, dicens: «Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus, in vinculo pacis» (Ephes. IV, 2, 3). Ubi unitas Spiritus, unus lapis; sed unus lapis de multis factus. Quomodo de multis unus factus? Sufferendo invicem in dilectione. Aedificatur ergo domus Domini Dei nostri, aedificatur: hoc fit, hoc agitur, hoc voces istae agunt, hoc lectiones, hoc praedicatio Evangelii toto orbe terrarum; adhuc aedificatur. Crevit multum domus haec, et multas gentes implevit: nondum tamen omnes gentes occupavit: crescendo multas tenuit, omnes occupatura est; et contradicitur ab eis qui domesticos ejus se esse gloriantur, et dicitur, Jam decrevit. Adhuc crescit, adhuc crediturae sunt omnes gentes quae nondum crediderunt: ne quis dicat, Et illa lingua creditura est? et Barbari credituri sunt? Et quid sibi vult quod Spiritus sanctus apparuit in linguis igneis (Act. II, 3), nisi quia nullius linguae duritia est quae non illo igne solvatur? Neque enim non habemus jam multas gentes Barbaras credidisse Christo: quo nondum porrectum est Romanum imperium, jam Christus possidet; quod adhuc clausum est eis qui ferro pugnant, non est clausum illi qui ligno pugnat. Dominus enim regnavit a ligno. Quis est qui ligno pugnat? Christus. De cruce sua vicit reges, et subjugatis ipsam crucem in fronte fixit; et gloriantur de illa, quia ibi est salus eorum. Hoc agitur, sic crescit domus, sic aedificatur: et ut noveritis, sequentia Psalmi audite; videte operantes et fabricantes domum. «Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.»

3. [«vers. 2, 3]. Cantate Domino», «benedicite nomen ejus, bene nuntiate de die in diem salutare ejus.» Quomodo crescit aedificium? «Bene,» inquit, «nuntiate de die in diem salutare ejus.» De die in diem praedicetur; de die in diem, inquit, aedificetur; crescat, inquit Deus, domus mea. Et quasi diceretur ab operariis, Ubi jubes aedificari? ubi vis crescere domum tuam? Elige nobis aliquem locum aequalem, aliquem locum spatiosum, si tibi amplam domum vis aedificari. Ubi jubes ut bene nuntiemus de die in diem? Ostendit locum: «Annuntiate in gentibus gloriam ejus. Gloriam,» inquit, «ejus annuntiate in gentibus:» gloriam ejus, non gloriam vestram. O structores, gloriam ejus bene nuntiate in gentibus. Si gloriam vestram annuntiare volueritis, cadetis; si ejus aedificabimini, cum aedificatis. Ideo qui gloriam suam annuntiare voluerunt, noluerunt esse in ista domo; et propterea non cantant canticum novum cum omni terra. Non enim communicant universo orbi terrarum: et ideo non sunt aedificantes in domo, sed parietem dealbatum erexerunt. Quanta minatur Deus parieti dealbato? Sunt testimonia Prophetarum innumera, unde maledicit parieti dealbato? Quid est paries dealbatus, nisi hypocrisis, id est simulatio? Foris lucet, intus lutum est. Quod dicturus sum, jam dictum est, sed quia eo spiritu dictum est, quem nobis quoque Dominus impertire dignatus est, nos illud diximus; et quidquid modo eodem Spiritu dicimus, illi dixerunt qui fuerumt ante nos. Non est ergo praetermittendum, sed dicendum est, quia dono Dei dictum est. Quidam de isto pariete dealbato cum diceret, hoc ait: «Quomodo in pariete non conjuncto aliis parietibus, sed singulariter erecto, si ostium facias, quisquis intraverit foris est; sic in illa parte quae noluit cantare cum domo canticum novum, sed parietem voluit struere, et hunc dealbatum, non solidatum quid valet quod habet januam? Si intraveris, foris inveniris.» Quia enim ipsi non per januam introierunt, et janua ipsorum non intromittit. Dominus enim dicit: «Ego sum janua; per me intratur.» Qui sunt qui intrant per januam? Qui gloriam Domini quaerunt, non suam. Qui intrant per januam? Qui faciunt quod dictum est, «Bene nuntiate in gentibus gloriam ejus. Qui intrat per januam, pastor ovium est,» ait Dominus; «qui autem per aliam partem ascendit, ille fur est et latro» (Joan. X, 7, 9, 1, 2). Qui per januam intrat, humilis est; qui per aliam partem ascendit, superbus est: ideo illum dixit intrare, illum ascendere. Sed ille intrando recipitur; ille ascendendo praecipitatur. «Annuntiate in gentibus gloriam ejus.» Quid est, «in gentibus?» Forte gentes nominantur et paucae; et adhuc habet quod dicat illa pars quae erexit parietem dealbatum: Quare non gentes sunt Getulia, Numidia, Mauritania, Byzacium? Provinciae gentes sunt. Auferat sermonem hypocrisi parieti dealbato, sermo Dei, aedificans domum toto orbe terrarum. Parum est quod dixit, «Annuntiate» «in gentibus gloriam ejus;» ne aliquas gentes exceptas putares, sequitur et dicit, «In omnibus populis mirabilia ejus.»

4. [«vers. 4.] Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis.» Quis «Dominus,» nisi Jesus Christus, «magnus et laudabilis nimis?» Nostis certe quia homo apparuit; nostis certe quia in utero feminae conceptus est, nostis quia ex utero natus est, nostis quia lactatus est, quia manibus portatus est, quia circumcisus, quia hostia pro illo oblata est, quia crevit; postremo nostis quia expalmatus est, consputus, spinis coronatus, crucifixus est, mortuus est, lancea percussus est; nostis quia haec omnia passus est: «Magnus» est «et laudabilis nimis.» Nolite contemnere parvum, intelligite magnum. Parvus factus est, quia parvi eratis; intelligatur magnus, et in illo magni eritis. Sic enim aedificatur domus, sic eriguntur moles in ipsa domo: crescunt lapides qui ducuntur ad aedificium. Crescite ergo, intelligite Christum magnum: et parvus magnus est, magnus nimis. Finivit verba: volebat dicere quantum magnus; etsi tota die diceret, Magnus, magnus, quid diceret? Tota die dicens, Magnus finiret aliquando; quia finitur dies: magnitudo illius ante dies, ultra dies, sine die. Ergo quid diceret? «Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis.» Quid enim dictura est lingua parva ad laudandum magnum? Dicendo, «nimis,» emisit vocem, et dedit cogitationi quod sapiat: tanquam dicens, Quod sonare non possum, tu cogita; et cum cogitaveris, parum erit. Quod cogitatio nullius explicat, lingua alicujus explicat? «Magnus Dominus et laudabilis nimis.» Ipse laudetur, ipse praedicetur, ejus gloria nuntietur, et aedificatur domus.

5. «Terribilis est super omnes deos.» Sunt enim dii super quos sit terribilis ille? Videamus quos dicat, et videbimus quare dicat. Interim antequam dicat, charissimi, advertite. Ille qui quasi territus videtur inter homines, «terribilis est super omnes deos.» Numquid non fremuerunt gentes? numquid non populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1)? Numquid illi tauri pingues non circumdederunt eum? numquid non leo ille rugiens fremuit super illum (Psal. XXI, 13, 14), et intrans in corda saevientium exclamavit, «Crucifige, crucifige» (Matth. XXVII, 23); quasi ille isto fremitu terreretur qui «terribilis est,» non super omnes homines, sed «super omnes deos?» Ubi enim vult aedificare domum, locus ipse silvosus est, unde dictum est hesterno die, «Invenimus eam in campis silvae». Domum enim ipsam quaerebat, cum diceret, «In campis silvae.» Et unde silvosus est locus ille? Simulacra colebant homines: non mirum quia porcos pascebant. Filius enim ille erat qui dimisit patrem, et omnia sua consumpsit in meretricibus, vivens prodige; pascebat porcos (Luc. XV, 12-15), id est, colebat daemonia: et ipsa superstitione Gentilium, silva facta erat omnis terra. Sed exstirpat silvam qui aedificat domum; et propterea dictum est, «Cum domus aedificaretur post captivitatem.» Tenebantur enim homines captivi sub diabolo, et daemonibus serviebant; sed redempti sunt a captivitate. Vendere se potuerunt, sed redimere non potuerunt. Venit Redemptor, et dedit pretium; fudit sanguinem suum, emit orbem terrarum. Quaeritis quid emerit? Videte quid dederit, et invenite quid emerit. Sanguis Christi, pretium est. Tanti quid valet? Quid, nisi totus orbis? quid, nisi omnes gentes? Valde ingrati sunt pretio suo, aut multum superbi sunt, qui dicunt, aut illud tam parvum esse, ut solos Afros emerit; aut se tam magnos esse, pro quibus solis illud sit datum. Non ergo exsultent, non superbiant: pro toto dedit, quantum dedit. Novit quid emerit, quia novit quanti emerit. Inde quia redempti sumus post captivitatem aedificatur domus. Et qui sunt qui nos tenebant in captivitate? Quia illi quibus dicitur, «Annuntiate,» exstirpatores silvae sunt: ut exstirpent silvam, liberent de captivitate terram, et struant, aedificent, annuntiando magnitudinem domus Domini. Unde silva daemonum exstirpatur, nisi praedicetur ille qui super omnes est? Ergo omnes gentes daemonia habebant deos: quos dicebant deos, daemonia erant, Apostolo dicente apertius, «Quoniam quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo» (I Cor. X, 20). Quia ergo ideo erant in captivitate, quia daemoniis immolabant, et propterea tota terra silvosa remanserat; annuntiatur iste «magnus et laudabilis nimis.»

6. [«vers.» 5.] Et quomodo ostenditur magnitudo ejus, ut eradicet illas superstitiones, sub quibus captivus populus tenebatur, quem redimere advenit «terribilis super omnes deos?» Et quasi diceretur illi, Quare dixisti, «super omnes deos?» sunt enim dii? sequitur et dicit, «Quoniam omnes dii Gentium daemonia.» Intendat Charitas vestra. Magnum aliquid dicebat paulo ante, «Magnus Dominus;» et tanquam deficiens in laudi ipsius, «et laudabilis nimis.» Nonne hoc dixeram, quia dimisit tibi cogitare quod non poterat ipse verbis explicare? Explicans autem ipse verbis, quid magnum mihi dixit de Domino Jesu Christo? An quia super omnia daemonia est? Cum enim dixisset, «Terribilis super omnes deos;» subjunxit, «Quoniam omnes dii Gentium daemonia.» Non est magnum, esse super daemonia: et tu; si volueris, eris; sed si in illum credideris. Itane ipsa est illa magnitudo laudis, «Magnus Dominus et laudabilis nimis?» Volens enim explicare, ut poterat humana lingua, et quamvis magnus sit tactor organi Spiritus sanctus, tamen per angustias spiritus humani syllabas sonat, sed cogitationes generat: explicare ergo per hanc linguam volens, quid ait? «Magnus Dominus et laudabilis nimis.» Dic, dic, quantum laudabilis; dic. «Terribilis est,» inquit, «super omnes deos.» Quare dixisti, «super omnes deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia.» Et ipsa est tota laus illius qui laudabilis est nimis, quia superat omnes deos Gentium, qui sunt daemonia? Exspecta, et audi quod sequitur: «Dominus autem coelos fecit.» Jam ergo non super daemonia solum, sed super omnes coelos quos fecit. Si diceret, «Super omnes deos, quoniam omnes dii Gentium daemonia,» et ibi tantummodo remaneret laudatio Domini, minus dixerat quam nos solemus de Christo cogitare: cum autem dixit, «Dominus autem coelos fecit;» videte quid intersit inter coelos et daemonia; et videte quid intersit inter ipsos coelos et illum qui fecit coelos; ecce quantum excelsus est Dominus. Non dixit, Dominus autem super coelos sedet; fortasse enim alius illos fecisse putaretur, super quos sederet: sed dixit, «Dominus autem coelos fecit.» Si coelos fecit, etiam Angelos fecit: ipse fecit Angelos, ipse fecit Apostolos. Apostolis cedebant daemonia: sed ipsi Apostoli coeli erant, qui Dominum portabant. Et quem Dominum portabant? A quo facti erant. Audi quia coeli sunt: «Coeli enarrant gloriam Dei» (Psal. XVIII, 2). Ipsis coelis dicitur, «Annuntiate in gentibus gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos.» Quos deos? «Quoniam omnes dii Gentium daemonia.» Et ipse est terribilis super omnes istos deos. «Dominus autem coelos fecit.» O coeli, quos fecit, annuntiate in gentibus gloriam ejus! Aedificetur domus per omnem terram, cantet omnis terra canticum novum.

7. [«vers. 6.] Confessio et pulchritudo in conspectu ejus.» Pulchritudinem amas? vis esse pulcher? Confitere. Non dixit, Pulchritudo et confessio; sed, «Confessio et pulchritudo.» Foedus eras, confitere ut sis pulcher: peccator eras, confitere ut sis justus. Foedare te potuisti; formosum te facere non potes. Qualis autem est sponsus noster, qui foedam amavit, ut pulchram faceret? Quomodo, ait aliquis, foedam amavit? «Non veni,» inquit, «vocare justos, sed peccatores» (Matth. IX, 13). Quos vocas peccatores, ut remaneant peccatores? Non, inquit. Et quomodo non erunt peccatores? «Confessio et pulchritudo in conspectu ejus.» Confitentur enim peccata sua, vomunt mala quae avide voraverant; non redeunt ad vomitum suum, sicut canis immundus (II Petr. II, 22): et erit confessio et pulchritudo. Amamus pulchritudinem; prius eligamus confessionem, ut sequatur pulchritudo. Iterum existit qui amat potentiam, amat et magnificentiam; vult esse magnus quomodo Angeli sunt. Magnificentia quaedam est in Angelis; et tanta potentia, ut si faciant Angeli quidquid possunt, sustineri non possit. Et omnis homo desiderat potentiam Angelorum, sed justitiam Angelorum non amat. Prius justitiam dilige, et sequetur te potentia. Quid enim sequitur et hic? «Sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus.» Tu jam quaerebas magnificentiam: prius dilige sanctitatem; cum sanctificatus fueris, eris et magnificus. Nam si praepostere prius esse volueris magnificus, ante cadis quam surgas: non enim surgis, sed extolleris. Melius surgis, si te ille erigat qui non cadit. Descendit enim ad te ille qui non cadit: tu cecideras, ille descendit, porrexit tibi manum; non potes viribus tuis surgere, amplectere manum descendentis, ut erigaris a forti.

8. [«vers.» 7.] Quid ergo? Si «confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus» (hoc annuntiamus, cum aedificamus domum; ecce jam annuntiatum est gentibus); quid debent facere gentes, quibus annuntiaverunt illi qui silvam exstirpaverunt? Jam ad ipsas gentes dicit, «Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem:» nolite vobis; quia et illi qui vobis annuntiaverunt, non suam, sed illius gloriam annuntiaverunt: et vos «afferte Domino gloriam et honorem;» et dicite, «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam» (Psal. CXIII, 1). Nolite spem in homine ponere. Si baptizatur unusquisque vestrum, dicat: Ille me baptizat, de quo amicus sponsi dixit, «Hic est qui baptizat» (Joan. I, 33). Si enim haec dixeritis, affertis Domino gloriam et honorem: «Afferte Domino gloriam et honorem.»

9. [«vers. 8.] Afferte Domino gloriam nomini ejus.» Non nomini hominum, non nomini vestro, sed nomini ejus afferte gloriam. «Tollite hostias, et introite in atria ejus. Tollite hostias:» quid allaturi estis, ut introeatis in atria ejus? Jam enim crevit domus, et facta sunt atria; qui afferunt hostias, intrent in atria. Tauros allaturi sumus, hircos vel oves? Absit. «Si voluisses sacrificium, dedissem utique.» Ille nobis hostiam commendabat, quam offerre debemus. Videte ne illa sit hostia, de quo jamdudum dixit, «Confessio et pulchritudo in conspectu ejus.» Confessio hostia est Deo. O ergo gentes, si vultis intrare in atria ejus, nolite vacuae intrare, «Tollite hostias.» Quas hostias nobiscum portaturi sumus? «Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit» (Psal. L, 18, 19). Cum humili corde intra in domum Dei, et cum hostia intrasti. Si autem superbus es, inanis intras. Nam unde superbires, nisi inanis esses? Nam si plenus esses, non inflareris. Quomodo plenus esses? Si tecum tolleres hostiam, quam portares ad atria Domini. Jam ne diu teneamus, curramus caetera. Videte crescentem domum, videte aedificium ire per totum orbem terrarum. Gaudete, quia intrastis in atria; gaudete, quia aedificamini in templum Dei. Qui enim intrant, ipsi aedificantur, ipsi sunt domus Dei: ille est inhabitator, cui aedificatur domus toto orbe terrarum, et hoc post captivitatem. «Tollite hostias, et introite in atria ejus.»

10. [«vers. 9, 10.] Adorate Dominum in atrio sancto ejus:» in catholica Ecclesia; hoc est atrium sanctum ejus. Nemo dicat, «Ecce hic est Christus, ecce illic. Exsurgent enim pseudoprophetae.» Dic cis istud, «Lapis super lapidem non relinquetur, qui non destruatur» (Matth. XXIV, 23, 24, 2): ad parietem dealbatum vocatis; in atrio sancto adoro Deum meum.

11. «Commoveatur a facie ejus universa terra: dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur.» Quae testimonia aedificationis domus Dei! Intonant nubes coelorum per totum orbem terrarum aedificari domum Dei; et clamant ranae de palude, Nos soli sumus christiani. Quae testimonia profero? Psalterii. Profero quod surdus cantas: aperi aures, tu cantas ista; cantas mecum, et non concordas mecum; lingna tua sonat quod sonat mea, et cor tuum dissonat a corde meo. Nonne tu cantas ista? Vide testimonia orbis terrarum: «Commoveatur a facie ejus universa terra:» et tu dicis non commoveri? «Dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno.» An forte hic obtinebunt, et dicent se regnare a ligno, quia fustibus Circumcellionum regnant? De cruce Christi regna, si a ligno regnaturus es. Nam lignum hoc tuum ligneum te facit: lignum Christi per mare te trajicit. Audis Psalmum dicentem, «Correxit orbem terrae, qui non commovebitur;» et tu dicis non solum motum post correctionem, sed etiam diminutum. Tu verum dicis; iste mentitur? Pseudoprophetae clamantes, «Ecce hic est Christus, ecce illic,» verum dicunt; et propheta iste mentitur? Fratres, contra istas apertissimas voces auditis in angulis strepitum, Ille tradidit, et ille tradidit. Quid dicis? Voces tuae audiendae sunt, an voces Dei? «Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur.» Ego tibi orbem terrarum ostendo aedificatum; tolle hostiam, intra in atria Domini. Hostias non habes, propterea non vis intrare. Quid est hoc? Si hostiam tibi indiceret Deus taurum, hircum, arietem, invenires quod afferres: indixit tibi humile cor, et non vis intrare. Hoc enim in te non invenis, quia superbia tumuisti. «Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Judicabit populos in aequitate.» Tunc se illi plangent, qui nolunt modo diligere aequitatem.

12. [«vers. 11.] Jucundentur coeli, et exultet terra.» Jucundentur coeli, qui enarrant gloriam Dei; jucundentur coeli, quos Dominus fecit: exsultet terra, quam compluunt coeli. Coeli enim praedicatores, terra auditores. «Commoveatur mare et plenitudo ejus.» Quod mare? Saeculum. Commotum est mare, et plenitudo maris: omne saeculum concitatum est adversus Ecclesiam, cum dilataretur et aedificaretur, toto orbe terrarum. De ipsa commotione audistis in Evangelio, «Tradent vos ad judicia» (Marc. XIII, 9). Commotum est mare: sed quando vinceret mare eum qui coelos fecit?

13. [«vers. 12, 13.] Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt.» Omnes lenes, omnes mites, omnes aequi, campi sunt Dei. «Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum.» Ligna silvarum, Pagani sunt. Quare jam gaudent? Quia praecisi sunt de oleastro, et inserti in oliva (Rom. XI, 17). «Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum:» quia praecisae sunt ingentes arbores cedrinae et cyparissinae, et imputribilia ligna translata sunt ad aedificationem domus. Ligna silvarum erant, sed antequam irent in aedificium; ligna silvarum erant, sed antequam olivam parerent.

14. «Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram.» Primo venit, et postea venturus est. Primo venit in Ecclesia sua in nubibus. Quae sunt nubes quae eum portaverunt? Apostoli praedicantes, de quibus audistis, cum legeretur Apostolus: «Legatione,» inquit, «pro Christo fungimur, obsecrantes pro Christo reconciliari Deo» (II Cor. V, 20). Ipsae sunt nubes in quibus venit, excepto adventu suo posteriore, quo venturus est judicare vivos et mortuos. Venit primo in nubibus. Haec primo vox ipsius sonuit in Evangelio: «Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus.» Quid est, «Amodo?» Nonne Dominus postea venturus est, quando se plangent omnes tribus terrae? Prius venit in praedicatoribus suis, et implevit totum orbem terrarum. Non resistamus primo adventui, ut non expavescamus secundum. «Et vae tunc praegnantibus et mammantibus.» Audistis modo in Evangelio: «Cavete, quia nescitis qua hora veniat» (Marc. XIII, 26, 17, 33). In figura dicta sunt. Quae sunt praegnantes, et quae sunt lactantes? Praegnantes animae dicuntur, quae habent spem in saeculo. Quae autem adeptae sunt jam quod sperabant, pro lactantibus sunt positae. Verbi gratia: emere vult villam; praegnans est, nondum enim factum est, tumet uterus in spe: emit; peperit, adeo lactat quod emit. «Vae praegnantibus et mammantibus:» vae qui habent spem in saeculo, vae qui haerent his rebus quas de saeculi spe pepererunt. Quid ergo debet facere christianus? Uti mundo, non servire mundo. Quid est hoc? Habentes tanquam non habentes. Sic dicit, sic hortatur quos non vult inveniri a die illa tanquam praegnantes et mammantes, sic eos hortatur: «De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut et hi qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, quasi non tenentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse» (I Cor. VII, 29-32). Qui sine sollicitudine est, securus exspectat quando veniat Dominus ipsius. Nam qualis amor est Christi, timere ne veniat? Fratres, non erubescimus? Amamus, et timemus ne veniat. Certe amamus? an peccata nostra plus amamus? Ergo ipsa oderimus peccata, et amemus eum qui venturus est ad punienda peccata. Veniet, velimus, nolimus: non enim quia modo non venit, ideo venturus non est. Veniet, et quando nescis; et si paratum te invenerit, nihil tibi obest quia nescis. «Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit:» prius. Et postea quid? «Quoniam venit judicare terram.» Et «exsultabunt omnia ligna silvarum.» Venit primo, et postea judicare terram: exsultantes inveniet eos qui primo ejus adventui crediderunt, «quoniam venit.»

15. Nam, «Judicabit orbem terrarum in aequitate:» non partem, quia non partem emit. Totum judicare habet, quia pro toto pretium dedit. Audistis Evangelium, quia cum venerit, inquit, «congregabit electos suos a quatuor ventis» (Marc. XIII, 27). Congregat electos omnes a quatuor ventis: ergo de toto orbe terrarum. Quia et ipse Adam [aliquando hoc dixeram] orbem terrarum significat secundum graecam linguam. Quatuor enim litterae sunt, A, D, A, et M. Sicut autem Graeci loquuntur, quatuor orbis partes has in capite litteras habent, Ἀνατολὴν dicunt Orientem; Δύσιν, Occidentem; Ἀρκτον, Aquilonem; Μεσημβρίαν, Meridiem: habes, Adam. Ipse ergo Adam toto orbe terrarum sparsus est. In uno loco fuit, et cecidit, et quodam modo comminutus implevit orbem terrarum: sed misericordia Dei undique collegit fracturas, et conflavit igne charitatis, et fecit unum quod fractum erat. Novit illud facere artifex ille; nemo desperet: multum quidem est, sed qui sit artifex, cogitate. Ille refecit, qui fecit; ille reformavit, qui formavit. «Judicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.» Quae est aequitas et veritas? Congregabit secum electos suos ad judicandum, caeteros autem separabit ab invicem: positurus est enim alios ad dexteram, alios ad sinistram. Quid autem aequius, quid verius, quam ut non exspectent misericordiam de judice, qui noluerunt facere misericordiam, antequam veniret judex? Qui autem voluerunt facere misericordiam, cum misericordia judicabuntur. Dicetur enim eis ad dexteram positis: «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.» Et imputat opera misericordiae: «Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me,» et caetera. Rursus ad sinistram positis quid imputatur? Quia noluerunt facere misericordiam. Et quo ibunt? «Ite in ignem aeternum.» Iste auditus malus magnum gemitum faciet. Sed quid dixit alius psalmus? «In memoria aeterna erit justus; ab auditu malo non timebit» (Psal. CXI, 7). Quid est, auditus malus? «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 31-46). Qui gaudebit ad auditum bonum, non timebit ab auditu malo. Quomodo gaudebunt ad auditum bonum? «Venite, benedicti Patris mei.» Et a quo auditu non timebunt? «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.» Haec est aequitas, haec veritas. «Judicabit» enim «orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.» An quia tu injustus es, justus non erit judex? aut quia tu mendax es, verax non erit veritas? Sed si vis habere misericordem, esto misericors antequam veniat: dimitte si quid in te commissum est, da ex eo quo abundas. Et de cujus das, nisi de illius? Si de tuo dares, largitio esset: cum de illius das, redditio est. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Hae sunt hostiae Deo gratissimae, misericordia, humilitas, confessio, pax, charitas. Has apportemus, et securi exspectabimus adventum judicis, qui «judicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.»

IN PSALMUM XCVI ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.

1. Magna spectacula Deus praebet cordi christiano, et quibus vere nihil possit jucundius inveniri; si tamen adsit palatum fidei, cui sapiat mel Dei. Credimus omnibus vobis, qui in Salvatorem nostrum toto corde credidistis, inesse Spiritum ejus, qui vos delectet cum leguntur prophetiae, ante tot annos prolatae ex ore sanctorum, et post tot annos impletae in fide gentium. Magnam enim jucunditatem tunc carpebant ipsi sancti Prophetae, cum ea videbant in spiritu, non jam impleta, sed adhuc futura. Erat eis magna delectatio: sed tamen et ipsi pro charitate qua in nos accensi erant, quos nondum videbant, et spiritu parturiebant; volebant, si fieri posset, in hoc tempore nobiscum vivere, et videre impleta quae in spiritu prophetabant. Inde Dominus discipulis suis, jam ista videre incipientibus, ait: «Multi justi et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt» (Matth. XIII, 17). Quamvis enim viderent ista in spiritu, tamen futura illis quodam modo formabantur: Apostolis autem jam praesentia reddebantur. Unde ille Simeon, justus quidam senex, multum exsultavit videns infantem Jesum, et agnoscens in parvo magnum, et in exigua carne cognoscens coeli et terrae Creatorem. Multum ergo exsultavit, quia responsum acceperat non se exiturum esse de hac vita, priusquam videret salutare Dei. Agnovit ergo illum, jucundatus est, exsultavit gaudio; et hoc ait: «Domine, nunc dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum» (Luc. II, 25-30). Magna est ergo ista jucunditas; et hanc facit charitas. Delectati sumus, cum psalmus iste cantaretur: et quaedam ibi ab omnibus intellecta sunt; quaedam vero, quantum arbitramur, aut a paucis, aut certe non ab omnibus. Simul ergo illum in isto sermone, in quo vobis servimus, consideremus; et videamus quanta dignatione nos Deus laetificare voluit, praesentando quae promisit, et nobis exhibens veritatem promissis suis.

2. [«vers.» 1.] Inscribitur Psalmus, «Ipsi David, cum terra ejus restituta est.» Totum ad Christum revocemus, si volumus iter rectae intelligentiae tenere: non recedamus a lapide angulari (Ephes. II, 20), ne intellectus noster ruinam faciat: in illo solidetur, quod instabili motu nutabat; in illo incumbat, quod per incerta pendebat. Quidquid dubitationis habet homo in animo auditis Scripturis Dei, a Christo non recedat; cum ei fuerit in illis verbis Christus revelatus, intelligat se intellexisse: antequam autem perveniat ad Christi intellectum, non se praesumat intellexisse. «Finis enim Legis Christus est, ad justitiam omni credenti» (Rom. X, 4). Quid est ergo, et quomodo accipitur in Christo, «Cum terra ejus restituta est?» Nam quomodo David intelligatur Christus, facile est agnoscere. Christus enim ex Maria, et ex semine David; et quia ex semine ejus futurus erat, propterea nomine ejus in figura prophetabatur. Ergo David Christus: quia et interpretatio David Manu fortis est; et quis tam manu fortis, quam qui de cruce mundum vicit? Nam post resurrectionem et ascensionem ejus, accepto Spiritu sancto, loquentibus Apostolis variis linguis, commota multitudo eorum ipsorum qui eum crucifixerant, consilium quaesivit salutis; accepit, credidit; ignotum est, donatus est reatus sanguinis Christi, impertitus est potus sanguinis Christi; facti sunt fideles ejus cujus fuerant persecutores; crediderunt in eum quem crucifixerunt, et ante quem insultantes caput agitaverunt; eum ipsum caput habere voluerunt (Act. II). Ita ergo «restituta est terra ejus,» quod habet titulus Psalmi. Terra enim ejus Judaea: et perierat omnis Judaea, quando crucifixerunt Dominum suum ignorantes, phrenetici saevientes in medicum, et salutem insania repellentes. Tanquam ergo perierat Judaea tota: quam tota? Ipsi etiam Apostoli trepidaverunt. Petrus qui audaci dilectione sequebatur, timida trepidatione ter negavit. Resurgens, in via quosdam loquentes secum de se, tales invenit ipse Dominus Jesus Christus, ut dicerent illi quaerenti unde colloquerentur: «Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel» (Luc. XXIV, 18-21). Jam spem Christi perdiderant. Non enim dixerunt, Speramus eum redempturum; sed, «Sperabamus quod esset redempturus Israel.» Ipse cum eis erat, et spes illius in illis non erat. Ostendit se illis, manifestatus est etiam caeteris discipulis, visus, contrectatus, et inventus illis quibus jam perisse videbatur: revocata est fides eorum qui ceciderant; «restituta est terra ejus.» Deinde factis cum eis quadraginta diebus, ascendit in coelum (Act. I, 3, 9); et, sicut paulo ante commemoravi, misso Spiritu sancto fecit discipulos suos, idiotas homines, loqui omnium gentium linguis. Tunc illi pro quibus non frustra dixerat, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34), commoti, ut diximus, quaesierunt salutem, consilium acceperunt ut in eum crederent; crediderunt uno die tria millia, et rursus quinque millia (Act. II, 41; et IV, 4); coepit fervere per Judaeam Ecclesia Christi, ubi ferbuerat opprobrium Christi; et «restituta est terra ejus.» Sed quia dixerat ipse, «Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor» (Joan. X, 16); etiam ad Gentes, ad quas Prophetae missi non erant, Apostoli missi sunt. Quaesiti sunt qui non quaesierant, inventi sunt qui nihil exspectabant: quem non tenebant Deum pollicitatorem, invenerunt redemptorem. Jam enim Judaei tenebant Deum pollicitatorem, quia ibi Prophetae Christum praedicaverant, ibi Christum promiserant; sed quem promissum audierant, praesentem non cognoverant: illis autem promissum nihil erat; sed tamen in Prophetis etiam de fide ipsorum dictum erat. Non dictum erat ipsis, sed dictum erat de ipsis. Missum est et ad illos: et audistis ex dispensatione Dei; ipsa enim lectio modo vobis lecta est in Actibus Apostolorum, quomodo centurio Cornelius credidit. Cornelius enim centurio non erat de gente Judaeorum. Orabat, jejunabat, eleemosynas faciebat. Non illum deseruit Deus quamvis in Gentibus constitutum; et missus est ei angelus, qui illi nuntiaret quod eleemosynae et orationes ipsius acceptae fuerint apud Deum: credidit, advocato ad se Petro (Act. X). Numquid non illum poterat docere angelus? Misit illum ad Petrum, ut magis per hominem illi fides fieret; quia homines dignatus erat Dominus visitare: nec dedignabatur docere per hominem, qui dignatus est esse homo. Sic ergo «restituta est terra ejus,» uno pariete veniente de Judaeis, altero pariete veniente de Gentibus; quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis angularis, ubi ambo copularentur (Ephes. II, 20).

3. Iterum quomodo accipimus, «Cum terra ejus restitueretur?» Cum caro ejus resuscitaretur. Alius enim intellectus, tamen a Christo non recedens, sic potest nobis occurrere: terra restituta, caro resuscitata. Post resurrectionem enim ipsius facta sunt ista omnia quae cantantur in Psalmo. Audiamus jam de terrae restitutione Psalmum plenum gaudio. Excitet nobis ipse Dominus Deus noster dignam tantae rei exspectationem et jucunditatem; ipse sermonem nostrum moderetur aptum cordibus vestris, ut quidquid hic exsultat cor nostrum in talibus spectaculis, perducat ad linguam, et inde in aures vestras, deinde in cor vestrum, inde in facta vestra.

4. «Dominus regnavit.» Ille qui stetit ante judicem, ille qui alapas accepit, ille qui flagellatus est, ille qui consputus est, ille qui spinis coronatus est, ille qui colaphis caesus est, ille qui in ligno suspensus est, ille cui pendenti in ligno insultatum est, ille qui in cruce mortuus est; ille qui lancea percussus est, ille qui sepultus est, ipse resurrexit. «Dominus regnavit.» Saeviant quantum possunt regna; quid sunt factura Regi regnorum, Domino omnium regum, Creatori omnium saeculorum? An ideo contemnitur, quia tam submissus, et tam humilis apparuit? Misericordia est, non impotentia: ille enim humilis apparuit, ut eum caperemus. Sed jam videamus: «Dominus regnavit; exsultet terra, jucundentur insulae multae.» Est quidem, quia verbum Dei non in sola continenti terra praedicatum est, sed etiam in insulis quae constitutae sunt in medio mari: et ipsae plenae christianis, plenae sunt servis Dei. Non enim separat mare eum qui fecit mare. Quo naves possunt accedere, verba Dei non possunt? Impletae sunt insulae. Verumtamen possunt et in figura recte accipi insulae, omnes Ecclesiae. Quare insulae? Quia circumlatrantur fluctibus omnium tentationum. Sed quomodo insula undique circumstrepentibus fluctibus tundi potest, frangi non potest, magisque ipsa frangit fluctus venientes, quam frangitur ab eis: sic et Ecclesiae Dei pullulantes per totum orbem terrarum, passae sunt persecutiones undique frementium infidelium, et ecce stant insulae, et jam placatum est mare. «Jucundentur insulae multae.»

5. [«vers.» 2.] «Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium directio sedis ejus.» Quibus «nubes et caligo in circuitu ejus?» Quibus «justitia et judicium directio sedis ejus?» Nubes et caligo impiis, qui eum non intellexerunt; justitia et judicium fidelibus, qui in eum crediderunt: illi enim per superbiam non viderunt, illi per humilitatem dirigi meruerunt. Audi nubes et nebulam, et audi justitiam et judicium. Ipse Dominus ait: «In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant» (Joan. IX, 39). Quid est, «qui vident caeci fiant?» Qui sibi videre videntur, qui se sapientes putant, qui non sibi arbitrantur necessariam medicinam, ipsi caeci fiant, ipsi non intelligant. Qui autem «non vident, videant:» qui caecitatem confitentur, illuminari mereantur. Sit ergo «in circuitu ejus nubes et caligo,» his qui eum non cognoverunt; confitentibus autem et humiliantibus se, «justitia et judicium directio sedis ejus.» Sedem ejus dicit eos ipsos qui in eum crediderunt: de ipsis enim sibi fecit sedem, quia in eis sedet Sapientia; Filius enim Dei, Sapientia Dei est (I Cor. I, 24). Audivimus autem ex alia Scriptura magnum hujus intelligentiae documentum. «Anima justi, sedes sapientiae.» Ergo quia isti facti sunt justi, qui in eum crediderunt; justificati ex fide, facti sunt sedes ipsius: sedet in ipsis, judicans ex ipsis, et dirigens eos. Quare? Quia mansuetos invenit, veluti jumenta mitia, non recalcitrantia, non collum superbum adversus jugum ejus excutientia, non flagellum ejus recusantia: facta sunt jumenta ejus bona, mansueta; et meruerunt quod dictum est in alio psalmo, «Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas» (Psal. XXIV, 9). Propterea ergo illis «nubes et caligo,» quia non sunt recti; mansuetis autem, «justitia et judicium directio sedis ejus.»

6. [«vers. 3.] Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.» De quo igne dicit, fratres, «Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus?» Non arbitror de illo igne dici, in quem mittendi sunt impii illa ultima judicii sententia, quibus ad sinistram separatis, sicut in Evangelio lectum meminimus, dicturus est, «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 41): non puto de illo igne dici. Unde hoc non puto? Quia de quodam igne dicit, qui praeibit ante illum, antequam veniat ad judicium. Dictum est enim praeire ignem et inflammare in circuitu, id est per totum orbem terrarum, inimicos ejus. Ille ignis post ejus adventum erit; iste autem ignis ante eum praeibit. Quis est ergo iste ignis? Possumus eum accipere in poenam malorum, possumus in salutem redemptorum. In poenam malorum, quomodo? Quia cum praedicaretur Christus, iratae sunt gentes, et commoverunt persecutionem: quae ira ignis fuit, magis consumens eos qui persequebantur, quam eos quos persequebantur. Cum enim videmus duos, unum irascentem, alterum patienter ferentem, quis eorum ardeat, vestrum est judicare. Potestis in genere humano tale spectaculum contueri. Ponite vobis ante oculos hominem iniquum, commotum animo, trucem vultu, flammantibus oculis, scintillantibus verbis, ferri in hominis necem, in depraedationem, in injurias, in contumelias, non se capere, non se tenere; alterum patienter excipientem verba, plagas, quidquid ille inferre voluerit, et percutienti maxillam, parantem et alteram: cum videris hinc furias, inde lenitatem; hinc iram, inde patientiam; hinc flammas, inde tolerantiam; dubitabis pronuntiare quis eorum ardeat poenamque patiatur? illene cujus corpus vexatur, an cujus animus vastatur? Propterea et Isaias propheta dixit: «Et nunc ignis adversarios comedet» (Isai. XXVI, 11). Quid est, «Et nunc?» Antequam veniat dies ille judicii magnus, jam furore suo ardent qui postea supplicio sempiterni illius ignis arsuri sunt. Nisi forte putatis, fratres mei, quia injustitia, quae procedit ex homine ad laedendum alterum hominem, illi ad quem procedit nocet, et illi de quo procedit non nocet. Unde fieri potest? Aliquando facula ardens apponitur ad lignum humidum et viride, et non illud incendit, ipsa tamen ardet; sic et inimicus tuus. Si quis forte existit injustus qui tibi moliatur insidias, vel praeparet aliquam molestiam, injustus est: tu si viride lignum fueris, id est, si succo spirituali vigens et virens, flammis inimicitiarum restiteris, orando pro illo qui te persequitur; ille ardet, tu manes integer; et injustitia illius illi nocet, tibi nihil nocet. Nisi forte putas quia nocet tibi, si corpori tuo aliquid fecerit, et anima patiens et incorrupta ad Deum coronanda pervenerit, sequens exemplum Domini sui, qui pati maluit a Judaeis, et qui poterat non mori, mortuus est, quia et qui poterat non nasci, natus est. Tu enim conditione natus es, ille voluntate; tu conditione moreris, ille misericordia. Quomodo ergo illi nihil nocuerunt Judaei; sic nec tibi quisquam persecutor inimicus, si tu elegeris esse membrum capitis illius.

7. Ecce intelleximus ignem ante eum praeeuntem, id est, hoc tempore intelligendum in poenam quamdam infidelium et iniquorum: intelligamus ignem, si possumus, et in salutem redemptorum; ita enim proposueramus. Idem ipse Dominus ait: «Ignem veni mittere in terram» (Luc. XII, 49). Sic ignem, quomodo gladium: nam et quodam loco ait non se venisse pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Gladium ad separationem, ignem ad ustionem: sed utrumque salubrem, quia et gladius verbi ipsius salubriter nos separavit a consuetudine mala. Gladium enim attulit, et separavit unumquemque fidelium aut a patre suo qui in Christum non crediderat, aut a matre similiter infideli; aut certe, si de parentibus christanis natus est, saltem a progenie sua priore. Nemo enim nostrum non aut avum, aut proavum, aut aliquam antiquam originem in Gentibus habuit, et in illa exsecrabili Deo infidelitate: separati sumus ab eo quod eramus; sed gladius intercessit secernens, non interficiens. Hoc modo et ignis: «Ignem veni mittere in terram.» Exarserunt homines credentes in cum, acceperunt flammam charitatis; propterea et ipse Spiritus sanctus cum missus esset Apostolis, sic apparuit: «Visae sunt illis,» inquit, «linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque illorum» (Act. II, 3). Isto igne inflammati coeperunt ire per mundum, et inflammare, et incendere in circuitu inimicos ejus. Quos inimicos ejus? Qui deserto Deo a quo facti erant, adorabant simulacra quae fecerant. Ipsi incendebantur, si mali erant, ad consumptionem; si boni erant, ad reparationem: aut ipse incendebatur, qui nolebat credere, illo igne, audito verbo Dei factus pejor, invidia sua exustus atque consumptus; aut si converteretur et crederet, nec sic in illo nihil arsisset. Arserat enim fenum, ut purgaretur aurum. Aurum fides est, fenum carnalis concupiscentia est. «Omnis caro fenum,» Isaias dicit, «et omnis honor carnis ut flos feni» (Isai. XL, 6). Quidquid est ergo in homine carnali appetens vana et saecularia, fenum est. Quam multi forte, et fratres nostri icrunt ad theatrum? feno ducti sunt. Nonne optandus est illis iste ignis, ut fenum ardeat, et aurum purgetur? Quod enim illis inest fidei, feno premitur. Bonum est ergo eis ardere sancto igne, ut feno consumpto, splendeat pretiosum quod redemit Christus. Ergo, «Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.» Sunt qui salubriter arserunt, hodie fideles ejus sunt; inimici ejus erant, et nunc jam fideles ejus sunt: quaeris inimicos, non sunt; consumpti sunt, arserunt; charitas consumpsit in eis quod persequebantur Christum, et purgavit in eis quod crederent in Christum: «Et inflammabit in circuitu inimicos ejus.»

8. [«vers. 4.] Apparuerunt fulgura ejus orbi terrae.» Magna exsultatio. Nonne videmus? nonne manifestum est? Apparuerunt fulgura ejus universae terrae; inflammati sunt inimici, incensi sunt inimici. Arsit quidquid contradicebat, et «apparuerunt fulgura ejus orbi terrae.» Quomodo apparuerunt? Ut jam crederent. Unde fulgura? De nubibus. Quae sunt nubes Dei? Praedicatores veritatis. Vides autem nubem, in coelo nebulosam, obscuram, et habet intus nescio quid latens. Si coruscet de nube, emicat splendor: ex eo ipso quod contemnebas, inde exsilivit quod expavescas. Misit ergo Dominus noster Jesus Christus Apostolos suos, praedicatores suos, velut nubes: videbantur homines et contemnebantur; quomodo videntur nubes, et contemnuntur, antequam de eis exsiliat quod mireris. Erant enim illi primum homines carnem portantes, infirmi; deinde idiotae, indocti, ignobiles: sed erat in illis quod fulguraret, erat in illis quod coruscaret. Accedebat Petrus homo piscator, orabat, et surgebat mortuus (Act. IX, 40). Forma humana nubes erat, splendor miraculi coruscatio erat. Sic in verbis, sic in factis, cum miranda dicunt, et miranda faciunt, «Apparuerunt fulgura ejus orbi terrae. Vidit et commota est terra.» Si enim non est verum? si non tota terra jam christiana clamat, Amen, commota fulguribus de illis nubibus erumpentibus? «Vidit, et commota est terra.»

9. [«vers. 5.] Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini.» Qui sunt montes? Superbi. Omnis altitudo extollens se adversus Deum, factis Christi et Christianorum contremuit, succubuit, et quando dico quod dictum est, Fluxit, melius verbum inveniri non potest. «Montes fluxerunt velut cera a facie Domini.» Ubi est altitudo potestatum? ubi duritia infidelium? «Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini.» Ignis eis fuit Dominus, illi ante faciem ejus sicut cera fluxerunt; tamdiu duri, donec ignis ille admoveretur. Complanata est omnis altitudo; modo blasphemare Christum non audet: et paganus non in eum credit, non eum tamen blasphemat; etsi nondum factus est vivus lapis, tamen victus est durus mons. «Montes fluxerunt sicut cera a facie Domini, a facie Domini omnis terrae:» non Judaeorum tantum, sed et Gentium, sicut dicit Apostolus (Rom. III, 29); non enim est Judaeorum tantum Deus, sed et Gentium. Dominus ergo universae terrae, Dominus Jesus Christus in Judaea natus, sed non Judaeae tantum natus: quia et antequam natus omnes fecit; et qui omnes fecit, omnes refecit. «A facie Domini omnis terrae.»

10. [«vers. 6.] Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.» Qui coeli annuntiaverunt? «Coeli enarrant gloriam Dei» (Psal. XVIII, 2). Qui sunt coeli? Qui facti sunt sedes ipsius. Quomodo enim in coelis sedet Deus, sic sedet in Apostolis, sic sedet in praedicatoribus Evangelii. Et tu si vis, coelum eris. Vis esse coelum? Purga de corde tuo terram. Si terrenas concupiscentias non habueris, et non frustra responderis sursum te habere cor, coelum eris. «Si resurrexistis cum Christo» (fidelibus Apostolus loquitur), «quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram» (Coloss. III, 1 et 2). Coepisti sapere quae sursum sunt, et non quae super terram sunt; nonne factus es coelum? Carnem portas, et corde jam coelum es: conversatio enim tua in coelis erit (Philipp. III, 20). Talis annuntias et tu Christum: quis enim fidelium tacet Christum? Intendat Charitas vestra: putatis quia nos soli stantes hic annuntiamus Christum, et vos non annuntiatis? Unde ad nos veniunt, christiani volentes esse, quos nunquam vidimus, quos non novimus, quibus nunquam praedicavimus? An forte crediderunt nullo annuntiante? Apostolus dicit: «Quomodo credent quem non audierunt, quomodo audient sine praedicante» (Rom. X, 14)? Ergo tota Ecclesia praedicat Christum, et annuntiant coeli justitiam ipsius; quia omnes fideles quibus cura est lucrari Deo eos qui nondum crediderunt, et faciunt hoc ex charitate, coeli sunt. Intonat de illis Deus judicii sui terrorem; et tremit qui infidelis erat, et pavescit, et credit. Ostendite hominibus quid potuit Christus per totum orbem terrarum, loquendo eis, et adducendo eos ad amandum Christum. Quanti enim hodie adduxerunt amicos suos, aut ad pantomimum, aut ad choraulam? Quare, nisi amando illum? Et vos amate Christum. Tanta enim spectacula praebuit, in quo nemo potest dicere aliquid se reprehensionis invenire, ille qui vicit saeculum. Nam et aliquando quem amat quisque in theatro, vincitur in illo. Nemo vero vincitur in Christo: non est de quo erubescere. Arripite, adducite, attrahite quos potestis: securi estote, ad eum adducitis, qui non displicet vindetibus; et rogate illum ut illuminet eos, et bene spectent. «Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.»

11. [«vers. 7.] Confundantur omnes qui adorant sculptilia.» Nonne factum est? Nonne confusi sunt? Nonne quotidie confunduntur? Sculptilia enim sunt manu facta idola. Quare jam confunduntur omnes qui adorant sculptilia? Quia viderunt omnes populi gloriam ejus. Jam omnes populi gloriam Christi confitentur: erubescant qui adorant lapides. Quia lapides illi mortui erant, nos vivum lapidem invenimus: imo lapides illi nunquam vixerunt, ut nec mortui dicantur; lapis autem noster vivus est, et semper vixit apud Patrem, et pro nobis mortuus revixit, et modo vivit, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Hanc gloriam ipsius cognoverunt populi; dimittunt templa, currunt ad ecclesias. «Confundantur omnes qui adorant sculptilia.» Adhuc quaerunt adorare sculptilia? Noluerunt deserere idola; deserti sunt ab idolis. «Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis.» Sed existit nescio quis disputator qui doctus sibi videbatur et ait: Non ego illum lapidem colo, nec illud simulacrum quod est sine sensu; non enim Propheta vester potuit nosse quia oculos habent et non vident (Psal. CXIII, 5), et ego nescio quia illud simulacrum nec animam habet, nec videt oculis, nec audit auribus: non ego illud colo; sed adoro quod video, et servio ei quem non video. Quis est iste? Numen quoddam, inquit, invisibile quod praesidet illi simulacro. Hoc modo reddendo rationem de simulacris suis, diserti sibi videntur, quia non colunt idola, et colunt daemonia. Etenim, fratres, sicut dicit Apostolus, «Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos,» inquit, «socios fieri daemoniorum» (I Cor. X, 19, 20): nam «scimus quia nihil est idolum» (Id. VIII, 4). Ipse hoc dixit Apostolus, «Scimus quia nihil est idolum, sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo:» dixit, «Nolo vos fieri socios daemoniorum.» Non ergo hinc se excusent, quia quasi idolis insensatis dediti non sunt; daemoniis magis dediti sunt, quod est periculosius. Nam si tantum idola colerent, sicut eos non adjuvarent, ita illis nihil nocerent; si autem adores et servias daemonibus, erunt domini tui. Et qui erunt domini tui? Invidi tui: libertati tuae necesse est invideant, semper te velint possidere, semper talem facere, qualem possint secum trahere. Est enim insita malevolentia quaedam et pernicies nocendi istis malis spiritibus: gaudent de malo hominum; et de fallacia nostra, si nos fefellerint, pascuntur. Et quid quaerunt? Non quibus in aeternum dominentur, sed cum quibus in aeternum damnentur; quomodo solet malevolus latro nominare innocentem. Numquid si fuerit vivus incensus, minus ardet, si duo ardeant? minus moritur, si duo moriantur? Poena illi non minuitur, sed malevolentia pascitur. Mecum moriatur, non se minus moriturum dicens, sed solatium habet malum alterius. Talis est diabolus; seducere vult illos qui cum illo puniantur: et quia non potest fallere judicem Deum (non enim nominat apud illum innocentem), vera crimina volens habere quae objiciat, peccata persuadet. Ecce quales dominos sibi faciunt qui colunt idola et daemonia: «Quae» enim «immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: nolo vos socios fieri daemoniorum.»

12. Nos autem qualem Deum habemus? Audite quid sequatur. Cum enim dixisset, «Confundantur omnes qui adorant sculptilia», «qui gloriantur in simulacris suis:» ne existerent quasi reddentes rationem de simulacris, et dicerent, Non lapides, sed numina colimus; Quae numina colis? dic mihi, daemonia colis, an spiritus bonos, quales sunt Angeli? Sunt enim Angeli sancti, et sunt spiritus maligni. Ego dico quia in templis tuis non coluntur nisi spiritus maligni: qui sibi exigunt superbe sacrificium, et volunt se coli tanquam Deos, maligni sunt, superbi sunt. Tales sunt etiam homines non boni, qui suam gloriam quaerunt, et Dei gloriam contemnunt. Homines autem sanctos attendite, qui sunt similes Angelis. Cum inveneris hominem aliquem sanctum servum Dei, si volueris illum colere et adorare pro Deo, prohibet te: non vult sibi arrogare honorem Dei, non vult tibi esse pro Deo, sed tecum esse sub Deo. Fecerunt hoc apostoli sancti Paulus et Barnabas. Praedicabant verbum Dei in Lycaonia. Mirabilia cum fecissent Lycaoniae, cives ejusdem regionis adduxerunt victimas, et voluerunt illis sacrificare, dicentes Barnabam Jovem, et Paulum Mercurium: illi non sunt delectati. An forte ideo sibi immolari noluerunt, quia daemonibus se comparari exsecrati sunt? Non, sed quia honorem divinum exhiberi hominibus horruerunt. Verba ipsorum indicant, non suspicamur. Sequitur enim lectio libri ejusdem, et dicit quomodo moti sunt: «Tunc Paulus et Barnabas consciderunt vestimenta sua, et dixerunt, Viri» «fratres, quid facitis? Et nos homines sumus passibiles, similes vobis» (Act. XIV, 13 et 14). Intendite. Quomodo ergo homines boni prohibent eos qui illos voluerant colere tanquam deos, et volunt potius ut Deus unus colatur, Deus unus adoretur, Deo uni sacrificium offeratur, non sibi: sic et omnes sancti Angeli, illius gloriam quaerunt, quem diligunt; ad ejus cultum, ad ejus adorationem, ad ejus contemplationem omnes quos diligunt rapere et inflammare student; ipsum illis annuntiant, non se, quoniam Angeli sunt: et quia milites sunt, non norunt gloriam quaerere nisi Imperatoris sui; si autem suam gloriam quaesierint, ut tyranni damnantur. Talis exstitit diabolus et daemonia, id est angeli ejus: arrogavit sibi honorem divinum et omnibus daemoniis; et implevit templa Paganorum, et persuasit simulacra, et persuasit illa sacrificia offerri sibi. Nonne melius erat ut Angelos sanctos, quam ut daemones colerent? Respondent: Non colimus mala daemonia; Angelos quos dicitis, ipsos et nos colimus, virtutes Dei magni et ministeria Dei magni. Utinam ipsos colere velletis: facile ab ipsis disceretis non illos colere. Audite angelum doctorem. Docebat quemdam discipulum Christi, et ostendebat illi multa miracula in Apocalypsi Joannis: ille autem quodam sibi demonstrato miraculo visionis expavit, et misit se ad pedes Angeli; et ille angelus qui non quaerebat nisi gloriam Domini sui, «Surge, quid facis?» inquit, «illum adora; nam et ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum» (Apoc. XIX, 10). Quid ergo, fratres mei? Nemo dicat: Timeo ne irascatur mihi angelus, si non illum colo pro deo meo. Tunc tibi irascitur, quando ipsum colere volueris: bonus est enim, et Deum amat. Quomodo daemones irascuntur, si non colantur; sic Angeli indignantur, si pro Deo colantur. Sed ne forte dicat sibi cor infirmum, cor trepidum: Ergo si irascuntur daemonia quia non coluntur, timeo offendere daemonia. Quid tibi facturus est vel princeps ipsorum diabolus? Si posset aliquid, nullus nostrum remaneret. Nonne quotidie tanta in illum dicuntur ore Christianorum, et crescit seges Christianorum? Quando irasceris nequissimo servo tuo, hoc nomen illi imponis: Satanas, diabole; hoc illi dicis. Fortasse in hoc erras, quia homini hoc dicis, et immoderata ira raperis ad conviciandam imaginem Dei: et tamen hoc eligis quod ei dicas, quod valde detestaris. Si posset ille, non se vindicaret? Sed non permittitur: et tantum facit, quantum permittitur. Nam et Job tentare voluit, et nonnisi potestatem quaesivit (Job I, 11); et nihil faceret, nisi potestatem accepisset. Quare non ergo securus Deum adoras, quo nolente nemo tibi nocet, et quo permittente emendaris, non everteris? Si enim placuerit Domino Deo tuo permittere ut aliquis homo tibi noceat, aut aliquis spiritus tibi noceat; emendabit te, ut clames ad eum: «Emendans emendavit me Dominus, sed morti non tradidit me» (Psal. CXVII, 18). Ergo, «Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Adorate» «eum omnes Angeli ejus.» Discant Pagani adorare Deum. Angelos volunt adorare; Angelos imitentur, et illum adorent qui ab Angelis adoratur. «Adorate eum omnes Angeli ejus.» Adoret angelus ille qui missus est ad Cornelium; nam eum adorans, Cornelium misit ad Petrum (Act. X, 3, etc.): adoret Christum Dominum Petri, et ipse conservus Petri. «Adorate eum omnes Angeli ejus.»

13. [«vers. 8.] Audivit, et jucundata est Sion.» Quid audivit Sion? Quia adorant eum omnes Angeli ejus. Quid audivit Sion? ecce quid audivit: «Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus: confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis.» Etenim Ecclesia necdum erat in Gentibus; in Judaea crediderant ex Judaeis, et putabant ipsi Judaei qui crediderant solos se pertinere ad Christum: missi sunt Apostoli ad Gentes, praedicatum est Cornelio; credidit Cornelius, baptizatus est, baptizati sunt et illi qui cum Cornelio erant. Sed ut baptizarentur, quid factum est, scitis: non quidem huc usque pervenit Lector, sed tamen aliqui recordantur; et qui non recordantur, audiant a me breviter. Missus est angelus ad Cornelium, angelus Cornelium misit ad Petrum, Petrus venit ad Cornelium. Et quia de Gentibus erat Cornelius, et ipse et qui cum illo erant, non erant circumcisi: ne dubitarent ergo illi tradere Evangelium non circumcisis; antequam baptizaretur ipse Cornelius et illi qui cum illo erant, venit Spiritus sanctus, et implevit illos, et coeperunt loqui linguis. In nullum autem ceciderat Spiritus sanctus, nisi qui fuerat baptizatus: in istos autem ante Baptismum cecidit. Posset enim Petrus dubitare utrum incircumcisos baptizaret: venit Spiritus sanctus, coeperunt loqui linguis; donatum est donum invisibile, et tulit dubitationem de Sacramento visibili; baptizati sunt omnes. Et habes ibi scriptum: «Audierunt autem Apostoli, et qui erant in Judaea fratres, quoniam et Gentes receperunt verbum Dei, et benedicebant Deum.» Hoc est quod hic commemorat: «Audivit, et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae» . Quid «audivit, et jucundata est Sion? Quia receperunt Gentes verbum Dei.» Unus paries venerat, sed angelus nondum erat. Sion ipsa Ecclesia quae erat in Judaea, proprie hic nominata est. «Audivit, et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae.» Sic scriptum est: «Audierunt Apostoli, et qui erant in Judaea fratres.» Videte si non «exsultaverunt filiae Judaeae.» Quid audierunt? «Quia et Gentes receperunt verbum Dei.» Ubi illud dixit iste psalmus? «Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.» Et quia Gentes crediderunt, a quibus colebantur idola; secutus ait: «Confundantur omnes qui adorant sculptilia, qui gloriantur in simulacris suis. Audivit, et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae.» Postea quidam de circumcisis calumniari voluerunt Petro, et dixerunt illi: «Quare intrasti ad Gentiles incircumcisos, et manducasti cum eis?» Ille autem reddidit eis rationem, quomodo cum oraret demonstratus est illi discus pendens quatuor lineis. Discus ille qui habebat omnia animalia, significabat omnes Gentes. Ideo autem quatuor lineis pendebat, quia quatuor partes sunt orbis, unde futuri populi erant: et ideo quatuor Evangelia praedicant Christum, ut gratia ipsius ad omnes quatuor partes orbis pertinere intelligatur. Quia ergo tale visum demonstratum fuerat Petro, indicavit, aperuit illis omnia, quomodo credidit Cornelius, quia priusquam baptizaretur homo gentilis, venit super eum Spiritus sanctus. Haec cum audissent, tacuerunt, et magnificaverunt Deum, dicentes: «Utique et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit» (Act. XI, 1-18). Ecce, «Audivit, et jucundata est Sion; et exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine.» Quae judicia? Quia non est personarum acceptor Deus. Namque ipse Petrus cum vidisset Cornelium centurionem, et eos qui cum illo erant, adimpletos Spiritu sancto, exclamavit, et ait, «In veritate comprehendo quia non est personarum acceptor Deus.» Ergo, «Exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine.» Quid est, «propter judicia tua?» Quia «in omni gente, et in omni populo, quicumque illi servierit, acceptus est illi» (Id. X, 34, 35). Quia non Judaeorum Deus tantum, sed et Gentium (Rom. III, 29).

14. [«vers.» 9.] Videte si non hoc est unde exsultaverunt filiae Judaeae. «Et exsultaverunt filiae Judaeae, propter judicia tua, Domine. Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram.» Non super solam Judaeam, non super solam Jerusalem, non super solam Sion, sed «super omnem terram.» Huic universae terrae judicia Dei viguerunt, ut undique populos convocaret: quibus non communicant, qui se praeciderunt; nec audiunt praedictum, nec vident impletum, «Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram. Nimis exaltatus es super omnes deos.» Quid est, «nimis?» Nam de Christo dicitur. Quid est ergo, «nimis,» nisi ut intelligaris aequalis Patri? Quid est, «super omnes deos?» qui sunt? Idola non habent sensum, non habent vitam: daemonia habent sensum, habent vitam; sed mala sunt. Quid magnum est quia exaltatus est Christus super idola? Exaltatus est super daemonia; sed nec hoc valde magnum est: daemonia quidem dii Gentium (Psal. XCV, 5), sed ille nimis exaltatus est super omnes deos. Et homines dicti sunt dii, «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes:» item scriptum est, «Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernens» (Psal. LXXXI, 6, 1). Super omnes exaltatus est Jesus Christus Dominus noster: nec tantum super idola, nec tantum super daemonia; sed super omnes homines justos. Et hoc parum est; super omnes etiam Angelos: nam unde est, «Adorate eum omnes Angeli ejus? Nimis exaltatus es super omnes deos.»

15. [«vers.» 10.] Quid ergo facimus omnes qui ad illum convenimus, ad eum qui nimis exaltatus est super omnes deos? Breve praeceptum nobis dedit. «Qui diligitis Dominum, odite malignum.» Non est dignus Christus cum quo diligas avaritiam. Amas illum; debes odisse quod odit. Homo est inimicus tuus, hoc est quod tu; creati estis ab uno Creatore, in una conditione: et tamen si filius tuus loquatur inimico tuo, et veniat ad domum inimici tui, et assiduas collocutiones habeat cum illo, exhaeredare illum vis; quia loquitur cum inimico tuo. Et quomodo? Quia justam vocem videris tibi habere: Amicus es inimici mei, et quaeris aliquid de re mea! Ergo attende. Diligis Christum, inimica Christi est avaritia; quare cum illa loqueris? Non dico, loqueris cum illa; quare illi servis? Nam multa jubet Christus, et non facis; jubet ipsa, et facis. Jubet Christus ut vestias pauperem, et non facis; jubet avaritia ut facias fraudem, et hoc potius facis. Si haec ita sunt, si talis es, noli tibi multum promittere haereditatem Christi. Sed dicis: Diligo Christum. «Qui diligitis Dominum, odite malignum.» Hinc apparet te diligere quod bonum est, si inventus fueris odisse quod malum est: «Qui diligitis Dominum, odite malignum.»

16. Sed cum coeperimus odisse malignum, subsequentur persecutiones. Odimus malignum; dicit nobis aliquis persecutor, Fac fraudem; dicit nobis, Adora idolum, dicit nobis, Thus pone daemoniis: sed nos audivimus, «Qui diligitis Dominum, odite malignum.» Audivimus quidem, sed si non fecerimus, saevit ille. Usquequo saevit? quid est ablaturus? Responde; quare Christianus es? propter aeternam haereditatem, an propter terrenam felicitatem? Interroga fidem tuam, pone in catasta conscientiae animam tuam, torque teipsum timore judicii, responde cui credideris, quare credideris. Dicis mihi: In Christum credidi. Quid tibi promisit Christus, nisi quod ostendit in se? Quid ostendit in se? Mortuus est, et resurrexit, ascendit in coelum. Vis sequi? Imitare passionem, exspecta promissionem. Quid ergo tibi ablaturus est saeviens, cum coeperis odisse malignum, quia diligis Dominum? quid ablaturus? Patrimonium: numquid coelum? Postremo quidquid tibi dedit Deus, tollat ille (non tollit quidem, si non vult Deus, si autem vult Deus, tollit quod dedit Deus, ne se tibi auferat ipse Deus): Deum tibi nemo tollet, tu tibi illum tollis, si illum fugis.

17. Forte respondes: Non curo de patrimonio meo; «Dominus dedit, Dominus abstulit;» possum dicere, «Sicut Domino placuit, ita factum est» (Job I, 21); sed timeo ne occidat me. Hoc est totum. Audi ergo Psalmum consolantem: «Custodit Dominus animas servorum suorum.» Quia ergo dixerat superius, «Qui diligitis Dominum, odite malignum;» ne ideo timeres odisse malignum, ne occideret te malignus, subjecit statim, «Custodit Dominus animas servorum suorum». Audi illum custodientem animas servorum suorum, et dicentem: «Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere» (Matth. X, 28). Occidit et corpus, qui in te plurimum potuerit: quid tibi fecit? Quod et Domino Deo tuo. Quare amas habere quod Christus, si times pati quod Christus? Ille venit ferre vitam tuam temporalem, infirmam, morti obnoxiam. Certe time mori, si potes non mori. Quod per naturam vitare non potes, quare propter fidem non suscipis? Tollat tibi istam vitam qui minatur adversarius, dat tibi Deus aliam vitam: quia et istam ipse tibi dedit, et si ipse noluerit, nec ipsa tolletur; si autem voluerit ut tollatur tibi, habet quod tecum mutet; noli timere spoliari pro illo. Non vis exui veste pannosa? Stolam gloriae tibi daturus est. Quam stolam dicis mihi? «Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem» (I Cor. XV, 53). Haec ipsa caro tua non peribit. Usque ad mortem potest saevire inimicus: potestatem ultra non habet, nec in animam, nec in ipsam carnem; quia etsi dissipet carnem, non impedit resurrectionem. De anima sua timebant homines, et quid eis Dominus ait? «Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt» (Matth. X, 30). Times ne animam perdas, qui capillum non perdis? Deo omnia numerata sunt. Omnia redintegrabit, qui omnia creavit. Non erant, et creata sunt: erant, et non reparabuntur? Credite ergo toto corde, fratres mei, et «qui diligitis Dominum, odite malignum.» Fortes estote, non solum in diligendo Deum, sed etiam in odiendo malignum. Nemo vos terreat; potentior est qui vos vocavit, omnipotens est; fortior est omni forti, superior est omni excelso. Filius Dei pro nobis mortuus est; securus esto accepturum te vitam ipsius, qui pignus habes mortem ipsius. Pro quibus enim mortuus est? numquid pro justis? Paulum interroga. «Etenim Christus pro impiis mortuus est» (Rom. V, 6). Impius eras, et mortuus est pro te, justificatus es, et deseret te? Qui justificavit impium, relinquet pium? «Qui diligitis Dominum, odite malignum.» Nemo timeat: «Custodit Dominus animas servorum suorum, de manu peccatoris eruet eas.»

18. [«vers.» 11.] Sed forte dicturus es: Perdo lucem istam. «Lux orta est justo.» Quam lucem times ne perdas? times ne in tenebris sis? Noli timere ne perdas lucem, imo time ne dum caves perdere istam lucem, perdas illam lucem veram. Quam times enim perdere, videmus quibus donata est, cum quibus tibi communis est. Numquid soli boni vident istum solem, cum faciat oriri solem suum super bonos et malos, et pluat super justos et injustos (Matth. V, 45)? Istam lucem vident tecum iniqui, vident tecum latrones, vident tecum impudici, vident tecum bestiae, muscae, vermiculi. Qualem lucem justo servat, qui et istis istam donat? Merito hanc lucem in fide martyres viderunt. Qui enim istam contempserunt, aliquam viderunt quam desideraverunt, qui hanc respuerunt. «Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.» Nolite putare quia vere in miseria fuerunt, cum in catena ambulaverunt. Latus fuit carcer fidelibus, leves fuerunt catenae confitentibus. Habebant gaudia in catasta, qui Christum praedicabant inter tormenta. «Lux orta est justo.» Quae lux orta est justo? Quae non oritur injusto; non ista lux quam facit oriri super bonos et malos. Est alia lux quae oritur justo; de qua luce non sibi orta, in fine dicent injusti: «Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis» (Sap. V, 6). Ecce amando istum solem, in tenebris cordis jacuerunt. Quid profuit oculis videre istum, et mente non videre illum? Tobias caecus erat, et filium suum viam Dei docebat. Nostis hoc, quia Tobias filium suum admonebat, et dicebat, «Fili, fac eleemosynas, quia eleemosynae non permittunt ire in tenebras» (Tob. IV, 7, 11): et loquebatur ille qui in tenebris erat. Videtis quia est alia lux quae oritur justo, et rectis corde jucunditas? Oculos non habebat, et filio suo dicebat, «Fac eleemosynas; eleemosynae non sinunt ire in tenebras:» nec timuit, ne diceret sibi in corde suo filius ipsius, Tu enim eleemosynas non fecisti: quare caecus mihi loqueris? Ecce eleemosynae ad tenebras te perduxerunt, et quomodo mihi dicis: «Eleemosynae non sinunt ire in tenebras?» Quare ille ista cum fiducia dicebat, nisi quia aliam lucem videbat? Filius patri manum tenebat, ut ambularet: sed pater filium viam docebat, ut viveret. Est ergo alia lux, quae oritur justo: «Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.» Vis illam nosse? Esto rectus corde. Quid est, Esto rectus corde? Noli torto corde esse ad Deum, resistens voluntati ipsius, et volens illum curvare ad te, et non te dirigere ad illum, et senties jucunditatem, quam norunt omnes qui recto sunt corde. «Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.»

19. [«vers. 12.] Jucundamini, justi.» Jam forte fideles audientes, «Jucundamini,» convivia meditantur, calices praeparant, rosarum tempus exspectant; quia dictum est, «Jucundamini, justi.» Vide quid sequitur: «in Domino. Jucundamini, justi, in Domino.» Exspectas tempus veris, ut jucunderis: Dominum habes jucunditatem, Dominus semper tecum est, non habet tempus; habes illum nocte, habes illum die. Esto rectus corde, et semper est tibi de illo jucunditas. Non enim jucunditas quae est secundum saeculum, vera jucunditas est. Audi prophetam Isaiam: «Non est gaudere impiis, dicit Dominus» (Isai. XLVIII, 22; et LVII, 21). Gaudere quod vocant impii, non est gaudere. Quale gaudium noverat qui hoc gaudium improbabat? Credamus illi, fratres. Homo erat, sed ambo gaudia noverat. Utique noverat gaudia calicis, quia homo erat, noverat gaudium mensae, noverat gaudium lecti, noverat gaudia ista saecularia et luxuriosa. Ille qui noverat illa, ait praesumens: «Non est gaudere impiis, dicit Dominus.» Sed non dicit homo; «Dominus dicit:» ex veritate Domini , «Non est gaudere impiis.» Nam illi sibi videntur gaudere: «Non est» autem «gaudere impiis, dicit,» non homo, sed «Dominus.» Unde ille ipsum gaudium videns, ait: «Et diem hominum non concupivi, tu scis» (Jerem. XVI, 16). Qui mihi alium diem ostendis, qui me aliam lucem doces, qui me alia jucunditate perfundis, qui aliud mihi intus insinuas, fecisti me non concupiscere diem hominum. Utique videbat Isaias homines in potatione, in luxuria, in theatris, et spectaculis, totum mundum luxuriari variis nugis; et tamen clamabat, «Non est gaudere impiis, dicit Dominus.» Si hoc non est gaudere, quale gaudium videbat, in cujus comparatione non erat hoc gaudium? Tanquam si tu nosses solem, et alicui laudanti lucernam diceres: Non est ista lux. Quare lux non est? Ille pro magno habet, gaudet, exsultat; et tu dicis: Non est ista lux. Aut si quis simiam miraretur, diceres: Non est ista pulchritudo. Et si forte ille occupatus esset circa compositionem membrorum in illa bestia, et omnes illas congruentias miraretur; tu qui noveras aliam pulchritudinem, negares istam, et diceres: Non est. Quare? Quia aliam nosti. Sed dicis: Ego illam quam videbat Isaias, non video. Crede, et videbis. Forte enim non habes unde videas; est enim oculus unde illa pulchritudo videatur. Nam quomodo est oculus carnis, unde lux ista videatur; sic est oculus cordis, unde illa jucunditas videatur: forte ille oculus saucius est, sordidatus est, turbatus est ab ira, ab avaritia, a cupiditate, a libidine insensata; turbatus est oculus tuus, non potest videre illam lucem. Crede, antequam videas: sanaberis, et videbis. «Lux orta est justo, et rectis corde jucunditas.»

20. «Jucundamini,» ait, «justi in Domino: et confitemini memoriae sanctitatis ejus.» Jam jucundati in Domino, jam gaudentes in Domino, illi confitemini; quia nisi vellet, non in illo gauderemus. Ait enim ipse Dominus: «Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in mundo autem pressuram» (Joan. XVI, 33). Si christiani estis, pressuras in isto mundo sperate; tranquilliora et meliora tempora nolite sperare. Fratres, fallitis vos; quod vobis Evangelium non promittit, nolite vobis promittere. Quid dicat Evangelium, scitis: christianis loquimur; fidei praevaricatores esse non debemus. Evangelium hoc dicit, quia in novissimis temporibus multa mala, multa scandala, multae pressurae, multae iniquitates abundabunt: sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. «Refrigescet,» inquit, «charitas multorum» (Matth. XXIV, 3-13). Qui ergo perseveranter spiritu ferbuerit, secundum Apostolum, qui ait, «Spiritu ferventes» (Rom. XII, 11), ejus charitas non refrigescet; quia ipsa charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Nemo sibi ergo promittat quod Evangelium non promittit. Ecce venient laetiora tempora, et facio illud, et emo illud. Bonum est tibi ut attendas illum qui non fallitur, nec fefellit aliquem, qui tibi promisit non hic laetitiam, sed in se; et cum transierint ista, speres quia cum illo regnabis in aeternum; ne cum hic vis regnare, neque hic habeas jucunditatem, neque illic invenias.

IN PSALMUM XCVII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers. 1.] Cantate Domino canticum novum.» Novus homo novit, vetus non novit. Vetus homo est vetus vita, et novus homo nova vita: vetus vita ex Adam trahitur, nova vita in Christo formatur. Dicitur autem in hoc psalmo universo orbi terrarum ut cantet canticum novum. Nam apertius alibi sic dicitur, «Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra» (Psal. XCV, 1); ut intelligant qui se praecidunt a communione totius orbis terrarum, non se posse cantare canticum novum, quia canticum novum in toto, non in parte cantatur. Et hic attendite et videte hoc dici. Et cum dicitur universo orbi terrarum ut cantet canticum novum, hoc intelligitur, quia pax cantat canticum novum. «Cantate Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus.» Quae mirabilia? Ecce modo legebatur Evangelium, et audivimus mirabilia Domini. Efferebatur mortuus unicus matris suae, quae erat vidua: misertus Dominus fecit illos stare; deposuerunt illum; et dixit, «Juvenis, tibi dico, surge.» Et sedit ille mortuus, et coepit loqui, et reddidit illum matri suae (Luc. VII, 12-15). Ecce mirabilia fecit Dominus; sed multo majora mirabilia sunt, quod totum orbem terrarum a morte sempiterna erexit, quam quod unicum filium matris viduae resuscitavit. «Cantate» ergo «Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus.» Quae mirabilia? Audi: «Sanavit ei dextera ejus et brachium sanctum ejus.» Quod est brachium sanctum Domini? Dominus noster Jesus Christus. Audi Isaiam: «Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est» (Isai. LIII, 1)? Brachium ergo sanctum et dextera ipsius, idem ipse est. Ergo Dominus noster Jesus Christus brachium Dei, et dextera Dei: propterea, «Sanavit ei.» Non dictum est tantum, Sanavit orbem terrarum dextera ejus; sed, «Sanavit ei.» Multi enim sanantur sibi, non ei. Ecce quam multi cupiunt sanitatem istam corporalem, et ab illo accipiunt; ab illo sanantur, et non illi sanantur? Quomodo ab illo sanantur, et non illi sanantur? Accepta sanitate lasciviunt: qui aegroti casti erant, sanati adulteri fiunt; qui cum aegrotarent, neminem laedebant, receptis viribus invadunt et opprimunt innocentes: sanati sunt, sed non ei. Quis est qui sanatur ei? Qui intus sanatur. Quis est qui intus sanatur? Qui credit in eum ut cum interius fuerit sanatus, in novum hominem reformatus, postea et hoc quod languet ad tempus caro ista mortalis, recipiat in fine et ipsa suam perfectissimam sanitatem. Sanemur ergo ei. Ut autem sanemur ei, credamus in dexteram ejus; quia «sanavit ei dextera ejus et brachium sanctum ejus.»

2. [«vers. 2.] Notum fecit Dominus salutare suum.» Ipsa dextera, ipsum brachium, ipsum salutare Dominus noster Jesus Christus, de quo dictum est, «Et» «videbit omnis caro salutare Dei» (Luc. III, 6): de quo etiam dixit ille Simeon qui infantem accepit in manus, «Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Id. II, 28-30). Notum fecit Dommus salutare suum.» Cui notum fecit? parti, an universo? Non parti alicui. Nemo fallat, nemo decipiat, nemo dicat, «Ecce hic est Christus, ecce illic» (Matth. XXIV, 23): qui dicit, «Ecce hic est, ecce illic,» partes ostendit. Cui «notum fecit Dominus salutare suum?» Audi quid sequitur: «Ante conspectum gentium revelavit justitiam suam.» Dextera Dei, brachium Dei, salutare Dei, et justitia Dei, Dominus est salvator noster Jesus Christus.

3. [«vers.» 3.] «Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel.» Quid est, «Memor fuit misericordiae et veritatis?» Ut promitteret, misertus est; quia promisit et exhibuit misericordiam, veritas consecuta est: misericordia praemisit promissionem, promissio reddidit veritatem. «Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel.» Et quid? tantum Jacob, et tantum domui Israel? Domus Judaeorum et propago illa Abrahae secundum carnem solet dici domus Israel, et Israel Jacob. Jacob enim filius Isaac, Isaac autem ipse filius Abrahae. Ergo Jacob nepos Abrahae fuit; et de Jacob duodecim filii, et de duodecim filiis universa propago Judaeorum. Numquid illis tantum promissus est Christus? Si discutias quid sit Israel, Israeli promissus est Christus. Isaael est Videns Deum. Videbimus per speciem, si nunc videamus per fidem. Habeat oculos fides nostra, et exhibebitur veritas fidei: credamus in eum quem non videmus, et gaudentes videbimus; desideremus non visum, et fruemur viso. Ergo et modo Israel per fidem; tunc autem Israel per speciem, facie ad faciem. Non jam per speculum, non in aenigmate (I Cor. XIII, 12); sed, quemadmodum dictum est a Joanne, «Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est» (I Joan. III, 2). Ad hanc visionem parate corda vestra, ad hoc gaudium parate animas vestras: quomodo si solem vellet Deus ostendere, moneret ut oculos pararetis carnis; sed quia sapientiae suae speciem vobis dignatur ostendere, parate oculos cordis. Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). «Memor fuit misericordiae suae Jacob, et veritatis suae domui Israel.» Quis est iste Israel? Ne forte unam gentem cogites Judaeorum, audi quod sequitur: «Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.» Non dictum est, omnis terra; sed, «omnes fines terrae:» quomodo dicitur, a termino usque ad terminum. Nemo concidat, nemo dissipet; fortis est unitas Christi. Totum emit, qui tantum pretium dedit: «Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.»

4. [«vers.» 4.] Quia ergo viderunt, «Jubilate Deo, universa terra.» Jam nostis quid sit jubilare. Gaudete et loquimini. Si quod gaudetis loqui non potestis, jubilate; gaudium vestrum exprimat jubilatio, si non potest locutio: non sit tamen mutum gaudium; cor non taceat Deum suum, non taceat munera ejus. Si tibi loqueris, tibi sanatus es; si ei te sanavit dextera ejus, ei loquere cui sanatus es. «Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Jubilate Deo, universa terra; cantate, et exsultate, et psallite.

5. [«vers. 5.] Psallite Domino Deo nostro in cithara, in cithara et voce psalmi.» Psallite, non voce sola; assumite opera, ut non tantum cantetis, sed et operemini. Qui cantat et operatur, psallit in cithara et in psalterio.

6. [«vers.» 6.] Et vide qualia organa adjunguntur in similitudinibus: «In tubis ductilibus et voce tubae corneae.» Quid sibi volunt tubae ductiles et tubae corneae? Ductiles tubae aereae sunt, tundendo producuntur. Si tundendo, ergo vapulando. Eritis tubae ductiles, ad laudem Dei productae, si cum tribulamini proficiatis: tribulatio tunsio, profectus productio est. Tuba ductilis erat Job, quando repente percussus tantis damnis et orbitate filiorum, tunsione illa tantae tribulationis factus tuba ductilis, sonuit: «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum.» Quomodo sonuit! quam suavem sonum dedit! Ista ductilis tuba adhuc tunditur: datus est in potestatem, ut et caro ejus percuteretur; percussa est, coepit putrescere, scatere vermibus. Supposita Eva ad seductionem, uxor ejus servata ad ministerium diaboli, non ad solatium mariti, suggerit blasphemiam; non obtemperat ille. Obtemperavit Adam Evae in paradiso (Gen. III, 6); repellit Adam Evam in stercore. In stercore enim sedebat Job, cum flueret et putresceret vermibus. Melior Job putris in stercore, quam ille integer in paradiso. Sed adhuc illa Eva erat, jam ille Adam non erat. Respondit Evae praeparatae ad istam supplantationem et tentationem, et ait illi: (Ecce audivimus quomodo tunditur tuba ista. Percussit eum diabolus a capite usque ad pedes gravi vulnere, et putrescens vermibus, sedebat in stercore. Audivimus quemadmodum tunsus est; audiamus quomodo sonet: tubae hujus ductilis dulcem vocem, si placet, audiamus.) «Locuta es,» inquit, «tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus» (Job I, 11)? O sonum fortem! o sonum dulcem! Quem non dormientem excitet sonus iste? quem non excitet praesumptio in Deo, ut adversus diabolum securus procedat in praelium; non suis viribus obtenturus, sed illius qui probat? Quia ipse etiam tundit; non enim faceret malleus de seipso. De illius enim diaboli poena futura propheta commemorans ait: «Contritus est malleus universae terrae» (Jerem. L, 23). Malleum universae terrae, diabolum voluit intelligi. De ipso malleo in manu Dei posito, id est in potestate Dei, tunduntur ductiles tubae, ut resonent laudes Dei. Videte quemadmodum (audeo dicere, fratres mei,) de isto malleo etiam Apostolus tundebatur: «In magnitudine,» inquit, «revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae, qui me colaphizet.» Ecce tunditur; videamus quemadmodum sonet: «Propter quod,» inquit, «ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur.» Ego tubam, inquit ille fabricator, perficere volo; non perficiam nisi tundam: «in infirmitate virtus perficitur.» Et audi jam ipsam tubam ductilem bene sonantem: «Quando infirmor, tunc potens sum» (II Cor. XII, 7-10). Et ipse Apostolus, tanquam apostolus haerens Christo, haerens illi dexterae de qua tenetur malleus ut producat tubam, in illa dextera positus facit et ipse de ipso malleo; dicit de quibusdam, «Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare» (I Tim. I, 20). Tradidit malleo tundendos. Male sonabant antequam producerentur; forte producti et facti tubae ductiles, amissa blasphemia, laudes Domini sonuerunt. Hae sunt tubae ductiles.

7. Vox tubae corneae quid est? Cornu excedit carnem: necesse est ut carnem superando sit firmum ad perdurandum, et capax vocis. Sed unde hoc? Quia carnem superavit. Qui vult esse tuba cornea, superet carnem. Quid est, superet carnem? Transcendat carnales affectus, vincat carnales libidines. Audi tubas corneas: «Si autem resurrexistis cum Christo,» Apostolus dicit, «quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram» (Coloss. III, 1 et 2). Quid est, «quae sursum sunt quaerite?» Id est, carnem excedite, nolite carnalia cogitare. Nondum erant tubae corneae, quibus adhuc ita loquebatur: «Fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; estis enim adhuc carnales.» Ergo non erant tubae corneae, quia non excesserant carnem. Cornu et carni haeret, et carnem excedit; et quanquam de carne oriatur, superat carnem. Si es ergo ex carnali spiritualis; adhuc carne calcas terram, et spiritu erumpis in coelum: «In carne enim ambulantes,» inquit, «non secundum carnem militamus» (II Cor. X, 3). Nam illud quibus dixit Apostolus, fratres, non praetermittamus. Quid illis ait, unde probaret illos carnales carnalia sapere, et nondum factos tubas corneas? «Cum enim dicit unusquisque vestrum, Ego sum Pauli; alius, Ego Apollo; alius autem, Ego Cephae: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Quid est autem Apollo? quid autem Paulus? Ministri Dei, per quos credidistis. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus in crementum dedit» (I Cor. I, 12, et III, 1-6). Vult illos ergo erigi ab spe quam in homine posuerant, et contingere spiritualia Christi; ut possent esse tubae corneae, si superarent carnem. Fratres, nolite insultare fratribus quos nondum convertit misericordia Dei; noveritis quia quamdiu hoc facitis, carnem sapitis. Tuba non est illa quae delectat aures Dei: insultationis tuba infructuosum bellum facit. Tuba cornea te erigat adversus diabolum, non tuba carnea adversus fratrem tuum. «In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis Domini».

8. [«vers.» 7-9.] Et vobis jubilantibus et exsultantibus in tubis ductilibus et in voce tubae corneae, quid sequitur? «Commoveatur mare et plenitudo ejus.» Fratres, praedicantibus veritatem Apostolis, tanquam tubis ductilibus et tubis corneis, commotum est mare, surrexerunt finctus, creverunt tempestates, factae sunt persecutiones Ecclesiae. Unde commotum est mare? Cum jubilabatur, cum psallebatur Deo; Dei aures delectabantur, maris fluctus excitabantur. «Commoveatur mare et plenitudo ejus, orbis terrae et omnes habitantes in eo.» Commoveatur mare in persecutionibus. «Flumina plaudent manibus in idipsum.» Moveatur mare, et flumina plaudent manibus in idipsum: fiunt persecutiones, et gaudent sancti in Deum. Unde flumina plaudent manibus? quid est, plaudere manibus? Gaudere operibus. Plaudere, gaudere est; manibus, operibus. Quae flumina? Quos Deus fecit flumina, dando illis illam aquam Spiritum sanctum. «Si quis sitit,» inquit, «veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus» (Joan. VII, 37-39). Ista flumina manibus plaudebant, ista flumina operibus gaudebant, et Deum benedicebant.

9. «Montes exsultabunt a facie Domini», «quoniam venit, quoniam venit judicare terram.» Magni, «montes.» Venit Deus judicare terram, et gaudent. Sunt enim montes, qui venturo Domino judicare terram, contremiscent. Ergo sunt montes boni, sunt montes mali: montes boni, magnitudo spiritualis; montes mali, tumor superbiae. «Montes exsultabunt a facie Domini, quoniam venit, quoniam venit judicare terram.» Quare veniet, et quomodo veniet? «Quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in justitia, et populos in aequitate.» Gaudeant ergo montes; ille enim non injuste judicabit. Venturo forte aliquo judice homine, cui non potest patere conscientia, contremiscant homines etiam innocentes, si ab ipso exspectant praemium laudis, vel timent poenam damnationis: quando ille veniet qui falli non potest, gaudeant montes, securi gaudeant; illuminabuntur ab eo, non damnabuntur; gaudeant, quia veniet Dominus judicare orbem terrarum in aequitate; ac si montes justi gaudent, iniqui contremiscant. Sed ecce nondum venit, quid opus est ut tremant? Corrigantur, et gaudeant. In potestate tua est quomodo exspectes venturum Christum. Ideo differt venire, ut cum venerit non te damnet. Ecce nondum venit, ille in coelo est, tu in terra: ille differt adventum, tu noli differre consilium. Adventus ipsius durus est duris, mitis est piis. Vide ergo modo tu qui sis: si durus, licet tibi mitescere; si mitis, jam gaude venturum. Christianus enimes. Ita, inquis. Credo quod oras, et dicis: «Adveniat regnum tuum» (Matth. VI, 10). Optas ut veniat, quem times ne veniat. Corrige te, ut non ores contra te.

IN PSALMUM XCVIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Fratres, notum esse jam debet Charitati vestrae, tanquam filiis Ecclesiae, et eruditis in schola Christi per omnes Litteras antiquorum patrum nostrorum, qui scripserunt verba Dei, et magnalia Dei, nobis eos consulere voluisse, qui futuri eramus hoc tempore jam credentes in Christum; qui opportuno tempore venit ad nos, primo humilis, postea venturus excelsus. Primo enim venit ante judicem staturus: postea venturus est judex sessurus, ut ante illum stet pro merito suo genus humanum. Praecesserunt autem illum multi praecones, tanquam judicem magnum, et hunc adhuc in humilitate venturum. Multi praecones praecesserunt adhuc nasciturum de virgine Maria, futurum infantem, et sucturum lac; futurum parvulum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, praecesserunt multi praecones, et dixerunt futura ista tempora: sed ita dixerunt, ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas, ipsumque velamen quo tecta est veritas in Libris antiquorum, tunc tolleretur, quando jam ipsa veritas de terra oriretur. Sic enim dicitur in psalmo: «Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit» (Psal. LXXXIV, 12). Modo ergo tota intentio nostra est, quando Psalmum audimus, quando Prophetam, quando Legem, quae omnia antequam veniret in carne Dominus noster Jesus Christus, conscripta sunt, Christum ibi videre, Christum ibi intelligere. Intendat ergo nobiscum Charitas vestra ad istum psalmum, et quaeramus hic Christum: utique apparebit quaerentibus, qui primo apparuit non quaerentibus; et non deseret desiderantes se, qui redemit negligentes se. Ecce de illo coepit Psalmus, de illo dicitur.

2. [«vers. 1.] Dominus regnavit, irascantur populi.» Coepit enim regnare Dominus noster Jesus Christus, coepit praedicari, postquam resurrexit a mortuis et ascendit in coelum, posteaquam implevit discipulos suos fiducia Spiritus sancti, ut non timerent mortem, quam ille jam occiderat in se. Coepit ergo praedicari Dominus Christus, ut in illum crederent qui salutem habere vellent; et irati sunt populi qui idola colebant. Irascebantur qui colebant quod fecerant, quia annuntiabatur ille a quo facti sunt. Utique ille annuntiabat per discipulos suos seipsum, qui illos volebat converti ad eum a quo facti erant, et averti ab eis quae ipsi fecerant. Illi pro idolo suo irascebantur Domino suo, qui si pro idolo suo irascerentur servo suo, damnandi erant. Melior enim servus eorum, quam idolum eorum: servum enim eorum Deus fecit, idolum eorum faber fecit. Sic irascebantur pro idolo suo, ut irasci non timerent Domino suo. Sed «irascantur,» praedictum est, non jussum; in prophetia enim dicitur, «Dominus regnavit, irascantur populi.» Est quod fiat et de populis irascentibus: illi irascantur, et in ira ipsorum martyres coronentur. Quid fecerunt annuntiatoribus verbi veritatis, nubibus Christi circumeuntibus orbem terrarum et compluentibus agrum Dei? Quid illis fecerunt qui irascebantur, nisi ut inter manus eorum caro affligeretur, et in manibus Christi spiritus coronaretur? Nec ipsa caro quam persecutores occidere potuerunt, ita mortua est ut in aeternum interiret: habebit enim tempus suum quo resurgat et ipsa; quia resurrectionem carnis jam ostendit Dominus in seipso. Inde illam voluit a nobis accipere, ut de nostra possemus non desperare. Ergo, fratres, caro servorum quam occiderunt cultores idolorum, resurget in tempore suo: idola quae fregit Christus, nunquam iterum faciet faber. Audistis, cum Jeremias legeretur ante apostolicam lectionem, si aurem apposuistis; vidistis ibi tempora praesentia quae nunc agimus. Dixit enim: «Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub coelo» (Jerem. X, 11). Non dixit, Dii qui coelum et terram non fecerunt, percant de coelo et de terra; quia nunquam fuerunt in coelo: sed quid dixit? «Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra.» Quasi respondit ad terram, et defuit quod responderet de coelo, quia illi non fuerunt in coelo: ipsam terram bis dixit, quia ipsa est sub coelo. «Pereant de terra et de sub coelo,» de templis suis. Videte si non fit, si non ex magna parte jam factum est: quid enim remansit, aut quantum remansit? Magis remanserunt idola in cordibus Paganorum, quam in locis templorum.

3. Ergo, «Dominus regnavit, irascantur populi. Qui sedet super Cherubim:» subaudis, «regnavit. Commoveatur terra.» Iterum dixit, «Irascantur populi.» Quod enim dixit, «Dominus;» hoc repetivit, «Qui sedet super Cherubim:» et quod dixit, «regnavit,» subaudiri fecit in alio versu: et quod ait, «Irascantur populi;» hoc dixit, «Commoveatur terra.» Quid sunt enim populi, nisi terra? Quantum potest irascatur terra ei qui jam sedet in coelo. Fuit enim Dominus et in terra, et assumpsit terram in qua esset in terra. Induit se carnem, et prior voluit pati irascentes populos. Ne iram populorum timerent servi ejus, prior illam pati voluit: et quia necessaria erat ira populorum servis ejus, ut a peccatis suis omnibus per ipsas tribulationes curarentur, et sanarentur; amarum poculum prior medicus bibit, ne bibere timeret aegrotus. Ergo, «Dominus regnavit, irascantur populi:» irascantur populi, quia de ira ipsorum multa bona facit Deus. Illi irascuntur, et servi Dei purgantur; quia exercentur, coronantur. «Irascantur populi. Qui sedet super Cherubim» regnavit; «commoveatur terra.» Cherubim sedes Dei est, sicut Scripturae tradunt, coelestis quaedam sedes sublimis, quam nos non videmus; sed verbum Dei novit illam, novit tanquam sedem suam, et ipsum Verbum Dei et Spiritus Dei dixit servis Dei ubi sedeat Deus. Non quia sic sedet Deus, quomodo homo: sed tu si vis ut sedeat in te Deus, si bonus eris, sedes Dei eris; sic. enim scriptum est, «Sedes sapientiae, anima justi.» Thronus enim, latine sedes dicitur. Nam et ipsum Cherubim interpretati sunt quidam quid diceretur latine, qui noverunt linguam illam hebraeam; quia hebraea lingua dictum est Cherubim; et dixerunt esse Cherubim Plenitudinem scientiae. Ergo quia superat Deus omnem scientiam, super plenitudinem scientiae sedere dicitur. Sit in te ergo plenitudo scientiae, et eris et tu sedes Dei. Sed forte dicturus es: Et quando in me erit plenitudo scientiae? et quis potest ad tantum culmen pervenire, ut sit in illo plenitudo scientiae? Putas hoc velle Deum, ut sit in nobis ista plenitudo scientiae, ut noverimus aut quot sint stellae, aut quot sint grana, non dico arenae, sed tritici, aut quot poma pendeant in arbore? Ille novit omnia; quia capilli nostri numerati sunt Deo (Matth. X, 30). Sed alia est plenitudo scientiae quam voluit hominem nosse; ad legem Dei pertinet scientia quam te voluit habere. Et quis potest, forte dicas mihi, perfecte nosse Legem, ut habeat in se plenitudinem scientiae Legis, et possit esse sedes Dei? Noli turbari; breviter tibi dicitur quid habeas, si vis habere plenitudinem scientiae, et esse sedes Dei: ait enim Apostolus, «Plenitudo autem Legis charitas» (Rom. XIII, 10). Quid ergo est? Perdidisti totam excusationem. Interroga cor tuum, vide utrum habeat charitatem. Si est ibi charitas, est ibi plenitudo Legis; jam in te habitat Deus, sedes Dei factus es. «Irascantur populi;» quid facient irascentes populi ei qui factus est sedes Dei? Qui contra te saeviant, attendis; qui in te sedeat, non attendis. Coelum factus es, et terram times? Dicit enim alio loco Scriptura Dominum Deum nostrum dicere, «Coelum mihi sedes est» (Isai. LXVI, 1). Si ergo et tu habendo plenitudinem scientiae, et habendo charitatem, utique sedes Dei factus es, coelum factus es. Non enim hoc coelum oculis his nostris quod suspicimus, valde pretiosum est Deo. Coelum Dei, animae sanctae sunt; coelum Dei, mentes Angelorum sunt, et omnes mentes servorum ejus. Ergo «irascantur populi, commoveatur terra;» quid facturi, aut quid factura sedi Dei, et coelo ubi sedet Deus?

4. [«vers. 2.] Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos.» Dominus in Sion magnus et excelsus est. Ecce, si obscurum tibi erat, quia dictum est, «Qui sedet super Cherubim,» nesciebas quid est Cherubim; et forte tibi figurabas animo quamdam cathedram coelestem, ingentem, gemmatam, et ipsam dicebas Cherubim, carnali sensu volitans per phantasmata: dictum est tibi quia Cherubim plenitudo scientiae est; et dictum est quia plenitudo scientiae, non cujuslibet scientiae, sed plenitudo scientiae Legis utilis est homini; et ne desperares de ipsa scientia Legis, breviter tibi dictum est, «Plenitudo Legis charitas.» Habeto ergo charitatem in Deum et in proximum, et eris sedes Dei; pertinebis ad Cherubim. Sed si adhuc non intelligis, audi quid sequatur: «Dominus in Sion magnus.» Quem tibi dixi super Cherubim, in Sion magnus est. Jam quaere quid est Sion? Sion novimus civitatem Dei esse. Sion dicta est civitas quae est Jerusalem; dicta autem ex interpretatione quadam nomen accipiens, quia Sion Speculatio dicitur, id est visio et contemplatio. Speculari enim prospicere est, vel conspicere, vel intendere ut videas. Est autem Sion omnis anima, si intendit videre lucem quae videnda est. Nam si ad suam attenderit, tenebratur: si ad lucem illius attenderit, illuminatur. Quia tamen manifestum est Sion civitatem Dei esse; quae est civitas Dei, nisi sancta Ecclesia? Homines enim amantes se invicem, et amantes Deum suum qui in illis habitat, faciunt civitatem Deo. Quia lege quadam civitas continetur; lex ipsa eorum, charitas est; et ipsa charitas, Deus est: aperte enim scriptum est, «Deus charitas est» (I Joan. IV, 8). Qui ergo plenus est charitate, plenus est Deo; et multi pleni charitate, civitatem faciunt Deo. Ista civitas Dei vocatur Sion: ergo Ecclesia est Sion. In illa est magnus Deus. In illa esto, et non erit praeter te Deus. Cum autem fuerit in te Deus, quia tu factus es de Sion, membrum de Sion, civis de Sion, pertinens ad societatem populi Dei; excelsus in te erit Deus super omnes populos, super illos qui irascuntur, aut super illos qui irascebantur. Putatis enim quia tunc irascebantur, et modo non irascuntur? Irascebantur tunc: sed quia plures erant, aperte irascebantur; modo quia pauci facti sunt, occulte irascuntur. Interim fracta est audacia; finietur et iracundia.

5. Putatis enim, fratres, quia illi quorum hesterno die organa concrepabant, non irascuntur de jejuniis nostris? Non autem eis irascamur, sed pro eis jejunemus. Dixit enim nobis Dominus Deus noster qui sedet in nobis, ipse nobis mandavit ut oremus pro inimicis nostris, oremus pro persequentibus nos (Matth. V, 44): et cum hoc facit Ecclesia, prope finiti sunt persecutores. Exaudita est enim cum hoc faceret, et exauditur cum hoc facit: praevalebant malo suo, finiti sunt bono suo. Quomodo enim finiti sunt, vultis nosse? Manducati sunt ab Ecclesia. Quaeris illos in se, et non invenis; quaere in ea quae illos manducavit, et in visceribus ejus inveniuntur. Transeuntes enim ad Ecclesiam, christiani facti sunt; perierunt persecutores, creverunt praedicatores. Ideo per dies festos ipsorum, quia videmus eos qui reliqui facti sunt, insanire adhuc in voluptatibus suis malis et perversis, rogamus pro illis Deum, ut qui delectabiliter audiunt organum, delectabilius audiant vocem Dei. Non enim quod sonat sine ratione delectat aurem, et verbum Dei non delectat cor. Sed ideo pro illis oramus, quando diebus illorum festis non jejunamus, ut fiant sibi ipsi spectaculum. Quando enim viderint se, displicebunt sibi; sed ideo non sibi displicent, quia non se attendunt. Ebrius non sibi displicet, sed sobrio displicet. Da hominem qui jam jucundatur in Deo, vivit graviter, suspirat in illam pacem aeternam quam illi promisit Deus; et vide quia quando respexerit hominem saltantem ad organum, plus illum dolet insanientem, quam phreneticum febrientem. Ergo si novimus mala illorum, quia de ipsis malis et nos liberati sumus, doleamus illos; et si dolemus illos, oremus pro illis; et ut exaudiamur, jejunemus pro illis. Non enim nos nostra jejunia celebramus per dies festos illorum. Alia sunt jejunia nostra quae celebramus per dies Paschae futuros, per alia atque alia quae solemnia nobis sunt in Christo: per istos autem dies ad hoc jejunamus, ut quando ipsi laetantur, nos pro illis gemamus. Laetitia enim sua admonent dolorem nostrum, et faciunt nos recordari quam miseri sint adhuc. Sed quia videmus multos inde liberatos, ubi et nos fuimus, nec de illis desperare debemus. Et si adhuc irascuntur, nos oremus; et si adhuc commovetur particula terrae quae remansit, nos permaneamus in gemitu pro ipsis, ut et illis Deus tribuat intellectum, et nobiscum audiant voces istas, de quibus modo gaudemus. «Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos.»

6. [«vers. 3, 4.] Confiteantur nomini tuo magno.» Ips omnes populi, super quos magnus es in Sion, jam «confiteantur nomini tuo magno.» Parvum fuit nomen tuum, quando irascebantur: factum est magnum; jam confiteantur. Quomodo dicimus parvum fuisse nomen Christi, antequam praeclare diffamaretur Christus? Quia nomen ipsius fama ipsius dicitur. Parvum nomen erat; jam modo nomen magnum factum est. Quae gens est quae non audivit nomen Christi? Jam ergo magno nomini tuo confiteantur populi qui ante parvo nomini tuo irascebantur: «Confiteantur nomini tuo magno.» Quare confiteantur? «Quoniam terribile et sanctum est.» Ipsum nomen tuum terribile et sanctum est. Sic praedicatur crucifixus, sic praedicatur humiliatus, sic praedicatur judicatus, ut veniat et excelsus, veniat vivus, in virtute veniat judicaturus. Modo parcit populis blasphemantibus, quia patientia Dei ad poenitentiam adducit (Rom. II, 4). Non enim qui modo parcit, semper habet parcere; aut qui modo praedicatur ut timeatur, non est venturus ut judicet. Venturus est, fratres mei, venturus est: timeamus illum, et sic vivamus, ut ad dexteram illius inveniamur. Venturus est enim, et judicaturus, ut alios ponat ad sinistram, alios ad dexteram (Matth. XXV, 31-33). Et non illud facit ipse quomodocumque, ut erret forte in hominibus, ut qui ad dexteram ponendus est, ad sinistram ponatur; aut qui ad sinistram debet stare, errante Deo ad dexteram ponatur: non potest errare, ut ibi ponat malum, ubi ponere debet bonum; nec ibi ponet bonum, ubi debet ponere malum. Si errare non potest, nos erramus, si non timemus; si autem timuerimus modo, tunc quod timeamus non habebimus. «Quoniam terribile et sanctum est; et honor regis judicium diligit.» Sic ergo timeant cum populi, ut corrigant se: non quasi multum praesumentes de misericordia ipsius, dimittant se, et male vivant; diligit enim misericordiam, sed diligit et judicium. Quae est misericordia? Ut modo praedicet tibi veritatem, ut modo clamet ad te ut convertaris. Parva misericordia est, quia vixisti in malis factis, et adhuc non te tulit cum peccares, ut credenti ignosceret peccata tua? parva misericordia est? Putas quia sic semper erit misericordia, ut neminem puniat? Noli sic putare. Terribile et sanctum nomen ejus; «et honor regis judicium diligit.» Injustum est enim judicium, et omnino non est judicium, nisi merita reddantur sua cuique, quemadmodum quisque gessit in corpore, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): «et honor regis judicium diligit.» Ergo timeamus, ergo faciamus justitiam, ergo faciamus aequitatem.

7. Sed quis facit aequitatem? quis facit justitiam? Homo peccator, homo iniquus, homo perversus, homo aversus a luce veritatis? Quid debet facere homo? Convertere se tantum ad Deum, ut ipse in illo formet aequitatem, quam ipse formare non potest, sed deformare. Idoneus est homo ad vulnerandum se; numquid idoneus est ad sanandum se? Quando vult aegrotat, non quando vult surgit. Si vult, vivat intemperanter vel in frigore vel in calore; eo die aegrotat, quo voluerit: cum autem vivendo intemperanter coeperit aegrotare, surgat quando vult; qui jacuit quando voluit, surgat, si potest, quando vult. Ut jaceret aegrotus, intemperantiam suam habuit necessariam: ut surgat autem, necessariam habet artificis medicinam. Sic ergo ut peccet homo, ipse sibi sufficit ad peccandum: ut justificetur, non sibi sufficit, nisi ab illo justificetur, qui solus est justus. Ut ergo illi se homines dent formandos ad justitiam, cum terruisset populos psalmus iste, et dixisset, «Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est; et honor regis judicium diligit;» veluti quaerentes jam populos territos quomodo justi vivere debeant, quia in seipsis non possunt habere justitiam, commendavit illis et plasmatorem justitiae illorum, et secutus ait: «Tu parasti aequitatem; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.» Debemus enim et nos habere judicium, debemus habere justitiam; sed ille in nobis facit judicium et justitiam, qui nos fecit in quibus faceret. Quomodo et nos debemus habere judicium et justitiam? Judicium habes, quando discernis malum a bono; justitiam autem, quando sequeris bonum, et declinas a malo. Discernendo, judicium habes; faciendo, justitiam habes. «Declina a malo,» ait, «et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam» (Psal. XXXIII, 15). Primo debes habere judicium, et postea justitiam. Quod judicium? Ut primo judices quid sit malum, et quid sit bonum. Et quam justitiam? Declines a malo, et facias bonum. Hoc autem non a te habebis; quia vide quid dixit: «Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.»

8. [«vers. 5.] Exaltate Dominum Deum nostrum.» Vere exaltate, bene exaltate. Laudemus illum, exaltemus illum qui fecit ipsam justitiam quam habemus; ipse in nobis fecit. Quis enim in nobis fecit justitiam, nisi qui nos justificavit? De Christo autem dictum est, «Qui justificat impium» (Rom. IV, 5). Nos ergo impii, ille justificator, quando et ipsam justitiam ipse in nobis fecit qua illi placeamus, ut ad dexteram nos ponat, et non ad sinistram: ut dicat ad dexteram positis, «Venite,» «benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi;» non autem ponat ad sinistram, inter eos quibus dicturus est, «Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 34, 41). Qui in nobis coronaturus est non merita nostra, sed dona sua, quantum debet exaltari? «Exaltate Dominum Deum nostrum.»

9. «Et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est». Quid habemus adorare? «Scabellum pedum ejus.» Suppedaneum dicitur scabellum. Quod dicunt Graeci ὑποπόδιον, dixerunt Latini «scabellum;» et alii dixerunt, «suppedaneum.» Sed videte, fratres, quid nos jubeat adorare. Alio loco Scripturarum dicitur: «Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum» (Isai. LXVI, 1). Ergo terram nos jubet adorare, quia dixit alio loco quod sit scabellum pedum Dei? Et quomodo adorabimus terram, cum dicat aperte Scriptura: «Dominum Deum tuum adorabis» (Deut. VI, 13)? Et hic dicit, «Adorate scabellum pedum ejus;» exponens autem mihi quod sit scabellum pedum ejus, dicit, «Terra autem scabellum pedum meorum.» Anceps factus sum: timeo adorare terram, ne damnet me qui fecit coelum et terram; rursus timeo non adorare scabellum pedum Domini mei, quia Psalmus mihi dicit, «Adorate scabellum pedum ejus.» Quaero quod sit scabellum pedum ejus; et dicit mihi Scriptura: «Terra scabellum pedum meorum.» Fluctuans converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic; et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, sine impietate adoretur scabellum pedum ejus. Suscepit enim de terra terram; quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit: inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. Numquid autem caro vivificat? Ipse Dominus dixit, cum de ipsa commendatione ejusdem terrae loqueretur: «Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest.» Ideo et ad terram quamlibet cum te inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, sed illum Sanctum cujus pedum scabellum est quod adoras; propter ipsum enim adoras: ideo et hic subjecit, «Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est.» Quis sanctus est? In cujus honore adoras scabellum pedum ejus. Et cum adoras illum, ne cogitatione remaneas in carne, et a spiritu non vivificeris: «Spiritus est enim,» inquit, «qui vivificat; caro autem nihil prodest.» Tunc autem, quando hoc Dominus commendavit, de carne sua locutus erat, et dixerat: «Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit in se vitam aeternam.» Scandalizati sunt discipuli ejus quidam, septuaginta ferme, et dixerunt: «Durus est hic sermo; quis potest eum intelligere?» Et recesserunt ab eo, et amplius cum eo non ambulaverunt. Durum illis visum est quod ait, «Nisi quis manducaverit carnem meam, non habebit vitam» «aeternam:» acceperunt illud stulte, carnaliter illud cogitaverunt, et putaverunt quod praecisurus esset Dominus particulas quasdam de corpore suo, et daturus illis, et dixerunt, «Durus est hic sermo.» Ipsi erant duri, non sermo. Etenim si duri non essent, sed mites essent, dicerent sibi: Non sine causa dicit hoc, nisi quia est ibi aliquod sacramentum latens. Manerent cum illo lenes, non duri; et discerent ab illo, quod, illis discedentibus, qui remanserunt, didicerunt. Nam cum remansissent cum illo discipuli duodecim, illis recedentibus, suggesseruut illi, tanquam dolentes illorum mortem, quod scandalizati sunt in verbo ejus et recesserunt. Ille autem instruxit eos, et ait illis, «Spiritus est qui vivificat; caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita» (Joan. VI, 54-64). Spiritualiter intelligite quod locutus sum: non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis; et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spiritualiter intellectum vivificabit vos. Etsi necesse est illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter intelligi. «Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est.»

10. [«vers. 6-8.] Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos.» Isti antiqui Moyses et Aaron et Samuel, servi Dei, magni apud antiquos. Nostis quia Moyses eduxit in virtute Dei populum Israel ex Aegypto per Rubrum mare; et duxit in eremo; et quanta mirabilia fecerit illo tempore Deus per manum Moysi, noverunt omnes qui istas Scripturas libenter audiunt in Ecclesia, vel apud se legunt, vel quoquo modo didicerunt. Aaron frater ipsius fuit, quem ordinavit etiam sacerdotem. Et ibi quidem non videtur sacerdos esse, nisi Aaron. Aperte enim in illis Litteris Aaron nominatur sacerdos Dei (Exod. XXVIII, 1, etc.): de Moyse non ibi dicitur quod sacerdos erat. Sed si hoc non erat, quid erat? numquid major sacerdote esse poterat? Exprimit psalmus iste quia et ipse sacerdos erat: «Moyses, et Aaron in sacerdotibus ejus.» Ergo erant illi Domini sacerdotes. Samuel postea jam in libro Regnorum legitur: iste est Samuel temporibus David; nam ipse unxit sanctum David. Samuel ab initio aetatis suae in templo crevit. Mater ejus sterilis fuit: volens habere filium, oravit ad Dominum cum gemitu magno, et petens ut daret ei Deus filium, ostendit quia non carnaliter habere voluit, quem natum illi dedit, qui eum esse voluit. Vovit enim eum Domino Deo, et ait, «Si mihi masculus natus fuerit, templo tuo serviet:» et ita fecit. Natus sanctus Samuel fuit apud matrem tempore lactis; mox ut eum ablactavit, dedit in templum, ut ibi cresceret, ibi roboraretur in spiritu, ibi Deo serviret: factus est sacerdos magnus, sacerdos sanctus illo tempore (I Reg. I, etc.). Commemorat istos, et per istos omnes sanctos nos vult intelligere. Quare autem hic illos nominavit? Quoniam diximus Christum hic nos debere intelligere. Advertat Sanctitas vestra. Dixit superius, «Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est:» commendans quemdam, id est Dominum nostrum Jesum Christum, cujus scabellum pedum adorandum est, quia carnem assumpsit, in qua appareret generi humano; et volens nobis ostendere et antiquos patres ipsum praedicasse, quia ipse est verus sacerdos Dominus noster Jesus Christus, commemoravit istos, quia in columna nubis ad illos loquebatur Deus. Quid est, «in columna nubis?» Loquebatur per figuras. Si enim in quadam nubecula loquebatur; obscura illa dicta nescio quem manifestum praesignabant. Ille autem nescio quis, jam non est nescio quis; quia scitur a nobis, Dominus noster Jesus Christus. «Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos.» Qui primo loquebatur in columna nubis, ipse nobis locutus est in scabello pedum suorum; id est, in terra assumpta carne, unde adoramus scabellum pedum ejus, quoniam sanctus est. Ipse de nube loquebatur quod tunc non intelligebatur; locutus est in scabello pedum suorum, et intellecta sunt verba nubis ejus. «In columna nubis loquebatur ad eos.»

11. Attendamus ergo, fratres: videte quos et quales sanctos nominaverit. «Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus quae dedit eis.» Custodiebant certe, intendite. «Custodiebant testimonia ejus, et praecepta ejus quae dedit eis.» Hoc dicit, et negari non potest. Nihilne habebant peccati? Quomodo? Quando custodiebant praecepta ejus, custodiebant testimonia ejus. Videte quales nos velit formari, ne quasi de perfecta justitia praesumamus. Ecce Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui invocant nomen ejus, ad quos de columna nubis loquebatur, tam aperte illos exaudiebat, qui custodiebant testimonia et praecepta ejus quae dedit eis. «Domine,» inquit, «Deus noster, tu exaudisti eos; Deus, tu propitius fuisti illis.» Propitius non dicitur Deus, nisi peccatis: quando dat veniam, tunc dicitur propitius. Et quid habebat in istis quod vindicaret, ut esset propitius ignoscendo? Propitius erat donando peccata, propitius erat et vindicando. Quid enim sequitur? «Tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum.» Etiam vindicans propitius fuisti: non solum donans peccata, sed etiam vindicans propitius fuisti. Videte, fratres mei, quid hic commendavit; advertite. Illi Deus irascitur, quem peccantem non flagellat: nam cui vere propitius est, non solum donat peccata, ne noceant ad futurum saeculum; sed etiam castigat, ne semper peccare delectet.

12. Agite, fratres; quomodo in illis vindicatum est si quaeramus, aderit Dominus ut dicam. Quaeramus enim tres istas personas, Moysen, et Aaron, et Samuelem, et quomodo in eis vindicatum sit, quia dixit, «Vindicans in omnes affectiones eorum:» utique eas affectiones dicens eorum, quas Dominus noverat in cordibus illorum, quas homines non noverant. Etenim sine querela hominum versabantur in medio plebis Dei. Sed quid dicimus? quia Moyses habuit primam vitam fortasse peccatricem? Nam et percusso homine, fugit de Aegypto (Exod. II, 12, 15). Habuit et Aaron primam vitam quae displiceret Deo. Nam ipse insanienti populo et furenti idolum permisit ut fieret, et factum est populo Dei idolum quod adoraret (Id. XXXII, 1-4). Samuel quid fecit, infans ad templum datus? Omnes aetates suas inter sancta sacramenta Dei peregit, ab ineunte aetate famulus Dei. Nihil unquam dictum est de Samuele, nihil ab hominibus. Noverat ibi forte Deus aliquid quod purgaret; quia et quod perfectum jam videtur hominibus, illi perfectioni adhuc imperfectum est. Pleraque faciunt artifices, et ostendunt imperitis; et cum jam judicaverint imperiti esse perfecta, expoliunt illa artifices, qui noverunt adhuc quid illis desit, ut mirentur homines tantam expolitionem rebus accidisse, quas jam perfectas pronuntiaverant. Fit hoc et in aedificiis, et in picturis, et in vestibus, et prope in omni genere artium. Primo judicant illud jam quasi perfectum esse, ut oculi eorum amplius nihil desiderent: sed aliud judicat oculus imperitus, aliud judicat artis regula. Sic et illi sancti versabantur ante oculos Dei, tanquam sine culpa, tanquam perfecti, tanquam angeli: noverat autem quid illis deesset, qui vindicabat in omnes affectiones eorum. Vindicabat autem non irascens, sed propitius: ad hoc vindicabat ut perficeret coeptum, non ut damnaret ejectum. Vindicans ergo in omnes affectiones eorum erat Deus. Quomodo vindicavit in Samuelem? ubi est vindicta ipsa? Hoc dico, ut noverint Christiani, qui jam hic cognoverunt Christum, ad quos venit in scabello pedum suorum, quos ita dilexit, pro quibus sanguinem fudit; noverint quomodo vapulent, cum multum profecerint. Quaerimus vindictam in Moyse; prope nullam habet, nisi quod ad extremum ait illi Deus: «Ascende in montem, et morere.» Ait seni, «Morere:» jam peregerat aetates suas: numquid nunquam erat moriturus? Qualis illa vindicta? Ostendit ibi vindictam suam, ut diceret, «Non intrabis in terram promissionis» (Deut. XXXII, 49, 52), quo intraturus erat populus? Quamdam figuram quorumdam gerebat Moyses. Nam qui in regnum coelorum intravit, magna illi poena erat ad terram illam non venire, quae ad tempus erat promissa, ut umbram ostenderet et transiret? Nonne multi perfidi intrarunt in illam terram? nonne in illa terra viventes multa mala fecerunt, et Deum offenderunt? nonne et idololatriam secuti sunt in ipsa terra? Magnum erat non dedisse terram istam Moysi? Sed Moysen voluit gestare figuram eorum qui sub Lege erant, quia per Moysen data est Lex: et ostendit eos qui sub Lege esse vellent, et sub gratia esse nollent, non intraturos in terram promissionis. Ergo illud quod dictum est Moysi, figura erat, non poena. Seni mors quae poena? Non intrare in illam terram quae poena, quo intraverunt indigni? De Aaron autem quid dictum est? Mortuus est et ipse senex, filii sui successerunt ei in sacerdotio; filius ejus postea sacerdotium administravit (Num. XX, 24-28; et XXXIII, 38): quomodo et in istum vindicavit? Samuel et ipse sanctus senex mortuus est, relictis filiis successoribus suis (I Reg. VIII, 1; et XXV, 1). Quid est quod in illos vindicatum est quaero, et secundum homines non invenio: secundum autem quod scio pati servos Dei, quotidie in illos vindicabatur. Legite, et videte vindictas, et qui proficitis ferte vindictas. Quotidie patiebantur populos contradicentes, quotidie patiebantur inique viventes; et inter illos vivere cogebantur, quorum vitam quotidie reprehendebant. Haec erat vindicta. Nondum proficit, cui parva est. Tantum te enim torquet injustitia aliena, quantum recesseris a tua. Cum enim fueris frumentum, id est herba bona de semine bono, filius regni, cum coeperis fructum dare, tunc tibi apparebunt zizania: «cum» enim «crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania.» Cum coeperint apparere zizania, videbis te inter malos. Velle habes quasi separare a te malos, et separare ab Ecclesia omnes malos; respondebit tibi Domini sententia: «Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum» (Matth. XIII, 26-29). Ex sententia Domini necesse erit parcere zizaniis, ex conditione servi necesse erit vivere inter zizania: separare ea non potes, tolerare tibi necesse est. Vide quantas plagas in corde patiaris, qui corpore integro inter malos versaris. Probabitis quicumque profeceritis, probatis qui jam profecistis. Toleranda sunt ergo ista; et forte hoc pertinet ad illud: «Servus qui novit voluntatem domini sui, et non» «facit digna, plagis vapulabit multis» (Luc. XII, 47, 48). In multis enim quantum nobis innotescit voluntas Dei, etiam reatus noster innotescit nobis; et quanto ille nobis innotescit, tanto plus imus in fletus et lacrymas. Videmus enim quam sit justum quod de nobis exigat Deus, in quanta adhuc imperfectione jaceamus; et fit in nobis quod dictum est: «Qui apponit scientiam, apponit dolorem» (Eccle. I, 18). Ecce abundet in te charitas, plus dolebis peccantem. Quanto in te major charitas est, tanto amplius te torquebit quem toleras: non torquebit tanquam irascentem illi, sed tanquam dolentem pro illo.

13. Vide Paulum apostolum, quid patiebatur; vide quis quid patiebatur: «Praeter illa,» inquit, «quae extrinsecus sunt» (dixit enim multa quae patiebatur, et coepit dicere interiora, praeter illa quae extrinsecus erant, quae patiebatur a malis persecutoribus Christi), «incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum.» Et vide qualis sollicitudo, quam paterna, quam materna; videte quomodo caedebatur, ut vindicaretur in omnes affectiones ejus: dicemus et affectiones ejus, in quas vindicabat Deus. «Quis infirmatur,» inquit, «et non ego infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror» (II Cor. XI, 28, 29)? Quanto major charitas, tanto majores plagae de peccatis alienis. Acceperat quidem ille et stimulum carnis, angelum satanae, a quo colaphizaretur. Ecce quomodo propitius erat Deus, vindicans in omnes affectiones ejus. Quae sunt affectiones in quas sic vindicabat? Ipse exposuit, ipse dixit: «In magnitudine,» inquit, «revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet.» Tam perfectus erat, ut tamen timendum esset ne extolleretur: nam non poneret Deus medicamentum, ubi vulnus non esset. Et rogavit ut tolleretur; aeger ille rogavit ut auferretur medicamentum: «Propter quod ter Dominum rogavi,» inquit, «ut auferret eum a me,» id est, stimulum carnis a quo colaphizabatur, aliquem forte dolorem corporis: «rogavi,» inquit, «ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur» (Id. XII, 7-9). Ego novi quem curo; non mihi det qui aegrotat consilium. Tanquam emplastrum mordax urit te, sed sanat te. Rogat medicum ut tollat emplastrum; et non tollit, nisi cum fuerit sanatum quo posuerat. «Virtus in infirmitate perficitur.» Ergo, fratres, quicumque in Christo proficimus, non nos putemus sine flagello futuros: quia quantumlibet proficiamus, novit ipse peccata nostra; aliquando et nobis ostendit illa, et videmus et nos peccata nostra. Et cum inter tales homines versari coeperimus, ut jam homines quid in nobis reprehendant non inveniant; reprehendit ille adhuc qui omnia novit, et vindicat in omnes affectiones, quia propitius est nobis. Nam si non vindicet, et deserat, perimus. «Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum.»

14. [«vers. 9.] Exaltate Dominum Deum nostrum.» Iterum exaltamus illum: qui bonus est et cum ferit, quomodo laudandus est, quomodo exaltandus est? Tu potes hoc exhibere filio tuo, et Deus non potest? Non enim bonus es quando blandiris filio tuo, et malus cum caedis filium tuum. Et cum blandiris, pater es; et cum caedis, pater es: ideo blandiris, ne deficiat; ideo caedis, ne pereat. «Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus: quoniam sanctus Dominus Deus noster.» Quomodo superius dixit, «Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus;» intelleximus autem quid sit adorare scabellum pedum ejus: sic et modo post exaltationem Domini Dei nostri, ne quis illum praeter montem ejus exaltet, commendavit et montem ipsius. Mons ipsius quis est? Legimus alibi de hoc monte quia lapis fuit praecisus de monte sine manibus, et confregit omnia regna terrae, et crevit lapis ipse. Danielis visio est ista quam narro. Crevit lapis iste qui praecisus est de monte sine manibus, «et factus est,» inquit, «mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae» (Dan. II, 34, 35). In ipso monte magno adoremus, si exaudiri volumus. Haeretici non adorant in isto monte; quia mons iste implevit universam faciem terrae: haeserunt in parte, et totum amiserunt. Si agnoscant Ecclesiam catholicam, adorabunt in isto monte nobiscum. Etenim lapis ille qui praecisus est de monte sine manibus, jam videmus quantum creverit, et quantas terrae regiones occupaverit, et usque ad quas gentes pervenerit. Quid est mons unde praecisus est lapis sine manibus? Regnum Judaeorum: primo quod colebant unum Deum. Inde praecisus est lapis Dominus noster Jesus Christus. Ipse dictus est, «Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli» (Psal. CXVII, 22; Act. IV, 11). Lapis iste praecisus de monte sine manibus, confregit omnia regna terrarum: videmus confracta ab illo lapide omnia regna terrae. Quae erant regna terrae? Regna idolorum, regna daemoniorum fracta sunt. Regnabat Saturnus in multis hominibus: ubi est regnum ejus? Regnabat Mercurius in multis hominibus: ubi est regnum ejus? Fractum est, redacti sunt illi in regnum Christi, in quibus ille regnabat. Regnum Coelestis quale erat Carthagini! ubi nunc est regnum Coelestis? Lapis ille fregit omnia regna terrarum, lapis praecisus de monte sine manibus. Quid est, praecisus de monte sine manibus? Natus de gente Judaeorum sine opere hominum. Omnes enim qui nascuntur, de opere maritali nascuntur; ille de virgine natus, sine manibus natus est; per manus enim, opus humanum significatur: quo manus humanae non accesserunt, ubi maritalis amplexus non fuit, fetus tamen fuit. Natus est ergo de monte sine manibus lapis ille: crevit, et crescendo fregit omnia regna terrarum. Factus est autem mons magnus, et implevit universam faciem terrae. Haec est Ecclesia catholica, cui vos communicare gaudete. Illi autem qui non ei communicant, quia praeter ipsum montem adorant et laudant Deum, non exaudiuntur ad vitam aeternam; etsi ad quaedam temporalia exaudiantur. Non sibi ergo blandiantur, quia eos in quibusdam exaudit Deus: nam et Paganos exaudit in quibusdam. Nonne clamant Pagani ad Deum, et pluit? Quare? Quia facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Noli ergo gloriari, pagane, quia te clamante ad Deum, pluit Deus, qui super justos et injustos pluit. Audivit te ad temporalia; non te audit ad aeterna, nisi in monte sancto ejus adoraveris. «Adorate Dominum in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.»

15. Haec de Psalmo sufficiant Charitati vestrae; quantum Dominus donavit, locuti sumus. Et quidquid loquimur in nomine Dei, quoniam Dei est loquentis per nos, imber Dei est: videte vos qualis terra sitis. Nam quando pluvia venit super terram, si bona terra est, fructus bonos parit; si mala terra est, spinas parit: pluvia tamen dulcis est et super fructus et super spinas. Qui istis verbis auditis pejor factus fuerit, et spinas de pluvia generaverit, ignem speret, pluviam non accuset: qui autem melior factus fuerit, et fruges de bona terra genuerit, horreum speret, pluviam laudet. Aut quid sunt nubes, aut quid est pluvia, nisi Dei misericordia, omnia facientis circa eos quos diligit, et quibus donavit ut ab eis diligatur?

IN PSALMUM XCIX ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Psalmum, fratres, cum cantaretur, audistis; brevis est, nec obscurus: quasi securitatem dederim, ne laborem timeatis. Videamus tamen attentius, et quanto liberius, tanto diligentius, quid sibi velint ea ipsa quae aperte sonant, ut quantum Dominus donare dignatur, spiritualiter intelligantur. Vox Dei quolibet organo sonans, tamen vox Dei; neque enim delectat aures ejus, nisi vox ejus: nam et nos cum loquimur, tunc eum delectamus, cum ipse de nobis loquitur.

2. [«vers. 1.] Psalmus in confessione:» sic inscribitur, hic est titulus ejus, «Psalmus in confessione.» Pauci versus sunt, magnarum rerum gravidi: pariant semina in cordibus vestris, ut paretur horreum messi dominicae. Psalmus iste in confessione hoc nobis jubet, ad hoc nos hortatur, ut jubilemus Deo. Nec hortatur velut aliquem unum angulum terrae, aut unam aliquam habitationem congregationemve hominum; sed quia ubique novit se seminasse benedictionem, undique exigit jubilationem.

3. [«vers. 2.] Jubilate» ergo «Domino», «universa terra.» Numquid modo vocem meam audit universa terra? Et tamen hanc vocem audivit universa terra. Jam jubilat Domino universa terra; et quae adhuc non jubilat, jubilabit. Pertendens enim benedictio, incipiente Ecclesia ab Jerusalem per omnes gentes (Luc. XXIV, 47), impietatem ubique prosternit, pietatem ubique construit: et mixti sunt boni malis, et mali per omnem terram, et boni per omnem terram. In malis murmurat omnis terra, in bonis jubilat omnis terra. Quid est ergo jubilare? Multum enim nos attentos facit ad hoc verbum et praesentis psalmi titulus, quia inscribitur, «In confessione.» Quid est, in confessione jubilare? Est alterius cujusdam psalmi sententia dicentis, «Beatus populus qui intelligit jubilationem» (Psal. LXXXVIII, 16): profecto magnum aliquid est, quod intellectum beatos facit. Dominus ergo Deus noster beatificator hominum, det mihi intelligere quod dicam, det vobis intelligere quod auditis: «Beatus populus qui intelligit jubilationem.» Curramus ergo ad hanc beatitudinem, intelligamus jubilationem, non eam sine intellectu fundamus. Quid opus est jubilare et obtemperare huic psalmo dicenti, «Jubilate Deo, omnis terra,» et non intelligere jubilationem, ut vox nostra sola jubilet, et cor non jubilet? Sonus enim cordis, intellectus est.

4. Quod nostis dicturus sum. Qui jubilat, non verba dicit, sed sonus quidam est laetitiae sine verbis: vox est enim animi diffusi laetitia, quantum potest, exprimentis affectum, non sensum comprehendentis. Gaudens homo in exsultatione sua, ex verbis quibusdam quae non possunt dici et intelligi, erumpit in vocem quamdam exsultationis sine verbis; ita ut appareat eum ipsa voce gaudere quidem, sed quasi repletum nimio gaudio, non posse verbis explicare quod gaudet: Animadvertite hoc in eis qui cantant etiam non honeste. Non enim talis erit jubilatio nostra, qualis illorum est; nos enim in justificatione jubilare debemus, illi autem jubilant in iniquitate: itaque nos in confessione, illi in confusione. Tamen ut hoc quod dico intelligatis, imo recordemini rem cognitam, maxime jubilant qui aliquid in agris operantur; copia fructuum jucundati vel messores, vel vendemiatores, vel aliquos fructus metentes, et in ipsa fecunditate terrae et feracitate gaudentes, exsultando cantant; et inter cantica quae verbis enuntiant, inserunt voces quasdam sine verbis in elatione exsultantis animi, et haec vocatur jubilatio. Si quis forte propterea non recognoscit, quia nunquam advertit, advertat de caetero. Atque utinam non inveniat quos advertat, ne Deus inveniat quos evertat. Sed tamen quia non quiescunt nasci spinae, in male exsultantibus advertamus jubilationem improbandam, et offeramus Deo jubilationem coronandam.

5. Quando ergo nos jubilamus? Quando laudamus quod dici non potest. Attendimus enim universam creaturam, terram et mare, et coelum, et omnia quae in eis sunt: attendimus singula habere origines et causas suas, seminum vim, nascendi ordinem, permanendi modum, intereundi decessum, currere volumina saeculorum sine ulla perturbatione, stellas volvi quodam modo ab oriente in occidentem, peragere cursus annorum, videmus dimensiones mensium, distentiones horarum; inque his omnibus nescio quid invisibile, quod spiritus vel anima dicitur, inesse omnibus animantibus ad appetendam voluptatem fugiendamque molestiam, ad conservandam incolumitatem suam vestigium quoddam unitatis; inesse etiam homini commune quiddam cum Angelis Dei; non cum pecoribus, sicut est vivere, audire, videre, et caetera, sed quod intelligat Deum, quod ad mentem proprie pertineat, quod sicut oculus albam et nigrum, ita aequitatem iniquitatemque discernat. In hac tota consideratione creaturae, quam nominare utcumque et percurrere potuimus, interroget se anima: Quis fecit haec omnia? quis creavit haec? quis in his teipsam? Quid sunt ista quae consideras? quid tu quae consideras? Quis ille qui fecit consideranda et considerantem? quis est iste? Dic illum; ut dicas illum, cogita illum. Potes enim aliquid cogitare, et forte non potes dicere; nullo modo autem poteris dicere quod non potueris cogitare. Ergo cogita illum priusquam dicas illum; ut cogites illum, accede ad illum. Quod enim vis bene videre, ut habeas quod loquaris, accedis ut inspicias, ne forte longe videndo fallaris. Sed ut oculis ista corpora, sic ille mente conspicitur, corde attenditur et videtur. Et ubi est cor unde ille videatur? «Beati,» ait, «mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt» (Matth. V, 8). Audio, credo, ut possum intelligo, corde videri Deum, nec posse nisi mundo corde conspici; sed audio aliam Scripturam: «Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato» (Prov. XX, 9)? Attendi ergo universam creaturam, quantum potui; corporalem animadverti in coelo et in terra, spiritualem autem in meipso qui loquor, qui membra vegeto, qui vocem intendo, qui linguam moveo, qui verba pronuntio, sensusque discerno. Et quando comprehendo me in me? Unde ergo possum quod supra me? Promittitur tamen cordi humano visio Dei, et indicitur quaedam operatio mundandi cordis; hoc dicitur ab Scriptura: Para unde videas quod amas, antequam videas. Audito enim Deo et nomine ejus, cui non dulce est quod audit, nisi impio multum remoto, multum longe facto? «Quoniam ecce,» inquit, «qui longe faciunt se abs te, peribunt;» sequitur, «Perdidisti omnem qui fornicatur abs te» (Psal. LXXII, 27). Nobis autem quid? Quia illi longe, et ideo in tenebris, et ita sauciatis oculis in tenebris, ut lumen non solum non desiderent, sed etiam perhorrescant; nobis in longinquo inventis quid dicitur? «Accedite ad eum, et illuminamini» (Psal. XXXIII, 6). Ut autem accedas et illumineris, displiceant tibi tenebrae tuae; damna quod es, ut merearis esse quod non es. Es iniquus, esse debes justus: nunquam justitiam percepturus es, si adhuc tibi placet iniquitas. Contere illam in corde tuo, et munda; expelle illam de corde tuo, ubi vult habitare quem vis videre. Accedit ergo utcumque anima humana, interior homo recreatus ad imaginem Dei, quia creatus ad imaginem Dei; qui tanto erat longe factus, quanto ierat in dissimilitudinem. Non enim locorum intervallis acceditur ad Deum, aut receditur a Deo: dissimilis factus, longe recessisti; similis factus, proxime accedis. Vide quomodo nos vult accedere Dominus, faciens primo similes, ut accedamus. «Estote,» ait, «sicut Pater vester qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos» (Matth. V, 45). Disce diligere inimicum, si vis cavere inimicum. Inquantum autem in te charitas crescit, efficiens te et revocans te ad similitudinem Dei, pertendit usque ad inimicos; ut sis ei similis qui facit solem suum oriri, non super bonos tantum, sed super bonos et malos; et pluit, non super justos tantum, sed super justos et injustos. Quantum accedis ad similitudinem, tantum proficis in charitate, et tanto incipis sentire Deum. Et quem sentis? qui venit ad te, an ad quem tu redis? Nam ille nunquam discessit a te: recedit a te Deus, cum tu recedis a Deo. Praesentia sunt caecis omnia, sicut videntibus: uno loco stans caecus et videns, iisdem formis rerum uterque circumfunditur; ille est praesens rebus, ille absens: ex duobus uno loco stantibus, unus est praesens, alius absens; non rebus ipsis ad alterum accedentibus et ab altero recedentibus, sed propter dissimilitudinem oculorum suorum. Ille qui caecus dicitur, quia exstinctum est ibi quod contemperari solet luci cuncta vestienti, frustra est praesens rebus quas non videt; imo rectius absens quam praesens dicitur: ubi enim non est sensus ejus, recte dicitur absens; hoc est enim absentem esse, sensu abesse. Sic et Deus ubique praesens est, ubique totus. Sapientia ejus attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Quod autem Deus Pater, hoc Verbum ejus et Sapientia ejus, lux de luce, Deus de Deo. Quid ergo optas videre? Non est a te longe quod vis videre. Apostolus dicit equidem non longe positum ab unoquoque nostrum: «in ipso enim vivimus et movemur et sumus» (Act. XVII, 27, 28). Quanta ergo miseria est; longe esse ab eo qui ubique est?

6. Esto ergo similis pietate, et diligens cogitatione: quoniam invisibilia ejus per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20); ea quae facta sunt intuere, mirare, quaere auctorem. Si dissimilis sis, repelleris; si similis, exsultabis. Et cum accedere coeperis similis, et persentiscere Deum, quantum in te charitas crescit, quia et charitas Deus est (I Joan. IV, 8), senties quiddam quod dicebas, et non dicebas. Ante enim quam sentires, dicere te putabas Deum: incipis sentire, et ibi sentis dici non posse quod sentis. Cum autem ibi didiceris dici non posse quod sentis, tacebis, non laudabis? Ergo mutus eris in laudibus Dei, et gratiarum actionem non reddes ei qui voluit se notum tibi facere? Laudabas, cum quaereres; silebis, cum inveneris? Nullo pacto; non eris ingratus. Debetur honor, debetur reverentia, debetur magna laudatio. Attende te qui sis, terra et cinis: vide quis meruerit, quid videre; vide quis, quid, homo Deum. Agnosco non meritum hominis, sed misericordiam Dei. Lauda ergo miserantem. Quomodo, inquis, laudabo? Modicum ipsum quod sentire possum ex parte in aenigmate per speculum (I Cor. XIII, 12), jam explicare non possum. Audi ergo Psalmum: «Jubilate Domino, omnis terra.» Intellexisti jubilationem omnis terrae, si jubilas Domino. Domino jubila; noli jubilationem tuam in alias atque alias res dividere. Postremo caetera dici possunt utcumque. ille solus est ineffabilis, qui dixit, et facta sunt omnia. Dixit, et facti sumus: sed nos eum dicere non possumus (Psal. XXXII, 9). Verbum ejus quo dicti sumus, Filius ejus est: ut a nobis utcumque infirmis diceretur, factus est infirmus. Jubilationem pro verbo possumus dicere, verbum pro verbo non possumus. «Jubilate» ergo «Domino, omnis terra.»

7. «Servite Domino in jucunditate.» Omnis servitus amaritudine plena est: omnes conditione servili obligati et serviunt, et murmurant. Nolite timere illius Domini servitutem: non erit ibi gemitus, non murmur, non indignatio; nemo se petit inde venalem, quia dulce est quod redempti omnes sumus. Magna felicitas, fratres, esse in ista domo magna servum, etsi cum compedibus. Noli timere, serve compedite, confitere Domino: meritis tuis attribue compedes tuas; confitere in compedibus, si vis ut in ornamenta vertantur. Non frustra, nec sine exauditione dictum est, «Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum» (Psal. LXXVIII, 11). «Servite Domino in jucunditate.» Libera servitus est apud Dominum; libera servitus, ubi non necessitas, sed charitas servit. «Vos,» inquit, «in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis; sed per charitatem spiritus servite invicem» (Galat. V, 13). Servum te charitas faciat quia liberum te veritas fecit. «Si manseritis,» inquit, «in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos» (Joan. VIII, 31, 32). Simul es et servus et liber: servus, quia factus es; liber, quia amaris a Deo a quo factus es: imo etiam inde liber, quia amas eum a quo factus es. Noli servire cum murmure; non enim id agunt murmura tua, ut non servias, sed ut malus servus servias. Servus es Domini, libertus es Domini; non te sic quaeras manumitti, ut recedas de domo manumissoris tui.

8. «Servite Domino in jucunditate.» Plena erit illa et perfecta jucunditas, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54): tunc erit perfecta jucunditas, tunc illa perfecta jubilatio, tunc laus sine defectu, tunc amor sine scandalo, tunc fructus sine timore, tunc vita sine morte. Quid hic? nullumne gaudium? Si nullum gaudium, nulla jubilatio: quomodo, «Jubilate Domino, universa terra?» Est plane et hic gaudium; de spe futurae vitae gustatur hic unde ibi satiemur. Sed necesse est ut multa perferant frumenta inter zizania: sunt grana inter paleam (Matth. III, 12; et XIII, 30), est lilium inter spinas. Quid enim audit Ecclesia? «Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum» (Cant. II, 2). Non dictum est, In medio alienarum; sed, «in medio filiarum.» O Domine, quomodo consolaris, quomodo confortas, quomodo terres? Quid est quod dicis? «Sicut lilium in» «medio,» quarum «spinarum? Ita proxima mea in medio,» quarum «filiarum?» quas dicis spinas, ipsas filias? Respondet: Spinae sunt propter mores suos; filiae, propter sacramenta mea. Utinam ergo inter gemitus alienorum gemeretur; minus gemeretur. Ille est major gemitus, «Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo.» Psalmi voces sunt: qui Litteras nostras novit, sequitur; qui non novit, discat, ut sequatur. «Si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo: tu vero unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos» (Psal. LIV, 13-15). Quos dulces cibos nobiscum capiunt, qui nobiscum semper futuri non sunt? quos dulces cibos, nisi, «Gustate et videte quam dulcis est Dominus» (Psal. XXXIII, 8)? Inter illos necesse est gemamus.

9. Sed quo se separaturus est christianus, ut non gemat inter falsos fratres? Quo iturus est? quid facturus? Solitudines petat? Sequuntur scandala. Separaturus est se qui bene proficit, ut nullum omnino hominem patiatur? Quid si et ipsum, antequam proficeret, nemo vellet pati? Si ergo, quia proficit, nullum hominem vult pati, eo ipso quo non vult aliquem hominem pati, convincitur quod non profecerit. Intendat Charitas vestra: «Sustinentes invicem,» ait Apostolus, «in dilectione, satagentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis» (Ephes. IV, 2, 3). «Sustinentes invicem:» non habes quod in te alius sustineat? Miror si non est: sed ecce non sit; eo robustior es ad caeteros sustinendos, quo jam non habes quod in te alii sustineant. Non sustineris, sustine caeteros. Non possum, inquis. Ergo habes quod et in te alii sustineant. «Sustinentes invicem in dilectione.» Tu deseris res humanas, et segregas te, ut nemo te videat; cui proderis? Tu ad hoc pervenisses, si nullus tibi profuisset? An quia veloces pedes tibi videris habuisse ad transeundum, praecisurus es pontem? Exhortor omnes, vox Dei omnes hortatur: «Sustinentes invicem in dilectione.»

10. Separabo me, inquit aliquis, cum paucis bonis; cum illis mihi bene erit. Nam nulli prodesse impium et crudele est. Non me hoc docuit Dominus meus. Non enim damnavit servum qui intervertit quod accepit, sed qui non erogavit. Intelligatur poena interversoris ex poena pigri. «Serve nequam et piger,» ait Dominus damnans: non ait, Intervertisti pecuniam meam; non ait, Dedi tibi, et non mihi quod dedi integrum reddidisti: Quia non crevit, quia non erogasti, inde, inquit, te puniam (Matt. XXV, 14-30). Avarus est Deus salutis nostrae. Ergo separabo me, inquit, cum paucis bonis: quid mihi est rationem habere cum turbis? Bene: pauci ipsi boni, de quibus turbis sunt eliquati? Si tamen jam ipsi pauci, omnes boni: tamen bona cogitatio humana, laudabilis, esse cum talibus qui elegerunt vitam quietam; remoti a strepitu populari, a turbis inquietis, a magnis fluctibus saeculi, tanquam in portu sunt. Jam ergo ibi gaudium illud? jam ibi jubilatio illa quae promittitur? Nondum; sed adhuc gemitus, adhuc sollicitudo tentationum. Habet enim alicunde et portus aditum: si portus aditum ex nulla parte haberet, nulla in eum navis intraret; oportet ergo ut ex aliqua parte pateat: aliquando autem per eam partem qua patet, ventus irruit; et ubi scopuli non sunt, naves se invicem collisae confringunt. Ubi ergo securitas, si nec in portu? Et tamen utcumque feliciores in portu quam in pelago, fatendum est, concedendum est, verum est. Ament se, naves in portu bene sibi applicentur, non sibi collidantur: servetur ibi parilitas aequabilitatis, constantia charitatis; et quando forte ventus ex illa parte qua patet, irruerit, sit ibi cauta gubernatio.

11. Nam quid dicturus est mihi quisquis talibus locis forte praeest, imo servit fratribus, in his quae monasteria dicuntur? quid dicturus est? Cautus ero, nullum malum admittam. Quomodo nullum malum admittes? Nullum hominem malum, nullum fratrem malum intrantem admissurus sum; cum paucis bonis bene mihi erit. Ubi cognoscis quem forte vis excludere? Ut cognoscatur malus, intus probandus est: quomodo ergo excludis intraturum, qui postea probandus est, et probari nisi intraverit non potest? Repelles omnes malos? Dicis enim, et nosti inspicere. Omnes nudis cordibus ad te veniunt? Qui intraturi sunt, ipsi se non noverunt; quanto minus tu? Multi enim sibi promiserunt quod impleturi essent illam vitam sanctam, in commune habentem omnia, ubi nemo dicit aliquid suum, quibus est una anima et cor unum in Deum (Act. IV, 32, 35): missi sunt in fornacem, et crepuerunt. Quomodo ergo cognoscis eum qui sibi ipse adhuc ignotus est? Excludes malos fratres a conventu bonorum? De corde tuo, quisquis ista dicis, omnes malas cogitationes, si potes, exclude: non intret in cor tuum vel suggestio mala. Non consentio, inquis. Sed intravit tamen, ut suggereret. Nam omnes munita corda habere volumus, ut nihil intret quod male suggeratur. Unde autem intret, quis novit? Et pugnamus quotidie in uno corde nostro; unus homo in corde suo cum turba luctatur. Suggerit avaritia, suggerit libido, suggerit voracitas, suggerit laetitia ista popularis; omnia suggerunt: ab omnibus se continet, omnibus respondet, et ab omnibus aversatur; difficile est ut non ab aliqua feriatur . Ubi ergo securitas? Hic nusquam; in ista vita nusquam, nisi in sola spe promissorum Dei. Ibi autem, cum illuc pervenerimus, perfecta securitas, cum clauduntur portae, et confirmantur vectes portarum Jerusalem (Psal. CXLVII, 13): ibi vere plena jubilatio et magnum gaudium. Modo autem ne securus laudes quamlibet vitam; ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30).

12. Hinc autem falluntur homines, ut vel non suscipiant meliorem vitam, vel temere aggrediantur; quia et cum laudare volunt, sic laudant, ut non ibi dicant mala quae mixta sunt; et qui vituperare volunt, tam invido animo et perverso vituperant, ut claudant oculos adversus bona, et sola mala quae ibi vel sunt vel putantur, exaggerent. Inde fit ut unaquaeque professio male laudata, id est non caute laudata, cum invitaverit homines laude sua, inveniant illi qui illuc veniunt, aliquos quales ibi esse non credebant; et offensi a malis, resiliant a bonis. Fratres, disciplinam istam ad vitam vestram conferte, et sic audite ut vivatis. Laudatur, ut generaliter dicam, Ecclesia Dei: magni homines Christiani, soli Christiani, magna Catholica; diligunt se omnes, impendunt sibi quisque quod possunt, orationibus, jejuniis, hymnis vacatur per totum orbem terrarum, una consensione pacis laudatur Deus. Audit forte qui nescit tacitum esse de commixtis malis, venit laude invitatus, invenit commixtos malos, qui non illi praedicti sunt antequam veniret; offenditur a falsis christianis, refugit a veris christianis. Rursus odiosi, maledici, irruunt in vituperationem: Quales Christiani? qui Christiani? Avari, feneratores. Nonne ipsi sunt qui theatra et amphitheatra implent per ludos et per alia spectacula, qui implent ecclesias per dies festos? Ebriosi, voraces, invidi, insectatores alterutrum. Sunt tales, sed non soli tales. Et iste vituperator caeco animo tacet bonos; et ille laudator incauto animo tacet malos. Si autem sic laudatur in hoc tempore Ecclesia Dei, quomodo laudant Scripturae Dei, ecce quomodo nunc dixi, «Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum:» audit homo, considerat, placet illi lilium, intrat, adhaeret lilio, tolerat spinas; merebitur esse in laude et in osculis sponsi, qui dicit, «Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum.» Ita et in clericis. Laudatores clericorum intendunt ibi bonos ministros, fideles dispensatores, omnium toleratores, viscera sua impendentes his quos volunt proficere, non quaerentes quae sua sunt, sed quae Jesu Christi. Laudant haec, obliviscuntur quia mixti sunt malis. Rursus qui reprehendunt avaritiam clericorum, improbitates clericorum, lites clericorum, appetentes res alienas, ebriosos, voraces, jactant. Et tu invide vituperas, et tu incaute laudas: tu qui laudas, dic mixtos malos; tu qui vituperas, vide ibi et bonos. Sic et in illa vita communi fratrum, quae est in monasterio: Magni viri, sancti, quotidie in hymnis, in orationibus, in laudibus Dei, inde vivunt, cum lectione illis res est; laborant manibus suis, inde se transigunt; non avare aliquid petunt, quidquid eis infertur a piis fratribus, cum sufficientia et cum charitate utuntur; nemo sibi usurpat aliquid quod alter non habeat; omnes se diligunt, omnes invicem se sustinent. Laudasti, laudasti: qui nescit quid interius agatur, qui nescit quomodo illo vento intrante etiam naves se in portu collidunt, intrat quasi securitatem sperans, neminem quem toleret habiturus; invenit ibi fratres malos, qui mali inveniri non possent, nisi admitterentur (et necesse est ut primo tolerentur, ne forte corrigantur; nec excludi facile possunt, nisi prius fuerint tolerati): et fit ipse intolerandae impatientiae. Quis me huc quaerebat? Ego putabam quia charitas est hic. Et paucorum hominum molestia irritatus, dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reus voti non redditi. Jamvero cum inde exierit, fit et ipse vituperator et maledicus: et dicit ea sola quae quasi se pati non potuisse asseverat; et aliquando vera. Sed vera malorum toleranda sunt propter societatem bonorum. Dicit illi Scriptura: «Vae his qui perdiderunt sustinentiam» (Eccli. II, 16). Et quod est amplius, ructat indignationis malum odorem, unde absterreat intraturos; quia ipse cum intrasset, perdurare non potuit. Quales illi? Invidi, litigatores, neminem sustinentes, avari; ille ibi illud fecit, et ille ibi illud fecit. O male, quare taces bonos? Quos tolerare non potuisti, jactas: qui te malum toleraverunt, taces.

13. Merito illud, fratres charissimi, magnificum in Domini Evangelio, ex ore Domini: «Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur: duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur» (Matth. XXIV, 40, 41, et Luc. XVII, 34, 35). Qui sunt «duo in agro?» Quod dicit Apostolus: «Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Dei agricultura estis» (I Cor. III, 6, 9). In agro laboramus. «Duo in agro,» clerici sunt: «unus assumetur, et unus relinquetur;» assumetur bonus, relinquetur malus. «In molendino duae,» ad plebes retulit. Quare «in molendino?» Quia devinctae saeculo, circuitu rerum temporalium, tanquam mola detinentur. Et inde «una assumetur, et una relinquetur.» Quae inde assumetur? Faciens opera bona, attendens indigentiam servorum Dei, indigentiam pauperum, in confessione fidelis, in laetitia spei certa, vigilans ad Deum, nulli imprecans mala, diligens quantum potest, non solum amicos, sed etiam inimicos, praeter uxorem suam non sciens aliquam, praeter maritum suum non sciens aliquem; assumetur et de molendino: quae autem aliter fuerit, relinquetur. Alii autem dicunt: Quietem volumus, neminem volumus pati, removemus nos a turbis; bene erit nobis in quadam securitate. Si quietem quaeris, quasi lectum quaeris, ut sine aliqua sollicitudine requiescas. Et inde «unus assumetur, et unus relinquetur.» Nemo vos fallat, fratres: si non vultis falli, et vultis amare fratres, scitote omnem professionem in Ecclesia habere fictos. Non dixi omnem hominem esse fictum, sed omnem professionem habere fictas personas: sunt christiani mali, sed sunt et boni. Quasi plures malos vides, quia palea sunt, et te ad grana pervenire non permittunt: sunt ibi et grana, accede, tenta, excute adhibe oris judicium. Invenis sanctimoniales indisciplinatas; numquid ideo sanctimonium reprehendendum est? Multae non stant in domibus suis, circumeunt domos alienas, curiose agentes, loquentes quae non oportet, superbae, linguatae (I Tim. V, 13), ebriosae: etsi virgines sunt, quid prodest integra caro, mente corrupta? Melius est humile conjugium, quam superba virginitas. Si enim nuberet, non haberet nomen unde extolleretur, et haberet frenum quo regeretur. Sed numquid propter virgines malas, damnaturi sumus sanctas et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34)? aut propter istas laudabiles, etiam illas improbandas laudare cogemur? Undique unus assumetur, et unus relinquetur.

14. [«vers.» 2.] Ergo, fratres, finiamus Psalmum, quia planus est. «Servite Domino in jucunditate:» vos alloquitur, quicumque in charitate omnia toleratis, et spe gaudetis. «Servite Domino,» non in amaritudine murmurationis, sed «in jucunditate» dilectionis. «Intrate in conspectu ejus, in exsultatione.» Facile est exsultare foris; in conspectu Dei exsulta. Non valde lingua exsultet; conscientia exsultet. «Intrate in conspectu ejus, in exsultatione.»

15. [«vers. 3.] Scitote quoniam Dominus ipse est Deus.» Quis nescit quia Dominus ipse est Deus? Sed de Domino dicit, quem non putabant homines Deum: «Scitote quoniam Dominus ipse est Deus,» Dominus ille non vobis vilescat: crucifixistis, flagellastis, sputis illinistis, spinis coronastis, veste ignominiosa vestistis, in ligno suspendistis, clavis confixistis, lancea percussistis, custodes ad sepulcrum posuistis; ipse est Deus. «Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse fecit nos, et non nos». «Ipse fecit nos:» omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan I, 3). Quid est quod exsultatis? quid est quod superbitis? Alius vos fecit; et qui vos fecit, ipse a vobis patitur. Sed vos sic vos jactatis et gloriamini, et extollitis, quasi a vobis ipsis facti sitis. Bonum est vobis ut qui fecit vos, perficiat vos. «Ipse fecit nos, et non nos.» Non debemus superbire: totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus; quod in nobis nos fecimus, inde damnamur; quod in nobis ille fecit, inde coronamur. «Ipse fecit nos, et non nos. Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.» Oves et ovis: ipsae oves una ovis. Et quam amantissimum nostri pastorem habemus! Dimisit nonaginta novem, descendit quaerere unam, reportat in humeris suis (Luc. XV, 4, 5) redemptam sanguine suo. Securus mortuus est pastor pro ove, qui resurgens possidet ovem. «Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.»

16. [«vers. 4, 5.] Intrate in portas ejus in confessione.» In portis initium est; a confessione incipite. Inde «Psalmus in confessione,» ibi jubilate. Confitemini vos non factos a vobis, laudate eum a quo facti estis. Ab illo sit bonum tuum, a quo recedens fecisti malum tuum. «Intrate in portas ejus in confessione.» Intret grex in portas, non foris remaneat ad lupos. Et quomodo intret? «In confessione.» Porta, id est initium, confessio tibi sit. Unde in alio psalmo dicitur: «Incipite Domino in confessione» (Psal. CXLVI, 7). Quod illic, dicit, «Incipite;» hoc appellavit hic, «portas: Intrate in portas ejus in confessione.» Et quid, cum jam intraverimus, non confitebimur? Semper confitere, semper habes quod confitearis. Difficile est in hac vita, ut sic homo mutetur, ut nihil inveniatur in eo quod reprehendatur: opus est ut tu te reprehendas, ne ille reprehendat qui damnaturus est. Ergo et cum intraveris in atria, confitere. Quando non erit confessio peccatorum? In illa requie, in illa aequalitate Angelorum. Sed videte quid dixerim: Non erit confessio peccatorum. Non dixi, Non erit confessio: erit enim confessio laudis. Semper confiteberis, illum Deum, te creaturam; illum protectorem, te protectum. In illo quodammodo absconditus eris, sicut dictum est, «Abscondes eos in abscondito vultus tui» (Psal. XXX, 21). «In atria ejus in hymnis confitemini ei». In portis confitemini; et in atria cum intraveritis, confitemini in hymnis. Hymni laudes sunt. Quando intras, te reprehende; cum intraveris, illum lauda. «Aperite mihi portas justitiae,» dicit in alio psalmo; «ingrediens in eis» «confitear Domino» (Psal. CXVII, 19). Numquid dixit, tum ingressus fuero, jam non confitebor? Etiam ingressus confitebitur. Quae enim peccata confitebatur Dominus noster Jesus Christus, quando ait: «Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae» (Matth. XI, 25)? Illum laudans confitebatur, non se accusans.

17. «Laudate nomen ejus, quia suavis est Dominus.» Nolite putare quia deficitis in laudando. Laudatio vestra quasi manducatio erit: quantum laudatis, tantum vires acquiritis, et tantum dulcescit quem laudatis. «Laudate nomen ejus, quia suavis est Dominus. In aeternum misericordia ejus.» Non enim cum te liberaverit, desinet esse misericors: et ut protegat semper in aeternam vitam, misericordiae ejus est. «In aeternum» ergo «misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.» Aut omnem generationem accipe quod dictum est, «in generationem et generationem;» aut in duabus generationibus, unam terrenam, alteram coelestem. Hic est generatio una quae parit mortales; altera quae parit aeternos. Veritas ejus et hic est, et ibi. Noli putare quia hic non est veritas ejus: si non hic esset veritas ejus, non diceret in alio psalmo: «Veritas de terra orta est» (Psal. LXXXIV, 12); nec ipsa Veritas diceret, «Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi» (Matth. XXVIII, 20).


IN PSALMUM C ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1.] Psalmus iste centesimus quod habe in primo versu, hoc in toto ejus corpore quaerere debemus. «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Nemo sibi ad impunitatem blandiatur de misericordia Dei; quia est et judicium: et nemo in melius commutatus exhorreat judicium Dei; quia praecedit misericordia. Homines enim quando judicant, aliquando victi misericordia, faciunt contra justitiam; et videtur in eis esse misericordia, et non esse judicium: aliquando vero rigidum volentes tenere judicium, perdunt misericordiam. Deus autem nec in bonitate misericordiae perdit judicii severitatem, nec in judicando cum severitate amittit misericordiae bonitatem. Ecce si temporibus distinguamus haec duo, misericordiam et judicium; forte enim non sine causa ipso ordine posita sunt, ut non diceret, Judicium et misericordiam, sed, «misericordiam et judicium:» si ergo per tempora distinguamus haec duo, forte invenimus modo tempus esse misericordiae, futurum autem tempus judicii. Quomodo est primo tempus misericordiae? Primo in Deo considera, ut et tu quantum ipse tibi donaverit, imiteris Patrem. Neque enim arroganter dicimus, Patrem nostrum nos debere imitari; quandoquidem Dominus ipse unicus Dei Filius ad hoc nos hortatur, dicens: «Estote sicut Pater vester coelestis.» Cum diceret, «Diligite inimicos vestros, orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis,» inquit, «filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos» (Matth. V, 48, 44, 45). Ecce misericordia. Quando vides justos et injustos eumdem solem intueri, eamdem lucem capere, eosdem fontes bibere, eadem pluvia saginari, iisdem fructibus terrae repleri, similiter aerem istum ducere, habere aequaliter bona mundi; noli putare injustum esse Deum, qui dat ista aequaliter et justis et injustis. Misericordiae tempus est, nondum judicii. Nisi enim primo Deus per misericordiam parceret, non inveniret quos per judicium coronaret. Est ergo misericordiae tempus, quando patientia Dei ad poenitentiam adducit peccantes.

2. Audi Apostolum distinguentem utrumque tempus, et distingue et tu: «Existimas autem,» inquit, «o homo qui judicas eos qui faciunt ea, et eadem agis, quoniam tu effugies judicium Dei?» Intendite. Videbat enim se (sed cui hoc dicit. Non enim uni homini dicit, sed generi hominum tali), videbat se committere multa mala quotidie, et tamen vivere, nihil mali sibi contingere; et putabat aut dormire Deum, aut res humanas non attendere, aut amare facta hominum mala. Tollit istam cogitationem de corde, sed bene intelligentibus. Quid ergo ait? «Existimas, o homo» «qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei?» Et quasi diceret, Quare facio tanta mala quotidie, et nihil mali mihi contingit? secutus ostendit illi tempus misericordiae: «An divitias benignitatis, et patientiae, et longanimitatis ejus contemnis?» Et vere quia hoc contemnebat; sed fecit illum sollicitum. «Ignoras,» inquit, «quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit» Ecce tempus misericordiae. Ne autem hoc ille semper putaret futurum, quomodo secutus eum terruit? «Tu autem» (jam tempus judicii audi; audisti tempus misericordiae, propter, «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine): Tu autem,» inquit, «secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua» (Rom. II, 3-6). Ecce, «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Sed minatus est de judicio: numquid ideo judicium Dei tantummodo formidandum est, et non amandum? Formidandum malis propter poenam, amandum bonis propter coronam. Quia ergo terruit malos Apostolus in hoc testimonio quod commemoravi, audi ubi spem dat bonis de judicio. Seipsum ponit, et dicit, et ostendit et ipse in se tempus misericordiae. Quia nisi et ipse inveniret tempus misericordiae, qualem illum inveniret judicium? Blasphemum, persecutorem, injuriosum. Sic enim dicit, et commendat tempus misericordiae, in quo modo sumus: «Qui prius,» inquit, «fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum.» Sed forte ipse solus consecutus est misericordiam? Audi quomodo nos erigat: «Ut in me,» inquit, «ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam» (I Tim. I, 13, 16). Quid est, «in me ostenderet longanimitatem?» Ut unusquisque peccator et sceleratus videret quia Paulus accepit veniam, et non de se desperaret. Ecce ostendit se, erexit et alios. Ubi? In tempore misericordiae. Audi in tempore judicii quid dicat de bonis, iterum dicens de se et de aliis. Primo misericordiam consecutus est. Quare? Quia fuit blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Venit Dominus ut donaret Paulo, non ut redderet. Nam si reddere vellet, quid inveniret quod redderet peccatori, nisi poenam et supplicium? Noluit reddere poenam, sed donavit gratiam. Audi quia ille cui donavit, tenet Dominum etiam debitorem. Invenit eum donatorem tempore misericordiae, tenet debitorem tempore judicii. Quomodo hoc dicit, videte. «Ego enim jam immolor,» dixit, «et tempus resolutionis meae proximum est. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.» Hoc, tempore misericordiae, audi de judicio. «De caetero superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex.» Non dixit, donat; sed, «reddet.» Quando donabat, misericors erat; quando reddet, judex erit: quia, «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Sed donando delicta, fecit se coronae debitorem: ibi «misericordiam consecutus sum.» Misericors ergo Dominus primo, hic autem «reddet mihi» coronam «justitiae.» Unde reddet? Quia «justus judex» est. Quare justus judex? Quia «bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.» Ideo justus non potest nisi coronare ista. Invenit enim ista quae coronaret: antea vero quid invenerat? «Qui prius fui blasphemus et persecutor.» Ista donavit, illa coronabit; donavit haec tempore misericordiae, coronabit illa tempore judicii: quia, «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Sed numquid solus Paulus id meruit? Hoc enim dixeram, quomodo in illo testimonio terruit, sic in isto erexit. Cum dixisset, «Reddet mihi Dominus in illo die justus judex: non solum mihi,» inquit, «sed omnibus qui diligunt manifestationem et regnum ejus» (II Tim. IV, 6-8).

3. Ergo, fratres, quoniam habemus tempus misericordiae, non nobis blandiamur, non nos dimittamus, non dicamus: Semper parcit Deus. Ecce feci heri, pepercit Deus; facio et hodie, et parcit Deus; faciam et cras, quia parcit Deus. Attendis ad misericordiam, et non times judicium. Si vis cantare misericordiam et judicium, intellige quia ideo parcit, ut corrigaris, non ut in malignitate permaneas. Noli tibi thesaurizare iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Quia in tempore misericordiae in alio psalmo dicitur: «Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos post te: si videbas furem, concurrebas ei, et cum moechis portionem tuam ponebas; sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti, et tacui.» Vide tempus misericordiae. Quid est, «tacui?» Numquid, Non corripui? Sed, Non judicavi. Quomodo enim tacet qui quotidie clamat in Scripturis, in Evangelio, in praedicatoribus suis? Tacui a supplicio, non a verbo. «Haec fecisti, et tacui.» Et quia tacuit Deus, id est, non vindicavit: quid sibi dixit in corde peccator? Audi: «Suspicatus es,» inquit, «iniquitatem, quod ero tibi similis.» Id est, parum est quia tu talis eras; et me talem putasti. Et cum ostendisset illi tempus misericordiae, terruit de tempore judicii: «Arguam te, et statuam te ante faciem tuam» (Psal. XLIX, 16-21). Tu te ponis post te, ego te ponam ante te. Omnis enim qui non vult videre peccata sua, post dorsum se ponit, et aliorum peccata acute attendit, non per diligentiam, sed per invidentiam; non volens sanare, sed accusare: se autem obliviscitur. Unde talibus Dominus dicit, «Stipulam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides» (Matth. VII, 3). Quia ergo misericordia et judicium cantatur nobis, et nos facientes misericordiam securi exspectemus judicium: et simus in corpore ipsius, et nos cantemus ea. Cantat enim hoc Christus: si solum caput cantat, a Domino est canticum hoc, ad nos non pertinet; si autem totus Christus, id est caput et corpus ejus, esto in membris ejus, adhaere illi per fidem, et per spem, et per charitatem; et in illo cantas, in illo exsultas: quia et ipse in te laborat, in te sitit, in te esurit et tribulatur. Ille in te adhuc moritur, et tu in illo jam resurrexisti. Nam si non in te moreretur, nollet in te sibi parci a persecutore, cum diceret: «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Ergo, fratres mei, Christus cantat; sed quomodo, nostis: Christum assidue commendavimus vobis; et scio quia rudia vobis non sunt. Dominus Christus Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia. Hoc Verbum ut redimeret nos, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 3, 14): factus est homo Deus super omnia, Filius Dei aequalis Patri; ad hoc homo factus est, ut Deus homo mediator esset inter homines et Deum, et reconciliaret longe positos, et conjungeret separatos, et revocaret alienatos, et reduceret peregrinos; ad hoc factus est homo. Factus est ergo caput Ecclesiae, habet et corpus et membra. Quaere membra ipsius, modo gemunt per universum orbem terrarum: tunc laetabuntur in fine, in corona justitiae, de qua dicit Paulus, «Quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex.» Et modo ergo cantemus in spe, omnes in unum collecti. Christum enim induti Christus sumus cum capite nostro; quia utique Abrahae semen sumus. Apostolus hoc dicit. Quia dixi, Christus sumus. Apostolus ait, «Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes.» Abrahae semen estis: videamus, si semen Abrahae est Christus. «In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 29, 8, 16).» Et nobis dicit, «Ergo semen Abrahae estis.» Manifestum quia ad Christum pertinemus; et quia membra ejus et corpus ejus sumus, cum capite nostro unus homo sumus. Cantemus ergo, «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.»

4. [«vers. 2.] Psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me.» Nisi in via immaculata, non potes psallere, nec intelligere. Si vis intelligire, in via immaculata psalle, id est, operare in hilaritate Deo tuo. Quae est via immaculata? Audi sequentia: «Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.» Haec via immaculata ab innocentia coepit, in ipsa etiam pervenitur. Quid quaeris multa verba? Innocens esto, et perfecisti justitiam. Sed quid est esse innocentem? Duobus enim modis nocet homo, quantum in ipso est; aut faciendo miserum, aut deserendo miserum: quia et tu non vis ab alio fieri miser, et non vis deseri ab alio, si miser fueris. Quis est qui facit miseros? Qui infert violentias vel insidias, rapit res alienas, opprimit pauperes, furatur, conjugia aliena sollicitat, calumniosus est, vult inferre hominibus quo doleant, studio malevolentiae. Quis est qui deserit miseros? Qui videt inopem aliquo auxilio egentem, et cum habeat quomodo praestet, contemnit, despicit, alienat cor suum. Quod si jam omnino talis esset, ut non opus haberet aliqua misericordia; superbus esset, si desereret miserum: adhuc in tribulatione carnis constitutus est, nesciens quid sibi possit cras accidere, et despicit lacrymas miserorum; non est innocens. Sed quis est innocens? Qui cum alii non nocet, nec sibi nocet. Qui enim et sibi nocet, non est innocens. Ait aliquis: Ecce non tuli alicui, nec pressi aliquem: de re mea, de justo labore meo bene mihi faciam, convivium apparatum habere volo, erogare volo quantum me delectat, bibere cum quibus volo quantum me delectat; cui aliquid tuli? quem pressi? quis de me questus est? Innocens videtur. Sed si seipsum corrumpit, si templum Dei in se evertit, quid exspectas, ut in alios faciat misericordiam, et parcat miseris? Qui in seipsum crudelis est, esse in alium misericors potest? Tota ergo justitia ad unum verbum innocentiae redigitur. «Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam» (Psal. X, 6). Quando amabat iniquitatem, putabat quod aliis nocebat. Sed vide si aliis nocebat: «Qui diligit,» inquit, «iniquitatem, odit animam suam.» Sibi ergo prius nocet qui vult aliis nocere; nec deambulat, quia non est ubi. Angustias enim patitur omnis malitia: sola innocentia lata est, ubi deambuletur. «Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.» Medium domus suae, aut ipsam Ecclesiam dicit; Christus enim in ea deambulat: aut cor suum; domus enim nostra interior, cor nostrum est: ut hoc exposuerit quod superius dixit, «In innocentia cordis mei.» Quae est innocentia cordis sui? Medium domus suae. Hanc domum quisquis habet malam, pellitur ab illa foras. Quisquis enim in corde premitur mala conscientia, quomodo quisque ab stillicidio exit de domo sua, aut a fumo, non ibi se patitur habitare: sic qui non habet quietum cor, habitare in corde suo libenter non potest. Tales foras exeunt a seipsis animi intentione, et de his quae foris sunt circa corpus delectantur; quietem in nugis, in spectaculis, in luxuriis, in omnibus malis quaerunt. Quare foris sibi volunt esse bene? Quia non est illis intus bene, unde gaudeant in conscientia. Ideo Dominus cum sanasset paralyticum, ait: «Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam» (Matth. IX, 6). Faciat illud anima quae quasi paralysi dissoluta est: in membris bonae operationis constringatur, ut bene operetur, tollat grabatum suum, regat corpus suum; jam eat in domum suam, intret in conscientiam suam: jam latam inveniet, ubi deambulet, et psallat, et intelligat.

5. [«vers. 3, 4.] Non proponebam ante oculos meos rem malam.» Quid est, «Non proponebam ante oculos meos rem malam?» Non diligebam. Solet enim dici, quod nostis, de homine qui ab aliquo diligitur, Ante oculos illum habet: et ille qui contemnitur, sic solet queri, Non me habet ante oculos. Quid ergo est, ante oculos habere? Diligere. Quid est, non diligere? Non ibi corde habitare. Dixit ergo, «Non proponebam ante oculos meos rem malam:» non diligebam rem malam. Et exponit ipsam rem malam: «Facientes praevaricationem» «odio habui.» Intendite, fratres mei. Si deambulatis cum Christo in medio domus ejus, id est, si vel in corde vestro bene requiescitis, vel in ipsa Ecclesia bonum iter carpitis in via immaculata; non eos tantum qui foris sunt odisse debetis praevaricatores, sed et quoscumque intus inveneritis. Qui sunt praevaricatores? Qui oderunt legem Dei; qui audiunt illam, et non faciunt, praevaricatores dicuntur. Facientes praevaricationem odio habe, repelle illos a te. Sed odisse debes praevaricatores, non homines. Unus homo praevaricator, videte quia duo nomina habet, homo, et praevaricator: hominem Deus fecit, praevaricatorem ipse se fecit; ama in illo quod Deus fecit, persequere in illo quod ipse sibi fecit. Cum enim persecutus fueris praevaricationem ejus, occidis quod homo fecit, et liberatur quod Deus fecit. «Facientes praevaricationem odio habui.»

6. «Non adhaesit mihi cor pravum.» Quod est cor pravum? Cor tortum. Quod est cor tortum? Cor non rectum. Quod est cor non rectum? Vide quod est cor rectum, et ibi invenis quod est cor non rectum. Rectum cor dicitur hominis, qui omnia quae vult Deus, non ipse non vult. Intendite. Orat aliquis ut nescio quid non eveniat; orat, et non prohibetur. Petat quantum potest: sed contra voluntatem ipsius evenit aliquid; subjungat se voluntati Dei, non resistat voluntati magnae. Quia et ipse Dominus sic illud exponit: ostendens infirmitatem nostram in se, quando passurus erat, ait, «Tristis est anima mea usque ad mortem.» Non enim vere ille timebat mortem, qui potestatem habebat ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Et Paulus apostolus miles ipsius, servus ipsius clamat: «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex.» Exsultat quia moriturus est; et Dominus ejus et Imperator ejus tristis est, quia moriturus est? Ergo melior servus quam Dominus? Et ubi est quod ait ipse Dominus: «Sufficit servo ut sit sicut dominus ejus; sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus» (Matth. X, 25)? Ecce fortis est Paulus ventura morte, et Dominus tristis est? «Optabam,» inquit, «dissolvi, et esse cum Christo» (Philipp. I, 23). Gaudet, quia dissolvitur, ut sit cum Christo; et ipse Christus tristis est, cum quo iste futurum se esse laetatur? Sed quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte: sed habeant rectum cor; vitent mortem, quantum possunt; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? «Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.» Ecce habes voluntatem humanam expressam; vide jam rectum cor: «Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater» (Matth. XXVI, 38, 39). Si ergo rectum cor sequitur Deum, pravum cor resistit Deo. Aliquid illi contingat adversum, clamat: Deus, quid tibi feci? quid commisi? quid peccavi? Se justum vult videri, Deum injustum. Quid tam pravum? Parum est quia tortus est; et tortam regulam putat. Corrige te, et invenis rectum a quo te depravasti. Ille juste, tu injuste: et ideo perversus es, quia hominem justum dicis, et Deum injustum. Quem hominem justum dicis? Teipsum. Quando enim dicis, Quid tibi feci; justum te putas. Sed respondeat tibi Deus: Verum dicis, mihi nihil fecisti; omnia enim tibi fecisti. Si enim mihi aliquid fecisses, bonum fecisses. Quidquid enim bene fit, mihi fit; quia ex praecepto meo fit: quidquid autem mali fit, tibi fit, non mihi fit; quia non facit malus aliquid nisi sibi, quia hoc non ego jubeo. Tales quando videritis, fratres, corripite, arguite, corrigite: et si non potestis corripere aut corrigere, nolite consentire; ut possitis dicere. «Non adhaesit mihi cor pravum.»

7. «Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam.» Quid est, «non cognoscebam?» Non approbabam, non laudabam, non mihi placebat. Cognoscere enim invenimus in Scripturis aliquando dici, pro eo quod est placere nobis. Quid enim latet Deum, fratres? Numquid novit justos, et non novit injustos? Quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid facis; sed, quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid cogitas; sed, quid cogitaturus es quod ille non ante viderit? Omnia ergo novit Deus: et tamen in fine, id est in judicio post misericordiam, de quibusdam dicit: «In illa die multi venturi sunt, et dicent, Domine, Domine, in nomine tuo daemonia ejecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus, in nomine tuo manducavimus et bibimus; et dicam illis, Discedite a me, operarii iniquitatis; non novi vos» (Matth. VII, 22 et 23). Ille non novit aliquem? Sed quid est, «Non novi vos?» In regula mea non vos agnosco. Novi enim regulam justitiae meae: non illi congruitis, declinastis ab illa, distorti estis. Ideo et hic dixit, «Non cognoscebam. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam.» Quid est, «non cognoscebam?» Numquid forte quia malignus quando obviam fit justo in vico angusto, dicit sibi quod est scriptum in Sapientia Salomonis, «Gravis est nobis etiam ad videndum» (Sap. II, 15); et mutat viam ne videat quem non vult? Sed quam multi sunt maligni quos videmus, et qui nos vident, et non solum non a nobis declinant, sed currunt ad nos, et aliquando iniquitates suas per nos impleri cupiunt? Plerumque nobis contingit. Quomodo ergo declinant? Declinat a te, qui dissimilis est tibi. Quid est, declinat a te? non te sequitur. Quid est, non te sequitur? Non te imitatur. Ergo, «Cum delinaret a me malignus,» id est, cum mihi dissimilis esset malignus, et vias meas nollet imitari, nollet sic vivere malignus, quomodo me illi proposui ad imitationem; «non cognoscebam.» Quid est, «non cognoscebam?» Non quia nesciebam, sed quia non approbabam.

8. [«vers. 5.] Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar.» Ecce persecutor bonus, non hominis, sed peccati. «Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar.» Quid est, «non convescebar?» Non cum illo manducabam. Attendat Charitas vestra; quia mirum aliquid audituri estis. Si non convescebatur cum illo, non manducabat; vesci enim, manducare est: cur ergo ipsum primo Dominum invenimus manducasse cum superbis? Non cum publicanis illis et peccatoribus, nam ipsi humiles erant: cognoscebant enim languorem suum, et medicum requirebant. Cum ipsis superbis Pharisaeis invenimus illum manducasse. Nam superbus quidam invitaverat illum: ipse est cui displicuit quia mulier peccatrix, quae erat in civitate famosa, accessit ad pedes Domini; et ait in corde suo (quia talis erat munditia Pharisaeorum, ut nemo eos iniquus tangeret; si quis illos immundus vel modice tetigisset, exhorrebant, ne quasi immundos eos faceret tactus immundus. At ubi peccatrix illa, quae erat in civitate famosa, accessit flere ad pedes Domini, ille cum videret eam, dixit in corde suo): «Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes.» Unde sciebat quia Christus nescivit, nisi inde suspicatus est eum nescisse, quia non a se repulit? Quia si ipse esset, repelleret a se. Dominus autem non solum mulierem illam peccatricem noverat, sed et illius superbi vulnera medicus insanabilia videbat. Ait enim cum audisset cogitantem, ut ostenderet illum superbum: «Simon, habeo aliquid tibi dicere: Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alius quingentos; cum non haberent unde redderent, dimisit ambobus: quis eum plus dilexit?» Et ille contra se dixit sententiam, extorquente sibi confessionem veritate: «Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam; aquam mihi ad pedes non dedisti: ista autem lacrymis suis lavit pedes meos» (Luc. VII, 36 44); et caetera quae nostis. Non opus est in aliis propter quae ad testimonium adhibuimus, diutius immorari. Iste pharisaeus superbus erat, convescebatur cum illo Dominus; quid est ergo quod ait, «Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar?» Quid est, «non convescebar?» Non cum illo manducabam. Quomodo nobis proponit haec quae ipse non fecit? Ad imitationem suam nos hortatur: videmus eum convivatum esse cum superbis, quomodo nos prohibet ne convivemur cum eis? Nos quidem, fratres, propter correptionem aliquam tenemus nos etiam a fratribus nostris, et non cum eis convivamur, ut corrigantur. Cum extraneis potius convivamur, cum Paganis, quam cum his qui nobis haerent, si viderimus eos male vivere, ut erubescant, et corrigantur; sicut dicit Apostolus: «Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo; et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem» (II Thess. III, 14, 15). Facimus hoc plerumque propter medicinam; et tamen cum extraneis multis et cum impiis saepe vescimur.

9. Quid est hoc quod ait, «Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar?» Habet epulas suas cor pium, habet epulas suas cor superbum: nam propter cibos ipsos cordis superbi, ideo dixit, «insatiabili corde.» Cor superbum unde pascitur? Si superbus est, invidus est: aliter esse non potest. Superbia, mater invidentiae est: non potest nisi generare hanc, et cum illa semper esse. Omnis ergo superbus, invidus est: si invidus est, malis alienis pascitur. Unde dicit Apostolus: «Si mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini» (Galat. V, 15.) Videtis ergo comedentes; nolite his convesci, fugite tale convivium; neque enim se satiant gaudendo de malis alienis, quia insatiabili corde sunt. Cave ne capiaris in epulis eorum laqueo diaboli. Cibis talibus pascebantur Judaei, quando crucifixerunt Dominum: sed quia pascebantur tanquam de poena Domini. (Nam et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus.) Dicebant enim, cum viderent eum pendnetem in cruce, insultantes, quia insatiabiles corde erant; dicebant ergo: «Si Filius Dei est, descendat de cruce; alios salvavit, se salvare non potest» (Matth. XXVII, 40, 42). Pascebantur cibo crudelitatis suae, et ille pascebatur cibo misericordiae suae. «Pater,» inquit, «ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34). Illi ergo habebant alias epulas, ille alias. Sed quid dictum sit de mensa superborum, audite: «Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem, et in scandalum» (Psal. LXVIII, 23). Pasti sunt, capti sunt. Quomodo enim aves ad muscipulam, aut pisces ad hamum pascuntur, sed capiuntur; sic et ipsi. Habent ergo impii epulas suas, habent et pii epulas suas. Audi epulas piorum: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» (Matth. V, 6). Si ergo pius pascitur cibo justitiae, et impius superbiae; non mirum si insatiabilis corde. Pascitur cibo iniquitatis: noli pasci cibo iniquitatis, et non tibi convescitur superbus oculo e insatiabilis corde.

10 [«vers.» 6.] Et unde tu pascebaris? et quid te delectabat, ubi ille tibi non convescebatur? «Oculi mei,» inquit, «super fideles terrae, ut considerent hi mecum.» Dominus dicit, «Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum:» id est, ut mecum sederent. Quomodo sederent? «Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel» (Id. XIX, 28). Judicant fideles terrae, quibus dicitur: «Nescitis quia angelos judicabimus» (I Cor. VI, 3)? «Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Mihi» ait, non sibi. Multi enim ministrant Evangelium, sed sibi ministrant; quia sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Quid est, Christo ministrare? Ea quae Christi sunt quaerere. Et quidem quando mali annuntiant Evangelium, alii salvantur, illi puniuntur. Dictum est enim: «Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite» (Matth. XXIII, 3). Non timeas ergo quando a malo audis Evangelium. Vae illi qui sibi ministrat, id est, qui sua ibi quaerit: tu. Christi accipe. «Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.»

11. [«vers. 7.] Non habitavit» «in medio domus meae faciens superbiam.» Referte ad domum illam, id est, ad cor. Non habitabat in corde meo faciens superbiam: nullus talis habitabat in corde meo; resiliebat enim inde. Nemo habitabat in corde meo; nisi mitis et quietus; superbus non illic habitabat. Non enim habitat in corde justi injustus. Sit a te justus remotus nescio quot millibus et mansionibus; simul habitatis, si unum cor habetis. «Non habitavit in medio domus meae faciens superbiam. Loquens iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.» Haec est via immaculata, ubi intelligimus quando ad nos veniat Dominus.

12. [«vers. 8] In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae.» Hoc obscurum est; dignamini advertere: jam finis Psalmi est. «In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae.» Quare? «Ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.» Sunt ergo in civitate Domini operantes iniquitatem, et quasi parcitur eis modo. Quare? Quia misericordiae tempus est: sed veniet et judicii; quia sic coepit Psalmus, «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Jam enumeravit superius quia non illi adhaeserunt nisi boni. Malis non adhaesit, nec delectabatur epulis iniquitatis eorum qui sibi ministrabant, non Domino, id est, sua quaerebant. Et quasi diceretur illi, Et utquid tales in civitate tua tanto tempore tolerasti? Tempus misericordiae est, ait. Quid est, tempus misericordiae? Adhuc nondum revelatum est judicium: nox est; apparebit dies, apparebit judicium. Audi Apostolum: «Itaque nolite ante tempus quidquam judicare.» Quid est, «ante tempus?» Ante diem. Audi quia ante diem dixit: «Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit uniruique a Deo» (I Cor. IV, 5). Nam modo, quamdiu non vides cor meum et non video cor tuum, nox est. Nescio quid ab homine petisti; non accepisti, contemni te putas: et forte non contemneris; cor enim non vides: et cito blasphemas; in nocte danda est tibi venia erranti. Diligit te homo nescio quis, et putas quia odit te; aut odit te, et putas quia diligit te: sed quodlibet sit, nox est. Noli timere, praesume in Christo, in illo habeto diem: non est quid mali de illo sentias, quia securi sumus, et certi sumus quia falli non potest; amat nos. De nobis autem invicem nondum certi sumus. Deus enim novit dilectionem nostram in invicem: nos autem etiamsi diligimus nos invicem, quis videt qua dispensatione a nobis fiant ista? Quare nemo videt cor? Quia nox est. In ista nocte tentationes abundant. Quasi de ipsa nocte dixit psalmus: «Posuisti tenebras, et facta est nox; in ea pertransibunt omnes bestiae silvae: catuli leonum rugientes ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi» (Psal. CIII, 20, 21). In nocte quaerunt escam catuli leonum. Qui sunt catuli leonum? Principum et potestatum aeris hujus, daemones et angeli diaboli (Ephes. II, 2). Quomodo sibi quaerunt escam? Quando tentant. Sed quia non accedunt, nisi Deus eis dederit potestatem; ideo dictum est, «Quaerentes a Deo escam sibi.» Petiit Job tentandum. Qualem escam? Opulentam, pinguem, justum Dei, cui ipse Deus testimonium perhibuit, et ait: «Homo sine querela, verus Dei cultor fuit.» Petivit illum tentandum, quaerens a Deo escam: et accepit tentandum, sed non opprimendum (Job I, 8. 12); purgandum, non evertendum; aut forte nec purgandum, sed probandum. Tamen et qui tentantur, aliquando traduntur occulto merito suo in manus tentatoris, quia traditi sunt forte in concupiscentias suas. Nam diabolus nulli nocet, nisi acceperit potestatem a Deo. Sed quando? In nocte. Quid est, in nocte? In isto tempore. Cum autem transierit nox, et venerit dies, mittuntur mali cum illo in ignem aeternum, justi vero in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Nullus illic erit tentator, quia non sunt illic catuli leonum; quia transacta est nox. Ideo Dominus discipulis suis ait: «Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua» (Luc. XXII, 31, 32). Quid est, «vexare sicut triticum?» Quomodo ab homine triticum non manducatur, nisi primo attritum, ut panem faciat; sic neminem manducat diabolus, nisi primo per tribulationem everterit. Conterit, ut manducet: tu autem quando tribularis, si maneas granum, non conturberis; nihil tibi contingit. Quomodo quando boves triturant, numquid in solum triticum intrant? Simul mittuntur cum tribula in aream. Sed numquid timendum est tritico? Absit. Non conciditur nisi palea; triticum spoliatur superfluis, et veniat ventilatio, et inveniet puram massam: quem invenit granum mittit in horreum suum; et acervum paleae comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12).

13. Unde dixi hoc? Quia diem in spe habemus. Dies nobis in Christo debet esse. Nam quamdiu inter tentationes sumus, nox est. In ista nocte parcit Deus peccatoribus, ut non illos tollat; flagellat illos tentationibus, ut corrigantur; tolerat illos in civitate sua. Putamus semper tolerabit? Si semper misericordia est, non est judicium: si autem, «Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine;» modo parcit, tunc judicabit. Sed quando judicabit? Cum transierit nox. Ideo dixit, «In matutinis inter ficiebam omnes peccatores terrae.» Quid est, «In matutinis?» Cum jam dies venerit, nocte transacta. «In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae.» Quare eis parcit usque ad matutinum? Quia nox erat. Quid est, nox erat? Quia tempus erat parcendi: parcebat, cum corda hominum essent occulta. Vides aliquem male vivere, toleras illum: nescis enim qualis erit, quia nox est; utrum qui hodie male vivit, cras bene vivat; et utrum qui hodie bene vivit, cras malus sit. Nox est enim, et omnes tolerat Deus, quia longanimis est. Tolerat, ut convertantur ad illum peccatores. Sed qui non se correxerint in isto tempore misericordiae, interficientur. Et quare interficientur? Ut dispergantur de civitate Domini, de societate Jerusalem, de societate sanctorum, de societate Ecclesiae. Quando autem interficientur? «In matutinis.» Quid est, «In matutinis?» Cum nox transacta fuerit. Quare modo parcit? Quia tempus est misericordiae. Quare non semper parcit? Quia, «Mirericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Fratres, nemo sibi blandiatur: interficientur omnes operantes iniquitatem; interficiet eos Christus in matutinis, et disperdet eos de civitate sua. Sed modo cum tempus misericordiae est, audiant eum. Ubique clamat per Legem, per Prophetas, per Psalmos, per Epistolas, per Evangelia: videte quia non tacet, quia parcit, quia erogat misericordiam; sed cavete, quia venturum est judicium.