Enarrationes in Psalmos (ed. Migne)/13

E Wikisource
Enarrationes CXXI-CXXX
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Enarrationes CXI-CXX Enarrationes CXXXI-CXL 

13[recensere]

IN PSALMUM CXXI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Sicut amor immundus inflammat animam, et ad terrena concupiscenda et peritura sectanda perituram vocat, et in ima praecipitat, atque in profunda demergit: sic amor sanctus ad superna levat, et ad aeterna inflammat, et ad ea quae non transeunt neque moriuntur, excitat animam, et de profundo inferni levat ad coelum. Habet tamen omnis amor vim suam, nec potest vacare amor in anima amantis; necesse est ducat. Sed vis nosse qualis amor sit? Vide quo ducat. Non ergo monemus ut nihil ametis; sed monemus ne mundum ametis, ut eum qui fecit mundum, libere ametis. Obligata enim anima amore terreno, quasi viscum habet in pennis; volare non potest. Mundata vero ab affectibus sordidissimis saeculi, tanquam extensis pennis et duabus alis resolutis ab omni impedimento, id est, duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi volat. Quo, nisi ad Deum ascendens volando, quia ascendit amando? Quod antequam possit, gemit in terra, si jam inest ei volandi desiderium; et dicit: «Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam» (Psal. LIV, 7)? Quo autem volabit, nisi de mediis scandalis, ubi gemebat etiam iste cujus haec vox est quam commemoravi? De mediis ergo scandalis, a commixtione malorum hominum, a paleis quibus grana commixta sunt, volare vult, ubi non patiatur conjunctionem et societatem iniqui alicujus, sed vivat in sancta societate Angelorum civium in aeterna Jerusalem.

2. [«vers.» 1.] Ideo psalmus iste, quem hodie suscepimus tractandum Sanctitati vestrae, ipsam Jerusalem desiderat, id est, iste qui ascendit in hoc psalmo: est enim, «Canticum graduum;» quod saepe diximus Charitati vestrae, quia non sunt gradus isti descendentium, sed ascendentium . Ascendere ergo vult iste. Et quo vult ascendere, nisi in coelum? Quid est, in coelum? Utrum ideo vult ascendere, ut sit cum sole et luna et stellis? Absit. Sed est in coelo aeterna Jerusalem, ubi sunt cives nostri Angeli: ab ipsis civibus nostris peregrinamur in terra. In peregrinatione suspiramus; in civitate gaudebimus. Invenimus autem et socios in ista peregrinatione, qui jam viderunt ipsam civitatem, et invitant nos ut curramus ad illam. Ad hos gaudet iste qui et dicit, «Jucundatus sum in his qui dixerunt mihi, In domum Domini ibimus.» Fratres, veniat in mentem Charitati vestrae, si qua forte festivitas martyrum et locus aliquis sanctus nominatur, quo certo die turbae confluant ad celebrandam solemnitatem; illae turbae quomodo se exsuscitant, quomodo se hortantur et dicunt: Eamus, eamus. Et quaerunt, Quo eamus? Et dicitur, Ad illum locum, ad sanctum locum. Invicem sibi loquuntur, et tanquam incensi singillatim faciunt unam flammam: et ipsa una flamma facta ex collocutione sese accendentium rapit illos ad locum sanctum, et cogitatio sancta sanctificat eos. Si ergo ad locum temporalem sic rapit amor sanctus; qualis amor debet esse qui concordes rapit in coelum, et dicentes sibi, «In domum Domini ibimus?» Ergo curramus, curramus, quia in domum Domini ibimus. Curramus, et non fatigemur; quia illuc perveniemus, ubi non lassabimur. Curramus in domum Domini, jucundetur anima nostra in his qui ea nobis dicunt. Qui enim ea nobis dicunt, priores viderunt ipsam patriam, de longinquo clamantes ad posteriores, «In domum Domini ibimus:» ambulate, currite. Viderunt illam Apostoli, et dixerunt nobis, Currite, ambulate, sequimini; «In domum Domini ibimus.» Et quid dicit unusquisque nostrum? «Jucundatus sum in his qui dixerunt mihi, In domum Domini ibimus.» Jucundatus sum in Prophetis, jucundatus sum in Apostolis. Omnes enim isti dixerunt nobis, «In domum Domini ibimus.»

3. [«vers. 2.] Stantes erant pedes nostri in atriis» «Jerusalem.» Ecce habes domum Domini, si quaerebas quid sit domus Domini. In illa domo Domini laudatur qui condidit domum: ipse deliciae omnium habitantium in domo; ipse sola spes hic, et res ibi. Ergo qui currunt, quid debent cogitare? Quasi ibi jam sint, et ibi stent. Magnum enim est ibi stare inter Angelos, et non deficere. Qui enim inde lapsus est, in veritate non stetit (Joan. VIII, 44). Quicumque non sunt lapsi, in veritate stant: et ille stat, qui Deo fruitur; qui autem se frui voluerit, cadit. Quis autem se frui vult? Qui superbus est. Ideo ille qui semper stare volebat in atriis Jerusalem, «In lumine tuo,» inquit, «videbimuss lumen;» non, in lumine meo: et, «Apud te,» inquit, «fon vitae;» non, apud me. Et quid adjecit? «Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, non potuerunt stare» (Psal. XXXV, 10, 12, 13). Si ergo illi non potuerunt stare, quia superbi fuerunt; humiliter ascende, ut dicas, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.» Cogita qualis ibi futurus sis; et quamvis adhuc in via sis, hoc tibi pone ante oculos, quasi ibi stes, quasi jam inter Angelos indeficiens gaudeas, et fiat in te quod dictum est, «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5). «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.» Cujus Jerusalem? Solet enim dici et ista Jerusalem; sed ista Jerusalem umbra est illius. Et quid magnum est stare in ista Jerusalem, quando ista Jerusalem stare non potuit, quae in ruinam conversa est? Hoc ergo pro magno Spiritus sanctus ex inflammato corde amantis hujus eloquitur, quia dicit, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem?» nonne illa est Jerusalem, cui dixit Dominus, «Jerusalem, Jerusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos ad te» (Matth. XXIII, 37)? Quid magnum ergo iste concupiscebat, stare inter illos qui interficiebant Prophetas, et lapidabant missos ad se? Absit ut de ista Jerusalem sic cogitet qui sic amat, qui sic ardet, qui sic vult pervenire ad illam Jerusalem matrem nostram (Galat. IV, 26), de qua dicit Apostolus, «aeternam in coelis» (II Cor, V, 1).

4. [«vers.» 3.] Audi postremo, noli mihi credere; audi quid sequatur, et quam Jerusalem designet mentibus nostris. Cum enim dixisset, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem;» quasi diceretur illi, De qua Jerusalem dicis? de qua Jerusalem loqueris? subjecit statim, «Jerusalem quae aedificatur ut civitas.» Fratres, quando dicebat ista David, perfecta erat illa civitas, non aedificabatur. Nescio quam ergo civitatem dicit, quae modo aedificatur, ad quam currunt in fide lapides vivi, de quibus dicit Petrus: «Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini in domum spiritualem» (I Petr. II, 5), id est, templum sanctum Dei. Quid est, «lapides vivi coaedificamini?» Vivis, si credis: si autem credis, efficeris templum Dei; quia dicit apostolus Paulus, «Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.» Ipsa ergo modo civitas aedificatur; praeciduntur de montibus lapides per manus praedicantium veritatem, conquadrantur ut intrent in structuram sempiternam. Adhuc multi lapides in manibus artificis sunt; non cadant de manibus artificis, ut possint perfecti coaedificari in structuram templi. Est ergo ista «Jerusalem quae aedificatur ut civitas:» fundamentum ipsius Christus est. Dicit apostolus Paulus: «Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus» (I Cor. III, 17, 11). Fundamentum quando ponitur in terra, desuper aedificantur parietes, et pondus parietum ad ima tendit, quia in imo positum est fundamentum. Si autem fundamentum nostrum in coelo est, ad coelum aedificemur. Corpora aedificaverunt istam structuram, quam videtis amplam surrexisse, hujus basilicae; et quia corpora aedificaverunt, fundamentum in imo posuerunt: quia vero spiritualiter aedificamur, fundamentum nostrum in summo positum est. Illuc ergo curramus, ubi aedificemur; quia de ipsa Jerusalem dictum est, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.» Sed cujus Jerusalem? «Jerusalem quae aedificatur ut civitas.» Parum dixit, ut ostenderet Jerusalem, quia dixit, «ut civitas aedificatur;» adhuc potest illa corporalis intelligi. Quid si enim existat aliquis et dicat: Jam quidem et cum ista dicerentur temporibus David, et ista cancrentur, erat civitas illa perfecta; sed videbat in spiritu ruituram, et iterum aedificandam. Expugnata est enim illa civitas, et factus est transitus in Babyloniam populi captivati, et dicta est ista in Scripturis, transmigratio in Babyloniam. Et prophetavit Jeremias, post septuaginta annos captivitatis aedificari posse illam civitatem quae destructa erat a debellantibus (Jerem. XXIX, 4, 10). Forte ait aliquis: Hoc videbat David in spiritu, ruituram civitatem Jerusalem a debellantibus, et iterum posse post septuaginta annos aedificari; et ideo dixit, «Jerusalem quae aedificatur ut civitas:» noli ergo putare illam civitatem esse dictam quae constat ex sanctis, tanquam ex lapidibus vivis. Quid sequitur, ut tollat totam dubitationem? Ait enim, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.» Sed quam dico Jerusalem? Numquid istam, inquit, quam videtis stare corporeis parietibus erectam? Non; sed «Jerusalem quae aedificatur ut civitas.» Quare non civitas, sed «ut civitas;» nisi quia ista structura parietum, quae erat in Jerusalem, visibilis civitas erat, sicut proprie dicitur ab omnibus civitas: illa autem aedificatur tanquam civitas, quia et illi qui in eam intrant, «tanquam vivi lapides» sunt; non enim vere lapides sunt? Sicut illi ut lapides, non lapides; sic illa «ut civitas,» non civitas; quia dixit, «aedificatur.» Nomine quippe aedificii, structuram compagemque corporum atque parietum voluit intelligi. Nam civitas proprie in hominibus habitantibus intelligitur. Sed manifestavit nobis civitatem se urbem dixisse, quia dixit, «aedificatur.» Et quia aedificium spirituale similitudinem quamdam habet aedificii corporalis, ideo «aedificatur ut civitas.»

5. Sed dicat quod sequitur, et auferat omnem dubitationem, quia non carnaliter debemus accipere, «Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Cujus participatio ejus in idipsum.» Jam ergo, fratres, quisquis erigit eciem mentis, quisquis deponit caliginem carnis, quisquis mundat oculum cordis, elevet, et videat «idipsum.» Quid est «idipsum?» Quomodo dicam, nisi «idipsum?» Fratres, si potestis, intelligite «idipsum.» Nam et ego quidquid aliud dixero, non dico «idipsum.» Conemur tamen quibusdam vicinitatibus verborum et significationum perducere infirmitatem mentis ad cogitandum «idipsum.» Quid est «idipsum?» Quod semper eodem modo est; quod non modo aliud, et modo aliud est. Quid est ergo «idipsum,» nisi, quod est? Quid est quod est? Quod aeternum est. Nam quod semper aliter atque aliter est, non est, quia non manet: non omnino non est, sed non summe est. Et quid est quod est, nisi ille qui quando mittebat Moysen, dixit illi: «Ego sum qui sum?» Quid est hoc, nisi ille qui cum diceret famulus ejus, «Ecce mittis me: si dixerit mihi populus, Quis te misit? quid dicam ei?» nomen suum noluit aliud dicere, quam, «Ego sum qui sum;» et adjecit et ait, «Dices itaque filiis Israel, Qui est, misit me ad vos.» Ecce «idipsum, Ego sum qui sum, Qui est, misit me ad vos.» Non potes capere; multum est intelligere, multum est apprehendere. Retine quod pro te factus est, quem non posses capere. Retine carnem Christi, in quam levabaris aegrotus, et a vulneribus latronum semivivus relictus, ut ad stabulum perducereris (Luc. X, 30, 34), et ibi sanareris. Ergo curramus ad domum Domini, et perveniamus ad civitatem ubi stent pedes nostri; civitatem «quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.» Quid enim debes tenere? Quod pro te factus est Christus, quia ipse est Christus; et ipse Christus recte intelligitur, «Ego sum qui sum,» quo modo est in forma Dei. Ubi non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6), ibi est idipsum. Ut autem efficiaris tu particeps in idipsum, factus est ipse prior particeps tui; et Verbum caro factum est, ut caro participet Verbum. Quia vero quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14), ex semine venit Abraham; promissum est autem Abrahae et Isaac et Jacob, quod in semine eorum benedicerentur omnes gentes (Gen. XXII, 18); et inde videmus Ecclesiam toto orbe diffusam: loquitur ad infirmos Deus. Firmitatem cordis quaesivit, cum diceret, «Ego sum qui sum:» firmitatem cordis quaesivit, et aciem contemplationis erectam, cum dixit, «Qui est, misit me ad vos.» Sed nondum habes forte contemplationem: noli deficere, noli desperare. Qui est, voluit esse homo, ut tu es; et ideo secutus ait Moysi quasi expavescenti nomen. Quod nomen? Quod est, «Est. Et dixit,» inquit, «Dominus ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi nomen est in aeternum» (Exod. III, 13-15). Noli de te desperare, quia dixi, «Ego sum qui sum,» et, «Qui est, misit me ad vos:» quia tu modo fluctuas, et mutabilitate rerum et varietate mortalitatis humanae percipere non potes quod est idipsum. Ego descendo, quia tu venire non potes. «Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob.» In semine Abraham spera aliquid, ut confirmari possis ad videndum qui venit ad te in semine Abrahae.

6. Ergo hoc est idipsum de quo dictum est, «Mutabis» «ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient» (Psal. CI, 27 et 28). Ecce «idipsum,» cujus «anni non deficient.» Fratres, nonne anni nostri quotidie deficiunt, nec stant omnino? Nam et qui venerunt, jam non sunt; et qui futuri sunt, nondum sunt: jam illi defecerunt, et illi defecturi venturi sunt. In hoc ergo ipso uno die, fratres, ecce modo quod loquimur in momento est. Praeteritae horae transierunt, futurae nondum venerunt; et cum venerint, et ipsae transibunt et deficient. Qui sunt anni qui non deficiunt, nisi qui stant? Si ergo ibi anni stant, et ipsi anni qui stant unus annus est, et ipse unus annus qui stat unus dies est; quia ipse unus dies nec ortum habet nec occasum, nec inchoatur ab hesterno, nec excluditur a crastino, sed stat semper ille dies: et quod vis vocas illum diem; si vis, anni sunt; si vis, dies est; quodcumque cogitaveris, stat tamen: ipsius stabilitatis participat illa civitas «cujus participatio est in idipsum:» merito ergo, quia illius stabilitatis fit particeps, dicit iste qui illuc currit, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem.» Omnia enim ibi stant, ubi nihil transit. Vis et tu ibi stare et non transire? Illuc curre. Idipsum nemo habet ex se. Intendite, fratres. Quod corpus habet, non est idipsum; quia non in se stat. Mutatur per aetates, mutatur per mutationes locorum ac temporum, mutatur per morbos et defectus carnales: non ergo in se stat. Corpora coelestia non in se stant: habent quasdam mutationes suas, etsi occultas; certe de locis in loca mutantur, ascendunt ab oriente in occidentem, et rursus circumeunt ad orientem: non ergo stant, non sunt idipsum. Anima humana nec ipsa stat. Quantis enim mutationibus et cogitationibus variatur! quantis voluptatibus immutatur! quantis cupiditatibus diverberatur atque discinditur! Mens ipsa hominis, quae dicitur rationalis, mutabilis est, non est idipsum. Modo vult, modo non vult; modo scit, modo nescit; modo meminit, modo obliviscitur: ergo idipsum nemo habet ex se. Qui voluit ex se habere idipsum, ut quasi ipse sibi esset idipsum, lapsus est: cecidit angelus, et factus est diabolus. Propinavit homini superbiam, dejecit secum invidentia eum qui stabat. Isti sibi voluerunt idipsum esse; sibi principari, sibi dominari voluerunt: noluerunt habere verum Dominum, qui vere est idipsum, cui dictum est, «Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es.» Jam ergo post tantum languorem, post tantos morbos, difficultates, labores, redeat anima humiliata ad idipsum: et sit in illa civitate «cujus participatio ejus in idipsum.»

7. [«vers. 4.] Illuc enim ascenderunt tribus.» Quaerebamus enim quo ascendat qui cecidit; quia diximus, ascendentis hominis vox est, ascendentis Ecclesiae. Putamusne quo ascendit? quo it? quo erigitur? «Illuc ascenderunt,» inquit, «tribus.» Quo ascenderunt tribus? In civitatem «cujus participatio ejus in idipsum.» Ergo illuc ascenditur, in Jerusalem. Homo autem qui descendebat de Jerusalem in Jericho, incidit in latrones (Luc. X, 30). Non descenderet, et non incideret in latrones. Quia vero descendendo incidit in latrones, ascendendo veniat ad Angelos. Ascendat ergo, quia ascenderunt tribus. Sed quae sunt tribus? Multi noverunt, multi non noverunt. Sed et nos qui novimus, descendamus ad illos qui non noverunt tribus, ut nobiscum ascendant quo ascenderunt tribus. Tribus alio nomine dici possunt curiae, sed non proprie. Itaque tribus uno nomine alio proprie dici non possunt; sed vicino dicuntur curiae. Nam proprie si dixerimus curias, non intelliguntur nisi curiae quae sunt in civitatibus singulis singulae; unde curiales et decuriones, id est, quod sint in curia vel decuria: et nostis quia tales curias singulas habent singulae civitates. Sunt autem vel erant aliquando in istis quoque civitatibus curiae etiam populorum; et una civitas multas curias habet, sicut Roma triginta quinque curias habet populi. Hae dicuntur tribus. Has populus Israel duodecim habebat, secundum filios Jacob.

8. Duodecim tribus erant populi Israel: sed erant ibi mali, et erant ibi boni. Quam enim malae tribus quae crucifixerunt Dominum? Quam bonae tribus quae cognoverunt Dominum? Illae ergo tribus quae crucifixerunt Dominum, tribus sunt diaboli. Cum ergo hic diceret, «Illuc enim ascenderunt tribus;» ne omnes tribus intelligeres, addidit, «tribus Domini.» Quid est, «tribus Domini?» Quae cognoverunt Dominum. Ex ipsis enim duodecim tribubus malis, erant ibi boni de bonis tribubus quae cognoverunt fabricatorem civitatis; et ipsa erant grana inter illas tribus, quae inter paleas commixta sunt. Ascenderunt autem, non cum paleis, sed tribus purgatae, electae, quasi tribus Domini. «Illuc ascenderunt tribus, tribus Domini.» Quid est, «tribus Domini? Testimonium Israel.» Hoc quid sit, fratres, audite: «Testimonium Israel,» id est, in quibus cognoscatur quia est vere Israel. Quid est enim Israel? Interpretatio nominis ejus dicta est jam, et saepe dicatur: forte enim etsi recens dicta est, excidit. Dicendo, nos faciamus ut non excidat etiam eis qui legere non noverunt aut noluerunt: nos simus codex ipsorum. Israel, Videns Deum interpretatur; imo diligentius discusso verbo, sic interpretatur, Israel. Est videns Deum: utrumque, est videns Deum. Quia homo in se non est: mutatur enim et vertitur, si non participet ejus qui est idipsum. Tunc est, quando videt Deum. Tunc enim est, quando videt eum qui est; et videndo eum qui est, fit et ipse pro modo suo ut sit. Ergo ipse est Israel, Israel est videns Deum. Superbus ergo non est Israel: quia non est participatio ejus in idipsum; quia ipse sibi vult esse in idipsum. Qui sibi vult esse principium non est Israel. Omnis ergo fictus non est Israel, quia omnis superbus necesse est ut fictus sit. Hoc dico, fratres; necesse est ut omnis superbus velit videri quod non est: aliter, fratres mei, non potest. Et utinam sic vellet superbus videri quod non est, ut vellet videri, verbi causa, choraula, cum choraula non esset. Cito enim probaretur; diceretur ei: Canta; videamus utrum choraula sis. Non posset; inveniretur falso se videri voluisse quod non erat. Si diceret se eloquentem, diceretur ei: Loquere, et proba. Si locutus fuerit, invenitur non hoc esse quod professus est. Superbus, quod pejus est, justum se vult videri, cum non sit; et quia justitiam intelligere difficile est, difficile est superbos agnoscere. Volunt ergo superbi videri quod non sunt: ideo non est participatio eorum in idipsum; non pertinent ad Israel, qui est videns Deum. Quis ergo pertinet ad Israel? Qui est particeps in idipsum. Quis est qui participat in idipsum? Qui confitetur se non esse quod Deus est, et ab illo habere quod bonum potest habere; a se autem non esse nisi peccatum, ab illo sibi esse justitiam. Talis est in quo dolus non est. Et Dominus videns Nathanaelem, quid ait? «Ecce vere Israelita, in quo dolus non est» (Joan. I, 47). Si ergo verus Israelita, in quo dolus non est, tribus illae ascendunt ad Jerusalem, in quibus dolus non est. Et ipsae sunt «testimonium Israel;» id est, per illas agnoscitur quia erant grana inter illam paleam, quando area cum videretur, tota palea putabatur. Erant ergo ibi grana: sed cum ascenderint in sublimitatem illam splendoris, cum fuerit area ventilata (Matth. III, 12), tunc erit «testimonium Israel;» tunc dicent omnes mali, Vere quia erant ibi justi inter malos, quando nobis omnes mali videbantur, et quales nos eramus, tales omnes putabamus. «Testimonium Israel.» Quo ascendunt? quare ascendunt? «Ad confitendum nomini tuo, Domine.» Magnificentius dici non potest. Sicut superbia praesumit, sic humilitas confitetur. Quomodo praesumptor est qui vult videri quod non est; sic confessor est qui non vult videri quod est ipse, et amat quod est ille. Ad hoc ergo ascendunt Israelitae, in quibus dolus non est, quia sunt vere Israelitae, quia in ipsis est testimonium Israel; ad hoc ascendunt, «ad confitendum nomini tuo, Domine.»

9. [«vers. 5.] Quoniam ibi sederunt sedes in judicium.» Mirum aenigma, mira quaestio, si non intelligatur. Sedes dicit, quos Graeci thronos appellant. Thronos Graeci sellas dicunt, tanquam honorabiles. Ergo, fratres mei, non est mirum si sedeant homines in sedibus, in sellis: ut autem ipsae sedes sedeant, quomodo possumus intelligere? Tanquam si dicat aliquis: Sedeant hic cathedrae, aut sedeant hic sellae. In sella sedetur, in sedibus sedetur, in cathedris sedetur; non ipsae sedes sedent. Quid est ergo hoc, «Quoniam ibi sederunt sedes in judicium?» Certe soletis audire, Deo dicente, «Coelum mihi thronus est; terra autem scabellum» «pedum meorum» (Isai. LXVI, 1.) Latine autem totum sic dicitur, «Coelum mihi sedes est.» Qui sunt isti, nisi justi? qui sunt coeli, nisi justi? Qui coelum, ipsi coeli: quia quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; sic sunt multae, ut una sit: sic ergo et justi; ita sunt justi coelum, ut coeli sint. In ipsis autem sedet Deus, et de ipsis judicat Deus. Et non sine causa dictum est, «Coeli enarrant gloriam Dei.» Apostoli enim facti sunt coelum. Unde facti sunt coelum? Quia justificati. Quomodo peccator factus est terra, cui dictum est, «Terra es, et in terram ibis» (Gen. III, 19); sic justificati facti sunt coelum. Portaverunt Deum, et de ipsis Deus coruscabat miracula, tonabat terrores, pluebat consolationes. Erant ergo, erant illi coelum, et enarrabant gloriam Dei. Nam ut noveritis ipsos dictos coelum, ibi ait in ipso psalmo: «In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum» (Psal. XVIII, 2, 5). Quaeris, quorum; et invenies, coelorum. Si ergo coelum sedes Dei, Apostoli autem coelum; et ipsi facti sunt sedes Dei, ipsi sunt thronus Dei. Dictum est alio loco: «Anima justi, thronus sapientiae.» Magna res, magna res dicta est: «Thronus sapientiae anima justi;» id est, in anima justi sedet sapientia tanquam in sella sua, tanquam in throno suo, et inde judicat quidquid judicat. Ergo erant throni sapientiae, et ideo dixit illis Dominus: «Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel» (Matth. XIX, 28). Sic et ipsi sedebunt super duodecim sedes, et ipsi sunt sedes Dei: de illis quippe dictum est, «Ibi enim sederunt sedes. Quoniam ibi sederunt» «sedes.» Qui sederunt? «Sedes.» Et qui sunt sedes? De quibus dictum est, «Anima justi, sedes sapientiae.» Qui sunt sedes? Coeli. Qui sunt coeli? Coelum. Quod est coelum? De quo dicit Dominus, «Coelum mihi sedes est.» Et ipsi justi sunt sedes, et habent sedes; et in illa Jerusalem sedebunt sedes. Ad quam rem? «In judicium. Sedebitis,» inquit, «super duodecim sedes,» o vos sedes, «judicantes duodecim tribus Israel.» Quos judicantes? Infra qui sunt in terra. Qui judicabunt? Qui facti sunt coelum. Illi autem qui judicabuntur, in duas partes dividentur; una ad dexteram, altera ad sinistram erit. Judicabunt cum Christo sancti. «Veniet» enim «in judicium cum senioribus populi,» ait Isaias (Isai. III, 14). Alii sunt ergo qui cum illo judicabunt; alii qui ab illo judicabuntur, et ab illis qui cum eo judicabunt. Dividentur ergo isti in duas partes: una ponetur ad dexteram, cui enumerabuntur eleemosynae quas fecerunt; alia ponetur ad sinistram, cui enumerabitur crudelitas, et sterilitas misericordiae. Et illis ad dexteram constitutis dicetur, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.» Quare? «Esurivi,» inquit, «et dedistis mihi manducare.» Et illi: «Quando te vidimus esurientem?» Et ille: «Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis» (Matth. XXV, 31, 45). Ergo quid est, fratres? Illi judicabunt de quibus dictum est ut fiant amici de mammona iniquitatis; «ut et ipsi,» inquit, «recipiant vos in aeterna tabernacula» (Luc. XVI, 9). Sancti sedebunt cum Domino attendere qui fecerunt misericordiam, et assument illos separatos in dexteram in regnum coelorum: et ipsa est pax Jerusalem. Quae est pax Jerusalem? Ut opera misericordiae corporalia jungantur operibus praedicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Ait enim Apostolus, qui rationem dati et accepti dixit esse istas eleemosynas (Philipp. IV, 15); ait ergo, «Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus» (I Cor. IX, 11)? Et de ipsa re ait alio loco, «Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi.» Quare. «Qui multum, non abundavit?» Quia quod plus habebat, dedit indigenti. Et quid est, «Qui modicum, non defuit illi?» Quia accepit ab illo qui abundavit, «ut fiat,» inquit, «aequalitas» (II Cor. VIII, 15, 14). Ipsa est pax de qua dicitur, «Fiat pax in virtute tua.»

10. [«vers.» 6.] Namque cum dixisset, «Quoniam ibi sederunt sedes in judicium, sedes super domum David,» id est, super familiam Christi, cui dederunt in tempore cibaria; statim tanquam ipsis sedibus ait, «Interrogate quae ad pacem sunt Jerusalem.» O vos sedes, qui jam sedetis ut judicetis, et facti estis sedes Domini judicantis (quoniam qui judicant, interrogant; qui judicantur, interrogantur), «Interrogate,» inquit, «quae sunt ad pacem Jerusalem.» Interrogando quid invenient? Alios fecisse misericordiam, alios non fecisse. Quos invenient fecisse misericordiam, ipsos vocabunt ad Jerusalem; quia ipsa «sunt ad pacem Jerusalem.» Dilectio fortis res, fratres; dilectio fortis res. Vultis videre quam sit fortis dilectio? Quisquis per aliquam necessitatem non potuerit implere quod jubet Deus, amet illum qui implet, et in illo implet. Intendat Charitas vestra. Verbi gratia, uxorem habet, quam dimittere non potest; oportet ut obtemperet Apostolo dicenti, «Uxori vir debitum reddat;» et, «Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem.» Venit in mentem quia melior est illa vita de qua dicit idem apostolus, «Vellem omnes esse sicut meipsum» (I Cor. VII, 3, 27, 7). Attendit eos qui hoc fecerunt; amat eos, et in ipsis implet quod in se non potest. Fortis res est dilectio. Ipsa est virtus nostra; quia si in illa non fuerimus, nihil prodest quidquid aliud habuerimus. «Si linguis hominum loquar,» dicit Apostolus, «et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum quasi aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens.» Adjungit aliud magnum: «Quod si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest» (Id. XIII, 1, 3). Si autem sit sola charitas, quae non inveniat quod distribuat pauperibus, diligat: solum calicem aquae frigidae det (Matth. X, 42); tantum illi imputabitur, quantum Zacchaeo qui dimidium patrimonii donavit pauperibus (Luc. XIX, 8). Quare hoc? Ille tam modicum dedit, ille tam multum dedit, et tantum illi imputabitur? Tantum plane. Impar enim facultas, sed non impar charitas.

11. Illi ergo interrogant; vos cogitate quid estis. Jam ecce dictum est nobis, «In domum Domini ibimus.» Jucundati sumus certe in his qui dixerunt nobis, «In domum Domini ibimus.» Videte ergo si imus. Non enim pedibus imus, sed affectibus. Videte si imus; interroget se unusquisque vestrum qualis est erga pauperem sanctum, erga indigentem fratrem, qualis est erga indigentem mendicum: videat si viscera ejus non sunt angusta. Quia interrogare te habent sedes quae sedebunt in judicium, et debent invenire quae sunt ad pacem Jerusalem. Et quomodo interrogant? Tanquam sedes Dei. Deus interrogat. Si Deum latet aliquid, et illas sedes aliquid interrogantes fugere potest. «Interrogate quae sunt ad pacem Jerusalem.» Sed quae sunt ad pacem Jerusalem? «Et abundantia,» inquit, «his qui diligunt te.» Ad ipsam Jerusalem convertit vocem. Abundantia est illis qui diligunt eam. Abundantia ex inopia: hic inopes, ibi abundantes; hic infirmi, ibi firmi; hic egeni, ibi divites. Unde facti divites? Quia dederunt hic quod acceperunt a Deo ad tempus, et acceperunt ibi quod postea Deus retribuet in aeternum. Hic, fratres mei, et divites pauperes sunt. Bonum est diviti ut agnoscat se pauperem: si enim plenum se putat, tumor est ille, non plenitudo. Agnoscat se inanem, ut possit impleri. Quid habet? Aurum. Quid nondum habet? Vitam aeternam. Attendat quid habeat, et videat quid non habeat. Fratres, ex eo quod habet, det, ut accipiat quod non habet; emat ex eo quod habet, illud quod non habet. «Et abundantia his qui diligunt te.»

12. [«vers. 7.] Fiat pax in virtute tua.» O Jerusalem! o civitas quae aedificaris ut civitas, cujus participatio tua in idipsum, «fiat pax in virtute tua,» fiat pax in dilectione tua; quia virtus tua, dilectio tua. Audi Cantica canticorum: «Valida est sicut mors dilectio» (Cant. VIII, 6). Magnum verbum, fratres, «Valida est sicut mors dilectio.» Magnificentius exprimi non potuit fortitudo charitatis, quam ut diceretur, «Valida est sicut mors dilectio.» Quis enim resistit morti, fratres? Intendat Charitas vestra. Resistitur ignibus, undis, ferro; resistitur potestatibus, resistitur regibus: venit una mors, quis ei resistit? Nihil illa fortius. Propterea viribus ejus charitas comparata est, et dictum est, «Valida est sicut mors dilectio.» Et quia ipsa charitas occidit quod fuimus, ut simus quod non eramus; facit in nobis quamdam mortem dilectio. Ipsa morte mortuus erat qui dicebat, «Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo» (Galat. VI, 14): ipsa morte mortui erant quibus dicebat, «Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo» (Coloss. III, 3). «Valida est sicut mors dilectio.» Si ergo valida est, fortis est et magnae virtutis, et ipsa est virtus, et per ipsam reguntur infirmi a firmis, terra a coelo, populi a sedibus; ideo, «Fiat pax in virtute tua,» fiat pax in dilectione tua. Et per istam virtutem, per istam dilectionem, per istam pacem, fiat «abundantia in turribus tuis:» id est, in excelsis tuis. Pauci enim sedebunt in judicio; sed multi ad dexteram positi facient populum civitatis illius. Multi enim pertinebunt ad singulos quosque excelsos, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna; et erit abundantia in turribus ejus. Plenitudo autem deliciarum et sufficientia divitiarum ipse Deus, ipse idipsum, ipse cujus participatio est civitatis in idipsum: ipsa erit et abundantia nostra. Sed unde? Per charitatem, hoc est, per virtutem. In quo autem est charitas, fratres? Qui non sua quaerit in hac vita (Philipp. II, 4, 21). Audi Apostolum habentem charitatem: ait, «Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo.» Ubi est ergo quod dixisti, «Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem» (Galat. I, 10)? et modo dicis te placere, modo hortaris ut et illi placeant? Sed non ibi posuit finem, ut quis propter se, non propter charitatem placeat. Qui gloriam suam quaerit, non quaerit salutem aliorum. Ait enim: «Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant» (I Cor. X, 32, 33).

13. [«vers.» 8.] Ideo et hic cum de charitate diceret: «Propter fratres meos,» inquit, «et propinquos meos, loquebar autem» «pacem de te. O Jerusalem, civitas cujus participatio in idipsum,» ego in hac vita et in hac terra, ego pauper, peregrinus et gemens, nondum perfruens pace tua, et praedicans pacem tuam; non propter me illam praedico, sicut haeretici, qui quaerentes gloriam suam dicunt, Pax vobiscum: et pacem non habent quam populis praedicant. Si enim haberent pacem, non conscinderent unitatem. Ego, inquit, «loquebar pacem de te.» Sed quare? «Propter fratres meos et propinquos meos:» non propter honorem meum, non propter pecuniam meam, non propter vitam meam; nam, «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.» Sed «loquebar pacem de te, propter fratres meos et propinquos meos.» Nam cupiebat ipse «dissolvi, et esse cum Christo:» et qui ista praedicaret propinquis et fratribus, «Manere,» inquit, «in carne, necessarium propter vos» (Philipp. I, 21, 23, 24). «Propter fratres meos et propinquos meos, loquebar autem pacem de te.»

14. [«vers 9.] Propter domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi.» Non propter me quaesivi bona: nam non tibi quaererem, sed mihi; ideo nec ego haberem, quia non tibi quaererem: sed, «Propter domum Domini Dei mei,» propter Ecclesiam, propter sanctos, propter peregrinos, propter inopes, ut ascendant; quia dicimus eis, «In domum domini ibimus: propter» ipsam «domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi.» Haec, fratres, prolixiora et necessaria carpite, manducate, bibite; convalescite, currite, apprehendite.

IN PSALMUM CXXII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Ascendentis cantica ex ordine cum Sanctitate vestra consideranda suscepi; ascendentis et amantis, et ideo ascendentis quia amantis. Omnis amor aut ascendit, aut descendit. Desiderio enim bono levamur ad Deum, et desiderio malo ad ima praecipitamur. Sed quia jam malo desiderio lapsi cecidimus; superest nobis, si agnoscimus quis ad nos non ceciderit, sed descenderit, haerendo illi ascendere; quia viribus nostris non possumus. Ipse dixit Dominus noster Jesus Christus, «Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo» (Joan. III, 13). Tanquam de se solo videtur dixisse. Ergo caeteri remanserunt, quia solus ascendit, qui solus descendit? Quid debent facere caeteri? Uniri corpori ipsius, ut sit unus Christus, qui descendit et ascendit. Descendit caput, ascendit cum corpore; vestitus Ecclesiam suam, quam sibi exhibuit sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Solus ergo ascendit. Sed et nos quando cum illo sic sumus, ut in illo membra ejus simus; et nobiscum solus est, et ideo unus, et semper unus. Unitas nos compaginat uni: et illi soli cum illo non ascendunt, qui cum illo unus esse noluerint. Jam vero quoniam ipse qui in coelo positus est, et carne suscitata immortalis, per quam fuit ad tempus mortalis, et nihil in coelo persecutionum patiens, nihil malitiarum et opprobriorum, sicut in hac terra quando pro nobis omnia sustinere dignatus est; compassus tamen corpori suo in terra laboranti, dixit, «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? jam ipsum nemo tangebat, et se pati persecutionem de coelo clamabat: non praeter spem esse debemus, imo cum magna fiducia praesumere, quia si per charitatem ipse nobiscum in terra est, per eamdem charitatem et nos cum eo in coelo sumus. Sed diximus quemadmodum nobiscum ipse in terra sit; vocem ejus diximus de coelo sonantis, «Saule, Saule, quid me persequeris?» cum eum Saulus omnino non tangeret, sed nec videret: quomodo autem ostenditur quia et nos cum illo in coelo sumus? Eodem ipso Paulo apostolo dicente: «Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo» (Coloss. III, 1-3). Ergo et ille adhuc deorsum est, et nos jam sursum sumus: ille deorsum est compassione charitatis, nos sursum sumus spe charitatis. «Spe enim salvi facti sumus» (Rom. VIII, 24). Sed quia spes nostra certa est; quamvis futurum sit, sic de nobis dicitur, quasi jam factum sit.

2. [«vers.» 1.] Ascendat ergo iste cantator; sed de unoquoque corde vestrum cantet hic homo, et unusquisque sit iste homo. Cum enim dicitis illud singuli, quia omnes unum estis in Christo, unus homo illud dicit: et non, Ad te, Domine, levavimus oculos nostros; sed, «Ad te, Domine, levavi oculos meos.» Debetis quidem putare unumquemque vestrum loqui; sed unus ille maxime loquitur, qui etiam diffusus est toto orbe terrarum. Unus ille loquitur, qui alibi dicit, «A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum» (Psal. LX, 3). Quis est qui clamat a finibus terrae? quis unus homo diffusus est usque ad fines terrae? Unusquisque homo in regione sua potest clamare; numquid a finibus terrae? Sed haereditas Christi, de qua dictum est, «Dabo tibi gentes hoereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae» (Psal. II, 8), ipsa clamat et dicit, «A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum.» Angatur cor nostrum, et clamemus. Unde angatur cor nostrum? Non de his quae hic patiuntur et mali, verbi gratia, quia damnum patiuntur: nam si inde angitur cor, cinis est. Quia nescio quem tuorum ex voluntate Dei amisisti, si inde angitur cor, quid magnum? Hinc anguntur et corda infidelium; ista patiuntur et qui nondum in Christum crediderunt. Unde angitur cor christiani? Quia nondum cum Christo vivit. Unde angitur cor christiani? Quia peregrinatur et desiderat patriam. Si inde angitur cor tuum, etiamsi felix secundum saeculum fueris, gemis; et si omnia prospera confluant, et undique tibi iste mundus arrideat, tu tamen gemis, quia in peregrinatione te constitutum vides; et sentis jam quidem te habere felicitatem secundum oculos stultorum, sed nondum secundum promissionem Christi: illam quaerens gemis, illam quaerens desideras, et desiderando ascendis et ascendendo cantas «Canticum graduum,» et cantando «Canticum graduum,» dicis, «Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.»

3. Ascendens, quo levaturus erat oculos, nisi illuc quo tendebat, et ascendere desiderabat? De terra enim ad coelum ascendit. Ecce terra deorsum, quam calcamus pedibus nostris; ecce etiam coelum sursum, quod videmus oculis nostris; et ascendendo cantamus, «Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.» Ubi sunt ergo scalae? Tanta enim intervalla conspicimus inter coelum et terram, tanta separatio est, et tanta spatia locorum: illuc volumus ascendere, scalas non videmus: numquid forte fallimus nos, quia «Canticum graduum,» id est, canticum ascensionis cantamus? Ascendimus ad coelum, si cogitamus Deum, qui ascensus in corde fecit. Quid est ascendere in corde? Proficere in Deum. Quomodo omnis qui deficit, non descendit, sed cadit: sic omnis qui proficit, ascendit: sed si sic proficiat, ut non superbiat; si sic ascendat, ut non cadat: si autem proficiendo superbiat, ascendendo iterum cadit. Sed ut non superbiat, quid debet facere? Levet oculos suos ad illum qui habitat in coelo, non se attendat. Omnis enim superbus se attendit, et magnus sibi videtur qui sibi placet. Sed qui sibi placet, stulto homini placet; quia ille ipse stultus est, cum sibi placet. Solus securus placet qui Deo placet. Et quis est qui placet Deo? Cui placuerit Deus. Displicere sibi Deus non potest; placeat et tibi, ut placeas illi. Sed tibi ille placere non poterit, nisi tu tibi displicueris. Si autem displices tibi, tolle a te oculum. Utquid te enim attendis? Si enim vere te attendis, invenis in te quod tibi displiceat; et dicis Deo, «Peccatum meum ante me est semper» (Psal. L, 5). Peccatum tuum sit ante te, ut non sit ante Deum; et tu noli esse ante te, ut sis ante Deum. Quomodo enim volumus ut non a nobis avertat faciem Deus, sic volumus ut avertat faciem a peccatis nostris: nam utrumque illi cantatur in Psalmis. «Ne avertas faciem tuam a me» (Psal. XXVI, 9); vox est psalmi, vox est ergo nostra: et ille qui dicit, «Ne avertas faciem tuam a me;» vide quid dicat alio loco: «Averte faciem tuam a peccatis meis» (Psal. L, 11). Si vis ut avertat faciem suam a peccatis tuis, tu ipse a te averte faciem tuam, et a peccatis tuis noli avertere. Si enim non ab eis averteris faciem tuam, tu ipse irasceris peccatis tuis: si autem tu non avertis faciem tuam a peccatis tuis, tu agnoscis, et ille ignoscit.

4. At vero a te leva oculos ad illum, et dic, «Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.» Coelum, fratres mei, si corporaliter intellexerimus hoc quod videmus oculis corporeis, vere sic errabimus, ut non putemus nos illuc ascendere, nisi scalis positis, aut aliquibus machinamentis: si autem spiritualiter ascendimus, spiritualiter coelum intelligere debemus; si ascensus in affectu, coelum in justitia. Quod est ergo coelum Dei? Omnes sanctae animae, omnes justae animae. Nam et Apostoli quamvis in terra essent carne, coelum erant; quia in illis Dominus sedens, per totum mundum ambulabat. Ergo habitat in coelo. Quomodo? Quomodo dicit in alio psalmo, «Tu autem in sancto habitas, laus Israel» (Psal. XXI, 4). Qui habitat in coelo. habitat in sancto: «sancto» quid, nisi templo suo? «Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos» (I Cor. III, 17). Sed omnes adhuc infirmi et secundum fidem ambulantes (II Cor. V, 7), secundum fidem sunt templum Dei, erunt aliquando et secundum speciem templum Dei. Quamdiu sunt templum secundum fidem? Quamdiu in ipsis Christus per fidem habitat; sicut dicit Apostolus: «Habitare Christum per fidem in cordibus vestris» (Ephes. III, 17). Sunt autem jam coeli in quibus per speciem jam habitat Deus, videntes eum facie ad faciem; omnes sancti Angeli, omnes sanctae Virtutes, Potestates, Sedes, Dominationes, Jerusalem illa coelestis unde peregrinando ingemiscimus, et quam desiderando oramus: ibi habitat Deus. Illuc levavit iste fidem, illuc ascendit affectu, desiderando: et ipsum desiderium facit animam desudare sordes peccatorum, et mundari ab omni labe, ut fiat et ipsa coelum; quia levavit oculos ad eum qui habitat in coelo. Nam si coelum istud corporeum quod oculis videmus, intellexerimus esse habitationem Dei; transitura est habitatio Dei, quia coelum et terra transient (Matth. XXIV, 35). Deinde antequam faceret Deus coelum et terram, ubi habitabat? Sed dicit aliquis: Et antequam faceret Deus sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud se habitabat, et apud se est Deus. Et quando dignatur habitare in sanctis, non sic sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus. Aliter enim nos habitamus in domo, aliter Deus in sanctis: tu habitas in domo; si subtracta fuerit, cadis; Deus autem sic habitat in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant. Quicumque ergo sic portat Deum, ut sit templum Dei; non putet sic a se portari Deum, ut terreat Deum, si se subducat. Vae illi si se subtraxerit Deus; quia ipse cadit: nam Deus in se semper manet. In quibus nos habitamus, ipsa nos continent; in quibus Deus habitat, ipse illos continet. Jam videte quantum interest inter nostram habitationem, et Dei: et sic dicat anima, «Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo;» ut intelligat quia Deus nec coelo indiget, ubi habitet; sed coelum ipso indiget, ut ab ipso inhabitetur.

5. [«vers.» 2-4.] Quid ergo sequitur, quia dixit, «Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo?» Quomodo levasti oculos tuos? «Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae; sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri.» Et servi sumus, et ancilla sumus: ille et dominus est, et domina est. Aut quid sibi volunt ista verba? et quid sibi volunt istae similitudines rerum? Attendat aliquantum Charitas vestra. Non mirum si servi sumus, et ille dominus est; sed mirum si ancilla sumus, et ille domina est. Sed neque hoc mirum quia ancilla sumus; Ecclesia enim sumus: nec illud mirum, quia et ipse domina est; virtus enim est et sapientia Dei. Audi ergo Apostolum dicentem: «Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam» (I Cor. I, 23 et 24). Ut jam sit servus populus, et sit ancilla Ecclesia; «Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam:» utrumque audisti, «Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.» Cum ergo audis Christum, leva oculos tuos in manus Domini tui; cum audis Dei virtutem et Dei sapientiam, leva oculos tuos in manus dominae tuae: quia et servus et ancilla es; servus, quia populus es; ancilla, quia Ecclesia es. Ipsa autem ancilla magnam dignitatem invenit apud Deum: uxor facta est. Sed donec veniat ad amplexus illos spirituales, ubi secure perfruatur eo quem dilexit, et cui suspiravit in ista diuturna peregrinatione, sponsa est: et accepit arrham magnam, sanguinem sponsi, cui secura suspirat. Nec illi dicitur, Noli amare; quomodo dicitur aliquando virgini jam desponsatae, et nondum nuptae: et juste dicitur, Noli amare; cum facta fueris uxor, tunc ama: recte dicitur, quia praeproperum et praeposterum desiderium est, et non castum, amare eum cui nescit an nubat. Potest enim fieri ut alius sponset, et alius ducat uxorem. Quia vero nullus alius est qui Christo praeponatur, secura amet ista: et antequam illi jungatur, amet, et de longinquo suspiret et de longinqua peregrinatione. Solus ducet, quia solus talem arrham dedit. Quis enim potest sic ducere, ut moriatur pro ea quam vult ducere? Si enim mori pro ea voluerit, non erit qui ducat. Securus autem ille pro sponsa mortuus est, quam resurgens erat ducturus. Verumtamen, fratres, interim simus quomodo servi et ancilla. Dictum est quidem «Non vos dicam servos, sed amicos,» (Joan. XV, 15): sed forte solis discipulis dixit Dominus? Audite apostolum Paulum dicentem: «Itaque jam,» inquit, «non est servus, sed filius; si autem filius, et haeres per Deum» (Galat. IV, 7). Populo dicebat, fidelibus dicebat. Jam ergo in nomine Domini redempti sanguine ipsius, loti lavacro ipsius, filii sumus, filius sumus; quia sic multi sumus, ut in illo unus simus. Quid ergo sibi vult, quod adhuc tanquam servi loquimur? Numquid tantum meritum habere possumus in Ecclesia, quamvis jam filii facti ex servis, quantum habuit ipse apostolus Paulus? Et tamen quid dicit in Epistola? «Paulus servus Christi Jesu» (Rom. I, 1). Si ille se adhuc dicit servum, per quem nobis Evangelium praedicatum est; quanto magis nos debemus agnoscere conditionem nostram, ut major sit in nobis gratia ipsius? Primo enim servos fecit, quos redemit. Sanguis enim ille pro servis pretium est, pro sponsa pignus est. Agnoscentes itaque conditionem nostram, etsi jam filii per gratiam, servi tamen propter creaturam, quia universa creatura Deo servit, dicamus: «Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri.»

6. Dixit et quare, sicut servi oculos habent in manus domini sui, et sicut ancillae oculos habent in manus dominae suae; «sic,» inquit, «oculi nostri ad Dominum Deum nostrum.» Et quasi quaereres, Utquid? «Quoadusque,» inquit, «misereatur nostri.» Quales ergo voluit servos intelligi, fratres, qui oculos habent in manus dominorum suorum; et quales ancillas, quae oculos habent in manus dominae suae, quoadusque misereatur domina earum? Qui sunt isti servi et ancillae, qui sic habent oculos in manus dominorum suorum, nisi qui jubentur caedi? «Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri.» Quomodo? «Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae.» Ergo et illi et illae, quoadusque misereatur vel dominus vel domina. Fac ergo aliquem dominum jussisse servum caedi: vapulat servus, sentit plagarum dolores; attendit ad manus domini sui, quoadusque dicat, Parce. Manum enim, ipsam potestatem dicit. Ergo quid dicimus, fratres? Jussit nos caedi Dominus noster, et domina nostra sapientia Dei jussit nos caedi; et in hac vita vapulamus, et tota ista vita mortalis plaga nostra est. Audi vocem psalmi: «Pro iniquitate erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam» (Psal. XXXVIII, 12). Attendite, fratres, quam tabida est aranea, ut levi tactu conquassetur et moriatur. Et ne quasi carnem solam infirmitate mortalitatis putaremus nos habere tabidam, non dixit, Tabescere me fecisti; ne secundum carneam intelligeremus: sed ait, «Tabescere fecisti sicut araneam animam meam.» Nihil enim infirmius anima nostra posita in mediis tentationibus saeculi, in mediis gemitibus et parturitionibus molestiarum; nihil ea infirmius donec haereat soliditati coelesti, et sit in templo Dei, unde jam non cadat: quia primo ut veniret ad hanc infirmitatem et tabificationem, sicut aranea infirma facta est, et de paradiso expulsa est. Tunc jussus est servus caedi. Fratres mei, videte ex quo vapulamus. In omnibus qui ab initio generis humani nati sunt, in omnibus qui nunc sunt, in omnibus qui postea nascentur, Adam vapulat. Vapulat Adam, id est, genus humanum; et multi sic obduruerunt, ut nec plagas suas sentiant. Qui vero ex ipso genere filii facti sunt, receperunt sensum doloris: sentiunt se vapulare, et noverunt quis jussit ut vapulent; et levaverunt oculos suos ad eum qui habitat in coelo; et sic sunt oculi eorum in manus Domini sui, quoadusque misereatur, sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Vides felices aliquos in isto saeculo ridentes, jactantes se; non vapulant: imo pejus vapulant; hoc ipso gravius caeduntur, quo sensum jam perdiderunt. Evigilent, et vapulent; sentiant quia vapulant, sciant quia vapulant, et doleant quia vapulant. Quoniam «qui apponit scientiam, apponit dolorem:» hoc Scriptura dixit (Eccle. I, 18). Ideo Dominus in Evangelio: «Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur» (Matth. V, 5).

7. Audiemus vocem hominis qui vapulat, et sint istae uniuscujusque nostrum voces et quando nobis bene est. Nam quis non intelligat vapulare se quando aegrotat, quando in carcere est, quando forte in catena, quando forte latrones patitur? Quando ab aliquibus improbis ei aliquae molestiae irrogantur, sentit vapulare se. Magnus sensus est, videre quia vapulat et quando illi bene est. Non enim ait Scriptura in Job, Tentationibus abundat vita humana; sed ait, «Numquid non tentatio est vita humana super terram» (Job VII, 1)? Totam ipsam vitam tentationem dixit. Omnis ergo vita tua super terram, plagae tuae sunt. Plange quamdiu vivis in terra: sive feliciter vivas, sive in aliqua tribulatione constitutus sis, clama, «Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.» Ad manus Domini, qui te jussit caedi, cui dicis in alio psalmo, «Propter iniquitatem erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam;» clama ad manus caedentis, et dic, «Miserere nostri, Domine, miserere nostri.» Nonne sunt istae voces vapulantis: «Miserere nostri, Domine, miserere nostri?»

8. «Quoniam multum repleti sumus despectione. In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis.» Qui despicitur, contemnitur. Omnes qui secundum Christum pie volunt vivere, necesse est patiantur opprobria, necesse est contemnantur (II Tim. III, 12) ab his qui nolunt pie vivere, quorum felicitas tota terrena est. Irridentur illi qui felicitatem vocant quam oculis videre non possunt, et dicitur eis: Quid credis, insane? Vides quod credis? Reversus est aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce ego quod amo video, et fruor. Despiceris, quia speras quod non vides; et despicit te ille, qui quasi tenet quod videt. Attende si ipse tenet: noli turbari; vide si ipse tenet, et non tibi insultet; ne cum putas eum felicem in praesenti, amittas veram felicitatem futuram: noli turbari; attende si tenet. Labitur hoc ab illo quod tenet, vel ipse ab eo quod tenet; necesse est transeat aut ipse per res suas, aut res ipsius per illum. Per quem res transeunt suae? Qui vivus labefactus erit. Quis transit per res suas? Qui in divitiis moritur; quia cum moritur, non eas secum aufert ad inferos. Domum meam habeo, jactavit se. Quaeris, Quam domum tuam? Quam mihi dimisit pater meus. Et ille unde habuit hanc domum? Avus noster illi eam dimisit. Recurre et ad proavum, inde ad atavum, et jam nomina non potest dicere. Non inde potius terreris, quia multos attendis transisse per illam domum, et neminem ipsorum secum illam tulisse ad aeternam domum? Pater tuus hic eam dimisit; transiit per illam: sic et tu transibis. Si ergo transitum habetis in domo vestra, stabulum est transeuntium, non habitatio commanentium. Et tamen quia nos ea quae futura sunt speramus, et in futuram felicitatem suspiramus, et nondum apparuit quod erimus, quamvis jam filii Dei simus (I Joan. III, 2); quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: «repleti sumus despectione,» id est contemptu, ab his qui felicitatem quaerunt vel habent in isto saeculo.

9. «In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant; et despectio superbis.» Quaerebamus qui sunt «qui abundant;» exposuit tibi cum dixit, «superbis.» Quod est autem, «opprobrium;» hoc est, «despectus:» et quod est, «qui abundant;» hoc est, «superbis.» Repetitio sententiae est, «opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis.» Quare abundant superbi? Quia hic volunt esse felices. Quid? quando et ipsi miseri sunt, numquid abundant? Sed forte quando miseri sunt, non nobis insultant. Intendat Charitas vestra. Tunc insultant forte quando felices sunt, quando se jactant in pompa divitiarum suarum, quando se jactant in ventositate falsorum honorum; tunc insultant nobis, et quasi dicunt: Ecce mihi bene est, fruor ego rebus praesentibus, recedant a me qui promittunt quod non ostendunt; quod video teneo, quod video fruor; bene mihi sit in hac vita. Tu securior esto; quia resurrexit Christus, et docuit te quid in alia vita daturus sit: certus esto quia dat. Sed insultat ille, quia tenet. Ferto insultantem, et ridebis gementem: postea enim veniet tempus quando dicturi sunt illi ipsi, «Hi sunt quos aliquando habuimus in risum.» Verba sunt libri Sapientiae; quia prodidit nobis Scriptura quae dicturi sunt illi ipsi qui nos modo irrident, et qui nos despiciunt, et a quibus impleti sumus opprobrio et despectione: quae verba habebunt tunc, quando a veritate despicientur. Videbunt enim ad dexteram fulgere quos secum commixtos contempserant, cum factum fuerit in illis quod dixit Apostolus, «Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria» (Coloss. III, 3, 4); et dicent: «Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est?» Et sequentur in eo sermone, et adjicient: «Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactatio quid contulit nobis» (Sap. V, 3-8)? Ibi tu non eis insultas, quia jam ipsi sibi insultant. Quod donec fiat, fratres, levemus oculos ad eum qui habitat in coelo; et non ab illo tollamus oculos, quoadusque misereatur nostri, et liberet ab omni tentatione et opprobrio et despectu.

10. Huc accedit quod aliquando et ipsi qui sunt in flagello infelicitatis temporalis, insultant nobis. Invenis aliquem pro merito iniquitatum suarum, sive occulto judicio Dei, sive manifesta damnatione, mitti in carcerem, portare catenam: et ipse insultat. Et cum ei dictum fuerit, Quare non bene vixisti? ecce quo venisti male vivendo: ille respondet, Quare illi qui bene vivunt, ista patiuntur? Sed illi propterea patiuntur, ut probentur, ut tentationibus exerceantur, ut flagellis proficiant; quia flagellat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Et si Unicum sine peccato flagellavit, et pro omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32), quomodo debemus nos flagellari, qui fecimus quare flagellamur? Cum ista dixerimus, illi et de infelicitate superbiunt adhuc, et afflicti, nondum humiliati, respondent, et dicunt: Ista sunt verba Christianorum vanorum, qui credunt quod non vident. Si et ipsi insultant, quid putamus, fratres, quasi non eos commemoratos in hoc psalmo, cum diceret, «Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis:» quandoquidem insultatur Christianis et ab eis qui non abundant; sed cum sint in egestate et aerumnis, nec ipsi cessant insultare? Certe ergo, «Opprobrium eis qui abundant:» an forte nullus invenitur qui etiam positus in calamitate insultet? Si non insultavit latro, qui cum crucifixo Domino crucifixus erat (Luc. XXIII, 39)? Ergo si insultant et illi qui non abundant, quare psalmus ait, «Opprobrium eis qui abundant?» Si diligenter discutiamus, et ipsi abundant. Unde abundant? Nam nisi abundarent, superbi non essent. Alius enim abundat pecunia, et inde superbus est; alius abundat honoribus, et inde superbus est; alius abundare se justitia putat, et inde superbit, quod pejus est. Qui videntur non abundare pecunia, justitia sibi videntur abundare adversus Deum; et positi in calamitatibus se justificant, Deum accusant, et dicunt: Quid admisi, aut quid feci? Et tu dicis: Respice, recordare peccata tua, si nihil fecisti. Titillatur aliquantum conscientia, et redit ad se, et cogitat facta sua mala; et cum cogitaverit facta sua mala, nec sic vult confiteri quia digna patitur: sed dicit, Ecce manifeste feci multa; sed multos video pejora fecisse, et nihil mali pati. Justus est contra Deum. Abundat ergo et ipse, plenum habet pectus justitia; quandoquidem illi Deus videtur malefacere, et ipse sibi videtur injuste pati. Et si dares illi navim gubernandam, in naufragium iret cum illa: vult autem Deum excutere de gubernatione hujus mundi, et ipse tenere gubernacula creaturae, et distribuere omnibus dolores et laetitias, poenas et praemia. Infelix anima! et quid miramini? abundat, sed abundat nequitia, abundat malitia; et eo plus abundat nequitia, quo sibi videtur abundare justitia.

11. At vero christianus homo non debet abundare, sed pauperem se debet cognoscere; et si habet divitias, scire debet quia non sunt illae verae divitiae, ut alias desideret. Qui enim divitias falsas desiderat, veras non quaerit: qui autem veras quaerit, adhuc pauper est; et recte dicit, «Pauper et dolens ego sum» (Psal. LXVIII, 30). Rursus ille qui et pauper est, et nequitia plenus est, unde dicitur abundare? Quia displicet illi quia pauper est, et justitia ipsa videtur abundare in corde suo adversum justitiam Dei. Et quae abundantia justitiae nostrae? Quantacumque justitia in nobis fuerit, ros est nescio quis ad illum fontem; ad saginam illam tantam stillicidia quaedam sunt, quae vitam nostram molliant, et duram iniquitatem solvant. Modo desideremus de pleno fonte justitiae saginari, desideremus ubertate illa satiari, de qua dicitur in psalmo: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos» (Psal. XXXV, 9). Hic autem cum sumus, inopes nos esse intelligamus et egentes, non solum harum divitiarum quae non sunt verae divitiae, sed et ipsius salutis. Et quando sani sumus, intelligamus quia infirmamur. Quamdiu enim corpus hoc esurit et sitit, quamdiu hoc corpus vigilando fatigatur, stando fatigatur, ambulando fatigatur, sedendo fatigatur, manducando fatigatur; quocumque se verterit ad subsidium fatigationis, ibi invenit aliam fatigationem: non est ergo perfecta sanitas, nec in ipso corpore. Non sunt ergo illae divitiae, sed mendicitas; quia quanto magis abundant, tanto crescit inopia et avaritia. Non est ista salus corporis, sed infirmitas. Paregorizamur quotidie medicamentis Dei, quia manducamus et bibimus: medicamenta ipsa sunt, quae nobis apponuntur. Fratres, si vultis videre qualis morbus nos habeat; qui jejunat septem diebus, fame consumitur. Ergo illa fames ibi est; sed ideo illam non sentis, quia quotidie illam curas: ergo nec ipsa sanitas nobis est perfecta.

12. Intendat Charitas vestra quomodo nos intelligamus inopes, ut gaudeamus ad eum, et levemus oculos ad eum qui habitat in coelo. Non sunt illae verae divitiae; plus augent cupiditatem eis qui eas possident. Non est illa vera corporis sanitas; quia portatur infirmitas ubique defectiva: quocumque se verterit, deficit. In ipso adjutorio non invenies firmamentum: lassatur stando; sedere vult; numquid vel sedendo durabit? Quod sibi elegit ut non fatigaretur, ibi habet deficere. Lassatus est vigilando, dormiturus est: numquid quia dormivit, non deficit? Lassatus est jujunando, refecturus est: si plus refecerit, inde deficit. In nulla re potest perseverare ista infirmitas. Justitia quid? Quanta justitia est inter tantas tentationes? Possumus continere ab homicidio, ab adulterio, a furtis, a perjuriis, a fraudibus: numquid ab iniquis cogitationibus? numquid et a suggestionibus malarum cupiditatum? Quae est ergo justitia nostra? Totum ergo esuriamus, totum sitiamus, et veras divitias, et veram sanitatem, et veram justitiam. Quae sunt verae divitiae? Coelestis illa mansio in Jerusalem. Quis enim dicitur dives in hac terra? Quando laudatur dives, quid dicitur? Multum dives est; nihil illi deest. Laus certa laudantis illa est: nam ista non est, cum dicitur, Nihil illi deest. Attende si nihil deest. Si nihil cupit, nihil illi deest: si autem adhuc cupit majora, quam quae habet, ad hoc accesserunt divitiae, ut egestas cresceret. In illa vero civitate verae erunt divitiae, quia ibi nihil nobis deerit; quia nec indigebimus aliqua re, et vera sanitas erit. Quae est vera sanitas? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, et cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54); tunc erit vera sanitas, tunc erit vera et perfecta justitia, ut nihil mali non solum facere, sed nec cogitare possimus. Modo autem inopes, pauperes, egentes, dolentes suspiramus, gemimus, oramus, levamus oculos ad Deum: quoniam et illi qui felices sunt in hoc mundo, despiciunt nos; abundant enim: et illi qui infelices sunt in hoc saeculo, despiciunt; quia et ipsi abundant, et justitia est in corde ipsorum, sed falsa. Ideo non perveniunt ad veram, quia repleti sunt falsa. Tu autem ut pervenias ad veram, esto egens et mendicus ipsius justitiae; et audi Evangelium: «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» (Matth. V, 6).

13bis[recensere]

IN PSALMUM CXXIII ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.

1. [«vers.» 1-5.] Bene jam nostis, fratres charissimi, canticum graduum esse canticum ascensionis nostrae, eamdemque ascensionem non corporis pedibus fieri, sed cordis affectibus. Hoc saepissime insinuavimus vobis; nec eadem saepius repetenda sunt, ut sit locus dicendi quae nondum dicta sunt. Et iste ergo psalmus, quem nunc vobis cantatum audistis, «Canticum graduum» superscribitur. Ipse est titulus ejus. Cantant ergo ascendentes: et aliquando tanquam unus cantat, aliquando tanquam multi; quia et multi unus, quia et unus Christus, et in Christo membra Christi cum Christo unum faciunt, et horum omnium membrorum caput in coelo est. Corpus autem etiamsi laborat in terra, non est praecisum a capite suo. Desuper enim caput prospicit, et consulit corpori. Nam si non consuleret, non diceret illi persecutori adhuc Saulo, nondum Paulo: «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Et haec optime nostis, et usitata sunt vobis. Non autem cum fastidio commemorentur eis quibus non exciderunt, ut per eorum patientiam redeant in cor etiam eorum quibus exciderant; salubria sunt enim, et saepius dicenda. Sive ergo unus cantet, sive multi cantent; et multi homines unus homo est, quia unitas est; et Christus, sicut diximus, unus est, et omnes Christiani membra sunt Christi.

2. Quid ergo isti cantant? haec membra Christi quid cantant? Amant enim, et amando cantant, desiderando cantant. Aliquando cum tribulatione cantant, et aliquando exsultando cantant, cum in spe cantant. Tribulatio enim nostra in praesenti saeculo, spes vero nostra de futuro saeculo: et nisi in tribulatione praesentis saeculi consoletur nos spes futuri saeculi, perimus. Gaudium ergo nostrum, fratres, nondum est in re, sed jam in spe. Spes autem nostra tam certa est, quasi jam res perfecta sit: neque enim timemus promittente Veritate. Veritas enim nec falli potest, nec fallere: bonum est ut haereamus illi; illa nos liberat, sed si manserimus in verbo ejus. Modo enim credimus, tunc videbimus: cum credimus, spes est in isto saeculo; cum videbimus, res erit in futuro saeculo. Videbimus autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): tunc autem videbimus facie ad faciem, cum hahuerimus corda mundata. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Unde autem corda mundantur, nisi per fidem, sicut Petrus ait in Actibus Apostolorum: «Mundans fide corda eorum» (Act. XV, 9) Mundantur autem corda nostra per fidem, ut possint esse idonea capere speciem. Ambulamus enim nunc per fidem, nondum per speciem; sicut Apostolus dicit, «Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino.» Et quid est, «peregrinamur? Per fidem enim ambulamus,» inquit, «non per speciem» (II Cor. V, 6, 7). Qui ergo peregrinatur, et per fidem ambulat, nondum est in patria, sed jam est in via; qui autem non credit, nec in patria est, nec in via. Sic ergo ambulemus, tanquam in via simus; quia ipse Rex patriae factus est via. Rex patriae nostrae, Dominus Jesus Christus; et ibi veritas, hic autem via. Quo imus? Ad veritatem. Qua imus? Per fidem. Quo imus? Ad Christum. Qua imus? Per Christum. Ipse enim dixit: «Ego sum via, veritas et vita» (Joan. XIV, 6). Dixerat autem aliquando credentibus in se: «Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos» (Id. VIII, 31 et 32). «Et cognoscetis,» inquit, «veritatem,» sed «si manseritis in verbo meo.» In quo verbo? Sicut dicit Apostolus, «Hoc est verbum fidei quod praedicamus» (Rom. X, 8). Primo ergo verbum fidei est; in quo verbo fidei si manserimus, cognoscemus veritatem, et veritas liberabit nos. Veritas immortalis est, veritas incommutabilis est: veritas illud Verbum est de quo dicitur, «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Et quis hoc videt, nisi corde mundato? Unde mundantur corda? «Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» (Joan. I, 1, 14). Quod ergo manet Verbum in se, veritas est ad quam venimus, et quae nos liberat: quod autem praedicatur verbum fidei, in quo nos vult Dominus permanere, ut cognoscamus veritatem; hoc est, «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» Credis in Christum natum in carne, et pervenies ad Christum natum de Deo, Deum apud Deum.

3. Exsultantes cantant isti quos legimus; membra ista Christi exsultantia cantant psalmum istum. Et quis hic exsultat, nisi in spe, sicut dixi? Et nobis certa sit ipsa spes, et exsultando cantemus. Non enim qui cantant alieni sunt a nobis, aut non in hoc psalmo vox nostra est. Sic audite, tanquam vos ipsos audiatis; sic audite, tanquam in speculo Scripturarum vos ipsos attendatis. Cum enim tanquam speculum attendis Scripturas, exhilaratur facies tua: cum similem te invenies exsultatione spei, membris quibusdam Christi, quae membra ista cantarunt; eris et tu in ipsis membris, et cantabis ista. Cur ergo isti cantant ista exsultando? Quia evaserunt. Ergo spes est in qua cantant. Cum enim hic sumus et peregrinamur, nondum evasimus. Praecesserunt quidem membra quaedam de corpore illo de quo et nos sumus, quae possunt in veritate cantare. Et hoc cantarunt martyres sancti: jam enim evaserunt, et in exsultatione cum Christo sunt, recepturi corpora jam incorrupta, eadem ipsa quae primo erant corruptibilia, in quibus passi sunt poenas; inde illis fient ornamenta justitiae. Ergo, sive illi jam in re, sive nos in spe conjungentes affectum coronis eorum, et desiderantes talem vitam qualem hic non habemus, sed habere non poterimus nisi eam hic desideraverimus, cantemus simul omnes, et dicamus: «Nisi quia Dominus erat in nobis.» Respexerunt enim quasdam tribulationes quas passi sunt, et consideraverunt in eo jam loco et in beatitudine et in securitate constituti, qua transierint, quo venerint; et quia difficile erat inde liberari, nisi adesset manus liberantis, in gaudio dixerunt, «Nisi quia Dominus erat in nobis.» Sic coeperunt cantare: nondum dixerunt unde evaserint; tanta exsultatio est: «Nisi quia Dominus erat in nobis.»

4. «Dicat nunc Israel: Nisi quia Dominus erat in nobis.» Nunc dicat, quia jam evasit. Evadentes enim, id est, eos, qui jam evaserunt, constituit intuendos psalmus iste. Constituamus illos et nos in corde jam triumphantes; et tanquam ibi et nos simus, sicut in superiore psalmo dictum est, «Stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem» (Psal. CXXI, 2). Nondum ibi erant, sed in via erant: tanta autem laetitia erat festinantium, et tanta perveniendi spes, ut adhuc in via positi et laborantes, jam sibi illic constituti viderentur. Sic et nunc ponamus nos in illo triumpho qui erit in futuro saeculo, quando insultabimus morti jam finitae, jam consumptae; quando dicemus, «Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus» (I Cor. XV, 55)? jam conjuncti Angelis, et exsultantes cum Rege nostro, qui primus resurgere voluit, quamvis prior mori noluerit. Multi enim ante illum mortui sunt, sed nemo ante illum resurrexit in aeternum. Exsultantes autem cum illo, etiam ibi spe et corde constituti, quia evasimus, cogitemus quid evasimus, quae scandala, quas tribulationes mundi, quas persecutiones omnium Paganorum, quos dolos omnium haereticorum, quas suggestiones diaboli, quas cupiditatum conflictationes. Omnia ista quis evaderet, «nisi quia Dominus erat in nobis? Dicat nunc Israel;» securus enim dicit Israel, «Nisi quia Dominus erat in nobis.» Quando? «Cum insurgerent homines super nos.» Noli ergo mirari: victi sunt; homines enim erant: Dominus autem erat in nobis, non homo erat in nobis; homines autem insurrexerunt super nos. Sed tamen opprimerent homines alios homines, nisi in his hominibus qui non potuerunt opprimi, non homo esset, sed Dominus.

5. Ergo, «Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos.» Quid enim facerent vobis homines, exsultantibus et cantantibus, et secure tenentibus beatitudinem sempiternam? quid vobis facerent homines insurgentes in vos, nisi Dominus esset in vobis? quid facerent? «Forsitan vivos absorbuissent nos. Vivos absorbuissent;» non prius occidissent, et sic absorbuissent. O immanes! o crudeles! Non sic absorbet Ecclesia: Petro, «Macta et manduca» (Act. X, 13), dictum est; non, Vivos absorbe. Quomodo ergo Petrus, id est Ecclesia, mactat, et sic manducat? et quomodo isti qui exsurrexerunt super nos, «forsitan vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis?» Quia in Ecclesiae corpus nemo intrat, nisi prius occisus. Moritur quod fuit, ut sit quod non fuit. Alioquin, qui non occiditur et non manducatur ab Ecclesia, esse in numero populi potest, qui videtur oculis humanis; in numero autem populi qui cognitus Deo est, de quo dicit Apostolus, «Novit Dominus qui sunt ejus» (II Tim. II, 19); non potest esse nisi manducatus, nec manducari poterit, nisi primo mactatus. Venit paganus, adhuc in illo idololatria vivit; inserendus est membris Christi: ut inseratur, necesse est manducetur; sed non potest manducari ab Ecclesia, nisi primo mactatus. Renuntiet saeculo, tunc mactatur; credat in Deum, tunc manducatur. Quomodo ergo illi «vivos absorbuissent nos, nisi quia Dominus erat in nobis?» Surrexerunt enim multi persecutores aliquando, et nunc non desunt. Singillatim insurgunt, et aliquando vivos absorbent, sed in quibus non est Dominus. Ideo ante omnia illi dixerunt, «Nisi quia Dominus erat in nobis;» quia multi absorbentur, in quibus non est Dominus. Hi sunt qui vivi absorbentur, qui sciunt malum esse, et lingua consentiunt. Surrexerunt enim quidam persecutores, et dixerunt hominibus: Thurificate; si non feceritis, occidimus vos. Illi amaverunt hanc vitam, et dulcedo vitae hujus tenuit eos. Non plus dilexerunt ea quae promisit Deus, quam ea quae videbant in terra. Illa enim credere jubebantur, quae nondum videbant, ista quae amabant videbant. Plus retinentes ea quae videbant, excluserunt de cordibus Dominum; et quia non erat in eis Dominus, vivi absorpti sunt. Quid est, vivi absorpti sunt? Thurificando idolis, scientes quia nihil est idolum. Nam si aliquid putarent esse idolum, mortui absorberentur: cum autem putant nihil esse idolum, et noverunt omnia illa Gentilium vana esse, vivunt; et tamen cum faciunt quod volunt persecutores, vivi absorbentur. Sed ideo vivi absorbentur, quia non in eis est Dominus. In quibus autem inest Dominus, occiduntur et non moriuntur. Qui autem consentiunt et vivunt, vivi absorbentur, absorpti moriuntur. Isti autem qui passi sunt, et non cesserunt tribulationibus, exsultant et dicunt, «Dicat nunc Israel;» dicat exsultans, dicat securus, «Nisi quia Dominus erat in nobis, cum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos.»

6. «Cum irasceretur furor eorum super nos.» Nostis, fratres, in aliquo de superioribus psalmis, in ipso initio canticorum graduum contra linguam subdolam petisse auxilium quemdam, qui coepit ascendere; et dixisse, «Domine, erue animam meam a labiis injustis, et a lingua dolosa.» Primo enim cum coeperit homo ascendere et proficere, in ipso exordio ascensionis, linguas dolosas patitur, blandas ad perniciem, blandas ad malam suasionem: Quid facis? quare hoc facis? Aliter enim vivi non potest? serviri aliter Deo non potest? Tu solus es qui vis hoc esse quod alii non sunt! Et si inveneris alios qui tecum sunt, illa blanda et dolosa lingua quid dicit? Ecce illi potuerunt; forte tu non poteris. Aggrederis; deficies: et melius erat non incipere, quam coepisse et defecisse. Lingua dolosa adhuc blanditur. Si perseveraveris, vincitur lingua dolosa et blandiens, incipit esse aperte saeviens; et quae blandiebatur ut seduceret, minatur ut terreat. Sed si Dominus est in te, et non reliqueris de corde tuo Christum; quomodo per sagittas acutas et carbones desolatorios vicisti linguas dolosas (Psal. CXIX, 2-4), id est, per verba Dei quibus transfixum erat cor tuum, et per exempla justorum qui de mortuis vivificati sunt, de peccatoribus facti sunt justi, quomodo carbones de morte revivescunt: quomodo ergo illos vicisti sagittis et carbonibus desolatoriis, dolose blandientes et blandiendo seducentes; sic istos vinces jam irascendo comminantes, quia blandiendo seducere nequiverunt. Victi sunt cum blandirentur, vincantur et cum minantur. Sed vincuntur, quomodo, «nisi quia Dominus erat in nobis?» Manifestum est quia non vicisti tu, sed vicit ille qui est in te. Imperatorem talem portas, et vinceris? Nonne ille est quem portas, qui dixit, «Ego vici saeculum» (Joan. XVI, 33)? nonne prior moriens vicit diabolum, cum semper esset super omnem creaturam, quia Verbum Deus est apud Deum? Quare vicit, nisi ut te doceret cum diabolo dimicare? Et tamen jam doctus, nisi in te sit ille qui prior tibi vicit, vinceris. «Nisi quia Dominus erat in nobis, dum insurgerent homines super nos, forsitan vivos absorbuissent nos. Dum irasceretur furor ipsorum super nos:» jam irascuntur, jam aperte saeviunt: «forsitan aqua demersisset nos.» Aquam dicit populos peccatores; et videbimus qualem aquam in consequentibus. Quicumque autem consensisset illis, aqua illum operuisset. Moreretur enim morte Aegyptiorum, non transiret exemplo Israelitarum. Nostis enim, fratres, quia per aquam populus Israelitarum transiit, et ipsa aqua populus Aegyptiorum coopertus est (Exod. XIV, 22-29). «Aqua,» inquit, «demersisset nos.»

7. Sed qualis est ista aqua? Torrens est, fluit cum impetu, sed transitura est. Torrentes enim dicuntur fluvii qui repentinis imbribus crescunt: magnum habent impetum; quisquis incurrerit trahitur, sed in quo Dominus non est; in quo autem Dominus est, transit torrentem anima ipsius. Adhuc fluit torrens, sed jam transiit anima martyrum. Adhuc quamdiu saeculum hoc nascendo et moriendo currit, torrens est: hinc persecutiones, de isto torrente. Hinc bibit ille primus caput nostrum, de quo dictum est in psalmo: «De torrente in via bibit.» De torrente, aqua illa quae significat populum persecutorem, inde bibit ille qui dixit discipulis: «Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum» (Matth. XX, 22)? «De torrente in via bibit.» Quid est, «in via bibit?» Transiens bibit, non haesit. In via bibit; quia de illo forte dictum est, «Et in via peccatorum non stetit» (Psal. I, 1). Transiens bibit. Et quid inde dictum est? «Propterea exaltabit caput» (Psal. CIX, 9). «De torrente,» inquit, «in via bibit, propterea exaltabit caput.» Exaltatum est enim jam caput nostrum, quia de torrente in via bibit; passus est enim Dominus noster. Si ergo jam exaltatum est caput nostrum, quid timet corpus torrentem? Sine dubio, quia caput exaltatum est, et corpus dicet postea, «Torrentem pertransiit anima nostra: fortasse pertransiit anima nostra aquam sine substantia.» Ecce qualem aquam dicebat, «Forsitan aqua demersisset nos.» Quales autem aqua est sine substantia? Quid est, «sine substantia?»

8. Primo quid est, «Forsitan pertransiit anima nostra?» Quomodo potuerunt enim, Latini expresserunt quod Graeci dicunt ἄρα. Sic enim graeca habent exemplaria, ἄρα: quia dubitantis verbum est, expressum est quidem dubitationis verbo, quod est «fortasse;» sed non omnino hoc est. Possumus illud verbo dicere minus quidem latine conjuncto, sed apto ad intelligentias vestras. Quod Punici dicunt, «iar,» non lignum, sed quando dubitant; hoc Graeci, ἄρα: hoc Latini possunt vel solent dicere, Putas, cum ita loquuntur: Putas, evasi hoc? Si ergo dicatur, Forsitan evasi, videtis quia non hoc sonat: sed quod dixi, Putas, usitate dicitur; latine non ita dicitur. Et potui illud dicere, cum tracte vobis; saepe enim et verba non latina dico, ut vos intelligatis. In Scriptura autem non potuit hoc poni, quod latinum non esset; et deficiente latinitate, positum est pro eo, quod non hoc sonaret. Sic tamen intelligite dici: Putas, «pertransiit anima nostra aquam sine substantia?» Et quare dicunt, Putas? Quia magnitudo periculi vix facit credibile quod evasit. Magnam necem pertulerunt, in magnis discriminibus fuerunt; omnino sic pressi sunt, ut pene vivi consentirent, ut pene vivi absorberentur: jam ergo evadentes, jam securi, sed ipsius periculi magnitudinem recordantes, Putas, inquiunt, «pertransiit anima nostra aquam sine substantia?»

9. Quae est aqua sine substantia, nisi aqua peccatorum sine substantia? Peccata enim non habent substantiam: inopiam habent, non substantiam; egestatem habent, non substantiam. In ista aqua sine substantia, perdidit ille minor filius totam substantiam suam. Nostis enim quia minor filius peregrinatus est, et dixit patri: «Da mihi portionem substantiae quae me contingit.» Quid tibi vis? Melius apud patrem servatur; tua est: dilapidare illam vis; proficisci vis longius. «Da mihi;» sed «da mihi.» Dedit illi. Profectus in regionem longinquam vivens prodige cum meretricibus, perdidit totam substantiam: egens remansit, porcos pavit; in egestate sua patris divitias recordatur (Luc. XV, 12-17). Nisi eum egestas pulsasset, illam satietatem non desideraret. Considerent ergo omnes peccata sua, videant si habent substantiam ipsa peccata. Propter quid irritavit Deum peccator (Psal. IX, 13)? Si non vides peccatum tuum antequam facias, vel jam cum fecisti considera. Dulcedo hujus saeculi ad tempus fauces indulcat; in magnam amaritudinem postea convertetur. Ecce peccasti, et lucrum fecisti: quid est, quod fecisti lucrum? Ut lucrum faceres, Deum offendisti, ut augeres pecuniam, fides deminuta est, et aurum crevit. Quid perdidisti, et quid acquisisti? Quod acquisisti, aurum vocatur, quod perdidisti, fides vocatur: compara fidem auro; si venalis esset in nundinis fides, haberet pretium? Lucra tua cogitas, damna tua non cogitas? De arca gaudes, de corde non plangis? Abundat nescio quid in arca tua; sed vide quid imminutum sit in corde tuo. Cum aperueris arcam, invenies solidos qui non erant: bene, quia gaudes esse ibi quod ibi non erat. Attende arcam cordis; erat ibi fides, et non est. Si hac gaudes, quare hac non plangis? Plus perdidisti quam acquisisti. Vis videre quid perdideris? Nec naufragio tibi posset auferri. Nam aliquando perdunt omnia in mari, nudi exeunt. Multi naufragaverunt cum Paulo (Act. XXVII, 41): amatores hujus saeculi passi sunt naufragium, et nudi omnes exierunt; illi et quod foris habebant amiserunt, et domum cordis sui invenerunt inanem: Paulus autem in corde ferebat patrimonium fidei suae; nullis fluctibus, nullis tempestatibus potuit auferri; nudus exiit, et dives exiit. Tales divitias quaerere debemus. Sed non eas video, dicis mihi. Stulta anima, non eas vides oculis carnis tuae; habeto oculum cordis, et vides eas. Sed non vides fidem. Quare illam vides in altero? Quare clamas quando tibi frangitur, si non eam vides? Frangat tibi aliquis fidem; clamas. Vis ergo tibi exhiberi, et tunc vides; cum petitur, ut exhibeas, tunc non vides? Quod clamas alium non habere erga te, plange te non habere erga alium. Et vide quia peccatum quod facis, sine substantia est. Quod enim acquiritur de peccato, videtur esse substantia. Sed et hoc non acquiritur. Ille enim habet aurum, qui novit uti auro: qui autem auro uti non novit, habetur, non habet; possidetur, non possidet. Estote domini auri, et non servi auri: quia et aurum Deus fecit, et te super aurum ipse fecit; aurum fecit ad subsidium tuum, et te ad imaginem suam. Vide quod supra te est, et calcas quod infra te est. Quid ergo acquisisti? Vis videre quam aqua sine substantia sit? Tolle tecum ad inferos quod acquisisti: quid facturus es? Acquisisti aurum, perdidisti fidem: post paucos dies exis de hac vita, aurum quod acquisisti perdita fide, auferre tecum non potes; cor tuum inane fidei, ad poenas exit, quod plenum fide ad coronam exiret. Ecce nihil est quod fecisti, et propter nihil Deum offendisti. Aqua sine substantia est quae te demersit. Propter quid irritavit Deum peccator? Confundantur inique facientes vane (Psal. XXIV, 4). Nemo enim non inaniter inique facit; sed nemo considerat.

10. Eunt homines, audiunt proverbium illud vulgare; et proverbia Dei dormitant in eis. Quod proverbium? Malo quod teneo, quam quod spero. O infelix, quid tenes? Ecce dicis, Malo quod teneo; tene sic ut non amittas, et dic, Malo quod teneo. Si autem non tenes, quare non illud tenes quod non potes amittere? Quid ergo tenes? Aurum. Tene ergo; si tenes, non tibi auferatur invito. Si autem et per aurum traheris quo non vis, et ideo te quaerit major raptor, quia invenit minorem raptorem; ideo te quaerit major aquila, quia prior cepisti leporem: praeda tibi fuit minor, praeda eris majori. Haec non vident homines in rebus humanis; tanta cupiditate caecantur. Mira res est, fratres; horrent qui considerant. Quaerit potentior infirmiorem, et quaerit eum opprimere, non ob aliud, nisi quia habet quod illi auferat: videt illum pati sub se tribulationem, non ob aliud, nisi propter quod habet; et hoc ipse, propter quod ille patitur tribulationem, ad se congerit. Non attendebat, quando illum persequebatur; ille fugiebat, ille torquebatur, ille timebat, ille ubi se absconderet quaerebat: unde pateretur ista mala, nisi quia habebat? Vel in illo disce quid fugias: quia res quae illum torquebat, te persequente, ne auferretur a te, et te sic habet torquere alio persequente. Attendis quia pinguis est: si propterea illum quaeris, quia pinguis est; time pinguescere, ne alter te quaerat. Et omnia inaniter fiunt: quaere finem; tenebrae occurrunt: quaere quare; nihil occurrit.

11. [«vers.» 6.] Ergo exsultent et laetentur in Domino qui dicunt, «Pertransiit anima nostra aquam sine substantia,» et recipiant substantiam suam. Perdiderunt illam viventes prodige; sed num pauper factus est Pater? Redeant, et invenient ibi divitias quas in longinqua peregrinatione cum meretricibus consumpserunt; evadant aquam sine substantia, et dicant: «Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.» Venantes enim erant persequentes, et posuerunt escam in muscipula. Quam escam? Dulcedinem vitae hujus, ut unusquisque propter dulcedinem hujus vitae mittat caput in nequitiam, et muscipula comprimatur. Non illi in quibus erat Dominus, illi qui dicunt, «Nisi quia Dominus erat in nobis;» non capti sunt in muscipula. Sit in te Dominus, et nec tu capieris in muscipula; clama, «Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum.»

12. [«vers.» 7.] «Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium.» Quia in ipsa anima Dominus erat, ideo sicut passer eruta est anima de muscipula venantium. Quare sicut passer? Quia incauta ceciderat sicut passer; et poterat dicere postea, Ignoscet mihi Deus. O passer instabilis, fige potius pedes in petra, noli ire ad muscipulam. Caperis, consumeris, obtereris. Sit in te Dominus, et de majoribus minis eruet te, de muscipula venantium. Quomodo si videas avem veluti jam cadere in muscipulam, facis majorem strepitum, ut volet de muscipula: sic et martyres, jam forte aliqui ipsorum intendebant collum in dulcedinem vitae hujus; Dominus qui erat in illis, fecit strepitum gehennarum, et erutus est passer de muscipula venantium: «Anima nostra sicut passer eruta est de muscipula venantium.» Et quid? semper erit illa muscipula? Muscipula erat dulcedo vitae hujus: illi non haeserunt in muscipula, et occisi sunt; illis occisis muscipula fracta est; jam non remansit dulcedo vitae hujus, per quam possint iterum capi, sed illa contrita est: numquid et passer contritus est? Absit; quia non erat in muscipula: «Muscipula contrita est, et nos eruti sumus.»

13. [«vers.» 8.] Clament ergo, quia eruti sunt; volent ad Deum, triumphent in Deo, quia eruti sunt: quoniam Dominus erat in eis, ne a muscipula caperentur. Quare muscipula contrita est, et nos eruti sumus? Vis scire quare? «Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.» Nam si adjutorium hoc non esset, non quidem aeterna maneret muscipula; sed cum captus esset, contereretur passer. Nam vita ista transitura est; et qui dulcedine ejus capti fuerint, et per hanc dulcedinem offenderint Deum, cum ista vita transibunt. Nam conteretur muscipula; certi estote: omnis dulcedo vitae istius praesentis non erit, impleta sorte loci sui; sed opus est non haerere, ut quando conteretur muscipula, tunc exsultes et dicas, «Muscipula contrita est, et nos eruti sumus.» Sed ne putes hoc viribus tuis te posse, attende cujus est opus ut eruatis (nam si superbieris, in muscipulam cadis), et dic, «Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.»

14. Psalmus tractatus est, et quantum Dominus adjuvare dignatus est, ut puto, expositus. Crastino etiam die sermonem deberi Charitati vestrae optime nostis; adestote, et adjuvate nos orationibus vestris. Pollicitationis enim nostrae meminisse debetis; nec dicerem quid essem tractaturus, nisi adjuvari volens studio fidei et orationum vestrarum. Meministis enim me promisisse vobis de hoc tractare quod dictum est in Evangelio, «Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est» (Joan. I, 17). Solent enim homines haeretici, maxime Manichaei, reprehendere Legem, et dicere quia Deus illam non dedit. Exponendus est enim locus iste, ut cognoscatur quia et Legem Deus dedit, et Lex per Moysen data est; ut non salvaret, propter certam causam. Non salvavit Lex, ut lator Legis ipse Imperator desideraretur, qui indulgentiam daret peccantibus; et data quidem Lex esset per Moysen, Gratia autem et veritas per Jesum Christum fieret. Ad hoc intentos vos facere volui. Aderit Domini misericordia, non ex meritis nostris, sed forte pro merito desiderii vestri; neque ex facultatibus nostris, sed ex abundantia donorum suorum: ut sic tractetur res satis necessaria hominibus positis in novo testamento, ut omnino nullas latebras inveniat inimicus, ubi se occultet ad decipiendos fideles.

IN PSALMUM CXXIV ENARRATIO. SERMO AD POPULUM.

1. [«vers.» 1, 2.] Psalmus iste, pertinens ad numerum canticorum graduum (de quo titulo in aliis jam multa diximus, et repetere nolumus, ne vos obtundamus potius quam instruamus), docet nos ascendentes et levantes animas nostras ad Dominum Deum nostrum affectu charitatis atque pietatis, non intendere in homines qui prosperantur in hoc saeculo felicitate falsa atque ventosa et prorsus seductoria; ubi nihil aliud nutriunt quam superbiam, et cor eorum congelascit adversus Deum, et fit durum adversus imbrem gratiae ipsius, ne fructum ferat. Praesumentes enim omnia sibi abundare, quae videntur huic vitae necessaria, et ultra quam necessaria, extolluntur; et cum sint homines per iniquitatem inferiores omnibus hominibus, per superbiam superiores se putant omnibus hominibus. Atque utinam vel sicut alios homines se esse deputarent. Hos autem aliquando intuendo et nimis attendendo, etiam illi qui Deum colunt, fluctuant et nutant, quasi perierit merces eorum quare Deum colunt, cum se vident in laboribus, in egestate, in aerumna, in morbo, in dolore, in aliqua necessitate, et vident alios habere sanitatem corporis, abundare temporalibus, incolumitate suorum gaudere, nitore bonorum florere eos qui non solum Deum non colunt, sed et omnibus hominibus adversantur; attendentes eos, nutant, et dicunt apud se quod aperte scriptum est in quodam psalmo: «Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.» Et sequitur: «Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas?» Numquid forte vanus fui, qui volui juste vivere, et innocenter inter homines conversari, quando scio eos qui nolunt servare innocentiam, habere tantam felicitatem, et insultare justis per iniquitatem felices?

2. Sed quis illud dixit ibi in psalmo? Cujus nondum erat rectum cor. Sic enim coepit iste psalmus de quo modo testimonium dedimus, non iste quem considerandum et tractandum modo suscepimus, sed ubi dictum est, «Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas?» ille ergo psalmus, ubi videtis quia periclitatur anima, ubi videtis quia nutant pedes, sic coepit: «Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem,» inquit, «pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei.» Quare? «Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens» (Psal. LXXII, 1-13). Inde ergo dixit commotos pedes suos et pene effusos gressus, lapsu ad ruinam a Deo, quia intuitus est et inspexit felicitatem peccatorum, et vidit eos habere pacem, se autem laborem. Narravit autem hoc cum jam evasisset, cum jam correcto corde Deo inhaesisset, narravit praeterita pericula sua. Ergo, «Bonus Deus Israel:» sed quibus? «Rectis corde.» Qui sunt recti corde? Qui non reprehendunt Deum. Qui sunt recti corde? Qui voluntatem suam ad voluntatem Dei dirigunt; non voluntatem Dei ad voluntatem suam curvare conantur. Breve praeceptum est, ut homo dirigat cor suum. Vis habere rectum cor? Tu fac quod vult Deus; noli Deum velle facere quod vis tu. Pravicordes ergo sunt, id est, qui rectum cor non habent, qui sedent et disputant quomodo debuit facere Deus; non laudando quod fecit, sed reprehendendo. Corrigere illum volunt: parum est quia corrigi ab eo nolunt; et dicunt, Non debuit Deus facere pauperes, sed soli divites esse debuerunt; et ipsi soli viverent. Utquid factus est pauper? utquid vivit? Reprehendit Deum pauperum. Quanto melius esset pauper Dei, et dives esset de Deo; hoc est, sequeretur voluntatem Dei, et videret paupertatem suam temporalem esse, et transituram, divitias autem sibi spirituales ita venturas, ut nullo pacto possent praeterire; et haberet in divitiis cordis fidem, si ei non contingit aurum habere in arca? Quia si aurum haberet in arca, furem timeret, et aurum de arca etiam nolens perderet; fidem autem de corde non perderet, si ipse illam inde non expelleret. Cito autem responderi potest, charissimi. Fecit Deus pauperem, ut probet hominem; et fecit Deus divitem, ut probet illum de paupere. Et omnia quae fecit Deus, recte fecit. Et si non possumus videre consilium ipsius, quare illud sic fecit et illud sic; bonum est nobis ut subdamur sapientiae ipsius, et credamus quia bene fecit, et si nondum novimus quare fecit: et habebimus cor rectum, ut praesumamus et confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri, et fit in nobis ascendentibus unde coepit iste psalmus, «Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebuntur» «in aeternum.»

3. Qui sunt isti? «Qui inhabitant Jerusalem:» ipsi «non commovebuntur in aeternum, qui inhabitant Jerusalem.» Si hanc Jerusalem intellexerimus, omnes qui illic inhabitabant, bellis et eversione ipsius civitatis exclusi sunt: modo quaeris Judaeum in civitate Jerusalem, et non invenis. Quare ergo «non movebuntur in aeternum, qui inhabitant Jerusalem,» nisi quia est alia Jerusalem, de qua multa soletis audire? Ipsa est mater nostra, cui suspiramus et gemimus in ista peregrinatione, ut ad illam redeamus. Erraveramus ab ea, et viam non habebamus: Rex ipsius venit, et via nobis factus est, ut ad illam redire possimus. Ipsa est illa, ubi «stantes erant pedes nostri in atriis Jerusalem,» sicut audistis in psalmo canticorum graduum superiore, jam vobis exposito et tractato qui interfuistis; cui suspirabat ille qui cantabat, «Jerusalem quae aedificatur ut civitas; cujus participatio ejus in idipsum» (Psal. CXXI, 2, 3). Qui ergo ibi habitant «non movebuntur in aeternum.» Qui autem habitarunt in ista Jerusalem, moti sunt; primo corde, postea exsilio. Quando moti sunt corde et ceciderunt, tunc Regem ipsius supernae Jerusalem crucifixerunt. Jam spiritualiter foris erant, et ipsum Regem foras excludebant. Ejecerunt enim illum extra civitatem suam, et foris crucifixerunt (Joan. XIX, 17, 18). Et ipse ejecit illos extra civitatem suam, id est aeternam Jerusalem matrem omnium nostrum, quae est in coelis.

4. Qualis est ista Jerusalem? Breviter describit eam. «Montes in circuitu ejus.» Magnum aliquid, nos esse in ea civitate quam circumdederunt montes? Ipsa est tota felicitas nostra, quia habebimus civitatem quam circumdederunt montes? Num enim non novimus montes? aut quid sunt montes, nisi tumores terrarum? Alii sunt ergo montes amabiles, montes excelsi, praedicatores veritatis, sive Angeli, sive Apostoli, sive Prophetae. Ipsi sunt in circuitu Jerusalem; ambiunt illam, et quasi murum illi faciunt. De his montibus amabilibus et delectabilibus assidue Scriptura loquitur. Advertite cum auditis vel legitis; pluribus locis invenitis montes delectabiles, quam nos possumus commemorare. Verumtamen quantum Dominus suggerit, delectat nos de his montibus multa dicere; et divina testimonia de Litteris sanctis occurrerunt nobis. Ipsi sunt montes qui illuminantur a Deo: et primitus illuminantur, ut ab ipsis lumen descendat ad valles, vel ad colles; quia non tantae sunt altitudinis, quantae sunt montes. Ipsi sunt per quos nobis praerogatur Scriptura, sive in prophetia, sive in Apostolis, sive in Evangelio. Ipsi sunt montes de quibus cantamus, «Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi;» quia de Scripturis sanctis in hac vita habemus auxilium. Sed quia ipsi montes non a se proteguntur, nec a seipsis nobis consulunt, nec spes nostra debet esse in montibus, ne maledicti simus qui spem in homine ponimus (Jerem. XVII, 5); jam dixerat, «Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; Auxilium,» inquit, «meum a Domino, qui fecit coelum et terram» (Psal. CXX, 1, 2). Ipsi sunt montes de quibus item dicit: «Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles justitiam» (Psal. LXXI, 3). Montes magni sunt, et colles minores sunt. Montes ergo vident, colles credunt: qui vident, pacem susceperunt et attulerunt ad cos qui credunt. Qui enim credunt, suscipiunt justitiam; quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Angeli vident, annuntiant quod vident, et credimus nos. Joannes ille: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum» (Joan. I, 1): videbat, praedicavit nobis ut crederemus. Et per montes suscipientes pacem, susceperunt colles justitiam: quia de ipsis montibus quid ait? Non dixit, A se habent pacem, vel, instituunt pacem, vel, generant pacem; sed, suscipiunt pacem. Unde suscipiunt pacem, Dominus est. Sic ergo leva oculos tuos ad montes propter pacem, ut auxilium tuum sit a Domino, qui fecit coelum et terram. Rursus illos montes commemorans Spiritus sanctus hoc ait: «Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis» (Psal. LXXV, 5). Non dixit, Illuminant montes; sed, «Illuminans tu a montibus aeternis:» per montes istos quos aeternos esse voluisti, praedicans Evangelium, «tu illuminans», non montes. Tales ergo «montes in circuitu» Jerusalem.

5. Et ut noveritis quales sint montes in circuitu ejus; ubi commemoravit montes bonos Scriptura, valde raro et difficile, aut forte nunquam non et statim ibi nominat Dominum, aut simul significat, ne spes remaneat in montibus. Ecce videte quam multa commemoravi. «Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi:» et ne ibi remaneas, «Auxilium meum,» inquit, «a Domino, qui fecit coelum et terram.» Rursus, «Suscipiant montes pacem populo tuo:» cum dixit, «Suscipiant,» ostendit alium esse fontem pacis unde illi suscipiunt. Rursus, «A montibus illuminans:» sed, «Tu,» dixit; «Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis.» Item hoc loco cum dixisset, «Montes in circuitu ejus;» ne tu rursum remaneres in montibu, statim subjunxit, «Et Dominus in circuitu plebis suae:» ut tua spes non sit in montibus, sed in illo qui illuminat montes. Cum enim ille habitat in montibus, id est in sanctis, ipse est in circuitu plebis suae; et ipse muravit plebem suam munimento spirituali, ne moveatur in aeternum. At vero de illis montibus malis quando loquitur Scriptura, non eis addit Dominum. Tales montes, jam saepe diximus vobis, significant magnas quasdam animas, sed malas. Non enim putetis, fratres, quia potuerunt fieri haereses per aliquas parvas animas. Non fecerunt haereses, nisi magni homines: sed quantum magni, tantum mali montes. Non enim montes erant tales qui susciperent pacem, ut colles susciperent justitiam; sed illi dissensionem susceperunt a diabolo patre suo. Montes ergo erant ad tales montes cave ne fugias. Venturi enim sunt homines, et dicturi tibi: Magnus ille vir, et magnus ille homo. Qualis fuit ille Donatus! qualis est Maximianus ! et nescio quis Photinus, qualis fuit! et ille Arius qualis fuit! Omnes istos montes nominavi, sed naufragosos. Videtis quia lucet de illis aliqua flamma sermonis, et aliquis de ipsis ignis accenditur. Si navigatis in ligno, et noctem patimini, id est, caliginem hujus vitae; non vos fallant, nec dirigatis illuc navim: ibi sunt saxa, ibi naufragia magna fiunt. Cum ergo tibi laudati fuerint isti montes, et coeperit tibi suaderi ut venias ad ipsos montes, quasi ad auxilium, et ibi requiescas; responde: «In Domino confido; quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montes sicut passer» (Psal. X, 2)? Bonum est enim tibi ut in illos montes leves oculos unde tibi auxilium a Domino sit, ut evadas sicut passer de muscipula venantium, non transmigres in montes. Passer enim instabilis res est; cito movetur, cito volat hinc et inde. Sed tu confide in Domino, et eris sicut mons Sion; non commoveberis in aeternum, et non transmigrabis in montes sicut passer. Numquid ibi sic nominavit montes, ut de Domino diceret?

6. Sed montes tales ama, in quibus Dominus est. Tunc autem te amant ipsi montes, si non in illis spem posueris. Videte, fratres, quales sunt montes Dei. Nam inde sic nominati sunt in alio loco: «Justitia tua sicut montes Dei» (Psal. XXXV, 7). Non justitia ipsorum, sed «justitia tua.» Audi talem montem Apostolum: «Ut inveniar in illo,» inquit, «non habens justitiam meam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi» (Philipp. III, 9). Illi autem qui per justitiam suam montes esse voluerunt, sicut Judaei quidam vel Pharisaei principes eorum, sic reprehenduntur: «Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti» (Rom. X, 3). Qui autem subjecti sunt, sic sunt alti, ut humiles sint. Et quia magni sunt, montes dicuntur; quia vero subjecti sunt Deo, valles sunt: et quia habent capacitatem pietatis, suscipiunt abundantiam pacis et inundationem transmittunt ad colles. Modo tamen tu vide quos montes ames. Si vis amari a bonis montibus, noli spem ponere nec in bonis montibus. Nam qualis mons erat Paulus? quando invenitur talis? (De magnitudine loquimur hominum.) Tantae gratiae quisquam potest facile inveniri? Et tamen timebat ne passer ille in illo poneret spem: Et quid ait? «Numquid Paulus pro vobis crucifixus est» (I Cor. I, 13)? Sed levate oculos in montes, unde auxilium veniat vobis; quia, «Ego plantavi, Apollo rigavit:» sed auxilium vestrum a Domino, qui fecit coelum et terram; quia «Deus incrementum dedit» (Id. III, 6). Ergo «montes in circuitu ejus.» Sed quomodo «montes in circuitu ejus,» sic «et Dominus in circuitu plebis suae, ex hoc nunc et usque in saeculum.» Si ergo «montes in circuitu ejus, et Dominus circuitu plebis suae,» constringit Dominus plebem suam in unum vinculum charitatis et pacis, ut qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commoveantur in aeternum: et hoc est, «ex hoc et usque in saeculum».

7. [«vers.» 3.] «Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.» Modo quidem justi aliquantum laborant, et modo aliquando injusti dominantur justis. Quibus mobis? Aliquando injusti perveniunt ad honores saeculi: cum pervenerint et facti fuerint vel judices, vel reges, quia hoc facit Deus propter disciplinam plebis suae, propter disciplinam populi sui; non potest fieri nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati. Ordinavit enim sic Deus Ecclesiam suam, ut omnis potestas ordinata in saeculo habeat honorem, et aliquando a melioribus. Sed exempli gratia unam rem dico; hinc conjicite gradus omnium potestatum. Prima et quotidiana potestas hominis in hominem domini est in servum. Prope omnes domus habent hujusmodi potestatem. Sunt domini, sunt et servi; diversa sunt nomina: sed homines et homines paria sunt nomina. Et quid dicit Apostolus, docens servos dominis suis subditos esse? «Servi, obaudite dominis vestris secundum carnem:» quia est dominus secundum spiritum. Ille est verus dominus et aeternus; isti autem temporales secundum tempus. Tu cum ambulas in via, cum vivis in hac vita, non vult te facere superbum Christus. Contigit tibi ut christianus efficereris, et haberes dominum hominem: non ideo christianus effectus es, ut dedigneris servire. Cum enim Christo jubente servis homini, non illi servis, sed illi qui jussit. Et hoc ait: «Obaudite dominis vestris secundum carnem, cum timore et tremore, in simplicitate cordis; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed quasi servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate» (Ephes. VI, 5, 6). Ecce non fecit de servis liberos, sed de malis servis bonos servos. Quantum debent divites Christo, qui illis componit domum! ut si fuit ibi servus infidelis, convertat illum Christus, et non ei dicat, Dimitte dominum tuum; jam cognovisti eum qui verus est dominus: ille forte impius est et iniquus, tu jam fidelis et justus; indignum est ut justus et fidelis serviat iniquo et infideli. Non hoc ei dixit, sed magis, Servi: et ut corroboraret; servum, hoc dixit, Exemplo meo servi; prior servivi iniquis. Dominus enim tanta in passione sustinens, a quibus sustinuit, nisi dominus a servis? et a quibus, nisi a malis servis? Nam si fuissent boni servi, honorarent dominum. Sed quia mali servi erant, injuriaverunt. Ille quid contra? Reddidit dilectionem pro odio: ait enim, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34). Si Dominus coeli et terrae, per quem facta sunt omnia, servivit indignis, rogavit pro saevientibus et furentibus, et tanquam medicum se exhibuit adveniens (nam et medici et arte et sanitate meliores serviunt aegrotis); quanto magis non debet dedignari homo, ex toto animo, et ex tota bona voluntate, cum tota dilectione servire domino etiam malo? Ecce servit melior deteriori, sed ad tempus. Quod autem dixi de domino et servo, hoc intelligite de potestatibus et regibus, de omnibus culminibus hujus saeculi. Aliquando enim potestates bonae sunt, et timent Deum; aliquando non timent Deum. Julianus exstitit infidelis imperator, exstitit apostata, iniquus, idololatra: milites christiani servierunt imperatori infideli; ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in coelo erat. Si quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent; praeponebant illi Deum: quando autem dicebat, Producite aciem, ite contra illam gentem; statim obtemperabant. Distinguebant dominum aeternum a domino temporali; et tamen subditi erant propter dominum aeternum, etiam domino temporali.

8. Sed numquid sic erit semper, ut iniqui imperent justis? Non sic erit. Videte enim quid dicat iste psalmus: «Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum.» Sentitur ad tempus virga peccatorum super sortem justorum; sed non ibi relinquitur, non erit in aeternum. Veniet tempus, quando unus agnoscatur Deus; veniet tempus, quando Christus in claritate sua apparens congreget ante se omnes gentes, et dividat eas, sicut dividit pastor haedos ab ovibus: oves ponet ad dexteram; haedos ad sinistram (Matth. XXV, 32, 33). Et videbis ibi multos servos inter oves, et multos dominos inter haedos; et rursus multos dominos inter oves, multos servos inter haedos. Non enim quia sic consolati sumus servos, omnes servi boni sunt; aut quia sic repressimus superbiam dominorum, omnes domini mali sunt. Sunt boni fideles domini, et sunt mali: sunt boni fideles servi, et sunt mali. Sed quamdiu servi boni serviunt malis dominis, ferant ad tempus: «Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum.» Quare hoc? «Ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas:» ut ad tempus ferant justi iniquos dominantes, et intelligant non esse hoc sempiternum, sed praeparent se ad possidendam sempiternam haereditatem. Quam haereditatem? Ubi destruetor omnis potentatus, et omnis potestas, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Ad hoc se servantes, et hoc corde contemplantes, et adhuc in fide retinentes, et ut videant perdurantes, «non» extendunt «manus suas in iniquitatem.» Nam si videant quia semper est virga peccatorum super sortem justorum, cogitant apud se, et dicunt: Quid mihi prodest quia justus sum? Semper mihi dominabitur iniquus, et semper servus ero? Faciam ergo et ego iniquitatem; quia nihil prodest tenere justitiam. Ne autem hoc dicat, insinuatur illi fides, quia ad tempus potest esse virga peccatorum super sortem justorum: «non» eam «relinquet Dominus super sortem justorum, ut non extendant justi in iniquitatem manus suas;» sed teneant ab iniquitate manus suas, et ferant iniquitatem, non faciant. Melius est enim injustitiam ferre quam facere. Unde non semper erit? «Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum.»

9. [«vers.» 4, 5.] Hoc cogitant qui recti sunt corde, de quibus paulo ante dixi, qui voluntatem Dei sequuntur, non voluntatem suam. Sed qui sequi Deum volunt, faciunt illum praecedentem, et se sequentes; non autem se praecedentes, et illum sequentem: et in omnibus eum bonum inveniunt, sive emendantem, sive consolantem, sive exercentem, sive coronantem, sive purgantem, sive illuminantem, sicut Apostolus ait, «Scimus quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum» (Rom. VIII, 28). Et ideo sequitur, «Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.»

10. Sicut autem declinat a malo, et facit bonum rectus corde (Psal. XXXVI, 27), quia non zelat in peccatoribus, pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 3); sic pravi cordis, qui scandalizatur in viis Domini, declinat a Deo, et facit malum, et inescatur dulcedine saeculi, et ea illaqueatus et captus amaras poenas luit. Declinanti autem a Deo, cujus disciplinam ferre noluit, fit illi per judicium Dei verus laqueus falsa malorum felicitas. Unde continuo subjungit: «Declinantes autem in strangulationem abducet» «Dominus cum operantibus injustitiam:» id est, quorum facta imitati sunt; quia eorum praesentes laetitias amaverunt, et futura supplicia non crediderunt. Qui ergo recti sunt corde, et non declinant, quid habebunt? Jam veniamus ad ipsam haereditatem, fratres, quia filii sumus. Quid possidebimus? quae est haereditas? quae patria nostra? quid vocatur? Pax. Per hanc vos salutamus, hanc vobis annuntiamus, hanc suscipiunt montes, et colles justitiam (Psal. LXXI, 3). Ipsa est Christus: «Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit» (Ephes. II, 14). Quia filii sumus, haereditatem habebimus. Et quid vocabitur ipsa haereditas, nisi pax? Et videte quia exhaeredati sunt qui non amant pacem: non autem amant pacem, qui dividunt unitatem. Pax possessio piorum est, possessio haeredum. Et qui sunt haeredes? Filii. Audite Evangelium: «Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur» (Matth. V, 9). Audite et conclusionem hujus psalmi: «Pax super Israel.» Israel, Videns Deum; Jerusalem, Visio pacis interpretatur. Intelligat Charitas vestra: Israel interpretatur, Videns Deum; Jerusalem interpretatur, Visio pacis. «Qui non commovebuntur in aeternum? Qui inhabitant Jerusalem.» Non commovebuntur ergo in aeternum, qui inhabitant visionem pacis. Et «pax super Israel.» Ergo Israel qui videns Deum est, videns pacem est: et ipse Israel est et Jerusalem; quia populus ille Dei, ipsa est civitas Dei. Si ergo videns pacem, hoc est videns Deum; merito et Deus ipse est pax. Ergo quia Christus Filius Dei pax est, ideo venit colligere suos, et secernere ab iniquis. A quibus iniquis? Qui oderunt Jerusalem, qui oderunt pacem, qui volunt conscindere unitatem, qui non credunt paci, qui falsam pacem pronuntiant in populo, et non illam habent. Quibus respondetur, cum dixerint, Pax vobiscum, Et cum spiritu tuo: falsum dicunt, et falsum audiunt. Quibus dicunt, Pax vobiscum? quos separant a pace orbis terrarum. Et quibus dicitur, Et cum spiritu tuo? Qui dissensiones amplectuntur, et odiunt pacem. Si enim in spiritu eorum esset pax, nonne unitatem diligerent, et relinquerent dissensionem? Falsum ergo pronuntiantes, falsum audiunt. Nos verum pronuntiemus, et verum audiamus. Simus Israel, et amplectamur pacem; quia Jerusalem est visio pacis, et nos Israel, et «pax super Israel.»

IN PSALMUM CXXV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1.] Sicut jam meministis, ex ordine nobis tractantibus iste psalmus est centesimus vicesimus quintus, qui inter illos psalmos est, quorum est titulus, «Canticum graduum.» Est autem, sicut nostis, vox ascendentium: quo, nisi ad illam supernam Jerusalem, matrem omnium nostrum, quae est in coelis (Galat. IV, 26)? Quae superna est, ipsa et aeterna: haec autem quae in terra fuit, umbram habebat illius. Itaque ista cecidit, illa permanet: haec implevit tempus praedicationis, illa tenet aeternitatem nostrae reparationis. Ab illa peregrinamur in hac vita, ad ejus reditum suspiramus: tamdiu miseri et laborantes, donec ad illam redeamus. Nec cives nostri Angeli dimiserunt nos in peregrinatione, sed annuntiaverunt nobis ipsum Regem venturum ad nos. Et venit ad nos, et contemptus est inter nos a nobis, et postea nobiscum: et docuit nos contemni, quia contemptus est; docuit tolerare, quia toleravit; docuit pati, quia passus est; et promisit resurrecturos, quia resurrexit, in seipso ostendens quid sperare debeamus. Si ergo, fratres, Prophetae antiqui, patres nostri, antequam Dominus Jesus Christus veniret in carne, antequam mortuus resurrexisset et ascendisset in coelum, suspirabant tamen illi civitati; quantum nos oportet desiderare, quo nos ipse praecessit, et unde nunquam recessit? Non enim Dominus sic venit ad nos, ut desereret Angelos: et illis mansit, et ad nos venit; illis mansit in majestate, ad nos venit in carne. Eramus autem ubi? Si redemptor noster ille dicitur captivi tenebamur. Ubi ergo tenebamur, ut ille veniret redimere captivos? ubi tenebamur? Forte apud barbaros? Pejor est barbaris diabolus et angeli ejus. Ipsi antea tenebant genus humanum: ab eis redemit nos, qui non aurum neque argentum, sed sanguinem suum pro nobis dedit.

2. Quomodo autem homo venerat in captivitatem, Paulum apostolum interrogemus. Etenim ipse praecipue gemit in ista captivitate, suspirans aeternae Jerusalem; et docuit nos gemere ex ipso Spiritu quo et ille impletus gemebat. Hoc enim ait: «Omnis creatura congemiscit et dolet usque nunc.» Et iterum: «Vanitati enim creatura subjecta est,» ait, «non sponte, sed propter eum qui subjecit in spe.» Omnem creaturam dixit in hominibus etiam non credentibus, sed tamen credituris, ingemiscere creaturam in laboribus. Numquidnam in his tantum gemit, qui nondum crediderunt? jam vero in his qui crediderunt non gemit, nec parturit creatura? «Non solum autem,» inquit, «sed et nos ipsi primitias spiritus habentes,» id est, qui jam spiritu Deo servimus, qui jam mente Deo credidimus, et in ipsa fide primitias quasdam dedimus, ut primitias nostras sequamur: ergo «et nos ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri.» Gemebat ergo et ipse, et gemunt omnes fideles, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui. Ubi gemunt? In ista mortalitate. Quam redemptionem exspectant? Corporis sui, quae praecessit in Domino, qui resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum. Hoc nobis antequam reddatur, necesse est gemamus, etiam fideles, etiam sperantes. Ideo sequitur ibi, et dicit; cum diceret, «Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri;» quasi diceretur ei, Quid tibi ergo profuit Christus, si adhuc gemis; et quomodo Salvator salvum te fecit? qui gemit, adhuc aegrotat: subjunxit et ait, «Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» (Rom. VIII, 20-25). Ecce quare gemimus, et quomodo gemimus; quia quod speramus, jam quidem exspectamus, sed nondum tenemus, et donec teneamus, in tempore suspiramus, quia desideramus, quod nondum tenemus. Quare? Quia «spe salvi facti sumus.» Jam caro sumpta de nobis in Domino, non spe, sed re salva facta est. Resurrexit enim et ascendit in capite nostro caro nostra salva; in membris adhuc salvanda est. Secura gaudeant membra, quia a capite suo non sunt deserta. Dixit enim membris laborantibus: «Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi» (Matth. XXVIII, 20). Ita factum est ut converteremur ad Deum. Spem enim non habebamus, nisi ad saeculum; et inde servi miseri, et bis miseri, quia et in hac vita spem posueramus, et faciem habentes ad saeculum, dorsum contra Deum. Cum vero converterit nos Dominus, ut jam incipiamus faciem habere ad Deum, et dorsum ad saeculum, qui adhuc in via sumus, tamen patriam attendimus: et quando forte aliquam tribulationem patimur, sed tamen tenemus viam, et ligno portamur; asper quidem ventus, sed ventus prosper est; cum labore quidem, sed cito ducit, cito perducit. Quia ergo de captivitate nostra gemebamus, gemunt autem et illi qui jam crediderunt; quomodo autem facti sumus captivi, obliti fuimus, sed per Scripturam commemoramur: Paulum ipsum Apostolum interrogemus; ait enim, «Scimus enim quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato» (Rom. VII, 14). Ecce unde facti sumus captivi, quia venundati sumus sub peccato. Quis nos vendidit? Nos ipsi, qui consensimus seductori. Vendere nos potuimus, redimere nos non possumus. Vendidimus nos consensione peccati, redimimur in fide justitiae. Sanguis enim innocens datus est pro nobis, ut redimeremur. Quemcumque sanguinem ille fudit persequendo justos, qualem sanguinem fudit? Justorum quidem sanguinem fudit; Prophetarum, patrum nostrorum, justorum sanguinem fudit et martyrum: tamen omnes de propagine peccati venientes. Unum sanguinem fudit ejus qui non justificatus, sed justus natus est: illo sanguine fuso, perdidit quos tenebat. Pro quibus enim datus est innocens sanguis, redempti sunt; et conversi a captivitate, cantant istum psalmum.

3. «Cum converteret» «Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.» Hoc voluit dicere, Facti sumus gaudentes. Quando? «Cum converteret Dominus captivitatem Sion.» Quae Sion? Ipsa Jerusalem, et aeterna Sion. Quomodo aeterna Sion, quomodo captiva Sion? In angelis aeterna, in hominibus captiva. Non enim omnes illius civitatis cives captivi sunt; sed qui inde peregrinantur, ipsi captivi sunt. Homo civis est Jerusalem, sed venditus sub peccato, factus est peregrinus. De propagine ipsius natum est genus humanum, et implevit terras captivitas Sion. Et ista captivitas Sion quomodo umbra illius Jerusalem? Umbra illius Sion quam acceperunt Judaei in imagine, in figura fuit in captivitate in Babylonia, et post septuaginta annos rediit ille populus ad civitatem suam (Jerem. XXIX, 10; et I Esdr. I). Septuaginta anni significant omne tempus quod septem diebus volvitur: cum autem transierit omne tempus, tunc redimus et nos ad patriam nostram; quomodo ille populus post septuaginta annos rediit a captivitate Babyloniae. Babylonia est enim mundus iste: Babylonia enim interpretatur, Confusio. Videte si non est confusio tota vita humana. Quidquid agunt homines in spe vana, quando cognoverint quid agunt, erubescunt. Quare laborant? cui laborant? Filiis meis, inquit. Et ipsi cui? Filiis suis. Et ipsi quibus? Filiis suis. Nemo ergo sibi. Ab ista ergo confusione jam conversi erant, quibus dicit Apostolus: «Quam enim gloriam habebatis in his, in quibus nunc erubescitis» (Rom. VI, 21)? Confusio ergo est ista tota vita rerum humanarum, non pertinens ad Deum. In hac confusione, in ista Babylonia, captiva tenetur Sion: sed convertit Dominus captivitatem Sion.

4. «Et facti sumus,» inquit, «sicut consolati:» id est, gavisi sumus, tanquam consolationem accipientes. Consolatio non est nisi miserorum, consolatio non est nisi gementium, lugentium, Quare «quasi consolati,» nisi quia adhuc gemimus. Gemimus in re, consolamur in spe: cum transierit res, de gemitu gaudium veniet aeternum, ubi non opus erit consolatione, quia nulla miseria sauciabimur. Quare autem «velut consolati» ait, et non ait, consolati? Non semper quasi ad similitudinem ponitur hoc verbum, «sicut:» quod dicimus, «sicut,» aliquando ad proprietatem refertur, aliquando ad similitudinem; modo ad proprietatem relatum est. Sed exempla nobis etiam de communi locutione hominum danda sunt, ut facile intelligatur. Quando dicimus, Sicut vixit pater, ita et filius; ad similitudinem hoc dicimus: et, Sicut pecus moritur, ita homo moritur; ad similitudinem hoc dicitur. Quando autem dicimus, Fecit sicut vir bonus; numquid non est vir bonus, sed similitudinem habet viri boni? Fecit tanquam justus; hoc tanquam, non negat eum justum esse, sed proprietatem ejus ostendit. Fecisti sicut senator: Ergo non sum senator, si dicat: Imo quia es, sicut senator fecisti; et quia justus es, sicut justus fecisti; et quia bonus es, sicut bonus fecisti. Ergo quia et isti vere consolati erant, «sicut consolati» gaudebant; id est, magnum erat gaudium ipsorum, tanquam consolatorum, illo consolante morituros qui mortuus est. Omnes enim moriendo gemimus: consolatus est ille qui mortuus est, ne mori timeremus. Prior resurrexit, ut haberemus quod spararemus. Quia ergo prior resurrexit, spem nobis dedit: quia in miseria positi, spe consolati sumus; hinc gaudium magnum. Et convertit Dominus captivitatem nostram, ut jam de captivitate viam teneamus, et eamus ad patriam. Jam ergo redempti, in via non timeamus insidiantes hostes nostros. Ideo enim redemit nos, ut non audeat hostis insidiari nobis, si de via non recesserimus. Ipse enim Christus factus est via (Joan. XIV, 6). Vis non pati latrones! Ait tibi: Viam tibi stravi ad patriam; noli de via recedere. Talem viam munivi, ut latro ad te non audeat accedere; tu ab illa noli recedere, et latro ad te non audet accedere. Ambula ergo in Christo et canta gaudens, canta tanquam consolatus; quia ille te praecessit, qui jussit ut sequaris.

5. [«vers.» 2, 3.] «Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione.» Os, fratres mei, quod habemus in corpore, quomodo repletur gaudio? Non solet impleri, nisi aut cibo, aut potu, aut aliquare tali missa in os. Impletur aliquando os nostrum: et plus est quod dicimus Sanctitati vestrae; quando os plenum habemus, loqui non possumus. Habemus autem intus os, id est in corde, unde quidquid procedit, si malum est, inquinat nos; si bonum est, mundat nos. De ipso enim ore audistis, dum Evangelium legeretur. Insultabant enim Judaei Domino, quia discipuli ejus non lotis manibus manducabant. Illi insultabant, qui munditiam foris habebant, et intus maculis pleni erant; illi insultabant, quorum justitia non erat, nisi in oculis hominum. Dominus autem quaerebat munditiam nostram interiorem; quae si fuerit, necesse est ut et quae foris sunt munda sint. «Mundate,» inquit, «quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt» (Matth. XXIII, 26). Ipse Dominus dicit alio loco: «Verum date eleemosynas, et ecce omnia munda sunt vobis» (Luc. XI, 41). Unde autem procedit eleemosyna? De corde. Si enim manum porrigas, nec in corde miserearis, nihil fecisti; si autem in corde miserearis, etiamsi non habeas quod porrigas manu, acceptat Deus eleemosynam tuam. Illi autem iniqui, foris quaerebant munditiam. De talibus erat etiam ille pharisaeus qui invitaverat Dominum, quando accessit mulier quae in civitate peccatrix erat et famosa, quae lacrymis lavit pedes Domini, tersit capillis, unxit unguento. Pharisaeus ergo, qui invitaverat Dominum, et munditiam non habebat nisi forinsecus corpore, corde autem plenus erat iniquitate et rapina, dixit apud semetipsum: «Iste si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes.» Unde noverat utrum sciret, an nesciret? Sed ideo eum nescire arbitratus est, quia non a se eam repulit. Si enim accessisset ad ipsum pharisaeum talis mulier, ille qui munditiam tenebat quasi in carne, exsufflaret, repelleret, abjiceret; ne immunda tangeret mundum, et contaminaret ejus munditiam. Quia hoc non fecit Dominus, ideo illum credidit nescisse qualis mulier illi accessisset ad pedes; Dominus autem non solum illam noverat, sed et cogitationes illius audiebat: quia etsi contactus corporis aliquid facit, o immunde pharisaee, caro Domini posset pollui contactu mulieris, an mulier mundari contactu Domini? Permittebat autem medicus aegrotam tangere medicamentum; et illa quae venerat, noverat medicum; et quae solebat in sua fornicatione fortasse esse frontosa, frontosior facta est ad salutem. Irrupit in domum quo non erat invitata; sed vulnera habebat, et illuc venerat ubi medicus recumbebat. Ille autem qui invitaverat medicum, sanus sibi videbatur; propterea non curabatur. Jam quae sequuntur in Evangelio nostis, quomodo confusus est ipse pharisaeus, cum ei ostenderet quia et illam mulierem noverat, et cogitationem ipsius audierat (Luc. VII, 36-50).

6. Sed ad id revertamur quod modo de Evangelio lectum est, quod pertinet ad praesentem versum ubi dictum est, «Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione:» quaerimus enim quod os, et quae lingua. Attendat Charitas vestra. Insultatum est Domino, quia non lotis manibus discipuli ejus manducarent. Respondit illis Dominus sicut oportebat, et vocatis turbis ait: «Audite omnes, et intelligite. Omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, sed quod exit.» Quid est hoc? Cum dixit, «Quod intrat in os,» nonnisi os corporis voluit ostendere. Intrant enim cibi, et non coinquinant homines cibi; quia, «Omnia munda mundis;» et, «Omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur» (I Tim. VI, 4). In figura Judaeis posita erant quaedam, et immunda dicta sunt (Levit. XI). Sed postea quam lux ipsa venit, remotae sunt umbrae, non sumus retenti in littera, sed vivificati in spiritu: et non est impositum jugum observationis Christianis, quod impositum erat Judaeis; quia Dominus dixit, «Jugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est» (Matth. XI, 30): et, «Omnia,» ait Apostolus, «munda mundis: immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia» (Tit. I, 15). Quid voluit intelligi? Mundo homini et panis et porcina munda est, immundo nec panis, nec porcina. «Immundis autem,» inquit, «et infidelibus nihil est mundum.» Quare nihil est mundum? «Sed polluta sunt,» inquit, «eorum et mens et conscientia:» quia si interius quod est, immundum est; foris quod est, nihil mundum esse potest. Si ergo illis quibus interiora immunda sunt, exteriora munda esse non possunt; si volueris ut exteriora munda sint, interiora mundato. Ibi est enim os quod implebitur tibi gaudio, et quando taces: quando enim taces et gaudes, os tuum clamat ad Deum. Sed vide unde gaudeas. Si de saeculo gaudes, immundo gaudio vociferaris ad Deum: si vero de redemptione gaudes, quomodo dixit psalmus iste, «Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus jucundati;» tunc impletur vero gaudio os tuum, et lingua tua exsultatione: manifestum est quia in spe gaudes, et acceptum est gaudium tuum apud Deum. In ipso gaudio, vel in ipso ore quod habemus intus, et manducamus et bibimus: sicut de isto ore ad refectionem corporis, sic et de illo ore ad refectionem cordis. Nam inde, «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» (Matth. V, 6).

7. Si autem non facit immundum nisi quod exit de ore, et hoc cum audimus in Evangelio, non intelligimus nisi os corporis; absurdum est et nimis stultum, ut tunc putemus non fieri immundum hominem, cum manducat, tunc autem putemus immundum, si vomat. Ait enim Dominus: «Non quod intrat in os, sed quod exit, coinquinat.» Quando ergo manducas, non fis immundus; et quando vomis, efficeris immundus? Quando bibis, non es immundus; et quando spuis, immundus es? Quando spuis enim, de ore tuo exit aliquid; quando bibis, in os intrat aliquid. Quid voluit dicere Dominus, «Non quod intrat in os, sed quod exit, inquinat?» Secutus eodem loco secundum alium evangelistam dixit quae sunt quae procedunt de ore; ut intelligas non de ore corporis eum dixisse, sed de ore cordis. Ait enim: «De corde enim exeunt cogitationes malae, fornicationes, homicidia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem: non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem» (Matth. XV, 1-20; et Marc. VII, 5-23). Illa ergo, fratres mei, quomodo exeunt de ore, nisi quia «exeunt de corde,» sicut ipse Dominus dicit? Non enim quando illa loquimur, tunc nos maculant. Ne quis dicat: Quando loquimur, de ore nostro exeunt, quia verba et voces de ore nostro exeunt; et quando mala loquimur, immundi efficimur. Quid si aliquis non loquatur, et tantum cogitet mala, mundus est, quia de ore ipsius corporis nihil processit? Sed de ore cordis jam Deus audivit. Ecce, fratres mei, attendite quae dico. Nomino furtum: modo nominavi furtum; numquid quia nominavi furtum, contaminavit me furtum? Ecce de ore meo exiit, et non me fecit immundum. Fur autem surgit in nocte, et nihil dicit ore, et faciendo fit immundus. Non solum non dicit, sed et premit facinus toto silentio; et usque adeo vocem suam timet audiri, ut nec vestigia sua velit sonare: numquid ergo quia ita silet, mundus est? Plus autem dico, fratres mei. Ecce adhuc in stratu suo jacet, nondum surrexit ut furtum faciat; vigilat, et exspectat ut homines dormiant: jam Deo clamat, jam fur est, jam immundus est, jam facinus de ore interiore processit. Quando enim facinus ex ore procedit? Quando voluntas faciendi decernitur. Decrevisti facere; dixisti, fecisti. Si furtum non feceris foris; forsitan ille non meruit perdere, cui disponebas auferre: et ille nihil perdidit, et tu de furto damnaberis. Decrevisti occidere hominem; dixisti in corde, sonuit de ore tuo interiore homicidium: adhuc vivit homo, et tu homicida puniris. Quid sis enim apud Deum, quaeritur, non quid non dum apparueris apud homines.

8. Certe ergo novimus, et nosse debemus, et tenere quia est os cordis, est et lingua cordis. Ipsum os impletur gaudio: in ipso ore intus oramus Deum, quando labia clausa sunt, et patet conscientia. Silentium est, et clamat pectus: sed auribus cujus? Non hominis, sed Dei. Securus ergo esto; ille audit qui miseretur. Et rursus quando nemo hominum audit mala, si procedunt de ore tuo, noli esse securus, quia ille audit qui damnat. Susanna non audiebatur ab injustis judicibus, tacebat et orabat. Os ejus non audiebatur ab hominibus, cor ejus clamabat ad Deum (Dan. XIII, 35, etc.). Numquid quia vox ejus de ore corporis non processit, propterea exaudiri non meruit? Exaudita est illa; quando oravit, nemo hominum scivit. Ergo, fratres, quid habeamus in ore interiore, cogitate. Ibi videte ne quid mali dicatis intus, et nihil mali facitis foris: non potest enim fieri ab homine foris, nisi quod dictum fuerit intus. Custodi os cordis a malo, et innocens eris: innocens erit lingua corporis tui, innocentes manus erunt; etiam pedes innocentes erunt, oculi innocentes erunt, aures innocentes erunt; omnia membra tua justitiae militabunt, quia imperator justus tenuit cor.

9. «Tunc dicent inter Gentes, Magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus jucundati.» Videte, fratres, si modo Sion non illud dicit inter Gentes, per totum orbem terrarum; videte si non ad Ecclesiam curritur. In toto orbe terrarum pretium nostrum accipitur; Amen respondetur. Dicunt ergo inter Gentes Jerosolymitani captivi, Jerosolymitani redituri, peregrini, suspirantes patriae suae. Quid dicunt? «Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus jucundati.» Numquid ipsi secum fecerunt? Ipsi male secum fecerunt, quia sub peccato se vendiderunt. Redemptor venit, et bene cum illis fecit: et «magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus jucundati.»

10. [«vers.» 4.] «Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.» Quid sit hoc, attendat Charitas vestra. Jam dixerat, «Cum converteret Dominus captivitatem Sion.» Quasi de praeterito loquebatur: sed solet fieri ut de praeterito loquens, futura praenuntiet Propheta. Nam quasi de praeterito loquebatur, cum in alio psalmo diceret, «Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea» (Psal. XXI, 17). Non dixit, fossuri sunt; non dixit, dinumerabunt; non dixit, divident sibi vestimenta mea; non dixit, super vestimentum meum mittent sortem: futura erant, et quasi facta cantabantur. Omnia enim quae futura sunt, Deo jam facta sunt. Hic ergo cum diceret, «Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati; tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione;» ut ostenderet se figura praeteriti futura cogitare, ait, «Tunc dicent inter Gentes.» «Dicent,» jam de futuro est. «Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus jucundati.» Tunc cum cantabantur, futura erant, et nunc videntur praesentia. Ergo orat tanquam de futuris, qui futura tanquam praeterita praecinebat: «Converte, Domine, captivitatem nostram.» Nondum erat ergo conversa captivitas, quia nondum Redemptor advenerat. Ergo, quando cantati sunt Psalmi, quod orabatur tunc, jam factum est: «Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.» Sicut convertuntur torrentes in austro, sic converte captivitatem nostram. Quaerebatur quid sit; sed patebit modo, adjuvante Domino, vestris orationibus. Quodam loco Scriptura, cum praeciperet et moneret de operibus bonis, ait: «Sicut glacies in sereno, ita solventur peccata tua» (Eccli. III, 17). Ergo peccata ligabant nos. Quomodo? Quomodo frigus ligat aquam ne currat. Et illigati frigore peccatorum gelavimus. Auster autem calidus ventus est: quando fiat auster, liquescit glacies, et implentur torrentes. Torrentes autem dicuntur flumina hiemalia; magno enim impetu repentinis aquis impleta currunt. Gelaveramus ergo in captivitate; constringebant nos peccata nostra: flavit auster Spiritus sanctus; dimissa sunt nobis peccata, soluti sumus a frigore iniquitatis; tanquam glacies in sereno, solvuntur peccata nostra. Curramus ad patriam, quasi torrentes in austro. Diu enim laboravimus, et laboramus etiam facientes bene. Nam ipsa vita humana quam ingressi sumus, misera est, laboribus plena, doloribus, periculis, aerumnis, tentationibus. Nolite seduci gaudio rerum humanarum; flenda in rebus humanis advertite. Poterat ridere prius puer qui nascitur: quare a fletu incipit vivere? Ridere nondum novit; quare plorare jam novit? Quia coepit ire in istam vitam. Sed si de illis captivis est, hic flet et gemit; sed veniet gaudium.

11. [«vers.» 5.] Sequitur enim: «Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.» In ista vita, quae plena est lacrymis, seminemus. Quid seminabimus? Opera bona. Opera misericordiae semina nostra sunt: de quibus seminibus ait Apostolus, «Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei» (Galat. VI, 8-10). Loquens itaque de ipsis eleemosynis, quid ait? «Hoc autem dico, Qui parce seminat, parce et metet» (II Cor. IX, 6). Ergo qui multum seminat, multum metet: «qui parce seminat, parce et metet;» et qui nihil seminat, nihil metet. Quare desideratis latos fundos, ubi multa semina seminetis? Latior vobis non est ubi seminetis, quam Christus, qui in se voluit seminari. Terra vestra Ecclesia est; seminate quantum potestis. Sed parum habes unde facias. Habes voluntatem? Quomodo nihil esset quod habes, si non adesset bona voluntas; sic et quia non habes, noli esse tristis, si est tibi bona voluntas. Quid enim seminas? Misericordiam. Et quid metes? Pacem. Numquid autem dixerunt Angeli, Pax in terra divitibus hominibus? Sed, «Pax in terra hominibus bonae voluntatis» (Luc. II, 14). In Zacchaeo magna voluntas, in Zacchaeo charitas magna. Suscepit Dominum hospitio, gaudens suscepit, et dimidium patrimonii sui pauperibus promisit se daturum, et si cui aliquid abstulerat, quadruplum redditurum (Id. XIX, 6, 8); ut intelligas propterea sibi eum tenuisse dimidium, non ut haberet quod possideret, sed ut haberet unde debita redderet. Magna voluntas; multum dedit, multum seminavit. Ergo vidua illa quae duo minuta misit, parum seminavit? Imo tantum, quantum Zacchaeus. Minores enim facultates ferebat, sed parem voluntatem habebat (Luc. XXI, 1-4). Misit duo minuta de tanta voluntate, de quanta Zacchaeus dimidium patrimonii sui. Si attendas quid dederunt, diversa invenies: si attendas unde dederunt, paria invenies; quidquid habuit dedit illa, et quod habuit dedit ille.

12. Fac aliquem non habere vel duos nummos: est aliquid vilius quod seminemus, ut metamus illam messem? Est: «Calicem aquae frigidae qui dederit discipulo, non perdet mercedem suam.» Calix aquae frigidae non duobus nummis, sed gratis constat; tamen aliquando sic gratis constat, ut habeat illum alius, et alius non habeat: si ergo ille qui illum habet, dederit illi qui non habet; tantum dedit, si de plena charitate dedit quod dedit, tantum dedit, quantum illa in duobus minutis, quantum Zacchaeus in dimidio rerum suarum. Non enim sine causa addidit, «frigidae,» ut pauperem ostenderet. Ideo dixit, «Calicem aquae frigidae,» ne quis vel inde causaretur quod lignum non habuerit unde calefaceret aquam. «Calicem aquae frigidae qui dederit uni ex minimis, non perdet mercedem suam» (Marc. IX, 40; et Matth. X, 42). Quid si nec hoc habeat? Securus sit, etsi nec hoc habet; «Pax in terra hominibus bonae voluntatis:» tantum illud timeat, ne habeat et non faciat. Si enim habet et non facit, intus gelavit; nondum soluta sunt peccata ejus sicut torrens in austro, quia voluntas frigida est. Quid valent tanta bona quae possidemus? Accedit voluntas fervens, jam soluta calore austri; etsi nihil habeat, totum illi computatur. Quanta sibi praestant mendici? Intendat Charitas vestra quomodo fiat eleemosyna. Certe mendici sunt in quos facis eleemosynam, mendici egent. Attenditis forte fratres vestros, si aliquo egent; tribuitis, si est in vobis Christus, etiam exteris. Sed si illi sunt mendici, qui professionem habent petendi, in aerumna et ipsi habent quod praestent sibi invicem. Non illos deseruit Deus, unde probentur, quia faciunt eleemosynas. Iste non potest ambulare; qui potest ambulare, pedes suos accommodat claudo; qui videt, oculos suos accommodat caeco; et qui juvenis est et sanus, vires suas accommodat vel seni vel aegroto, portat illum: ille indiget, ille dives est.

13. Aliquando et dives invenitur pauper, et a paupere praestatur illi aliquid. Venit nescio quis ad flumen, tanto delicatior quanto ditior; transire non potest: si nudatis membris transiret, frigesceret, aegrotaret, moreretur: accedit pauper exercitatior corpore, trajicit divitem; eleemosynam facit in divitem. Ergo nolite eos tantum putare pauperes, qui non habent pecuniam. In quo quisque pauper est, ibi illum vide; quia forte tu in eo dives es, in quo ille pauper est, et habes unde accommodes. Forte membra tua accommodas, et plus est quam si pecuniam accommodares. Consilio indiget, tu plenus es consilio; in consilio ille pauper, tu dives es. Ecce nec laboras, nec aliquid perdis; das consilium, et praesitisti eleemosynam. Modo, fratres mei, cum loquimur, quasi pauperes ad nos estis; et quia nobis Deus dignatus est dare, damus inde vobis; et omnes ab illo accipimus, qui solus est dives. Sic se ergo tenet corpus Christi, membra socia sic compinguntur et adunantur in charitate et in vinculo pacis, cum quisque id quod habet, praestat ei qui non habet: in eo quod habet, dives est; in eo quod ille non habet, pauper est. Sic vos diligite, sic vos amate. Nolite ad vos solos attendere; sed attendite indigentes circa vos. Sed quia cum laboribus et aerumnis fiunt ista in ista vita, nolite deficere. In lacrymis seminatis, in gaudio metetis. Quid enim, fratres mei? Ipse agricola quando procedit cum aratro, et portat semen, nonne aliquando frigidus est ventus, et imber deterret? Attendit coelum, videt triste, tremit frigore, et tamen procedit, et seminat. Timet enim ne cum tristem diem attendit et exspectat diem laetum, tempus transeat, et non inveniat quod metat. Nolite differre, fratres mei; seminate in hieme, seminate bona opera et cum ploratis; quia «qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.» Mittunt semina sua, bonam voluntatem et bona opera.

14. [«vers.» 6.] «Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua.» Quare flebant? Quia inter miseros erant, et miseri erant. Melius est, fratres mei, ut nullus sit miser, quam ut tu facias misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros, crudelem habet misericordiam: quomodo si medicus ut exerceret artem suam, optaret esse multos aegrotos, crudelis medicina esset. Melius est ut omnes sani sint; quam ut exerceatur ars medici. Melius est ergo ut omnes beati regnent in illa patria, quam ut sint quibus impendatur misericordia. Tamen quamdiu sunt quibus impendatur, non deficiamus in ista aerumna mittere semina. Etsi cum fletu seminamus, tamen cum gaudio metemus. In illa enim resurrectione mortuorum recipiet quisque manipulos suos, id est fructum seminis, coronam gaudiorum et exsultationis. Tunc erit triumphus laetantium, et ipsi morti insultantium, in qua gemebatur: tunc dicent morti, «Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus» (I Cor. XV, 55)? Sed quare jam gaudent? Quia «portant manipulos suos.» Quia «euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua.» Quare, «mittentes semina sua?» Quia «qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.»

15. Isto psalmo exhortati vos fuerimus maxime ad faciendam misericordiam, quia hinc ascenditur; et videtis quia ille cantat canticum graduum, qui ascendit. Mementote; nolite amare descendere et non ascendere, sed de ascensione cogitate: quia qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, incidit in latrones. Non descenderet, et non incideret in latrones. Jam ergo Adam descendit, et incidit in latrones: omnes enim nos Adam sumus. Sed transiit sacerdos, et contempsit; transiit Levita, et contempsit; quia Lex sanare non potuit. Transiit Samaritanus quidam, id est Dominus noster Jesus Christus: illi enim dictum est, «Nonne verum dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?» Ille non dixit, Non sunt Samaritanus; sed dixit, «Ego daemonium non habeo» (Joan. VIII, 48, 49). Samarites enim interpretatur, Custos. Si diceret, Non sum Samaritanus; diceret, Non sum custos. Et quis alius custodiret? Deinde ponens similitudinem: «Transiit Samarites, et fecit cum illo misericordiam,» sicut scitis. Jacebat autem in via vulneratus, quia descendit. Transiens Samaritanus non nos contempsit: curavit nos, levavit in jumentum, in carne sua; perduxit ad stabulum, id est ad Ecclesiam; commendavit stabulario, id est Apostolo; dedit duos denarios unde curaretur, charitatem Dei et charitatem proximi: in his duobus enim praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Dixit autem stabulario: «Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi» (Luc. X, 30-37). Amplius erogavit Apostolus; quia cum omnibus Apostolis permissum esset ut acciperent tanquam milites Christi stipendia a provincialibus Christi, ille manibus suis laboravit, et annonas suas provincialibus donavit (I Cor. IV, 12; I Thess. II, 7, 9; et II Thess. III, 8, 9). Omnia facta sunt: si descendimus, et vulnerati sumus; ascendamus, cantemus, et proficiamus, ut perveniamus.

IN PSALMUM CXXVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1.] Inter omnia cantica quibus est titulus, «Canticum graduum,» iste psalmus aliquid amplius in titulo accepit, quod additum est, «Salomonis.» Sic enim praenotatur: «Canticum graduum Salomonis.» Itaque fecit nos intentos inusitatior titulus caeteris, ut quaeramus quare sit additum, «Salomonis.» Nam quid sit «Canticum graduum,» non opus est saepe repetere; plura enim dicta sunt hinc, quia cantat ascendentis vox in affectu pietatis et charitatis ad illam supernam Jerusalem, cui suspiramus quamdiu peregrinamur, et ubi laetabimur cum a peregrinatione redierimus. Ascendit ad hanc omnis qui proficit; cadit ab hac omnis qui deficit. Nec pedibus ascendere quaeras, nec pedibus te descendere putes: amando Deum, ascendis; amando saeculum, cadis. Sunt ergo ista cantica amantium, quodam sancto desiderio flagrantium. Ardent qui ista cantant ex corde, quorum etiam cor ardens invenitur in moribus, in bona conversatione, in operibus secundum praecepta Dei, in contemptu temporalium, in charitate aeternorum. Sed quare sit additum, «Salomonis,» quantum inspiraverit Dominus, dicam Charitati vestrae.

2. Salomon erat tempore suo filius David, magnus ille, per quem multa sancta praecepta et salubria monita et divina sacramenta Spiritus sanctus in divinis Litteris operatus est. Nam ipse Salomon mulierum amator fuit, et reprobatus est a Deo: et usque adeo laqueus illi fuit illa cupiditas, ut a mulieribus etiam idolis sacrificare cogeretur, sicut de illo Scriptura testis est (III Reg. XI). Sed si illo cadente, quae per illum dicta sunt, delerentur; judicaretur quia ipse dixerat, non per illum dicta erant. Optime igitur etiam hoc egit misericordia Dei et Spiritus ejus, ut quidquid boni per Salomonem dictum est, Deo tribueretur; peccatum autem hominis homini. Quid mirum quia in populo Dei cecidit Salomon? In paradiso non cecidit Adam? Non cecidit de coelo angelus, et diabolus factus est? Ideo docemur in nullo hominum spem esse ponendam. Quia et iste Salomon aedificaverat templum Domino (Id. VI), in typo quidem et in figura futurae Ecclesiae et corporis Domini; unde dicit in Evangelio, «Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud» (Joan. II, 19): quia ergo ipse aedificaverat illud templum, aedificavit sibi templum verus Salomon Dominus noster Jesus Christus, verus pacificus. Nomen enim Salomonis interpretatur Pacificus: est autem ille verus pacificus, de quo dicit Apostolus, «Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum.» Ipse est verus pacificus, qui duos parietes e diverso venientes in se copulavit, quibus factus est lapis angularis, venienti populo ex circumcisione credentium, et venienti populo ex praeputio Gentium et ipsorum credentium; fecit unam Ecclesiam de duobus populis, factus est illis lapis angularis (Ephes. II, 14-22), et ideo vere pacificus. Quia ergo ille verus Salomon; Salomon autem ille filius David de muliere Bethsabee (II Reg. XII, 24), rex Israel, figuram gestabat hujus pacifici, quando templum aedificavit: ideo ne illum putes Salomonem qui aedificavit domum Deo, alium Salomonem tibi ostendens Scriptura sic coepit in Psalmo: «Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam.» Dominus ergo aedificat domum, Dominus Jesus Christus aedificat domum suam. Laborant multi in aedificando; sed si non ille aedificet, «in vanum laboraverunt aedificantes eam.» Qui sunt qui laborant aedificantes? Omnes qui in Ecclesia praedicant verbum Dei, ministri Sacramentorum Dei. Omnes currimus, omnes laboramus, omnes aedificamus modo; et ante nos cucurrerunt, laboraverunt, aedificaverunt: sed «nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, aedificantes eam.» Ideo quosdam videntes ruere Apostoli, et proprie Paulus ait: «Dies observatis, et annos, et menses, et tempora; timeo vos», «ne forte sine causa laboraverim in vos» (Galat. IV, 10, 11). Quia noverat se intus a Domino aedificari, plangebat istos, quia sine causa laboraverat in eis. Nos ergo loquimur foris, ille aedificat intus. Quomodo audiatis, nos advertimus; quid cogitetis, ille solus novit qui cogitationes vestras videt. Ipse aedificat, ipse monet, ipse terret, ipse intellectum aperit, ipse ad fidem applicat sensum vestrum: et tamen laboramus et nos tanquam operarii; sed «nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam.»

3. Quae autem domus Dei, et ipsa civitas. Domus enim Dei, populus Dei; quia domus Dei, templum Dei. Et quid dicit Apostolus? «Templum enim Dei sanctum» «est, quod estis vos» (I Cor. III, 17). Omnes autem fideles, quae est domus Dei, non solum qui modo sunt, sed et qui ante nos fuerunt et jam dormierunt, et qui post nos futuri sunt, adhuc qui nasci habent in rebus humanis usque in finem saeculi, congregati in unum fideles innumerabiles, sed Domino numerati, de quibus dicit Apostolus, «Novit Dominus qui sunt ejus» (II Tim. II, 19); grana illa quae modo gemunt inter paleas, quae massam unam factura sunt, quando area in fine fuerit ventilata (Matth. III, 12): omnis ergo numerus fidelium sanctorum, ex hominibus commutandorum ut fiant aequales Angelis Dei, adjuncti etiam ipsi Angelis, qui modo non peregrinantur, sed exspectant nos quando a peregrinatione redeamus; omnes simul unam domum Dei faciunt, et unam civitatem. Ipsa est Jerusalem. Habet custodes: quomodo habet aedificantes, laborantes ut aedificetur; sic habet et custodientes. Nam ad custodiam pertinet quod dicit Apostolus: «Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo» (II Cor. XI, 3). Custodiebat, custos erat; vigilabat, quantum poterat, super eos quibus praeerat. Et episcopi hoc faciunt. Nam ideo altior locus positus est episcopis, ut ipsi superintendant, et tanquam custodiant populum. Nam et graece quod dicitur episcopus, hoc latine superintentor interpretatur; quia superintendit, quia desuper videt. Quomodo enim vinitori altior fit locus ad custodiendam vineam, sic et episcopis altior locus factus est. Et de isto alto loco periculosa redditur ratio, nisi eo corde stemus hic, ut humilitate sub pedibus vestris simus, et pro vobis oremus, ut qui novit mentes vestras ipse custodiat. Quia nos intrantes vos et exeuntes possumus videre; usque adeo autem non videmus quid cogitetis in cordibus vestris, ut neque quid agatis in domibus vestris videre possimus. Quomodo ergo custodimus? Quomodo homines; quantum possumus, quantum accepimus. Et quia nos sicut homines custodimus, et perfecte custodire non possumus, ideo sine custode remanebitis? Absit. Nam ubi est ille de quo dicitur, «Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam?» Laboramus in custodiendo, sed vanus est labor noster, nisi ille custodiat qui videt cogitationes vestras. Custodit ille cum vigilatis, custodit et cum dormieritis. Ille enim dormivit in cruce semel, et surrexit; jam non dormit. Estote Israel; quia non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Eia, fratres, si volumus sub umbra alarum Dei custodiri, simus Israel. Custodimus enim vos ex officio dispensationis; sed custodiri volumus vobiscum. Tanquam vobis pastores sumus, sed sub illo Pastore vobiscum oves sumus. Tanquam vobis ex hoc loco doctores sumus; sed sub illo uno Magistro in hac schola vobiscum condiscipuli sumus.

4. [«vers.» 2.] Si volumus custodiri ab illo qui humiliatus est propter nos, et exaltatus est ad custodiendos nos, humiles simus. Nemo sibi arroget aliquid. Nemo habet aliquid boni, nisi ab illo acceperit, qui solus bonus est. Qui autem sibi voluerit arrogare sapientiam, stultus est. Sit humilis, ut veniat sapientia et illuminet illum. Si autem antequam veniat in illum sapientia, putat se esse sapientem; ante lucem surgit, et ambulat in tenebris. Et quid audit in isto psalmo? «In vanum est vobis ante lucem surgere.» Quid est, «In vanum est vobis ante lucem surgere?» Si surgatis antequam surgat lux, necesse est ut in vanitate remaneatis, quia in tenebris eritis. Surrexit lux nostra Christus; bonum est tibi ut surgas post Christum, non surgas ante Christum. Qui surgunt ante Christum? Qui se volunt praeponere Christo. Et qui sunt qui se volunt praeponere Christo? Qui volunt hic excelsi esse, ubi humilis ille fuit. Sint ergo hic humiles, si volunt ibi esse excelsi, ubi Christus excelsus est. Ait enim de iis qui illi adhaeserant fide, in quibus et nos sumus, si et nos in illum puro corde credimus: «Pater,» inquit, «quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum» (Joan. XVII, 24). Magnum donum, magna gratia, magna promissio, fratres mei! Et quis non vult esse cum Christo, ubi est Christus? Sed jam excelsus Christus: vis ibi esse ubi est excelsus? Esto humilis, ubi et ille humilis fuit. Propterea illis dicit ipsa lux: «Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum» (Matth. X, 24). Qui volebant discipuli esse super magistrum; et servi volebant esse super dominum suum, ante lucem volebant surgere; in vanum ibant, quia non post lucem ibant. Illis ergo dicit iste psalmus, «In vanum est vobis ante lucem surgere.» Tales erant filii Zebedaei, qui antequam humiliarentur secundum passionem Domini, jam sibi loca eligebant, ubi sederent, unus ad dexteram, alter ad sinistram: ante lucem volebant surgere; ideo in vanum ibant. Revocavit illos Dominus ad humilitatem, cum hoc audiret, et ait illis: «Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum» (Id. XX, 21, 22). Ego veni humilis esse, et vos ante me vultis esse excelsi? Qua ego eo, illac sequimini, ait. Nam si hac vultis ire, qua ego non eo, «In vanum est vobis ante lucem surgere.» Et Petrus ante lucem surrexerat, quando consilium Domino dare volebat, ut non pateretur pro nobis. Dixerat enim ille de passione sua, in qua salvi futuri eramus, de ipsa humilitate; humilis enim passus est: cum ergo de passione sua futura diceret, expavit Petrus, qui illum paulo ante dixerat Filium Dei; timuit ne moreretur, et ait illi, «Absit a te, Domine; propitius esto tibi: non fiet istud.» Ante lucem volebat surgere, et luci consilium dare. Sed quid fecit Dominus? Fecit illum ut post lucem surgeret: «Redi post me, satanas» (Id. XVI, 21-23). Ideo enim satanas, quia ante lucem vis surgere. «Redi post me,» ut ego praecedam, tu sequaris: qua ego eo, illac eas; non qua tu vis ire, illac me velis ducere.

5. Ergo illis qui volebant ante lucem surgere dicit Psalmus, «In vanum est vobis ante lucem surgere.» Et quando surgemus? Cum fuerimus humiliati: «Surgite» «posteaquam sedistis.» Surrectio exaltationem significat, sessio humilitatem significat. Aliis locis intelligitur sessio in honore judicandi, aliis locis humilitatem ostendit. Quomodo in honore judicandi sessio? «Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel» (Matth. XIX, 28). Quomodo in signo humilitatis sessio? «Hora sexta Dominus fatigatus sedit ad puteum» (Joan. IV, 6). Fatigatio Domini, infirmitas Domini fuit, infirmitas virtutis, infirmitas sapientiae: sed ipsa infirmitas, humilitas. Ergo si sedit ex infirmitate, sessio illa humilitatem significat. Et ipsa sessio ipsius, id est humilitas ipsius, ipsa nos fecit salvos; quia, «Quod infirmum est Dei, fortius est quam homines.» (I Cor. I, 25). Ideo dicit in quodam psalmo: «Domine, tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam» (Psal. CXXXVIII, 2); id est humilitatem meam, et exaltationem meam. Quid ergo vos ante lucem vultis exaltari, o filii Zebedaei? Sic enim loquamur, et ipsos potius nominemus, qui non nobis irascuntur; quia ideo de illis ista conscripta sunt, ut alii caverent superbiam in qua ipsi correpti sunt. Quid ergo vultis «ante lucem surgere? In vanum est vobis.» Exaltari vultis, antequam humiliemini? Dominus ipse vester, qui est lux vestra, humiliatus est ut exaltaretur. Audite Paulum dicentem: «Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.» Quare illi non erat rapina? Quia natura erat, quia hoc natus erat, ut esset aequalis illi a quo genitus est. Sed quid fecit? Propter nos «semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.» Haec est sessio ipsius. Sed audi resurrectionem: «Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen» (Philipp. II, 6-9). Jam vos ad illud nomen festinatis; «surgite,» sed «posteaquam sedistis.» Surgere vultis, sed primo sedete: et surgens ab humilitate, pervenis ad regnum. Nam si praeripis regnum, cadis a regno antequam surgas. «Potestis bibere,» inquit, «calicem quem ego bibiturus sum?» Et illi: «Possumus.» Et ille: «Calicem,» inquit, «meum bibetis; sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam,» ait, «non est meum dare vobis: aliis paratum est a Patre meo» (Matth. XX, 22, 23). Quid est, «non est meum dare vobis?» Non est meum dare superbis; hoc enim adhuc erant. Sed si vultis illud accipere, nolite esse quod estis. «Aliis paratum est;» et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est, Alii estote? Prius humiliamini, qui jam vultis exaltari. Intellexerunt ergo humilitatem profuturam sibi, et correcti sunt. Ergo et nos hoc audiamus, quia hoc dicit psalmus iste: «Surgite posteaquam sedistis.»

6. Sed ne quis putet se ad hoc sedere ut honoretur; ut ostenderet quia sessione ista humilitatem voluit commendare; ne quis se putaret jussum esse sedere aut ad judicandum, aut ad epulandum et gaudendum, et majorem superbiam ibi quaereret; in significationem humilitatis addidit, «Qui manducatis panem doloris.» Illi ergo manducant panem doloris, qui gemunt in ista peregrinatione. Ipsi sunt in convalle plorationis. Ascensiones enim facit Deus in corde. Sed ubi illas disponit? «Ascensiones,» inquit, «in corde ejus disposuit.» Quis? Deus. Si ascensiones in corde, ideo cantant canticum graduum. Humiliemur in saeculo: ascendamus. Quomodo? Corde. Quia ipsa ascensio cordis, a convalle plorationis surgit. «In convalle,» inquit, «plorationis» (Psal. LXXXIII, 6, 7). Quomodo erecti sunt montes, sic sederunt convalles: convalles enim dicuntur loca depressa terrarum: colles autem eminentiora loca, minus tamen quam montes; multum excelsa loca terrarum montes dicuntur. Parum est: non ait, A colle surgite; nec ait, a campo; sed, a convalle, ut sit aliquid humilius quam campus est. Si ergo in convalle plorationis manducas panem doloris, et dicis, «Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus» (Psal. XLI, 4)? bene surgis, quia sedisti.

7. Et quasi diceres, Quando surgemus? modo jubemur sedere; quando erit nostra surrectio, quando fuit Domini. Ad eum attende, qui te praecessit: nam si non ipsum attendis, in vanum est tibi ante lucem surgere. Ipse quando exaltatus est? Cum mortuus est. Ergo et tuam exaltationem post mortem spera, in resurrectione mortuorum spera, quia ille resurrexit et ascendit. Sed ubi dormivit? In cruce. Quando dormivit in cruce, signum gestabat, imo implebat quod significatum est in Adam: quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est, et Eva facta est (Gen. II, 21, 22); sic et Domino cum dormiret in cruce, latus ejus lancea percussum est (Joan. XIX, 34), et Sacramenta profluxerunt, unde facta est Ecclesia. Ecclesia enim conjux Domini facta est de latere, quomodo Eva facta est de latere. Sed quomodo illa non est facta nisi de latere dormientis, sic ista non est facta nisi de latere morientis. Si ergo ille non resurrexit nisi mortuus, tu exaltationem speras nisi post hanc vitam? Sed ut doceat te iste psalmus, quasi interrogares, Quando surgam? fortassis priusquam sedero? «Cum dederit,» inquit, «dilectis ejus somnum.» Dat hoc Deus, cum dormierint dilecti ejus; tunc surgent dilecti ejus, id est Christi. Omnes enim surgent, sed non quomodo dilecti ejus. Omnium est resurrectio mortuorum; sed quid ait Apostolus? «Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur» (I Cor. XV, 51). Resurgunt illi ad poenas; resurgimus nos quomodo resurrexit Dominus noster, ut sequamur caput nostrum, si membra ipsius sumus. Si autem membra ejus sumus, tunc sumus dilecti ejus, tunc ad nos pertinet illa resurrectio quae praecessit in Domino, ut lux surrexerit ante nos, nos post lucem: quia in vanum est nobis ante lucem surgere, id est, altitudinem quaerere antequam moriamur; cum Christus lux nostra non sit exlatatus in carne, nisi posteaquam mortuus est. Constituti ergo membra ejus, et in membris ejus dilecti ejus, cum somnum acceperimus, tunc surgemus in resurrectione mortuorum. Unus resurrexit, jam non moriturus. Resurrexit Lazarus (Joan. XI, 44), sed moriturus; resurrexit filia archisynagogi (Matth. IX, 25), sed moritura; resurrexit filius viduae (Luc. VII, 15), sed moriturus: resurrexit Christus, non moriturus. Audi Apostolum: «Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur» (Rom. VI, 9). Talem spera resurrectionem; et propter hoc esto christianus, non propter felicitatem terrae hujus. Nam si propter felicitatem vitae hujus vis esse christianus, quando illa lux tua non hic quaesivit mundanam felicitatem; ante lucem vis surgere; necesse est ut in tenebris perseveres. Mutare, sequere lucem tuam; qua resurrexit, surge: sede prius, et sic surge, «cum dederit somnum dilectis ejus.»

8. [«vers» 3.] Quasi quaereres iterum, Quibus dilectis? «Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris.» Quando dicit, «fructus ventris;» parturiti sunt filii isti. Est quaedam mulier, in qua spiritualiter ostenditur quod dictum est Evae: «In gemitu parturies.» Parit enim Ecclesia filios conjux Christi; et si parit, parturit. In cujus figura etiam Eva «mater vivorum» appellata est (Gen. III, 16, 20). In membris parturientis erat ille qui dicebat: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis» (Galat. IV, 19). Sed non frustra parturivit, nec frustra peperit: erit semen sanctum in resurrectione mortuorum; abundabunt justi, qui diffusi sunt modo toto orbe terrarum. Gemit illos Ecclesia, parturit illos Ecclesia: in illa autem resurrectione mortuorum apparebit partus Ecclesiae, transiet dolor et gemitus. Et quid dicetur? «Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris.» Hujus «fructus», non, hic fructus; «merces» hujus «fructus ventris.» Quae est ipsa merces? Resurgere a mortuis. Quae est ipsa merces? Surgere, posteaquam sedisti. Quae est ipsa merces? Laetari posteaquam manducasti panem doloris. Cujus ventris? Ecclesiae: in cujus ventre, quia ejus typum Rebecca gestabat, duo illi gemini tanquam duo populi luctabantur (Gen. XXV, 22, 23). Una mater in visceribus suis dissentientes fratres nondum natos continebat: pulsabant materna viscera discordiis internis; gemebat illa, vim patiebatur; sed pariens discernebat quos geminos praegnans pertulerat. Sic et modo, fratres, quamdiu gemitus datus est Ecclesiae, quamdiu parturit Ecclesia, ipsi sunt intus et boni et mali. Fructus autem ventris in Jacob erat, quia ipsum dilexit mater. «Jacob dilexi,» dicit Deus, «Esau autem odio habui» (Malach. I, 2, 3; Rom. IX, 13). Ambo de uno utero processerunt; unus amari meruit, alius reprobari. In dilectis ergo ejus fructus erit. Ergo «merces fructus ventris.»

9. [«vers» 4.] «Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum.» Unde enim facta est haereditas ista, fratres? unde facta est tam multa haereditas, de qua dici habet in fine, «Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris?» Excussi sunt quidam de manu Domini, tanquam sagittae, et ierunt longe, et totam terram impleverunt, unde pullulant sancti. Nam ipsa est haereditas de qua dicitur: «Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae» (Psal. II, 8). Et quomodo ista possessio pertenditur et crescit usque ad fines terrae? Quia «sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum.» De arcu excutiuntur sagittae, et quanto fortior excusserit, tanto longius vadit sagitta. Quid autem fortius excutiente Domino? De arcu suo mandat Apostolos suos: non potuit esse residuum, quo non perveniret sagitta a tam forti excussa; pervenit usque ad fines terrae. Ideo non ultra, quia nihil est ultra generis humani. Nam tantas vires ille habet, ut etiam si ultra esset quo pertenderet sagitta, excuteret illuc sagittam. Sic sunt autem filii excussorum, quomodo et illi excussi. Quaesitum est enim de hoc verbo etiam ab iis qui ante nos ista tractarunt, quare filii excussorum dicti sunt, vel qui sunt intelligendi filii excussorum; et quibusdam visum est, sicut modo dixi, filios excussorum, filios esse Apostolorum.

10. Intendat paululum Charitas vestra. Quaesitum est quare excussi Apostoli: dictum est a quibusdam, ideo illos appellatos excussos, quia praecepit eis Dominus, «Si exieritis de civitate in qua non audiunt vos, excutite pulverem de pedibus vestris» (Matth. X, 14). Sed ait alius, Non ergo «filii excussorum» dici debuerunt, sed filii excutientium: excutientes enim illos fecit Dominus, quibus dixit, «Excutite pulverem de pedibus vestris;» non excussos. Subtiliter quidem quasi contradicere voluit praecedenti sententiae, ille a quo jam ista tractata et dicta erant: verumtamen nos, quantum adjuvat Dominus, quaerentes quomodo recte dici potuerint etiam excussi, quibus ait Dominus, «Excutite pulverem de pedibus vestris;» invenimus non absurde dici potuisse. Quamvis enim ipsi excuterent, se ipsos excutiebant. Hoc dico: qui excutit, aut se excutit, aut aliquid aliud: si aliquid aliud excutiat, excutiens est, excussus non est; si autem se excutiat, et excutiens est et excussus. Intendite; hoc planius dicam, si potuero. Si aliud excutiat, excutiens est, non excussus; si ab alio excutiatur, excussus est, non excutiens: si autem excutiat seipsum, excutiens est, quia excutit se; et excussus, quia excutitur a se. Quaeritur ergo quos excusserint Apostoli? Utique seipsos: a pedibus enim suis pulverem excusserunt. Sed ait aliquis: Non se excusserunt, sed pulverem. Hoc plane calumniose dicitur. Duobus enim modis dicimus aliquid excuti; sive illud quod inde excutitur, sive illud unde excutitur. Nam et, Excussus est pulvis, dicimus; et, excussa est vestis. Tenent aliqui et excutiunt vestem, et exsilit inde pulvis qui inhaeserat. Quid dicis de pulvere? Excussus est pulvis. Quid dicis de veste? Excussa est vestis. Si ergo et quod inde excutiendo exsiliit, et illud unde exsiliit quod inhaeserat, excussum dicitur; et pulvis excussus est, et Apostoli excussi sunt. Quare ergo non dicantur «filii excussorum» filii Apostolorum?

11. Sed est alia sententia quam praetermittere non debemus. Ideo enim forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et ditiores discedant homines, quia clausum invenerunt quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Dicimus excuti etiam aliquid, ut exeat inde quod forte absconditum est. Aliter enim dicimus excuti vestem, ut excutiant inde pulverem; et aliter dicimus excuti saccum, ut illud quod intus latebat, exeat. Ergo intelligo, fratres, quantum possum, filios excussorum fortasse ipsos Apostolos dictos, filios Prophetarum. Prophetae enim clausa sacramenta et operta continebant: excussi sunt, ut inde manifesta procederent. Puta ergo prophetam dixisse, sicut et dixit: «Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit» (Isai I, 3). Hoc mihi interim ad praesens occurrit, quod de propheta dicerem: si aliud occurrisset, hoc dixissem. Hoc autem audiens homo, si asinum et bovem, et pecora et jumenta quae videt, cogitaverit; nescio quid intus tanquam in involucro positum forinsecus pertractabit; quid ibi sit nescit. Asinus et bos aliquid significant. Quid ergo dicitur homini jam pronuntiare volenti? Exspecta; clausum est quod tangis, excute involucrum: Propheta nescio quid illis velaminibus nominum texit; et nescio quem asinum, nescio quem hovem significat. Nam asinus in figura populi Dei, jumentum Dei est, portans sessorem Dominum ne erret in via: et bos ille de quo dicit Apostolus, «Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum,» dixit? «Sed propter nos Scriptura dicit» (I Cor. IX, 9, 10). Omnis ergo qui praedicat verbum Dei, monet, objurgat, terret; triturat aream, et bovis implet officium. Veniebat bos de gente Judaeorum; inde enim praedicatores Apostoli: veniebat et asinus de gente praeputii, id est a Gentibus. Venit enim ut portaret Dominum: et ideo in asino sedit Dominus, qui nunquam portaverat hominem; quoniam ad Gentes Lex non erat missa, nec Prophetae. Ergo quia Dominus noster Jesus Christus cibaria nostra voluit esse, et propterea natus in praesepio collocatus est; «Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui.» Sed numquid ista exirent, nisi saccus excuteretur? Nisi prophetia involuta, accedente diligentia discuteretur, numquid operta exirent ad nos? Omnia ergo ista clausa erant, antequam veniret Dominus. Venit Dominus et excussit illa clausa, et manifestata sunt; excussi sunt Prophetae, et generati sunt Apostoli. Quia ergo excussis Prophetis generati sunt, Apostoli filii sunt excussorum. Ipsi in manu potentis positi tanquam sagittae, pervenerunt usque in fines terrae. Unde dici habet in fine: «Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris.» Quia ideo de finibus terrae colligitur ista haereditas: quia, «Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum;» id est, filii Prophetarum Apostoli fuerunt quasi sagittae in manu potentis. Si potens ille, potenter excussit; si potenter excussit, usque in fines terrae pervenerunt quos excussit.

12. [«vers.» 5.] «Beatus homo qui implevit desiderium suum ex eis.» Eia, fratres mei, quis replet desiderium suum ex eis? Qui non amat saeculum. Qui desiderio saeculi plenus est, non est quo intret quod illi praedicaverunt. Funde quod portas, et capax fiere ad id quod non habes. Id est, desideras divitias; non potes implere ex eis desiderium tuum: desideras honores in terra, desideras ea quae etiam jumentis donavit Deus, hoc est voluptatem temporalem, et salutem corporis, et talia; non ex eis implebis desiderium tuum. Si autem sic desideras, quomodo cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal. LI, 2); si dicis, «Desiderat et deficit anima mea in atria Domini» (Psal. LXXXIII, 3): imples desiderium tuum ex eis; non quia jam illi possunt tale desiderium implere, sed tales imitando venis ad eum qui implevit desiderium ipsorum.

13. «Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.» Fratres, in porta loquamur, id est, omnes noverint quid loquamur. Qui enim non vult loqui in porta, latere vult quod loquitur; et forte ideo vult latere, quia malum est. Si fidit, in porta loquatur; sicut dicitur de Sapientia: «In portis autem civitatum audenter dicit» (Prov. VIII, 3). Quanto tempore justitiam innocentes tenuerint, non erubescent: hoc est in porta praedicare. Et quis est qui praedicat in porta? Qui praedicat in Christo; quia Christus est porta qua intramus ad illam civitatem. Mentior, si non ipse dixit, «Ego sum janua» (Joan. X, 9). Si janua est, et porta est. Janua enim dicitur domus; janua civitatis porta est, porta domus janua est. Sed forte non bene dicitur porta, si non bene dicitur civitas quae dicta est domus. Utrumque enim paulo ante dictum est: «Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam;» et ne istam domum audiendo parvum aliquid putares, «Nisi Dominus,» inquit, «custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam.» Illa est ergo domus quae est civitas. Ipsa ergo habet januam tanquam domus, et habet portam tanquam civitas. Qui est ergo janua domus, ipse est porta civitatis. Ergo si Christus porta civitatis, ille non erubescit qui in Christo stat, et sic praedicat. Qui autem contra Christum praedicat, clauditur contra illum porta. Qui sunt illi qui contra Christum praedicant? Qui negant quia missae sunt sagittae de manu potentis, et pervenerunt usque in fines terrae; et ipsa est haereditas Domini, de qua dictum est, «Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae» (Psal. II, 8). Praedicatum est, auditum est, antequam fieret; et jam factum nolunt agnoscere Qui disputant ergo contra Christum, extra portat sunt; quia suos honores quaerunt, non Christi. Qui autem praedicat in porta, Christi honorem quaerit, non suum; et ideo qui praedicat in porta, dicit: Nolite in me praesumere; non enim per me, sed per portam intrabitis. Illi autem qui volunt homines in seipsos praesumere, nolunt eos intrare per portam: non mirum si clauditur contra illos porta, et otiosi pulsant ut aperiatur. Adestote ergo animo, fratres, etiam propter crastinum sermonem, ex nostra pollicitatione, adjuvante Domino, vobis reddendum ex Evangelio de columba. In cujus nomine promisimus, in illius misericordia reddemus. Sed ut possimus esse idonei redditores, ne audaces fuerimus promissores, orate pro nobis.

IN PSALMUM CXXVII ENARRATIO. SERMO.

1. [«vers.» 1-4.] Sicut dicit Apostolus, fratres charissimi, «Spiritualibus spiritualia comparamus; animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei» (I Cor. II, 13, 14); cavendum est ne homines animales non percipientes quae sunt Spiritus Dei, scandalizentur potius in hoc psalmo, quam aedificentur. Nam breviter (quanquam eum, cum cantaretur, audivimus), quia brevis est, curro eum, non tractans, sed legens. Et videte quia si talia quisque concupierit pro magno a Deo, qualia continet iste psalmus; et forte non quia desertus est ab illo, sed quia magis diligitur, non acceperit; videritque illa quae hic sic audivit esse praemia timentium Deum, abundare illis qui non timent Deum: nutent gressus illius, et effundantur lapsu vestigia ejus, et dicat in corde suo, sine causa se Deum timuisse, quando illa dona non meruit, quae promisit timentibus se; insuper et illi acceperunt, qui eum non solum non timuerunt, sed etiam blasphemaverunt. Videte enim quid dicat: «Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit.» Adhuc possumus hic, et quamvis animales, beatitudinem futuri saeculi cogitare; sed videte quid sequitur: «Uxor tua sicut vinea fertilis, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellatio olivarum, in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.» Quomodo? Ut sit uxor ejus tanquam vinea fertilis in lateribus domus ejus, et filii ejus circumdent mensam ejus, tanquam olivarum novellatio. Ergo perdiderunt mercedem suam, qui propter Deum etiam uxores ducere noluerunt? Sed ait qui noluit ducere uxorem: Aliter me benedicet Deus. Imo vero, aut sic te benedicet, aut non te benedicet: aperte dicta sententia est, «Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.»

2. Quid ergo sibi hoc vult, fratres? Ne desiderando temporalem et terrenam felicitatem, perdamus coelestem, Propheta tanquam involucrum nobis constituit. Involucrum hoc nescio quid habet intus. Meminit autem Charitas vestra, cum superiorem psalmum vobis tractarem, qui est ante istum, incurrisse nos in quemdam versum obscurum, ubi dictum est, «Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum» (Psal. CXXVI, 4); et cum quaereremus qui sint «filii excussorum,» visum esse nobis, suggerente quantum credimus Domino, filios excussorum Apostolos dictos esse, filios Prophetarum: quia Prophetae in aenigmatis locuti sunt, et figuris rerum tanquam mysteriorum involucris cooperuerunt intellectum; qui intellectus prodire non potuit ad homines, nisi involucra illa excuterentur: unde dicti sunt illi «filii excussorum,» qui de Prophetis excussis profecerunt. Ergo et nos excutiamus istum, ne per involucra fallamur, et tangentes quod intus est et non videntes, dicamus forte lignum pro auro, aut testam pro argento. Excutiamus, si videtur Charitati vestrae: aderit Dominus, ut procedat quod intus est; maxime, fratres mei, quia martyrum natalitia celebramus. Quanta mala passi sunt martyres, quanta exitia, quanta tormenta, squalores carcerum, stricturam catenarum, saevitiam ferarum, ardorem flammarum, aculeos contumeliarum! Ista omnia passi essent, nisi nescio quid viderent quo se tenderent, quod ad hujus saeculi felicitatem non pertinet? Turpe est autem ut natalitia martyrum celebremus, horum videlicet servorum Dei contemnentium mundum istum propter sempiternam felicitatem, et accipiamus quod hic scriptum est pro praesenti felicitate, ut cuicumque forte homini Dei fideli, civi illius Jerusalem, contingat etiam ducta uxore filios non habere, dicamus: Non timet homo iste Dominum; nam si timeret Dominum, uxor ejus tanquam vinea fertilis esset in domo ejus, non sterilis, ut nullum generaret; et si timeret Dominum homo iste, filii ipsius circumdarent mensam ipsius, tanquam arbores olivarum. Si enim talia dixerimus, animales sumus, non percipientes quae sunt Spiritus Dei. Incipiamus et nos excutere, ut simus et nos filii excussorum. Si enim erimus filii excussorum, erimus in manu potentis tanquam sagittae, et jaculabitur nos de praecepto suo in corda hominum nondum amantium, ut percussa sagittis verborum Dei ament. Nam si talia coeperimus illis praedicare: Filii, aut fratres mei, timete Dominum, ut habeatis filios et nepotes, ut gaudeat domus vestra; non sagittamus ut ametur illa aeterna Jerusalem: remanebunt in amore terrenorum, et videntes ista abundare impiis, etsi nobis non audent, in corde suo dicunt, Quare ille qui non timet Deum, plenam domum habet filiis? Et forte alius dicit illi: Adhuc nescis quid illi possit contingere; quid si efferet illos, quia non timet Deum, et ad hoc illi plures nati sunt, ut majorem dolorem de illorum morte patiatur? Sed si talia dixeris, respondebit tibi ille: Ego novi hominem impium, paganum, sacrilegum, adoratorem idolorum (et forte novit et verum dicit, nec unum tantum novit, nec duos vel tres), quem deduxerunt ad fossam, senem, decrepitum, mortuum in lecto suo, turbae filiorum et nepotum. Ecce non timuit Dominum, et proles fecundissima domus ejus clausit oculos ejus. Quid ad hoc dicturi sumus? Nihil illi potest evenire mali, ut efferat filios suos vivus, quando jam mortuus a filiis ad sepulcrum gloriosum deductus est.

3. Excutiamus ergo, excutiamus, si volumus esse filii excussorum: exeat huc aliquid. Est enim quidam homo qui sic benedicitur; et nemo timet Dominum, nisi qui est in membris ipsius hominis: et multi homines sunt, et unus homo est; multi enim Christiani, et unus Christus. Ipsi Christiani cum capite suo, quod ascendit in coelum, unus est Christus: non ille unus et nos multi, sed et nos multi in illo uno unum. Unus ergo homo Christus, caput et corpus. Quod est corpus ejus? Ecclesia ejus, dicente Apostolo, «Quoniam membra sumus corporis ejus» (Ephes. V, 30); et, «Vos autem estis corpus Christi et membra» (I Cor. XII, 27). Intelligamus ergo vocem hujus hominis, in cujus corpore unus sumus homo; et ibi videbimus ista vera bona Jerusalem. Sic enim dixit in fine: «Et videas bona quae sunt Jerusalem.» Si autem ista bona terreno oculo attenderis, abundantiam filiorum et nepotum, et fertilitatem fecunditatemque conjugis, non sunt bona illius Jerusalem; quia bona ista in terra morientium sunt, illa terra viventium est. Noli valde pro magno habere, si habes filios morituros, etsi non ante te, certe post te. Vis habere filios nunquam morituros, et cum semper victuros? Esto in illius corpore, de quo dictum est, «Vos autem estis corpus Christi et membra.»

4. Nam ut hoc ostenderet et ipse Psalmus, quia sic est obscurus ut admoneat pulsari, sic opertus ut velit excuti, a pluribus coepit: «Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.» Multis loquitur; sed quia ipsi multi unum sunt in Christo, sequitur et singulariter jam dicit, «Labores fructuum tuorum manducabis.» Superius dixerat, «Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus:» modo quare, «Labores fructuum tuorum manducabis;» et non, manducabitis? et quare, «Labores fructuum tuorum;» et non, Labores fructuum vestrorum? Tam in proximo oblitus est quia pluribus loquebatur? Sed si jam excussisti, quid tibi respondit? Cum plures Christianos appello, in uno Christo unum intelligo. Plures ergo estis, et unus estis; plures sumus, et unus sumus. Quomodo plures sumus, et unus sumus? Quia illi inhaeremus cujus membra sumus; et quorum caput in coelo est, ut membra sequantur.

5. Ipse ergo describat jam; quia manifestum est quem describit. Sic patebunt omnia quae sequuntur: tantum vos timete Dominum, et ambulate in viis ejus, et nolite zelare eos qui non ambulant in viis ejus, quando illos videritis esse felices infeliciter. Saeculi enim homines infeliciter felices sunt: martyres autem feliciter infelices erant. Erant enim ad tempus infelices, sed in aeternum felices; et in eo ipso quod erant ad tempus infelices, putabantur magis infelices quam erant. Quid enim dicit Apostolus? «Quasi tristes, semper autem gaudentes» (II Cor. VI, 10). Quare, «semper?» Et hic et ibi: prorsus et hic et ibi. Hic enim unde gaudemus? De spe. Ibi unde gaudebimus? De re. Magnum gaudium habet spes gaudentis. Et si «spe gaudentes,» videte quid sequitur: «In tribulatione patientes» (Rom. XII, 12). Martyres ergo in tribulatione patientes erant, quia spe gaudebant. Sed quia nondum erat illud quod promittitur, quid dicit Apostolus? «Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» (Rom. VIII, 24 et 25). Ecce quare omnia martyres pertulerunt, quia quod non videbant, per patientiam exspectabant. Illi qui eos occidebant, quae videbant amabant: illi qui occidebantur, ad ea quae non videbant suspirabant, et ea quae non videbant, apprehendere festinabant; et quod tardius occidebantur, moras sibi fieri arbitrabantur.

6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est, contempsit mundum. An forte quia timebat Dominum, inde erat felix, inde erat beatus, quia uxor ejus tanquam vinea fertilis erat in terra, et filii ejus circumdederant mensam ejus? Omnia ista perfecte habet, sed in corpore illius qui hic describitur: et quia sic ille intellexit, contempsit praesentia, ut acciperet futura. Noveritis autem, fratres, non eum passum mortem, quam alii martyres passi sunt. Confessus est enim, dilatus est ad tormenta; alio die inventum est corpus ejus exanime. Clauserant enim illi carcerem, sed corpori, non spiritui. Quem illic parabant torquere carnifices, absentem invenerunt, perdiderunt saevitiam suam. Jacebat exanimis, sine sensu illis, ne torqueretur; cum sensu apud Deum, ut coronaretur. Unde et iste felix, fratres, non tantum nomine, sed et praemio vitae aeternae, si ista dilexit?

7. Ergo sic audiamus istum psalmum, tanquam de Christo dicatur: et omnes haerentes corpori Christi et effecti membra Christi, ambulemus vias Domini; et timeamus Dominum timore casto, timore permanente in saeculum saeculi. Est enim alius timor quem charitas excludit, dicente Joanne, «Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem» (I Joan. IV, 18). Non de omni timore dicit quia mittitur foras a charitate; habes enim psalmum dicentem, «Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi» (Psal. XVIII, 10). Alius ergo timor permanet, alius excluditur. Timor qui excluditur, castus non est; qui autem permanet, castus est. Quis est timor qui excluditur? Dignamini advertere. Aliqui propterea tantum timent, ne aliquid mali in terra patiantur, ne illis aegritudo accidat, ne damnum, ne orbitas, ne alicujus amissio chari, ne exsilium, ne damnatio, ne carcer, ne aliqua tribulatio; propterea timent et tremunt: adhuc iste timor non est castus. Adhuc audi. Alius non in hac terra pati timet, sed gehennas timet, unde terruit et Dominus. Audistis cum Evangelium legeretur: «Ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur» (Marc. IX, 43). Audiunt haec homines; et quia vere futura sunt impiis, timent, et continent se a peccato. Habent timorem, et per timorem continent se a peccato. Timent quidem, sed non amant justitiam. Cum autem per timorem continent se a peccato, fit consuetudo justitiae, et incipit quod durum erat amari, et dulcescit Deus: et jam incipit homo propterea juste vivere, non quia timet poenas, sed quia amat aeternitatem. Exclusus est ergo timor a charitate; sed successit timor castus.

8. Quis est iste timor castus? Secundum quem debemus, fratres mei, intelligere quod dictum est, «Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.» Si potuero digne dicere de isto timore casto, adjuvante Domino Deo nostro, multi fortasse hoc timore casto inflammabuntur in amorem castum. Nec possum explicare fortassis, nisi proposita aliqua similitudine. Pone aliquam feminam castam, timentem virum suum: aliam pone adulteram; et ipsa timet virum suum. Casta timet ne discedat vir; adultera, ne veniat. Quid si ambo absentes sunt? Illa timet ne veniat; illa, ne tardet. Absens est quodam modo cui desponsati sumus, absens est qui nobis arrham dedit Spiritum sanctum, absens est qui nos redemit sanguine suo; sponsus ille quo nihil est pulchrius, qui quasi foedus apparuit inter manus persequentium, de quo paulo ante dicebat Isaias, «Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem» (Isai. LIII, 2). Ergo sponsus noster foedus est? Absit: quomodo enim illum virgines amarent, quae in terra maritos non quaesierunt? Ergo persequentibus foedus apparuit; et nisi eum foedum putarent, non insilirent, non flagellis caederent, non spinis coronarent, non sputis inhonestarent: sed quia foedus illis apparebat, fecerunt illi ista; non enim habebant oculos unde Christus pulcher videretur. Qualibus oculis Christus pulcher apparuit? Quales oculos quaerebat ipse Christus, quando dicebat Philippo: «Tanto tempore vobiscum sum, et non me vidistis» (Joan. XIV, 9)? Isti oculi mundandi sunt, ut possint videre illam lucem; et leviter tamen perstricti splendore, accenduntur amore, ut sanari velint, et fiant illuminati. Nam ut noveritis quia pulcher est Christus qui amatur, ait Propheta: «Speciosus forma prae filiis hominum» (Psal. XLIV, 3). Omnes homines superat illius pulchritudo. Quam rem amamus in Christo? Membra crucifixa, latus perforatum, an charitatem? Quando audimus quia passus est pro nobis, quid amamus? Charitas amatur. Amavit nos, ut redamaremus eum; et ut redamare possemus, visitavit nos Spiritu suo. Pulcher est ille, et absens est. Interroget se sponsa, si casta est. In membris sumus omnes, fratres mei; in membris ipsius sumus, ideo unus homo sumus. Videat unusquisque qualem timorem habeat, an eum quem excludit charitas, an castum permanentem in saeculum saeculi. Modo probavit ; dico, et probabit. Absens est sponsus noster; interroga conscientiam tuam: vis ut veniat, an adhuc vis ut tardet? Videte, fratres: ego pulsavi ad ostia pectorum vestrorum; vocem inhabitantium ille audivit. Quid singulorum quorumque modo conscientiae dixerint, ad aures meas, quia homo sum, pervenire non potuit: ille qui absens est praesentia corporis, sed praesens est vigore majestatis, audivit vos. Quam multi, si dicatur illis, Ecce jam Christus, cras dies judicii; non dicunt, Utinam veniat! Qui enim dicunt, multum amant: et si dicatur illis, Tardabit; timent ne tardet, quia timor castus est. Quomodo autem nunc timetur ne tardet, sic cum venerit, timebitur ne discedat. Erit autem castus iste timor, quia tranquillus et securus. Non enim deseremur ab eo, cum invenerit nos, quando quaesivit nos antequam quaereremus eum. Castus ergo timor, fratres mei, hoc habet; venit de amore. Ille autem timor nondum castus, praesentiam et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit; non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor, utilis est; non quidem permanebit in saeculum saeculi: sed nondum est ille castus permanens in saeculum saeculi.

9. In quo est castus? Jam iterum interrogo aliquid, quod vosmetipsos interrogetis. Si Deus veniens voce propria loqueretur nobis (quanquam non taceat loqui per Litteras suas), et diceret homini: Peccare vis, pecca; fac quidquid te delectat; quidquid amaveris in terra, tuum fiat; cui fueris iratus, intereat; quem rapere volueris, rapiatur; quem caedere, caedatur; quem damnare, damnetur; quem possidere, possideas: nemo tibi resistat, nemo tibi dicat, Quid facis? nemo, Noli facere; nemo, Quare fecisti? Abundent tibi omnia ista terrena quae concupisti, et vive in illis, non usque ad tempus, sed semper: faciem tantum meam nunquam videbis. Fratres mei, unde ingemuistis, nisi quia jam natus est timor castus, permanens in saeculum saeculi? Quare percussum est cor vestrum? Si diceret Deus: Faciem meam nunquam videbis: ecce omni ista terrena felicitate, omnibus rebus abundabis, circumfluent te bona temporalia; non illa amittis, non illa deseris; quid vis amplius? Fleret quidem et gemeret timor castus, et diceret: Imo tollantur omnia, et faciem tuam videam. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret; «Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus» (Psal. LXXIX, 8). Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret: «Unam petii a Domino.» Vide quomodo ardeat timor iste castus, amor verus, amor sincerus . «Unam petii a Domino, hanc requiram.» Quid? «Ut inhabitem in domo domini omnes dies vitae meae.» Quid si propter terrenam felicitatem? Audi quid sequitur: «Ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus» (Psal. XXVI, 4); id est, esse templum ejus, et protegi ab eo, hanc unam petii a Domino. Hanc unam si petieritis, ad hanc unam si cor vestrum exercueritis, et hoc solum amittere timueritis, nec invidebitis felicitatibus terrenis, et illam felicitatem veram sperabitis, et eritis in ejus corpore cui cantatur, «Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.»

10. «Labores fructuum tuorum mandacabis.» O vos, o tu, vos multi qui unus estis, «labores fructuum tuorum manducabis.» Quasi perverse videtur dicere non intelligentibus: debuit enim dicere, Fructum laborum tuorum manducabis. Multi enim manducant fructum laborum suorum. Laborant in vinea, ipsum laborem non manducant; sed quod de labore ipsorum nascitur, manducant. Laborant circa arbores pomiferas; quis manducet labores? Sed quod illae arbores attulerint, fructus laboris, ipse jucundat agricolam. Quid sibi vult, «Labores fructuum tuorum manducabis?» Modo labores habemus, fructus postea erit. Sed quia et ipsi labores non sunt sine gaudio, propter spem, de qua paulo ante diximus, «Spe gaudentes, in tribulatione patientes;» modo nos ipsi labores nostri jucundant, et laetos nos faciunt de spe. Si ergo labor noster potuit manducari, et potuit jucundare; manducatus fructus ipsius laboris qualis erit? Manducabant labores suos, qui «euntes ibant et flebant, mittentes semina sua:» quanto jucundius manducabunt fructus laborum, qui «venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos» (Psal. CXXV, 6)? Et ut noveritis, fratres, quia manducatur labor iste, in superiore psalmo audistis dictum superbis, qui ante lucem volebant surgere, id est ante Christum, non per humilitatem, qua surrexit Christus; dictum est illis, «Surgite posteaquam sedistis» (Psal. CXXVI, 2): id est, humiliamini, et inde surgite; quia et ille humiliari venit, qui exaltatus est propter vos. Et quid dictum est? «Qui manducatis panem doloris.» Iste est labor fructuum, panis doloris. Nisi enim manducaretur, non diceretur panis: nisi autem haberet aliquam suavitatem panis iste, nemo illum manducaret. Cum quanta suavitate plorat in gemitu, qui orat? Dulciores sunt lacrymae orantium, quam gaudia theatrorum. Et audi flammam desiderii, qua manducatur ipse panis, de quo hic dicit, «Qui manducatis panem doloris.» Alio loco dicit amans iste, cujus vocem in Psalmo plerumque agnoscimus: «Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte.» Unde factae sunt lacrymae panis? «Dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus» (Psal. XLI, 4)? Antequam enim videamus eum qui nos dilexit, qui nobis pignus dedit, cui desponsati sumus, insultant nobis Pagani, et dicunt: Ubi est quod colunt Christiani? Ostendant nobis quem colunt. Ecce ego ostendo illis Deum meum, et ipsi ostendant mihi Deum suum. Cum tibi hoc dicit paganus, non invenis quod illi ostendas; quia non est cui ostendas. Redis ergo, et plangis ad Deum; quia illi suspiras, antequam videas, et desiderio ipsius gemis; et quia in ipsius desiderio ploras, dulces sunt et ipsae lacrymae, et pro cibo tibi erunt, quia factae sunt tibi et ipsae panis die ac nocte, dum dicitur tibi quotidie, «Ubi est Deus tuus?» Sed veniet Deus tuus, de quo dicitur, «Ubi est?» et absterget lacrymas (Apoc. XXI, 4), et ipse pro pane lacrymarum succedet, et te in aeternum saginabit; quia erit nobiscum verbum Dei, quo pascuntur Angeli. Interim modo labores fructuum, postea fructus laboris. «Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Beatus es,» de praesenti est; «bene tibi erit,» de futuro est: cum manducas labores fructuum tuorum, «beatus es;» cum perveneris ad fructum laborum tuorum, «bene tibi erit.» Quid dixit? Nam si bene tibi erit, utique beatus eris; et si beatus eris, bene utique tibi erit. Sed interest inter spem et rem. Si spes tam dulcis, quanto res dulcior erit!

11. Jam veniamus ad illud, «Uxor tua:» Christo dicitur. Ergo uxor ejus, Eeclesia ejus; Ecclesia ejus, uxor ejus, nos ipsi. «Sicut vinea fertilis.» Sed in quibus vinea fertilis? Videmus enim parietes istos intrantes multos steriles; videmus quia istos parietes intrant multi ebriosi, feneratores, mangones, quaerentes sortilegos, euntes ad praecantores et praecantatrices, quando illis caput dolet. Ista est fertilitas vineae? ista est ubertas uxoris? Non ipsa est. Istae spinae sunt, sed non ubique spinosa. Habet quamdam fertilitatem, et est vinea fertilis; sed in quibus? «In lateribus domus tuae.» Non omnes dicuntur latera domus. Quaero enim quae sint latera: quid dicam? Parietes sunt, quasi lapides fortes? Si de hoc habitaculo corporali diceret, forte hoc intelligeremus latera. Latera dicimus domus, eos qui inhaerent Christo. Non enim sine causa et in sermone quotidiano dicimus de aliquo, qui forte male agit ex malorum consiliis amicorum; de illo dicimus, Mala latera habet. Quid est, Mala latera habet? Mali illi inhaerent. Ergo et de alio, Bona latera habet: bonis consiliis vivit. Quid est hoc? Bonis consiliis regitur. Ergo latera domus sunt illi qui inhaerent Christo. Nec sine causa et ipsa conjux de latere facta est. Viro dormiente, Eva facta est (Gen. II, 21, 22), moriente Christo, Ecclesia facta est: et illa de latere viri, cum costa detracta est; et ista de latere viri, quando latus lancea percussum est (Joan. XIX, 34), et Sacramenta profluxerunt. Ergo «uxor tua ut vinea fertilis.» Sed in quibus? «In lateribus domus tuae». In aliis qui non adhaerent Christo, sterilis. Sed nec illos in vinea computabo.

12. «Filii tui.» Quae est uxor, ipsi sunt et filii. In istis carnalibus nuptiis et conjugiis, alia uxor et alii filii: in Ecclesia quae uxor, ipsi filii. Ad Ecclesiam enim pertinebant Apostoli, et in membris Ecclesiae erant. Ergo in conjuge ipsius erant, et conjux erant secundum portionem suam quam in membris obtinebant. Quare ergo de illis dicitur: «Cum recesserit ab eis sponsus, tunc jejunabunt filii sponsi» (Matth. IX, 15)? Ergo ipsa conjux, et ipsi filii. Mirum dico, fratres mei. In verbis Domini invenimus Ecclesiam et fratres ipsius esse, et sorores ipsius esse, et matrem ipsius esse. Nam cum nuntiarentur ei mater ejus et fratres foris stantes; quia foris stabant, typum gerebant. Quis typus matris? Synagoga. Quis typus fratrum carnalium? Judaei foris stantes. Et foris stat synagoga. Nam Maria in lateribus domus ejus, et cognati ejus ex virginis Mariae consanguinitate venientes, qui in eum crediderunt, in lateribus domus ejus; non in quantum carnali consanguinitate juncti erant, sed in quantum verbum Dei audiebant et faciebant. Hoc enim respondit Dominus et ait, «Quae mihi mater, aut qui fratres?» Unde tentaverunt quidam dicere quia Christus matrem non habuit, quia dixit, «Quae mihi mater?» Quare? Ergo Petrus et Joannes et Jacobus, et alii Apostoli patres non habuerunt in terra? Et tamen quid eis dicit? «Nolite vobis dicere patrem super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est» (Id. XXIII, 9). Quod ergo in patre docebat discipulos, hoc in matre ipse demonstravit. Vult enim Dominus ut consanguinitatibus terrenis praeponamus Deum. Defer patri, quia pater est; defer Deo, quia Deus est. Generavit te pater accommodando carnem suam; creavit te Deus adhibendo potentiam suam. Ne irascatur pater cum Deus illi praeponitur; imo gaudeat sibi tantum deferri, ut ille inventus esset qui ei deberet praeponi. Ergo quid dicam? Dominus quid ait? «Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendit manus in discipulos suos, et ait: Ecce mater mea et fratres mei.» Fratres erant; mater quomodo erant? Addidit, «Et qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et soror, et mater est» (Id. XXII, 46-50). Puta, «frater,» propter sexum virilem quem habet Ecclesia; «soror,» propter feminas quas hic in membris habet Christus: «mater» quomodo, nisi quia ipse Christus est in Christianis, quos Christianos per Baptismum quotidie parit Ecclesia? Ergo in quibus intelligis conjugem, in illis matrem, in illis filios.

13. Dicatur ergo quales debent esse filii. Quales? Pacifici. Quare pacifici? Quia, «Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur» (Id. V, 9). Quia ergo in oliva fructus est pacis: oleum enim pacem significat, quia charitatem significat; sine charitate nulla pax est: et manifestum est quia qui diviserunt pacem, non habebant charitatem. Unde jam exposui Charitati vestrae quare columba folia cum fructu portavit ad arcam (Gen. VIII, 11); ut significaret quia et illi qui foris baptizati sunt, sicut ligna illa extra arcam baptizata sunt, si non sola folia habuerint, id est verba sola, sed habuerint et fructum, quod est charitas, ipsa columba illos reportat ad arcam, et veniunt ad unitatem. Tales ergo filii debent esse «in circuitu mensae» Domini, «velut novellatio olivarum.» Perfecta res est, magna beatitudo: jam quis ibi nolit esse? Cum videris aliquem blasphemum habere uxorem, filios, nepotes, et te forte non habere, noli zelare; vide quia et in te completum est, sed spiritualiter. An forte non es in membris? Si non ibi es, plange quia nec hic, nec ibi. Si autem ibi, securus esto; quia etsi ibi et non hic, fructuosius ibi quam hic.

14. Si ergo habemus, quare habemus? Quia timemus Dominum. «Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.» Ille est «homo,» qui sunt homines; et ipsi homines, «homo:» quia multi unum, quia Christus unus.

15. [«vers.» 5, 6.] «Benedicat te Dominus ex Sion.» Coeperas enim attendere, «Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum:» jam forte oculi tui ibant per illos qui non timent Dominum, et videbant ibi uxores fecundas, filios abundantes circuire mensam patris sui; nescio qua ibas: «Benedicat te Dominus,» sed «ex Sion.» Noli quaerere illas benedictiones quae non sunt ex Sion. Non benedixit Dominus tales, fratres mei? Benedictio ista Domini est: aut si non est a Domino, quis ducet uxorem, si nolit Dominus? quis possit esse sanus, si nolit Dominus? aut quis posset esse dives, si nolit Dominus? Dat illa: sed non vides quia et pecoribus dedit? Non ergo de Sion est ista benedictio. «Benedicat te Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Jerusalem.» Nam illa bona non sunt Jerusalem. Vis videre quia non sunt bona Jerusalem? Et avibus dictum est, «Crescite, et multiplicamini» (Gen. I, 22). Pro magno vis habere quod avibus donatum est? Voce quidem Dei donatum est, quis nesciat? Sed utere bonis istis, si accipis; et magis cogita quomodo nutrias qui nati sunt, quam ut nascantur. Non enim jam felicitas est habere filios, sed bonos habere. De nutriendis labora, si nati fuerint; si autem non nati, age gratias Deo. Forte minus sollicitus eris, et tamen sterilis non remansisti illius matris. Forte per te nascuntur spiritualiter de ista matre, qui sunt ut novellae olivarum circumeuntes mensam Domini. Consoletur ergo te Dominus, ut «videas bona Jerusalem.» Illa enim bona «sunt.» Quare «sunt?» Quia aeterna sunt. Quare «sunt?» Quia ibi est rex, «Ego sum qui sum» (Exod. III, 14). Ista vero bona sunt, et non sunt: non enim stant; labuntur, fluunt. Filii sunt parvuli; blandiris parvulis, blandiuntur parvuli: numquid stant in eo? Sed optas ut crescant, ut accedat aetas optas. Sed vide quia cum accedit una, altera moritur. Veniente pueritia, moritur infantia; veniente adolescentia, moritur pueritia; veniente juventute, moritur adolescentia; veniente senectute, moritur juventus; veniente morte, moritur omnis aetas. Quot optas gradus aetatis, tot simul optas et mortes aetatum. Non sunt ergo ista. Num deinde nati sunt tibi filii in terra tecum victuri, an te potius exclusuri et successuri? Ad eos gaudes qui nati sunt, ut excludaris? Nati enim pueri tanquam hoc dicunt parentibus suis: Eia, cogitate ire hinc, agamus et nos mimum nostrum. Mimus est enim generis humani tota vita tentationis; quia dictum est, «Universa vanitas omnis homo vivens» (Psal. XXXVIII, 6). Et tamen si gaudetur ad filios successuros; quantum gaudendum est ad filios cum quibus permanebimus, et ad illum patrem cui nati sumus non moriturum, sed ut nos cum illo semper vivamus? Ipsa sunt bona Jerusalem, quia ipsa sunt. «Benedicat te» ergo «Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Jerusalem.» Nam ista quae attendis bona, caecus vides. «Videas,» sed illa bona quae corde videntur. Et quamdiu videbo bona Jerusalem? «Omnes dies vitae tuae.» Sed si vita tua aeterna fuerit, in aeternum videbis bona Jerusalem. Si autem , fratres mei, ista bona sunt, sed non omnes dies vitae tuae vides: non enim quando exis de corpore, moreris. Perseverat vita tua: corpus moritur, sed vita spiritus perseverat. Oculi non vident, quia discessit qui per oculos videbat. Ubicumque est qui per oculos videbat, videt aliquid. Non enim mortuus erat dives ille qui in terra induebatur purpura et bysso; si mortuus esset, apud inferos non torqueretur (Luc. XVI, 19, 23). Optandum illi forte erat ut moreretur, sed malo suo vixit apud inferos. Torquebatur enim, et non videbat bona illa quae in terra dimiserat: ecce erat vita ipsius talis, et bona illa non videbat. Ergo tu talia desidera bona quae videas «omnes dies vitae tuae,» id est, ut cum ipsis bonis vivas in aeternum.

16. Quae sunt ergo illa bona, fratres, attendite. Dici possunt bona ista: Aurum est, argentum est, fundus amoenus est, marmorati parietes sunt, tecta laqueata sunt? Absit. Ista abundantius pauperes habent in hac vita. Plus est enim pauperi videre coelum stellatum, quam diviti tectum inauratum. Fratres, ergo quod est illud bonum, quo accendimur, cui suspiramus, quo inflaMmamur, propter quod bonum adipiscendum et videndum tantos labores sustinemus, sicut audistis cum legeretur Apostolus, quia «omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur» (II Tim. III, 12)? Non enim modo, quia diabolus per reges non saevit, ideo Christiani non patiuntur persecutionem. Si mortuus est diabolus, mortuae sunt persecutiones; si autem ille adversarius noster vivit, unde non tentationes suggerit? unde non saevit? unde non minas aut scandala procurat? O si incipias pie vivere, videbis quia omnis qui vult pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patietur. Propter quid ergo patimur tantas persecutiones? «Si enim in hac vita in Christo sperantes sumus tantum,» ait Apostolus, «miserabiliores sumus omnibus hominibus» (I Cor. XV, 19). Propter quid damnati sunt ad bestias martyres? quod est illud bonum, dici potest? unde, aut quae lingua dicat? aut quae aures audiant? Et quidem illud «nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit» (Id. II, 9). Amemus tantum, proficiamus tantum: videtis enim quia pugnae non desunt, et pugnamus cum concupiscentiis nostris. Pugnamus foris cum infidelibus et inobedientibus hominibus; pugnamus intus cum suggestionibus, cum perturbationibus carnalibus: ubique pugnamus adhuc, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15); pugnamus adhuc, quoniam si «spiritus vita est,» tamen «corpus mortuum est propter peccatum.» Sed quid futurum est? «Si autem Spiritus ejus habitat in vobis, qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum ejus qui habitat in vobis» (Rom. VIII, 10, 11). Cum ergo vivificata fuerint membra nostra mortalia, jam nihil resistet spiritui nostro. Non fames erit, non sitis erit, quia de corruptione corporis ista nascuntur. Ideo reficis, quia a te aliquid deficit. Concupiscentiae delectationum carnalium contra nos pugnant. Mortem portamus infirmitate corporis: sed cum mors ipsa conversa fuerit in illam incommutabilitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, quid audiet tunc mors? «Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus?» Et forte moritur, et dicetur: Restant aliqui inimici? Non; sequitur «novissima inimica mors.» Cum haec destructa fuerit, immortalitas succedet. Si nullus erit inimicus, quasi «novissima destruetur mors» (I Cor. XV, 53, 54, 55, 26). Bonum nostrum cui suspiramus, pax erit. Ecce bonum, fratres, magnum bonum pax vocatur. Quaerebatis quid vocaretur: Aurum est, argentum est, an fundus, an vestis? Pax est: non pax qualem inter se habent homines, infidam, instabilem, mutabilem, incertam; nec pax talis qualem secum habet ipse unus homo. Diximus enim quia et secum pugnat homo; usquequo domet omnes cupiditates, adhuc pugnat. Qualis ergo pax? Quam «oculus non vidit, nec auris audivit.» Qualis pax? De Jerusalem, quia Jerusalem interpretatur, Visio pacis. Sic ergo «benedicat te Dominus ex Sion; et videas bona quae sunt Jerusalem,» et videas «omnes dies vitae tuae. Et videas,» non filios tuos tantum, sed «filios filiorum tuorum.» Quid est, filios tuos? Opera tua quae hic agis. Qui sunt filii filiorum? Fructus operum tuorum. Facis eleemosynas, filii tui sunt: propter eleemosynas accipis vitam aeternam, filii filiorum tuorum sunt. «Videas filios filiorum tuorum;» et erit quod sequitur, quo concluditur, «Pax super Israel.» Haec pax vobis praedicatur a nobis, ipsa amatur a nobis, ipsa ut a vobis ametur, optamus. Ad illam pacem perveniunt qui et hic pacifici fuerint. Illi sunt et hic pacifici, qui et ibi; qui circumeunt mensam Domini tanquam novellatio olivarum, ut non sit sterilis arbor, qualis fuit illa ficulnea ubi fructum non invenit esuriens Dominus. Et videtis quid ei contigerit. Folia sola habebat, fructum non habebat (Matth. XXI, 18 et 19): sic sunt qui verba habent, et facta non habent. Veniens esuriens Dominus non ibi invenit quod manducet; quia fidem nostram et facta bona esurit Dominus. Pascamus illum bene vivendo, et pascet nos in aeternum nobis vivere donando.

IN PSALMUM CXXVIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Psalmus quem cantavimus, brevis est: sed sicut scriptum est in Evangelio de Zacchaeo, statura brevis, et magnus in opere (Luc. XIX, 2-9); sicut scriptum est de illa vidua quae duo minuta misit in gazophylacium, brevis pecunia, sed magna charitas (Marc. XII, 42-44): sic et iste psalmus, si verba numeres, brevis est; si sententias appendas, magnus est. Non ergo nos poterit diutius usque ad fastidium detinere. Quare? Advertat prudentia vestra, et adsit intentio christiana: sonet verbum Dei volentibus, nolentibus, opportune, importune. Invenit sibi locum, invenit corda ubi requiescat, invenit terram ubi germinet et fructum ferat. Nam quia multi mali sunt et iniqui quos portat Ecclesia usque in finem, manifestum est: et hi sunt quibus verbum Dei superfluum est; et aut sic in illos cadit, quomodo semen in via conculcatur, et a volatilibus colligitur; aut sic in eos cadit, quomodo semen in petrosa loca, ubi non habet terram multam, statim exit, et calefacto sole arescit, quia non habet radicem; aut sicut inter spinas, quod etsi germinet et conetur in auras surgere, offocatur tamen multitudine spinarum. Tales autem sunt qui verbum Dei contemnunt sicut via, aut qui ad horam gaudent, et facta tribulatione, sicut aestu solis, arescunt; aut qui cogitationibus et curis et sollicitudine hujus mundi, tanquam spinis avaritiae offocant quod in illis coeperat germinare. Est autem etiam terra bona, quo semen cum ceciderit, affert fructum, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum (Matth. XIII, 3-23): sive parum, sive multum, omnes in horreo erunt. Sunt ergo tales, et propter hos loquimur. Propter hos loquitur Scriptura, propter hos non tacet Evangelium. Sed et illi audiant, ne forte aliud sint hodie, aliud cras; ne forte mutentur audiendo, aut arent viam, aut lapides purgent, aut spinas evellant. Dicat Spiritus Dei, dicat nobis, cantet nobis; sive velimus saltare, sive nolimus, cantet ipse. Sicut enim qui saltat, membra movet ad cantum; sic qui saltant ad praeceptum Dei, operibus obtemperant sono. Ideo qui noluerunt hoc facere, quid illis Dominus dicit in Evangelio? «Cantavimus vobis, et non saltastis; planximus, et non lamentastis» (Id. XI, 17). Cantet ergo; credimus in Dei misericordiam, quia erunt de quibus nos consoletur. Nam qui pertinaces sunt, perseverantes in malitia, quamvis audiant verbum Dei, scandalis quotidie perturbant Ecclesiam. De talibus dicit iste psalmus; sic enim coepit:

2. [«vers.» 1-3.] «Saepe expugnaverunt me a juventute mea.» Ecclesia loquitur de his quos tolerat, et tanquam diceretur, Numquid modo? Olim est Ecclesia; ex quo vocantur sancti, est Ecclesia in terra. Aliquando in solo Abel Ecclesia erat, et expugnatus est a fratre malo et perdito Cain (Gen. IV, 8). Aliquando in solo Enoch Ecclesia erat, et translatus est ab iniquis (Id. V, 24). Aliquando in sola domo Noe Ecclesia erat, et pertulit omnes qui diluvio perierunt, et sola arca natavit in fluctibus, et evasit ad siccum (Id. VI-VIII). Aliquando in solo Abraham Ecclesia erat, et quanta pertulit ab iniquis, novimus. In solo filio fratris ejus Lot, et in domo ejus in Sodomis Ecclesia erat, et pertulit Sodomorum iniquitates et perversitates, quousque Deus eum de medio ipsorum liberavit (Gen. XII-XX). Coepit esse et in populo Israel Ecclesia; pertulit Pharaonem et Aegyptios. Coepit et in ipsa Ecclesia, id est in populo Israel, numerus esse sanctorum: Moyses et caeteri sancti pertulerunt iniquos Judaeos populum Israel. Ventum est et ad Dominum nostrum Jesum Christum, praedicatum est Evangelium, dixit in Psalmis, «Annuntiavi et locutus sum, multipliplicati sunt super numerum» (Psal. XXXIX, 6). Quid est, «super numerum?» Non solum illi crediderunt qui pertinent ad numerum sanctorum; sed et «super numerum» intrarunt: multi justi, sed et plures iniqui; et pertulerunt justi iniquos. Quando? In Ecclesia. Numquid modo solum, ex quo enumerat, ex quo commemorat? Ideo ne miraretur modo Ecclesia, vel ne quisquam miraretur in Ecclesia, volens esse membrum bonum Ecclesiae, audiat et ipsam Ecclesiam matrem suam dicentem sibi: Noli mirari ad ista, fili; «Saepe expugnaverunt me a juventute mea.»

3. Magnus affectus sic coepisse Psalmum: «Saepe expugnaverunt me a juventute mea.» Quasi aliquid jam loquebatur: videtur enim non coepisse, sed respondisse. Respondit autem, quibus? Cogitantibus et dicentibus: Quanta mala perferimus, quanta scandala crebrescunt quotidie, quando iniqui intrant in Ecclesiam et portamus eos? Respondeat autem Ecclesia de quibusdam, id est, de fortiorum voce respondeat querelis infirmorum, et confirment firmi infirmos, et grandes parvulos, et dicat Ecclesia, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Dicat vero» «Israel, Saepe expugnaverunt me a juventute mea.» Dicat illud, non illud timeat. Quo enim valet, quod cum dixisset, «Saepe expugnaverunt me,» addidit, «a juventute mea?» Jam modo Ecclesiae senectus expugnatur, sed non timeat: dicat, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea.» Numquid ideo non pervenit ad senectutem, quia non cessaverunt illi expugnando? numquid delere potuerunt? «Dicat vero Israel;» et consoletur se Israel, consoletur se ipsa Ecclesia de praeteritis exemplis, et dicat, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea.»

4. Quare expugnaverunt? «Etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; longe fecerunt injustitiam suam.» Quare expugnaverunt? «Quia non potuerunt mihi.» Quid est, «non potuerunt mihi?» Fabricare. Quid est, «non potuerunt mihi?» Non illis consensi ad malum. Omnis enim malus ideo persequitur bonum, quia non illi consentit bonus ad malum. Faciat aliquid mali, non objurget episcopus, bonus est episcopus: objurget episcopus, malus est episcopus. Rapiat aliquid, taceat cui rapit, bonus est: saltem loquatur et reprehendat, etsi non repetat, malus est. Malus est qui reprehendit raptorem, et bonus est qui rapit! Ambulet, «Manducemus et bibamus; cras enim moriemur.» Contra Apostolus: «Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Sobrii estote justi,» , «et nolite peccare» (Isai. XXII, 13; I Cor. XV, 32-34). Sonat verbum, sonat sermo contradictor libidinis: at ille amicus libidinis suae, et inimicus sermoni contradicenti amicae suae infestus est, et odit sermonem Dei. Facta est amica avaritia, inimicus Deus. Contradicit enim Deus avaritiae, et vult nihil possideri ab avaritia. Ego possidear, clamat. Quid vis ab avaritia possideri? Dura jubet, levia jubeo: onus ejus grave, sarcina mea levis est; jugum ejus asperum est, jugum meum lene est (Matth. XI, 30). Noli velle ab avaritia possideri. Jubet avaritia ut mare transeas, et obtemperas: jubet ut te ventis procellisque committas; jubeo ego ut ante ostium tuum ex eo quod habes des pauperi: piger es ad faciendum ante te opus bonum, et strenuus es ad transeundum mare. Quia avaritia imperat, servis; quia Deus jubet, odisti. Et quid? Cum odisse coeperit, incipit velle criminari eos a quibus audit bona praecepta, et velle per suspiciones suas crimina quaerere servorum Dei. Qui nobis ista dicunt, ista non faciunt ipsi? Et ista sive quae fiunt, sive quae non fiunt, dicuntur fieri; et quae fiunt bene, dicuntur male fieri: et quae toleramus, ad culpam nostram applicantur. Nos quid respondemus? Noli me attendere; sermonem istum attende: ipse tibi loquitur per quemlibet; huic tu inimicus es. Concorda cum adversario tuo, cum es cum eo in via (Id. V, 25): adversarium tuum sermonem Dei fecisti. Noli attendere quia ille tibi loquitur: malus est per quem tibi loquitur; sed non est malus, qui tibi loquitur, sermo Dei. Accusa Deum, accusa, si potes.

5. Creditis, fratres, huc usque pervenisse eos de quibus dicitur, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea,» ut etiam ipsum Deum accusare non dubitent? Accusas avarum, et ille accusat Deum quia fecit aurum. Noli avarus esse. Et non faceret Deus aurum. Jam hoc restat, quia mala tua opera cohibere non potes, accusas opera bona Dei: displicet tibi creator et fabricator mundi. Non faceret et solem; quia multi in fenestris contendunt de luminaribus, et ad judicia se trahunt. O si vitia nostra cohibeamus! quia bona sunt omnia, quia bonus Deus qui fecit omnia; et laudant illum opera sua, considerata quia bona sunt, ab eo qui habet spiritum considerandi, spiritum pietatis et sapientiae. Undique laudatur Deus ab operibus suis. Quomodo illum laudant opera sua per os trium puerorum? quid praetermissum est? Laudant coeli, laudant Angeli, laudant sidera, laudant sol et luna, laudant dies ac noctes, laudat quidquid germinat de terra, laudat quidquid natat in mari, laudat quidquid volitat in aere, laudant omnes montes et colles, laudant frigora et aestus; et caetera omnia quae Deus fecit, audistis quia laudant Deum (Dan. III, 57-90): numquid audistis ibi quia laudat Deum avaritia, quia laudat Deum luxuria? Non laudant ista, quia non ipse illa fecit. Laudant ibi homines Deum; hominis creator est Deus. Avaritia opus est mali hominis; homo ipse opus est Dei. Et quid vult Deus? Occidere in te quod ipse fecisti, et salvare quod ipse fecit.

6. Noli fenerare. Tu accusas Scripturam dicentem, «Qui pecuniam suam non dedit ad usuram» (Psal. XIV, 5). Non ego illud scripsi, non de ore meo primo exiit: Deum audi. Et ille: Clerici non fenerent. Et forte qui tibi loquitur, non fenerat: sed si fenerat, fac quia et ipse fenerat; numquid fenerat qui per ipsum loquitur? Si facit quod tibi dicit, et non tu facis; tu in ignem, ille in regnum. Si non facit quod tibi dicit, et pariter facit mala quae facis, et dicit bona quae non facit; pariter in ignem. Fenum ardebit, verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 8). Numquid ardet sermo qui tibi per illum locutus est? Aut Moyses est qui tibi loquitur, id est, bonus et justus famulus Dei; aut pharisaeus est cathedram Moysi sedens. Audisti et de ipsis: «Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite» (Matth. XXIII, 3). Non habes tu unde te excuses, quando sermo Dei tibi loquitur. Quia non potes interficere sermonem Dei, criminari quaeris eos per quos loquitur tibi sermo Dei. Quaere quantum vis, dic quantum vis, blasphema quantum vis: «Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat vero Israel, Saepe expugnaverunt me a juventute mea.» Audent etiam feneratores dicere: Non habeo aliud unde vivam. Hoc mihi et latro diceret, deprehensus in fauce; hoc et effractor diceret, deprehensus circa parietem alienum; hoc mihi et leno diceret, emens puellas ad prostitutionem; hoc et maleficus incantans mala, et vendens nequitiam suam; quidquid tale prohibere conaremur, responderent omnes quia non haberent unde viverent, quia inde se pascerent; quasi non hoc ipsum in illis maxime puniendum est, quia artem nequitiae delegerunt, unde vitam transigant, et inde se volunt pascere, unde offendant eum a quo omnes pascuntur.

7. Sed cum clamaveris hoc et dixeris, illi respondent: Si sic, non huc accedimus; si sic, non intramus in ipsam Ecclesiam. Veniant, intrent, audiant: «Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores:» hoc est, non potuerunt agere ut consentiam; fecerunt quod portem. Quam praeclare dictum est, quam optime significavit, «Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores.» Agunt nobiscum, primo ut consentiamus illis ad facta mala: si non consenserimus, Tolerate nos, dicunt. Ergo quia non potuisti mihi, ascende in dorsum meum; portare te habeo quousque veniat finis: sic enim mihi praeceptum est, ut fructum afferam cum tolerantia (Luc. VIII, 15). Non te corrigo, tolero te: aut forte, cum tolero te, corrigis te. Si non te corrigis usque in finem, tolero te usque in finem; et usque in finem super dorsum meum eris, usque ad tempus. Numquid semper super dorsum meum eris? Veniet enim qui inde te excutiat: veniet tempus messis, veniet finis saeculi; immittet Deus messores. Messores autem Angeli sunt: separant malos de medio justorum, sicut zizania a tritico; frumentum recondent in horreo, paleam autem comburent igni inexstinguibili. Portavi quousque potui, jam gaudens transeo in horreum Dei, et securus canto, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea.»

8. Quid enim mihi facere potuerunt, quia «expugnaverunt me a juventute mea?» Exercuerunt me, non oppresserunt. Valuerunt mihi sicut ignis ad aurum, non sicut ignis ad fenum. Ignis enim accedens ad aurum, sordem tollit; accedens ad fenum, in cinerem vertit. «Etenim non potuerunt mihi,» quia non consensi, quia non me fecerunt quales sunt ipsi. «Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, longe fecerunt injustitiam suam.» Fecerunt quod tolerem, et non fecerunt cui consentirem. Jam ergo injustitia ipsorum longe est a me. Mali mixti sunt bonis, non solum in saeculo, sed et in ipsa intus Ecclesia mali mixti sunt bonis. Nostis, et probastis; et magis probabitis, si boni fueritis. «Cum» enim «crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania» (Matth. XIII, 27-43). Nulli apparent mali in Ecclesia, nisi ei qui fuerit bonus. Nostis ergo quia mixti sunt, et semper et ubique dicit Scriptura quia non separabuntur, nisi in fine. Sic, quomodo mixti sunt, longe sunt a se. Ne quis ergo ex eo quod mixti sunt mali inter bonos, putaret iniquitatem esse juxta justitiam, «Non potuerunt,» inquit, «mihi;» id est, dixerunt, et male dixerunt, «Manducemus et bibamus; cras enim moriemur.» Non corruperunt sermones mali mores bonos: in eo quod audivi a Deo, non cessi sermonibus hominum. Fecerunt mihi peccatores quod portarem. non cui commiscerer, et facta est iniquitas eorum longe a me. Quid enim tam prope, quam duo homines in una Ecclesia? quid tam longe, quam iniquitas a justitia? Ubi enim consensio, ibi propinquitas. Ligantur duo, et mittuntur ad judicem; latro, et colligatus: ille sceleratus, ille innocens, una catena ligantur, et longe sunt a se. Quantum longe sunt a se? Quantum longe est scelus ab innocentia. Ecce isti longe sunt ab invicem. Alius latro in Hispania facit scelera, proximus ei est qui facit in Africa. Quantum proximus? Quantum sibi junguntur scelus et scelus, quantum sibi junguntur latrocinium et latrocinium. Nemo ergo timeat mixtos sibi corpore malos. Longe ab illis sit corde, et securus portat quod non timet: «Longe fecerunt injustitiam suam.»

9. [«vers.» 4.] Quid occurrit? Florent illi qui regnant inique; et ut sermonem loquamur vulgi, tonant iniqui, extolluntur in typhos, in calumnias. Quid ergo? semper hoc? Non. Audi quod sequitur: «Dominus justus concidet cervices peccatorum.» Intendat Charitas vestra. «Dominus,» inquit, «justus concidet cervices peccatorum.» Quis non contremiscat? Quis enim non peccavit? «Dominus justus concidet cervices peccatorum.» Omnibus qui audiunt, intrat tremor in cor, si credunt Scripturae Dei. Si enim sibi sine causa tundunt homines pectora, mentiuntur quia tundunt pectora, si justi sunt; et in eo quod mentiuntur Deo, fiunt peccatores. Si ergo veraciter sibi tundunt pectora, peccatores sunt. Et quis nostrum non sibi tundit pectus? et quis nostrum non elidit oculos ad terram, sicut ille Publicamus, et dicit, «Domine, propitius esto mihi peccatori» (Luc. XVIII, 13)? Si ergo omnes peccatores, et nemo invenitur sine peccato; omnibus timendus est gladius in cervices, quia «Dominus justus concidet cervices peccatorum.» Non puto, fratres mei, quia omnium peccatorum; sed in membro quod percutit, ibi designat quos peccatores percutiat. Non enim dixit, Dominus justus concidet manus peccatorum; aut, Dominus justus concidet pedes peccatorum, non dixit: sed quia peccatores superbos volebat intelligi, superbi autem omnes cervicati sunt, qui non solum faciunt mala, sed nec agnoscere volunt, et quando objurgantur, justificant se (Ecce fecisti; saltem agnosce quid feceris: odit Deus peccatorem, oderis et tu; conjungere Deo, simul persequimini peccatum tuum. Non, inquit: ego bene feci, Deus male fecit. Quid hoc est? Ego nihil mali feci, inquit: quia Saturnus fecit, quia Mars fecit, quia Venus fecit; ego nihil feci, stellae fecerunt. Justificas te, accusas Deum qui fecit stellas, qui ornavit coelum): itaque quoniam justificas peccatum tuum, et superbis adversus Deum, quia te facis extra culpam, et Deum in culpa, et tantum erexisti cervicem tuam, et cucurristi contra Deum, sicut scriptum est in Job (dicebat de impio peccatore), «Currens adversus Deum in crassa cervice scuti sui» (Job XV, 26); et ibi cervicem nominavit; quia sic te erigis, et non elidis oculos ad terram, et tundis pectus, et dicis, «Domine, propitius esto mihi peccatori;» sed jactas te de meritis tuis, et vis mecum, inquit Deus, judicio contendere (Jerem. II, 29), intrare mecum ad judicium; cum debeas in reatu tuo satisfacere Deo, et clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, «Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit» (Psal. CXXIX, 3)? clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo, «Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi» (Psal. XL, 5): quoniam haec non vis dicere, sed justificas facta tua adversus sermonem Dei; venit in te quod sequitur Scriptura, et dicit, «Dominus justus concidet cervices peccatorum.»

10. [«vers.» 5.] «Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion.» Qui oderunt Sion, oderunt Ecclesiam: Sion Ecclesia est. Et qui intrant in Ecclesiam ficte, oderunt Ecclesiam. Qui nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam: «Super dorsum meum fabricaverunt.» Quid factura est Ecclesia, nisi portatura usque in finem?

11. [«vers.» 6, 7.] Sed quid de illis dicit? Sequitur, «Fiant sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit.» Fenum tectorum herba est quae nascitur in tectis, in solario integulato. In alto videtur, et radicem non habet. Quanto melius humilius nasceretur, et laetius viresceret? Modo nascitur altius ad celeriorem ariditatem. Nondum evulsum est, et aruit: nondum finiti sunt in judicio Dei, et jam non habent succum viriditatis. Attendite opera ipsorum, et videte quia aruerunt. Sed vivunt, et hic sunt: nondum ergo avulsi sunt: Aruerunt, sed nondum avulsi sunt: facti sunt «sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit.»

12. Et venient messores, sed non de illis implent manipulos. Venturi sunt enim messores, et collecturi sunt triticum in horreum, et zizania alligabunt, et mittent in ignem. Sic et fenum tectorum expurgatur, et quidquid inde evellitur, in ignem mittitur; quia et priusquam evelleretur aruit. Non inde implet messor manus. Sequitur enim et dicit: «Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit. Messores autem Angeli sunt» (Matth. XIII, 39.), Dominus dicit.

13. [«vers.» 8.] «Et non dixerunt transeuntes viam, Benedictio Domini super vos; benediximus vos in nomine Domini.» Nostis enim, fratres, quando transitur per operantes, est consuetudo ut dicatur illis, «Benedictio Domini super vos.» Et magis ista consuetudo erat in gente Judaeorum. Nemo transibat et videbat aliquos facere aliquod opus in agro, vel in vinea, vel in messe, vel aliquid hujusmodi; non licebat transire sine benedictione. Alii sunt qui manipulos colligunt, alii sunt transeuntes viam. Qui manipulos colligunt, non de illis replent manus; quia non colligitur ad horreum fenum tectorum. Qui sunt qui manipulos colligunt? Messores. Qui sunt messores? Dominus dixit: «Messores autem Angeli sunt.» Qui sunt transeuntes? Illi qui jam per viam istam, id est, per vitam istam transierunt hinc ad patriam: Apostoli transeuntes erant in ista vita, Prophetae transeuntes erant. Quos benedixerunt Prophetae et Apostoli? Illos in quibus radicem charitatis viderunt. Quos autem invenerunt in tectis eminere et superbire «in cervice scuti sui,» dixerunt contra illos quod futuri erant, benedictionem autem super eos non dederunt. Ergo omnes istos malos quos portat Ecclesia, qui legitis in Scripturis, invenitis maledictos designatos ad antichristum pertinere, ad diabolum pertinere, ad paleam pertinere, ad zizania pertinere. Et multa innumerabilia per similitudinem dicuntur de illis: «Quia non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum» (Id. VII, 21). Nullam invenis Scripturam quae de illis bene loquatur, quia transeuntes viam non illos benedixerunt. Transeuntes Prophetae omnia de illis mala dixerunt. Ecce et iste quem portamus, David transiit viam; audistis quid de illis dixit: «Dominus justus concidet cervices peccatorum. Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur aruit. Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit.» Haec de illis dixit. Non ergo supra illos iste transiens benedixit, et impletum est etiam per illum, quod ipse dixit: «Et non dixerunt transeuntes viam, Benediximus vos in nomine Domini.» Et isti transeuntes sive Prophetae, sive Patriarchae, sive Apostoli, quicumque transierunt, si bene vivimus, fratres, benedixerunt nos «in nomine Domini.» Quando me, inquis, benedixit Paulus? quando me benedixit Petrus? Attende in Scripturis, vide si bene vivis, et vide ibi benedictum te fuisse. Omnes bene viventes benedixerunt. Et quomodo benedixerunt? «In nomine Domini;» non in nomine suo, sicut haeretici. Qui enim dicunt, Quod nos damus, hoc est sanctum; in nomine suo volunt benedicere, non in nomine Domini. Qui autem dicunt, Non sanctificat nisi Deus, nec quisquam est bonus nisi dono Dei; ipsi in nomine Domini benedicunt, nos in nomine suo: quia amici sunt sponsi (Joan. III, 19), nolunt esse adulteri sponsae.

IN PSALMUM CXXIX ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [«vers.» 1-3.] Quoniam vos non solum oculis corporis, sed etiam corde vigilare praesumimus, intelligenter nos cantare oportet: «De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam.» Etenim vox haec ascendentis est, pertinens ad canticum graduum. Debet itaque unusquisque nostrum videre in quo profundo sit, de quo clamet ad Dominum. Clamavit de profundo Jonas, de ventre ceti (Jonae. II, 2). Erat non solum sub fluctibus, verum etiam in visceribus belluae; nec tamen illud corpus et illi fluctus intercluserunt orationem ne perveniret ad Deum, et venter bestiae non potuit tenere vocem deprecantis. Penetravit omnia, disrupit omnia, pervenit ad aures Dei: si tamen dicendum est quia disruptis omnibus pervenit ad aures Dei, quando aures Dei in corde precantis erant. Ubi enim Deum praesentem non habet, cujus fidelis est vox? Verumtamen et nos debemus intelligere de quo profundo clamemus ad Dominum. Profundum enim nobis est vita ista mortalis. Quisquis se in profundo intellexerit, clamat, gemit, suspirat, donec de profundo eruatur, et veniat ad eum qui super omnes abyssos sedet et super Cherubim, super omnia quae creavit, non solum corporalia, sed etiam spiritualia; donec ad eum veniat anima, donec ab illo liberetur imago ipsius, quod est homo, quae in hoc profundo tanquam assiduis fluctibus exagitata, detrita est: et nisi renovetur et reparetur a Deo, qui illam impressit quando formavit hominem (Idoneus potuit esse homo ad casum suum; non est idoneus ad resurrectionem suam), semper in profundo est; nisi liberetur, ut dixi, semper in profundo est. Sed cum de profundo clamat, surgit de profundo, et ipse clamor non eum permittit multum in imo esse. Valde enim in profundo sunt, qui nec clamant de profundo. Dicit Scriptura: «Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit» (Prov. XVIII, 3). Jam videte, fratres, quale profundum sit, ubi contemnitur Deus. Cum quisque viderit se quotidianis peccatis obrutum, acervis quibusdam et molibus quibusdam iniquitatum premi, si dictum illi fuerit ut Deum roget, irridet. Quibus modis? Primo dicit: Si Deo displicerent facinora, ego viverem? Si curaret Deus res humanas, ad tanta scelera quae feci, non solum viverem, sed et bene mihi esset? Solet enim hoc illis evenire, qui multum in profundo sunt, et prosperantur in iniquitatibus suis: et tanto magis in profundo merguntur, quanto magis videntur esse felices; fallax enim felicitas, ipsa major est infelicitas. Deinde et hoc solent homines dicere: Jam quoniam multa feci et damnatio imminet, hoc perdo, quod non facio quidquid possum; et, Ex hoc perdor, cur non facio quidquid possum? Quomodo solent desperati latrones dicere: Sic me occisurus est judex pro decem homicidiis, quomodo pro quinque, quomodo pro uno; quare non jam quidquid mihi occurrerit facio? Hoc est, «Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit.» Sed Dominus Jesus Christus qui nec profunda nostra contempsit, qui usque ad istam vitam venire dignatus est, promittens remissionem omnium peccatorum; etiam de profundo excitavit hominem, ut clamaret de profundo sub molibus peccatorum, et perveniret vox peccatoris ad Deum: unde clamantis, nisi de profundo malorum?

2. Et videte quia vox peccatoris clamat de profundo: «De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.» Unde clamat? De profundo. Quis est ergo qui clamat? Peccator. Et qua spe clamat? Quia qui venit solvere peccata, dedit spem etiam in profundo posito peccatori. Ideo quid sequitur post istas voces? «Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?» Ecce aperuit de quo profundo clamaret. Clamat enim sub molibus et fluctibus iniquitatum suarum. Circumspexit se, circumspexit vitam suam; vidit illam undique flagitiis et facinoribus coopertam: quacumque respexit, nihil in se bonum invenit, nihil illi justitiae serenum potuit occurrere. Et cum tanta et tam multa peccata undique et catervas scelerum suorum videret, tanquam expavescens exclamavit, «Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?» Non dixit, Ego non sustinebo; sed, «quis sustinebit?» Vidit enim prope totam vitam humanam circumlatrari peccatis suis, accusari omnes conscientias cogitationibus suis, non inveniri cor castum praesumens de sua justitia. Si ergo cor castum non potest inveniri, quod praesumat de sua justitia; praesumat omnium cor de misericordia Dei, et dicat, «Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?»

3. [«vers.» 4-6.] Quare autem spes est? «Quoniam apud te propitiatio est.» Et quae est ista propitiatio, nisi sacrificium? Et quod est sacrificium, nisi quod pro nobis oblatum est? Sanguis innocens fusus delevit omnia peccata nocentium: pretium tantum datum redemit omnes captivos de manu captivantis inimici. Ergo «est apud te propitiatio.» Nam si non esset apud te propitiatio, si judex solum esse velles et misericors esse nolles, observares omnes iniquitates nostras, et quaereres eas; quis sustineret? quis ante te staret, et diceret, Innocens sum? quis staret in judicio tuo? Spes ergo una est, «Quoniam est apud te propitiatio. Propter legem tuam sustinui te, Domine.» Quam legem? Quae reos fecit? Data est enim lex sancta, justa, bona Judaeis (Rom. VII, 12); sed reos eos potuit facere. Non data est lex quae posset vivificare (Galat. III, 21), sed quae ostenderet peccata peccatori. Peccator enim oblitus erat se, nec videbat se; data est illi lex, ut videret se. Fecit reum lex; liberavit Lator legis: Lator enim legis Imperator est. Lex data est quae terreat et constringat in reatum; et non solvit lex a peccatis, sed ostendit peccata. Et forte sub ipsa lege positus, animadvertit iste in profundo quanta fecerit contra legem, et sic exclamavit dicens, «Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?» Est ergo lex misericordiae Dei, lex propitiationis Dei. Illa timoris fuit, est alia lex charitatis. Lex charitatis dat veniam peccatis, delet praeterita, admonet de futuris; in via non deserit comitem, comes fit ei quem ducit in via. Sed concordandum est cum adversario, dum es cum eo in via (Matth. V, 25). Est enim sermo Dei adversarius tuus, quamdiu cum illo non concordas. Concordas autem, cum coeperit te delectare facere quod dicit sermo Dei. Jam qui erat adversarius, fit amicus: sic, finita via, non erit qui tradat te judici. Ergo «propter legem tuam sustinui te, Domine;» quia dignatus es legem misericodiae afferre, mihi dimittere omnia peccata mea, dare mihi de caetero monita ne te offendam: in ipsis monitis si quid forte titubavero, dedisti mihi remedium, quo te orem, dicens, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris» (Id. VI, 12). Hanc legem statuisti mihi, ut quomodo dimitto, dimittatur mihi. «Propter» hanc «legem sustinui te, Domine.» Exspectavi quando venias et liberes ab omni necessitate, quia in ipsa necessitate non deseruisti legem misericordiae.

4. Audi quam legem dicat, si nondum intellexisti quia legem modo dicit charitatis; audi Apostolum: «Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi.» Qui portant invicem onera sua, nisi qui habent charitatem? Qui non habent charitatem, graves sunt sibi; qui autem habent charitatem, portant se. Laesit te aliquis, petit veniam: si non dimittis, non portas onus fratris tui; si dimittis, portas infirmum. Et tu si forte in aliquam infirmitatem cecideris, quasi homo, oportet ut sic te portet et ille, quemadmodum et tu. Audi quid praecesserit: «Fratres,» inquit, «si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis.» Et ne forte quia spirituales monuerat, veluti securi sibi viderentur, continuo subjecit: «Intendens teipsum, ne et tu tenteris.» Deinde quod commemoravi, subjunxit, «Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi» (Galat. VI, 1, 2): unde dicit, «Propter legem tuam sustinui te, Domine.» Dicuntur cervi, quando transeunt freta in proximas insulas pascuae gratia, capita super se invicem ponere; et unus, qui ante est, solus portat caput et non ponit super alterum: sed cum et ipse defecerit, tollit se ab anteriore parte et redit posterius, ut et ipse in altero requiescat: et sic portant omnes onera sua, et perveniunt ad quod desiderant; et non patiuntur naufragium, quia quasi navis est illis charitas. Itaque charitas portat onera; sed non timeat ne prematur talibus oneribus: ne peccatis suis unusquisque prematur, attendat. Nam quando portas infirmitatem fratris tui, non te onerant peccata ipsius. Plane si consentias, jam tua te premunt, non alterius. Quisquis enim consenserit peccatori, non alienis, sed suis gravatur. Consensio enim ad peccatum alterius, tuum fit peccatum; et non est quare queraris quod peccata aliena te premant. Dicitur enim tibi: Premunt te, sed tua. Vidisti furem, cucurristi cum eo (Psal. XLIX, 18). Quid est hoc? Pedibus ambulasti ad furlum; imo mente conjunxisti te furi: quod ipsius solum erat, factum est tuum; quia placuit tibi. Si autem displicuerit tibi, et oraveris pro eo, et deprecatus veniam dederis, ut possis libera fronte dicere in precibus tuis, quas tibi Jurisperitus coelestis dictavit, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;» didicisti portare onera fratris tui; ut et alius portet si qua sunt tua, et fiat in vobis quod ait Apostolus, «Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi.» Ita securus cantas quod modo dictum est, «Propter legem tuam sustinui te, Domine.»

5. Hanc autem legem qui non servat, nec sustinet Dominum; nec, si velit sustinere, causa est quare sustineat; inaniter sustinet. Venturus est enim Dominus, et inventurus peccata tua; quod perfecta autem justitia vixisti, non inventurus. Homicidia forte, gravia sunt enim et valde majora, non est inventurus; adulterium non est inventurus, furta non est inventurus, rapinam non est inventurus, maleficia non est inventurus, idololatriam non est inventurus; non est ista inventurus. Nihil ergo est inventurus? Audi sermonem Evangelii: «Qui dixerit fratri suo, Fatue.» Ab istis etiam peccatis linguae minutissimis quis abstinet? Sed forte dicis, Parva sunt. «Reus erit,» inquit, «gehennae ignis» (Matth. V, 22). Si parvum tibi videbatur aut modicum, fratri dicere, «Fatue,» vel gehenna ignis videatur tibi magna: si contemnebas minus peccatum, vel poenae magnitudine deterrere. Sed dicis: Minora sunt, minuta sunt, sine quibus non potest esse ista vita. Congere minuta, et faciunt ingentem acervum. Nam et grana minuta sunt, et tamen massam faciunt: et guttae minutae sunt, et flumina implent, et moles trahunt. Ideo et ille considerans quam multa minuta peccata quotidiana committat homo, si nihil aliud, vel per cogitationes et linguam, attendit quam multa sint; et si attendit quam minuta sint, videt per multa minuta fieri acervum magnum; et non quasi peccata sua pristina cogitans, sed ipsam fragilitatem humanam, jam ascendens clamat: «De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meum. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris Domine; Domine, quis sustinebit?» Vitare possum homicidia, adulteria, rapinas, perjuria, maleficia, idololatriam; numquid et peccata linguae? numquid et peccata cordis? Scriptum est: «Peccatum iniquitas est» (I Joan. III, 4). «Quis» ergo «sustinebit, si tu iniquitates observaveris?» si nobiscum severus judex agere volueris, non misericors pater, quis stabit ante oculos tuos? Sed «est apud te propitiatio; propter legem tuam sustinui te, Domine.» Qualis est lex ista? «Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi.» Qui portant invicem onera sua? Qui fideliter dicunt, «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.»

6. «Sustinuit anima mea in verbum tuum.» Nemo sustinet, nisi qui nondum accepit quod promissum est: nam qui jam accepit, quid sustinet? Accepimus remissionem peccatorum; sed promissum est nobis regnum coelorum: debita nostra deleta sunt; sed merces nostra adhuc futura est: accepimus veniam; sed aeternam vitam nondum tenemus. Sed qui dedit veniam, ipse promisit et vitam aeternam. Si verbum nostrum esset, deberemus timere: quia verbum Dei est, non fallit. Securi ergo speramus in verbum ejus qui fallere non potest. «Speravit anima mea in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem.» Quid est quod ait? uno die speravit in Dominum, et finita est tota spes ipsius? «A vigilia matutina usque ad noctem, speravit in Dominum.» Ista vigilia matutina, finis noctis est; hinc «usque ad noctem speravit anima mea in Dominum.» Ergo intelligendum est, ne putemus uno die nobis sperandum esse in Dominum, «A vigilia matutina usque ad noctem.» Quid ergo putatis, fratres? Hoc est, «A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum»: quia Dominus per quem nobis dimissa sunt peccata, in vigilia matutina resurrexit a mortuis, ut hoc speremus in nobis futurum quod praecessit in Domino. Jam enim peccata nostra dimissa sunt, sed nondum resurreximus: si nondum resurreximus, nondum in nobis factum est quod praecessit in capite nostro. Quid praecessit in capite nostro? Quia et caro ipsius capitis resurrexit; spiritus illius capitis numquid mortuus est? Sed quod in eo mortuum est, resurrexit. Resurrexit autem tertia die; et quodam modo hoc nobis dixit Dominus: Quod in me vidistis, sperate in vobis; id est, quia ego resurrexi, resurgetis et vos.

7. Sed sunt qui dicant: Ecce resurrexit Dominus; numquid propterea sperandum est et me posse resurgere? Utique propterea: in hoc enim resurrexit Dominus, quod a te accepit. Non enim resurgeret nisi mortuus esset, non autem mortuus esset, nisi carnem portaret. Quid accepit a te Dominus? Carnem. Quid venit ipse? Verbum Dei, quod erat ante omnia, per quem facta sunt omnia. Sed ut acciperet abs te aliquid. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 3, 14). Accepit abs te, quod offerret pro te; quomodo accipit sacerdos a te, quod pro te offerat, quando vis placare Deum pro peccatis tuis. Jam factum est, ita factum est. Sacerdos noster a nobis accepit quod pro nobis offerret: accepit enim a nobis carnem; in ipsa carne victima factus est, holocaustum factus est, sacrificium factus est. In passione sacrificium factus est; in resurrectione innovavit illud quod occisum est, et tanquam primitias tuas dedit Deo, et ait tibi: Consecrata sunt jam omnia tua, quando tales primitiae de te datae sunt Deo; spera ergo et in te futurum quod praecessit in primitiis tuis.

8. Ergo ille quia a vigilia matutina resurrexit, coepit anima nostra ex hoc sperare: et quousque? «Usque in noctem;» quousque moriamur. Omnis enim mors nostra carnalis, quasi somnus est. Coepisti sperare ex quo resurrexit Dominus, noli deficere sperare quousque exeas ab hac vita. Nam si non usque ad noctem speraveris, deletur totum quod speraveras. Sunt enim homines qui incipiunt sperare, sed non perseverant usque ad noctem. Incipiunt pati tribulationes aliquas, incipiunt pati tentationes, vident homines malos et iniquos felicitate pollere temporali: et quoniam talia sperabant de Domino, ut hic essent felices, attendunt eos qui scelera fecerunt, habere quod ipsi habere desiderabant; et deficiunt pedes eorum, et desinunt sperare. Quare? Quia non a vigilia matutina coeperunt sperare. Quid est hoc? Non hoc coeperunt sperare de Domino, quod praecessit in Domino ab illa vigilia matutina: sed sperabant de Domino, ut si essent christiani, haberent plenam domum frumento, vino, oleo, argento, auro; nullus eorum moreretur immaturus; si quis non haberet filios, acciperet; si uxorem non duxisset, duceret; non abortiret non solum aliqua mulier in domo ejus, sed nec pecus ejus; non acescerent cupae ejus, non grandinaretur vinea ejus. Qui sic sperabat in Dominum, animadvertit his rebus abundare eos qui non colunt Dominum, et defecerunt pedes ejus (Psal. LXXII, 2, 3), et non speravit usque ad noctem; quia non coepit a vigilia matutina sperare.

9. Quis ergo sic incipit a vigilia matutina sperare? Qui hoc sperat de Domino, quod coepit ostendere a vigilia matutina in qua resurrexit. Antea enim nemo resurrexerat semper victurus. Intendat Charitas vestra. Resuscitati sunt mortui ante adventum Domini: nam et Elias resuscitavit mortuum (III Reg. XVII, 22), et Elisaeus (IV Reg. IV, 35); sed resurrexerunt iterum morituri. Dominus ipse quos resuscitavit, morituri resurrexerunt; sive ille juvenis filius viduae (Luc. VII, 15), sive illa puella duodecim annorum, filia archisynagogi (Id. VIII, 55), sive Lazarus (Joan. XI, 44): aliter resuscitati sunt, omnes morituri; semel nati sunt, sed bis mortui sunt. Nemo resurrexerat nunquam moriturus, nisi Dominus. Quando autem resurrexit Dominus nunquam moriturus? A «vigilia matutina.» Hoc spera et tu de Domino, resurrecturum te, non quomodo Lazarus resurrexit, non quomodo filius viduae et archisynagogi filia resurrexerunt, non quomodo quos suscitaverunt antiqui Prophetae; sed resurrecturum te spera quomodo Dominus, ut post resurrectionem qua resurrexeris, non te jam timeas moriturum: et coepisti sperare a vigilia matutina.

10. Spera autem usque ad noctem, quousque finiatur haec vita, quousque sit nox universi generis humani in occasu saeculi. Quare hoc usque? Quia post istam noctem jam non erit spes, sed ipsa res. «Spes» enim «quae videtur, non est spes,» Apostolus dicit: «quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» (Rom. VIII, 24, 25). Si ergo patienter exspectare debemus quod non videmus, usque ad noctem speremus, id est usque ad finem hujus vitae nostrae vel saeculi. Cum autem nox ista transierit, jam veniet quod sperabamus; et non jam sperabimus, nec tamen desperati erimus. Est enim vituperatio desperatorum, et aliquando detestamur hominem, et dicimus: Non habet spem. Non semper malum est non habere spem. In hac vita cum sumus, malum est non habere spem; qui enim modo spem non habet, rem postea non habebit. Ergo modo spem debemus habere. Sed cum res venerit, numquid spes erit? «Quod enim videt quis, quid sperae?» Veniet Dominus Deus noster, primo formam ipsam in qua crucifixus est et resurrexit, demonstraturus generi humano, ut videant pii et impii: illi videant, et gratulentur invenisse se quod crediderunt antequam viderent; et illi erubescant non se credidisse quod videbunt. Erubescentes damnabuntur, et gratulati coronabuntur. Dicetur confusis, «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus;» dicetur gaudentibus, «Venite, benedicti Patris mei, percipile regnum quod vobis paratum est ab origine mundi» (Matth. XXV 41, 34): quod cum acceperint, jam spes non erit, quia res tenebitur. Transacta ergo spe, transibit nox illa; sed donec fiat, a vigilia matutina speret anima nostra in Dominum.

11. Et redit ad illud, «A vigilia matutina speret Israel in Dominum. A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum.» Sed quid speravit? «A vigilia matutina speret Israel in Dominum.» Non solum «speret Israel in Dominum,» sed, «a vigilia matutina speret Israel.» Ergo culpo spem saeculi, quando speratur de Deo? Non; sed alia spes est Israel propria. Non pro summo suo bono speret Israel divitias, non salutem corporis, non abundantiam terrenorum: imo tribulationem hic habiturus est, si forte contigerit illi propter veritatem pati aliquas molestias. Non enim non sperabant in Deum martyres, et tamen talia sunt passi, qualia latrones, qualia iniqui: subjecti ad bestias, ignibus concremati, gladio percussi, ungulis exarati, catenis obstricti, carcere necati, ista omnia mala passi, non sperabant in Dominum? aut ideo sperabant, ut istis malis carentes, hac vita fruerentur? Non plane; quia a vigilia matutina sperabant. Quid est hoc? Considerabant illam vigiliam matutinam qua resurrexit Dominus eorum, et videbant quia antequam resurgeret, talia et ipse passus erat, qualia ipsi patiebantur, et non desperabant etiam se post tales passiones resurrecturos ad vitam aeternam. «Speravit Israel in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem.»

12. [«vers.» 7, 8.] «Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio.» Magnifice! melius dici non posset loco suo, propter illud quod dixit, «A vigilia matutina speret Israel in Dominum.» Quare? Quia a vigilia matutina resurrexit Dominus; et hoc debet sperare corpus, quod in capite praecessit. Sed ne suggeratur ista cogitatio: Capiti licuit resurgere, quia peccatis non premebatur, nullum peccatum erat in illo; quid nos facturi sumus? Sperabimus talem resurrectionem, qualis in Domino praecessit, cum peccatis nostris aggravemur? Sed vide quid sequitur: «Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus ejus.» Ergo si premebatur peccatis, suis, adest misericordia Dei. Ideo praecessit ille sine peccato, ut deleat peccata sequentium. Nolite in vobis praesumere, sed a vigilia matutina praesumite. Videte caput vestrum resurrexisse et ascendisse in coelum. In illo culpa non erat, sed per illum vestrae culpae delebuntur: «Ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus ejus.» Quia Israel vendere se potuit, et fieri venundatus sub peccato; redimere se ab iniquitatibus non potest. Ille potuit redimere, qui se non potuit vendere: qui non commisit peccatum, ipse est redemptor a peccato. «Ipse redimet Israel.» Unde redimet? Ab illa iniquitate, an ab illa? «Ab omnibus iniquitatibus ejus.» Non ergo timeat accessurus ad Deum aliquas iniquitates suas: tantummodo accedat pleno corde, et desinat jam facere quae antea faciebat, et non dicat, Illa iniquitas non mihi dimittitur. Si enim hoc dixerit, propter ipsam quam putat sibi non dimitti, non se convertit, et faciendo caetera, non illi dimittitur et illud quod non timebat. Quia feci, inquit, scelus magnum, et non mihi potest dimitti; jam faciam et caetera: hoc enim perdo quod non facio. Noli timere: in profundo es, noli contemnere de profundis clamare ad Dominum, et dicere, «Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?» Observa illum, et exspecta illum, et sustine propter legem ipsius. Quam legem tibi dedit? «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Spera te resurrecturum, et tunc futurum omni modo sine peccato, quoniam ille resurrexit qui primus fuit sine peccato. A vigilia matutina spera. Noli dicere: Ego non sum dignus propter peccata. Non es dignus; sed «multa apud illum redemptio, et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus ejus.»

IN PSALMUM CXXX ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. In isto psalmo commendatur nobis humilitas servi Dei et fidelis, cujus voce cantatur, quod est universum corpus Christi. Saepe enim admonuimus Charitatem vestram, non quasi unius hominis cantantis vocem accipi debere, sed omnium qui sunt in Christi corpore. Et quia in illius corpore sunt omnes, tanquam unus homo loquitur: et ipse est unus qui et multi sunt. Multi enim sunt in seipsis, unus sunt in illo qui unus est. Ipsum est autem etiam templum Dei, de quo dicit Apostolus, «Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos» (I Cor. III, 17); omnes qui credunt in Christum, et sic credunt ut diligant. Hoc est enim credere in Christum, diligere Christum: non quomodo daemones credebant (Jacobi II, 19), sed non diligebant; et ideo quamvis crederent, dicebant, «Quid nobis et tibi est, Fili Dei» (Matth. VIII, 29)? Nos autem sic credamus, ut in ipsum credamus, diligentes eum, et non dicamus, «Quid nobis et tibi est?» sed dicamus potius, Ad te pertinemus; tu nos redemisti. Omnes ergo qui sic credunt, tanquam lapides sunt vivi, de quibus templum Dei aedificatur (I Petr. II, 5); et tanquam ligna imputribilia, ex quibus arca illa compacta est, quae in diluvio mergi non potuit (Gen. VI, 14). Hoc autem templum est, id est ipsi homines, ubi rogatur Deus, et exaudit. Quisquis enim praeter templum Dei oraverit Deum, non exauditur ad illam pacem supernae Jerusalem, etsi exauditur ad quaedam temporalia, quae Deus et Paganis donavit. Nam et ipsi daemones exauditi sunt, ut irent in porcos (Matth. VIII, 31, 32). Exaudiri ad vitam aeternam aliud est, nec conceditur nisi ei qui in templo Dei orat. Ille autem in templo Dei orat, qui orat in pace Ecclesiae, in unitate corporis Christi; quod corpus Christi constat ex multis credentibus in toto orbe terrarum: et ideo exauditur, qui orat in templo. Ipse enim orat in spiritu et veritate, qui orat in pace Ecclesiae; non in illo templo ubi figura erat (Joan. IV, 21-24).

2. Secundum figuram enim Dominus exclusit homines de templo, illos qui sua quaerebant, id est, propter vendendum et emendum ibant in templum. Si autem figura erat illud templum, manifestum est quia et corpus Christi, quod est verum templum cujus illa imago erat, habet permixtos ementes et vendentes, id est sua quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Sed excluduntur inde flagello resticulae. Restis enim peccata significat, sicut dicitur per prophetam: «Vae eis qui trahunt peccata velut vestem longam» (Isai. V, 18). Illi autem trahunt peccata sicut restem longam, qui addunt peccata peccatis; qui cum fecerint unum peccatum, ut cooperiant illud, faciunt alterum. Quomodo enim ut restis fiat, additur spartum sparto, non autem in rectum it, sed torquetur: sic omnia prava facta, quae sunt peccata cum adduntur sibi, et de peccato peccatum, et peccatum ad peccatum annectitur, fit restis longa. Quorum semitae pravae, et flexuosi gressus eorum (Job VI, 18). Quo valet autem ista restis, nisi ut inde ligentur ei manus et pedes, et projiciatur quisque in tenebras exteriores? Meministis enim dictum de quodam peccatore in Evangelio: «Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium» (Matth. XXII, 13). Non esset unde illi ligarentur manus et pedes, nisi ipse sibi restem fecisset. Unde apertissime alio loco scriptum est: «Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur» (Prov. V, 22). Ergo quia de peccatis suis homines vapulant, ideo Dominus flagellum de resticula fecit, et inde expulit de templo omnes qui sua quaerebant, non quae Jesu Christi.

3. Hujus ergo templi vox est in Psalmo. In hoc templo, ut dixi, rogatur Deus, et exaudit in spiritu et veritate; non in illo corporali. Nam illic umbra erat, in qua demonstraretur quod venturum erat: ideo illud jam cecidit. Cecidit ergo domus orationis nostrae? Absit. Non enim illud templum quod cecidit, hoc potuit dici domus orationis, de qua dictum est: «Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus.» Audistis enim quid dixerit Dominus Jesus Christus: «Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus; vos autem fecistis eam speluncam latronum» (Matth. XXI, 12, 13; et Joan. II, 14-16). Numquid illi qui voluerunt facere domum Dei speluncam latronum, fecerunt ut rueret templum? Sic et illi qui male vivunt in Ecclesia catholica, quantum in ipsis est, domum Dei volunt facere speluncam latronum; nec ideo evertunt templum. Veniet enim tempus, quando de reste peccatorum suorum foras mittantur. Hoc autem templum Dei, hoc corpus Christi, haec congregatio fidelium unam vocem habet, et tanquam unus homo cantat in Psalmo. Ejus vocem jam in multis psalmis audivimus; audiamus et in isto. Si volumus, nostra vox est; si volumus, aure audimus cantantem, et nos corde cantamus. Si autem nolumus, erimus in illo templo tanquam ementes, et vendentes, id est, nostra quaerentes: intramus Ecclesiam, non ad ea quae placent oculis Dei. Viderit ergo in numero vestro quis quomodo audiat, utrum audiat et irrideat, utrum audiat et post se ponat, utrum audiat et consonet, id est, sentiat hic vocem suam, et adjungat vocem cordis sui voci psalmi hujus. Tamen vox psalmi hujus non tacet; instruantur qui possunt, imo qui volunt; qui nolunt, non impediant. Commendetur nobis humilitas; inde coepit.

4. [«vers. 1.] Domine, non est exaltatum cor meum.» Sacrificium obtulit. Unde probamus quia sacrificium obtulit? Quia humilitas cordis sacrificium est. Dicitur in alio psalmo, «Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique.» Satis volebat facere Deo pro peccatis suis, propitiare illum volebat, ut acciperet indulgentiam peccatorum: et quasi quaerens unde illum propitiaret, «Si voluisses,» inquit, «sacrificium, dedissem» «utique; holocaustis non delectaberis.» Ergo superflue quaerebat aut arietes, aut tauros, aut aliquam talem victimam, unde placaretur Deus. Quid ergo? quia holocaustis non delectatur Deus, non accipit sacrificium, et sine sacrificio placatur? Si nullum sacrificium est, nullus sacerdos. Si autem habemus sacerdotem in coelis, qui pro nobis interpellat Patrem: (Intravit enim in sancta sanctorum, in interiora veli, quo non intrabat sacerdos in figura nisi semel in anno, sicut et Dominus in toto tempore semel oblatus est. Ipse obtulit se, ipse sacerdos, ipse victima, et intravit in sancta sanctorum semel [Hebr. IX], et jam non moritur, nec mors ei ultra dominabitur [Rom. VI, 9]); securi sumus, quia habemus Sacerdotem; ibi offeramus et hostiam. Videamus quod sacrificium debemus offerre; quia holocaustis non delectatur Deus noster, sicut audistis in psalmo. Sed ibi sequitur et ostendit quid offerat: «Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humilitatum Deus non spernit» (Psal. L, 18, 19). Si ergo humiliatum cor sacrificium Deo est, sacrificium obtulit qui dixit: «Domine, non est exaltatum cor meum.» Vide alio loco sic offerentem: dicit Deo, «Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea» (Psal. XXIV, 18).

5. «Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me.» Hoc planius dicatur, et audiatur. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus innotescere hominibus; nec quaesivi aliquid supra vires meas, unde me apud imperitos jactarem. Intendat Charitas vestra; magna res commendatur. Quomodo Simon ille magus in mirabilibus ingredi volebat super se, propterea plus illum delectavit potentia Apostolorum, quam justitia Christianorum. At ubi vidit per manus impositionem Apostolorum et per orationes eorum Deum dare fidelibus Spiritum sanctum; et quia tunc per miraculum demonstrabatur adventus Spiritus sancti, ut linguis loquerentur, quas non didicerant, omnes super quos veniebat Spiritus sanctus (nec ideo modo non datur Spiritus sanctus, quia linguis non loquuntur, qui credunt. Ideo enim tunc oportebat ut linguis loquerentur, ut significarent omnes linguas Christo credituras. Ubi impletum est quod significabatur, miraculum ablatum est): cum ergo hoc videret Simon, voluit talia facere, non talis esse; et nostis quia etiam pecunia putavit comparandum Spiritum sanctum. Erat ergo de talibus qui in templum intrant ad emendum et vendendum; emere volebat quod vendere disponebat: et vere, fratres mei, quia talis ille erat, et sic intraverat ad eos. Dominus illos expulit de templo qui columbas vendebant; columba autem Spiritum sanctum significat: volebat ergo Simon emere columbam, et vendere columbam; accessit Dominus Jesus Christus, qui habitabat in Petro, et flagello resticulae expulit foras malum mercatorem (Act. VIII, 18-23).

6. Ergo sunt homines quos delectat miraculum facere, et ab eis qui profecerunt in Ecclesia miraculum exigunt; et ipsi qui quasi profecisse sibi videntur, talia volunt facere, et putant se ad Deum non pertinere si non fecerint. Dominus autem Deus noster, qui novit quid cui tribuat, et ut servetur compago corporis in pace, alloquitur Ecclesiam per Apostolum: «Non potest dicere oculus manui, Opus te non habeo; aut iterum caput pedibus, Opus vobis non habeo. Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum corpus auditus, ubi odoratus?» Ergo in membris nostris videtis, fratres, quomodo singula officium suum habeant membra. Oculus videt, et non audit; auris audit, et non videt; manus operatur, nec audit, nec videt; pes ambulat, nec audit, nec videt, nec facit quod manus. Sed in uno corpore si sit sanitas, et non adversum se litigent membra, auris videt in oculo, oculus audit in aure; nec objici potest auri quod non videt, ut dicatur ei: Nihil es, minor es; numquid videre et discernere colores potes, quod facit oculus? Respondet enim auris de pace corporis, et dicit: Ibi sum ubi est oculus, in eo corpore sum; in me non video, in illo cum quo sum video. Ita cum auris dicit, Oculus mihi videt; oculus dicit, Auris mihi audit; oculi et aures dicunt, Manus nobis operantur; manus dicunt, Oculi et aures nobis vident et audiunt: oculi et aures et manus dicunt, Pedes nobis ambulant: omnia in uno corpore cum operantur, si sit ibi sanitas et concordent membra, gaudent et congaudent sibi. Et si aliquid molestiae sit in aliquo membro, non se deserunt, sed compatiuntur sibi. Numquid, quia in corpore pes quasi longe videtur ab oculis (illi enim sunt locati in sublimitate, illi autem infra positi), quando forte pes spinam calcaverit, deserunt oculi; et non, sicut videmus, totum corpus contrahitur, et sedet homo, curvatur spina dorsi, ut quaeratur spina quae haesit in planta? Omnia membra quidquid possunt faciunt, ut de infimo et exiguo loco spina quae inhaeserat educatur. Sic ergo, fratres, quisquis in corpore Christi non potest resuscitare mortuum, non illud quaerat, sed quaerat ne discordet in corpore; quomodo si auris quaerat videre, discordare potest. Nam quod non accepit, non potest facere. Sed si ei objectum fuerit et dictum: Si justus esses, resuscitares mortuum, quomodo resuscitavit Petrus. In Christo enim majora videntur fecisse Apostoli, quam ipse Dominus (Joan. XIV, 12). Sed unde fieri potest ut plus valeant sarmenta, quam radix? Quomodo autem quasi majora videntur fecisse illi, quam ille? Ad vocem Domini surrexerunt mortui, ad umbram transeuntis Petri surrexit mortuus (Act. V, 15). Majus hoc videtur, quam illud. Sed Christus facere sine Petro poterat, Petrus nisi in Christo non poterat: «Quia sine me,» inquit, «nihil potestis facere» (Joan. XV, 5). Cum ergo hoc audierit homo qui proficit, quasi objectam calumniam ab ignaris paganis, ab hominibus nescientibus quid loquantur; in compage corporis Christi respondeat et dicat: Qui dicis, Non es justus, quia non facis miracula; posses et auri dicere, Non es in corpore, quia non vides. Faceres, inquit, et tu, sicut et Petrus fecit. Sed Petrus et mihi fecit, quia in eo corpore sum, in quo Petrus fecit: in illo quod potest possum, a quo divisus non sum; quod minus possum, compatitur mihi, et quod plus potest, congaudeo illi (I Cor. XII). Ipse Dominus desuper clamavit pro corpore suo, «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? et ipsum nemo tangebat, sed pro corpore in terra laborante caput de coelo clamabat.

7. Si ergo, fratres, unusquisque quod potest juste egerit, et in eo quod alius plus potest non inviderit, sed congratulatus fuerit tanquam in uno corpore cum eo constitutus, pertinet ad eum vox ista Psalmi, «Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me.» Quod enim excessit vires meas, ait, non quaesivi, non ibi me extendi, nolui ibi magnificari. Nam ista exaltatio de abundantia gratiarum quam sit timenda, ne quis de dono Dei superbiat, sed magis servet humilitatem, et faciat quod scriptum est, «Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam» (Eccli. III, 20): quam ergo timenda sit superbia de dono Dei, etiam atque etiam commendandum est Charitati vestrae, maxime quia Psalmus brevissimus permittit nos loqui. Paulus apostolus quamvis ex persecutore factus sit praedicator, abundantiorem gratiam consecutus est in omni labore apostolico, quam caeteri apostoli, ut magis Deus ostenderet suum esse quod dat, non hominis. Quomodo solent medici potentiam suae artis in desperatis ostendere: sic Dominus Jesus Christus, medicus et salvator noster, in desperato, qui persecutor Ecclesiae fuit, ostendit magnitudinem artis suae, ut non solum eum christianum faceret, sed et apostolum; nec tantum apostolum, sed sicut ipse dicit, plus omnibus illis laboraret (1 Cor. XV, 10). Excellentissimae ergo gratiae fuit. Et videtis, fratres, quia modo in Ecclesia Pauli apostoli Epistolae vigent, magis quam coapostolorum ejus. Alii enim non scripserunt, sed tantum locuti sunt in Ecclesia: nam quae proferuntur ab errantibus sub nomine ipsorum, quia non sunt ipsorum, improbantur, nec acceptantur ab Ecclesia. Alii autem qui scripserunt, nec tantum, nec tanta gratia scripserunt. Cum ergo esset magnae gratiae, et magna dona meruisset a Deo, quid dicit quodam loco? «Propter magnitudinem revelationum ne extollar.» Intendite, rem tremendam vobis dico: «Propter magnitudinem,» inquit, «revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet.» Quid est hoc, fratres? Ne extolleretur tanquam juvenis, colaphizabatur tanquam puer. Et a quo? Ab angelo satanae. Quid est hoc? Dolore quodam corporis traditur exagitatus vehementer: dolores autem corporum plerumque immittuntur ab angelis satanae; sed hoc non possunt nisi permissi. Nam et Job sanctus sic probatus est. Permissus est ad eum probandum satanas, et percussit eum vulnere, ut vermibus putresceret. Immundus enim permittebatur, sed sanctus probabatur (Job II, 6, 7). Nescit diabolus quanta bona de illo fiant, etiam cum saevit. Saeviens intravit in cor Judae (Joan. XIII, 27), saeviens tradidit Christum, saeviens crucifixit; et crucifixo Christo, redemptus est orbis terrarum. Ecce saevitia diaboli diabolo obfuit, nobis autem profuit. Saeviendo enim, quos tenebat amisit, redemptos sanguine Domini, quem cum saeviret effudit. Si sciret tantum damnum se passurum, non funderet in terram pretium quo redemptum est genus humanum. Sic ergo ille angelus satanae quasi libenter permissus est colaphizare Apostolum; sed tamen Apostolus curabatur. Et quia illud quod medicus apposuerat, molestum erat infirmo; rogavit medicum ut auferret. Quomodo cum medicus apponit visceribus aliquod forte epithema molestum et ardens, unde tamen curandus est ille cujus viscera tumebant; cum ille ardere coeperit et cruciari medicamento, rogat medicum ut auferat: medicus autem consolatur, monet eum patientiam, quia novit quam utile sit quod apposuit. Ita et Apostolus sequitur et dicit, cum dixisset, «Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet.» Praedixit autem quare: «Ne magnitudine revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi,» ait, «ut auferret eum a me.» Hoc est dicere, Rogavi medicum, ut auferret a me molestum epithema quod mihi apposuerat. Sed audi vocem medici: «Et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur» (II Cor. XII, 7-9). Ego novi quid apposuerim, ego novi unde aegrotes, ego novi unde saneris.

8. Si ergo, charissimi, potuit Paulus apostolus extolli magnitudine revelationum, nisi acciperet angelum satanae qui se colaphizaret; quis de se possit esse securus? Tutius videtur ambulare qui minus accepit, sed si non perverse quaerat quod recte non accepit: quaerat sine quo non potest esse in corpore Christi, aut sine quo male est illic. Tutior est enim in corpore digitus sanus, quam lippiens oculus. Digitus exigua quaedam res est; oculus magnifica, multum potest: et tamen melius est digitum esse et sanum esse, quam oculum esse et perturbari, lippire, excaecari. Non ergo quaerat quisque in corpore Christi nisi sanitatem. Secundum sanitatem habeat fidem; ex fide mundatur cor ejus , ex mundatione cordis videbit illam faciem de qua dictum est, «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt» (Matth. V, 8). Et qui fecit miracula, et qui non fecit miracula in corpore Christi, non debet gaudere nisi de facie Dei. Redierunt Apostoli, et dixerunt Domino, cum missi essent a Domino: «Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt.» Vidit Dominus quod tentaret eos superbia ex potentia miraculorum; et ille qui medicus venerat sanare tumores nostros, et ferre infirmitates nostras, continuo ait: «Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo» (Luc. X, 17, 20). Non omnes christiani boni daemones ejiciunt; omnium tamen nomina scripta sunt in coelo. Non eos voluit gaudere ex eo quod proprium habebant, sed ex eo quod cum caeteris salutem tenebant: inde voluit gaudere Apostolos, unde gaudes et tu. Intendat Charitas vestra. Nullus fidelis habet spem, si nomen ejus non est scriptum in coelo. Omnium fidelium qui diligunt Christum, qui ambulant viam ejus humiliter, quam ipse docuit humilis, nomina scripta sunt in coelo. Cujusvis contemptibilis in Ecclesia, qui credit in Christum, et diligit Christum, et amat pacem Christi, nomen scriptum est in coelo; cujuslibet quem contemnis. Et quid simile ipsi et Apostolis, qui tanta miracula fecerunt? Et tamen Apostoli reprimuntur ex eo quod de bono proprio gaudebant, et jubentur hinc gaudere unde gaudet et ille contemptibilis.

9. [«vers.» 2.] Non immerito, fratres mei, cum ista humilitate dicit, «Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus» «est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam.» Videtur enim velut maledicto se obstrinxisse. Quomodo alio loco in psalmo dicit, «Domine Deus meus, si feci istud; si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala; decidam merito ab inimicis meis inanis» (Psal. VII, 4, 5), et caetera: sic videtur et hic dixisse, «Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam.» Age; quasi dicturus esset, Illud mihi contingat. Quomodo et ibi, «Si reddidi retribuentibus mihi mala,» contingat mihi illud; quid? «Decidam merito ab inimicis meis inanis:» sic et hic, «Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam.» Intendite. Nostis quia quibusdam infirmis dicit Apostolus, «Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis» (I Cor. III, 2). Sunt infirmi qui non sunt idonei valido cibo; volunt se extendere ad id quod capere non possunt: et si aliquid utcumque coeperint, aut visi sibi fuerint capere quod non ceperunt, extolluntur inde, et superbiunt inde; videntur sibi quasi sapientes. Hoc autem contingit omnibus haereticis; qui cum essent animales et carnales, defendendo sententias suas pravas, quas falsas esse non potuerunt videre, exclusi sunt de Catholica. Dicam Charitati vestrae quod possum. Dominus noster Jesus Christus nostis quia Verbum Dei est, secundum illud Joannis, «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.» Panis ergo est; inde vivunt Angeli. Ecce panis paratus est tibi; sed cresce de lacte, ut ad panem pervenias. Et quomodo, inquis, cresco de lacte? Quod tibi factus est Christus ad infirmitatem tuam, hoc primo crede, et fortiter tene. Quomodo ergo mater cum viderit filium minus idoneum ad capiendum cibum, ipsos cibos ei dat, sed trajectos per carnem suam: nam ipse est panis quo infans pascitur, quo et mater ejus pascitur; sed ad mensam infans minus idoneus est, ad mamillam idoneus est. Panis ergo de mensa trajicitur per matris mamillam, ut sic perveniat idem alimentum ad parvum infantem. Sic Dominus noster Jesus Christus cum esset Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia; qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6); qualem caperent pro modo suo Angeli, et unde in coelo Potestates et Virtutes, spiritus intellectuales pascerentur; homo autem infirmus et carne involutus jaceret in terra, nec posset ad eum pervenire panis coelestis: ut panem Angelorum manducaret homo (Psal. LXXVII, 25), et manna descenderet ad veriorem populum Israel, «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» (Joan. I, 1, 2, 3, 14).

10. Quapropter ipsis infirmis Paulus apostolus hoc dicit, quos dicit animales et carnales (I Cor. III, 1): «Numquid dixi me scire aliquid in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum» (Id. II, 2)? Nam Christus erat et non crucifixus: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Et quia ipsum «Verbum caro factum est,» et ipsum Verbum crucifixum est: sed non est mutatum in hominem; homo in illo mutatus est. Mutatus est homo in illo, ut melior fieret quam erat, non ut in ipsam substantiam Verbi converteretur. Per id ergo quod homo erat, mortuus est Deus; et per id quod Deus erat, excitatus est homo, et surrexit, et ascendit in coelum. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quia Deus erat hominem assumendo; sed non est mutatus in hominem: quomodo non potes dicere non te passum injuriam, si vestis tua conscindatur. Et quando quereris vel amicis vel in judicio, hoc dicis judici, Conscidit me: non dicis, Conscidit birrum meum; sed, Conscidit me. Si potuit et meruit vestis tua dici tu, quae non est tu, sed vestis tua; quanto potius meruit audire caro Christi, templum Verbi unitum cum Verbo, ut quidquid in carne pateretur, Deus ipse pateretur: quamvis Verbum nec mori potuerit, nec corrumpi, nec mutari, nec occidi; sed quidquid horum passum est, in carne passum est? Et noli mirari quia Verbum nihil passum est: nec anima hominis potest pati aliquid occisa carne, dicente ipso Domino, «Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere» (Matth. X, 28). Si anima non potest occidi, Verbum Dei poterat occidi? Et tamen quid dicit? Flagellavit me, colaphizavit me, percussit me, dilaniavit me: totum hoc non fit in anima; et tamen non dicit, nisi, me, propter unitatem consortii ipsius.

11. Dominus ergo noster Jesus Christus panis, se fecit nobis lac, incarnatus et apparens mortalis; ut in eo finiretur mors, et non aberraremus a Verbo, credentes in carnem quod factum est Verbum. Hinc crescamus, ipso lacte nutriamur; antequam validi simus ad capiendum Verbum, non recedamus a fide lactis nostri. Illi autem haeretici volentes disputare de eo quod non poterant capere, dixerunt quia Filius minor est quam Pater, et dixerunt quia Spiritus sanctus minor est quam Filius; et fecerunt gradus, et immiserunt in Ecclesiam tres deos. Non enim possunt negare Deum esse Patrem, nec possunt negare Deum esse Filium, nec possunt negare Spiritum sanctum esse Deum. At si Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus Deus inaequales sunt, et non sunt ejusdem substantiae; non est unus Deus, sed tres dii. Disputantes ergo quod capere non poterant, elati sunt in superbiam; et factum est in eis quod dicitur in isto psalmo, «Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam.» Mater enim Ecclesia Dei est, unde illi separati sunt: ibi lactari et nutriri debebant, ut crescerent ad capiendum Verbum Deum apud Deum, in forma Dei aequalem Patri.

12. Visa est hic quidem ab his qui ante nos ista tractarunt, et alia sententia, et alius intellectus in his verbis, quem non tacebo Charitati vestrae. Hoc enim dixerunt: Omnis superbus displicet Deo, et debet se humana anima humiliare, ne Deo displiceat, et toto corde intueri quod dictum est, «Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam» (Eccli. III, 20). Sed rursus sunt quidam homines, qui cum audierint quia humiles esse debent, dimittunt se, nihil volunt discere, putantes quia si aliquid didicerint superbi erunt; et remanent in solo lacte. Quos reprehendit Scriptura, dicens: «Et facti estis opus habentes lacte, non solido cibo» (Hebr. V, 12). Sic enim nos Deus vult nutriri lacte, ut non ibi remaneamus; sed crescendo per lac, ad solidum cibum perveniamus. Ergo non debet homo extollere cor suum in superbiam, sed debet levare in doctrinam verbi Dei. Nam si levanda anima non esset, non diceretur in alia voce psalmi: «Ad te, Domine, levavi animam meam» (Psal. XXIV, 1). Et nisi se ipsa anima super se effundat, non pervenit ad visionem Dei, et ad cognitionem substantiae illius incommutabilis. Nam modo cum adhuc in carne est, dicitur ei: «Ubi est Deus tuus?» Sed intus est Deus ejus, et spiritualiter intus est, et spiritualiter excelsus est; non quasi intervallis locorum, quomodo per intervalla loca altiora sunt. Nam si talis altitudo quaerenda est, vincunt nos aves ad Deum. Ergo intus Deus altus est, et spiritualiter altus; nec pervenit anima ut contingat eum, nisi transierit se. Nam quidquid de Deo sentis secundum corpus, multum erras. Multum infans es, si sentis de Deo etiam secundum animam humanam, quod Deus aut obliviscatur, aut ita sapiat ut desipiat, aut faciat aliquid et poeniteat eum: omnia enim ista posita sunt in Scripturis, ut nobis lactentibus commendaretur Deus; non ut proprie de illo sic audiamus ista, et intelligamus quasi poeniteat Deum, et modo discat aliquid quod non noverat, et intelligat quod non intelligebat, et reminiscatur quod oblitus erat. Talia enim animae sunt, non Dei. Nisi ergo transierit et modum animae suae, non videbit quia Deus est quod est; qui dixit, «Ego sum qui sum» (Exod. III, 14). Itaque ille cui dicebatur, «Ubi est Deus tuus,» quid dixit? «Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus?» Ut autem inveniret Deum suum, quid egit? «Haec meditatus sum,» inquit, «et effudi super me animam meam» (Psal. XLI, 4, 5). Ut inveniret Deum, effudit super se animam suam. Non ergo sic tibi dicitur, Humilis esto, ut non sapias. Humilis esto, propter superbiam; altus esto, propter sapientiam. Audi evidentem sententiam de hac re: «Nolite pueri effici mentibus; sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis» (I Cor. XIV, 20). Certe explicatum est, fratres mei, ubi nos Deus voluit esse humiles, ubi altos: humiles, propter cavendam superbiam; altos, propter capiendam sapientiam. Lactare, ut nutriaris; sic nutrire, ut crescas; sic cresce, ut panem manduces. Cum enim coeperis panem manducare, ablactaberis, id est, jam tibi non opus erit lac, sed solidus cibus. Et hoc videtur dixisse: «Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam;» id est, si non mente, sed malitia parvulus fui. Quod significans, dixit superiora verba: «Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me.» Ecce quia malitia parvulus fui. Sed quia sensu non fui parvulus; «Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam;» retribuatur mihi quod retribuitur parvulo qui ablactatur a matre, ut jam panem sim idoneus manducare.

13. Et haec ergo, fratres, sententia non displicet, quia non est contra fidem. Movet me tamen, quia non tantum dictum est, «Quemadmodum qui ablatus est a lacte, sic retributio in animam meam;» sed additum est, «Quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam.» Hic mihi nescio quid tale occurrit, ut videam quia maledictum est. Ablactatur enim non infans, sed jam grandiusculus: qui autem infirmus est prima infantia, quae vera infantia est, super matrem suam est; si forte fuerit a lacte ablatus, exstinguitur. Non frustra ergo additum est, «super matrem suam.» Ablactari enim omnes possunt crescendo. Qui crescit, et sic ablactatur, bonum est illi; qui autem adhuc super matrem suam est, perniciosum. Ergo cavendum, fratres, et timendum est ne quis ante tempus ablactetur. Nam omnis grandis puer separatur a lacte. Sed ne quis tunc a lacte separetur, quando adhuc super matrem suam est. Cum autem portatur manibus matris, qui portatus est utero (portatus est enim utero, ut nasceretur; portatur manibus, ut crescat), lacte opus habet; adhuc super matrem suam est. Non ergo velit tunc exaltare animam suam, cum forte minus idoneus est ad capiendum cibum, sed impleat praecepta humilitatis. Habet ubi se exerceat: credat in Christum, ut possit intelligere Christum. Videre Verbum non potest, capere non potest aequalitatem Verbi cum Patre, aequalitatem Spiritus sancti cum Patre et Verbo nondum potest videre; credat hoc, et sugat. Securus est, quia cum creverit, manducabit, quod non poterat antequam sugendo cresceret: et habet ubi se extendat. «Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;» id est, ad quae capienda minus idoneus es. Et quid facio, inquis? sic remanebo? «Sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper» (Eccli. III, 22). Quae tibi praecepit Dominus? Fac misericordiam, pacem Ecclesiae noli dimittere, in homine spem noli ponere, desiderando miracula noli tentare Deum. Si jam est in te fructus, cognoscis, quia cum bonis toleras zizania usque ad messem (Matth. XIII, 30); quia cum malis ad tempus potes esse, non in aeternum. Palea hic tibi mixta est in hoc tempore in area; in horreo tecum non erit. Haec «quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper.» A lacte non separaberis quoadusque super matrem tuam es; ne prius fame moriaris, antequam panem manducare sis idoneus. Cresce; erunt validae vires tuae, et videbis quod non poteras, et capies quod non capiebas.

14. Quid ergo? cum videro quae non poteram videre, et cepero quae non poteram capere, jam securus ero? perfectus ero? Non, quamdiu hic vivis. Ipsa est perfectio nostra, humilitas. Audistis quo conclusit modo apostolica lectio, si haesit in memoria vestra; quomodo ille qui accepit colaphum ne extolleretur in revelationibus (quanta ei revelabantur!) propter ipsam magnitudinem revelationum, quia poterat extolli, nisi acciperet angelum satanae: et tamen cui tanta revelabantur, quid ait? «Fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse.» Paulus dicit, «Fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse;» qui ad hoc accepit colaphizantem angelum satanae, ne extolleretur in magnitudine revelationum suarum. Qui audet dicere quia comprehendit? Ecce Paulus non apprehendit, et dicit, «Non me arbitror apprehendisse.» Et quid ais, o Paule? «Adhuc curro», inquit, «ut apprehendam.» Adhuc Paulus in via est, et tu te putas in patria? «Unum autem,» inquit, «quae retro sunt oblitus.» Hoc fac et tu, et vitam praeteritam malam obliviscere. Si te delectavit aliquando vanitas, non te delectet «Quae retro oblitus,» inquit, «in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu.» Audio vocem Dei desuper, et curro ut apprehendam. Non enim dimisit me in via remanere, quia non cessat alloqui me. Ergo, fratres, non cessat Deus alloqui nos. Nam si cessat, quid est quod agimus? quid est quod agunt lectiones divinae et cantica divina? Obliviscimini ergo quae retro sunt, et in ea quae ante sunt vos extendite. Sic sugite lac, ut crescatis ad cibum. Cum ergo veneritis in patriam, gaudebitis. Et adhuc attendite Apostolum sequi ad palmam supernae vocationis. Dicit enim: «Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus.» Non loquor, inquit, imperfectis, quibus adhuc non possum loqui sapientiam, qui adhuc lacte potantur, non solido cibo pascuntur; sed illis dico, qui jam manducant solidum cibum. Jam videntur esse perfecti, quia intelligunt aequalitatem Verbi cum Patre: adhuc non sic vident, quomodo videndum est, facie ad faciem; adhuc ex parte, in aenigmate (I Cor. XIII, 12). Currant ergo, quia cum via finita fuerit, tunc redimus ad patriam: currant, extendant se. «Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit» (Philipp. III, 12-15). Si forte erras in aliquo, quare non redis ad lac matris? Quia si non extollimini, quia si non exaltatis cor vestrum, quia si non ingredimini in mirabilibus super vos, sed servatis humilitatem, revelabit vobis Deus quod aliter sapitis. Si autem hoc ipsum quod aliter sapitis, defendere vultis, et pertinaciter astruere, et contra pacem Ecclesiae; fit vobis maledictum hoc quod dixit: super matrem cum estis et foris a lacte separamini, foris a visceribus matris fame moriemini. Si autem perseveratis in pace catholica, si quid forte aliter sapitis quam oportet sapere, Deus vobis revelabit humilibus. Quare? Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6; et I Petr. V, 5).

15. [«vers.» 3.] Ideo ad hoc conclusit hic psalmus: «Speret Israel in Dominum, ex hoc nunc et usque in saeculum.» Quod enim scriptum est graece, ἀπὸ τοῦ νῦν καὶ ἕως τοῦ αἰῶνος, hoc expositum est, «ex hoc nunc et usque in saeculum.» Sed non semper saeculi nomen hoc saeculum significat, sed aliquando aeternitatem; quia aeternum duobus modis intelligitur; usque in aeternum, id est, aut semper sine fine, aut quousque veniamus ad aeternitatem. Hic ergo quomodo intelligendum est? Quousque veniamus ad aeternitatem, speremus in Dominum Deum; quia cum venerimus ad aeternitatem, jam spes non erit, sed ipsa res erit.