Jump to content

Enarrationes in Psalmos (ed. Migne)/7

Checked
E Wikisource
Enarrationes LXI-LXX
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Enarrationes LI-LX Enarrationes LXXI-LXXIX 


IN PSALMUM LXI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1.] Delectatio divinorum eloquiorum, et dulcedo intelligendi verbi Dei, adjuvante ipso qui dat suavitatem, ut terra nostra det fructum suum (Psal. LXXXIV, 13), et nos ad loquendum, et vos ad audiendum exhortatur. Video vos sine fastidio audire, et gaudeo palato cordis vestri, a quo id quod salubre est non respuitur, sed cum aviditate percipitur, et utiliter continetur. Loquamur ergo vobis et hodie, quantum Dominus donat, de isto psalmo quem modo cantavimus. Titulus ejus est, In finem, pro Idithun, Psalmus ipsi David. Jam vobis insinuatum esse quid sit Idithun, recolo. Ex interpretatione enim hebraeae linguae ut ad nos pervenit, latine dicitur Idithun Transiliens eos. Transilit ergo iste qui cantat quosdam, quos desuper despicit. Videamus quousque transilierit, et quos transilierit, et ubi quamvis quosdam transilierit positus sit: de quo spirituali quodam et securo loco intueatur ima; non ita respiciens ut cadat, sed ut moveat qui transilivit pigros ut sequantur, et laudet locum quo transiliendo pervenit. Ita enim iste transiliens super aliquid est, ut sub aliquo sit: unde prius nobis insinuare voluit sub quo tutus sit, ut illud quod transilivit, non sit superbiae sed provectus. 2. [vers. 2-4.] In quodam ergo loco munito positus ait, Nonne Deo subjicietur anima mea? Audierat enim, Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12): et trepidus ne transiliendo superbiret, non elatus ex his quae infra essent, sed humilis ex eo qui supra esset; tanquam minantibus ei ruinam invidis qui eum transilivisse doluerant, respondit, Nonne Deo subjicietur anima mea? Quid est quod mihi veluti transilienti quaeritis laqueos? Insultatione dejicere me vultis, aut seductione decipere. Numquid ita memini supra quod sum, ut oblitus sim sub quo sum? Nonne Deo subjecta erit anima mea? Quantumcumque accedam, quantumcumque ascendam, quantumcumque transiliam, sub Deo ero, non contra Deum. Securus ergo transcendo caetera, quando ille me sub se tenet, qui est super omnia. Nonne Deo subjecta erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius. Scio quis supra me sit, scio quis praetendat misericordiam suam scientibus se, scio sub cujus alarum tegmine sperem: non movebor amplius. Agitis quidem vos, ait quibusdam, transiliens eos ipsos quibus dicit: agitis quidem vos ut movear, sed non veniat mihi pes superbiae. Ex hoc enim fit quod et in ipso psalmo sequitur, Nec manus peccatorum dimoveat me (Psal. XXXV, 12): cui consonat, Non movebor amplius. Ad illud enim quod ibi dictum est, Nec manus peccatorum dimoveat me, respondet hic, Non movebor amplius: ad illud autem quod ibi dictum est, Non veniat mihi pes superbiae, respondet hic, Nonne Deo subjecta erit anima mea? 3. Ergo de superiore loco munitus et tutus, cui factus est Dominus refugium, cui est ipse Deus in locum munitum, respicit ad eos quos transilivit, et despiciens eos loquitur, tanquam de turri excelsa; nam et hoc dictum est de eo, Turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4): attendit ergo ad eos, et dicit, Quousque apponitis super hominem? Insultando, opprobria jaciendo, insidiando, persequendo, apponitis super hominem onera; apponitis super hominem quantum potest ferre homo: sed ut ferat homo, sub illo est qui fecit hominem. Quousque apponitis super hominem? Si ad hominem attenditis, Interficite omnes. Ecce apponite, saevite, interficite omnes. Tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae: instate, impellite, quasi dejecturi. Et ubi est, Non movebor amplius? Sed quare, Non movebor amplius? Quia ipse est Deus salutaris meus, susceptor meus. Ergo homines potestis apponere onera super hominem: numquid super Deum qui tuetur hominem? 4. Interficite omnes. Quod tantum spatium corporis in uno homine, ubi possit interfici ab omnibus? Sed debemus intelligere personam nostram, personam Ecclesiae nostrae, personam corporis Christi. Unus enim homo cum capite et corpore suo Jesus Christus, salvator corporis et membra corporis, duo in carne una (Gen. II, 24, et Ephes. V, 31), et in voce una, et in passione una; et cum transierit iniquitas, in requie una. Passiones itaque Christi non in solo Christo; imo passiones Christi nonnisi in Christo. Si enim Christum intelligas caput et corpus, passiones Christi nonnisi in Christo: si autem Christum intelligas solum caput, passiones Christi non in solo Christo. Si enim passiones Christi in solo Christo, imo in solo capite; unde dicit quoddam membrum ejus Paulus apostolus, Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea (Coloss. I, 24)? Si ergo in membris Christi es, quicumque homo, quisquis haec audis, quisquis haec nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es); quidquid pateris ab eis qui non sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi. Ideo additur, quia deerat; mensuram imples, non superfundis: tantum pateris, quantum ex passionibus tuis inferendum erat universae passioni Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris suis, id est in nobis ipsis. Ad communem hanc quasi rempublicam nostram quisque pro modulo nostro exsolvimus quod debemus, et pro possessione virium nostrarum quasi canonem passionum inferimus. Pariatoria plenaria passionum omnium non erit, nisi cum saeculum finitum fuerit. Quousque apponitis super hominem? Quidquid passi sunt Prophetae a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae (Matth. XXIII, 35), appositum est super hominem, quia praecesserunt adventum incarnationis Christi quaedam membra Christi: sicut in nascente quodam, nondum quidem procedente capite, processit manus (Gen. XXXVIII, 27), sed tamen capiti connectebatur et manus. Nolite ergo putare, fratres, omnes justos qui passi sunt persecutionem iniquorum, etiam illos qui venerunt missi ante Domini adventum praenuntiare Domini adventum, non pertinuisse ad membra Christi. Absit ut non pertineat ad membra Christi, qui pertinet ad civitatem quae regem habet Christum. Illa una est Jerusalem coelestis, civitas sancta: haec una civitas unum habet regem. Rex hujus civitatis Christus est: ipse enim ei dicit, Mater Sion, dicet homo. Dicit ei, Mater; sed homo. Mater enim Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Ille ergo rex ejus, qui eam fundavit Altissimus; ipse in ea homo factus est humillimus. Ipse ergo ante adventum incarnationis suae praemisit quaedam membra sua, post quae praenuntiantia se venturum venit et ipse, connexus eis. Refer ad similitudinem nascentis illius; quia manus ante caput procedens, et cum capite est, et sub capite. De Christo enim dictum est, cum laudaretur excellentia populi primi, et dolerentur fracti rami naturales (Rom. XI, 21): Quorum adoptio, inquit, et testamenta et Legis constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 4, 5). Ex quibus Christus secundum carnem, tanquam ex Sion, quia homo factus est in ea: quia Christus super omnia Deus benedictus in saecula, quia ipse fundavit eam Altissimus. Ex quibus Christus secundum carnem, filius David: qui est super omnia Deus benedictus in saecula, Dominus David. Tota ergo illa civitas loquitur, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae. Inde et deinceps a sanguine Joannis, per sanguinem Apostolorum, per sanguinem martyrum, per sanguinem fidelium Christi, una civitas loquitur, unus homo dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes. Videamus si deletis, videamus si exstinguitis, videamus si tollitis de terra nomen ejus, videamus si non populi inania meditamini (Psal. II, 1), dicentes: Quando morietur, et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6). Tanquam parieti inclinato, et maceriae impulsae incumbite, impellite. Audite supra: Susceptor meus, non movebor amplius; quia tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me (Psal. CXVII, 13). 5. [vers. 5.] Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere: victi dum interficiunt cedentes, sanguine interfectorum multiplicantes fideles, cedentes his et jam non valentes occidere. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Modo quia non potest occidi christianus, agitur ut exhonoretur christianus. Nunc enim honore Christianorum corda torquentur impiorum: jam Joseph ille spiritualis post venditionem a fratribus, post translationem de patria sua ad gentes tanquam in Aegyptum, post humiliationem carceris, post factionem falsae testis, postquam factum est quod de illo dictum est, Ferrum pertransivit animam ejus (Psal. CIV, 18); jam honorificatus est, jam non est subditus fratribus vendentibus, sed frumenta erogat esurientibus (Gen. XXXVII, XXXIX, XLI). Victi ejus humilitate et castitate, incorruptione, tentationibus, passionibus, jam eum honoratum vident, et honorem ipsius cogitant repellere. In cogitationibus quippe eorum est illud, Peccator videbit: neque enim non videbit, quando non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14). Peccator ergo videbit, et irascetur; dentibus suis frendet, et tabescet (Psal. CXI, 10). Latet in corde, et tegitur fronte venenum in saevientibus et indignantibus. Propterea et hic cogitationes eorum dicit, Honorem, inquit, meum cogitaverunt repellere. Non enim audent verbis proferre quod cogitant. Optemus illis bona, etiamsi optant mala. Judica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis (Psal. V, 11). Quid enim illis melius, quid utilius, quam ut inde cadant ubi male stant? ut possint ipsi correcti dicere, Statuisti pedes meos supra petram (Psal. XXXIX, 3). 6. Verumtamen cogitaverunt honorem meum repellere. Omnes contra unum, an unus contra omnes; an omnes contra omnes, an unus contra unum? Interim cum dicit, Apponitis super hominem; tanquam super unum: et cum dicit, Interficite omnes; quasi omnes contra unum: sed tamen et omnes contra omnes, quia et Christiani omnes, sed in uno. Quid autem illi diversi errores inimici Christi, omnes tantum dicendi sunt? nonne et unus? Plane audeo et unum dicere: quia una civitas et una civitas, unus populus et unus populus, rex et rex. Quid est, una civitas et una civitas? Babylonia una; Jerusalem una. Quibuslibet aliis etiam mysticis nominibus appelletur, una tamen civitas et una civitas: illa rege diabolo; ista rege Christo. Intendo enim Evangelio quodam loco, et movet me, puto quod et vos. Posteaquam invitati sunt multi ad nuptias boni et mali, et impletae sunt nuptiae recumbentium; servi enim missi, ut praeceptum erat, invitaverunt et bonos et malos; et ingressus est rex inspicere recumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi quod nostis: Amice, unde huc venisti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Et jussit ei ligari manus et pedes, et projici eum in tenebras exteriores. Levatus est de convivio, et missus est in poenas nescio quis homo in tam magna turba recumbentium. Sed tamen Dominus volens ostendere unum illum hominem, unum corpus esse quod constat ex multis, ubi jussit eum projici foras, et mittit in debitas poenas, subjecit continuo: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 10-14). Quid est hoc? Convocasti turbas, venit ingens multitudo; annuntiasti, locutus es, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6), impletae sunt nuptiae recumbentium; projectus est inde solus unus, et dicis, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Cur non potius: Omnes vocati, multi electi, unus projectus? Si diceret, Multi enim sunt vocati, et plures electi, pauci vero reprobi; in paucis forte verisimilius intelligeremus unum illum. Nunc vero dicit quod unus inde projectus est, et subdit: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Qui sunt electi, nisi qui remanserunt? Projecto uno, electi remanserunt. Quomodo, projecto uno de multis, pauci electi, nisi quia in illo uno multi? Omnes qui terrena sapiunt, omnes qui felicitatem terrenam Deo praeferunt, omnes qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), ad unam illam civitatem pertinent, quae dicitur Babylonia mystice, et habet regem diabolum. Omnes autem qui ea quae sursum sunt sapiunt, qui coelestia meditantur, qui cum sollicitudine in saeculo vivunt ne Deum offendant, qui cavent peccare, quos peccantes non pudet confiteri, humiles, mites, sancti, justi, pii, boni; omnes ad unam civitatem pertinent, quae regem habet Christum. Illa enim in terra quasi major est tempore; non sublimitate, non honore. Civitas illa prior nata; civitas ista posterior nata. Illa enim incoepit a Cain; haec ab Abel. Haec duo corpora sub duobus regibus agentia, ad singulas civitates pertinentia, adversantur sibi usque in finem saeculi, donec fiat ex commixtione separatio, et alii ponantur ad dexteram, alii ad sinistram, dicaturque illis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab exordio mundi; illis autem: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Christus enim hoc dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Rex civitatis suae, victor super omnia. Illis autem ad sinistram constitutis tanquam civitati iniquorum: Ite, inquit, in ignem aeternum. Numquid separat ab eis regem? Non: addidit enim, qui paratus est diabolo et angelis ejus. 7. Intendite, fratres, intendite, rogo vos. Delectat enim me pauca adhuc loqui vobis de civitate hac dulci. Gloriosissima enim de te dicta sunt, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3). Et si oblitus fuero tui, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea (Psal. CXXXVI, 5). Dulcis est enim una patria, et vere una patria, sola patria: praeter illam quidquid nobis est, peregrinatio est. Dicam ergo quod agnoscatis, quod approbetis: commemorabo quod nostis; non docebo quod ignoratis. Non prius, inquit Apostolus, quod spirituale est, sed quod animale; postea quod spirituale (I Cor. XV, 46). Ideo civitas illa major aetate, quia prior natus est Cain, et postea Abel (Gen. IV, 1, 2): sed in his major serviet minori (Id. XXV, 23). Illa major aetate; ista major dignitate. Quare illa major aetate? Quia non prius quod spirituale est, sed quod animale. Quare ista major dignitate? Quia major serviet minori. Aedificavit autem civitatem Cain, sicut legimus (Id. IV, 17): antequam esset ulla civitas, in primordio rerum humanarum, aedificavit civitatem Cain. Procul dubio intelligas jam natos fuisse multos homines ex illis duobus, et ex his quos genuerant, ut posset esse aptus et congruus numerus cui nomen civitatis imponeretur. Aedificavit ergo civitatem Cain, ubi non erat civitas. Aedificata est et postea Jerusalem, regnum Dei, civitas sancta, civitas Dei; et posita in specie quadam umbrae significantis futura. Intelligite itaque magnum mysterium, et tenete quod praelocutus sum, Non prius quod spirituale, sed quod animale, postea spirituale: ideo ergo Cain prior aedificavit civitatem, et ibi aedificavit ubi nulla erat civitas. Ut vero aedificaretur Jerusalem, non ibi aedificata est ubi non erat civitas, sed erat civitas primo quae appellabatur Jebus, unde Jebusaei. Ea capta, devicta, subjecta, aedificata est nova civitas tanquam destructa vetere; et appellata Jerusalem, Visio pacis, civitas Dei (Jos. XVIII, 28). Unusquisque ergo natus ex Adam, nondum pertinet ad Jerusalem: portat enim secum traducem iniquitatis, poenamque peccati, deputatus morti; et pertinet quodammodo ad veterem quamdam civitatem. Sed si futurus est in populo Dei, destruetur vetus, et aedificabitur novus. Ideo ergo Cain civitatem aedificavit ubi non erat civitas. A mortalitate enim et a malitia quisque incipit, ut fiat bonus postea. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi (Rom. V, 19). Et omnes in Adam morimur (I Cor. XV, 22); et unusquisque nostrum ab Adam natus est. Transeat ad Jerusalem; destruetur vetus, et aedificabitur novus. Tanquam devictis Jebusaeis, ut aedificetur Jerusalem, dicitur: Exuite vos veterem hominem, et induite novum (Coloss. III, 9, 10). Jamque aedificatis in Jerusalem, et gratiae luce fulgentibus, dicitur: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Mala ergo civitas ab initio usque in finem currit; et bona civitas mutatione malorum conditur. 8. Et sunt istae duae civitates permixtae interim; in fine separandae: adversus se invicem confligentes; una pro iniquitate, altera pro justitia; una pro vanitate, altera pro veritate. Et aliquando ipsa commixtio temporalis facit, ut quidam pertinentes ad civitatem Babyloniam, administrent res pertinentes ad Jerusalem; et rursum quidam pertinentes ad Jerusalem, administrent res pertinentes ad Babyloniam. Difficile aliquid promisisse videor. Patientes estote, donec demonstretur exemplis. Omnia enim in vetere populo, sicut scribit Apostolus, in figura contingebant eis: scripta sunt autem ad correctionem nostram in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Respicite ergo populum illum primum, positum etiam ad significandum populum posteriorem; et videte ibi quae dico. Fuerunt reges magni in Jerusalem; notum est; numerantur, nominantur. Omnes ergo iniqui cives erant Babyloniae, et administrabant res Jerusalem: omnes in finem inde separandi, nonnisi ad diabolum pertinent. Rursus invenimus cives de Jerusalem administrasse res quasdam pertinentes ad Babyloniam. Nam tres illos pueros victus miraculo Nabuchodonosor regni sui administratores fecit, et constituit eos super satrapas suos; et administrabant res Babyloniae cives de Jerusalem (Dan. III, 97). Respicite nunc impleri hoc et agi in Ecclesia, et his temporibus. Omnes de quibus dictum est, Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite, cives sunt Babyloniae, administrantes rempublicam civitatis Jerusalem. Si enim nihil administrarent civitatis Jerusalem, unde, Quae dicunt facite? unde, super cathedram Moysi sedent? Rursus si cives sunt ipsius Jerusalem qui regnabunt in aeternum cum Christo, unde, Quae faciunt facere nolite (Matth. XXIII, 2, 3), nisi quia et audituri sunt, Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Luc. XIII, 27)? Notum est ergo vobis, cives malae civitatis administrare quosdam actus bonae civitatis. Videamus si et nunc cives bonae civitatis administrent quosdam actus malae civitatis. Terrena omnis respublica, quandoque utique peritura; cujus regnum transiturum est, cum veniet illud regnum de quo oramus, Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10), et de quo praedictum est, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33): terrena ergo respublica habet cives nostros administrantes res ejus. Quam multi enim fideles, quam multi boni et magistratus sunt in civitatibus suis, et judices sunt, et duces sunt, et comites sunt, et reges sunt? Omnes justi et boni, non habentes in corde nisi gloriosissima quae de te dicta sunt, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3). Et quasi angariam faciunt in civitate transitura, et illic a doctoribus civitatis sanctae jubentur servare fidem praepositis suis, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum; sive servi, ut dominis suis subditi sint (I Petr. II, 13, 18), et Christiani Paganis; et servet fidem melior deteriori, ad tempus serviturus, in aeternum dominaturus. Fiunt enim ista donec transeat iniquitas (Psal. LVI, 2). Jubentur servi ferre dominos iniquos et difficiles: cives Babyloniae jubentur tolerari a civibus Jerusalem, et amplius obsequiorum exhibentibus, quam si cives essent ex ipsa Babylonia; tanquam implentibus, Qui te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo (Matth. V, 41). Hanc totam civitatem dispersam, diffusam, permixtam, alloquitur his verbis et dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes: et qui foris estis tanquam spinae in sepibus, aut tanquam ligna infructuosa in silvis; quique intus estis tanquam zizania, vel tanquam palea; omnes quotquot estis, separati, permixti, tolerandi, separandi, interficite omnes: tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Non dixerunt, sed tamen cogitaverunt. Cogitaverunt repellere honorem meum. 9. Cucurri in siti. Retribuebant enim mala pro bonis (Psal. XXXIV, 12). Illi interficiebant, illi repellebant; ego eos sitiebam: illi honorem meum cogitaverunt repellere; ego eos in corpus meum sitiebam trajicere. Bibendo enim quid facimus, nisi humorem foris positum in membra mittimus, et in corpus nostrum ducimus? Hoc fecit Moyses in illo capite vituli. Caput vituli, magnum sacramentum. Caput enim vituli corpus erat impiorum, in similitudine vituli manducantis fenum (Psal. CV, 20), terrena quaerentium: quia omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Erat ergo, ut dixi, corpus impiorum. Iratus Moyses in ignem misit, comminuit, in aqua sparsit, bibendum populo dedit (Exod. XXXII, 20); et ira Prophetae administratio facta est prophetiae. Corpus enim illud in ignem mittitur tribulationum, et verbo Dei comminuitur. Paulatim enim desistunt ab unitate corporis ejus. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumitur. Et unusquisque qui fit christianus, separatur ab illo populo, et quasi a massa comminuitur. Conspirati oderunt; comminuti credunt. Et quid jam evidentius, quam quod in corpus illud civitatis Jerusalem, cujus imago erat populus Israel, per Baptismum trajiciendi erant homines? Ideo in aqua sparsum est, ut in potum daretur. Hoc usque in finem sitit iste; currit, et sitit. Multos enim bibit; sed nunquam erit sine siti. Inde est enim, Sitio, mulier, da mihi bibere (Joan. IV, 7). Samaritana illa ad puteum sitientem Dominum sensit, et a sitiente satiata est: sensit prior illa sitientem, ut biberet ille credentem. Et in cruce positus, Sitio, dixit (Joan. XIX, 28); quamvis illi non hoc dederint quod sitiebat. Ipsos enim ille sitiebat: at illi acetum dederunt; non vinum novum quo implentur utres novi (Matth. IX, 17), sed vinum vetus, sed male vetus. Dicitur enim et acetum vetus, veteres homines de quibus dictum est, Non enim est illis commutatio (Psal. LIV, 20), ut eversis Jebusaeis aedificaretur Jerusalem (II Reg. V, 6). 10. Sic et corpus capitis hujus usque in finem ab initio currit in siti. Et quasi ei diceretur, Quid in siti? quid tibi deest, o corpus Christi, o Ecclesia Christi? in tanto honore, in tanta sublimitate, in tanta celsitudine etiam et in hoc saeculo constituta, quid tibi deest? Impletur de te quod praedictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Quid ergo sitis? quid sitis? tantis populis non satiaris? Quos populos dicis? Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XXII, 14). Mulier fluxum sanguinis patiens, vestis ejus fimbriam tetigit, et sanata est: et cum miraretur Dominus tangentem, quod de se senserat exisse virtutem, scilicet ad sanandam mulierem, dixit, Quis me tetigit? Et admirati discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis (Marc. V, 25-31). Tanquam diceret: Una tetigit; turbae premunt. Qui solemnitatibus Jerusalem implent Ecclesias, solemnitatibus Babyloniae implent theatra: et tamen serviunt, honorant, obsequuntur, non solum ipsi qui portant sacramenta Christi, et oderunt praecepta Christi, verum etiam illi qui nec sacramenta ipsa portant, Pagani licet sint, Judaei licet sint; honorant, laudant, praedicant, sed ore suo benedicebant. Non attendo ad os; novit ille qui me instruxit, corde suo maledicebant. Ibi maledicebant, ubi honorem meum cogitaverunt repellere. 11. [vers. 6.] Quid tu, o Idithun, corpus Christi, transiliens eos? Quid tu inter haec omnia? quid tu? deficies? non perseverabis usque in finem? non audies, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, quamvis quoniam abundat iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 13, 12)? Et ubi est quod transilisti eos? ubi est quod conversatio tua in coelis est (Philipp. III, 20)? Illi autem inhaerent terrenis; tanquam terrigenae sapiunt terram, et sunt terra, serpentis cibus. Quid tu inter haec? Verumtamen quamvis haec faciant, quamvis haec cogitent, quamvis impellant, quamvis quasi inclinato instent, quamvis jam erectum sentiant, et honorem meum repellere cogitent; quamvis ore suo benedicant et corde suo maledicant; quamvis insidientur ubi possunt, calumnientur ubi possunt: Verumtamen Deo subjicietur anima mea. Et quis tanta toleret, vel aperta bella, vel occultas insidias? quis tanta toleret inter apertos hostes, inter falsos fratres? quis tanta toleret? Numquid homo? et si homo, numquid a seipso homo? Non sic transilivi ut extollar et cadam: Deo subjicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea. Quae patientia inter tanta scandala, nisi quia si id quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25)? Venit dolor meus; veniet et requies mea: venit tribulatio mea; veniet et purgatio mea. Numquidnam lucet aurum in fornace aurificis? In monili lucebit, in ornamento lucebit: patiatur tamen fornacem, ut purgatum a sordibus veniat ad lucem. Fornax ista; ibi palea, ibi aurum, ibi ignis, ad hanc flat aurifex: in fornace ardet palea, et purgatur aurum; illa in cinerem vertitur, a sordibus illud exuitur. Fornax mundus, palea iniqui, aurum justi, ignis tribulatio, aurifex Deus: quod vult ergo aurifex, facio; ubi me ponit artifex, tolero: jubeor ego tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me, et quasi consumendum me: illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quare? Quia Deo subjicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea. 12. [vers. 7.] Quis est tibi iste, a quo est patientia tua? Quoniam ipse est Deus meus et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. Quoniam ipse est Deus meus; ergo vocat me: et salutaris meus; ergo justificat me: et susceptor meus; ergo glorificat me. Hic enim vocor et justificor, ibi autem glorificor; et inde ubi glorificor, non emigrabo. Neque enim in peregrinatione mea remanebo: est hic unde emigrem; sed veniam unde non emigrabo. Nam inquilinus ego sum apud te in terra, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Ergo ab inquilinatu migrabo; de domo coelesti non emigrabo. 13. [vers. 8.] In Deo salutare meum, et gloria mea. Salvus ero in Deo; gloriosus ero in Deo: non enim tantum salvus, sed et gloriosus; salvus, quia justus ex impio, ab illo justificatus (Rom. IV, 5); gloriosus autem, quia non solum justificatus, sed etiam honorificatus. Etenim quos praedestinavit, illos et vocavit. Vocans eos quid fecit hic? Quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Id. VIII, 30). Justificatio ergo ad salutem pertinet, glorificatio ad honorem. Quia glorificatio ad honorem pertinet, disputare non opus est. Quia justificatio pertinet ad salutem, quaeramus aliquod documentum. Ecce occurrit ex Evangelio: erant qui sibi videbantur justi, et reprehendebant Dominum, quod admittebat ad convivium peccatores, et cum publicanis et peccatoribus convescebatur: talibus itaque superbientibus, fortibus terrae valde elevatis, multum de sua sanitate gloriantibus, quam putabant, non quam tenebant, quid respondit Dominus? Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Quos dicit sanos? quos dicit male habentes? Sequitur, et dicit: Non veni vocare justos sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 12, 13). Appellavit ergo sanos justos; non quia Pharisaei hoc erant, sed quia hoc se esse arbitrabantur; et ideo superbiebant, et medicum aegrotantibus invidebant, et plus aegrotantes medicum occidebant. Appellavit tamen sanos justos, aegrotantes peccatores. Ut ergo justificarer, ait iste transiliens, ab ipso mihi est; et ut glorificer, ab ipso mihi est: In Deo salutare meum et gloria mea. Salutare meum, ut salvus sim; gloria mea, ut honoratus sim. Hoc tunc: modo quid? Deus auxilii mei, et spes mea in Deo: donec perveniam ad perfectam justificationem et salutem. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Donec veniam ad illam glorificationem, ubi justi fulgebunt in regno Patris sui tanquam sol (Matth. XIII, 43). Interim nunc inter tentationes, inter iniquitates, inter scandala, inter apertas oppugnationes et subdolas locutiones, inter eos qui ore suo benedicunt, et corde suo maledicunt, inter eos qui honorem meum cogitant repellere, quid hic? Deus auxilii mei: dat enim auxilium certantibus. Contra quos certantibus? Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus et potestates (Ephes. VI, 12). Deus ergo auxilii mei, et spes mea in Deo. Spes, quamdiu nondum est quod promissum est, et creditur quod nondum videtur; cum autem venerit, erit salvatio et glorificatio: non tamen, dum illa differuntur, deserimur; Deus enim auxilii mei, et spes mea in Deo. 14. [vers. 9.] Sperate in eum, omne concilium plebis. Imitamini Idithun; transilite inimicos vestros: repugnantes vobis, resistentes itineri vestro, odio vos habentes transilite. Sperate in eum, omne concilium plebis; effundite coram illo corda vestra. Nolite cedere eis qui dicunt vobis: Ubi est Deus vester? Factae sunt, inquit, mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed quid ibi dicit? Haec meditatus sum, et effudi super me animam meam (Psal. XLI, 4, 5). Commemoratus sum quod audio, Ubi est Deus tuus? memoratus sum haec, et effudi super me animam meam. Quaerens Deum meum, effudi super me animam meam, ut illum attingerem; non in me remansi. Ergo, Sperate in eum, omne concilium plebis. Effundite coram illo corda vestra: deprecando, confitendo, sperando. Nolite corda vestra retinere intra corda vestra: Effundite coram illo corda vestra. Non perit quod effunditis. Ille enim susceptor meus. Si suscipit, quid times effundere? Jacta in Dominum curam tuam (Psal. LIV, 23), et spera in eum. Effundite coram illo corda vestra: Deus adjutor noster. Quid timetis inter susurrones, detractores Deo odibiles (Rom. I, 29, 30); ubi possunt palam oppugnantes, ubi non possunt occulte insidiantes; falso laudantes, vere inimicantes? inter eos quid timetis? Deus adjutor noster. An aemulantur Deum? Numquid fortiores illo sunt? Deus adjutor noster; securi estote. Si Deus pro nobis, quis contra nos (Id. VIII, 31)? Effundite coram illo corda vestra, transilientes ad eum, levantes animas vestras: Deus adjutor noster. 15. [vers. 10.] Et jam constituti in loco munito, in turri fortitudinis a facie inimici, miseramini eos quos timebatis: currere enim debetis in siti. Despicite ergo illos jam in illo loco constituti, et dicite: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum. Filii hominum, usquequo graves corde? Filii hominum vani, filii hominum mendaces; filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Cum miseratione ista dicite, atque sapite. Si transilivistis, si diligitis inimicos vestros, si destruere cupitis ut aedificetis, si eum amatis qui judicat in gentibus, et replet ruinas (Psal. CIX, 6); ita his ista dicite, non odio habentes, non malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17). Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in unum. Certe multi sunt: ecce est ille unus, unus ille qui projectus est de turba convivantium (Matth. XXII, 13). Conspirant, omnes temporalia quaerunt, quique carnales carnalia, et in futurum sperant quicumque sperant: etsi de opinionum varietate in diversum, de vanitate tamen in unum sunt. Diversi quidem errores et multiformes, et regnum adversum se divisum non stabit (Id. XII, 25): sed similis omnibus voluntas vana et mendax, pertinens ad unum regem, cum quo in ignem aeternum praecipitanda est (Id. XXV, 41): Ipsi de vanitate in unum. 16. [vers. 11.] Et illos videte quia sitit; videte quia currit in siti. Convertit ergo se ad illos, sitiens eos: Nolite sperare super iniquitatem. Nam spes mea in Deo est. Nolite sperare super iniquitatem. Vos qui non vultis accedere et transilire, nolite sperare super iniquitatem. Ego enim qui transilivi, spes mea in Deo: et numquid iniquitas est apud Deum (Rom. IX, 14)? Nolite sperare super iniquitatem. Hoc faciamus, illud faciamus, illud cogitemus, sic insidias componamus; de vanitate in unum. Tu sitis: qui contra te ista cogitant, ab eis quos bibis produntur. Nolite sperare super iniquitatem. Vana est iniquitas, nihil est iniquitas; potens non est nisi justitia. Occultari potest ad tempus veritas; vinci non potest. Florere potest ad tempus iniquitas, permanere non potest. Nolite sperare super iniquitatem: et in rapinam ne concupiscatis. Non es dives, et rapere vis? Quid invenis? quid perdis? O lucra damnosa! Invenis pecuniam; perdis justitiam. In rapinam ne concupiscatis. Pauper sum, non habeo. Ideo rapere vis? Quid rapias, vides: a quo rapiaris, non vides? Nescis circuire inimicum tanquam leonem rugientem, et quaerentem quid rapiat (I Petr. V, 8)? Praeda illa quam vis rapere, in muscipula est: tenes, et teneris. In rapinam ergo ne concupiscas, o pauper! sed concupisce in Deum qui praestat nobis omnia abundanter ad fruenlum (I Tim. VI, 17). Pascet te qui fecit te. Qui pascit latronem, non pascet innocentem? Pascet te qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Si pascit lamnandos, non pascet liberandos? Ergo in rapinam noli concupiscere. Dictum est hoc pauperi, fortassis aliquid de necessitate rapturo. Dives procedat: Non habeo ego, inquit, necessitatem rapiendi: nihil mihi deest; abundant omnia. Et tu audi: Divitiae si fluant, ne apponatis cor. Ille non habet; iste habet: ille non quaerat rapere quod non habet; iste non apponat cor in eo quod habet. Divitiae si fluant, id est, si exundent, tanquam de fonte currant. Ne apponatis cor: noli de te praesumere, noli ibi te figere: certe vel hoc time, Divitiae si fluant. Non vides quia si ibi cor posueris, et tu flues? Dives es, et ecce jam non concupiscis adhuc habere, quia multa habes: audi, Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere. Et quid est, Ne apponatis cor? Neque sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17). Ergo, Divitiae si fluant, ne apponatis cor, ne in divitiis confidatis, non praesumatis, non speretis; ne dicatur: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua (Psal. LI, 9). Ergo, vani filii hominum, mendaces filii hominum, neque rapiatis, neque si fluant divitiae, cor apponatis; non jam vanitatem diligatis, et mendacium quaeratis. Beatus enim cujus est Dominus Deus spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5). Decipere vultis, fraudem vultis facere; quid affertis ut decipiatis? Stateras dolosas. Mendaces enim, inquit, filii hominum in stateris, ut decipiant proferendo stateras dolosas. Falso examine fallitis intuentes: nescitis alium esse qui appendit, alium qui de pondere judicat? Non videt cui tu appendis; sed videt qui te et ipsum appendit. Ergo non fraudem, non rapinam concupiscatis; non in his quae habetis spem ponatis: monui, praedixi, ait iste Idithun. 17. [vers. 12, 13.] Quid sequitur? Semel locutus est Deus, duo haec audivi; quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique secundum opera sua. Dixit Idithun, sonuit de alto, quo transilivit; audivit ibi quiddam, et dixit nobis: sed aliquantum in hoc quod nobis dixit perturbor, fratres; et donec vobiscum participem, vel perturbationem, vel aliquam respirationem meam, intentos vos volo. Etenim Psalmum ad terminum duximus adjuvante Domino: post haec quae dicturi sumus, non restat aliquid quod de hoc ulterius exponamus. Itaque adnitimini mecum, utrum possimus intelligere hoc: et si non potuero, et intelligit aliquis vestrum quod ego non possum; gaudebo potius quam invidebo. Omnino investigare difficile est quemadmodum positum sit prius, Semel locutus est Deus; deinde cum ille semel locutus est, ego duo audivi. Si enim diceret, Semel locutus est Deus, unum hoc audivi; videbatur partem quaestionis hujus amputavisse, ut tantummodo quaereremus quid sit, Semel locutus est Deus. Nunc vero quaesituri sumus, et quid sit, Semel locutus est Deus; et quid sit, duo haec audivi, cum semel ille locutus sit. 18. Semel locutus est Oeus. Quid dicis, Idithun? Si tu loqueris qui transilivisti eos: Semel locutus est? Ego Scripturam aliam consulo, et dicit mihi: Multis partibus, et multis modis olim Deus locutus est patribus in Prophetis (Hebr. I, 1). Quid est, Semel locutus est Deus? Nonne ille est Deus, qui in primordio generis humani locutus est ad Adam? Nonne idem ipse locutus est ad Cain, ad Noe, ad Abraham, ad Isaac, ad Jacob, ad Prophetas omnes, et ad Moysen? Unus erat Moyses; et quoties ad eum locutus est Deus? Ecce etiam uni non semel, sed saepius locutus est Deus. Deinde locutus est ad Filium hic positum: Tu es Filius meus dilectus (Matth. III, 17). Locutus est Deus Apostolis, locutus est omnibus sanctis, etiamsi non voce sonante per nubem, in corde tamen ubi ipse magister est. Unde ille dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo (Psal. LXXXIV, 9). Quid est ergo, Semel locutus est Deus? Multum transiliverat iste, ut perveniret illuc, ubi semel locutus est Deus. Ecce breviter dixi Charitati Vestrae. Hic inter homines, hominibus saepe, multis modis, multis partibus, per multiformem creaturam locutus est Deus: apud se semel Deus locutus est, quia unum Verbum genuit Deus. Iste ergo Idithun transiliens eos, transiliverat acie mentis forti, et valida, et praefidenti, transiliverat terram, et quidquid in terra est; aerem, nubes omnes ex quibus locutus est Deus multa, et saepe, et multis: transiliverat etiam omnes Angelos acie fidei. Erat enim iste transiliens non contentus terrenis, sed velut aquila volans praetervectus omnem nebulam qua tegitur omnis terra. Dicit enim Sapientia: Et nebula texi omnem terram (Eccli. XXIV, 6). Pervenit ad aliquid liquidum, universam transiliens creaturam, et quaerens Deum, et effundens super se animam suam; pervenit ad principium, et Verbum Deum apud Deum; et invenit unius Patris unum Verbum; et vidit quia semel locutus est Deus; vidit Verbum per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3), et in quo simul sunt omnia, non diversa, non separata, non inaequalia. Non enim Deus quod per Verbum faciebat, ipse non noverat; si autem quod faciebat noverat, in illo erat antequam fieret quod fiebat. Si enim non in illo erat quod fiebat antequam fiebat, ubi noverat quod faciebat? Non enim potes Deum dicere ignorata fecisse. Scivit itaque Deus quod fecit. Et ubi scivit antequam faceret, si sciri nisi facta non possunt? Sed a factis sciri nisi ante facta non possunt; a te scilicet, ab homine in imo facto, et in imo posito: antequam autem fierent haec omnia, sciebantur ab illo a quo facta sunt, et quod scivit fecit. Ergo in Verbo illo per quod fecit omnia, antequam fierent erant omnia; et cum facta sunt, ibi sunt omnia: sed aliter hic, aliter ibi; aliter in propria natura in qua facta sunt, aliter in arte per quam facta sunt. Quis hoc explicet? Conari possumus: ite cum Idithun, et videte. 19. Jam ergo, ut potuimus, diximus quomodo semel locutus est Deus: videamus quomodo duo haec audivit, Duo haec audivi. Forte non est consequens, ut sola duo haec audierit: sed, duo haec, inquit, audivi; quaedam duo quae nobis opus est ut dicantur, audivit. Audivit forte alia multa; sed non opus est ea dici nobis. Ait enim et Dominus: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo (Id. XVI, 12). Quid est ergo, Duo haec audivi? Haec duo quae vobis dicturus sum, non a me vobis dico, sed quae audivi dico. Semel locutus est Deus: unum Verbum habet unigenitum Deum. In illo Verbo sunt omnia, quia per Verbum facta sunt omnia. Unum Verbum habet, ubi omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Unum Verbum habet; semel locutus est Deus. Duo haec, quae vobis dicturus sum, ibi audivi; non ex me loquor, non ex me dico: ad hoc pertinet audivi. Amicus autem sponsi stat et audit eum (Joan. III, 29), ut verum loquatur. Audit enim eum, ne loquendo mendacium de suo loquatur (Id. VIII, 44): ne diceres, Quis es tu qui mihi hoc dicis? unde mihi hoc dicis? Audivi haec duo, et ille tibi loquor quia audivi haec duo, qui etiam cognovi quia semel locutus est Deus. Noli contemnere auditorem dicentem tibi quaedam duo tibi necessaria, eum qui transiliendo universam creaturam pervenit ad Verbum unigenitum Dei, ubi sciret quia semel locutus est Deus. 20. Dicat ergo jam quaedam duo. Multum enim ad nos pertinent haec duo. Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Ista sunt duo; potestas, et misericordia? Ista plane: intelligite potestatem Dei; intelligite misericordiam Dei. His duobus continentur prope omnes Scripturae. Propter haec duo, Prophetae; propter haec duo, Patriarchae; propter haec, Lex; propter haec, ipse Dominus noster Jesus Christus; propter haec, Apostoli; propter haec, annuntiatio omnis, et celebratio verbi Dei in Ecclesia: propter haec duo; propter potestatem Dei et misericordiam. Potestatem ejus timete; misericordiam ejus amate. Nec sic de misericordia ejus praesumatis, ut potestatem contemnatis: nec sic potestatem timeatis, ut de misericordia desperetis. Apud illum potestas; apud illum misericordia. Hunc humiliat; et hunc exaltat (Psal. LXXIV, 8): hunc humiliat potestate; illum exaltat misericordia. Si enim Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Audisti potestatem: quaere misericordiam. Ut notas, inquit, faceret divitias suas in vasa misericordiae. Pertinet ergo ad ejus potestatem damnare iniquos. Et quis illi dicat: Quid fecisti? Tu enim, o homo, quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 22, 23, 20)? Time ergo et treme ejus potestatem; sed spera ejus misericordiam. Diabolus potestas quaedam est; plerumque tamen vult nocere, et non potest, quia potestas ista sub potestate est. Nam si tantum posset nocere diabolus quantum vult, non aliquis justorum remaneret, aut aliquis fidelium esset in terra. Ipse per vasa sua impellit, quasi parietem inclinatum; sed tantum impellit quantum accipit potestatem. Ut autem non cadat paries, Dominus suscipiet; quoniam qui dat potestatem tentatori, ipse tentato praebet misericordiam. Ad mensuram enim permittitur tentare diabolus: Et potabis nos, inquit, in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6). Noli ergo timere permissum aliquid facere tentatorem; habes enim misericordissimum Salvatorem. Tantum permittitur ille tentare quantum tibi prodest, ut exercearis, ut proberis; ut qui te nesciebas, a te ipso inveniaris. Nam ubi, vel unde, nisi de hac Dei potestate, et misericordia securi esse debemus, secundum illam apostolicam sententiam: Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari super id quod potestis (I Cor. X, 13)? 21. Ergo, Potestas Dei est: Non est enim potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1). Noli dicere, Et quid ei dat tantam potestatem? Et non det potestatem. Qui dat potestatem, habet aequitatem? Tu inique murmurare potes, ille aequitatem perdere non potest. Numquid iniquitas apud Deum? Absit (Id. IX, 14). Hoc fige in corde; hoc de cogitatione tua non excutiat inimicus. Facere potest aliquid Deus, ut tu nescias quare faciat: inique tamen facere non potest, apud quem non est iniquitas. Nam ecce reprehendis Deum quasi de iniquitate (ago tecum aliquid, attende paululum): non reprehenderes iniquitatem, nisi videndo justitiam. Reprehensor iniquitatis esse non potest qui non cernit justitiam, cui comparatam reprehendat iniquitatem. Unde enim scis quia hoc injustum est, nisi scias quid sit justum? Quid si enim justum est et hoc, quod dicis injustum? Absit, inquis, injustum est: et clamas quasi videntibus oculis, videns hoc injustum esse utique ex aliqua regula justitiae, cui comparans hoc quod vides pravum, et cernens non convenire rectitudini regulae tuae, reprehendis; tanquam artifex discernens justum ab injusto. Ergo quaero a te: Justum hoc esse unde vides? Ubi, inquam, vides hoc justum, quo viso, reprehendis injustum? Unde illud nescio quid, quo aspergitur anima tua, ex multis partibus in caligine constituta, nescio quid hoc quod coruscat menti tuae? unde hoc justum? Itane non habet fontem suum? A te tibi est quod justum est, et tu tibi potes dare justitiam? Nemo sibi dat quod non habet. Ergo cum sis injustus, esse non potes justus, nisi convertendo te ad quamdam justitiam manentem; a qua si recedis, injustus es; ad quam si accedis, justus es. Te recedente non deficit; te accedente non crescit. Ubi est ergo ista justitia? Quaeres in terra? Absit. Non enim aurum aut lapides pretiosos quaeris, justitiam quaerens. Quaere in mari, quaere in nubibus, quaere in stellis: quaere in Angelis; invenis in illis, sed et ipsi de fonte bibunt. Justitia enim Angelorum in omnibus est, sed ab uno capitur. Respice ergo, transcende, vade illuc ubi semel locutus est Deus; et ibi invenies fontem justitiae, ubi est fons vitae: Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Si enim tu de rore exiguo judicare vis quod justum est, et quod injustum est; numquid iniquitas apud Deum, unde ad te manat tanquam de fonte justitia, in quantum justum sapis, cum ex multis partibus inique desipias? Habet ergo fontem justitiae Deus. Noli ibi quaerere iniquitatem, ubi lux sine umbra est. Sed plane latere te potest causa. Si latet te causa, respice ignorantiam tuam, vide qui sis; attende haec duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Fortiora te ne quaesieris, et altiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22). Quia ad haec quae tibi praecepit Deus pertinent ista duo: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Noli timere inimicum: tantum facit quantum acceperit potestatem. Eum time qui habet summam potestatem; eum time qui quantum vult, tantum facit, et qui injuste nihil facit, et quidquid fecerit, justum est. Putabamus injustum esse nescio quid: ex hoc quia fecit Deus, crede justum esse. 22. Ergo, inquis, si quis hominem occidat innocentem, juste facit, an inique? Inique sane. Quare hoc permittit Deus? Vide prius ne illud debeas: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti eum (Isai. LVIII, 7). Haec enim justitia tua est; hoc enim tibi praecepit Dominus: Lavamini, mundi estote, auferte nequitias a cordibus vestris, atque a conspectu oculorum meorum; discite bonum facere, judicate pupillo et viduae: et venite, et disputemus, dicit Dominus (Id. I, 16-18). Disputare vis, antequam facias unde dignus sis disputare, quare hoc permisit Deus. Consilium Dei tibi dicere, o homo, non possum: illud tamen dico, quia et inique fecit homo qui occidit innocentem, et non fieret nisi permitteret Deus; et quamvis ille inique fecerit, non tamen hoc inique permisit Deus. Lateat causa in isto nescio quo, de quo moveris, cujus innocentia te permovet. Possem enim tibi cito respondere, Non occideretur nisi nocens esset: sed tu eum innocentem putas. Possem tibi hoc cito dicere. Non enim tu scrutareris cor ejus, discuteres facta ejus, examinares cogitationes ejus, ut possis mihi dicere: Injuste occisus est. Possem ergo facile respondere: sed opponitur mihi quidam justus, sine controversia justus, sine dubitatione justus, qui non habebat peccatum occisus a peccatoribus, traditus a peccatore; ipse Christus Dominus, de quo non possumus dicere quod habuit aliquam iniquitatem, quia ea quae non rapuit exsolvebat (Psal. LXVIII, 5), objicitur mihi. Et quid dicam de Christo? Tecum ago, inquis. Et ego tecum. De illo proponis quaestionem; de illo solvo quaestionem. Ibi enim consilium Dei novimus, quod nonnisi ipso revelante nossemus: ut cum tu inveneris consilium Dei quo permisit innocentem Filium occidi ab injustis, et tale consilium quale tibi placeat, et quale tibi, si justus es, displicere non possit, credas quia et in aliis consilio id agat Deus, sed latet te. Eia, fratres, opus erat sanguine justi ad delendum chirographum peccatorum; opus erat exemplo patientiae, exemplo humilitatis; opus erat signo crucis ad diabolum et ejus angelos debellandos (Coloss. II, 14, 15); opus nobis erat passione Domini nostri: nam passione Domini redemptus est orbis. Quanta bona egit passio Domini! Et tamen passio hujus justi non esset, nisi Dominum iniqui occidissent. Quid ergo, bonum hoc quod nobis praestitum est de dominica passione, imputandum est iniquis interfectoribus Christi? Absit. Illi voluerunt; Deus permisit. Illi nocentes essent, etiamsi tantummodo voluissent; Deus autem non permisisset, nisi justum esset. Voluerunt occidere: pone quia non potuerunt: iniqui essent, homicidae essent; quis dubitaret? Dominus enim interrogat justum et impium (Psal. X, 6); et, In cogitationibus impii interrogatio erit (Sap. I, 9). Discutit Deus quid quisque voluerit, non quid potuerit. Ergo si voluissent, et non potuissent, et non occidissent, iniqui illi remanerent; tibi Christi passio non praestaretur. Voluit ergo facere impius ut damnaretur; permissus est ut tibi praestaretur: quod voluit, imputatur iniquitati impii; quod permissus est, imputatur potestati Dei. Ille ergo inique voluit; Deus juste permisit. Itaque, fratres mei, et Judas malignus traditor Christi, et persecutores Christi, maligni omnes, impii omnes, iniqui omnes, damnandi omnes: et tamen Pater proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Dispone, si potes; distingue, si potes: redde Deo vota tua, quae distinxerunt labia tua (Psal. LXV, 13): vide quid ibi fecerit iniquus, quid justus. Ille voluit; iste permisit: ille injuste voluit; iste juste permisit. Voluntas injusta damnetur; permissio justa glorificetur. Quid enim mali accidit Christo, quia mortuus est Christus? Et illi mali sunt, qui male facere voluerunt; et nihil mali passus est, cui fecerunt. Occisa est caro mortalis interficiens mortem morte, praebens patientiae documentum, praemittens resurrectionis exemplum. Quanta bona facta sunt justi de malo injusti! Hoc est magnum Dei, quia et bonum quod facis ipse tibi dedit, et de malo tuo ipse bene facit. Noli ergo mirari; permittit Deus, et judicio permittit: permittit, et mensura, numero, pondere permittit. Apud illum non est iniquitas. Tu tantum ad eum pertine, in ipso spem pone; ipse sit adjutor tuus, salutare tuum; in illo sit locus munitus, turris fortitudinis; refugium tuum ipse sit, et non te sinet tentari supra quam potest ferre, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possis sustinere (I Cor. X, 13): ut quod te sinit pati tentationem, potestas ejus sit; quod non sinit ultra in te fieri quam potes ferre, misericordia ejus sit: Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique secundum opera ejus. Et post tractatum de Psalmo, cum mathematicus in populo monstraretur, de eo idem ipse intulit. 23. Illa Ecclesiae sitis etiam istum, quem videtis, bibere vult. Simul etiam ut noveritis quam multi in commixtione Christianorum ore suo benedicant, et in corde suo maledicant, iste ex christiano et fideli poenitens redit, et territus potestate Domini convertitur ad misericordiam Domini. Seductus enim ab inimico cum esset fidelis, diu mathematicus fuit; seductus seducens, deceptus decipiens, illexit, fefellit, multa mendacia locutus est contra Deum, qui dedit hominibus potestatem faciendi quod bonum est, et non faciendi quod malum est. Iste dicebat quia adulterium non faciebat voluntas propria, sed Venus; et homicidium non faciebat voluntas propria, sed Mars; et justum non faciebat Deus, sed Jovis: et alia multa sacrilega non parva. Quam multis eum putatis Christianis nummos abstulisse? Quam multi ab illo emerunt mendacium, quibus dicebamus: Filii hominum, usquequo graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Modo, sicut de illo credendum est, horruit mendacium, et multorum hominum illectorem se aliquando a diabolo sensit illectum; convertitur ad Deum poenitens. Putamus, fratres, de magno timore cordis accidisse. Quid enim dicturi sumus? Namque si ex pagano converteretur mathematicus, magnum quidem esset gaudium; sed tamen posset videri quia si conversus esset, clericatum quaereret in Ecclesia. Poenitens est; non quaerit nisi solam misericordiam. Commendandus est ergo et oculis et cordibus vestris. Eum quem videtis cordibus amate, oculis custodite. Videte illum, scitote illum, et quacumque ille transierit, fratribus caeteris qui modo hic non sunt, ostendite illum: et ista diligentia misericordia est, ne ille seductor retrahat cor, et oppugnet. Custodite vos; non vos lateat conversatio ejus, via ejus; ut testimonio vestro nobis confirmetur vere illum ad Dominum esse conversum. Non enim silebit fama de vita ejus, quando sic vobis et videndus et miserandus offertur. Nostis in Actibus Apostolorum esse scriptum quia multi perditi, id est talium artium homines, et doctrinarum nefariarum sectatores, omnes codices suos ad Apostolos attulerunt; et incensi sunt libri tam multi, ut pertineret ad scriptorem aestimationem eorum facere, et summam pretii conscribere (Act. XIX, 19). Hoc utique propter gloriam Dei, ne tales etiam perditi desperarentur ab illo qui novit quaerere quod perierat (Luc. XV, 32). Perierat ergo iste; nunc quaesitus, inventus, adductus est: portat secum codices incendendos, per quos fuerat incendendus, ut illis in ignem missis, ipse in refrigerium transeat. Sciatis eum tamen, fratres, olim pulsare ad Ecclesiam ante Pascha: ante Pascha enim coepit petere de Ecclesia Christi medicinam. Sed quia talis est ars in qua exercitatus erat, quae suspecta esset de mendacio atque fallacia, dilatus est ne tentaret; et aliquando tamen admissus est, ne periculosius tentaretur. Orate pro illo per Christum. Prorsus hodiernam precem pro illo fundite Domino Deo nostro. Scimus enim et certi sumus quia oratio vestra delet omnes impietates ejus. Dominus vobiscum. IN PSALMUM LXII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Propter eos qui forte rudes sunt adhuc ad nomen Christi, quia undique colligit qui pro omnibus dedit sanguinem suum, dicendum est paucis quod et illi libenter audiant qui noverunt, et discant qui non noverunt. Psalmi isti quos cantamus, antequam Dominus noster Jesus Christus natus esset ex virgine Maria, Spiritu Dei dictante dicti et conscripti sunt. Fuit enim David rex in Judaeorum gente; quae gens una colebat Deum unum, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in ipsis sunt, sive quae videntur, sive quae non videntur. Caeterae autem gentes, aut idola colebant quae manibus suis fecerant, aut creaturam Dei, non ipsum Creatorem, id est, aut solem, aut lunam, aut stellas, aut mare, aut montes, aut arbores. Haec enim omnia Deus fecit; et laudari se vult in illis, non illa coli pro se. Ergo in ipsa gente Judaeorum David rex fuit, de cujus semine natus est Dominus noster Jesus Christus (Rom. I, 3) ex Maria virgine; quia de illo ducebat genus virgo Maria quae peperit Christum (Luc. II, 7): et dicti sunt isti Psalmi, et prophetabatur in eis Christus venturus post multos annos: et dicebatur ab illis Prophetis, qui fuerunt antequam Dominus noster Jesus Christus de Maria virgine nasceretur, quidquid futurum erat temporibus nostris; quod modo legimus, et videmus: et multum gaudemus quia spes nostra praedicta est a sanctis, qui illud non videbant impletum, sed in spiritu futurum videbant: et nos modo legimus et audimus a lectoribus; disputamus illa; et quomodo sunt in Scripturis, sic ea videmus impleri per totum orbem terrarum. Quis inde non gaudeat? Quis non et ea quae nondum venerunt ventura speret, propter illa quae jam tanta impleta sunt? Modo enim, fratres, videtis quia totus mundus, tota terra, omnes gentes, omnes regiones currunt ad nomen Christi, et credunt in Christum. Certe videtis hoc, quomodo ubique evertantur vanitates Paganorum; videtis hoc, manifestum est vobis. Numquid et hoc de libro vobis legimus, et non ante oculos vestros fit? Hoc ergo totum quod videtis ante oculos vestros fieri, scriptum est ante immensa volumina annorum per istos quos modo legimus, quando jam ista impleri videmus. Sed quoniam scripta sunt et illa quae nondum venerunt, id est, quia Dominus noster Jesus Christus venturus est ut judicet, qui primo venit ut judicaretur; venit enim primo humilis, postea venturus est excelsus; venit ut ostenderet exemplum patientiae, postea venturus est ut pro meritis judicet omnes, sive bonos, sive malos: quia ergo nondum venit hoc quod speramus, venturum Christum judicem vivorum et mortuorum, debemus illud credere. Modicum quod restat venturum esse credamus, quando jam videmus tanta quae tunc futura erant, modo compleri. Stultus est enim qui non vult credere pauca quae restant, cum videat tam multa impleta esse, quae tunc non erant quando praedicebantur. 2. Psalmus ergo iste dicitur ex persona Domini nostri Jesu Christi, et capitis et membrorum. Ille enim unus qui natus est de Maria, et passus est, et sepultus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, et modo ad dexteram Patris sedet et interpellat pro nobis, caput nostrum est. Si ille caput est, nos membra sumus: tota Ecclesia ejus quae ubique diffusa est, corpus ipsius est, cujus est ipse caput. Non solum autem fideles qui modo sunt sed et qui fuerunt ante nos, et qui post nos futuri, sunt usque in finem saeculi, omnes ad corpus ejus pertinent; cujus corporis ipse caput est, qui ascendit in coelum (Coloss. I, 18). Quia ergo jam novimus caput et corpus, ille est caput, nos corpus. Quando audimus vocem ipsius, et ex capite debemus audire, et ex corpore; quia quidquid passus est, in illo et nos passi sumus; quia et nos quod patimur, in nobis et ipse patitur. Quomodo si aliquid patiatur caput, numquid potest dicere manus quia non patitur? aut si aliquid patitur manus, numquid potest caput dicere quia non patitur? aut si aliquid patitur pes, numquid potest caput dicere quia non patitur? Quando aliquid patitur unum membrum nostrum, omnia membra currunt, ut subveniant membro quod patitur. Si ergo ille cum passus est, nos in illo passi sumus, et ille jam ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris; quidquid patitur Ecclesia ipsius in tribulationibus hujus saeculi, in tentationibus, in necessitatibus, in angustiis (quia sic illam oportet erudiri, ut igne tanquam aurum purgetur), ipse patitur. Probamus hoc, quia nos in illo passi sumus, dicente Apostolo: Si autem mortui estis cum Christo; quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis (Id. II, 20). Item dicit: Quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6). Si ergo in illo mortui sumus, in illo etiam resurreximus. Dixit enim ipse Apostolus: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1). Si ergo in illo mortui sumus, et in illo resurreximus; et ipse in nobis moritur, et in nobis resurgit (ipse est enim unitas capitis et corporis); non immerito vox ipsius etiam nostra est, et vox nostra etiam ipsius est. Audiamus ergo Psalmum, et in eo Christum loquentem intelligamus. 3. [vers. 1.] Titulum habet iste psalmus, Ipsi David, cum esset in deserto Idumaeae. Per Idumaeae nomen intelligitur saeculum istud. Idumaea enim gens erat quaedam errantium hominum, ubi idola colebantur. Non in bono ponitur Idumaea ista. Si non in bono ponitur, intelligendum est istam vitam, ubi patimur tantos labores et ubi tantis necessitatibus subditi sumus, Idumaeae nomine significari. Et hic est desertum ubi multum sititur, et audituri estis vocem modo sitientis in deserto. Si autem cognoscamus nos sitientes, cognoscemus nos et bibentes. Quia qui sitit in isto saeculo, in futuro saeculo satiabitur, dicente Domino: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Ergo in hoc saeculo non debemus quasi amare saginam. Hic sitiendum est; alibi saginabimur. Modo autem ut non deficiamus in isto deserto, aspergit nobis rorem verbi sui, et non nos dimittit prorsus arescere, ut non sit de nobis repetitio, sed ut sic sitiamus, ut bibamus. Ut autem bibamus, aliqua gratia ejus aspergimur; tamen sitimus. Et quid dicit anima nostra Deo? 4. [vers. 2.] Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Quid est vigilare? Utique non dormire. Quid est dormire? Est somnus animae, est somnus corporis. Somnum corporis omnes debemus habere; quia si non habeatur somnus corporis, deficit homo, deficit ipsum corpus. Non enim potest diu sustinere corpus nostrum fragile animam vigilantem et intentam in actionibus: si diu fuerit intenta anima in actionibus, corpus fragile et terrenum non illam capit, non illam sustinet perpetuo agentem; et deficit, et succumbit. Ideo Deus donavit somnum corpori, quo reparantur membra corporis, ut possint vigilantem animam sustinere. Illud autem cavere debemus, ne ipsa anima nostra dormiat; malus enim est somnus animae. Bonus somnus corporis, quo reparatur valetudo corporis. Somnus autem animae est oblivisci Deum suum. Quaecumque anima oblita fuerit Deum suum, dormit. Ideo dicit Apostolus quibusdam oblitis Deum suum, et tanquam in somno agentibus deliramenta culturae idolorum. Sic sunt enim qui colunt idola, quomodo qui vident in somnis vana: si autem evigilet anima ipsorum, intelligit a quo facta est, et non colit quod ipsa fecit. Dicit ergo quibusdam Apostolus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Numquid corpore dormientem excitabat Apostolus? Sed excitabat animam dormientem, quando ad hoc eam excitabat ut illuminaretur a Christo. Ergo secundum ipsas vigilias dicit iste: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Non enim vigilares in te, nisi oriretur lux tua, quae te de somno excitaret. Illuminat enim animas Christus, et facit eas vigilare: si autem lumen suum detrahat, obdormiunt. Ideo enim illi dicitur in alio psalmo: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Aut si ab illo aversae obdormiunt, praesens est illis lumen, et non possunt videre, quia dormiunt. Quomodo et corpore qui dormit inter diem; jam ortus est sol, jam dies calet, et ille tanquam in nocte est, quia non vigilat ut videat jam ortum diem: sic quibusdam jam praesente Christo, jam praedicata veritate, inest adhuc somnus animae. Illis ergo vos, si vigiletis, dicetis quotidie: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus. Vita enim vestra, et mores vestri vigilare debent in Christo, ut sentiant alii, Pagani dormientes, et ad sonitum vigiliarum vestrarum excitentur, et ipsi excutiant somnum, et incipiant in Christo vobiscum dicere: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. 5. Sitivit tibi anima mea. Ecce illud desertum Idumaeae. Videte quomodo hic sitit: sed videte quid hic bonum est, Sitivit tibi. Sunt enim qui sitiunt, sed non Deo. Omnis qui sibi vult aliquid praestari, in ardore est desiderii: ipsum desiderium sitis est animae. Et videte quanta desideria sint in cordibus hominum: alius desiderat aurum, alius desiderat argentum, alius desiderat possessiones, alius haereditates, alius amplam pecuniam, alius multa pecora, alius domum magnam, alius uxorem, alius honores, alius filios. Videtis desideria ista, quomodo sunt in cordibus hominum. Ardent omnes homines desiderio; et vix invenitur qui dicat: Sitivit tibi anima mea. Sitiunt enim homines saeculo; et non se intelligunt in deserto esse Idumaeae, ubi debet sitire anima ipsorum Deo. Dicamus ergo nos, Sitivit tibi anima mea; omnes dicamus, quia in concordia Christi omnes una anima sumus: ipsa anima sitiat in Idumaea. 6. Sitivit tibi, inquit, anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea. Parum est quia sitivit anima mea, sitivit et caro mea. Porro si anima sitit Deo, quomodo et caro sitit Deo? Quando enim caro sitit, aquam sitit; quando anima sitit, fontem sapientiae sitit. De ipso fonte inebriabuntur animae nostrae, sicut dicit alius psalmus: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos (Psal. XXXV, 9). Sitienda est ergo sapientia, sitienda est justitia. Non ea satiabimur, non ea implebimur, nisi cum fuerit finita vita ista, et venerimus ad illud quod promisit Deus. Promisit enim Deus aequalitatem Angelorum (Luc. XX, 36): et modo Angeli non sitiunt quomodo nos, non esuriunt quomodo nos; sed habent saginam veritatis, lucis, immortalis sapientiae. Ideo beati sunt; et de tanta beatitudine, quia in illa sunt civitate Jerusalem coelesti, unde nos modo peregrinamur, attendunt nos peregrinos, et miserantur nos, et jussu Domini auxiliantur nobis, ut ad illam patriam communem aliquando redeamus, et ibi cum illis fonte dominico veritatis et aeternitatis aliquando saturemur. Modo ergo sitiat anima nostra: unde et caro nostra sitit, et hoc multipliciter? Multipliciter tibi, inquit, et caro mea. Quia et carni nostrae promittitur resurrectio. Quomodo animae nostrae promittitur beatitudo, sic et carni nostrae promittitur resurrectio. Resurrectio carnis talis nobis promittitur: audite, et discite, et tenete quae sit spes Christianorum, quare sumus christiani. Non enim ad hoc sumus christiani, ut terrenam nobis felicitatem petamus, quam plerumque habent et latrones et scelerati. Ad aliam felicitatem nos sumus christiani, quam tunc accipiemus, cum vita ista hujus saeculi tota transierit. Ergo promittitur nobis et carnis resurrectio; et talis resurrectio carnis nobis promittitur, ut caro quidem ista quam modo portamus, resurgat in fine. Nec incredibile vobis videatur. Si enim Deus fecit nos qui non eramus, magnum illi est reparare qui eramus? Ergo hoc vobis incredibile non videatur, quia quasi putrescere mortuos videtis, et ire in cineres et in pulverem. Aut si incendatur aliquis mortuus, aut si canes dilanient eum, putatis quia inde non erit resurrecturus? Omnia quae discerpuntur et in favillas quasdam putrescunt, integra Deo sunt. In illa enim elementa mundi eunt, unde primo venerunt, quando facti sumus: non illa videmus; sed tamen Deus unde scit producet illa, quia et antequam essemus, unde sciebat nos produxit. Talis ergo resurrectio carnis nobis promittitur, ut quamvis ipsa sit caro quam modo portamus, quae resurrectura est, tamen non habeat corruptionem quam modo habet. Modo enim ex corruptione fragilitatis, si non manducemus, deficimus et esurimus; si non bibamus, deficimus et sitimus; si diu vigilemus, deficimus et dormimus: si diu dormiamus, deficimus; ideo vigilamus: si diu manducemus et bibamus; quamvis propter refectionem manducemus et bibamus, ipsa diuturna refectio defectio est: si diu stemus, fatigamur: ideo sedemus: et si diu sedeamus, et ibi fatigamur, et ideo surgimus. Deinde videte quia nullus est carnis nostrae status: quoniam infantia avolat in pueritiam; et quaeris infantiam, et non est infantia, quia jam pro infantia pueritia est: iterum et ipsa migrat in adolescentiam; quaeris pueritiam, et non invenis: adolescens fit juvenis; quaeris adolescentem, et non est: juvenis fit senex; quaeris juvenem, et non invenis: et senex moritur; quaeris senem, et non invenis. Non stat ergo aetas nostra: ubique fatigatio est, ubique lassitudo, ubique corruptio. Attendentes qualem nobis spem resurrectionis promittat Deus, in istis omnibus multiplicibus defectionibus nostris sitimus illam incorruptionem; et sic caro nostra multipliciter sitit Deo. In ista Idumaea, in isto deserto, quam multipliciter laborat, tam multipliciter sitit; quam multipliciter fatigatur, tam multipliciter sitit illam infatigabilem incorruptionem. 7. [vers. 3.] Quanquam, fratres mei, boni christiani et fidelis etiam in hoc saeculo caro Deo sitit: quia si opus est carni pane, si opus est aqua, si opus est vino, si opus est nummo, si opus est jumento carni huic, a Deo petere debet, non a daemoniis, et idolis, et a nescio quibus potestatibus hujus saeculi. Sunt enim qui, quando famem patiuntur in isto saeculo, dimittunt Deum, et rogant Mercurium, aut rogant Jovem ut det illis, aut quam dicunt Coelestem, aut aliqua daemonia similia: non Deo sitit caro ipsorum. Qui autem Deo sitiunt, undique debent sitire, et anima, et carne: quia et animae Deus dat panem suum, id est verbum veritatis; et carni Deus dat quae necessaria sunt, quia Deus fecit et animam et carnem. Propter carnem tuam rogas daemonia: numquid animam Deus fecit, et carnem tuam daemonia fecerunt? Qui fecit animam, ipse fecit et carnem: qui fecit ambas res, ipse pascit ambas res. Utrumque nostrum Deo sitiat, et ex labore multiplici simpliciter satietur. 8. Ubi autem sitit anima nostra, et multipliciter caro nostra, non cuicumque, sed tibi, Domine, id est Deo nostro; ubi sitit? In terra deserta, et sine via, et sine aqua. Saeculum istud diximus; ipsa est Idumaea, hoc est desertum Idumaeae, unde titulum Psalmus accepit. In terra deserta. Parum est, deserta, ubi nullus hominum habitat; insuper, et sine via, et sine aqua. Utinam vel viam haberet ipsum desertum! utinam illuc homo incurrens, vel nosset qua inde exiret! Non videt hominem ad solatium, non videt viam qua careat deserto. Ergo ibi divertit. Utinam esset vel aqua, unde reficeretur, qui inde non potest exire! Malum desertum, horribile et timendum! et tamen Deus misertus est nostri, et fecit nobis viam in deserto, ipsum Dominum nostrum Jesum Christum (Joan. XIV, 6); et fecit nobis consolationem in deserto, mittendo ad nos praedicatores verbi sui; et dedit nobis aquam in deserto, implens Spiritu sancto praedicatores suos, ut fieret in eis fons aquae salientis in vitam aeternam (Id. IV, 14). Et ecce habemus hic omnia; sed non sunt de deserto. Ergo proprietatem deserti prius commendavit Psalmus, ut et tu cum audisses in quo malo esses, si quas hic habere posses consolationes, vel sociorum, vel viae, vel aquae, non tribueres deserto, sed illi qui te visitare dignatus est in deserto. 9. Sic in sancto apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Primo sitivit anima mea, et caro mea multipliciter tibi in deserto, et in terra sine via, et sine aqua; et sic in sancto apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Nisi quis primo sitiat in isto deserto, id est malo in quo est, nunquam pervenit ad bonum quod est Deus. Apparui autem tibi, inquit, in sancto. Jam in sancto est magna consolatio. Apparui tibi, quid est? Ut videres me: et ideo vidisti me ut viderem te. Apparui tibi, ut viderem. Non dixit. Apparui tibi, ut videres; sed, Apparui tibi, ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Unde et Apostolus: Nunc autem, inquit, cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Gal. IV, 9). Prius enim apparuistis Deo, ut possit vobis apparere Deus. Ut viderem potentiam tuam, et gloriam tuam. Revera in isto deserto, id est in ista eremo, si tanquam ab eremo exigat homo quod sibi saluti est, nunquam videbit potentiam Domini, et gloriam Domini; sed remanebit siti moriturus; nec viam inveniet, nec consolationem, nec aquam per quam duret in eremo. Cum autem erexerit se ad Deum, ut dicat illi ex medullis omnibus, Sitivit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea; ne forte vel necessaria carnis ab aliis petat et non a Deo, aut non desideret illam resurrectionem carnis quam nobis promittit Deus: cum ergo se erexerit, habebit non parvas consolationes. 10. Ecce, fratres, quomodo caro nostra quamdiu mortalis est, quamdiu fragilis est, ante illam resurrectionem habet solatia ista quibus vivimus, panem, aquam, fructus, vinum, oleum (ista omnia solatia et subsidia si nos deserant, utique durare non possumus) quamvis nondum receperit caro ista sanitatem illam perfectam, ubi nullam patietur angustiam, nullam indigentiam: sic et anima nostra cum hic est in ista carne, inter tentationes et pericula saeculi hujus, adhuc est infirma; habet etiam ipsa solatia verbi, solatia orationis, solatia disputationis: sic sunt ista animae nostrae, quomodo illa carnis nostrae. Cum autem resurrexerit caro nostra, ut jam istis non indigeamus, habebit locum quemdam et statum incorruptionis suae: sic et anima nostra habebit cibum suum, ipsum Verbum Dei, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3). Tamen gratias Deo, qui modo in hac eremo non nos deserit; sive dando nobis quod necessarium est carni, sive dando nobis quod animae necessarium est: et quando nos aliquibus necessitatibus erudit, vult ut amplius illum diligamus; ne forte per saginam corrumpamur, et obliviscamur eum. Subtrahit nobis aliquando quae necessaria sunt, et atterit nos; ut sciamus quia Pater et Dominus est, non solum blandiens, sed et flagellans. Praeparat enim nos cuidam haereditati incorruptibili et magnae. Si unam cuppam, aut unam cellam tuam, aut si quid habes in domo tua, cogitas dimittere filio tuo, et ne perdat illud, erudis eum, et flagellis eum ad disciplinam corrigis, ne perdat nihil tuum, quod et ipse hic dimissurus est, sicut et tu; non vis ut nos erudiat Pater noster in flagellis etiam necessitatum aut tribulationum, qui nobis talem haereditatem daturus est, quae transire non possit? Haereditatem enim nobis dabit seipsum Deus, ut ipsum possideamus, et ab ipso possideamur in aeternum. 11. Ergo in sancto appareamus Deo, ut appareat nobis; appareamus illi in sancto desiderio, ut appareat nobis in potentia et gloria Flii Dei. Multis enim non apparuit; sint in sancto, ut appareat et illis. Nam multi putant illum tantummodo hominem fuisse, quia praedicatur natus ex homine, crucifixus et mortuus, ambulasse in terra, manducasse et bibisse, et caetera egisse, quae sunt humana: et putant illum talem fuisse, quales sunt caeteri homines. Audistis autem modo cum Evangelium legeretur, quomodo commendavit majestatem suam: Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Ecce quanta majestas, et quanta aequalitas Patris descendit ad carnem propter infirmitatem nostram! Ecce quantum dilecti sumus, antequam Deum diligeremus! Si antequam Deum diligeremus, tantum ab illo dilecti sumus, ut aequalem sibi Filium suum hominem faceret propter nos; quid nobis servat jam diligentibus se? Ergo multi nescio quid minimum putant apparuisse in terra Filium Dei; quia non sunt in sancto, non eis apparet potentia ipsius, et gloria ipsius: id est, quia nondum sanctificatum habent cor, unde intelligant eminentiam virtutis illius, et gratias agant Deo quia propter ipsos tantus quo venit, ad quam nativitatem, ad quam passionem; non possunt videre gloriam ipsius et potentiam ipsius. 12. [vers. 4.] Quoniam melior est misericordia tua super vitas. Multae sunt vitae humanae; sed Deus unam vitam promittit; et non illam dat nobis quasi propter merita nostra, sed propter misericordiam suam. Quid enim boni egimus, ut illud mereremur? aut quae bona facta nostra praecesserunt, ut Deus nobis gratiam suam daret? Numquid invenit justitias quas coronaret, et non delicta quae donaret? Utique delicta quae donavit si punire vellet, non esset injustum. Quid enim tam justum, quam ut puniatur peccator? Cum justum sit ut puniatur peccator, pertinuit ad misericordiam ipsius non punire peccatorem, sed justificare, et de peccatore facere justum, et de impio facere pium. Ergo misericordia ipsius melior super vitas. Quas vitas? Quas sibi homines elegerunt. Alius elegit sibi vitam negotiandi, alius vitam rusticandi, alius vitam fenerandi, alius vitam militandi; alius illam, alius illam. Diversae sunt vitae, sed melior est misericordia tua super vitas nostras. Melius est quod das correctis, quam quod eligunt perversi. Unam vitam donas, quae praeponatur omnibus nostris, quascumque in mundo eligere potuerimus. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. Non te laudarent labia mea, nisi me praecederet misericordia tua. Dono tuo te laudo, per misericordiam tuam te laudo. Non enim ego possem laudare Deum, nisi mihi donaret laudare se posse. Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 13. [vers. 5.] Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Sic benedicam te in vita mea: jam in vita mea quam mihi donasti; non in illa quam ego elegi secundum mundum cum caeteris, inter multas vitas, sed quam dedisti mihi per misericordiam tuam, ut te laudarem. Sic benedicam te in vita mea. Quid est, sic? Ut misericordiae tuae tribuam vitam meam in qua te laudo; non meritis meis. Et in nomine tuo levabo manus meas. Leva ergo manus in oratione. Levavit pro nobis Dominus noster manus in cruce, et extensae sunt manus ejus pro nobis. Ideo extensae sunt manus ejus in cruce, ut manus nostrae extendantur in bona opera; quia crux ipsius misericordiam nobis praebuit. Ecce levavit ille manus, et obtulit pro nobis sacrificium Deo seipsum, et per illud sacrificium deleta sunt omnia peccata nostra. Levemus et nos manus nostras ad Deum in prece; et non confundentur manus nostrae levatae ad Deum, si exerceantur in bonis operibus. Quid enim facit qui levat manus? Unde praeceptum est ut levatis manibus oremus ad Deum? Apostolus enim dicit: Levantes puras manus, sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8). Ut cum levas manus ad Deum, veniant tibi in mentem opera tua. Quia enim manus istae levantur ut impetres quod vis, ipsas manus cogitas in bonis operibus exercere, ne erubescant levari ad Deum. In nomine tuo levabo manus meas. Istae preces nostrae sunt in hac Idumaea, in hoc deserto, in terra sine aqua, et sine via, ubi nobis Christus est via (Joan. XIV, 6); sed non via de hac terra. In nomine tuo levabo manus meas. 14. [vers. 6.] Et quid dicam, cum levabo manus meas in nomine tuo? quid petam? Eia, fratres, quando levatis manus, quaerite quid petatis; ab Omnipotente enim petitis. Aliquid magnum petite; non qualia petunt qui nondum crediderunt. Videtis qualia dentur et impiis. Petiturus es a Deo tuo pecuniam? Numquid non donat eam et sceleratis qui in illum non credunt? Quid ergo magnum petiturus es quod donat et malis? Sed non tibi displiceat, quia quae donat et malis tam frivola sunt, ut et malis donari digna sint: ne tibi quasi magna videantur quae possunt donari et malis. Dei quidem sunt et omnia dona terrena; sed videte quia quae donat et malis non pro magno habenda sunt. Est aliud quod nobis servat. Cogitemus autem quae donat et malis, et hinc intelligamus quid servet bonis. Quae donat malis videte: donat illis lucem istam; videte quia vident illam boni et mali: pluviam quae descendit super terram; et hinc quanta bona nascuntur! Et malis inde praestatur, et bonis, dicente Evangelio: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos; et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Dona ergo ista quae nascuntur, vel de pluvia, vel de sole, a Domino quidem nostro petere debemus, cum sint necessaria; sed non ista sola, quia ista dantur et bonis et malis. Quid ergo debemus petere, quando levamus manus? Quia quomodo potuit dixit illud Psalmus. Quid est quod dixi, quomodo potuit? Quomodo potuit os humanum auribus humanis. Quia per ora humana ista dicta sunt, et per quasdam similitudines dicta sunt, quomodo capere possent omnes infirmi, omnes parvuli. Quid dixit? quid petivit? In nomine, inquit, tuo levabo manus meas. Quid accepturus? Tanquam adipe et pinguedine repleatur anima mea. Putatis aliquam pinguedinem carnis desiderasse animam istam, fratres mei? Non enim hoc pro magno desideravit, ut pingues arietes, ut pingues porci illi mactaremur; aut veniret ad aliquam popinam, ubi inveniret obsonia pinguia, unde saturaretur. Si hoc crediderimus, digni sumus qui ista audiamus. Ergo aliquid spirituale debemus intelligere. Habet quamdam pinguedinem anima nostra. Est quaedam saturitas pinguis sapientiae. Sapientia enim ista animae quae carent, marcescunt; et omnino ita exiles fiunt, ut in omnibus bonis operibus cito deficiant. Quare cito deficiunt in omnibus bonis operibus? Quia non habent pinguedinem saturitatis suae. Audi Apostolum dicentem de pingui anima, praecipientem ut quisque bene operetur. Quid ait? Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Pinguis anima unde esset pinguis, nisi a Domino saturaretur? Et tamen quantumlibet hic sit pinguis, quid erit in illo futuro saeculo, quo nos pascet Deus? Interim in hac peregrinatione, quid erimus tunc nec dici potest. Et fortasse ipsam saturitatem optamus hic, quando levamus manus nostras, ubi pinguedine sic saturabimur, ut omnino omnis indigentia nostra intereat, et nihil desideremus: quia totum praesto nobis erit quidquid hic desideramus, quidquid hic pro magno amamus. Jam patres nostri mortui sunt; Deus autem vivit: non hic potuimus semper habere patres; ibi autem semper habebimus vivum unum Patrem, habentes patriam nostram: quaecumque terrena est, semper ibi esse non possumus; et necesse est ut alii nascantur, et ad hoc nascantur filii civium illorum ut excludant inde parentes suos. Ad hoc enim nascitur puer, ut dicat majori: Quid hic agis? Necesse est ut qui succedunt, et qui nascuntur, excludant eos qui se praecesserunt. Ibi omnes pariter vivemus; non ibi erit successor quia nullus decessor. Qualis illa patria? Sed divitias hic amas? Ipse Deus tibi erit divitiae tuae. Sed amas fontem bonum? Quid praeclarius illa sapientia? quid lucidius? Quidquid hic potest amari, pro omnibus tibi erit qui fecit omnia. Tanquam adipe et pinguedine repleatur anima mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. In hac eremo, in nomine tuo levabo manus meas: impleatur anima mea tanquam adipe et pinguedine; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Modo enim oratio, quamdiu sitis; cum sitis transierit, transit oratio, et succedit laudatio: Et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. 15. [vers. 7, 8.] Si memoratus sum tui super stratum meum, in diluculis meditabar in te; quia factus es adjutor meus. Stratum suum quietem suam dicit. Quando aliquis quietus est, memor sit Dei; quando aliquis quietus est, non per quietem dissolvatur et obliviscatur Deum; si memor est Dei quando quietus est, in actionibus suis in Deum meditatur. Diluculum enim dixit actiones, quia omnis homo diluculo incipit aliquid agere. Quid ergo dixit? Si memor fui tui in strato meo, et in diluculis meditabar in te. Si ergo non fui memor in strato meo, et in diluculo non meditabar in te. Qui quando otiosus est non cogitat Deum, in actionibus suis cogitare potest Deum? Qui autem memor ejus est quando quietus est, in ipso meditatur cum agit, ne in actione deficiat. Ideo quid adjecit? Et in diluculis meditabar in te; quia factus es adjutor meus. Etenim nisi Deus adjuvet bona opera nostra, impleri a nobis non possunt. Et digna debemus operari; id est tanquam in luce, quando Christo demonstrante operamur. Quicumque operatur mala, in nocte operatur, non in diluculo, Apostolo dicente: Qui inebriantur, nocte inebriantur; et qui dormiunt, nocte dormiunt: nos qui diei sumus, sobrii simus. Hortatur nos ut secundum diem ambulemus honeste: Sicut in die, inquit, honeste ambulemus (Rom. XIII, 13). Et iterum: Vos, inquit, filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 5-8). Qui sunt filii noctis, et filii tenebrarum? Qui omnia mala operantur. Usque adeo filii noctis sunt, ut timeant videri quae operantur: et quae publice operantur mala, ideo publice operantur, quia multi illa operantur; quae pauci operantur, in abscondito operantur. Qui autem talia publice operantur, sunt quidem in luce solis, sed in tenebris cordis. Nemo ergo in diluculo operatur, nisi qui in Christo operatur. Sed qui otiosus memor est Christi, in ipso meditatur in omnibus actionibus suis; et est illi adjutor in bono opere, ne per infirmitatem suam deficiat. Si memoratus sum tui super stratum meum, in diluculis meditabar in te; quia factus es adjutor meus. 16. Et in velamento pennarum tuarum exsultabo. Hilaresco in bonis operibus, quia super me est velamen pennarum tuarum. Si me non protegas quia pullus sum, milvus me rapiet. Dicit enim quodam loco ipse Dominus noster ad Jerusalem, quamdam civitatem illam, ubi crucifixus est: Jerusalem, inquit, Jerusalem, quoties volui filios tuos congregare, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matth. XXIII, 37)! Parvuli sumus: ergo protegat nos Deus sub umbraculo alarum suarum. Quid cum majores facti fuerimus? Bonum est nobis ut et tunc protegat nos, ut sub illo majore semper nos pulli simus. Semper enim ille major est, quantumcumque creverimus. Nemo dicat, Protegat me, cum parvulus sum: quasi aliquando ad tantam magnitudinem possit pervenire, quae sibi sufficiat. Sine protectione Dei nihil es. Semper ab illo protegi velimus: tunc semper in illo magni esse poterimus, si semper sub illo parvuli simus. Et in velamento pennarum tuarum exsultabo. 17. [vers. 9.] Agglutinata est anima mea post te. Videte desirantem, videte sitientem, videte quomodo haeret Deo. Nascatur in vobis iste affectus. Si jam germinat, compluatur, et crescat: perveniat ad tale robur ut et vos dicatis ex toto corde, Agglutinata est anima mea post te. Ubi est ipsum gluten? Ipsum gluten charitas est. Charitatem habe, quo glutine agglutinetur anima tua post Deum. Non cum Deo, sed post Deum; ut ille praecedat, tu sequaris. Qui enim voluerit Deum antecedere, consilio suo vult vivere, et non vult sequi praecepta Dei. Propterea et Petrus repulsus est, quando voluit consilium dare Christo passuro pro nobis. Adhuc enim infirmus erat Petrus, et quanta utilitas esset generis humani in sanguine Christi non noverat: Dominus autem qui venerat redimere nos, et dare pretium pro nobis sanguinem suum, coepit praedicare passionem suam. Expavit Petrus quasi moriturum Dominum, quem volebat hic semper vivere quomodo illum videbat, quia carnalibus oculis deditus, carnali affectu circa Dominum tenebatur; et ait illi: Absit a te, Domine; propitius esto tibi. Et Dominus: Redi post me, satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 22, 23). Quare, quae sunt hominum? Quia antecedere me vis, redi post me, ut sequaris me: ut jam sequens Christum diceret, Agglutinata est anima mea post te. Merito annectit: Me suscepit dextera tua. Agglutinata est post te anima mea; me suscepit dextera tua. Dixit hoc Christus in nobis: id est, in homine quem gestabat pro nobis, quem offerebat pro nobis, dixit hoc. Dicit hoc et Ecclesia in Christo, dicit in capite suo; quia et ipsa passa est hic persecutiones magnas, et singillatim etiam modo patitur. Quis enim pertinens ad Christum, non variis tentationibus agitatur, et quotidie agit cum illo diabolus et angeli ejus, ut pervertatur qualibet cupiditate, qualibet suggestione, aut promissione lucri, vel terrore damni, vel promissione vitae, vel terrore mortis, aut alicujus potentis inimicitiis, aut alicujus potentis amicitiis? Omnibus modis instat diabolus, quemadmodum dejiciat; et in persecutionibus vivimus, et habemus perpetuos inimicos, diabolum et angelos ejus: sed non timeamus. Sic sunt diabolus et angeli ejus, quasi milvi: sub illius gallinae alis sumus, et non nos potest contingere; gallina enim quae nos protegit, fortis est. Infirma est propter nos; sed fortis est in se Dominus noster Jesus Christus, ipsa sapientia Dei. Ergo dicit hoc et Ecclesia: Agglutinata est anima mea post te; me suscepit dextera tua. 18. [vers. 10.] Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam. Quid mihi fecerunt qui quaesierunt animam meam perdere? Utinam quaererent animam meam, ut crederent mecum! Sed quaesierunt animam meam ut perderent me. Quid facturi? Non enim rapturi erant gluten, quo adhaesit anima mea post te. Quis enim nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an gladius (Rom. VII, 35)? Dextera tua suscepit me. Ergo propter illud gluten et propter potentissimam dexteram tuam, in vanum quaesierunt animam meam. Quotquot persecuti sunt, vel persequi cupiunt Ecclesiam, potest de his hoc intelligi: maxime hoc tamen accipiamus de Judaeis, qui quaesierunt animam Christi perdere, et in ipso capite nostro quod crucifixerunt, et in discipulis ejus quos postea persecuti sunt. Quaesierunt animam meam. Introibunt in inferiora terrae. Terram perdere noluerunt, ut crucifigerent Christum: in inferiora terrae ierunt. Quae sunt inferiora terrae? Terrenae cupiditates. Melius est carne ambulare super terram, quam cupiditate ire sub terram. Omnis enim qui contra salutem suam cupit terrena, sub terra est: quia terram sibi praeposuit, terram super se posuit, et se subter fecit. Illi ergo timentes terram perdere, quid dixerunt de Domino Jesu Christo, cum viderent multas turbas ire post illum, quia mirabilia faciebat? Si illum dimiserimus vivum, venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem (Joan. XI, 48). Timuerunt perdere terram, et ierunt sub terram: accidit eis et quod timuerunt. Nam ideo voluerunt Christum occidere, ne terram perderent; et ideo terram perdiderunt, quia Christum occiderunt. Occiso enim Christo, quia dixerat illis ipse Dominus, Auferetur a vobis regnum, et tradetur genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43), secutae sunt illos magnae calamitates persecutionum. Vicerunt illos imperatores Romani, et reges gentium: exclusi sunt de ipso loco ubi crucifixerunt Christum; et modo locus ille plenus est laudatoribus christianis, nullum Judaeum habet; caruit inimicis Christi, impletus est laudatoribus Christi. Ecce perdiderunt a Romanis locum, quia Christum occiderunt, qui propterea occiderunt ne locum a Romanis perderent. Ergo, introibunt in ima terrae. 19. [vers. 11.] Tradentur in manus gladii. Revera sic illis visibiliter contigit; expugnati sunt irruentibus hostibus. Partes vulpium erunt. Vulpes dicit reges saeculi, qui tunc fuerunt quando debellata est Judaea. Audite, ut noveritis et intelligatis quia ipsos dicit vulpes. Herodem regem ipse Dominus vulpem appellavit: Ite, inquit, et dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32). Videte, et attendite, fratres mei: Christum regem habere noluerunt, et partes vulpium facti sunt. Quando enim Pilatus praeses, in Judaea legatus, occidit Christum ex vocibus Judaeorum, dixit ipsis Judaeis: Regem vestrum crucifigam? Quia dicebatur rex Judaeorum, et verus rex ipse. Et illi repellentes Christum, dixerunt: Nos non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Rejecerunt agnum; elegerunt vulpem; merito partes vulpium facti sunt. 20. [vers. 12.] Rex vero: ideo ita positum est quia illi vulpem elegerunt, regem vero noluerunt. Rex vero: id est verus rex, cui titulus inscriptus est, quando passus est. Nam Pilatus hunc titulum super caput ejus inscriptum posuit, Rex Judaeorum, hebraea lingua, graeca, et latina: ut omnes qui transirent legerent gloriam regis, et ignominiam ipsorum Judaeorum, qui rejicientes verum regem, elegerunt vulpem Caesarem. Rex vero laetabitur in Deo. Illi facti sunt partes vulpium: Rex vero laetabitur in Deo. Quem sibi visi sunt quasi superasse cum crucifigerent, tunc crucifixus fudit pretium quo emit orbem terrarum. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui jurat in ipso. Quare, laudabitur omnis qui jurat in ipso? Quia sibi elegit Christum, non vulpem; quia quando illi Judaei insultaverunt, tunc dedit ille unde redimeremur. Ad ipsum ergo pertinemus qui nos redemit, qui pro nobis mundum vicit, non armato milite, sed irrisa cruce. Rex vero laetabitur in Deo: laudabitur omnis qui jurat in ipso. Quis jurat in eo? Qui pollicetur ei vitam suam, qui vovet illi et reddit, qui fit christianus: hoc est quod ait, Laudabitur omnis qui jurat in ipso. Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quanta iniqua locuti sunt Judaei? Quanta mala dixerunt, non solum Judaei, sed et omnes qui propter idola Christianos persecuti sunt? Quando saeviebant in Christianos, putabant quod possent finire Christianos: cum putabant quod possent finire, Christiani creverunt, et ipsi finiti sunt. Oppilatum est os loquentium iniqua. Nemo audet modo publice loqui contra Christum: jam omnes timent Christum: Quoniam oppilatum est os loquentium iniqua. Quando in infirmitate Agnus erat, etiam vulpes audebant contra Agnum. Vicit Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5), et siluerunt vulpes: Quoniam oppilatum est eos loquentium iniqua. IN PSALMUM LXIII ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Passionis sanctorum martyrum diem hodie festum habentes, in eorum recordatione gaudeamus, recolentes quid patiebantur, et intelligentes quid intuebantur. Nunquam enim tantas tribulationes carne tolerarent, nisi magnam quietem mente conciperent. Hunc itaque psalmum pro ipsa solemnitate curramus. Hesterno enim die multa audivit Charitas Vestra, nec hodie tamen huic festivitati negare potuimus nostram servitutem. Itaque quoniam maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo, nec potuerunt esse fortes martyres, nisi intuerentur eum qui primus passus est; nec talia sustinerent in passione, qualia ille, nisi talia sperarent in resurrectione, qualia ipse de se demonstravit: novit autem Sanctitas Vestra caput nostrum esse Dominum nostrum Jesum Christum, omnesque illi cohaerentes membra esse illius capitis; ejusque vocem jam habetis notissimam, quoniam non ex solo capite, sed etiam ex corpore loquitur; vocesque ejus non tantum ipsum Dominum Jesum Christum, qui jam ascendit in coelum, vel significant vel praedicant, sed etiam ejus membra caput proprium secutura: agnoscamus hic non solum illius vocem, sed et nostram. Et nemo dicat quod hodie in tribulatione passionum non sumus. Semper enim audistis hoc, quia illis temporibus Ecclesia quasi tota simul impellebatur, nunc autem per singulos tentatur. Alligatus est quidem diabolus, ne faciat quantum potest, ne faciat quantum vult; tamen tantum tentare sinitur, quantum expedit proficientibus. Non nobis expedit esse sine tentationibus: nec rogemus Deum ut non tentemur, sed ut non inducamur in tentationem. 2. [vers. 2.] Dicamus ergo et nos: Exaudi, Deus, orationem meam, dum tribulor: a timore inimici erue animam meam. Saevierunt inimici in martyres; quid orabat ista vox corporis Christi? Hoc orabat, ut eruerentur ab inimicis, et non eos possent occidere inimici. Ergo exauditi non sunt, quia occisi sunt; et deseruit Deus contritos corde servos suos, et sperantes in se despexit? Absit. Quis enim invocavit Dominum, et derelictus est? quis speravit in eum, et desertus est ab eo (Eccli. II, 11, 12)? Exaudiebantur ergo, et occidebantur; et tamen ab inimicis eruebantur. Alii timentes consentiebant, et vivebant; et tamen ipsi ab inimicis absorbebantur. Occisi eruebantur, viventes absorbebantur. Inde est et illa vox gratulationis: Forsitan vivos absorbuissent nos (Psal. CXXIII, 3). Multi absorpti, et vivi absorpti; multi mortui absorpti. Qui putaverunt inanem esse fidem christianam, mortui absorpti sunt: qui autem scientes veritatem esse praedicationem Evangelii, Christum esse Filium Dei scientes, et hoc credentes, et hoc intus tenentes, cesserunt tamen doloribus, et idolis sacrificaverunt, vivi absorpti sunt. Illi absorpti sunt, quia mortui; illi autem quia absorpti, mortui. Non enim absorpti vivere potuerunt, quamvis vivi absorberentur. Ergo hoc orat vox martyrum, A timore inimici erue animam meam: non ut me non occidat inimicus, sed ut non timeam occidentem inimicum. Hoc orat in Psalmo impleri servus, quod modo jubebat in Evangelio Dominus. Quid modo jubebat Dominus? Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum potius timete qui habet potestatem, et animam, et corpus occidere in gehenna ignis (Matth. X, 28). Et repetivit: Ita dico vobis; eum timete (Luc. XII, 5). Qui sunt qui corpus occidunt? Inimici. Quid jubebat Dominus? Ne timerentur. Oretur ergo ut praestet quod jubet. A timore inimici erue animam meam. Erue me a timore inimici, et subde timori tuo. Non timeam eum qui corpus occidit; sed timeam eum qui habet potestatem et corpus, et animam occidere in gehenna ignis. Non enim a timore volo esse immunis; sed a timore inimici liber, sub timore Domini servus. 3. [vers. 3.] Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Jam ipsum caput nostrum intueamur. Multi martyres talia passi sunt: sed nihil sic elucet quomodo caput martyrum; ibi melius intuemur quod illi experti sunt. Protectus est a multitudine malignantium, protegente se Deo, protegente carnem suam ipso Filio et homine quem gerebat: quia Filius hominis est, et Filius Dei est; Filius Dei propter formam Dei. Filius hominis propter formam servi (Philipp. II, 6 et 7): habens in potestate ponere animam suam, et recipere eam (Joan. X, 18). Quid ei potuerunt facere inimici? Occiderunt corpus; animam non occiderunt. Intendite. Parum ergo erat Domino hortari martyres verbo, nisi firmaret exemplo. Nostis qui conventus erat malignantium Judaeorum, et quae multitudo erat operantium iniquitatem. Quam iniquitatem? Qua voluerunt occidere Dominum Jesum Christum. Tanta opera bona, inquit, ostendi vobis: propter quod horum me vultis occidere (Ibid., 32)? Pertulit omnes infirmos eorum, curavit omnes languidos eorum, praedicavit regnum coelorum, non tacuit vitia eorum, ut ipsa potius eis displicerent, non medicus a quo sanabantur: his omnibus curationibus ejus ingrati, tanquam multa febri phrenetici, insanientes in medicum qui venerat curare eos, excogitaverunt consilium perdendi eum; tanquam ibi volentes probare utrum vere homo sit qui mori possit, an aliquid super homines sit, et mori se non permittat. Verbum ipsorum agnoscimus in Sapientia Salomonis: Morte turpissima, inquiunt, condemnemus eum. Interrogemus eum; erit enim respectus in sermonibus illius: si enim vere Filius Dei est, liberet eum (Sap. II, 18-20). Videamus ergo quid factum sit. 4. [vers. 4, 5.] Quia exacuerunt tanquam gladium linguas suas. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5), quod dicit et alius psalmus: sic et hic, Exacuerunt tanquam gladium linguas suas. Non dicant Judaei: Non occidimus Christum. Etenim propterea eum dederunt judici Pilato, ut quasi ipsi a morte ejus viderentur immunes. Nam cum dixisset eis Pilatus, Vos eum occidite, responderunt: Nobis non licet occidere quemquam (Joan. XVIII, 31). Iniquitatem facinoris sui in judicem hominem refundere volebant: sed numquid Deum judicem fallebant? Quod fecit Pilatus, in eo ipso quod fecit, aliquantum particeps fuit; sed in comparatione illorum multo ipse innocentior. Institit enim quantum potuit, ut illum ex eorum manibus liberaret. Nam propterea flagellatum produxit ad eos. Non persequendo Dominum flagellavit, sed eorum furori satisfacere volens, ut vel sic jam mitescerent, et desinerent velle occidere, cum flagellatum viderent (Id. XIX, 1-5): fecit et hoc. At ubi perseveraverunt, nostis illum lavisse manus, et dixisse quod ipse non fecisset, mundum se esse a morte illius (Matth. XXVII, 24): fecit tamen. Sed si reus quia fecit vel invitus; illi innocentes qui coegerunt ut faceret? Nullo modo. Sed ille dixit in eum sententiam, et jussit eum crucifigi, et quasi ipse occidit; et vos, o Judaei, occidistis. Unde occidistis? Gladio linguae: acuistis enim linguas vestras. Et quando percussistis, nisi quando clamastis, Crucifige, crucifige (Luc. XXXIII, 21)? 5. Propterea enim non est praetermittendum, quia venit in mentem, ne forte aliquem perturbet lectio divinorum Librorum: quidam evangelista dicit hora sexta crucifixum Dominum (Joan. XIX, 14), et quidam hora tertia (Marc. XV, 25): nisi intelligamus, perturbamur. Et jam incipiente sexta hora dicitur Pilatus sedisse pro tribunali; et revera quando levatus est Dominus in ligno, hora sexta erat. Sed alius evangelista intuens animum Judaeorum, quia volebant se immunes videri a morte Domini, narrando eos ostendit reos, dicens Dominum hora tertia crucifixum. Considerantes autem omnem circumstantiam lectionis, quanta agi potuerint, cum apud Pilatum Dominus accusaretur, ut crucifigeretur; invenimus horam tertiam esse potuisse, quando illi clamaverunt, Crucifige, crucifige. Ergo verius illi tunc occiderunt, quando clamaverunt. Apparitores potestatis hora sexta crucifixerunt; praevaricatores Legis hora tertia clamaverunt: quod illi manibus hora sexta, hoc illi lingua hora tertia. Rei magis isti qui clamando saeviebant, quam illi qui obtemperando administrabant. Ipsum est totum acumen Judaeorum; hoc est quod pro magno quaesierunt: Occidamus, et non occidamus; sic occidamus, ut non ipsi occidisse judicemur. Exacuerunt tanquam gladium linguas suas. 6. Intenderunt arcum, rem amaram. Arcum dicit insidias. Qui enim gladio cominus pugnat, aperte pugnat: qui sagittam mittit, fallit ut feriat. Prius enim sagitta percutit, quam venire ad vulnus praevideatur. Sed quem laterent insidiae cordis humani? numquid et Dominum nostrum Jesum Christum, qui non opus habebat ut ei testimonium quisquam perhiberet de homine? Ipse enim sciebat quid esset in homine, sicut evangelista testatur (Joan. II, 25). Tamen audiamus eos, et intueamur eos quasi nesciente Domino facere quod moliuntur. Intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittarent in abscondito immaculatum. Quod dixit, Intenderunt arcum; hoc est, in abscondito; quasi fallentes insidiis. Nostis enim quibus dolis id egerint; quemadmodum discipulum ei cohaerentem pecunia corruperint, ut sibi traderetur (Matth. XXVI, 14, 15); quomodo falsos testes procuraverint; quibus insidiis et dolis egerint, ut sagittarent in abscondito immaculatum. Magna iniquitas! Ecce de abscondito venit sagitta quae immaculatum ferit, qui nec tantum habebat maculae, quantum potest pungi a sagitta. Agnus quippe immaculatus, totus immaculatus, semper immaculatus; non cui maculae ablatae sint, sed qui maculas nullas contraxerit. Nam fecit multos immaculatos donando peccata; ipse immaculatus non habendo peccata. Ut sagittent in abscondito immaculatum. 7. [vers. 6.] Repente sagittabunt eum, et non timebunt. O cor durum, occidere velle hominem qui mortuos suscitabat! Repente, id est insidiose, quasi inopinate, quasi non praevise. Similis enim nescienti erat inter ipsos Dominus ignorantes quid nesciret, et quid sciret; imo ignorantes eum nihil nescire, et omnia scire, et ad hoc venisse ut illi facerent quod se potestate facere arbitrabantur. Repente sagittabunt eum, et non timebunt. 8. Obfirmaverunt sibi sermonem malignum. Obfirmaverunt: facta sunt tanta miracula; non sunt moti, perstiterunt in consilio sermonis maligni. Traditus est ille judici: trepidat judex, et non trepidant qui judici tradiderunt; contremiscit potestas, et non contremiscit immanitas; vult ille lavare manus, et illi inquinant linguas. Sed quare hoc? Firmaverunt sibi sermonem malignum. Quanta egit Pilatus? quanta ut refrenarentur? quae dixit? quid egit? Sed firmaverunt sibi sermonem malignum: Crucifige, crucifige! Repetitio, confirmatio est sermonis maligni. Videamus quomodo firmaverunt sibi sermonem malignum. Regem vestrum crucifigam? Dixerunt: Non habemus regem nisi solum Caesarem (Joan. XIX, 15). Obfirmaverunt sermonem malignum. Offerebat ille regem Filium Dei; illi ad hominem recurrebant: digni qui illum haberent, et illum non haberent. Adhuc audi quomodo firmaverunt sermonem malignum. Non invenio aliquid in isto homine, ait judex, quo dignus sit morte (Luc. XXIII, 14, 22). Et illi qui firmaverunt sermonem malignum, dixerunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25)! Firmaverunt sibi sermonem malignum. Firmaverunt sermonem malignum, non Domino, sed sibi. Quomodo enim non sibi, cum dicunt: Super nos, et super filios nostros? Quod ergo firmaverunt, sibi firmaverunt: quia ipsa vox est alibi, Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Dominum mors non occidit, sed ipse mortem: illos autem iniquitas occidit, quia noluerunt occidere iniquitatem. 9. Prorsus, fratres, certum est; aut occidis iniquitatem, aut occideris ab iniquitate. Noli autem quaerere occidere iniquitatem tanquam aliquid extra te. Ad teipsum respice, vide quid tecum pugnet in te; et cave ne expugnet te iniquitas tua, inimica tua, si interfecta non erit: ex te enim est, et anima tua adversus te rebellat, non aliud aliquid. Ex quadam parte cohaeres Deo; ex quadam parte delectaris saeculo: illud quo delectaris saeculo, pugnat adversus mentem quae cohaeret Deo. Cohaereat, cohaereat, non deficiat, non se dimittat, magnum adjutorium habet. Vincit quod in illa sibi rebellat, si perseverat in pugnando. Est peccatum in corpore tuo, sed non regnet. Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore, ad obaudiendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Si vero non obaudieris; etsi est quod suadeat, quod delectet ad malum; non obtemperando facis ut non regnet quod est, et ita fiet postea ut non sit quod erat. Quando? Cum absorbebitur mors in victoriam, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem (I Cor. XV, 54): ibi non erit quod tibi repugnet, non erit quod te aliud delectet nisi Deus. Ergo et isti Judaei inviderunt Domino; delectabat eos principatus. Quidam videbant sibi ab eo auferri principatum, et ex delectatione sua rebellaverunt adversus Dominum: qui si rebellassent adversus delectationem suam malam, ipsam invidentiam vincerent, nec vincerentur ab ea, et esset illis Dominus salvator, qui venerat ut sanaret. Nunc autem faverunt febri, repugnaverunt medico: quidquid suggerebat febris, faciebant; quidquid jubebat contra medicus, negligebant. Ergo illi magis occisi sunt, non Dominus: nam in Domino mors occisa est, in illis iniquitas vixit; vivente autem in se iniquitate, illi mortui sunt. 10. Narraverunt ut absconderent muscipulas; dixerunt: Quis videbit eas? Latere putabant eum quem occidebant, latere Deum. Ecce puta, homo erat Christus, sicut caeteri homines; nesciebat quid de illo cogitaretur: numquid et Deus nescit? O cor humanum, quare tibi dixisti, Quis videt me, cum ille videat qui te fecit? Dixerunt: Quis videbit eas? Videbat Deus, videbat et Christus; quia et Christus Deus. Sed quare videbatur eis non videre? Audi sequentia. 11. [vers. 7.] Perscrutati sunt iniquitatem; defecerunt scrutantes scrutationes: id est acerba et acuta consilia. Non tradatur per nos, sed per discipulum suum: non occidatur a nobis, sed a judice: totum nos faciamus, et nihil fecisse videamur. Et ubi est clamor linguae: Crucifige, crucifige? Sic caeci estis, ut et surdi sitis. Simulata innocentia non est innocentia: simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas; quia et iniquitas est, et simulatio. Ibi ergo isti defecerunt scrutantes scrutationes. Quanto acutius sibi excogitare videbantur, tanto magis deficiebant; quia a lumine veritatis et aequitatis in profunda consiliorum malignorum demergebantur. Habet justitia quamdam lucem suam; perfundit, et illustrat animam inhaerentem sibi: anima vero avertens se a luce justitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra justitiam, tanto plus a luce repellitur, et in tenebrosa demergitur. Merito ergo et isti perscrutantes quod contra justum moliebantur, a justitia recedebant; et quanto a justitia recedebant, tanto plus deficiebant, scrutantes scrutationes. Magnum consilium innocentiae: quando ipsum Judam poenituit quod tradidisset Christum, et projecit illis pecuniam quam dederant, illi noluerunt eam mittere in gazophylacium, et dixerunt: Pecunia sanguinis est; non illam mittamus in gazophylacium (Matth. XXVII, 6). Quid est gazophylacium? Arca Dei, ubi colligebantur ea quae ad indigentiam servorum Dei mittebantur. O homo, cor tuum sit potius arca Dei, ubi habitent divitiae Dei, ubi sit nummus Dei, mens tua habens imaginem Imperatoris tui! Cum ergo haec ita sint, qualis illa innocentiae simulatio fuit, pecuniam sanguinis non mittere in arcam, et ipsum sanguinem mittere in conscientiam? 12. Sed quid eis contigit? Defecerunt scrutantes scrutationes. Unde? Quia dicit, Quis videbit eos? id est, quia eos nemo videbat. Hoc dicebant, hoc apud se opinabantur quod nemo eos videret. Vide quid contingat animae malae; recedit a luce veritatis, et quia ipsa non videt Deum, putat se non videri a Deo. Sic et isti recedendo ierunt in tenebras, ut ipsi non viderent Deum; et dixerunt: Quis nos videt? Videbat et ille quem crucifigebant; illi deficiendo, nec illum Filium, nec Patrem videbant. Si ergo et ille videbat, quare se patiebatur teneri ab eis, occidi ab eis? Quare si videbat, voluit consilia eorum praevalere in se? Quare! Quia homo erat propter hominem, et Deus latens in homine, qui venerat nescientibus exemplum fortitudinis dare; ideo ipse sciens omnia sustinebat. 13. [vers. 8.] Quid enim sequitur? Accedet homo, et cor altum; et exaltabitur Deus. Illi dixerunt: Quis nos videbit? Defecerunt scrutantes scrutationes, consilia mala. Accessit homo ad ipsa consilia, passus est se teneri ut homo. Non enim teneretur, nisi homo; aut videretur, nisi homo; aut caederetur, nisi homo; aut crucifigeretur aut moreretur nisi homo. Accessit ergo homo ad illas omnes passiones, quae in illo nihil valerent, nisi esset homo. Sed si ille non esset homo, non liberaretur homo. Accessit homo, et cor altum, id est cor secretum: objiciens aspectibus humanis hominem, servans intus Deum; celans formam Dei, in qua aequalis est Patri, et offerens formam servi, qua minor est Patre. Ipse enim dixit utrumque: sed aliud est ex forma Dei, aliud ex forma servi. Dixit ex forma Dei: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Dixit ex forma servi, Quoniam Pater major me est (Id. XIV, 28). Unde ex forma Dei, Ego et Pater unum sumus? Quia cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Unde ex forma servi, Quoniam Pater major me est? Quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Accessit ergo homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Occiditur homo, et exaltatur Deus. Quod enim occisus est, ex infirmitate humana fuit: quod resurrexit et ascendit, ex potestate divina (II Cor. XIII, 4). Accedet homo, et cor altum, cor secretum, cor abditum; non ostendens quid nosset, non ostendens quid esset. Illi putantes hoc totum esse quod videbatur, occidunt hominem in corde alto, et exaltatur Deus in corde divino: potentia enim majestatis suae exaltatus est. Et quo ivit exaltatus? Unde non recessit humiliatus. 14. Accedet homo, et cor altum; et exaltabitur Deus. Propterea jam attendite, fratres mei, cor altum hominis. Cujus hominis? Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). In ipsa civitate factus est homo, quam idem ipse fundavit Altissimus, qui in ea factus est homo. Ergo accessit homo, et cor altum. Intuere hominem in corde alto: vide quantum potes, si potes, et Deum in corde alto. Accessit homo: et quia Deus erat, et quia passurus erat volens, et quia exemplum praebiturus infirmis, et quia nihil ei facturi erant qui saeviebant, tanquam passuro Deo, sed in homine, sed in carne; quid sequitur? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum. Ubi est illa saevitia? ubi est ille fremitus leonis, populi rugientis et dicentis, Crucifige, crucifige? ubi sunt insidiae arcum tendentium? Nonne sagittae infantium factae sunt plagae eorum? Nostis quemadmodum sibi faciunt de cannitiis sagittas infantes. Quid feriunt, aut unde feriunt? quae manus, aut quod telum? quae arma, aut quae membra? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum. 15. [vers. 9.] Et infirmatae sunt super eos linguae eorum. Acuant nunc linguas suas tanquam gladium, firment sibi sermonem malignum. Merito sibi eum firmaverunt; quia infirmatae sunt super eos linguae eorum. Numquid poterat esse hoc firmum adversus Deum? Mentita est, inquit, iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12): Infirmatae sunt super eos linguae eorum. Ecce resurrexit Dominus qui occisus erat. Transibant ante crucem, vel stabant, et intuebantur illum, sicut tanto ante psalmus praedixerat: Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et aspexerunt me (Psal. XXI, 17, 18). Tunc caput agitabant dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce. Tentaverunt quodammodo utrum Filius Dei esset, et quasi invenerunt quod non esset, quia insultantibus illis, de cruce non descendebat: si descenderet de cruce, Filius Dei esset (Matth. XXVII, 40-43). Quid tibi videtur qui de cruce non descendit, et de sepulcro surrexit? Quid ergo profecerunt? Quod etsi Dominus non resurrexisset, quid profecissent, nisi quod profecerunt et persecutores martyrum? Nam et martyres nondum surrexerunt, et tamen illi non profecerunt: nondum resurgentium jam natalitia celebramus. Ubi est furor saevientium? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt super eos linguae eorum. Quo perduxerunt illas scrutationes suas, quas perscrutantes defecerunt, ut etiam mortuo Domino et sepulto, custodes ponerent ad sepulcrum? Dixerunt enim Pilato, Seductor ille; hoc appellabatur nomine Dominus Jesus Christus, ad solatium servorum suorum quando dicuntur seductores: ergo illi Pilato, Seductor ille, inquiunt, dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube itaque custodiri sepulcrum usque in diem tertium; ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi, Surrexit a mortuis; et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam; ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus (Ibid., 63-66). Posuerunt custodes milites ad sepulcrum. Concussa terra Dominus resurrexit: miracula facta sunt talia circa sepulcrum, ut et ipsi milites qui custodes advenerant, testes fierent, si vellent vera nuntiare; sed avaritia illa quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et militem custodem sepulcri. Damus, inquiunt, vobis pecuniam; et dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum (Id. XXVIII, 12, 13). Vere defecerunt scrutantes scrutationes. Quid est, quod dixisti, o infelix astutia? Tantumne deseris lucem consilii pietatis, et in profunda versutiae demergeris, ut hoc dicas: Dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum? Dormientes testes adhibes: vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt? si nihil viderunt, quomodo testes sunt? Sed defecerunt scrutantes scrutationes: defecerunt a luce Dei, defecerunt in ipso effectu consiliorum suorum: quando quod voluerunt, nihil perficere potuerunt, utique defecerunt: Quare hoc? Quia accessit homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Propterea postea cum innotuisset Christi resurrectio, et veniens Spiritus sanctus impleret fiducia timentes quosdam discipulos, ut auderent jam mortem non timentes praedicare quod viderant, exaltato Deo in majestate sua, qui propter nostram infirmitatem humilis judicatus est; et ubi coeperunt tubae coelestes personare judicem venturum, quem primo viderant judicatum, Conturbati sunt omnes qui videbant eos. Exaltato Deo, ut dixi, praedicato Christo, visi sunt Judaei a quibusdam Judaeis, visi sunt deficientes in scrutationibus suis. Videbant enim illi in nomine crucifixi, et occisi manibus suis, fieri tanta miracula: recesserunt corde ab eis qui permanserunt in impietate; displicuit eis illorum duritia; quaesierunt consilium salutis suae, et dixerunt Apostolis: Quid faciemus? Conturbati ergo sunt omnes qui videbant eos (Act. II, 1-37): id est, qui intelligebant quod linguae eorum infirmatae sunt super eos, qui intelligebant quia in omnibus suis malis perscrutationibus consiliorum ubique defecerunt. Conturbati sunt isti. 16. [vers. 10.] Et timuit omnis homo. Qui non timuerunt, nec homines fuerunt. Timuit omnis homo: id est omnis utens ratione ad intelligenda quae facta erant. Unde illi qui non timuerunt, pecora potius nominandi sunt, bestiae potius immanes et truces. Leo rapiens et rugiens, ille adhuc populus. At vero omnis homo timuit: id est, qui credere voluerunt, qui judicium venturum contremuerunt. Et timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Ille qui dicebat, A timore inimici erue animam meam, timuit omnis homo. A timore inimici cruebatur sed timori Dei subdebatur. Non timebat eos, qui corpus occidunt, sed eum qui potestatem habet, et corpus et animam mittere in gehennam (Matth. X, 28). Praedicaverunt Dominum: nam primo Petrus timuit, et inimicum timuit; nondum erat anima ejus eruta ab inimico. Interrogatus ab ancilla quod inter discipulos ejus esset, negavit Dominum ter (Id. XXVI, 69). Resurrexit Dominus, firmavit columnam: jam Petrus praedicat sine timore, et cum timore; sine timore eorum qui corpus occidunt, cum timore ejus qui habet potestatem et corpus et animam occidendi in gehenna ignis. Timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Namque annuntiantes istos Apostolos opera Dei, exhibuerunt sibi principes sacerdotum, et comminati sunt dicentes ne in nomine Jesu praedicarent. Et illi dixerunt: Dicite nobis cui magis obtemperare oporteat, Deo, an hominibus (Act. V, 27-29)? Quid illi dicerent? Hominibus potius quam Deo? Sine dubio non responderent, nisi, Deo potius. Illi autem sciebant quae juberet Deus, et contempserunt minantes sacerdotes. Quia ergo timuit omnis homo, non terruit homo: et aununtiaverunt opera Dei. Si timet homo, non terreat homo: eum enim timere debet homo, a quo factus est homo. Quod supra homines est time, et homines te non terrebunt. Mortem sempiternam time, et praesentem non curabis. Voluptatem illam incorruptam, et quietem sine labe concupisce; et promittentem dona ista temporalia, et totum mundum deridebis. Ama ergo, et time: ama quod promittit Deus, time quod minatur Deus; nec corrumperis ex eo quod promittit, nec terreberis ex eo quod minatur homo. Et timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Quid est, facta ejus intellexerunt? Hoc erat illud, o Domine Jesu Christe, quod tacebas, et sicut ovis ad victimam ducebaris, et non aperiebas coram tondente os tuum, et nos te putabamus esse in plaga et dolore positum, et scientem ferre infirmitatem? Hoccine erat quod abscondebas speciem tuam, speciose forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3)? Hoccine erat illud, quod videbaris non habere speciem neque decorem (Isai. LIII, 2-7)? Portabas in cruce insultantes et dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Quis forte sciens potestatem tuam servus tuus, et dilectus tuus, non exclamavit in corde suo, et dixit: O si modo descenderet, et isti omnes qui insultant confunderentur? Sed non erat sic: moriendum erat propter morituros, et resurgendum propter semper victuros. Hoc illi qui volebant illum de cruce descendere, non intelligebant; at ubi resurrexit, et glorineatus ascendit in coelum, intellexerunt opera Domini. Annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. 17. [vers. 11.] Laetabitur justus in Domino. Jam non est tristis justus. Tristes enim erant discipuli crucifixo Domino; contristati, moerentes discesserunt; perdidisse se spem putaverunt. Resurrexit; etiam apparens tristes invenit. Tenuit oculos duorum in via ambulantium, ne ab eis agnosceretur, et invenit eos gementes et suspirantes; et tenuit eos donec exponeret Scripturas, et per ipsas Scripturas ostenderet quia ita fieri oportebat sicut factum est. Ostendit enim in Scripturis, quia post tertium diem resurgere oportebat Dominum. Et quomodo tertio die resurgeret, si de cruce descenderet? Modo vos qui tristes estis in via, si Judaeis insultantibus videretis Dominum de cruce descendisse, quantum efferremini? Laetaremini quod ora Judaeorum sic obturasset. Exspectate consilium medici: quod non descendit, quod occidi vult, antidotum terit. Ecce jam resurrexit, ecce jam loquitur: nondum agnoscitur, ut laetius agnoscatur. Postea aperuit oculos eorum in fractione panis: agnoscunt eum (Luc. XXIV, 16-46), laetantur, exclamant. Laetabitur justus in Domino. Nuntiatur cuidam duriori, Visus est Dominus, resurrexit Dominus: adhuc ille tristis est, non credit. Nisi misero, inquit, manum meam, et tetigero cicatrices clavorum, non credam. Praebetur et corpus tangendum, mittit manum, contrectat, exclamat. Dominus meus et Deus meus! Laetabitur justus in Domino. Illi ergo laetati sunt justi in Domino, qui viderunt, tetigerunt, et crediderunt: quid justi qui modo sunt, quia non vident, quia non tangunt, non laetantur in Domino? Et ubi est illa vox Domini ad ipsum Thomam: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 25-29)? Ergo omnes laetemur in Domino; omnes secundum fidem unus justus simus, omnesque in uno corpore unum caput habeamus, et laetemur in Domino, non in nobis; quia bonum nostrum non nos nobis, sed ille qui fecit nos. Ipse est bonum nostrum ad laetificandos nos. Et nemo laetetur in se, nemo praesumat, nemo desperet de se, nemo de quoquam homine, quem debet adducere ut socius sit spei ipsius, non dator spei. 18. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eum; et laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Jam quia Dominus resurrexit, jam quia ascendit in coelum, jam quia ostendit esse aliam vitam, jam quia manifestum est consilia ejus quibus latuit corde alto non fuisse inania, quia ideo sanguis ille fusus est ut esset pretium redemptorum; jam quia manifesta sunt omnia, quia praedicata sunt omnia, quia credita sunt omnia, sub omni coelo laetabitur justus in Domino, et sperabit in eum; et laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Qui sunt recti corde? Eia fratres mei, semper dicimus, et bonum est ut noveritis. Qui sunt recti corde? Qui omnia quaecumque in hac vita patiuntur, non ea tribuunt insipientiae, sed consilio Dei ad medicinam suam; nec praesumunt de justitia sua, ut putent se injuste pati quod patiuntur, aut ideo esse Deum injustum, quia non plura patitur qui plus peccat. Videte, fratres; haec saepe dicimus. Aliquid sentis, sive secundum corpus, sive secundum dispendium rei familiaris, sive per orbitatem aliquam charissimorum tuorum: noli respicere eos quos nosti iniquiores te (non enim forte audes dicere justum te, sed nosti pejores te), et florere in istis, et non flagellari; ut displiceat tibi consilium Dei et dicas: Ecce puta peccator sum, et propterea flagellor; quare ille non flagellatur, cujus novi tanta flagitia? Quantumcumque mali fecerim ego, numquid ego tantum feci quantum ille? Distortum est cor tuum. Quam bonus Deus Israel; sed rectis corde! Tui autem labuntur pedes, quia zelas in peccatores, pacem peccatorum intuens (Psal. LXXII, 1-3). Sine curare; novit quid agat, qui vulnus novit. Non secatur alius. Quid, si desperatur? quid si propterea tu secaris, quia non desperaris? Patere ergo quidquid pateris recto corde: novit Deus quid tibi donet, quid tibi subtrahat. Quod tibi donat, ad consolationem valeat, non ad corruptionem; et quod tibi subtrahit, ad tolerantiam valeat, non ad blasphemiam. Si autem blasphemas, et displicet tibi Deus, et tu tibi places; perverso corde et distorto es: et hoc pejus, quia cor Dei vis corrigere ad cor tuum, ut hoc ille faciat quod tu vis; cum tu debeas facere quod ille vult. Quid ergo? Vis detorquere cor Dei, quod semper rectum est, ad pravitatem cordis tui? Quanto melius ad rectitudinem Dei corrigis cor tuum? Nonne hoc te docuit Dominus tuus, de cujus passione modo loquebamur? Nonne infirmitatem tuam portabat, quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem? Nonne teipsum in se figurabat, cum dicebat: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste? Non enim duo corda et diversa, Patris, et Filii; sed in forma servi portavit cor tuum, ut doceret illud exemplo suo. Jam ecce quasi aliud cor tuum invenit tribulatio, volens transire quod imminebat: sed noluit Deus. Non consentit Deus cordi tuo; consenti tu cordi Dei. Audi vocem ipsius: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 38, 39). 19. Laudabuntur ergo omnes recti corde. Quid sequitur? Si laudabuntur omnes recti corde, damnabuntur perversi corde. Duo tibi modo proposita sunt; elige cum tempus est. Si recto corde fueris, ad dexteram eris, et laudaberis. Quomodo? Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Perverso autem corde si fueris; si subsannaveris Deum, si providentiam ejus irriseris, si dixeris in animo tuo, Vere non curat Deus res humanas: si curaret res humanas, ille latro tantum haberet, et ego innocens indigerem? perverso corde factus es. Veniet judicium illud; apparebunt omnia propter quae ista omnia faciat Deus; et tu qui noluisti in hac vita corrigere cor tuum ad rectitudinem Dei, et te ad dexteram praeparare, ubi laudabuntur omnes recti corde, eris ad sinistram, ubi tunc audies: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 34, 41). Et numquid erit tunc tempus corrigere cor? Modo ergo corrigite, fratres; modo corrigite. Quis prohibet? Cantatur Psalmus, legitur Evangelium, sonat lector, sonat disputator: patiens est Dominus; peccas, et parcit; adhuc peccas, adhuc parcit, et adhuc addis. Quamdiu patiens est Deus? Senties et justum Deum. Terremus, quia timemus; docete nos non timere, et non terremus. Sed melius nos Deus docet timere, quam quisquam hominum non timere. Timuit enim omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Inter illos nos computet Deus, qui timuerunt, et annuntiaverunt. Quia timemus, annuntiamus vobis, fratres. Videmus alacritatem vestram ad audiendum verbum, et ad exigendum videmus vota vestra, videmus affectus vestros. Bene compluitur terra; frumenta, non spinas generet: frumentis horreum paratur; ignis spinis. Nosti quid facias de agro tuo; et nescit Deus quid faciat de servo suo? Quod pluit in agrum uberem, dulce est; et quod pluit in agrum spinosum, dulce est. Numquid pluviam accusat qui spinas genuerit? Nonne erit pluvia illa testis in judicio Dei; et dicet: Ego dulcis super omnes veni? Tu ergo quid proferas vide, ut quid tibi paretur attendas. Profers frumentum; horreum spera: profers spinas; ignem spera. Sed nondum venit aut tempus horrei, aut tempus ignis: modo ergo paretur, et non timebitur. In nomine Christi et qui loquimur vivimus, et quibus loquimur vivitis: numquid consilii corrigendi et mutandae vitae malae in bonam non est locus, non est tempus? Nonne si vis, hodie fit? nonne si vis, modo fit? Quid empturus es ut facias? quae symplasia quaesiturus es? ad quos Indos navigaturus? quam navim praeparaturus? Ecce cum loquor, muta cor; et factum est quod tam saepe et tamdiu clamatur ut fiat, et quod aeternam poenam parturit, si non fiat. IN PSALMUM LXIV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1.] Agnoscenda est vox sanctae prophetiae ex ipso titulo psalmi hujus. Inscribitur: In finem, Psalmus David, Canticum Jeremiae et Ezechielis ex populo transmigrationis, cum inciperent exire. Res quemadmodum gesta sit apud patres nostros tempore transmigrationis Babyloniae, non omnibus notum est, sed his qui Scripturas sanctas diligenter advertunt, vel audiendo, vel legendo. Captivatus enim populus Israel, ex civitate Jerusalem ductus est in servitutem Babyloniae (IV Reg. XXIV, 25). Prophetavit autem Jeremias sanctus, post septuaginta annos rediturum populum de captivitate, et instauraturum civitatem ipsam Jerusalem, quam devictam ab hostibus planxerat (Jerem. XXV, 11, et XXIX, 10). Illo autem tempore fuerunt prophetae, in illa captivitate populi constituti in Babylonia; inter quos erat et Ezechiel propheta. Exspectabat autem ille populus donec implerentur tempora septuaginta annorum, secundum prophetiam Jeremiae. Factum est completis septuaginta annis, restitutum est templum quod dejectum erat; et regressa est de captivitate magna pars illius populi. Sed quoniam dicit Apostolus, Haec in figura contingebant in illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11); debemus et nos nosse prius captivitatem nostram, deinde liberationem nostram; debemus nosse Babyloniam, in qua captivi sumus, et Jerusalem, ad cujus reditum suspiramus. Istae quippe duae civitates, secundum litteram revera duae civitates. Et illa quidem Jerusalem modo a Judaeis non incolitur. Post crucifixum enim Dominum, vindicatum est in illos flagello magno; et eradicati ab eo loco, ubi impia libertate furiosi adversus medicum insanierant, dispersi sunt per omnes gentes, et data est illa terra Christianis: impletumque est quod eis dixerat Dominus, Propterea auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43). Cum autem viderent tunc multas turbas ire post Dominum, praedicantem regnum coelorum, et mirabilia facientem, dixerunt principes illius civitatis: Si dimiserimus eum, omnes ibunt post illum; et venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem (Joan. XI, 48). Ne locum perderent, Dominum occiderunt; et ideo perdiderunt, quia occiderunt. Civitas ergo quaedam illa terrena cujusdam civitatis aeternae in coelis umbram gerebat; at ubi coepit illa quae significabatur, evidentius praedicari; umbra qua significabatur, dejecta est: propterea ibi modo templum non est, quod fabricatum fuerat in imaginem futuri corporis Domini. Tenemus lucem; umbra transivit: tamen adhuc in quadam captivitate sumus: Quamdiu sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). 2. Et videte nomina duarum istarum civitatum, Babylonis et Jerusalem. Babylon Confusio interpretatur, Jerusalem visio pacis. Intendite nunc civitatem confusionis, ut intelligatis visionem pacis: istam toleretis, ad illam suspiretis. Unde dignosci possunt istae duae civitates? Numquid possumus eas modo separare ab invicem? Permixtae sunt, et ab ipso exordio generis humani permixtae currunt usque in finem saeculi. Jerusalem accepit exordium per Abel; Babylon per Cain: aedificia quippe urbium postea facta sunt. Illa Jerusalem in terra Jebusaeorum; nam primo Jebus dicebatur (II Reg. V, 6, et Josue XVIII, 28): inde gens Jebusaeorum ejecta est, quando populus Dei liberatus est de Aegypto, et introductus est in terram promissionis. Babylon autem condita est in intimis Persidis regionibus, quae diuturno tempore caput extulit super caeteras gentes. Duae ergo istae urbes certis temporibus conditae sunt, ut manifestaretur figura duarum civitatum olim coeptarum, et usque in finem in isto saeculo mansurarum, sed in fine separandarum. Unde ergo possumus eas modo ostendere, quae permixtae sunt? Ostendet tunc Dominus, cum alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram. Jerusalem ad dexteram erit; Babylon ad sinistram. Jerusalem auditura est: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Babylon auditura est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Possumus tamen et aliquid afferre, quantum Dominus donat, unde distinguantur pii fideles, etiam hoc tempore, cives Jerusalem a civibus Babyloniae. Duas istas civitates faciunt duo amores: Jerusalem facit amor Dei; Babyloniam facit amor saeculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit civis: et si se invenerit civem Babyloniae, exstirpet cupiditatem, plantet charitatem; si autem se invenerit civem Jerusalem, toleret captivitatem, speret libertatem. Multi enim cives sanctae matris Jerusalem cupiditatibus Babyloniae corrupti tenebantur, et ipsa corruptione cupiditatum tanquam cives inde facti erant; et multi adhuc ita sunt, et multi post nos in hac terra futuri ita erunt: sed novit Dominus, conditor Jerusalem, quos cives ejus praedestinaverit, quos videat adhuc sub dominatu diaboli redimendos sanguine Christi, novit illos ipse antequam se ipsi noverint. Sub hac ergo figura cantatur hic psalmus. In cujus titulo positi sunt etiam duo prophetae, qui illo tempore in captivitate fuerunt, Jeremias et Ezechiel, et cantabant quaedam, cum inciperent exire. Incipit exire qui incipit amare. Exeunt enim multi latenter, et exeuntium pedes sunt cordis affectus: exeunt autem de Babylonia. Quid est de Babylonia? De confusione. Quomodo exitur de Babylone, id est de confusione? Qui primo confusi erant similibus cupiditatibus, incipiunt charitate distingui; jam distincti, non sunt confusi. Etsi adhuc corpore permixti sunt, desiderio tamen sancto discernuntur; et propter permixtionem corporalem nondum exierunt: propter affectum cordis exire coeperunt. Jam ergo audiamus, fratres; audiamus, et cantemus, et desideremus unde cives sumus. Et quae gaudia cantantur nobis? Quomodo in nobis reformatur amor civitatis nostrae, quam diuturna peregrinatione obliti fueramus? Sed misit inde ad nos epistolas Pater noster, ministravit nobis Scripturas Deus, quibus epistolis fieret in nobis redeundi desiderium; quia peregrinationem nostram diligendo, ad hostes faciem posueramus, et dorsum ad patriam. Quid ergo hic cantatur? 3. [vers. 2] Te decet hymnus, Deus, in Sion. Patria illa est Sion: ipsa est Jerusalem quae Sion; et hujus nominis interpretationem nosse debetis. Sicut Jerusalem interpretatur Visio pacis, ita Sion Speculatio, id est visio et contemplatio. Nescio quod nobis magnum spectaculum promittitur; et hoc ipse Deus est qui condidit civitatem. Pulchra et decora civitas, quam pulchriorem habet conditorem! Te decet hymnus, Deus, inquit. Sed ubi? In Sion: in Babylone non decet. Etenim quisque cum coeperit innovari, jam corde in Jerusalem cantat, dicente Apostolo: Conversatio nostra in coelis est (Philipp. III, 20). In carne enim ambulantes, inquit, non secundum carnem militamus (II Cor. X, 3). Jam desiderio ibi sumus, jam spem in illam terram, quasi anchoram praemisimus, ne in isto mari turbati naufragemus. Quemadmodum ergo de navi quae in anchoris est, recte dicimus quod jam in terra sit; adhuc enim fluctuat, sed in terra quodammodo educta est contra ventos, et contra tempestates: sic contra tentationes hujus peregrinationis nostrae, spes nostra fundata in illa civitate Jerusalem facit nos non abripi in saxa. Qui ergo secundum hanc spem cantat, ibi cantat: ergo dicat, Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion, non in Babylone. Sed modo ibi es adhuc in Babylone? Ibi, inquit, sum; amator iste, et civis iste: ibi sum; sed carne, non corde. Cum autem duo quaedam dixerim, quia ibi sum carne, non corde; unde canto, non ibi: non enim carne canto, sed corde. Carnem quidem sonantem audiunt et cives Babyloniae; cordis autem sonum audit conditor Jerusalem. Unde dicit Apostolus, exhortans ipsos cives ad amatoria quaedam cantica, et desideria redeundi ad illam pulcherrimam civitatem, visionem pacis: Cantantes, inquit, et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19). Quid est, cantantes in cordibus vestris? Ne inde cantetis, unde estis in Babylonia; sed inde cantate, unde sursum habitatis. Ergo, Te decet hymnus, Deus, in Sion. In Sion te decet hymnus, non in Babylonia. Qui cantant in Babylonia, cives Babyloniae, etiam hymnum Dei non decenter cantant. Audi vocem Scripturae: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Te decet hymnus, Deus, in Sion. 4. Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Hic vovemus, et bonum est ut ibi reddamus. Qui autem hic vovent, et non reddunt? Qui non perseverant usque in finem in eo quod voverunt. Unde dicit alius psalmus, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12). Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Ibi enim erimus toti, id est integri in resurrectione justorum: ibi reddetur votum totum nostrum; non sola anima, sed ipsa etiam caro jam non corruptibilis, quia jam non in Babylonia, sed jam corpus coeleste immutatum. Qualis mutatio promittitur? Omnes enim resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur. Qui autem immutabuntur ipse dixit: In ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, id est integri, et nos immutabimur. Qualis autem erit illa immutatio, sequitur et dicit: « Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus » (I Cor. XV, 51-55)? Modo enim inchoatis in nobis primitiis mentis, unde desideramus Jerusalem, multa ex carne corruptibili contendunt adversum nos, quae non contendent, cum fuerit mors absorpta in victoriam. Vincet pax, et finietur bellum. Quando autem vincet pax, vincet illa civitas quae dicitur Visio pacis. Nulla ergo erit a morte contentio. Modo cum morte quanta contendimus! Inde sunt delectiones carnales, quae nobis etiam illicite multa suggerunt: quibus non consentimus, sed tamen non consentiendo contendimus. Primo ergo concupiscentia carnis sequentes duxit nos, postea renitentes traxit nos; deinde accepta gratia coepit nos nec ducere, nec trahere, sed adhuc contendere nobiscum: post contentionem erit et victoria. Modo te etsi oppugnat, non expugnet: postea cum absorpta fuerit mors in victoriam, et pugnare cessabit. Quid dictum est? Novissima inimica destruetur mors (Id. 26). Reddam votum meum. Quod votum? Quasi holocaustum. Holocaustum enim tunc dicitur, quando totum ignis absumit: holocaustum sacrificium est ubi totum consumitur; ὅλον enim totum dicitur, καῦσις, incensio. Holocaustum totum incensum. Arripiat ergo nos ignis, ignis divinus in Jerusalem: incipiamus ardere charitate, donec totum mortale consumatur, et quod contra nos fuerit, eat in sacrificium Domino. Unde alibi dicitur: « Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem: tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta (Psal. L, 20, 21). Te decet hymnus, Deus in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem. » Quaerimus hic, ne forte Rex nobis ipsius civitatis commendetur, Dominus et Salvator noster Jesus Christus: cantemus ergo donec ad evidentiora perveniamus. Possem enim jam dicere ipsum esse cui dicitur: Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Jerusalem. Sed si dicerem, mihi potius quam Scripturae crederetur; et ideo forte non mihi crederetur. Audiamus sequentia. 5. [vers. 3.] Exaudi, inquit, orationem meam: ad te omnis caro veniet. Et habemus Dominum dicentem, datam sibi potestatem omnis carnis (Joan. XVII, 2). Coepit ergo apparere jam Rex ille, cum diceretur, ad te omnis caro veniet. Ad te, inquit, omnis caro veniet. Quare ad illum omnis caro veniet? Quia carnem assumpsit. Quo veniet omnis caro? Tulit inde primitias ex utero virginali: assumptis primitiis caetera consequentur, ut holocaustum compleatur. Unde ergo, omnis caro? Omnis homo. Et unde, omnis homo? Numquid omnes credituri praenuntiati sunt in Christum? Nonne multi impii qui etiam damnabuntur? Nonne quotidie multi non credentes, in sua infidelitate moriuntur? Secundum quid ergo intelligimus, ad te omnis caro veniet? Omnis caro dixit, omnis generis caro: ex omni genere carnis venietur ad te. Quid est, ex omni genere carnis? Numquid venerunt pauperes, et non venerunt divites? numquid venerunt humiles, et non venerunt sublimes? numquid venerunt indocti, et non venerunt docti? numquid venerunt viri, et non venerunt feminae? numquid venerunt domini, et non venerunt servi? numquid venerunt senes, et non venerunt juvenes? aut venerunt juvenes, et non venerunt adolescentes? aut venerunt adolescentes, et non venerunt pueri? aut venerunt pueri, et non allati sunt infantes? Postremo numquid venerunt Judaei (nam inde erant Apostoli, inde multa millia primo tradentium, postea credentium); et non venerunt Graeci? aut venerunt Graeci, et non venerunt Romani? aut venerunt Romani, et non venerunt Barbari? Et quis numeret omnes gentes venientes ad eum cui dictum est: Ad te omnis caro veniet? Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet. 6. [vers. 4.] Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis. Quid est Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis? Quod nati sumus in hac terra, iniquos invenimus quos loquentes audivimus. Si possim explicare quod sentio, adjuvet me intentio Charitatis Vestrae. Omnis homo ubicumque nascitur, ipsius terrae, vel regionis, vel civitatis linguam discit; illius imbuitur moribus et vita. Quid faceret puer natus inter Paganos, ut non coleret lapidem, quando illum cultum insinuaverunt parentes? Inde prima verba audivit; illum errorem cum lacte suxit: et quia illi qui loquebantur majores erant, et puer qui loqui discebat infans erat, unde poterat parvulus nisi majorum auctoritatem sequi, et id sibi bonum ducere quod illi laudarent? Ergo gentes conversae ad Christum postea, et recordantes impietates parentum suorum, et dicentes jam quod dixit propheta ipse Jeremias, Vere mendacium coluerunt patres nostri; vanitatem quae eis non profuit (Jerem. XVI, 19): cum ergo jam hoc dicunt, renuntiant opinionibus et sacrilegiis parentum suorum iniquorum. Sed quia ut insererentur talibus opinionibus et sacrilegiis, persuasiones fecerunt eorum qui quanto aetate praecedebant, tanto auctoritate praecedere debere putabantur; confitetur jam redire volens ad Jerusalem de Babylonia, et dicit: Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos. Duxerunt nos mala docentes; cives Babyloniae nos fecerunt: dimisimus Creatorem, adoravimus creaturam; dimisimus eum a quo facti sumus, adoravimus quod ipsi fecimus. Sermones enim iniquorum praevaluerunt super nos: sed tamen non oppresserunt nos. Quare? Impietates nostras tu propitiaberis. Intendat Charitas Vestra. Propitiaberis impietates nostras: non dicitur nisi cuidam sacerdoti offerenti aliquid, unde impietas expietur et propitietur. Impietas enim tunc dicitur propitiari, cum propitius fit Deus impietati. Quid est, fieri Deum impietati propitium? id est, ignoscentem et veniam dantem. Sed ut Dei venia impetretur, propitiatio fit per aliquod sacrificium. Exstitit ergo a Deo Domino missus quidam sacerdos noster; assumpsit a nobis quod offerret Domino, ipsas diximus sanctas primitias carnis ex utero virginis. Hoc holocaustum obtulit Deo: extendit manus in cruce, ut diceret, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). Sicut nostis, quia Dominus circa vesperam pependit in cruce (Matth. XXVII, 46): et impietates nostrae propitiatae sunt; alioqui absorbuerant nos: sermones iniquorum praevaluerant super nos; duxerant nos praedicatores Jovis, et Saturni, et Mercurii: Sermones iniquorum praevaluerunt super nos. Sed quid facies? Impietates nostras, tu propitiaberis. Tu sacerdos, tu victima; tu oblator, tu oblatio. Ipse sacerdos est, qui nunc ingressus interiora veli, solus ibi ex his qui carnem gestaverunt, interpellat pro nobis (Hebr. VI, 19 et 20). In cujus rei figura, in illo primo populo, et in illo primo templo, unus sacerdos intrabat in Sancta sanctorum; populus omnis foris stabat: et ille qui solus ingrediebatur in interiora veli, offerebat sacrificium pro populo foris stante (Id. IX, 7). Si intelligatur bene, spiritus vivificat: si non intelligatur, littera occidit. Modo cum legeretur Apostolus, audistis: Littera occidit; spiritus autem vivificat. Quid enim ageretur in illo populo, Judaei nescierunt; sed nec modo sciunt. De illis quippe dictum est: Quamdiu legitur Moyses, velamen super cor eorum positum est. Ibi velamen figura est: sed tolletur figura, et apparebit veritas in eis ipsis. Sed quando tolletur velamen? Audi Apostolum: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen. Dum ergo non transeunt ad Dominum, quamdiu legunt Moysen, velamen habent super cor. Ad hoc sacramentum fulgebat tunc facies Moysi, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem ejus (audistis modo cum legeretur); et velamen erat inter faciem Moysi loquentis, et populum audientem verba. Per velum verba audiebant; faciem non videbant. Et quid ait Apostolus? Ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi. Non intendebant, inquit, usque in finem (II Cor. III, 6-16). Quid est, usque in finem? Usque quo intelligerent Christum. Dicit quippe Apostolus: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Est quidem splendor in facie Moysi, tanquam in facie carnali et mortali: numquid diuturnus aut aeternus esse posset? Morte enim succedente, profecto auferretur. Splendor autem gloriae beati Domini nostri Jesu Christi, sempiternus est. Sed illud figura erat temporalis, hoc autem quod illa figura significabatur, veritas. Legunt itaque, et non intelligunt Christum: non perducunt intentionem usque in finem, quia velum oppositum negat eis aspectum splendoris interioris. Et vide ibi sub velo Christum. Ait ipse Dominus noster Jesus Christus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Propitiatis autem peccatis nostris et impietatibus per illud sacrificium vespertinum, transimus ad Dominum, et aufertur velamen: propterea et Domino crucifixo, velum templi scissum est (Matth. XXVII, 51). Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet. Sermones iniquorum praevaluerunt super nos; et impietates nostras tu propitiaberis. 7. [vers. 5, 6.] Beatus quem elegisti, et assumpsisti. Quis est electus ab eo, et assumptus? Aliquis electus a Salvatore nostro Jesu Christo? An ipse secundum carnem, quod homo est, electus et assumptus est? ut tanquam Verbo Dei dicatur quod erat in principio, sicut dicit evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; quia et ipse est Filius Dei, Verbum Dei, de quo etiam dicit, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3): ut illi dicatur Filio Dei, quia ipse est sacerdos noster, postea carne assumpta, Beatus quem elegisti, et assumpsisti: id est, ille homo quo indutus es, qui coepit ex tempore, natus ex femina templum quodammodo illius qui semper in aeternum est, et in aeternum fuit. An potius ipse Christus assumpsit quemdam beatum, et non dicitur ipse quem assumpsit quasi in plurali numero, sed in singulari? Unum enim assumit, quia unitatem assumit. Schismata non assumit, haereses non assumit: multitudinem de se lecerunt; non est unus qui assumatur. Qui autem manent in compage Christi, et membra ejus sunt, faciunt quodammodo unum virum, de quo dicit Apostolus: Donec occurramus omnes in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Itaque unus vir assumitur, cui caput est Christus; quia caput viri Christus est (I Cor. XI, 3). Ipse est ille beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et caetera quae ibi dicuntur (Psal. I, 1): ipse est qui assumitur. Non est extra nos; in ipsius membris sumus, sub uno capite regimur, uno spiritu omnes vivimus, unam patriam omnes desideramus. Videamus ergo quod ad Christum dicitur, utrum ad nos pertineat, et de nobis dicatur: interrogemus conscientias nostras, amorem illum perscrutemur; et si adhuc parvus est, et modo natus amor iste (forte enim modo in aliquo germinavit), diligenter exstirpet juxta germinantes spinas, id est curas saeculares, ne crescendo sanctum germen offocent. Beatus quem elegisti et assumpsisti. In illo simus, et assumemur; in illo simus, et electi crimus. 8. Et quid nobis dabit? Inhabitabit, inquit, in atriis tuis. Jerusalem illa est, cui cantant qui incipiunt exire de Babylonia: Inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae. Quae sunt bona domus Dei? Fratres, constituamus nobis aliquam domum divitem; quantis bonis referta sit, quam copiosa sit, vasa quam multa ibi aurea, sed et argentea; quantum familiae, quantum jumentorum et animalium; ipsa denique domus quam delectet picturis, marmore, laquearibus, columnis, spatiis, cubiculis; et desiderantur talia, sed adhuc ex confusione Babyloniae. Amputa omnia ista desideria, o civis Jerusalem; amputa! si vis redire, non te delectet captivitas. Sed jam coepisti exire: noli retro respicere, noli remanere in via. Non desunt adhuc hostes qui tibi persuadeant captivitatem et peregrinationem: jam non praevaleant super te sermones iniquorum. Domum Dei desidera, et bona ejus domus desidera; sed noli talia, qualia desiderare soles vel in domo tua, vel in domo vicini tui, vel in domo patroni tui. Aliud quiddam est bonum domus illius. Quid opus est ut nos dicamus quae sint bona illius domus? Ipse indicet qui cantat exiens de Babylonia: Replebimur, inquit, in bonis domus tuae. Quae sunt bona ista? Erexeramus fortasse cor ad aurum, ad argentum, et caetera pretiosa: noli talia quaerere; ista premunt, non levant. Hic ergo jam bona illa Jerusalem, bona illa domus Domini, bona illa templi Domini meditemur: quia quae domus Domini, hoc ipsum templum Domini. Replebimur in bonis domus tuae: sanctum templum tuum, mirabile in justitia. Ista sunt bona domus illius. Non dixit, Templum sanctum tuum, mirabile in columnis, mirabile in marmoribus, mirabile in tectis auratis; sed mirabile in justitia. Habes loris oculos unde videas marmora et aurum: intus est oculus unde videatur pulchritudo justitiae. Intus, inquam, est oculus unde videatur pulchritudo justitiae. Si nulla est pulchritudo justitiae, unde amatur justus senex? Quid affert in corpore quod oculos delectet? Curva membra, frontem rugatam, caput canis albatum, imbecillitatem undique querelis plenam. Sed forte quia tuos oculos non delectat senex iste decrepitus, aures tuas delectat: quibus vocibus? quo cantu? etsi forte adolescens bene cantavit, omnia cum aetate defecerunt. An forte sonus verborum ejus delectat aures tuas, qui verba vix plena enuntiat lapsis dentibus? Tamen si justus est, si alienum non concupiscit, si de suo quod habet erogat indigentibus, si bene monet, et rectum sapit, si integre credit, si paratus est pro fide veritatis etiam ipsa confracta membra impendere, multi enim martyres etiam senes; unde illum amamus? quid in eo bonum videmus oculis carnis? Nihil. Quaedam ergo est pulchritudo justitiae, quam videmus oculo cordis, et amamus, et exardescimus; quam multum dilexerunt homines in ipsis martyribus, cum eorum membra bestiae laniarent. Nonne cum sanguis foedaret omnia, cum morsibus belluinis viscera funderentur, non habebant oculi nisi quod horrerent? Quid ibi erat quod amaretur, nisi quid erat in illa foeditate dilaniatorum membrorum integra pulchritudo justitiae? Ista sunt bona domus Dei; his te para satiari. Sed ut inde satieris, cum perveneris; hoc te oportet esurire et sitire, cum peregrinaris: hoc siti, hoc esuri; quia ipsa erunt bona Dei. Audi illum regem cui ista dicuntur, qui venit ut te reducat, et se tibi fecit viam (Joan. XIV, 6). Quid dicit? Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Sanctum templum tuum, admirabile in justitia. Et ipsum templum, fratres, nolite praeter vos cogitare. Amate justitiam, et vos estis templum Dei. 9. Exaudi nos, Deus, salvator noster. Aperuit modo quem Deum dicat. Salvator est proprie Dominus Jesus Christus. Apparuit modo apertius de quo dixerat: Ad te omnis caro veniet. Exaudi nos, Deus, salvator noster. Ille unus vir qui assumitur in templum Dei, et plures sunt, et unus est. Ex unius persona dixit, Exaudi, Deus, orationem meam: et quia ipse unus ex pluribus constat, modo ait, Exaudi nos, Deus, salvator noster. Audi illum jam apertius praedicari: Exaudi nos, Deus, salvator noster; spes omnium finium terrae, et in mari longe. Ecce unde dictum est: Ad te omnis caro veniet. Undique venitur. Spes omnium finium terrae: non spes unius anguli, non spes solius Judaeae, non spes solius Africae, non spes Pannoniae, non spes Orientis, aut Occidentis; sed spes omnium finium terrae, et in mari longe; ipsorum finium terrae. Et in mari longe: et quia in mari, ideo longe. Mare enim in figura dicitur saeculum hoc, salsitate amarum, procellis turbulentum; ubi homines cupiditatibus perversis et pravis facti sunt velut pisces invicem se devorantes. Attendite mare malum, mare amarum, fluctibus saevum; attendite qualibus hominibus plenum sit. Quis optat haereditatem, nisi morte alterius? quis optat lucrum, nisi damno alterius? Quam multi aliorum defectione cupiunt sublimari! quam multi ut emant optant alios vendere res suas! quomodo se invicem opprimunt, et qui possunt devorant! et cum devoraverit unus piscis major minorem, devoratur et ipse a majore. O piscis male, praedam vis de parvo; praeda efficieris magno. Quotidie ista eveniunt, ante nos sunt; videmus illa, horreamus illa. Non illa agamus, fratres, quia spes est ille finium terrae. Ille si non esset spes, et in mari longe, non diceret discipulis suis: Faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Jam in mari capti per retia fidei, gaudeamus nos ibi natare adhuc intra retia; quia adhuc mare hoc saevit procellis, sed retia quae nos ceperunt, perducentur ad littus. Littus est finis maris: ergo perventio in finem saeculi. Interim intra ipsa retia, fratres, bene vivamus: non retia rumpentes foras exeamus. Multi enim ruperunt retia, et schismata fecerunt, et foras exierunt, quia malos pisces intra retia captos tolerare se nolle dixerunt; ipsi mali facti sunt potiusquam illi quos se non potuisse tolerare dixerunt. Namque illa retia ceperunt pisces et bonos, et malos. Dominus dicit: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat ex omni genere; quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt: sic erit, inquit, in consummatione saeculi. Ostendit littus, ostendit finem maris. Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium (Id. XIII, 47-50). Eia, cives Jerusalem, qui intra retia estis, et pisces boni estis, tolerate malos; retia nolite rumpere: cum illis estis in mari; non cum illis eritis in vasis. Spes enim ille finium terrae, ipse spes est, et in mari longe. Longe, quia et in mari. 10. [vers. 7.] Praeparans montes in fortitudine sua: non in fortitudine illorum. Praeparavit enim magnos praedicatores, et ipsos appellavit montes; humiles in se, excelsos in illo. Praeparans montes in fortitudine sua. Quid dicit unus ex ipsis montibus? Ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos (II Cor. I, 9). Qui in se fidit, et in Christo non fidit, non est de his montibus quos ille praeparat in fortitudine sua. Praeparans montes in fortitudine sua, circumcinctus in potentatu. Potentatum intelligo: circumcinctus, quid est? Christum qui in medio ponunt, circumcinctum faciunt, id est undique cinctum. Habemus illum omnes communiter; ideo in medio est: circumcingimus illum omnes qui credimus in illum; et quia fides nostra non de viribus nostris, sed de illius potentia est, ideo circumcinctus in potentatu suo, non nostra fortitudine. 11. [vers. 8, 9.] Qui conturbas fundum maris. Fecit hoc: videtur quid fecerit. Praeparavit enim montes in fortitudine sua; misit illos praedicare: circumcinctus est a credentibus in potentatu; et commotum est mare; commotum est saeculum, et coepit persequi sanctos ejus. Circumcinctus in potentatu: qui conturbas fundum maris. Non dixit, Qui conturbas mare; sed, fundum maris. Fundum maris est cor impiorum. Sicut enim a fundo vehementius omnia moventur, et fundus continet omnia; sic quidquid processit per linguam per manus, per potestates diversas ad persecutionem Ecclesiae, de fundo processit. Si enim non esset radix iniquitatis in corde, non illa omnia procederent adversus Christum. Fundum conturbavit, forte ut et fundum exhauriret; nam in malis quibusdam exhausit mare a fundo, et posuit mare desertum. Dicit illud alius psalmus: Qui convertit mare in aridam (Psal. LXV, 6). Omnes impii et pagani qui crediderunt, mare erant; terra facti sunt: salsis fluctibus primo steriles; postea justitiae fructu fecundi. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum ejus quis sufferet? Quid est, quis sufferet? Quis homo sufferet sonum fluctuum maris, jussiones sublimitatum saeculi? Sed unde sufferuntur? Quia praeparat montes in fortitudine sua. Quod ergo dixit, quis sufferet? hoc ait, Nos ipsi per nosmetipsos sufferre illas persecutiones non possemus, nisi ille daret fortitudinem. Qui conturbas fundum maris: sonum fluctuum ejus quis sufferet? 12. Turbabuntur gentes. Primo turbabuntur: sed illi montes parati in fortitudine Christi, numquid turbati sunt? Turbatum est mare; elisum est in montes: mare fractum est; montes inconcussi manserunt. Turbabuntur gentes: et timebunt omnes. Ecce jam omnes timent: antea qui conturbati sunt, timent jam omnes. Non timuerunt Christiani, et timentur jam Christiani. Omnes qui persequebantur, modo timent. Superavit enim ille qui circumcinctus est in potentatu; sic ad illum venit omnis caro, ut caeteri paucitate ipsa jam timeant. Et timebunt omnes qui inhabitant fines terrae, a signis tuis. Miracula enim fecerunt Apostoli; et inde omnes fines terrae timuerunt, et crediderunt. 13. Exitus mane et vespere delectabis: id est, delectabiles facis. Jam in ista vita quid nobis promittitur? Exitus delectabis mane et vespere. Sunt exitus mane; sunt exitus vespere. Mane significat prosperitatem saeculi; vespere significat tribulationem saeculi. Intendat Charitas Vestra (in utroque enim tentatur anima humana); et prosperitate ne corrumpatur, et adversitate ne frangatur. Ideo autem mane prosperitatem significat, quia mane laetum est, transacta velut tristitia noctis. Tristes autem sunt tenebrae, veniente vespera: ideo veniente quasi mundi vespera, obtulit sacrificium vespertinum. Non ergo timeat unusquisque vesperam, nec mane corrumpatur. Ecce nescio quis, ut facias mali aliquid, promisit lucrum; mane est arridet tibi ampla pecunia; mane tibi fit. Noli corrumpi, et habebis exitum mane. Si enim habes exitum, non capieris. Sic est enim promissio lucri, quasi esca in muscipula: coarctaris, et non est qua exeas; caperis in muscipula. Dedit autem tibi exitum Dominus Deus tuus, ne lucro capiaris, cum tibi dicit in corde: Ego sum divitiae tuae. Noli attendere quod mundus promittit, sed quod promittit Conditor mundi: attende quod tibi promisit Deus facienti justitiam, et contemne quod tibi promittit homo, ut abducat a justitia, et adducat ad injustitiam. Noli ergo attendere quod mundus promittit, sed quod Conditor mundi; et habebis exitum mane per Domini verbum dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Sed ille qui te promisso lucro corrumpere, et ad iniquitatem adducere non potuit, minabitur poenas, et convertet se ad inimicitias, et incipiet tibi dicere: Si hoc non feceris, ego ostendam, ego faciam; habebis me inimicum. Primo cum lucrum promittebat, mane tibi erat: modo jam vesperascit; tristis factus es. Sed qui dedit tibi exitum mane, dabit et vespere. Quomodo contempsisti mane saeculi ex luce Domini, sic contemne et vesperam ex passionibus Domini, ut dicas animae tuae: Quid mihi amplius facturus est iste quam passus est pro me Dominus meus? Teneam justitiam, non consentiam ad iniquitatem. Saeviat in carne: frangetur muscipula, et volabo ad Dominum meum qui mihi ait: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Id. X, 28). Et de ipso corpore securitatem dedit dicens: Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). Magnifice hic posuit, Delectabis exitus mane et vespere. Si enim non te delectet ipse exitus, non laborabis exire inde. Mittis caput in lucrum promissum, si non te delectet promissio Salvatoris. Et rursus, cedis tentanti, et terrenti, si non te delectet ille qui prior passus est, ut tibi exitum faceret. Exitus mane et vespere delectabis. 14. [vers. 10.] Visitasti terram, et inebriasti eam. Unde inebriavit terram? Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Visitasti terram, et inebriasti eam: misisti nubes tuas, pluerunt praedicationem veritatis, inebriata est terra. Multiplicasti ditare eam. Unde multiplicasti eam ditare? Fluvius Dei repletus est aqua. Quis est fluvius Dei? Populus Dei. Primus populus repletus est, unde caetera terra rigaretur. Audi illum promittentem aquam: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae de ventre ejus fluent (Joan. VII, 37 et 38). Si flumina, et unus fluvius; quia propter unitatem multi unum sunt. Multae Ecclesiae, et una Ecclesia; multi fideles, et una sponsa Christi: sic multa flumina, et unus fluvius. Crediderunt multi Israelitae, et impleti sunt Spiritu sancto: inde diffusi sunt per Gentes; coeperunt praedicare veritatem, et de fluvio Dei qui impletus est aqua, irrigata est tota terra. Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio tua. Non quia te promeruerunt, quibus peccata donasti: merita illorum mala erant; sed tu propter misericordiam tuam, quia ita est praeparatio tua, ita parasti cibum illorum. 15. [vers. 11.] Sulcos ejus inebria. Fiant ergo primo sulci qui inebrientur: duritia pectoris nostri aperiatur vomere sermonis Dei, Sulcos ejus inebria; multiplica generationes ejus. Videmus: credunt, et ex credentibus alii credunt, et ex illis alii credunt; et non sufficit uni homini ut factus ipse fidelis unum lucretur. Sic multiplicatur et semen: pauca grana mittuntur, et segetes exsurgunt. Sulcos ejus inebria; multiplica generationes ejus: in stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur. Id est, antequam sit forte idonea capacitati fluminis, cum exorietur, in stillicidiis suis, id est sibi congruis, laetabitur. Parvulis enim adhuc et infirmis stillantur quaedam de sacramentis, quia non possunt capere plenitudinem veritatis. Audi quomodo stillet parvulis dum exoriuntur, id est in recenti ortu minus capacibus. Apostolus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, quasi parvulis in Christo (I Cor. III, 1). Cum dicit, parvulis in Christo, jam dicit exortos, sed nondum idoneos ad capiendam illam uberem sapientiam, de qua dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos (Id. II, 6). Laetetur in stillicidiis suis, cum exoritur et augetur; roboratus capiet et sapientiam: quomodo infans nutritur lacte, et fit idoneus cibo; tamen primo de ipso cibo cui minus idoneus erat, illi lac factum est. In stillicidiis suis laetabitur, cum exorietur. 16. [vers. 12.] Benedices coronam anni benignitatis tuae. Seminatur modo, crescit quod seminatur, erit et messis. Et modo super semen superseminavit inimicus zizania; et exorti sunt mali inter bonos, pseudochristiani, similem habentes herbam, sed non parem fructum. Etenim zizania ea proprie dicuntur, quae nascuntur in similitudine frumentorum; sicuti est lolium, sicuti est avena, et caetera talia quae primam herbam prorsus similem habent. Propterea de seminatione zizaniorum hoc dicit Dominus: Venit inimicus, et superseminavit zizania; cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Ergo venit inimicus, et superseminavit zizania: sed quid fecit tritico? Non opprimitur zizaniis frumentum; imo per tolerantiam zizaniorum crescit fructus frumentorum. Ipse enim Dominus dixit quibusdam operariis volentibus eradicare zizania: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et frumentum; sed in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum; frumentum autem recondite in horreum (Matth. XIII, 25-30). Ille est finis anni, messis saeculi. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Coronam ubi audis, gloria victoriae significatur. Vince Diabolum, et habebis coronam. Benedices coronam anni benignitatis tuae. Rursus commendat benignitatem Dei, ne quisquam de suis meritis glorietur. 17. [vers. 13.] Et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent fines deserti, et colles exsultatione accingentur. Campi, colles, fines deserti, iidem ipsi sunt homines. Campi propter aequalitatem: ergo propter aequalitatem, inde dicti sunt campi, populi justi. Colles propter erectionem; quia erigit in se Deus eos qui se humiliant. Fines deserti, omnes Gentes. Quare fines deserti? Deserti erant; nullus ad eos Propheta missus erat: sic erant illi quomodo eremus, qua non transit homo. Nullum verbum Dei missum est ad Gentes: soli populo Israel praedicaverunt Prophetae. Ventum est ad Dominum; crediderunt frumenta in ipso populo Judaeorum. Nam dixit tunc discipulis: Dicitis quia longe est messis; respicite, et videte quia albae sunt regiones ad messem. Fuit ergo messis prima; erit secunda in ultimo saeculo. Messis prima de Judaeis; quia mittebantur ad illos Prophetae annuntiantes venturum Salvatorem. Ideo dixit discipulis suis Dominus, Videte quia albae sunt regiones ad messem: regiones utique Judaeae. Alii, inquit, laboraverunt, et vos in eorum labores intrastis (Joan. IV, 35, 38). Laboraverunt Prophetae ut seminarent, et vos cum falce intrastis ad illorum labores. Facta est ergo prima messis; et inde, de ipso frumento quod tunc purgatum est, seminatus est orbis terrarum, ut surgat alia messis quae in fine metenda est. In secunda messe superseminata sunt zizania; modo hic laboratur. Quomodo in illa prima laboraverunt Prophetae, quousque veniret Dominus; sic in ista secunda laboraverunt Apostoli, et omnes praedicatores veritatis laborant, quousque in finem Dominus mittat in messem Angelos suos. Antea ergo desertum erat; sed pinguescent fines deserti. Ecce ubi Prophetae non sonuerant, Dominus Prophetarum acceptus est. Pinguescent fines deserti, et exsultatione colles accingentur. 18. [vers. 14.] Induti sunt arietes ovium: subaudiendum, exsultatione. Qua enim exsultatione colles accingentur, hac induuntur arietes ovium. Ipsi arietes, qui colles. Colles enim, eminentiore gratia; arietes, quia duces gregum. Arietes ergo Apostoli induti sunt exsultatione, gaudent de fructibus suis; non sine causa laboraverunt, non sine causa praedicaverunt. Induti sunt arietes ovium; et convalles abundabunt frumento: et humiles populi multum fructum afferent. Clamabunt: inde abundabunt frumento, quia clamabunt. Quid clamabunt? Etenim hymnum dicent. Aliud est enim clamare adversus Deum, aliud hymnum dicere; aliud clamare sacrilegia, aliud clamare laudes Dei. Si clamas in blasphemia, spinas protulisti; si clamas in hymno, abundas frumento. IN PSALMUM LXV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1.] Inscribitur in titulo psalmus iste, In finem, canticum Psalmi resurrectionis. In finem cum auditis, quando Psalmi pronuntiantur, in Christum intelligite; dicente Apostolo: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Quomodo ergo hic cantetur resurrectio, et cujus resurrectio, quantum ipse donare et aperire dignatur, audietis. Resurrectionem enim Christiani novimus in capite nostro jam factam, et in membris futuram. Caput Ecclesiae Christus est, membra Christi Ecclesia (Coloss. I, 18). Quod praecessit in capite, sequetur in corpore. Haec est spes nostra: ad hoc credimus, ad hoc duramus, et perseveramus in tanta malignitate hujus saeculi, consolante nos spe, antequam spes fiat res. Res enim erit cum et nos resurrexerimus, et in coelestem habitum commutati, aequales Angelis facti fuerimus. Quis hoc sperare auderet, nisi veritas promitteret? Hanc autem spem promissam sibi Judaei tenebant; et de bonis et quasi justis operibus multum gloriabantur, quod acceperant Legem secundum quam vivendo et hic haberent bona carnalia, et in resurrectione mortuorum talia sperabant de qualibus hic gaudebant. Propterea Sadducaeis, qui negabant futuram resurrectionem, Judaei respondere non poterant proponentibus quaestionem, quam Domino proposuerunt iidem Sadducaei. Hinc enim intelligimus eos hanc quaestionem solvere non potuisse, quia Domino solvente mirati sunt. Proponebant ergo Sadducaei quaestionem de quadam muliere, quae habuit septem viros; non simul, sed succedentes sibi. Erat enim hoc legis ad populum propagandum, ut qui forte sine liberis defungeretur, frater ejus, si haberet, acciperet uxorem ejus, ad suscitandum semen fratri suo (Deut. XXV, 5). Proposita ergo illa muliere, quae habuit septem viros omnes mortuos sine liberis, et ad hoc officium implendum ducentes fratris uxorem, dixerunt quaerentes: In resurrectione cujus eorum erit uxor? Procul dubio Judaei non fatigarentur, non deficerent in ista quaestione, si non talia sibi in resurrectione sperarent, qualia agebant in hac vita. Dominus autem aequalitatem Angelorum promittens, non humanam carnis corruptionem, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: neque enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 23-30, et Luc. XX, 27-36). Demonstravit quod ibi sit necessaria successio, ubi doletur decessio: ibi quia decessores non erunt, nec successores quaerentur. Ad hoc enim subjecit: Non enim incipient mori. Verumtamen quia Judaei tenebant, etsi carnaliter, spem resurrectionis futurae, gavisi sunt responsum esse Sadducaeis, cum quibus illis erat de hac ancipiti et obscura quaestione certamen. Tenebant ergo Judaei spem resurrectionis mortuorum; et solos se ad beatam vitam resurrecturos sperabant propter opus Legis, et propter justificationes Scripturarum, quas habebant soli Judaei, et Gentes non habebant. Crucifixus est Christus; caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25): hoc Apostolo dicente. Coepit etiam Gentibus promitti resurrectio mortuorum, credentibus in Jesum Christum quod resurrexerit. Inde psalmus iste est adversus praesumptionem et superbiam Judaeorum, pro fide Gentium ad eamdem spem resurrectionis vocatarum. 2. Quodammodo, fratres mei, animum Psalmi audistis. In hoc quod dixi, in hoc quod proposui, tota vestra suspendatur intentio; hinc vos nulla cogitatio avertat: contra praesumptionem dicitur Judaeorum, qui de justificationibus Legis sperabant sibi resurrectionem, et crucifixerunt Christum qui primus resurrexit, non membra resurrectura solos Judaeos habiturus, sed omnes qui in eum credidissent, id est omnes gentes. Inde coepit: Jubilate Deo. Qui? Omnis terra. Non ergo sola Judaea. Videte, fratres, quemadmodum commendetur universitas Ecclesiae toto orbe diffusae; et non solum dolete Judaeos qui gratiam istam Gentibus invidebant, sed plus haereticos plangite. Si enim dolendi sunt qui collecti non sunt, quanto amplius qui collecti divisi sunt? Jubilate Deo, omnis terra. Quid est, Jubilate? In vocem erumpite gaudiorum, si non potestis verborum. Non enim verbis jubilatur; sed solus gaudentium sonitus redditur, quasi parturientis et parientis cordis laetitiam in vocem rei conceptae, quae verbis explicari non possit. Jubilate Deo, omnis terra: nemo jubilet in parte. Nemo, inquam, jubilet in parte: omnis terra jubilet, Catholica jubilet. Catholica totum tenet: quicumque partem tenet, et a toto praecisus est, ululare vult, non jubilare. Jubilate Deo, omnis terra. 3. [vers. 2.] Psallite autem nomini ejus. Quid dixit? Psallentibus vobis benedicatur nomen ejus. Quid sit autem psallere, heri dixi, et credo meminisse Charitatem Vestram. Psallere, est organum etiam assumere quod psalterium dicitur, et pulsu atque opere manuum vocibus concordare. Si ergo jubilatis quod Deus audiat, psallite etiam quod homines et videant et audiant; sed non nomini vestro. Cavete enim facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Et propter cujus nomen, inquies, psallam, ut non videantur ab hominibus opera mea? Attendite alio loco: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 16). Videant bona facta vestra, et glorificent, non vos, sed Deum. Nam si propter vos glorificandos facitis opera bona, respondetur quod ipse dixit de quibusdam talibus: Amen dico vobis; perceperunt mercedem suam. Et iterum: Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est (Id. VI, 2, 1). Ergo, inquies, debeo abscondere opera mea, ne faciam coram hominibus? Non. Sed quid ait? Luceant opera vestra coram hominibus. Anceps ergo remanebo: hac mihi dicis, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus; hac mihi dicis, Luceant opera vestra bona coram hominibus; quid observabo? quid faciam? quid relinquam? Tam non potest homo servire duobus dominis diversa jubentibus, quam nec uni diversa jubenti. Non, ait Dominus, diversa jubeo. Finem attende, in finem canta; quo fine facias, vide. Si ideo facis ut tu glorificeris, hoc prohibui; si autem ideo ut Deus glorificetur, hoc jussi. Psallite ergo, non nomini vestro, sed nomini Domini Dei vestri. Vos psallite; ille laudetur: vos bene vivite; ille glorificetur. Unde enim habetis ipsum bene vivere? Si aeternum haberetis, nunquam male vixissetis; si a vobis haberetis, nunquam non bene vixissetis: Psallite autem nomini ejus. 4. Date gloriam laudi ejus. Totam intentionem nostram in laudem Dei mittit; nihil nobis relinquit unde laudemur. Gloriemur inde magis, et gaudeamus; illi inhaereamus, in illo laudemur. Audistis cum legeretur Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur (I Cor. I, 26-28). Quid voluit dicere? quid voluit ostendere? Descendit Dominus Deus noster Jesus Christus reparare genus humanum, et dare gratiam suam omnibus intelligentibus quia gratia illius est, non merita eorum; et ne quaelibet persona gloriaretur in carne, infirmos elegit. Nam inde non est electus etiam ille Nathanael. Quid enim tibi videtur, ut publicanum in telonio sedentem eligeret Matthaeum (Matth. IX, 9), et non eligeret Nathanael cui perhibuit testimonium ipse Dominus, dicens: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est? Intelligitur ergo Nathanael iste doctus fuisse in Lege. Non quia doctos non erat electurus: sed si ipsos primo elegisset, doctrinae suae merito se electos putarent; ita illorum scientia laudaretur, et laus Christi gratiae minueretur. Perhibuit testimonium tanquam bono fideli, in quo dolus non erat; sed tamen eum non assumpsit inter illos discipulos, quos primum idiotas elegit. Et unde intelligimus quod ille peritus erat Legis? Quando audivit ab uno ex eis qui secuti erant Dominum, dicente, Invenimus Messiam, quod interpretatur Christus, quaesivit unde; et dictum est, A Nazareth: et ille, A Nazareth potest aliquid boni esse. Procul dubio, qui intellexit quia a Nazareth potest aliquid boni esse, peritus erat Legis, et bene Prophetas inspexerat. Novi esse in illis verbis aliam pronuntiationem; sed a prudentioribus non est approbata: ut quasi desperasse videretur ille, cum audiens dixisset, A Nazareth potest aliquid boni esse? id est, numquid potest? Sic pronuntiando quasi desperaret. Sequitur autem ibi, Veni, et vide (Joan. I, 41-47). Haec verba, id est, Veni, et vide, utramque possunt pronuntiationem sequi. Si dicas, quasi non credens, A Nazareth potest aliquid boni esse? respondetur, Veni, et vide quod non credis. Rursus si dicas confirmans, A Nazareth potest aliquid boni esse; respondetur, Veni, et vide quam vere sit bonum quod nuntio a Nazareth; et quam recte credas, veni, et experire. Hinc tamen existimatur doctus ille in Lege fuisse, quia non est electus inter discipulos ab illo qui stulta mundi prius elegit; cum tantum el perhibuerit testimonium Dominus dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Elegit ergo Dominus postea et oratores; sed illi superbirent, si non prius eligeret piscatores: elegit divites; sed dicerent merito divitiarum suarum se electos esse, nisi primo elegisset pauperes: elegit imperatores postea; sed melius est ut Romam cum venerit imperator, deposito diademate, ploret ad memoriam piscatoris, quam ut piscator ploret ad memoriam imperatoris. Infirma enim mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit, et ea quae non sunt, tanquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur. Et quid sequitur? Conclusit Apostolus: Ut non glorietur coram Deo omnis caro. Videte quemadmodum nobis abstulit gloriam, ut daret gloriam: abstulit nostram, ut daret suam; abstulit inanem, ut daret plenam; abstulit nutantem, ut daret solidam. Quanto ergo gloria nostra fortior et firmior, quia in Deo est! Non ergo in te debes gloriari; prohibuit veritas: sed quod ait Apostolus, hoc praecepit veritas, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 29, 31). Date ergo gloriam laudi ejus. Nolite imitari Judaeos, qui quasi meritis suis volebant tribuere justificationes suas, et invidebant Gentibus accedentibus ad gratiam evangelicam, ut peccata omnia donarentur eis; quasi illi non haberent quod sibi donaretur; jam, quasi boni operarii, mercedem exspectantes. Et cum adhuc aegroti essent, sanos se esse putabant, et inde periculosius aegrotabant. Nam si vel mitius aegrotassent, non quasi phrenetici medicum occidissent. Date gloriam laudi ejus. 5. [vers. 3.] Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua! Quare timenda, et non amanda? Audi aliam vocem psalmi: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Quid sibi hoc vult? Audi vocem Apostoli: Cum timore, inquit, et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare, cum timore et tremore? Subjecit causam: Deus est enim qui operatur in vobis, et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13). Si ergo Deus operatur in te, gratia Dei bene operaris, non viribus tuis. Ergo si gaudes, et time; ne forte quod datum est humili, auferatur superbo. Nam, ut noveritis hoc esse factum de ipsa superbia Judaeorum, quasi se ex operibus Legis justificantium, et ideo cadentium, dicit alius psalmus: Hi in curribus, et hi in equis, quasi in suis quibusdam passibus et instrumentis ad erectionem suam; nos autem, inquit, in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Vide quemadmodum illi extollebantur in se; vide quemadmodum isti gloriabantur in Deo. Propterea quid secutum est? Illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus (Psal. XIX, 8, 9). Audi ipsum Dominum nostrum hoc idem dicentem: Ego inquit, veni; ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Vide in una parte bonitatem; in alia quasi malitiam. Sed quid illo melius? quid misericordius? quid justius? Quare ergo, qui non vident, videant? Propter benitatem. Quare, et qui vident, caeci fiant? Propter elationem. Et vere videbant, et facti sunt caeci? Non videbant, sed videre sibi videbantur. Nam ecce videte, fratres: cum dicerent ipsi Judaei, Num sumus caeci? ait illis Dominus; Si caeci essetis, peccatum non haberetis: modo autem quia dicitis, Videmus, peccatum vestrum in vobis manet (Joan. IX, 39-41). Ad medicum venisti; videre te dicis? Cessabunt collyria; semper caecus remanebis: confitere te caecum, ut illuminari mercaris. Attende Judaeos; attende Gentes. Qui non vident, videant, inquit: ideo veni, ut qui vident, caeci fiant. Ipsum Dominum nostrum Jesum Christum in carne videbant Judaei; Gentes non videbant: ecce qui viderunt, crucifixerunt; qui non viderunt, crediderunt. Ergo quid fecisti, o Christe, adversus superbos? quid fecisti? Videmus, quia dignatus es, et membra tua sumus; videmus: abscondisti Deum; objecisti hominem. Quare hoc? Ut caecitas ex parte Israel fieret, et plenitudo Gentium intraret. Ad hoc abscondisti Deum, et hominem aspectibus objecisti. Videbant, et non videbant: videbant quod acceperas, et non videbant quod eras: videbant formam servi, non videbant formam Dei (Philipp. II, 6, 7); formam servi, qua major est Pater (Joan. XIV, 28); non formam Dei, propter quam modo audistis, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Tenuerunt quod videbant, cruxifixerunt quod videbant; insultaverunt ei quem videbant, non agnoverunt qui latebat. Audi Apostolum dicentem: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Ergo Gentes quae vocatae estis, attendite ramos praecisos propter severitatem; vos autem insertos propter bonitatem, et participes factos pinguedinis oleae, non altum sapientes; id est non superbientes. Non enim tu radicem portas, ait; sed radix te. Magis terreamini, quia videtis amputatos ramos naturales. Judaei enim per Patriarchas venerunt; de carne Abrahae nati sunt. Et quid ait Apostolus? Sed dicis: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter infidelitatem fracti sunt. Tu autem, inquit, fide stas; noli altum sapere, sed time: si enim naturalibus ramis Deus non pepercit, neque tibi parcet. Attende ergo ramos fractos, et te insertum: noli extolli super ramos fractos; sed magis dicito Deo, Quam metuenda sunt opera tua! Fratres, si adversus Judaeos olim praecisos de radice Patriarcharum extollere nos non debemus, sed timere potius, et dicere Deo, Quam timenda sunt opera tua! quanto minus non nos debemus extollere adversus recentia vulnera praecisionum? Praecisi sunt ante Judaei, insertae sunt Gentes; de ipsa insertione praecisi sunt haeretici; sed neque contra illos nos extollere debemus, ne forte praecidi mereatur, quem delectat insultare praecisis. Fratres mei, qualiscumque episcopi vox sonuit vobis, rogamus vos ut caveatis: quicumque in Ecclesia estis, nolite insultare eis qui non sunt intus; sed orate potius ut et ipsi intus sint. Potens est enim Deus iterum inserere illos. De ipsis Judaeis dixit hoc Apostolus; et factum est in eis. Resurrexit Dominus, et multi crediderunt: non intellexerunt cum crucifigerent; tamen postea crediderunt in eum, et donatum est eis tam magnum delictum. Fusus Domini sanguis donatus est homicidis, ut non dicam deicidis; quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Modo homicidis donatus est fusus sanguis innocentis; et ipsum sanguinem quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt. Dicite ergo Deo: Quam timenda sunt opera tua! Unde timenda? Quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 17-25). O Gentium plenitudo, dic Deo, Quam timenda sunt opera tua! et sic gaude ut contremiscas; noli extolli super ramos praecisos. Dicite Deo: Quam timenda sunt opera tua! 6. In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ad hoc tibi, inquit, mentientur inimici tui, ut multa sit potentia tua. Quid est hoc? Intentius audite. Potentia Domini nostri Jesu Christi maxime apparuit in resurrectione, unde psalmus iste titulum accepit. Et resurgens apparuit discipulis suis. Non apparuit inimicis suis, sed discipulis suis (Act. X, 41). Crucifixus apparuit omnibus; resurgens fidelibus: ut etiam postea qui vellet crederet, et credenti resurrectio promitteretur. Multi sancti multa miracula fecerunt; nullus ipsorum mortuus resurrexit: quia et qui ab eis resuscitati sunt, morituri resuscitati sunt. Intendat Charitas Vestra. Commendans Dominus opera sua dixit: Operibus credite, si mihi non vultis credere (Joan. X, 38). Et commendantur etiam praeterita opera Prophetarum; et si non eadem, tamen multa eadem, multa ejusdem potentiae. Ambulavit Dominus super mare, jussit et Petrum (Matth. XIV, 25, 29). Numquid non ibi erat ipse Dominus, quando se divisit mare, ut Moyses cum populo Israel transiret (Exod. XIV, 21)? Idem Dominus illa faciebat. Qui fecit ista per carnem suam, ipse illa faciebat per carnem servorum suorum. Illud tamen per servos suos non fecit (nam ipse omnia faciebat), ut aliquis ipsorum mortuus esset, et resurgeret in vitam aeternam. Quia ergo possent dicere Judaei, cum miracula faceret Dominus, Fecit haec et Moyses, fecit Elias, fecit Elisaeus: possent sibi ista dicere, quia et illi mortuos resuscitaverunt, et multa miracula fecerunt: propterea cum ab illo signum peteretur; proprium signum commendans quod in se solo futurum erat, ait: Generatio ista prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus (Matth. XII, 39, 40). Quomodo fuit Jonas in ventre ceti? Nonne ut postea vivus evomeretur? Hoc fuit infernus Domino, quod Jonae cetus. Hoc signum proprium commendavit; hoc est potentissimum. Potentius est revixisse mortuum, quam non fuisse mortuum. Magnitudo potentiae Domini secundum quod homo factus est, in virtute resurrectionis apparet. Hanc commendat Apostolus, cum dicit: Non habens meam justitiam quae ex Lege est; sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo justitia in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus (Philipp. III, 9, 10). Sic commandatur et alio loco: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Cum ergo ista magna potentia Domini in resurrectione intelligatur, unde titulum psalmus iste accepit; quid sibi vult, In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui, nisi ut sic intelligas: Ideo tibi mentientur inimici tui ut crucifigaris; ideo crucifigeris ut resurgas? Mendacium ergo illorum ad commendandam multam potentiam tuam valebit. Quare solent inimici mentiri? Ut potentiam cujusque minuant de quo mentiuntur. Tibi, inquit, contra accidit. Nam minus appareret potentia tua, si tibi illi non mentirentur. 7. Attendite et ipsum mendacium falsorum testium in Evangelio, et videte quia de resurrectione est. Cum enim Domino dictum esset, Quod signum ostendis nobis, quia ista facis? excepto eo quod dixerat de Jona, per aliam similitudinem hoc ipsum item dixit, ut noveritis hoc proprium signum maxime commendatum: Solvite templum, inquit, hoc; et in tribus diebus excitabo illud. Et illi dixerunt: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc; et tu in triduo excitabis illud? Et evangelista, quid illud esset exponens: Hoc autem, inquit, dicebat Jesus de templo corporis sui (Joan. II, 18-21). Ecce hanc potentiam suam hominibus se demonstraturum dicebat, unde similitudinem de templo dederat, propter carnem suam quae erat templum latentis intus divinitatis. Unde Judaei templum foris videbant; numen intus habitans non videbant. Ex istis verbis Domini concinnaverunt falsi testes mendacium, quod contra eum dicerent, ex his ipsis ubi commendavit resurrectionem suam futuram, loquens de templo. Dixerunt enim falsi testes adversus eum, cum quaereretur ab eis quid illum audissent dixisse: Audivimus eum dicentem, Solvam templum hoc, et post triduum resuscitabo illud (Matth. XXVI, 61). Post triduum resuscitabo, audierant: Solvam, non audierant; sed audierant, Solvite. Unum verbum mutaverunt, et paucas litteras, ut falsum testimonium molirentur. Sed cui mutas verbum, o humana vanitas, o humana infirmitas? Verbo incommutabili verbum mutas! Mutas tu tuum verbum; numquid mutas Dei Verbum? Unde alio loco dicitur: Et mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Quare ergo tibi mentiti sunt inimici tui, o Domine, cui jubilat omnis terra? In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Dicent, Solvam; cum tu dixeris, Solvite. Quare te dixerunt dixisse, Solvam; et non dixerunt quod tu dixisti, Solvite? Ut quasi ipsi se a crimine soluti templi defenderent sine causa. Christus enim, quia voluit, mortuus est: et tamen vos occidistis. Ecce concedimus vobis, o mendaces; ipse solvit templum. Dictum est enim ab Apostolo: Qui me dilexit et tradidit semetipsum pro me (Gal. II, 20). Dictum est de Patre: Qui proprio Filio suo non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius semetipsum tradidit; Judas quid fecit? Pater tradendo Filium ad mortem pro nobis, bene fecit: Christus tradendo seipsum pro nobis, fecit bene: tradendo Judas magistrum pro avaritia sua, fecit male. Non enim quod nobis praestitum est de passione Christi, malitiae Judae deputabitur: habebit ille mercedem malitiae; Christus laudem gratiae. Prorsus ipse solverit templum; ipse solverit qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam; et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18). Ipse solverit templum gratia sua, malitia vestra. In multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ecce mentiuntur, ecce creditur eis, ecce opprimeris, ecce crucifigeris, ecce insultatur tibi, ecce caput agitatur: Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Ecce quando vis animam ponis, et lancea latus percuteris (Joan. XIX, 34), et Sacramenta de latere tuo defluunt; deponeris de ligno, involveris linteaminibus, poneris in sepulcro, adduntur custodes ne tollant te discipuli tui; venit hora resurrectionis tuae, terra concutitur, monumenta scinduntur, resurgis occultus, appares manifestus. Ubi sunt ergo illi mendaces? ubi est falsum testimonium malevolentiae? Nonne in multitudine potentiae tuae mentiti sunt tibi inimici tui? 8. Da et illos sepulcri custodes; referant quid viderint: accipiant pecuniam, et ipsi mentiantur; dicant etiam ipsi moniti perversi a perversis, dicant a Judaeis corrupti, qui in Christo noluerunt esse integri; dicant, mentiantur etiam ipsi. Quid dicturi sunt? Dicite; videamus: mentiemini et vos in multitudine potentiae Domini. Quid dicturi estis? Cum dormiremus nos, venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum de monumento (Matth. XXVIII, 13). O vere stultitia dormiens! Aut vigilabas; et prohibere debuisti: aut dormiebas; et quid sit gestum nescisti. Accesserunt et ipsi mendacio inimicorum: auctus est numerus mentientium, ut augeretur merces credentium; quia in multitudine potentiae tuae mentientur tibi inimici tui. Ergo mentiti sunt; in multitudine potentiae tuae mentiti sunt: apparuisti contra mendaces veracibus et apparuisti eis veracibus quos tu veraces fecisti. 9. [vers. 4.] Remaneant Judaei in mendaciis suis: tibi, quia in multitudine potentiae tuae mentiti sunt, fiat quod sequitur: Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini tuo, Altissime. Paulo ante humillime; modo Altissime: humillime inter manus mentientium inimicorum; Altissime super verticem laudantium Angelorum. Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psallat nomini tuo, Altissime. 10. [vers. 5.] Venite, et videte opera Domini. O Gentes, o ultimae nationes, relinquite Judaeos mentientes, venite confitentes. Venite, et videte opera Domini: terribilis in consiliis super filios hominum. Filius hominis quidem et ipse dictus est, et vere filius hominis factus est: verus Filius Dei in forma Dei; verus filius hominis in forma servi (Philipp. II, 6): sed nolite formam istam servi ex aliorum similium conditione pensare; terribilis est in consiliis super filios hominum. Machinati sunt filii hominum consilium ad crucifigendum Christum; crucifixus excaecavit crucifigentes. Quid ergo fecistis, filii hominum, machinando acuta consilia adversus Dominum vestrum, in quo latebat majestas, et apparebat infirmitas? Vos machinati estis consilia perdendi, ille excaecandi et salvandi; excaecandi superbos, salvandi humiles: ad hoc autem superbos ipsos excaecandi, ut caecati humiliarentur, humiliati confiterentur, confessi illuminarentur. Terribilis in consiliis super filios hominum. Vere terribilis! Ecce caecitas ex parte Israel facta est: ecce Judaei ex quibus natus est Christus, foris sunt: ecce Gentes quae contra Judaeam erant, in Christo intus sunt (Rom. XI, 25). Terribilis in consiliis super filios hominum. 11. [vers. 6.] Propterea quid fecit terrore consilii sui? Convertit mare in aridam. Hoc enim sequitur: Qui convertit mare in aridam. Mare erat mundus; amarus salsitate, turbulentus tempestate, saeviens fluctibus persecutionum, mare erat: certe in aridam conversum est mare; modo sitit aquam dulcem mundus, qui salsa plenus erat. Quis hoc fecit? Qui convertit mare in aridam. Jam anima Gentium omnium quid dicit? Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Qui convertit mare in aridam. In flumine pertransibunt pede. Illi ipsi qui conversi sunt in aridam, cum essent antea mare, in flumine pede pertransibunt. Quid est flumen? Flumen est omnis mortalitas saeculi. Videte flumen: alia veniunt et transeunt, alia transitura succedunt. Nonne sic fit in aqua fluminis, quae de terra nascitur, et manat? Omnis qui natus est, cedat oportet nascituro: et omnis iste ordo rerum labentium, fluvius quidam est. In istum fluvium non se mittat cupida anima, non se mittat; stet. Et quomodo transibit delectationes rerum periturarum? Credat in Christum, et transibit pede: transit illo duce, pede transit. Quid est, pede transire? Facile transire. Non quaerit equum ut transeat; non erigitur superbia ad transeundum flumen: humilis transit, et tutius transit. In flumine pertransibunt pede. 12. Ibi jucundabimur in ipso. O Judaei, de vestris operibus gloriamini: ponite superbiam gloriandi de vobis; sumite gratiam jucundandi in Christo. Ibi enim jucundabimur: sed non in nobis: ibi jucundabimur in ipso. Quando jucundabimur? Cum flumen transierimus pede, Vita aeterna promittitur, resurrectio promittitur; ibi caro nostra jam non erit flumen: flumen enim modo est, quando mortalitas est. Videte si stat aliqua aetas. Pueri crescere volunt; et nesciunt spatium vitae suae annis succedentibus minui. Non enim adduntur anni, sed subtrahuntur crescentibus: sicut aqua fluminis prorsus accedit, sed a fonte recedit. Et volunt crescere pueri, ut careant dominatu majorum; ecce crescunt, agitur cito, perveniunt ad juventutem: qui excesserunt pueritiam, si possunt teneant juventutem; transit et ipsa. Senectus succedit; vel senectus aeterna sit: morte aufertur. Ergo fluvius est carnis nascentis. Hunc fluvium mortalitatis, ne mortalium rerum concupiscentia subvertat et rapiat, facile transit qui humiliter, id est, pede transit, duce illo qui prior transiit, qui de torrente in via usque ad mortem bibit, propterea exaltavit caput (Psal. CIX, 7). Transeuntes ergo pede fluvium istum, id est facile transeuntes mortalitatem istam fluentem, ibi jucundabimur in ipso. Modo autem in quo, nisi vel in ipso, vel in spe ipsius? Etsi enim jucundamur modo, in spe jucundamur; tunc autem in ipso jucundabimur. Et modo in ipso, sed per spem; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). 13. [vers. 7.] Ibi jucundabimur in ipso. In quo? Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Nam nos quam virtutem habemus? et num quid aeternam? Si aeterna esset virtus nostra, non lapsi essemus, non cecidissemus in peccatum, non meruissemus mortalitatem poenalem. Ille voluntate suscepit, quo nos meritum nostrum dejecit, Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Ejus participes efficiamur, in cujus virtute nos erimus fortes; ille autem in sua. Nos illuminati; ille lumen illuminans: nos aversi ab illo, contenebramur; ille averti a se non potest. Calore ipsius accendimur; unde recedentes frigueramus, accedentes rursum accendimur. Ergo dicamus ei ut custodiat nos in virtute sua, quia in ipso jucundabimur qui dominatur in virtute sua in aeternum. 14. Sed non hoc solis Judaeis praestat credentibus, Quia multum se extulerunt Judaei de virtute sua praesumentes, postea cognoverunt in cujus virtute fuerunt salubriter fortes, et quidam eorum crediderunt: sed non sufficit Christo; multum est quod dedit, magnum pretium dedit, non pro solis Judaeis debuit valere quod dedit. Oculi ejus super Gentes respiciunt. Ergo, Oculi ejus super Gentes respiciunt. Et quid facimus? Murmurabunt Judaei; dicturi sunt Judaei: Quod nobis, hoc et illis; nobis Evangelium, illis Evangelium; nobis gratiam resurrectionis, et illis gratiam resurrectionis: nihil nobis prodest quod nos Legem accepimus. et in justificationibus Legis viximus, et tenuimus praecepta patrum: nihil valebit hoc; illis quod nobis! Non litigent, non contendant. Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis. O caro misera et tabescens, nonne peccatrix es? Quid clamat lingua tua? Attendatur conscientia. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Agnosce te, infirmitas humana. Accepisti Legem, ut et praevaricatrix Legis esses; non enim tenuisti et implesti quod accepisti. Accessit tibi ex Lege, non justificatio quam Lex jubet, sed praevaricatio quam tu fecisti. Si ergo abundavit peccatum, quid invides superabundanti gratiae (Id. V, 20)? Noli amaricare, quia qui amaricant, non exaltentur. Quasi maledixisse videtur, Qui amaricant, non exaltentur: imo exaltentur, sed non in seipsis. Humilientur in seipsis; exaltentur in Christo. Qui enim se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur (Matth. XXIII, 12). Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis. 15. [vers. 8, 9.] Benedicite, Gentes, Deum nostrum. Ecce repulsi sunt qui amaricant; reddita est illis ratio: aliqui conversi sunt, aliqui superbi remanserunt. Non vos terreant qui gratiam evangelicam invident Gentibus; jam venit semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes Gentes (Gen. XII, 3). Benedicite eum in quo benedicimini; Benedicite, Gentes, Deum nostrum: et audite vocem laudis ejus. Ne vos ipsos laudetis; sed ipsum laudetis. Quae est vox laudis ejus? Quia gratia ipsius sumus, quidquid boni sumus. Qui posuit animam meam in vitam. Ecce vox laudis ejus: Qui posuit animam meam in vitam. Ergo in morte erat; in morte erat in te. Inde est quod non debuistis exaltari in vobis ipsis. Ecce in morte erat in te: ubi erit in vita, nisi in illo qui dixit, Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6)? Quomodo quibusdam credentibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Tenebrae ergo in vobis; lux in Domino: sic mors in vobis; vita in Domino. Qui posuit animam meam in vitam. Ecce posuit animam nostram in vitam, quia credimus in eum; in vitam posuit animam nostram: sed quid deinde opus est, nisi ut perseveremus usque in finem? Et hoc quis dabit, nisi de quo consequenter dictum est, Et non dedit in motum pedes meos? Ipse posuit animam in vitam, ipse regit pedes, ne nutent, ne moveantur, et dentur in motum; ipse nos facit vivere, ipse perseverare usque in finem, ut in aeternum vivamus. Et non dedit in motum pedes meos. 16. [vers. 10-12.] Quare hoc dixisti, Et non dedit in motum pedes meos? Quid enim passus es, aut quid pati potuisti, ut moverentur pedes tui? Quid? audi quae sequantur. Quare dixi, non dedit in motum pedes meos? Quia multa passi sumus, de quibus moverentur de via pedes nostri, nisi ipse regeret, et eos in motum non daret. Quae sunt ista? Quoniam probasti nos Deus; ignisti nos, sicut ignitur argentum. Non ignisti sicut fenum, sed sicut argentum: adhibendo nobis ignem, non in cinerem convertisti, sed sordes abluisti. Ignisti nos, sicut ignitur argentum. Et vide quomodo saevit Deus in illos, quorum animam posuit in vitam. Induxisti nos in muscipulam: non ut capti moreremur, sed unde liberati experiremur. Posuisti tribulationes in dorso nostro. Erecti enim male, superbi eramus: male erecti curvati sumus, ut curvati bene erigeremur. Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. Haec omnia passa est Ecclesia variis et diversis persecutionibus; passa est hoc singillatim, etiam modo patitur. Non enim quisquam est, qui se in hac vita ab his tentationibus possit dicere immunem. Ergo imponuntur et homines super capita nostra: toleramus quos nolumus, patimur superiores aliquando quos novimus pejores. Peccata autem si desint, bene superior est homo; quanto autem plura adsunt, tanto est inferior. Et bonum est ut consideremus nos peccatores esse, et sic toleremus impositos super capita nostra; ut et nos Deo confiteamur quia digne patimur. Quid enim indigne pateris quod facit qui justus est? Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. Saevire videtur Deus, cum ista facit: ne metuas; quoniam Pater est, nunquam sic saevit ut perdat. Quando male vivis, si parcit, plus irascitur. Omnino istae tribulationes flagella sunt corrigentis, ne sit sententia punientis. Posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. 17. Transivimus per ignem et aquam. Ignis et aqua, utrumque periculosum est in hac vita. Certe videtur aqua ignem exstinguere, et ignis videtur aquam siccare. Ita et ipsae tentationes sunt, quibus abundat haec vita. Ignis urit, aqua corrumpit: utrumque metuendum; et ustio tribulationis, et aqua corruptionis. Quando sunt res angustae, et aliqua quae infelicitas dicitur in hoc mundo, quasi ignis est: quando sunt res prosperae, et abundantia saeculi circumfluit, quasi aqua est. Vide ne te ignis exurat, ne aqua corrumpat. Firmus esto adversus ignem; coqui te oportet: tanquam vas fictum mitteris in caminum ignis, ut firmetur quod formatum est. Vas ergo jam igne firmatum aquam non timet; vas autem si solidatum igne non fuerit, tanquam lutum aqua solvetur. Noli festinare ad aquam; per ignem transi ad aquam, ut transeas et aquam. Propterea et in Sacramentis, et in catechizando, et in exorcizando, adhibetur prius ignis. Nam unde plerumque immundi spiritus clamant, Ardeo, si ille ignis non est? Post ignem autem exorcismi venitur ad Baptismum; ut ab igne ad aquam, ab aqua in refrigerium. Quod autem in Sacramentis, hoc in tentationibus hujus saeculi: angustia timoris accedit prima, vice ignis; postea ablato timore, metuendum est ne felicitas mundana corrumpat. Cum autem te ignis crepare non fecerit, et in aquam non merseris, sed enataveris; per disciplinam transis ad requiem, et transiens per ignem et aquam educeris in refrigerium. Quarum enim rerum signa sunt in Sacramenti, ipsae res sunt in illa perfectione vitae aeternae. Jam cum transierimus ad illud refrigerium, fratres charissimi, nullum ibi timebimus inimicum, nullum tentatorem, nullum invidum, nullum ignem, nullam aquam; perpetuum ibi refrigerium erit. Refrigerium propter quietem dicitur. Nam si dicas, Calor est, verum est: si dicas, Refrigerium, verum est. Si enim refrigerium male accipias, quasi torpescimus ibi. Non autem torpescimus ibi, sed requiescimus: nec quia calor dicitur, aestuabimus ibi, sed fervebimus spiritu. Attende ipsum calorem in alio psalmo: Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Quid dicit et Apostolus? Spiritu ferventes (Rom. XII, 11). Ergo, Transivimus per ignem et aquam: Et eduxisti nos in refrigerium. 18. [vers. 13.] Attende quia non tantum de refrigerio, sed nec de ipso igne optabili tacuit: Introibo in domum tuam in holocaustis. Quid est holocaustum? Totum incensum, sed igne divino. Holocaustum enim dicitur sacrificium, cum totum accenditur. Aliae sunt partes sacrificiorum; aliud holocaustum: quando totum ardet, et totum consumitur igne divino, holocaustum dicitur; quando pars, sacrificium. Omne quidem holocaustum sacrificium; sed non omne sacrificium holocaustum. Holocausta ergo promittit; corpus Christi loquitur, unitas Christi loquitur: Introibo in domum tuam in holocaustis. Totum meum consumat ignis tuus; nihil mei remaneat mihi, totum sit tibi. Hoc autem erit in resurrectione justorum, quando et corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate; tunc fiet quod scriptum est: Absorpta est mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Victoria quasi ignis divinus est: cum absorbet et mortem nostram, holocaustum est. Non remanet mortale aliquid in carne, non remanet aliquid culpabile in spiritu; totum ex mortali vita consumetur, ut in aeterna vita consummetur: erunt ergo illa holocausta. 19. [vers. 14.] Et quid erit, in holocaustis? Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Quae est distinctio in votis? Haec est distinctio, ut te accuses, illum laudes; te intelligas creaturam, illum creatorem; te tenebras, illum illuminatorem, cui dicas: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Nam quando dixeris, o anima, quia ex te tibi lucet, non distingues. Si non distingues, non reddes vota distincta. Redde vota distincta; confitere te mutabilem, illum incommutabilem: confitere te sine illo nihil esse, ipsum autem sine te perfectum esse; te indigere illo, illum autem tui non indigere. Clama ad illum: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2). Jam eo quod te in holocaustum assumit Deus, non ille crescit, non ille augetur, non ille ditior, non ille instructior fit: tibi est melius quidquid de te pro te facit; non ei qui facit. Haec si discernas, reddis vota Deo tuo, quae distinxerunt labia tua. Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. 20. [vers. 15.] Et locutum est os meum in tribulatione mea. Quam dulcis est saepe tribulatio! quam necessaria! Quid ibi locutum est os ipsius in tribulatione sua? Holocausta medullata offeram tibi. Quid est, medullata? Intus teneam charitatem tuam; non erit in superficie, in medullis meis erit quod diligo te. Nihil enim interius medullis nostris: interiora ossa sunt carne, medullae interiores sunt ipsis ossibus. Quisquis ergo in superficie colit Deum, magis placere vult hominibus; aliud autem intus sentiens, non offert holocausta medullarum: cujus autem medullam inspicit, ipsum totum accipit. Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso et arietibus. Arietes duces Ecclesiae: totum corpus Christi loquitur; hoc est quod offert Deo. Incensum quid est? Oratio. Cum incenso et arietibus? Maxime enim arietes orant pro gregibus. Offeram tibi boves cum hircis. Boves invenimus triturantes, et ipsi offeruntur Deo. Apostolus de annuntiatoribus Evangelii dixit intelligendum quod scriptum est: Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum (I Cor. IX, 9)? Ergo magni illi arietes, magni boves. Quid reliqui, qui forte conscii sunt aliquorum peccatorum; qui forte in ipso itinere lapsi sunt, et sauciati per poenitentiam sanantur? Numquid et ipsi remanebunt, et ad holocausta non pertinebunt? Ne ipsi timeant, addidit et hircos: Holocausta, inquit, medullata offeram tibi, cum incenso et arietibus: offeram tibi boves cum hircis. Adjunctione ipsa salvantur hirci: per se non possunt; adjuncti bobus accipiuntur. Fecerunt enim amicos de mammona iniquitatis, ut ipsi recipiant eos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Ergo isti hirci non erunt a sinistris, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis. Qui autem hirci ad sinistram? Quibus dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi manducare (Matth. XV, 42): non qui peccata sua eleemosynis redemerunt. 21. [vers. 16, 17.] Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum. Veniamus, audiamus quid narraturus est. Venite, audite, et narrabo. Sed qui, Venite et audite? Omnes qui timetis Deum. Si Deum non timetis, non narrabo. Non est quibus narretur, ubi Dei timor non est. Dei timor aperiat aures, ut sit quod intret, et qua intret quod narraturus sum. Sed quid est narraturus? Quanta fecit animae meae. Ecce narrare vult; sed quid est narraturus? An forte quantum pateat terra, quantum distendatur coelum, et quot sint sidera, et quae sint vices solis et lunae? Ista creatura peragit ordinem suum: qui multum eam curiose quaesierunt, ejus creatorem ignoraverunt (Sap. XIII, 9). Illud audite, illud accipite, o qui timetis Deum, quanta fecit animae meae: si vultis, et vestrae. Quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Et hoc ipsum factum dicit animae suae: ut ad ipsum ore suo clamaret, factum esse dicit animae suae. Ecce, fratres, Gentes eramus, etsi non in nobis, in parentibus nostris. Et quid dicit Apostolus? Scitis, quando Gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti (I Cor. XII, 2). Dicat nunc Ecclesia, Quanta fecit animae meae. Ad ipsum ore meo clamavi. Homo ad lapidem clamabam, ad lignum surdum clamabam, simulacris surdis mutis loquebar: jam imago Dei conversa est ad Creatorem suum. Qui dicebam ligno, Pater meus es tu; et lapidi, Tu me genuisti (Jerem. II, 27); modo dico, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9). Ad ipsum ore meo clamavi. Ore meo jam. non ore alieno. Quando clamabam ad lapides in vana conversatione paternae traditionis (I Petr. I, 18), ore alieno clamabam: quando clamavi ad Dominum, quod ipse donavit, quod ipse inspiravit, ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Quid est, clamavi ore meo, et exaltavi sub lingua mea. Ipsum publice praedicavi, ipsum in secreto confessus sum. Parum est Deum exaltare lingua; sed et sub lingua, ut quod certus loqueris, hoc tacitus cogites. Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. Vide quam in secreto vult esse integer qui offert holocausta medullata. Hoc agite, fratres, hoc imitamini, ut dicatis, Venite, audite quanta fecit animae meae. Omnia enim quae enarrat, ipsius gratia fiunt in anima nostra. Videte alia quae dicat. 22. [vers. 18.] Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Dominus. Considerate modo fratres, quam facile, quam quotidie homines erubescentes in hominibus iniquitates accusant: Male fecit, perdite fecit, sceleratus homo est: hoc forte propter homines dicit. Vide si non in corde tuo conspicis iniquitatem; ne forte quod reprehendis in altero, cogites facere, et ideo in illum clames, non quia fecit, sed quia inventus est. Redi ad te; intus esto tibi judex. Ecce in cubiculo tuo abscondito, in ipsa vena intima cordis, ubi tu solus es, et ille qui videt, illic tibi displiceat iniquitas, ut placeas Deo. Noli illam respicere, id est, noli illam diligere; sed potius despice, id est, contemne, et avertere ab ea. Quidquid laetum promiserit, ut illiciat ad peccandum; quidquid triste minata fuerit, ut impellat ad malefaciendum, totum nihil est, totum transit; despici dignum est, ut calcetur; non conspici, ut acceptetur. [Suggerit enim aliquando per cogitationes, vel per verba colloquentium malorum. Corrumpunt enim mores bonos, colloquia mala: tu noli ea respicere (I Cor. XV, 33). Sed parum est in vultu, parum est in lingua: in corde noli respicere, id est, noli diligere, noli acceptare. Nam respectum pro dilectione poni quotidianum est: primo quia de Deo dicimus, Respexit me. Quid est Respexit me? Ante enim te non videbat? Aut sursum attendebat, et precibus tuis commonitus est, ut in te oculos mitteret? Videbat te et ante; sed, Respexit me, dicis, Dilexit me. Et homini qui te videt, et rogas eum, dicis, ut misereatur tui, Respice me. Videt te; et dicis, Respice me. Quid est, Respice me? Dilige, attende, miserere mei. Ergo non ideo dixit, Iniquitatem si aspexi in corde meo, quia omnino nulla iniquitas suggeritur cordi humano. Ibi suggeritur, non cessat suggestio; sed non fiat respectio. Si enim respicis iniquitatem. retro aspicis, et incurris sententiam dicentis Domini in Evangelio: Nemo ponens manum super aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Quid ergo debeo facere? Quod ait Apostolus: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus (Philipp. III, 13). Retro enim nostra omnia quae transierunt, iniqua sunt. Nemo ex bono venit ad Christum: omnes peccaverunt: credendo justificantur (Rom. III, 22). Perfecta justitia non erit, nisi in illa vita; tamen ad provectum, et mores boni ab ipso inspirantur, ab ipso donantur. Noli ergo tua merita computare, noli. Et si suggerit iniquitas, noli consentire. Quid enim ait?] Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Dominus. 23. [vers. 19.] Propterea exaudivit me Deus. Quia iniquitatem non conspexi in corde meo. Et intendit voci orationis meae. 24. [vers. 20.] Benedictus Deus meus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Tenet sensum ab eo loco, ubi ait, Venite, audite, et narrabo vobis, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae; et dixit quae audistis, et ad finem ita conclusit: Benedictus Deus meus. qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Sic enim pervenit ad resurrectionem iste qui loquitur, ubi jam et nos spe sumus: imo et nos sumus; et nostra vox ista est. Quamdiu ergo hic sumus, hoc rogemus Deum, ut non a nobis amoveat deprecationem nostram, et misericordiam suam; id est, ut perseveranter oremus, et perseveranter misereatur. Multi enim languescunt in orando, et in novitate suae conversionis ferventer orant, postea languide, postea frigide, postea negligenter: quasi securi fiunt. Vigilat hostis: dormis tu. Ipse Dominus praecepit in Evangelio; quia oportet semper orare, et non deficere. Et dat similitudinem de illo iniquo judice, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur; quem interpellabat illa vidua quotidie ut audiret eam: et cessit taedio qui non flectebatur misericordia; et ait sibi judex nequam: « Si nec Deum timeo, nec homines revereor; vel propter taedium quod mihi quotidie facit haec vidua, audiam causam ejus, et vindicabo eam. Et ait Dominus: Si judex nequam hoc fecit, Pater vester non vindicabit electos suos qui ad eum clamant die ac nocte? Ita dico vobis; faciet judicium eorum cito » (Luc. XVIII, 1-8). Ergo non deficiamus in oratione. Ille quod concessurus est, etsi differt, non aufert: securi de pollicitatione ipsius non deficiamus orando; et hoc ex beneficio ipsius est. Propterea dixit: Benedictus Deus meus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me. Cum videris non a te amotam deprecationem tuam, securus esto, quia non est a te amota misericordia ejus.

7 bis

[recensere]

IN PSALMUM LXVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 2.] Meminit Charitas Vestra, in duobus psalmis qui jam tractati sunt, exhortatos nos fuisse animam nostram ut benediceret Dominum, et pio cantu dixisse: Benedic anima mea Dominum (Psal CII, 1, et CIII, 1). Si ergo hortati sumus in illis psalmis animam nostram ut benediceret Dominum; in hoc psalmo recte dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos. Benedicat anima nostra Dominum, et Deus benedicat nos. Cum benedicit nos Deus, nos crescimus; et cum benedicimus nos Dominum, nos crescimus: utrumque nobis prodest. Non augetur ille benedictione nostra, nec minuitur maledictione nostra. Qui maledicit Domino, ipse minuitur; qui benedicit Dominum, ipse augetur. Prior est in nobis benedictio Domini, et consequens est ut et nos benedicamus Dominum. Illa pluvia, iste fructus est. Ergo redditur tanquam fructus agricolae Deo, compluenti nos et colenti. Cantemus ista devotione non sterili, non inani voce, sed vero corde. Apertissime enim Deus Pater dictus est agricola. Apostolus dicit: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. In rebus hujus mundi visibilibus, vitis non est aedificium, et aedificium non est vinea: nos autem vinea Domini sumus, quia colit nos ad fructum; aedificium Dei sumus, quia qui colit nos habitat in nobis. Et quid ait idem Apostolus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6-9). Ille ergo incrementum dat. Numquid forte isti sunt agricolae? Agricola enim dicitur qui plantat, qui rigat: dixit autem Apostolus, Ego plantavi Apollo, rigavit. Quaerimus unde ipse hoc fecerit? Respondet Apostolus: Non ego autem; sed gratia Dei mecum (Ibid., XV, 10). Ergo quocumque te verteris; sive per Angelos, Deum invenies agricolam tuum; sive per Prophetas, ipse est agricola tuus; sive per Apostolos, eumdem ipsum agnosce agricolam tuum. Quid ergo nos? Fortasse operarii sumus agricolae illius, et hoc ipsum ab ipso impartitis viribus, et ab ipso donata gratia. Ipse ergo et colit, et incrementum dat. Agricola autem homo vineam colit hactenus, ut aret, putet, adhibeat caetera quae pertinent ad agricolarum diligentiam: pluere vineae suae non potest. Quod si forte irrigare potest, de cujus potest? Ipse quidem ducit in rivum, sed Deus implet fontem. Postremo in vinea sua incrementum dare sarmentis non potest, formare fructus non potest, modificare semina non potest, tempora gignendi temperare non potest. Deus autem qui omnia potest, agricola noster est: securi sumus. Forte ait aliquis, Tu dicis agricolam nostrum esse Deum: imo ego Apostolos agricolas dico, qui dixerunt, Ego plantavi. Apollo rigavit. Si ego dico, nemo credat: si Christus dicit, vae qui non credit Quid ergo Dominus Christus ait? Ego sum vitis, vos sarmenta, Pater meus agricola (Joan. XV, 5, 1). Sitiat ergo terra, et edat voces sitis suae; quoniam scriptum est: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Dicat ergo terra nostra, nos ipsi, pluviam Dei desiderans: Deus misereatur nostri, et benedicat nos. 2. Illuminet vultum suum super nos. Quaesiturus eras sortasse quid est, benedicat nos. Multis modis se volunt homines benedici a Deo: alius benedici se vult, ut habeat plenam domum necessariis rebus huic vitae; alius benedici se cupit, ut obtineat salutem corporis sine labe; alius benedici se vult, si forte aegrotat, ut reparet sanitatem; alius desiderans filios, et forte contristatus quod non nascantur, benedici se vult ut habeat posteritatem. Et quis enumeret diversa vota hominum se a Domino Deo benedici cupientium? Quis autem nostrum dicturus est non esse illam Dei benedictionem, si vel agricultura ei fructum ferat, vel domus cujusque abundet copia rerum temporalium, vel ipsa corporis salus, aut teneatur ne amittatur, aut amissa reparetur? Fecunditas etiam feminarum, et casta vota filios desiderantium, ad quem pertinent nisi ad Dominum Deum? Qui enim creavit quando non erat, ipse prolis successu facit permanere quod condidit. Facit haec Deus, donat haec Deus. Parum est nobis dicere, Facit haec Deus, donat haec Deus; sed solus facit, solus donat. Quid si enim facit haec Deus, sed facit haec et aliquis non Deus? Facit haec, et solus facit. Et sine causa ista petuntur vel ab hominibus, vel a daemonibus: et quaeque bona accipiunt inimici Dei, ab illo accipiunt; et cum ab aliis petunt, cum accipiunt, nescientes ab illo accipiunt. Quomodo cum puniuntur, et putant se ab aliis puniri, nescientes ab illo puniuntur: sic et cum vegetantur, implentur, salvantur, liberantur; etsi hoc nescientes, vel hominibus, vel daemonibus, vel Angelis tribuunt, non habent nisi ab illo, penes quem potestas est omnium. Ad hoc dixerimus haec, fratres, ut quisquis etiam ista terrena forte, vel propter supplementa necessitatis, vel propter aliquam infirmitatem desiderat, nonnisi ab illo desideret, qui est fons omnium bonorum, et creator et recreator universorum. 3. Sed alia sunt dona quae dat Deus et inimicis suis, alia quae non servat nisi amicis suis. Quae sunt dona quae dat inimicis suis? Ea quae numeravi. Non enim soli boni plenas habent domos rebus necessariis; aut soli boni, vel salvi sunt, vel ab aegritudine convalescunt; aut soli boni filios habent, soli boni pecuniam, soli boni caetera apta huic vitae temporali atque transeunti. Habent haec et mali, et aliquando desunt bonis: sed desunt et malis, et plerumque istis magis quam illis; aliquando illis quam istis potius abundant. Permixta ista temporalia Deus esse voluit; quia si bonis solis ea daret, putarent et mali propter haec colendum Deum; rursus si ea solis malis daret, timerent boni infirmi converti, ne ista illis forte deessent. Est enim adhuc anima infirma minus capax regni Dei; nutrire illam debet Deus agricola noster. Nam et quae arbor jam tempestates robore sustinet, cum de terra nasceretur, herba erat. Novit ergo ille agricola non solum robustas arbores putare atque purgare; sed etiam teneras in recenti ortu sepire. Propterea, dilectissimi, ut dicere coeperam, si solis bonis darentur ista, omnes propter haec accipienda vellent converti ad Deum: rursus si solis malis darentur, timerent infirmi, ne cum converterentur. amitterent quod soli mali haberent. Permixte data sunt et bonis et malis. Rursus si solis bonis auferrentur, idem ille timor esset infirmorum, ne converterentur ad Deum: rursus si solis malis auferrentur, ipsa sola poena putaretur qua mali plectuntur. Quod ergo dat ea bonis, consolatur itinerantes: quod dat ea et malis, admonet bonos ut alia desiderent, quae non habent cum malis communia. Rursus bonis aufert ea quando vult, ut interrogent se de suis viribus; et inveniant se, qui forte latebant se, utrum jam possint dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Benedixit enim et illa anima Dominum, et reddidit fructus compluta sagina benedictionis. Dominus dedit, Dominus abstulit: subtraxit data; sed non subtraxit datorem. Anima benedicta omnis simplex, non haerens rebus terrenis, nec visco implicatis pennis jacens, sed exserto nitore virtutum, in geminis alis geminae dilectionis exsultat in auras liberas; et videt sibi subtractum esse quod calcabat, non ubi incumbebat; et dicit secura: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Dedit, et abstulit; manet qui dedit, et abstulit quod dedit: sit ejus nomen benedictum. Ad hoc ergo ista auferuntur bonis. Sed ne quis forte infirmus diceret: Quando ego esse possum tantae virtutis, quantae sanctus Job? Robur miraris arboris, quia modo nata es: haec magna quam miraris, sub cujus ramis et umbra refrigeraris, virga fuit. Sed times ne tibi auferantur haec, cum talis fueris? Attende quia auferuntur et malis. Quid te ergo differs a conversione? Quod bonus times amittere, forte malus amissurus es. Si bonus ea perdideris, adest consolator qui abstulit: arca exinanita est auro, cor plenum est fide; foris pauper es, sed intus dives es: divitias tecum portas quas non amitteres, etiamsi de naufragio nudus exires. Quod ergo forte perditurus es malus, cur non bonum te invenit damnum, quandoquidem vides et malos pati damnum? Sed majore illi damno feriuntur: inanis est domus, inanior conscientia est. Quisquis malus ista perdiderit, non habet foris quod teneat, non habet intus ubi requiescat. Fugit hic ubi damnum passus est, ubi se ad oculos hominum de divitiarum ostentatione jactabat; jam se in oculis hominum jactare non potest: ad se intro non redit, quia nihil habet. Non est imitatus formicam; non sibi collegit grana, cum aestas esset (Prov. VI, 6, et XXX, 25). Quid dixi, cum aestas esset? Cum esset vitae tranquillitos, eum esset saeculi hujus erga illum prosperitas, quando ei vacabat, quando felix vocabatur ab omnibus, aestas ipsius erat. Imitaretur formicam, si audiret verbum Dei; colligeret grana, et intus reconderet. Venerat tentatio tribulationis, supervenerat hiems torporis, tempestas timoris, frigus tristitiae, sive damnum esset, sive aliquod salutis periculum, sive aliqua orbitas suorum, sive aliqua exhonoratio et humiliatio; hiems erat: redit formica ad id quod aestate collegit; et intus in secreto suo, ubi nemo videt, aestivis laboribus recreatur. Quando sibi ista colligebat aestate, videbant omnes: cum his pascitur hieme, nullus videt. Quid est hoc? Vide formicam Dei: surgit quotidie, currit ad ecclesium Dei, orat, audit lectionem, hymnum cantat, ruminat quod audivit, apud se cogitat, recondit intus grana collecta de area. Haec ipsa quae modo dicuntur qui prudenter audiunt, hoc agunt, et ab omnibus videntur procedere ad ecclesiam, redire de ecclesia, audire sermonem, audire lectionem, invenire librum, aperire et legere: omnia ista videntur, cum fiunt. Formica illa est conterens iter, portans et recondens in conspectu cernentium. Venit hiems aliquando; cui enim non venit? Accidit damnum, accidit orbitas: caeteri miserantur forte ut miserum, qui non norunt quid intus habeat formica quod comedat, et dicunt, Miser ille cui hoc accidit, aut ille cui hoc accidit: quid illi credis animi esse? quomodo confectus est! Metitur ex se, compatitur ex viribus suis, et ideo fallitur; quia mensuram qua se metitur, vult afferre ad eum quem non novit. Vides illum passum damnum, aut humiliatum, aut orbitate percussum: quid credis? Iste aliquid mali fecit, ut hoc illi contingeret. Tale cor habeant, talem animum inimici mei. Ignoras, o homo; vere tu tibi inimicus es, qui per aestatem tibi non colligis quod iste collegit. Modo intus formica comedit labores aestatis: sed eam colligentem videre poteras; manducantem videre non potes. Ista, fratres, quantum Dominus dedit, quantum suggerere et imbuere dignatus est infirmitatem et humilitatem nostram, quantum capimus pro modulo nostro, diximus, quare det Deus omnia ista permixta et bonis et malis, et quare auferat et bonis et malis. Dedit tibi; non extollaris: abstulit tibi; non frangaris. Times ne auferat; bono potest auferre et malo: melius ergo bonus quod Dei est amittis, sed Deum tenes. Sic ergo et ille malus; ipsum hortamur: Passurus es damnum; (quis non passurus est orbitatem?) aliquis casus irruet, aliqua calamitas de transverso, undecumque plenus est mundus, exempla non cessant: loquor tibi in aestate, grana quae colligas non desunt: attende ad formicam, o piger (Prov. VI, 6, et XXX, 25); collige aestate cum potes; hiems colligere te non sinet, sed manducare quod collegeris. Quam multi enim tribulationem ita patiuntur, ut non eis vacet, nec legere aliquid, nec audire aliquid; nec forte admittuntur ad eos qui eos consolentur. Remansit formica in caverna; videat si collegit aliquid aestate, quo se avocet hieme. 4. Sed modo quia benedicet nos Deus, quare benedicet nos? quam benedictionem petit haec vox, U benedicat nos Deus? Benedictionem quam servat amicis suis, quam solis bonis dat. Ne pro magno appetas quod et mali accipiunt: quia bonus est Deus, facit illa, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Quid ergo praecipue bonis? quid praecipue justis? Illuminet vultum suum super nos. Solis hujus vultum illuminas super bonos et malos; vultum tuum illumina super nos. Vident istam lucem cum pecoribus et boni et mali: beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Ibid. V, 8). Illuminet vultum suum super nos. Geminus intellectus est; uterque dicendus est. Illumina, inquit, vultum tuum super nos; ostende nobis vultum suum. Non enim aliquando illuminat vultum tuum Deus, quasi aliquando fuerit sine lumine: sed illumina super nos, ut quod nos latebat aperiatur nobis, et quod erat, sed nobis absconditum erat, reveletur super nos, hoc est illuminetur. Aut certe, imaginem tuam illumina super nos: ut hoc dixerit, Illumina vultum tuum super nos; Impressisti nobis vultum tuum, fecisti nos ad imaginem et similitudinem tuam (Gen. I, 26), fecisti nos nummum tuum; sed non debet imago tua in tenebris remanere; mitte radium sapientiae tuae, expellat tenebras nostras, et fulgeat in nobis imago tua; cognoscamus nos imaginem tuam, audiamus quod dictum est in Canticis canticorum: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres (Cant. I, 7). Dicitur enim Ecclesiae: Nisi cognoveris temetipsam. Quid est hoc? Nisi cognoveris ad imaginem Dei te factam. O anima Ecclesiae pretiosa, redempta sanguine Agni immaculati, attende quanti valeas; quid pro te datum sit cogita. Dicamus ergo et optemus, Illuminet vultum suum super nos. Gestamus vultum ejus: quomodo dicuntur vultus imperatorum, vere quidam sacer vultus Dei est in imagine ipsius; sed iniqui non cognoscunt in se imaginem Dei. Ut illuminetur vultus Dei super illos, quid debent dicere? Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Sum in tenebris peccatorum; sed radio sapientiae tuae discutiantur tenebrae meae: appareat vultus tuus, et si forte apparet per me aliquantulum deformis effectus, a te reformetur quod a te formatum est. Illuminet ergo vultum suum super nos. 5. [vers 3.] Ut cognoscamus in terra viam tuam. In terra, hic, in hac vita, cognoscamus viam tuam. Quid est, viam tuam? Quae ducit ad te. Agnoscamus quo eamus, agnoscamus qua eamus; utrumque in tenebris non possumus. Longe es a peregrinantibus; viam nobis porrexisti per quam redeundum sit ad te: Agnoscamus in terra viam tuam. Quae est via ipsius, quia hoc optavimus, ut cognoscamus in terra viam tuam? Quaesituri sumus eam nos, non per nos discituri. Possumus eam de Evangelio discere: Ego sum via, Dominus ait. Christus dixit: Ego sum via. Sed times ne erres? Adjecit: Et veritas. Quis errat in veritate? Errat qui recesserita veritate. Veritas Christus, via Christus: ambula. Times ne moriaris antequam pervenias? Ego sum vita: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Quasi diceret, Quid times? Per me ambulas, in me ambulas, in me requiescis. Quid ergo ait, Cognoscamus in terra viam tuam, nisi, cognoscamus in terra Christum tuum? Sed ipse psalmus respondeat: ne putetis ex aliis Scripturis adhibendum esse testimonium quod forte hic deest, repetendo ostendit quid dixerit, Ut cognoscamus in terra viam tuam; et quasi tu quaereres, In qua terra, quam viam? In omnibus gentibus salutare tuum. In qua terra quaeris? Audi: In omnibus gentibus. Quam viam quaeris? Audi: Salutare tuum. An forte non est Christus salutare ipsius? Et quid est quod dixit senex ille Simeon; senex ille, inquam, in Evangelio, servatus annosus usque ad infantiam Verbi? Accepit enim senex ille in manibus suis infantem Verbum Dei. Qui et in utero esse dignatus est, in manibus senis esse dedignaretur? Ille in utero virginis, qui in manibus senis; infirmus infans, et intra viscera, et in manibus senis, ad dandam nobis firmitatem, per quem facta sunt omnia; et si omnia, et ipsa mater; venit humilis, venit infirmus, sed indutus infirmitate mutanda: quia etsi crucifixus est ex infirmitate; sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Apostolus ait. Erat ergo in manibus senis. Et quid ait senex ille? quid ait, gratulans quod jam solvendus hinc esset, videns suis manibus contineri a quo et in quo salus ejus continebatur? « Jam dimittis, » inquit, « Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum » (Luc. II, 29, 30). Ergo, « Benedicat nos Deus, et misereatur nostri: illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam. » In qua terra? « In omnibus gentibus. » Quam viam? « Salutare tuum. » 6. [vers. 4.] Quid sequitur; quia cognoscitur in terra via Dei, quia cognoscitur in omnibus gentibus salutare Dei? Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi, inquit, populi omnes. Existit haereticus, et dicit, Ego in Africa populos habeo: et alius ex alia parte, Et ego in Galatia populos habeo. Tu in Africa, ille in Galatia: ego illum quaero qui ubique habet. Certe ad istam vocem exsultare vos ausi estis, quoniam audistis, Confiteantur tibi populi, Deus. Audite sequentem versum, quia non de parte loquitur: Confitebantur tibi populi omnes. Ambulate in via cum omnibus gentibus, ambulate in via cum omnibus populis, o filii pacis, filii unicae Catholicae; ambulate in via, cantate ambulantes. Faciunt hoc viatores ad solamen laboris. Cantate vos in hac via; obsecro vos per ipsam viam, cantate in hac via: canticum novum cantate; nemo ibi vetera cantet: cantate amatoria patriae vestrae; nemo vetera. Via nova, viator novus, canticum novum. Audi Apostolum hortantem te ad canticum novum: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Canticum novum cantate in via quam cognovistis in terra. In qua terra? In omnibus gentibus. Propterea et canticum novum non pertinet ad partem. Qui in parte cantat, vetus cantat: quodlibet cantet, vetus cantat, vetus homo cantat; divisus est, carnalis est. Certe in quantum carnalis est, in tantum vetus, et in quantum spiritualis, in tantum novus. Vide quid dicat Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Unde illos probat carnales? Cum enim unus dicit, Ego sum Pauli; alter vero, Ego Apollo: nonne, inquit, carnales estis (I Cor. III, 1, 4)? Ergo in spiritu canticum novum canta in via secura. Sicut viatores cantant, et plerumque nocte cantant. Formidolosa circumstrepunt omnia, vel potius non circumstrepunt, sed circumsilent; et quanto magis silentia, tanto magis formidolosa; cantant tamen et qui latrones timent. Quanto securius cantas in Christo? Non habet via ista latronem, si tu non deserendo viam incidis in latronem. Canta, inquam, securus canticum novum in via quam cognovisti in terra, hoc est in in omnibus gentibus. Vide quia ipsum canticum novum non tecum cantat qui in parte esse voluit. Cantate, inquit, Domino canticum novum; et sequitur, Cantate Domino, omnis terra (Psal. XCV, 1). Confiteantur tibi populi, Deus. Invenerunt viam tuam; confiteantur. Ipsa cantatio confessio est; confessio peccatorum tuorum, et virtutis Dei. Tuam iniquitatem confitere, gratiam Dei confitere; te accusa, illum glorifica; te reprehende, illum lauda: ut et ipse veniens inveniat te punitorem tuum, et exhibeat se tibi salvatorem tuum. Quid enim timetis confiteri, qui invenistis hanc viam in omnibus gentibus? quid timetis confiteri, et in confessione vestra cantare canticum novum cum omni terra, in omni terra, in pace catholica? Confiteri times Deo, ne confessum damnet? Si non confessus lates, confessus damnaberis. Times confiteri, qui non confitendo esse non potes occultus: damnaberis tacitus, qui posses liberari confessus. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. 7. [vers. 8.] Et quia ista confessio non ad supplicium ducit, sequitur, et dicit: Laetentur et exsultent gentes. Si plangunt ante hominem confessi latrones, laetentur ante Deum confessi fideles. Si homo judicet, exigit a latrone confessionem tortor et timor; imo aliquando confessionem premit timor, exigit dolor: et ille qui plangit in tormentis, timet autem occidi confessus, portat tormenta quantum potest; et si victus dolore fuerit, profert ad mortem vocem suam. Nusquam ergo laetus, nusquam exsultans: antequam confiteatur, exarat ungula; cum confessus fuerit, damnatum carnifex ducit: miser ubique. Sed laetentur et exsultent gentes. Unde? Per ipsam confessionem. Quare? Quia bonus est cui confitentur: ad hoc exigit confessionem, ut liberet humilem; ad hoc damnat non confitentem, ut puniat superbum. Ergo tristis esto antequam confitearis; confessus exsulta, jam sanaberis. Conscientia tua saniem collegerat, apostema tumuerat, cruciabat te, requiescere non sinebat: adhibet medicus fomenta verborum, et aliquando secat; adhibet medicinale ferrum in correptione tribulationis: tu agnosce medici manum; confitere, exeat in confessione et defluat omnis sanies: jam exsulta, jam laetare; quod reliquum est facile sanabitur. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Et quia confitentur, laetentur et exsultent gentes; quoniam judicas populos in aequitate. Nemo te fallit: gaudeat judicandus, qui timuit judicaturum. Praeridit enim, et praevenit faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2): ille autem cum venerit, populos in aequitate judicabit. Quid ibi valebit calliditas accusatoris, ubi est testis conscientia, ubi tu eris et causa tua, ubi judex non quaerit testem? Advocatum misit tibi: propter illum, et per illum confitere; age causam tuam, et defensor est poenitentis, et petitor veniae confitentis, et judex innocentis. Vere timere poteris causam tuam, ubi advocatus tuus erit judex tuus? Laetentur ergo, et exsultent gentes; quoniam judicas populos in aequitate. Sed timere poterunt ne male judicentur: dent se corrigendos, dent se dirigendos ei qui videt judicandos. Hic corrigantur, et non timeant cum judicabuntur. Vide quid dicat in alio psalmo: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII, 3). Quid ait? Si non me prius salvas in nomine tuo, debeo timere cum me judicabis in virtute tua: si autem me prius salvas in nomine tuo, quid timebo judicantem in virtute, cujus salus praecessit in nomine? Sic etiam hoc loco, Confiteantur tibi populi omnes. Et ne putetis aliquid timendam in confessione, Laetentur, inquit, et exsultent gentes. Quare, laetentur et exsultent? Quoniam judicas populos in aequitate. Nemo contra nos praemium dat, nemo te corrumpit, nemo te fallit. Ergo securus sis. Sed quid de causa tua? Nemo corrumpit Deum; manifestum est: ne forte ideo magis timendus sit, quia corrumpi nullo modo potest. Quomodo ergo securus es? Secundum illud quod jam dictum est: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Sic et hic: Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate. Et ne timeant iniqui, subjecit: Et gentes in terra dirigis. Pravae erant gentes, et tortuosae erant gentes, perversae erant gentes; merito pravitatis et distorsionis et perversitatis suae judicem venientem timebant: venit manus ipsius, extenta est misericorditer in populos; diriguntur ut ambulent rectam viam: quid timeant venturum judicem, qui primo agnoverunt correctorem? Manibus ejus dent se; ipse gentes in terra dirigit. Directae autem gentes, ambulantes in fide, exsultantes in illo, facientes opera bona; et si qua forte, quoniam per mare navigant, intrat aqua per minutissimas cavernas, per rimulas ad sentinam, exhauriendo eam per opera bona, ne plus intrando cumulum faciat, et navem deprimat; exhauriendo quotidie, jejunando, orando, eleemosynas faciendo, dicendo puro corde, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12): dicendo ista, ambula securus, et exsulta in via, canta in via. Noli timere judicem; antequam esses fidelis, invenisti salvatorem. Impium te quaesivit ut redimeret; redemptum deseret ut perdat? Et gentes in terra dirigis. 8. [vers. 6, 7.] Exsultat, gaudet, hortatur, repetit eosdem versus in exhortatione. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum. Quem fructum? Confiteantur tibi populi omnes. Terra erat; spinis plena erat: accessit eradicantis manus, accessit vocatio majestatis ejus et misericordiae; coepit terra confiteri, jam dat terra fructum suum. Daret fructum suum, nisi ante complueretur? daret terra fructum suum, nisi ante misericordia Dei veniret desuper? Legant mihi, inquis, quod compluta dederit terra fructum suum. Audi compluentem Dominum: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. III, 2). Pluit, et ipsa pluvia tonitrus est; terret: time tonantem, et excipe pluentem. Ecce post illam vocem tonantis et pluentis Dei; post illam vocem aliquid de ipso Evangelio videamus. Ecce illa meretrix, malam famam habens in civitate, irrupit in alienam domum quo non erat invitata ab hospite, sed ab invitato vocata; non lingua, sed gratia. Noverat aegra habere ibi se locum, ubi medicum suum discumbere sciebat. Ingressa est quae erat peccatrix; non audet accedere nisi ad pedes: flet ad pedes, irrigat lacrymis, tergit crinibus, unguit unguento (Luc. VII, 37, 38). Quid miraris? Terra didit fructum suum. Ergo hoc factum est, ibi pluente Domino per os suum; facta sunt quae legimus in Evangelio: quo pluente per nubes suas, missis Apostolis, et praedicantibus veritatem, terra amplius dedit fructum suum; et ista seges jam implevit orbem terrarum. 9. [vers. 8.] Vide quid deinde dicatur: Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Benedicat, sicut jam dixi; etiam atque etiam benedicat, multiplicet benedicendo. Attendat Charitas Vestra quoniam jam praecessit fructus terrae in Jerusalem. Inde enim coepit Ecclesia: venit ibi Spiritus sanctus, et implevit sanctos in unum congregatos; facta sunt miracula, linguis omnium locuti sunt (Act. II, 1-4). Impleti sunt Spiritu Dei, conversi sunt qui ibi erant; timentes, et suscipientes imbrem divinum, dederunt in confessione tantum fructum, ut omnia sua in commune conferrent, distribuentes pauperibus; ut nemo diceret aliquid proprium, sed essent illis omnia communia, et haberent animam unam et cor unum in Deum (Act. IV, 32). Donatus enim illis erat sanguis Domini quem fuderant; donatus erat ignoscente Domino, ut jam quod fuderant etiam bibere discerent. Magnus ibi fructus: terra dedit fructum suum, et magnum fructum, et optimum fructum. Numquid terra illa sola debuit dare fructum suum? Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Adhuc benedicat; benedictio enim in multiplicatione solet maxime et proprie intelligi. Probemus hoc in Genesi: vide opera Dei. Fecit Deus lucem; et divisit Deus inter lucem, et tenebras: lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. Non dictum est, Benedixit lucem. Etenim eadem lux redit et alternat diebus ac noctibus. Vocavit coelum firmamentum inter aquas et aquas: non dictum est, Benedixit coelum. Discrevit mare ab arida, et nominavit utrumque; aridam, terram, et congregationem aquarum, mare: nec hic dictum est, Benedixit Deus. Ventum est ad ea quae fecunditatis habitura erant semen, et ex aquis existentia. Ipsa enim maximam multiplicationis ubertatem habent; et benedixit ea Dominus dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris; et volatilia multiplicentur super terram. Sic et cum omnia subjecit homini, quem fecit ad imaginem suam, scriptum est: Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et implete facient terrae (Gen. I). Ergo benedictio proprie ad multiplicationem valet, et ad implendam faciem terrae. Audi et in hoc psalmo: Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Et quo valet ista benedictio? Et metuant eum omnes fines terrae. Ergo, fratres mei, sic abundanter in nomine Christi benedixit nos Deus, ut filiis suis impleat universam faciem terrae, adoptatis in regnum suum cohaeredibus Unigeniti sui. Unicum genuit, et unum esse noluit: unicum genuit, inquam, et unum eum noluit remanere. Fecit ei fratres; etsi non gignendo, tamen adoptando fecit ei cohaeredes. Fecit eum participem prius mortalitatis nostrae, ut crederemus nos esse posse participes divinitatis ejus. 10. Attendamus pretium nostrum. Praedicta sunt omnia, exhibentur omnia, it Evangelium per orbem terrarum: omnis labor humani generis in hoc tempore testimonium dicit, implentur omnia quae in Scripturis praedicta sunt. Sicut usque ad hodiernum diem omnia evenerunt, sic et quae restant eventura sunt. Timeamus judicii diem; venturus est Dominus. Qui venit humilis, veniet excelsus; qui venit judicandus, veniet judicaturus. Agnoscamus humilem, ut non expavescamus excelsum; amplectamur humilem, ut desideremus excelsum. Desiderantibus enim se, propitius veniet. Illi eum desiderant qui tenuerint fidem ejus, et fecerint mandata ejus. Nam etsi nolumus, veniet. Velimus ergo veniat, qui veniet etsi nolumus. Quomodo velimus ut veniat? Bene vivendo, bene agendo. Praeterita non nos delectent, praesentia non nos teneant; ne claudamus aurem tanquam de cauda, ne premamus aurem in terra; ne praeteritis retardemur ab audiendo, ne praesentibus implicemur a futura meditando; extendamus nos in ea quae ante sunt, obliviscamur praeterita (Philipp. III, 13). Et quod modo laboramus, quod modo gemimus, quod modo suspiramus, quod modo loquimur, quod ex quantulacumque parte sentimus, et capere non possumus, capiemus, perfruemur in resurrectione justorum. Renovabitur juventus nostra sicut aquilae (Psal. CII, 5); tantummodo nos vetustatem nostram ad petram Christum conteramus (Psal. CXXXVI, 9, et I Cor. X, 4). Sive illa vera sint, fratres, quae dicuntur de serpente, vel quae dicuntur de aquila, sive sit fama potius hominum quam veritas; veritas est tamen in Scripturis, et non sine causa hoc dixerunt Scripturae: nos quidquid illud significat faciamus, et quam sit illud verum non laboremus. Tu esto talis, ut juventus tua renovari possit sicut aquilae. Et scias eam non posse renovari, nisi vetustas tua in petra contrita fuerit: id est, nisi auxilio petrae, nisi auxilio Christi, non poteris renovari. Tu noli dulcedine praeteritae vitae obsurdescere adversus verbum Dei: noli praesentibus rebus sic teneri et impediri, ut dicas, Non mihi vacat legere, non mihi vacat audire. Hoc aurem premere in terra est. Tu ergo talis noli esse: sed esto talis quod contra invenis, id est, ut praeterita obliviscaris, in anteriora te extendas; ut vetustatem tuam in petra conteras. Et si quae tibi similitudines datae fuerint; si inveneris in Scripturis, crede: si non inveneris dici nisi fama, nec valde credas. Res ipsa forte ita est, forte non est ita. Tu profice; tibi valeat ad salutem ista similitudo. Non vis per istam similitudinem? Per aliam fac, dum tamen facias; et securus exspecta regnum Dei, ne rixetur tecum oratio tua. Tu enim, christiane, quando dicis, Veniat regnum tuum, quomodo dicis, Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10)? Excute cor tuum: vide; ecce, Veniat regnum tuum. Clamat tibi, Venio: non times? Saepe diximus Charitati Vestrae: et praedicare veritatem nihil est, si cor a lingua dissentiat; et audire veritatem nihil est, si non auditionem fructus sequatur. De isto loco quasi sublimiore loquimur ad vos: quam simus autem timore sub pedibus vestris Deus noverit, qui propitius fit humilibus; quia non nos tam delectant voces laudantium, quam devotio confitentium et facta rectorum. Et quam non delectemur nisi profectibus vestris, in istis autem laudibus quam periclitemur, ille noverit qui nos ab omnibus periculis liberet, et nos vobiscum ab omni tentatione salvatos in regno suo cognoscere et coronare dignetur. IN PSALMUM LXVII ENARRATIO. 1. [vers. 1.] Psalmi hujus titulus non videtur esse operosae disputationis: simplex enim apparet et facilis. Nam ita se habet: In finem, ipsi David Psalmus cantici. In multis autem jam psalmis admonuimus quid sit, In finem: quoniam finis Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4); finis qui perficiat, non qui consumat aut perdat. Verumtamen si quisquam conetur inquirere quid sibi velit, Psalmus cantici; cur non aut Psalmus, aut Canticum, sed utrumque; vel quid intersit inter Psalmum cantici, et Canticum psalmi, quia et sic quorumdam psalmorum tituli inscribuntur; inveniet fortasse aliquid, quod acutioribus et otiosioribus nos relinquimus. Discreverunt quidam ante nos inter Canticum, et Psalmum; ut quoniam Canticum ore profertur, Psalmus autem visibili organo adhibito, id est, psalterio canitur, videatur Cantico significari intelligentia mentis, Psalmo vero opera corporis. Sicut in hoc ipso sexagesimo septimo, quem nunc tractandum suscepimus, illud quod dictum est, Cantate Deo, psallite nomini ejus: ita quidam discreverunt, ut, Cantate Deo, dictum videatur, quia ea quae in seipsa mens agit, Deo nota sunt, ab hominibus non videntur; opera vero bona quoniam ideo videnda sunt ab hominibus, ut glorificent Patrem nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16), merito dictum sit, Psallite nomini ejus, id est diffamationi ejus, ut laudabiliter nominetur. Hanc differentiam alicubi, quantum recolo, etiam ipse secutus sum. Memini autem legisse nos etiam, Psallite Deo (Psal. XLVI, 7, 8); quia talia quae visibiliter bene operamur, non tantum hominibus, sed etiam Deo placent. Non autem omnia quae Deo placent, etiam hominibus possunt, quia videre non possunt. Unde mirum est si quemadmodum utrumque legitur, et Cantate Deo, et Psallite Deo; ita alicubi legi potest, Cantate nomini ejus. Quod si et hoc in Scripturis sanctis dictum invenitur, haec differentia frustra elaborata est. Movet etiam me quod generali nomine magis Psalmi quam Cantica vocantur, ita ut Dominus diceret: Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44); et liber ipse Psalmorum dicitur, non Canticorum: Sicut scriptum est, inquit, in libro Psalmorum (Act. I, 20); cum potius secundum istam differentiam, Cantica dici debuisse videantur; quoniam Canticum etiam sine Psalmo esse potest, Psalmus vero sine Cantico esse non potest. Possunt etenim esse cogitationes mentis, quarum non sint opera corporalia: nullum est autem opus bonum, cujus non sit in mente cogitatio. Ac per hoc utrobique Cantica; non utrobique Psalmi: et tamen, sicut dixi, generaliter Psalmi appellantur, non Cantica; liberque Psalmorum, non Canticorum. Et si intelligantur atque discutiantur sensus dictorum, ubi titulus est tantummodo Psalmi, et ubi tantummodo Cantici, et ubi non Psalmus Cantici, sicut in isto, sed Canticum Psalmi inscriptum est; nescio utrum possit ista differentia demonstrari. Proinde sicut coeperamus, relinquentes ista eis qui possunt, et quibus vacat talia discernere, et certa differentiarum ratione definire; nos quantum adjuvante Domino valemus, hujus psalmi textum consideremus atque tractemus. 2. [vers. 2.] Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus. Jam factum est: exsurrexit Christus qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), et dispersi sunt inimici ejus per omnes gentes, Judaei; in eo ipso loco ubi inimicitias exercuerunt, debellati, atque inde per cuncta dispersi: et nunc oderunt, sed metuunt; et in ipso metu faciunt quod sequitur, Et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus. Fuga quippe animi, est timor. Nam carnali fuga, quo fugiunt ab ejus facie qui ubique praesentiae suae demonstrat effectum? Quo abibo, inquit ille, a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7)? Animo ergo, non corpore fugiunt; timendo scilicet, non latendo; nec ab ea facie quam non vident, sed ab ea quam videre coguntur. Facies quippe ejus appellata est praesentia ejus per Ecclesiam ejus. Unde illis inimicantibus dixit: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI, 64). Sicut venit in Ecclesia sua, diffundens eam toto orbe terrarum, in quo dispersi sunt inimici ejus. Venit autem in talibus nubibus, de qualibus dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Fugiant ergo qui oderunt eum, a facie ejus: timeant a praesentia sanctorum fideliumque ejus, de quibus dicit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). 3. [vers. 3.] Sicut deficit fumus, deficiant. Extulerunt enim se ab ignibus odiorum suorum in superbiae typhum; et ponentes in coelum os suum (Psal. LXXII, 9), atque clamantes, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6), capto illuserunt, pendentem irriserunt: et unde victores tumuerunt, mox victi evanuerunt. Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Quanquam fortasse eos hoc loco significaverit, quorum duritia in poenitentiae lacrymas solvitur: tamen etiam illud intelligi potest, ut futurum judicium comminetur; quia cum in hoc saeculo sicut fumus se extollendo, id est, superbiendo defecerint, veniet illis in fine extrema damnatio, ut ab ejus facie pereant in aeternum, cum in sua claritate fuerit praesentatus, velut ignis, ad poenam impiorum lumenque justorum. 4. [vers. 4.] Denique sequitur: Et justi jucundentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Tunc enim audient: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum (Matth. XXV, 34). Jucundentur ergo qui laboraverunt, et exsultent in conspectu Dei. Non enim erit exsultationis hujus, tanquam coram hominibus, inanis ulla jactantia; sed in conspectu ejus qui sine errore inspicit quod donavit. Delectentur in laetitia: non jam exsultantes cum tremore (Psal. II, 11), sicut in hoc saeculo, quamdiu tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1). 5. [vers. 5, 6.] Deinde se ad ipsos convertit, quibus tantam spem dedit, et hic viventes alloquitur et hortatur: Cantate Deo, psallite nomini ejus. Jam hinc in tituli expositione, quod videbatur praelocuti sumus. Cantat Deo, qui vivit Deo; psallit nomini ejus, qui operatur in gloriam ejus. Ita cantando, ita psallendo, id est, sic vivendo, sic operando, Iter facite ei, inquit, qui ascendit super occasum. Iter facite Christo; ut per speciosos pedes evangelizantium (Isai. LII, 7), pervia sint ei corda credentium. Ipse est enim qui ascendit super occasum: sive quia non eum excipit nova vita se ad eum convertentis, nisi vetus occiderit huic saeculo renuntiantis; sive quia ascendit super occasum, cum resurgendo vicit corporis casum. Dominus enim nomen est ei. Quod illi si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). 6. Exsultate in conspectu ejus. O vos quibus dictum est, Cantate Deo, psallite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit super occasum, etiam exsultate in conspectu ejus: quasi tristes, semper autem gaudentes (II Cor. VI, 10). Dum enim facitis iter ei, dum praeparatis qua veniat, gentesque possideat, multa passuri estis in conspectu hominum tristitia: sed vos non solum nolite deficere, sed etiam exsultate; non in conspectu hominum sed in conspectu Dei. Spe gaudentes, in tribulatione tolerantes (Rom. XII, 12). Exsultate in conspectu ejus. Illi enim qui vos in conspectu hominum turbant, Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum et judicis viduarum. Desolatos enim putant, a quibus plerumque gladio verbi Dei, et parentes a filiis, et mariti ab uxoribus separantur (Matth. X, 34, 35): sed habent consolationem destituti atque viduati patris orphanorum et judicis viduarum; habent ejus consolationem qui ei dicunt, Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me (Psal. XXVI, 10): et qui speraverunt in Domino, persistentes in orationibus nocte ac die (I Tim. V, 5); a cujus facie illi turbabuntur, cum viderint se nihil proficere, quoniam totus mundus post eum abiit (Joan. XII, 19). 7. [vers. 7.] Nam de his orphanis et viduis, id est spei saecularis societate destitutis, Dominus sibi templum fabricat: de quo consequenter dicit, Dominus, in loco sancto suo. Quis enim sit locus ejus aperuit, cum ait, Deus qui inhabitare facit unius modi in domo: unanimes, unum sentientes: iste est locus sanctus Domini. Cum enim dixisset, Dominus in loco sancto suo: tanquam requireremus in quo loco, cum ille ubique sit totus, et nullus eum contineat corporalium spatiorum locus, illico subjecit; ne quaeramus eum absque nobis; sed potius unius modi habitantes in domo, mereamur ut habitare etiam ipse dignetur in nobis. Iste est locus sanctus Domini, quod plerique homines quaerunt, ut habeant ubi orantes exaudiantur. Sint ipsi ergo quod quaerunt; et quae dicunt in cordibus suis, id est in talibus cubilibus suis, compungantur (Psal. IV, 5), habitantes unius modi in domo, ut a Domino magnae domus inhabitentur, et apud seipsos exaudiantur. Est enim domus magna, in qua non solum aurea vasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia in contumeliam: si qui autem mundaverint semetipsos a vasis contumeliae (II Tim. II, 20), erunt unius modi in domo, et locus sanctus Domini. Nam sicut in magna hominis domo, non in qualicumque loco ejus requiescit dominus ejus, sed in aliquo utique secretiore et honoratiore loco: sic Deus non in omnibus qui in domo ejus sunt habitat (non enim habitat in vasis contumeliae); sed locus sanctus ejus sunt quos habitare facit unius modi, vel unius moris in domo. Qui enim τρόποι graece dicuntur, et modi, et mores latine interpretari possunt. Nec habet graecus, Qui inhabitare facit; sed tantum, habitare facit. Dominus ergo in loco sancto suo. Quis est locus iste? Ipse Deus eum sibi facit. Deus enim habitare facit unius moris in domo: hic est locus sanctus ejus. 8. Quod autem gratia sua sibi aedificet hunc locum, non meritis eorum praecedentibus ex quibus eum aedificat, vide quid sequatur: Qui educit compeditos in fortitudine. Solvit enim gravia vincula peccatorum, quibus impediebantur ne ambularent in via praeceptorum: educit autem eos in fortitudine, quam ante ejus gratiam non habebant. Similiter amaricantes qui habitant in sepulcris: id est omni modo mortuos, occupatos in operibus mortuis. Hi enim amaricant resistendo justitiae: nam illi compediti forsitan volunt ambulare, nec possunt; Deumque precantur ut possint, eique dicunt: De necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17). A quo exauditi, gratias agunt dicentes: Disrupisti vincula mea (Psal. CXV, 17). Isti autem amaricantes qui habitant in sepulcris, in eo genere sunt quod alio loco Scriptura significat, dicens: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Unde est illud: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Aliud est enim desiderare, aliud oppugnare justitiam; aliud a malo liberari velle, aliud mala sua defendere potius quam fateri: utrosque tamen gratia Christi educit in fortitudine. Qua fortitudine, nisi ut adversus peccatum usque ad sanguinem certent? Ex utroque enim genere fiunt idonei quibus construatur locus sanctus ejus; illis solutis, illis resuscitatis. Quia et mulieris, quam alligaverat satanas per decem et octo annos, jubendo vincula solvit (Luc. XIII, 16); et Lazari mortem clamando superavit (Joan. XI, 43, 44). Qui fecit haec in corporibus, potest mirabiliora facere in moribus, et facere unius modi habitare in domo: educens compeditos in fortitudine; similiter amaricantes qui habitant in sepulcris. 9. [vers. 8-10.] Deus cum egredereris coram populo tuo. Egressus ejus intelligitur, cum apparet in operibus suis. Apparet autem non omnibus, sed eis qui noverunt opera ejus intueri. Non enim ea nunc opera dico, quae conspicua sunt omnibus, coelum, et terram, et mare, et universa quae in eis sunt; sed opera quibus educit compeditos in fortitudine, similiter amaricantes qui habitant in sepulcris, et facit eos unius moris habitare in domo. Sic egreditur coram populo suo, id est coram eis qui istam gratiam ejus intelligunt. Denique sequitur: Cum transires in deserto, terra mota est. Desertum erant Gentes, quae ignorabant Deum: desertum erat, ubi lex nulla ab ipso Deo data erat; ubi nulli Prophetae habitaverant, Dominumque esse venturum praedixerant. Cum ergo transires in deserto, cum praedicareris in Gentibus, terra mota est, terreni homines ad fidem excitati sunt. Sed unde mota est? Etenim coeli distillaverunt a facie Dei. Forsitan hic aliquis recolat illud tempus, quando in deserto Deus transibat coram populo suo, coram filiis Israel, die in columna nubis, nocte in fulgore ignis (Exod. XIII, 21); et hoc esse sentiat quod coeli distillaverunt a facie Dei, quoniam manna pluit populo suo (Id. XVI, 13); hoc etiam esse quod sequitur, Mons Sina a facie Dei Israel, pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae, quia in monte Sina locutus est Deus ad Moysen, quando Legem dedit (Id. XIX, 18, etc.): ut manna sit pluvia voluntaria quam segregavit Deus haereditati suae, id est populo suo: quia solos eos ita pavit, non et caeteras Gentes: ut quod deinde dicit, Et infirmata est, ipsa haereditas infirmata intelligatur; quoniam murmurantes, manna fastidiosi respuerunt, desiderantes escas carnium, et ea quibus vesci in Aegypto consueverant (Num. XI, 5, 6). Sed in his verbis si proprietas tantummodo litterae, non spiritualis requirendus est intellectus, oportet ut ostendatur secundum proprietatem corporalem, qui tunc compediti, quique etiam habitantes in sepulcris educti sunt in fortitudine. Deinde si ille populus, illa scilicet haereditas Dei, fastidio manna respuens infirmata est, non debuit sequi, Tu vero perfecisti eam; sed, Tu vero percussisti eam. Deo quippe offenso per illa murmura atque fastidia, ingens plaga secuta est (Ibid., 33). Postremo illi omnes in eremo consternati sunt, nec quisquam eorum, praeter duos, terram meruit promissionis intrare (Id. XIV, 29, 30). Quanquam etiamsi dicatur in filiis eorum haereditas illa perfecta, nos sensum spiritualem liberius tenere debemus. Omnia quippe illa in figura contingebant in illis (I Cor. X, 11); donec aspiraret dies, et removerentur umbrae (Cant. II, 17). 10. Aperiat itaque nobis pulsantibus Dominus; et mysteriorum ejus, quantum ipse dignatur, secreta pandantur. Etenim ut terra mota esset ad fidem, cum in desertum Gentium transiret Evangelium, coeli distillaverunt a facie Dei. Hi sunt coeli, de quibus in alio psalmo canitur: Coeli enarrant gloriam Dei. De his quippe paulo post ibi dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2-5). Nec tamen istis coelis tanta gloria tribuenda est, tanquam ab hominibus illa gratia venerit in desertum Gentium, ut terra moveretur ad fidem. Non enim coeli a seipsis distillaverunt; sed a facie Dei, utique inhabitantis eos, et facientis eos inhabitare unius moris in domo. Ipsi sunt enim et montes, de quibus dicitur: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi. Et tamen ne in hominibus spem posuisse videretur, continuo subjecit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). Ei quippe alio loco dicitur, Illuminans tu admirabiliter, a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5): quamvis a montibus aeternis, tamen illuminans tu. Sic et hic, coeli distillaverunt; sed, a facie Dei. Et ipsi enim salvi facti sunt per fidem, et hoc non ex seipsis; sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum (Ephes. II, 8-10), qui facit unius modi habitare in domo. 11. Sed quid est quod sequitur, Mons Sina a facie Dei Israel? An subaudiendum est, distillavit: ut quod vocavit coelorum nomine, hoc voluerit intelligi nomine etiam montis Sina; sicut diximus eos vocari montes, qui vocati sunt coeli? Nec in isto sensu movere debet quod ait, mons; non, montes; cum ibi dicti sint, coeli; non, coelum: quia et in alio psalmo cum dictum esset, Coeli enarrant gloriam Dei; more Scripturae eumdem sensum verbis aliis repetentis subsequenter dictum est, Et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Prius dixit, coeli; non coelum; et tamen postea non, firmamenta; sed, firmamentum. Vocavit enim Deus firmamentum, coelum (Gen. I, 8), sicut in Genesi scriptum est. Ita ergo coeli et coelum, montes et mons, non aliud, sed hoc ipsum: sicut Ecclesiae multae et una Ecclesia, non aliud, sed hoc ipsum. Cur ergo, mons Sina qui in servitutem generat (Gal. IV, 24), sicut dicit Apostolus? An forte Lex ipsa intelligenda est in monte Sina, quam distillaverunt coeli a facie Dei, ut terra moveretur? et ipse est terrae motus, cum conturbantur homines, quia Legem implere non possunt? Quod si ita est, haec est et pluvia voluntaria, de qua consequenter dicit, Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae; quia non fecit sic ulli genti, et judicia sua non manifestavit eis (Psal. CXLVII, 20). Segregavit itaque pluviam hanc voluntariam Deus haereditati suae, quod Legem dedit. Et infirmata est: vel ipsa Lex, vel ipsa haereditas. Lex infirmata sic accipi potest, eo quod non impleretur: non quod ipsa infirma sit, sed quod infirmos facit minando poenam, nec adjuvando per gratiam. Nam et Apostolus ipso verbo usus est, ubi ait, Quod enim impossibile erat Legi, in quo infirmabatur per carnem; significare volens quia per spiritum impletur: tamen ipsam dixit infirmari, cum ab infirmis non possit impleri. Infirmata vero ipsa haereditas, id est ipse populus, data sibi Lege, sine ulla ambiguitate intelligitur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum. Quod autem sequitur, Tu vero perfecisti eam, ad Legem ita refertur, quia secundum illud perfecta, id est impleta est; quod Dominus in Evangelio dicit: Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Unde et Apostolus qui dixerat Legem infirmatam esse per carnem, quia caro non implet quod per spiritum impletur, id est per gratiam spiritualem; ipse item dicit: Ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 3, 4). Hoc est ergo, Tu vero perfecisti eam; quia plenitudo Legis est charitas (Id. XIII, 10); et charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis: hoc est, Tu vero perfecisti eam, si Legem perfecisse intelligatur; si vero haereditatem, facilior est intellectus. Si enim propter hoc dicta est haereditas Dei infirmata, id est populus Dei infirmatus data Lege, quia Lex subintravit, ut abundaret delictum: ergo et quod sequitur, Tu vero perfecisti eam, ex illo intelligitur quod etiam in Apostolo sequitur, Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Rom. V, 5, 20). Namque abundante delicto, multiplicatae sunt infirmitates eorum; et postea acceleraverunt (Psal. XV, 4): quia ingemuerunt, et invocaverunt, ut ipso adjuvante impleretur quod ipso jubente non implebatur. 12. Est in his verbis et alius sensus, qui probabilior mihi videtur. Multo enim congruentius intelligitur ipsa gratia pluvia voluntaria, quia nullis praecedentibus operum meritis gratis datur. Si enim gratia; jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Non enim dignus sum, inquit, vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei: gratia autem Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 9 et 10). Haec est pluvia voluntaria. Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis (Jacobi I, 18). Haec pluvia voluntaria. Inde alibi dicitur: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13). Istam pluviam, cum Deus transiret in deserto, id est, praedicaretur in Gentibus, coeli distillaverunt: non tamen a seipsis, sed a facie Dei, quoniam et ipsi gratia Dei sunt id quod sunt. Et ideo mons Sina, quia et ipse qui plus omnibus illis laboravit, non ipse autem, sed gratia Dei cum illo (I Cor. XV, 10), ut abundantius distillaret in gentibus, id est in deserto, ubi Christus non erat annuntiatus, ne super alienum fundamentum aedificaret (Rom. XV, 20); ipse, inquam, Israelita erat ex genere Israel, de tribu Benjamin (Philipp. III, 5): et ipse ergo in servitutem generatus erat, de Jerusalem terrena quae servit cum filiis suis, et ideo persequebatur Ecclesiam. Nam, quod ipse commonuit, sicut tunc qui secundum carnem generatus est persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc (Gal. IV, 25, 29). Sed misericordiam consecutus est quia ignorans fecit in incredulitate (I Tim. I, 13). Miramur ergo quod coeli distillaverunt a facie Dei: magis miremur quod mons Sina, id est, qui prius persequebatur, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus (Philipp. III, 5). Quid autem miremur? Non enim a seipso, sed quod sequitur, a facie Dei Israel; de quo ipse dicit, Et super Israel Dei (Gal. VI, 16) de quo Dominus dicit, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Hanc ergo pluviam voluntariam nullis praecedentibus meritis operum bonorum segregavit Deus haereditati suae. Et infirmata est. Agnovit enim non esse se aliquid per seipsum; non viribus suis, sed gratiae Dei tribuendum esse quod est. Agnovit quod dictum est: In infirmitatibus meis gloriabor (II Cor. XII, 9). Agnovit quod dictum est: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Agnovit quod dictum est: Humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Et infirmata est; tu vero perfecisti eam: quia virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Quidam sane codices, et latini et graeci, non habent, mons Sina; sed a facie Dei Sina, a facie Dei Israel. Id est, coeli distillaverunt a facie Dei: et quasi quaereretur cujus Dei; a facie Dei, inquit, Sina, a facie Dei Israel; id est a facie Dei qui Legem dedit populo Israel. Quare ergo coeli distillaverunt a facie Dei, a facie hujus Dei, nisi quia sic impletum est quod praedictum est: Benedictionem dabit qui Legem dedit (Psal. LXXXIII, 8)? Legem, qua terreat de humanis viribus praesumentem, benedictionem, qua liberet in Deum sperantem. Tu ergo perfecisti, Deus, haereditatem tuam; quia infirmata est in se, ut perficeretur abs te. 13. [vers. 11.] Animalia tua inhabitabunt in ea. Tua, non sua; tibi subdita, non sibi libera; ad te egentia, non sibi sufficientia. Denique sequitur: Parasti in tua suavitate egenti Deus. In tua suavitate, non illius facultate. Egens est enim, quoniam infirmatus est, ut perficiatur: agnovit se indigentem, ut repleatur. Haec est illa suavitas de qua alibi dicitur, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13): ut bonum opus fiat non timore, sed amore; non formidine poenae, sed delectatione justitiae. Ipsa est enim vera et sana libertas. Sed Dominus hoc egenti paravit, non abundanti, cui opprobrio est ista paupertas; de qualibus alibi dicitur: Opprobrium his qui abundant, et despectio superbis (Psal. CXXII, 4). Hos enim dixit superbos, quos dixit qui abundant. 14. [vers. 12.] Dominus dabit verbum: cibaria scilicet animalibus suis quae inhabitabunt in ea. Sed quid operabuntur haec animalia, quibus dabit verbum? quid nisi quod sequitur? Evangelizantibus virtute multa. Qua virtute, nisi fortitudine illa in qua educit compeditos? Fortasse etiam virtutem hic dicat illam, qua evangelizantes mirabilia signa fecerunt. 15. [vers. 13.] Quis ergo dabit verbum evangelizantibus virtute multa? Rex, inquit, virtutum Dilecti. Pater ergo est rex virtutum Filii. Dilectus enim, quando non ponitur quis dilectus, per antonomasiam Filius unicus intelligitur. An virtutum suarum rex ipse Filius; virtutum scilicet sibi servientium? quia virtute multa evangelizantibus dabit verbum rex virtutum, de quo dictum est, Dominus virtutum, ipse est rex gloriae (Psal. XXIII, 10). Quod autem non dixit, Rex virtutum suarum, sed, Rex virtutum Dilecti, locutio est in Scripturis usitatissima, si quis advertat: quod ibi maxime apparet, ubi etiam proprium nomen exprimitur, ut eumdem esse de quo dicitur, dubitari omnino non possit. Qualis et illa in Pentateucho multis locis invenitur: Et fecit Moyses illud atque illud, sicut praecepit Dominus Moysi (Num. XVII, 11, etc., sec. LXX). Non dixit quod usitatum est in locutionibus nostris, Et fecit Moyses sicut praecepit ei Dominus; sed, Fecit Moyses sicut praecepit Dominus Moysi; quasi alius sit Moyses cui praecepit, et alius Moyses qui fecit, cum idem ipse sit. Tales locutiones in Novo Testamento difficillime reperiuntur. Inde est tamen quod Apostolus ait: De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Rom. I, 3, 4): tanquam alius sit Filius Dei qui factus est ex semine David secundum carnem, et alius Jesus Christus Dominus noster, cum sit unus atque idem. In veteribus autem libris crebra est ista locutio: et ideo quando subobscure fit, ex manifestis sui generis exemplis intelligenda est; sicut hoc loco psalmi hujus quem tractamus, subobscure facta est. Nam si diceretur Jesus Christus, rex virtutum Jesu Christi, tam aperta esset quam illa, Fecit Moyses sicut praecepit Dominus Moysi: quia vero dictum est, Rex virtutum Dilecti, non facile est ut occurrat ipsum esse regem virtutum, qui est et Dilectus. Rex ergo virtutum Dilecti, sic intelligi potest, ac si diceretur, rex virtutum suarum, quia et rex virtutum est Christus, et Dilectus est idem ipse Christus. Quamvis non habeat iste sensus tantam necessitatem, ut aliud non valeat accipi: quia et Pater potest intelligi rex virtutum Filii sui dilecti, cui dicit ipse Dilectus, Omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10). Quod si forte quaeritur utrum Deus Domini Jesu Christi Pater etiam rex dici possit; nescio utrum quisquam audeat hoc ab eo nomen auferre, ubi Apostolus dicit: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo (I Tim. I, 17). Quia etsi hoc de ipsa Trinitate dictum est, ibi est et Deus Pater. Si autem non carnaliter intelligimus, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 2); nescio utrum aliud aliquid dictum est quam, Filio tuo. Rex ergo est et Pater. Unde versiculus iste psalmi hujus, Rex virtutum Dilecti, utroque modo intelligi potest. Cum itaque dixisset, Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa; quia ipsa virtus ab eo regitur, eique militat a quo datur, ipse, inquit, Dominus qui dabit verbum evangelizantibus virtute multa, rex est virtutum Dilecti. 16. Deinde sequitur: Dilecti, et speciei domus dividere spolia. Repetitio pertinet ad commendationem: quanquam istam repetitionem non omnes codices habeant, et eam diligentiores stella apposita praenotant, quae signa vocantur asterisci; quibus agnosci volunt ea non esse in interpretatione Septuaginta, sed esse in hebraeo, quae talibus insigniuntur notis. Sed sive repetatur, sive semel dictum accipiatur quod positum est, Dilecti; sic intelligendum puto quod sequitur, et speciei domus dividere spolia, ac si diceretur, Dilecti etiam speciei domus dividere spolia, id est, Dilecti etiam ad dividenda spolia. Speciosam quippe domum, id est Ecclesiam Christus fecit, dividendo illi spolia; sicut speciosum est corpus distributione membrorum. Spolia porro dicuntur quae victis hostibus detrahuntur. Hoc quid sit Evangelium nos admonet, ubi legimus: Nemo intrat in domum fortis, ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Alligavit ergo diabolum Christus spiritualibus vinculis; superando mortem, et super coelos ab inferis ascendendo: alligavit eum sacramento incarnationis suae, quod nihil in eo reperiens morte dignum, tamen est permissus occidere; ac sic alligato abstulit tanquam spolia vasa ejus. Operabatur quippe in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), quorum infidelitate utebatur ad voluntatem suam. Haec vasa Dominus mundans remissione peccatorum, haec spolia sanctificans hosti erepta prostrato atque alligato, divisit ea speciei domus suae; alios constituens apostolos, alios prophetas, alios pastores et doctores in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi (Ephes. IV, 11, 12). Sicut enim unum corpus est, et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 12, 29, 30, 11). Et haec est species domus, cui spolia dividuntur; ut amator ejus hac pulchritudine accensus exclamet: Domine, dilexi decorem domus tuae (Psal. XXV, 8). 17. [vers. 14.] Jam in eo quod sequitur, se ad ipsa membra, de quibus fit species domus, alloquenda convertit, dicens: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et inter scapulas ejus in viriditate auri. Prius hic quaerendus est ordo verborum quomodo finiatur sententia; quae utique pendet, cum dicitur, Si dormiatis: deinde quod ait, pennae columbae deargentatae, utrum singulari numero intelligendum est, hujus pennae; an plurali, hae pennae. Sed singularem numerum graecus excludit, ubi omnino pluraliter hoc positum legitur. Sed adhuc incertum est utrum, hae pennae; an, o vos pennae, ut ad ipsas pennas loqui videatur. Utrum ergo verbis quae praecesserunt finiatur ista sententia, ut ordo sit, Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, si dormiatis inter medios cleros, o vos pennae columbae deargentatae: an his quae sequuntur, ut ordo sit, Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae nive dealbabuntur in Selmon: id est, ipsae pennae dealbabuntur, si dormiatis inter medios cleros: ut illis hoc dicere intelligatur, qui speciei domus tanquam spolia dividuntur; id est, Si dormiatis inter medios cleros, o vos qui dividimini speciei domus, per manifestationem Spiritus ad utilitatem, ut alii quidem detur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides, alii genera curationum in eodem Spiritu, et caetera (I Cor. XII, 7, 9): si ergo vos dormiatis inter medios cleros, tunc pennae columbae deargentatae nive dealbabuntur in Selmon. Potest et sic: Si vos, pennae columbae deargentatae, dormiatis inter medios cleros, nive dealbabuntur in Selmon, ut subintelligantur homines, qui per gratiam remissionem accipiunt peccatorum. Unde etiam de ipsa Ecclesia dicitur in Cantico canticorum: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. III, 6, sec. LXX)? Promissio quippe Dei tenetur, per Prophetam dicentis: Si fuerint peccata vestra tanquam phoenicium, sicut nivem dealbabo (Isai. I, 18)? Potest et sic intelligi, ut in eo quod dictum est, pennae columbae deargentatae, subaudiatur, eritis; ut iste sit sensus: O vos qui tanquam spolia speciei domus dividimini, si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae eritis; id est, in altiora elevabimim, compagini tamen Ecclesiae cohaerentes. Nullam quippe aliam melius hic intelligi puto columbam deargentatam, quam illam de qua dictum est: Una est columba mea (Cant. VI, 8). Deargentata est autem, quia divinis eloquiis est erudita: eloquia namque Domini alio loco dicuntur argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7). Magnum itaque aliquod bonum est, dormire inter medios cleros: quae nonnulli duo Testamenta esse voluerunt; ut dormire sit inter medios cleros, in eorum Testamentorum auctoritate requiescere; id est, utriusque Testamenti testimoniis acquiescere, ut quando aliquid ex his profertur et probatur, omnis contentio pacifica quiete finiatur. Quod si ita est, quid aliud admoneri videntur evangelizantes virtute multa, nisi quia tunc eis Dominus dabit verbum ut evangelizare possint, si dormiant inter medios cleros? Tunc enim eis verbum veritatis datur, si auctoritas ab eis duorum Testamentorum non relinquatur: ut ipsi sint et pennae columbae deargentatae, quorum praedicatione in coelum gloria fertur Ecclesiae. 18. Inter scapulas autem: pars est utique corporis; pars est circa regionem cordis, a posterioribus tamen, id est a dorso: quam columbae illius deargentatae partem in viriditate auri esse dicit, hoc est in vigore sapientiae; quem vigorem melius non puto intelligi posse quam charitatem. Sed quare a dorso, et non a pectore? Quanquam mirer quomodo positum sit hoc verbum in alio psalmo, ubi dicitur, Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et sub alis ejus sperabis (Psal. XC, 4), cum sub alis obrumbrari non possit, nisi quod a pectore fuerit. Et latine quidem inter scapulas fortasse aliquo modo ex utraque parte possit intelligi, et ante, et post; ut scapulas accipiamus quae in medio caput habent: et in hebraeo sit fortassis ambiguum, quod possit et hoc modo intelligi; sed quod in graeco est μετάφρενα, nonnisi a posterioribus significat, quod est inter scapulas. Utrum propterea ibi est auri viriditas, id est sapientia et charitas, quia ibi sunt quodammodo radices alarum; an quia ibi portatur illa sarcina levis? Quid enim sunt vel ipsae alae, nisi duo praecepta charitatis, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40)? Quid ipsa sarcina levis, nisi ipsa charitas quae in his duobus praeceptis impletur? Quidquid enim difficile est in praecepto, leve est amanti. Nec ob aliud recte intelligitur dictum, Onus meum leve est (Id. XI, 30); nisi quia dat Spiritum sanctum, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V, 5), ut amando liberaliter faciamus, quod timendo qui facit, serviliter facit: nec est amicus recti, quando mallet, si fieri posset, id quod rectum est non juberi. 19. Quaeri etiam potest, cum non sit dictum, Si dormiatis in cleris, sed, inter medios cleros, quid sit hoc, inter medios cleros. Quod quidem si expressius transferretur ex graeco, inter medium clerorum diceretur; quod in nullo interpretum legi: propterea credo quia tantumdem valet quod dictum est, inter medios cleros. Hinc ergo quid mihi videatur exponam. Saepe hoc verbum ad aliqua connectenda atque pacanda, ne inter se dissideant, poni solet: sicut testamentum inter se et populum Deo constituente, hoc verbum Scriptura ponit; nam pro eo quod est in latino, inter me et vos, graecus habet, inter medium meum et vestrum. Sic et de signo circumcisionis cum loquitur Deus ad Abraham, dicit, Erit testamentum inter me et te, et omne semen tuum (Gen. XVII, 2, 7): quod Graecus habet, inter medium meum et tuum, et inter medium seminis tui. Item cum loqueretur ad Noe de arcu in nubibus ad signum constituendum (Id. IX, 12), hoc verbum saepissime repetit: et quod habent latini codices, inter me et vos, vel inter me et omnem animam vivam, et si qua ibi talia dicuntur; inter medium meum et vestrum, invenitur in Graeco, quod est, ἀνὰ μέσον. David quoque et Jonathan signum inter se constituunt, ne aliud opinando dissideant (I Reg. XX, 20-23): et quod latine dicitur, inter ambos; inter medium amborum, habet Graecus eodem verbo, quod est, ἀνὰ μέσον. Optime autem factum est, ut hoc loco psalmi hujus interpretes nostri non dicerent, inter cleros, quod latinae locutioni usitatum est; sed inter medios cleros, tanquam inter medium clerorum, quod potius in graeco legitur, et quod dici solet in eis rebus, ut dixi, quae inter se debeant habere consensum. Jubet ergo Scriptura ut inter medios cleros dormiant, qui vel sunt pennae columbae deargentatae, vel ex hoc eis praestatur ut sint. Porro si isti cleri duo Testamenta significant, quid aliud admonemur, nisi ut Testamentis inter se consentientibus non repugnemus ; sed intelligendo aequiescamus, nosque simus eorum concordiae signum atque documentum, cum alterum adversus alterum nihil dixisse sentimus, et cum pacifica admiratione, quasi ecstasis sopore, monstramus? Cur autem in cleris Testamenta intelligantur, cum hoc nomen graecum sit quidem, sed Testamentum non ita dicatur; haec causa est, quia per testamentum datur haereditas, quae graece appellatur, κληρονομία, et haeres, κληρονόμος. Κλῆρος autem sors graece dicitur, et sortes ex promissione Dei, partes haereditatis vocantur, quae populo sunt distributae. Unde tribus Levi praecepta est non habere sortem inter fratres suos, quod ex eorum decimis sustentaretur (Num. XVIII, 20). Nam et Cleros et Clericos hinc appellatos puto, qui sunt in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati, quia Matthias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus ordinatum (Act. I, 26). Proinde propter haereditatem quae fit testamento, tanquam per id quod efficitur id quod efficit, nomine clerorum Testamenta ipsa significata sunt. 20. Quanquam mihi et alius hic sensus occurrat, nisi fallor, anteponendus, ut cleros multo probabilius ipsas haereditates intelligamus: ut quoniam haereditas Veteris Testamenti est, quamvis in umbra significativa futuri, terrena felicitas; haereditas vero Novi Testamenti est aeterna immortalitas; dormire sit inter medios cleros, nec illam jam quaerere ardenter, et adhuc istam exspectare patienter. Nam qui Deo propterea serviunt, vel potius propterea servire nolant, dum quaerunt in hac vita et in hac terra felicitatem, ablatus est somnus ab eis, et non dormiunt. Inflammantibus enim cupiditatibus agitati, in flagitia et facinora propelluntur, nec omnino requiescunt; desiderando ut acquirant, metuendo ne amittant. Qui autem me audit, ait Sapientia, inhabitabit in spe, et requiescet sine timore ab omni malignitate (Prov., 33). Hoc est, quantum mihi videtur, dormire inter medios cleros, id est inter medias haereditates; nondum in re, sed tamen in spe coelestis haereditatis habitare, et a terrenae felicitatis jam cupiditate conquiescere. Cum autem venerit quod speramus, non jam inter duas haereditates requiescemus; sed in nova vera, cujus vetus erat umbra, regnabimus. Quapropter etiamsi intellexerimus quod dictum est, Si dormiatis inter medios cleros, tanquam si diceretur, Si moriamini inter medios cleros, ut istam mortem carnis more suo Scriptura dormitionem vocaverit; haec est mors optima, ut in cupiditatum cohibitione a terrenis, in spe coelestis haereditatis homo usque in finem perseverans, diem vitae hujus ultimum claudat. Sic enim dormientes inter medios cleros, erunt pennae columbae deargentatae; ut tempore quo resurgent, rapiantur in nubibus obviam Christo in aera, et semper jam cum Domino vivant (I Thess. IV, 16): aut certe, quia per eos qui sic moriuntur, quanto securius, tanto sublimius Ecclesia diffamatur, et quasi quibusdam pennis excelsae laudis attollitur. Neque enim frustra dictum est: Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30). Omnes ergo sancti Dei ab initio generis humani, usque ad tempus Apostolorum (quia et ipsi noverant dicere, Diem hominis non concupivi, tu scis [Jerem. XVII, 16]; et, Unam petii a Domino, hanc requiram [Psal. XXVI, 4] ), et a tempore Apostolorum, ex quo duorum Testamentorum differentia clarius revelata est, ipsi Apostoli et beati martyres caeterique justi, tanquam arietes et arietum filii usque ad hoc tempus dormierunt inter medios cleros; regni terreni felicitatem jam contemnentes, et regni coelorum aeternitatem sperantes, et nondum tenentes. Et quia tam bene dormierunt, eis velut pennis nunc volitat, et laudibus exaltatur Ecclesia, columba scilicet deargentata; ut hac eorum fama ad imitandum posteris invitatis, dum sic etiam caeteri dormiunt, addantur pennae quibus usque in finem saeculi sublimiter praedicetur. 21. [vers. 15.] Dum discernit supercoelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: ille supercoelestis, ille qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia, dum discernit reges super eam, id est super eamdem columbam deargentatam. Sequitur enim Apostolus, ac dicit: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores et doctores. Nam quid est aliud reges discernere super eam, nisi in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi (Ephes. IV, 10-12); quandoquidem ipsa est corpus Christi? Dicuntur autem illi reges, utique a regendo: et quid magis quam carnis concupiscentias, ne regnet peccatum in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, ne exhibeant membra sua arma iniquitatis peccato, sed exhibeant se Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra sua arma justitiae Deo (Rom. VI, 12 et 13)? Sic enim erunt reges primitus discreti ab alienigenis, quia non sunt jugum ducentes cum infidelibus; deinde discreti concorditer inter se muneribus propriis. Non enim omnes apostoli, aut omnes prophetae, aut omnes doctores, aut omnes dona habent curationum, aut omnes linguis loquuntur, aut omnes interpretantur. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 29, 30, 11): quem dando ille supercoelestis, discernit reges super columbam deargentatam. De quo Spiritu sancto cum ad ejus matrem gratia plenam missus Angelus loqueretur, quaerenti quomodo fieret quod paritura nuntiabatur, quoniam non cognoscebat virum: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quid est, obumbrabit tibi, nisi, umbram faciet? Unde et isti reges, dum gratia Spiritus Domini Christi discernuntur super columbam deargentatam, nive dealbabuntur in Selmon. Selmon quippe interpretatur Umbra. Non enim meritis aut virtute propria discernuntur. Quis enim te, inquit, discernit? Quid autem habes quod non accepisti (Id. IV, 7)? Ut ergo discernantur ab impiis, accipiunt remissionem peccatorum ab illo qui ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18). Ecce quomodo nive dealbabuntur in Selmon; in gratia Spiritus Christi, quo eis etiam propria dona discreta sunt: de quo dictum est quod supra commemoravi, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, hoc est, umbram faciet tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Umbra porro ista defensaculum intelligitur ab aestu concupiscentiarum carnalium: unde illa virgo Christum non carnaliter concupiscendo, sed spiritualiter credendo concepit. Constat autem umbra lumine et corpore: proinde illud quod in principio erat Verbum, lumen illud verum, ut umbraculum meridianum fieret nobis, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Deo scilicet homo, tanquam lumini corpus, accessit, et in eum credentes umbra protectionis operuit. Non enim de quali umbra dicitur, Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V, 9); nec de quali umbra dicit Apostolus, Nemo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17); sed de quali scriptum est, Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Dum ergo discernit ille supercoelestis reges super columbam deargentatam, non sua merita extollant, non de propria virtute confidant: nive quippe dealbabuntur in Selmon; gratia candificabuntur in protectione corporis Christi. 22. [vers. 16.] Hunc autem montem consequenter dicit montem Dei, montem uberem, montem incaseatum, vel montem pinguem. Quid hic autem aliud pinguem, quam uberem diceret? Est enim et mons isto nomine nuncupatus, id est Selmon. Sed quem montem intelligere debemus montem Dei, montem uberem, montem incaseatum, nisi eumdem Dominum Christum, de quo et alius propheta dicit: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium (Isai. II, 2)? Ipse est mons incaseatus, propter parvulos gratia tanquam lacte nutriendos; mons uber, ad roborandos atque ditandos donorum excellentia: nam et ipsum lac, unde fit caseus, miro modo significat gratiam; manat quippe ex abundantia viscerum maternorum, et misericordia delectabili parvulis gratis infunditur. Ambiguus est autem in graeco casus, utrum sit nominativus, an accusativus; quoniam in ea lingua mons neutri generis est, non masculini: ideo nonnulli Latini non interpretati sunt, montem Dei, sed mons Dei. Puto autem melius esse, in Selmon montem Dei, hoc est, in montem Dei qui vocatur Selmon: secundum intellectum quem supra, ut potuimus, exposuimus. 23. [vers. 17.] Deinde quod dixit, montem Dei, montem incaseatum, montem uberem, ne quis auderet ex hoc Dominum Jesum Christum comparare caeteris sanctis, qui et ipsi dicti sunt montes Dei: legitur quippe, Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7); unde Apostolus ait, Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). De quibus montibus et alio loco dicitur, Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis (Psal. LXXV, 5); quia vita eis aeterna donata est, et per eos sanctarum Scripturarum eminentissima auctoritas constituta est, sed illuminante ab eis illo cui dicitur, Illuminans tu. Levavi enim oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: nec tamen auxilium meum ab ipsis proprie montibus; sed auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). Unus quippe ipsorum montium multum excellens cum dixisset, quod plus illis omnibus laboraverit: Non autem ego, inquit, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Ne quis ergo auderet etiam montem speciosum forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) montibus filiis hominum comparare; quoniam non defuerunt qui eum dicerent, alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis (Matth. XVI, 14); convertit se ad illos, et ait: Utquid suspicamini montes incaseatos, montem, inquit, in quo placuit Deo inhabitare in eo? Utquid suspicamini? Sicut enim lumen illi, quia et ipsis dictum est, Vos estis lumen mundi (Id. V, 14); sed aliud illud dictum est, Lumen verum, quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9): sic, montes illi; sed longe alius mons paratus in cacumine montium. Montes itaque isti illum montem portando gloriosi sunt: quorum ille unus dicit, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14): ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo habitare in eo? Non quia in aliis non inhabitat, sed quia in ipsis per ipsum. In ipso quippe inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9); non umbraliter, tanquam in templo a rege Salomone facto, sed corporaliter, id est solide atque veraciter. Quoniam Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 10). Quod sive de Patre dictum accipiamus, quoniam ipse ait, Pater autem in me manens, ipse facit opera sua; ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10); sive ita intelligatur, Deus erat in Christo, Verbum erat in homine: sic erat utique Verbum in carne, ut Verbum etiam caro factum solus proprie diceretur, id est, homo Verbo in unam Christi personam copularetur. Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo inhabitare in eo? Longe utique aliter quam in illis montibus, quorum aliquem etiam hunc suspicamini. Non enim quia et illi per adoptionis gratiam filii Dei sunt, ideo quisquam illorum est Unigenitus cui diceret: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX, 1). Etenim Dominus inhabitabit usque in finem: id est, illos montes non comparandos huic monti ipse Dominus inhabitabit, qui est mons paratus in cacumine montium; ut perducat eos in finem, id est in seipsum sicut Deus est contemplandum. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Deo itaque placuit habitare in isto monte, qui paratus est in cacumine montium; cui dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). Ipse autem mons Dominus est, qui alios montes inhabitabit in finem, in quorum cacumine paratus est. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), mons montium, sicut sanctus sanctorum. Unde dicit: Ego in eis, et tu in me (Joan. XVII, 23). Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo inhabitare in eo? Etenim montes illos incaseatos Dominus iste, mons incaseatus, inhabitabit usque in finem, ut aliquid sint quibus ait: Quia sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5). 24. [vers. 18.] Ita fit etiam quod sequitur: Currus Dei decem millium multiplex; vel, denum millium multiplex; vel, decies millies multiplex. Unum verbum enim graecum sicut quisque potuit latinorum interpretum transtulit, quod ibi dictum est, μυριοπλάσιον. Latine autem satis exprimi non potuit: quoniam mille apud Graecos χίλια dicuntur, μυριάδες autem plura dena millia; μυριὰς quippe una, decem millia sunt. Ingentem itaque multitudinem sanctorum atque fidelium, qui portando Deum fiunt quodammodo currus Dei, significavit hoc nomine. Hanc immanendo et regendo perducit in finem tanquam currum suum velut in locum aliquem destinatum. Initium enim Christus; deinde qui sunt Christi in praesentia ejus; deinde finis (I Cor. XV, 23, 24). Haec est sancta Ecclesia, quae sunt quod sequitur, Millia laetantium. Spe enim sunt gaudentes, donec perducantur in finem quem nunc exspectant per patientiam (Rom. VIII, 25). Mirifice autem, cum dixisset, Millia laetantium, continuo subjecit, Dominus in illis. Ne miremur quod laetentur; Dominus in illis. Nam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV, 21): sed, Dominus in illis. Ideo etsi sunt quasi tristes, semper tamen gaudentes (II Cor. VI, 10); nec jam in ipso fine quo nondum venerunt, sed spe sunt gaudentes, et in tribulatione patientes (Rom. XII, 12), quoniam Dominus in illis, in Sina, in sancto. In nominum hebraeorum interpretationibus invenimus Sina interpretari Mandatum: et alia quaedam interpretatur; sed hoc puto praesenti loco aptius convenire. Reddens enim causam quare laetarentur illa millia, quibus constat currus Dei, Dominus, inquit, in illis, in Sina, in sancto: id est, Dominus in illis, in mandato; quod mandatum sanctum est, sicut dicit Apostolus: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Id. VII, 12). Sed quid prodesset mandatum, nisi Dominus ibi esset, de quo dicitur: Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13)? Nam mandatum sine Domini adjutorio littera est occidens (II Cor. III, 6). Lex enim subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Sed quoniam plenitudo Legis charitas est (Id. XIII, 10), ideo per charitatem Lex impletur, non per timorem. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Ideo laetantur haec millia. Tantum enim faciunt justitiam Legis, quantum adjuvantur Spiritu gratiae; quoniam Dominus in illis, in Sina, in sancto. 25. [vers. 19.] Deinde ad ipsum Dominum locutione conversa: Ascendisti, inquit, in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Hoc Apostolus sic commemorat, sic exponit de Domino Christo loquens: Unicuique autem nostrum, inquit, datur gratia secundum mensuram donationis Christi: propter quod dicit, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 7-10). Christo ergo sine dubitatione dictum est: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Nec moveat quod Apostolus idem testimonium commemorans non ait, Accepisti dona in hominibus; sed, Dedit dona hominibus. Ille quippe auctoritate apostolica secundum hoc locutus est, quod Deus cum Patre Filius. Secundum hoc quippe dedit dona hominibus, mittens eis Spiritum sanctum, qui Spiritus est Patris et Filii. Secundum illud vero quod idem ipse Christus in corpore suo intelligitur, quod est Ecclesia, propter quod et membra ejus sunt sancti et fideles ejus; unde eis dicitur, Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27): procul dubio et ipse accepit dona in hominibus. Christus quippe ascendit in altum. et sedet ad dexteram Patris (Marc. XVI, 19); sed nisi et hic esset in terris, non inde clamasset: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Cum igitur idem ipse dicat, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40); quid dubitamus eum accipere in membris suis, quae dona membra ejus accipiunt? 26. Sed quid est, Captivasti captivitatem? Utrum quia vicit mortem, quae captivos tenebat in quibus regnabat? an ipsos homines appellavit captivitatem, qui captivi sub diabolo tenebantur? Cujus rei mysterium continet etiam titulus illius psalmi, Quando domus aedificabatur post captivitatem (Psal. XCV, 1): id est, Ecclesia post gentilitatem. Ipsos itaque homines qui captivi tenebantur appellans captivitatem, sicut militia cum dicitur et intelliguntur qui militant, eamdem captivitatem a Christo captivatam dicit. Cur enim non sit captivitas felix, si et ad bonum homines possunt capi? Unde Petro dictum est: Ex hoc jam homines eris capiens (Luc. V, 10). Captivati ergo, quia capti, et capti quia subjugati; sub lene illud jugum missi (Matth. XI, 30), liberati a peccato cujus servi erant, et justitiae servi facti cujus liberi erant (Rom. VI, 18). Unde et ipse in illis est, qui dedit dona hominibus, et accepit dona in hominibus. Ideoque in ista captivitate, in ista servitute, in isto curru, sub isto jugo non sunt millia plorantium, sed millia laetantium. Dominus quippe in illis, in Sina, in sancto. Cui sensui congruit et alia interpretatio, qua interpretatur Sina Mensura. Nam de his donis laetitiae spiritualis Apostolus loquens id quod supra commemoravi: Unicuique autem nostrum, inquit, data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Ac deinde sequitur quod etiam hic sequitur: Propter quod dicit, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus: quod hic est, accepisti dona in hominibus. Quid hac et illa veritate concordius? quid manifestius? 27. Sed quid deinde adjungit? Etenim qui non credunt inhabitare; vel quod nonnulli codices habent, Etenim non credentes inhabitare. Nam quid sunt aliud non credentes, nisi qui non credunt? De quibus dictum sit non est facilis intellectus. Tanquam enim ratio redderetur superiorum verborum, cum dictum esset, Captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus; ita subjunctum est, Etenim qui non credunt inhabitare, id est, non credentes ut inhabitarent. Quid est hoc? de quibus hoc dicit? An illa captivitas antequam transiret in bonam captivitatem, unde fuerit mala captivitas ostendit? Non credendo enim possidebantur ab inimico, qui operatur in filiis diffidentiae; in quibus et vos, inquit, fuistis aliquando, cum viveretis in illis (Ephes. II, 2, 3). Donis ergo gratiae suae, qui accepit dona in hominibus captivavit istam captivitatem. Etenim non credentes erant ut inhabitarent. Nam fides eos inde liberavit, ut jam credentes inhabitent in domo Dei, facti et ipsi domus Dei, et currus Dei millium laetantium. 28. [vers. 20, 21.] Unde qui haec canebat, in Spiritu ea praevidens, impletus etiam ipse laetitia, eructavit hymnum, dicens: Dominus Deus benedictus, benedictus Dominus Deus de die in diem. Quod nonnulli codices habent, die quotidie. Quia sic habent Graeci, ἡμέραν καθημέραν; quod verius exprimeretur, die quotidie. Quam puto locutionem hoc significare quod dictum est, de die in diem. Quotidie quippe hoc agit usque in finem; captivat captivitatem, accipiens dona in hominibus. 29. Et quoniam currum illum ducit in finem, sequitur et dicit: Prosperum iter faciet nobis Deus sanitatum nostrarum, Deus noster, Deus salvos faciendi. Multum gratia commendatur. Quis enim salvus esset, nisi ipse sanaret? Sed ne occurreret cogitationi, Cur ergo morimur, si per ejus gratiam salvi facti sumus? continuo subjecit, et Domini exitus mortis: tanquam diceret, Quid indignaris humana conditio habere te exitum mortis? Et Domini tui exitus non alius quam mortis fuit. Potius ergo consolare quam indignare; nam et Domini exitus mortis. Spe enim salvi facti sumus: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24). Patienter ergo etiam ipsam mortem feramus, illius exemplo qui, licet nullo peccato esset debitor mortis, et Dominus esset a quo nemo animam tolleret, sed ipse eam a semetipso poneret, etiam ipsius fuit exitus mortis. 30. [vers. 22.] Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum; verticem capilli perambulantium in delictis suis: id est nimis se extollentium, nimis superbientium in delictis suis; in quibus saltem humiles esse deberent, dicentes, Domine, propitius esto mihi peccatori. Sed conquassabit eorum capita; quoniam qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII, 13, 14). Ac per hoc quamvis et Domini sit exitus mortis; tamen idem Dominus, quoniam Deus est, et voluntate, non necessitate, secundum carnem mortuus est, conquassabit capita inimicorum suorum; non solum eorum qui crucifixo illudentes et moventes capita dicebant, Si Filius Dei est, descendat de cruce; sed etiam omnium extollentium se adversus doctrinam ejus, et tanquam mortem hominis irridentium. Idem quippe ipse de quo dictum est, Alios salvos fecit, semetipsum non potest salvum facere (Matth. XXVII, 40, 42), Deus est sanitatum nostrarum, et Deus est salvos faciendi: sed propter humilitatis et patientiae documentum, et sanguine suo delendum nostrorum chirographum peccatorum, etiam suum esse voluit exitum mortis, ne mortem timeremus istam, sed illam potius unde nos liberavit per istam. Verumtamen illusus et mortuus conquassabit capita inimicorum suorum, de quibus ait, Resuscita me, et reddam illis (Psal. XL, 11): sive bona pro malis, dum sibi subdit capita credentium; sive justa pro injustis, dum punit capita superbientium. Utroque enim modo conquassantur et confringuntur capita inimicorum, cum a superbia dejiciuntur, sive humilitate correcti, sive in ima tartari abrepti. 31. [vers. 23, 24.] Dixit Dominus: Ex Basan convertar; vel ut nonnulli codices habent, Ex Basan convertam. Ille quippe convertit ut salvi simus, de quo supra dictum est: Deus sanitatum nostrarum, et Deus salvos faciendi. Ei quippe et alibi dicitur: Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam et salvi erimus (Psal. LXXIX, 20). Item alibi: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV, 5). Ille autem dixit: Ex Basan convertam. Basan interpretatur Confusio. Quid est ergo, convertam ex confusione, nisi quia confunditur de peccatis suis qui pro eis dimittendis precatur misericordiam Dei? Inde est quod ille Publicanus nec oculos ad coelum audebat levare: ita se considerans confundebatur; sed descendit justificatus, quia dixit Dominus, ex Basan convertam. Basan interpretatur et Siccitas; et recte intelligitur Dominus ex siccitate convertere, id est ex inopia. Nam qui sibi videntur copiosi, cum sint famelici, et pleni, cum sint inanissimi, non convertuntur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Ex ista Dominus siccitate convertit: de anima quippe sicca illi dicitur, Extendi manus meas ad te; anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6). Illud quoque non absurde intelligitur, quod habent alii codices, Ex Basan convertar. Convertitur enim ad nos etiam ipse qui dicit, Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I, 3): et non, si extra confusionem, cum peccatum nostrum ante nos est semper (Psal. L, 5); et extra siccitatem, qua ejus desideramus imbrem, qui pluviam voluntariam segregavit haereditati suae. Nam siccitate infirmata est; ipse vero conversus perfecit eam, cui dicitur, Et conversus vivificasti me (Psal. LXX, 20). Dixit ergo Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Si convertam, quare in profundum maris? In seipsum quippe convertit Dominus, cum salubriter convertit, et non est utique ipse profundum maris. An fallit forte latina locutio, et pro eo positum est, in profundum, quod est, profunde? Non enim ille se convertit; sed ibi convertit eos qui in profundo hujus saeculi jacent demersi pondere peccatorum, ubi conversus ille dicit: De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. CXXIX, 1). Si autem non est, convertam, sed, convertar in profundum maris, hoc intelligitur dixisse Dominum nostrum, quod sua misericordia converteretur etiam in profundum maris, ad eos quoque liberandos qui essent etiam desperatissimi peccatores. Quanquam in aliquo graeco invenerim, non, in profundum, sed, in profundis, hoc est, ἐν βυθοῖς; quod priorem sensum confirmat, quod etiam ibi Deus convertat ad se de profundis clamantes. Qui et si intelligatur ibi ipse converti ad liberandos etiam tales, non est incongruum: et ita eos convertit, vel ad eos liberandos ita convertitur, ut tinguatur pes ejus in sanguine. Quod ad ipsum Dominum Propheta dicit: Ut tinguatur pes tuus in sanguine: id est, ut ipsi qui ad te convertuntur, vel ad quos liberandos converteris, licet in profundo maris onere iniquitatis depressi fuerint, in tantum gratia tua proficiant, quoniam ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom. V, 20). Ut fiant pes tuus inter membra tua, ad annuntiandum Evangelium tuum, et pro nomine tuo diu ducentes martyrium, usque ad sanguinem certent. Sic enim, ut arbitror, convenientius intelligitur pes ejus tinctus in sanguine. 32. Denique adjungit, Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso: eosdem ipsos qui usque ad sanguinem fuerant pro fide evangelica certaturi, etiam canes vocans, tanquam pro suo Domino latrantes. Non illos canes, de quibus dicit Apostolus, Cavete canes (Philipp. III, 2): sed illos qui edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Hoc enim confessa Chananaea meruit audire: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut vis (Matth. XV, 28). Canes laudabiles, non detestabiles; fidem servantes domino suo, et pro ejus domo contra inimicos latrantes. Non enim tantummodo canum dixit, sed canum tuorum; nec eorum dentes, sed lingua laudata est: quoniam non utique frustra, nec sine magno sacramento Gedeon solos eos jussus est ducere, qui fluminis aquam sicut canes lamberent; talesque non amplius quam trecenti in tanta multitudine inventi sunt (Judic. VII, 5, 6). In quo numero crucis signum est propter τ litteram, quae in graecis numerorum notis trecentos significat. De talibus canibus et in alio psalmo dicitur: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes (Psal. LVIII, 15). Nam et quidam canes reprehensi sunt a propheta Isaia, non ideo quod canes essent, sed quod latrare nescirent, et dormitare amarent (Isai. LVI, 10). Ubi utique demonstravit, quia si vigilarent et pro domino suo latrarent, laudabiles canes essent: sicut laudantur isti de quibus dicitur, Lingua canum tuorum. Quos tamen Propheta ex inimicis futuros esse praedixit, per illam scilicet conversionem de qua superius loquebatur. Unde et ille psalmus: Convertentur, inquit, ad vesperam, et famem patientur ut canes. Deinde veluti quaerentibus unde hoc illis tantum bonum, ut canes ejus fierent, cujus fuerant inimici; responsum est, ab ipso. Sic enim legitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Ipsius utique dilectione, ipsius misericordia, ipsius gratia. Nam quando id possent a seipsis? Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 10): ad hoc et Domini fuit exitus mortis. 33. [vers. 25.] Visi sunt gressus tui, Deus. Gressus quibus venisti per mundum, tanquam in illo curru peragraturus orbem terrarum; quos et nubes in Evangelio sanctos et fideles suos significat, ubi ait: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI, 64, et Marc. XIII, 26). Excepto illo adventu in quo erit judex vivorum atque mortuorum (II Tim. IV, 1); Amodo, inquit, videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Hi gressus tui visi sunt, id est, manifestati sunt, revelata gratia Testamenti Novi: unde dictum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Rom. X, 15)! Haec enim gratia et isti gressus latebant in Vetere Testamento: cum autem venit plenitudo temporis, et placuit Deo revelare Filium suum, ut annuntiaretur in gentibus (Gal. IV, 4), visi sunt gressus tui, Deus; gressus Dei mei, regis qui est in sancto. In quo sancto, nisi in templo suo? Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos (I Cor. III, 17). 34. [vers. 26.] Ut autem gressus isti viderentur, Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio adolescentularum tympanistriarum. Principes sunt Apostoli: ipsi enim praevenerunt, ut populi sequerentur. Praevenerunt, annuntiantes Novum Testamentum; conjuncti psallentibus, de quorum bonis operibus etiam visibilibus, tanquam organis laudis, glorificaretur Deus. Iidem autem principes in medio adolescentularum tympanistriarum, in ministerio scilicet honorabili: nam ita sunt in medio ministri praepositi Ecclesiarum novarum; hoc enim est, adolescentularum: carne edomita Deum laudantium; hoc enim est, tympanistriarum, eo quod tympana fiant corio siccato et extento. 35. [vers. 27.] Ideo ne quisquam carnaliter ista acciperet, et ex his verbis quosdam luxuriae choros in animum induceret, sequitur et dicit, In Ecclesiis benedicite Dominum: tanquam diceret, Utquid, cum auditis adolescentulas tympanistrias, lasciva delectamenta cogitatis? In Ecclesiis benedicite Dominum. Ecclesiae quippe vobis hac mystica significatione monstrantur: Ecclesiae sunt adolescentulae, nova gratia decoratae; Ecclesiae sunt tympanistriae, castigata carne spiritualiter sonorae. In Ecclesiis ergo benedicite Dominum Deum de fontibus Israel. Inde quippe prius elegit quos fontes faceret. Nam inde sunt electi Apostoli; et hi primitus audierunt: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet unquam; sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13, 14). 36. [vers. 28.] Ibi Benjamin adolescentior in ecstasi. Ibi Paulus novissimus Apostolorum, qui dicit, Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Philipp. III, 5). Sed plane in ecstasi; expavescentibus omnibus tam magnum in ejus vocatione miraculum. Ecstasis namque est mentis excessus: quod aliquando pavore contingit; nonnunquam vero per aliquam revelationem alienatione mentis a sensibus corporis, ut spiritui quod demonstrandum est demonstretur. Unde intelligi etiam sic potest quod hic positum est, in ecstasi; quia cum ei persecutori dictum esset de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris, adempto lumine oculorum carnalium, respondebat Domino quem spiritu videbat; qui autem cum illo erant, vocem respondentis audiebant, neminem tamen videntes cui loqueretur (Act. IX, 4-7). Potest hic ecstasis etiam illa ejus intelligi, de qua ipse loquens ait, scire se hominem raptum usque in tertium coelum; sive autem in corpore, sive extra corpus, nescire; sed raptum in paradisum audisse ineffabilia verba, quae non liceret homini loqui (II Cor. XII, 2-4). Principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthalim. Cum Apostolos significet principes, ubi est et Benjamin adolescentior in ecstasi; quibus verbis Paulum significari nemo ambigit; vel nomine principum omnes significentur in Ecclesiis excellentes atque imitatione dignissimi: quid sibi volunt haec nomina tribuum Israeliticarum? Si enim tantum Judae mentio fieret, quoniam ex hac tribu reges fuerant, ex qua et Dominus Christus secundum carnem (Rom. IX, 5); ideo ex hac tribu putaremus figuratos etiam principes Testamenti Novi: cum vero adjungit, principes Zabulon, principes Nephthalim; quisquam forsitan dicat ex his tribubus Apostolos fuisse, ex aliis autem non fuisse. Quod licet unde probari hoc posset non videam; tamen, quia nec unde refellatur invenio, et hoc loco principes Ecclesiarum, ducesque eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum video commendari, non absurde etiam istum sensum probo; sed plus me delectat quod ex istorum nominum interpretatione clarescit. Hebraea quippe sunt nomina: quorum Juda, Confessio interpretari dicitur; Zabulon, Habitaculum fortitudinis; Nephthalim, Dilatatio mea. Quae omnia verissimos nobis insinuant principes Ecclesiarum, dignos ducatu, dignos imitatione, dignos honoribus. Martyres namque in Ecclesiis locum summum tenent, atque apice sanctae dignitatis excellunt. Jam vero in martyrio prima confessio est, et pro illa quidquid acciderit tolerandi sequens assumitur fortitudo; deinde post omnia tolerata, finitis angustiis, latitudo consequitur in praemio Potest et sic intelligi, ut quoniam tria haec praecipue commendat Apostolus, fidem, spem, charitatem (II Cor. XIII, 13), confessio sit in fide, fortitudo in spe, latitudo in charitate. Fidei quippe res est ut corde credatur ad justitiam, ore autem confessio fiat ad salutem (Rom. X, 10). In passionibus autem tribulationum res tristis est, sed spes fortis est: Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Id. VIII, 25). Latitudinem vero praestat charitatis in corde diffusio: nam consummata charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18); qui timor tormentum habet per animae angustias. Principes ergo Juda duces eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum. Principes Zabulon, principes Nephthalim: principes confessionis, fortitudinis, latitudinis; principes fidei, spei, charitatis. 37. [vers. 29.] Manda, Deus, virtutem tuam. Unus enim Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6), quem legimus Dei Virtutem et Dei Sapientiam (Id. I, 24). Quomodo autem Deus mandat Christum suum, nisi dum eum commendat? Commendat enim Deus charitatem suam in nobis, quoniam dum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. V, 8). Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Id. VIII, 32)? Manda, Deus, virtutem tuam: confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis. Manda docendo, confirma juvando. 38. [vers. 30, 31.] A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. A templo tuo in Jerusalem, quae est libera mater nostra (Gal. IV, 26), quia et ipsa est templum sanctum tuum: ab illo ergo templo tibi offerent reges munera. Quicumque reges intelligantur; sive reges terrae, sive reges quos discernit supercoelestis super columbam deargentatam; tibi offerent reges munera. Et quae munera gratiosa, quam sacrificia laudis ! Sed huic laudi obstrepunt, christianum vocabulum habentes, et diversa sentientes. Fiat ergo quod sequitur: Increpa feras calami. Nam et ferae sunt, quoniam non intelligendo nocent; et ferae calami sunt, quoniam Scripturarum sensum pro suo errore pervertunt. Per calamum quippe tam convenienter Scripturae significantur, quam sermo per linguam; secundum quod dicitur lingua hebraea, vel graeca, vel latina, vel alia quaelibet, per efficientem scilicet id quod efficitur. Usitatum est autem in latino eloquio ut scriptura stilus vocetur, quod stilo fiat; ita ergo et calamus, quod calamo fiat. Dicit apostolus Petrus indoctos et instabiles pervertere Scripturas ad proprium suum interitum (II Petr. III, 16): hae sunt ferae calami, de quibus hic dicitur, Increpa feras calami. 39. De his est etiam quod adjungit: Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur ii qui probati sunt argento. Tauros vocans, propter superbiam durae indomitaeque cervicis; significat enim haereticos. Vaccas autem populorum, seductibiles animas intelligendas puto, quia facile sequuntur hos tauros. Non enim populos universos seducunt, in quibus sunt graves et stabiles; unde scriptum est, In populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18); sed in eis populis quas invenerint vaccas. Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes (II Tim. III, 6, 7). Quod autem ait idem apostolus, Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19); hoc etiam hic sequitur, Ut excludantur ii qui probati sunt argento, id est, qui probati sunt eloquiis Domini. Eloquia quippe Domini, eloquia casta, argentum igne probatum terrae (Psal. XI, 7). Nam excludantur dictum est, appareant, emineant; quod ait ille, manifesti fiant. Unde et in arte argentaria exclusores vocantur, qui de confusione massae noverunt formam vasis exprimere. Multi enim sensus Scripturarum sanctarum latent, et paucis intelligentioribus noti sunt; nec asseruntur commodius et acceptabilius, nisi cum respondendi haereticis cura compellit. Tunc enim etiam qui negligunt studia doctrinae, sopore discusso, ad audiendi excitantur diligentiam, ut adversarii refellantur. Denique quam multi Scripturarum sanctarum sensus de Christo Deo asserti sunt contra Photinum! quam multi de homine Christo contra Manichaeum! quam multi de Trinitate contra Sabellium! quam multi de unitate Trinitatis contra Arianos, Eunomianos, Macedonianos! quam multi de catholica Ecclesia toto orbe diffusa, et de malorum commixtione usque in finem saeculi, quod bonis in sacramentorum ejus societate non obsint, adversus Donatistas et Luciferianos aliosque, si qui sunt, qui simili errore a veritate dissentiunt! quam multi contra caeteros haereticos, quos enumerare vel commemorare nimis longum est, et praesenti operi non necessarium! Quorum tamen sensuum probati assertores, aut prorsus laterent, aut non ita eminerent, ut eos eminere fecerunt superborum contradictiones, quos velut tauros, id est jugo disciplinae pacifico lenique non subditos, commemorat Apostolus, ubi talem dixit eligendum ad episcopatum, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere (Tit. I, 9). Sunt enim multi non subditi; hi sunt tauri elatione cervicis impatientes aratri atque juncturae: vaniloqui, et mentium seductores; has mentes significavit iste psalmus appellatione vaccarum. Ad hanc ergo utilitatem, Providentia divina permittit tauros congregari inter vaccas populorum, ut excludantur, id est, ut emineant qui probati sunt argento. Ad hoc enim haereses sinuntur esse, ut probati manifesti fiant. Quanquam et sic possit intelligi: Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut ab eis vaccis excludantur qui probati sunt argento. Hanc enim habent intentionem haeretici doctores, ut ab auribus animarum, quas seducere moliuntur, excludant eos, id est, separent eos qui probati sunt argento, id est, qui idonei sunt docere eloquia Domini. Sed sive ille hujus verbi, sive iste sit sensus; sequitur: Disperge gentes quae bella volunt. Non enim correctioni, sed contentioni student. Hoc ergo prophetat, ut ipsi potius dispergantur qui corrigi nolunt, qui gregem Christi dispergere affectant. Gentes autem appellavit, non propter generationes familiarum, sed propter genera sectarum, ubi series successionis confirmat errorem. 40. [vers. 32-34.] Venient legati ex Aegypto; Aethiopia praeveniet manus ejus. Aegypti, vel Aethiopiae nomine, omnium gentium fidem significavit, a parte totum; legatos appellans reconciliationis praedicatores. Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo reconciliari Deo (II Cor. V, 20). Non ergo de solis Israelitis, unde Apostoli electi sunt, sed etiam de caeteris gentibus futuros praedicatores christianae pacis, hoc modo mystice prophetatum est. Quod vero ait, Praeveniet manus ejus, hoc ait, praeveniet vindictam ejus; conversione scilicet ad eum, ut peccata dimittantur, ne peccatores permanendo puniantur. Quod etiam in alio psalmo dicitur: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Sicut per manus vindictam, ita per faciem revelationem praesentiamque significat, quae futura est in judicio. Quia ergo per Aegyptum atque Aethiopiam totius orbis gentes significavit, continuo subjunxit: Deo regna terrae. Non Sabellio, non Ario, non Donato, non caeteris tauris cervicatis; sed, Deo regna terrae. 41. Plures autem codices latini, et maxime graeci ita distinctos versus habent, ut non sit in eis unus versiculus, Deo regna terrae; sed, Deo, in fine sit versus superioris, atque ita dicatur, Aethiopia praeveniet manus ejus Deo, ac deinde sequatur in alio versu, Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Qua distinctione, multorum codicum et auctoritate digniorum consonantia, sine dubio praeferenda, fides commendari mihi videtur, quae opera praecedit: quia sine bonorum operum meritis per fidem justificatur impius, sicut dicit Apostolus, Credenti in cum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5); ut deinde ipsa fides per dilectionem incipiat operari. Ea quippe sola bona opera dicenda sunt, quae fiunt per dilectionem Dei. Haec autem necesse est antecedat fides, ut inde ista, non ab istis incipiat illa; quoniam nullus operatur per dilectionem Dei, nisi prius credat in Deum. Haec est fides, de qua dicitur: In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6). Haec est fides, de qua ipsi Ecclesiae dicitur in Canticis canticorum: Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, 8, sec. LXX). Venit enim tanquam currus Dei in millibus laetantium, prosperum iter habens, et pertransiit de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1): ut fiat in ea quod sponsus ipse dicit, qui transiit de hoc mundo ad Patrem, Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Id. XVII, 24); sed ab initio fidei. Quia ergo ut bona opera sequantur, praecedit fides, nec ulla sunt bona opera, nisi quae sequuntur praecedentem fidem: nihil aliud videtur dictum, Aethiopia praeveniet manus ejus Deo, nisi, Aethiopia credet Deo. Sic enim praeveniet manus ejus, id est opera ejus. Cujus, nisi ipsius Aethiopiae? Quia hoc in graeco non est ambiguum: ejus quippe ibi feminino genere apertissime positum est. Ac per hoc nihil aliud dictum est, quam Aethiopia praeveniet manus suas Deo, id est, credendo in Deum praeveniet opera sua. Existimo enim, inquit Apostolus, justificari hominem per fidem sine operibus Legis. An Judaeorum Deus tantum? nonne et Gentium [(Rom. III, 28 et 29)? Sic ergo Aethiopia, quae videtur extrema Gentium, justificatur per fidem sine operibus Legis. Non enim, ut justificetur, de Legis operibus gloriatur; nec praeponit fidei merita sua, sed fide praevenit opera sua. Plures sane codices non habent, manus, sed, manum; quod tantumdem valet, quoniam pro operibus positum est. Mallem autem latini interpretes sic transtulissent: Aethiopia praeveniet manus suas, vel manum suam Deo; quoniam planius hoc esset, quam quod nunc dictum est, ejus: et salva veritate fieri posset, quia in graeca lingua id pronomen αὐτῆς, non solum ejus, sed etiam suam vel suas potest intelligi: suam ergo, si manum; suas autem, si manus. Nam quod est in graeco, χεῖρα αὐτῆς, quod plures codices habent, et manum ejus, et manum suam, potest intelligi: quod vero rarum est in codicibus graecis, χειρὰς αὐτῆς, et manus ejus, et manus suas latine potest dici. 42. Hinc jam, velut decursis per prophetiam rebus omnibus, quas impletas esse jam cernimus, hortatur ad laudem Christi, ac deinde praenuntiat futurum ejus adventum. Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino; psallite Deo qui ascendit super coelum coelorum ad orientem: vel sicut nonnulli codices habent, Qui ascendit super coelum coeli ad orientem. In his verbis ille non intelligit Christum, qui ejus resurrectionem ascensionemque non credit. Ad orientem vero quod addidit, nonne etiam ipsum locum, quoniam in partibus orientis est ubi resurrexit et unde ascendit, expressit? Ergo super coelum coeli sedet ad dexteram Patris. Hoc est quod dicit Apostolus: Ipse est qui ascendit super omnes coelos (Ephes. IV, 10). Quid enim coelorum restat post coelum coeli? Quos et coelos coelorum possumus dicere, sicut vocavit firmamentum coelum; quod tamen coelum, etiam coelos legimus, ubi scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4). Et quoniam inde venturus est ad judicandos vivos et mortuos, attende quod sequitur: Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. Ille qui sicut agnus coram tondente se fuit sine voce (Isai. LIII, 7), ecce dabit vocem suam: nec vocem infirmitatis, tanquam judicandus; sed vocem virtutis, tanquam judicaturus. Non enim Deus occultus, sicut prius, et in hominum judicio non aperiens os suum; sed Deus manifestus veniet; Deus noster, et non silebit (Psal. XLIX, 3). Quid desperatis, infideles? quid irridetis? Quid dicit servus malus: Tardat Dominus meus venire (Luc. XII, 45)? Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. 43. [vers. 35.] Date gloriam Deo: super Israel magnificentia ejus. De quo dicit Apostolus: Super Israel Dei (Gal. VI, 16). Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae (Rom. IX, 6); quoniam est et Israel secundum carnem. Unde ait: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18). Non autem qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX, 8). Tunc ergo quando erit sine ulla malorum commixtione populus ejus, tanquam massa ventilabro emundata (Matth. III, 12), tanquam Israel in quo dolus non est (Joan. I, 47), tunc eminentissima erit super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. Non enim solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi sui (Isai. III, 14); quibus promisit quod sedebunt super sedes judicaturi (Matth. XIX, 28), qui etiam angelos judicabunt (I Cor. VI, 3) Hae sunt nubes. 44. [vers. 36.] Denique ne aliud nubes intelligerentur, secutus adjunxit: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel. Tunc enim et nomen ipsum verissime ac plenissime implebitur Israel, quod est Videns Deum; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus: nunc fragili et infirmae. Habemus enim thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 8). Tunc vero, etiam corporum gloriosissima commutatione, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Seminatur enim hoc corpus in infirmitate; surget in virtute (I Cor. XV, 43). Ipse ergo dabit virtutem quam in sua carne praemisit, de qua dicit Apostolus: Virtutem resurrectionis ejus (Philipp. III, 10). Fortitudinem autem, qua inimica destruetur mors (I Cor. XV, 26). Quoniam itaque prolixum, et ad intelligendum difficilem Psalmum tandem aliquando, ipso adjuvante, finivimus. Benedictus Deus. Amen. IN PSALMUM LXVIII ENARRATIO. SERMO I. De prima parte Psalmi. 1. Eo tempore in hoc saeculo exorti sumus et aggregati populo Dei, quo jam olus illud ex grano sinapis tetendit brachia sua; quo jam fermentum illud, quod primo contemptibile fuit, fermentavit tres mensuras (Matth. XIII, 31-33), id est, totum orbem terrarum reparatum ex tribus filiis Noe (Gen. IX, 19): quoniam ab oriente et occidente et aquilone et austro veniunt, qui recumbent cum Patriarchis, expulsis foras eis qui de illorum carne sunt nati, et eorum fidem non sunt imitati (Matth. VIII, 11). Ad hanc ergo Christi Ecclesiae gloriam oculos aperuimus; et illam sterilem, cui gaudium indictum atque praedictum est, quod plures filios habitura esset, quam illa quae habebat virum (Isai. LIV, 1, et Gal. IV, 27), jam talem invenimus quae oblita esset opprobriorum et ignominiae viduitatis suae: et ideo possumus forte mirari cum voces humilitatis Christi, vel nostrae, legerimus in aliqua prophetia. Et fieri potest ut minus ex eis afficiamur, quia non eo tempore venimus, quando ista cum sapore legebantur, abundante pressura. Sed rursus si tribulationum abundantiam cogitemus, et in qua ambulemus via cognoscamus (si tamen in illa ambulamus), quam sit angusta (Matth. VII, 14), et per pressuras atque tribulationes perducat ad requiem sempiternam; quamque ipsa quae in rebus humanis vocatur felicitas, plus sit timenda quam miseria; quandoquidem miseria plerumque affert ex tribulatione fructum bonum, felicitas autem corrumpit animam perversa securitate, et dat locum diabolo tentatori: cum ergo cogitaverimus prudenter et recte, sicut salita victima, tentationem esse vitam humanam super terram (Job VII, 1), neminemque omnino esse securum, nec debere esse securum, donec ad illam patriam veniatur, unde nemo exit amicus, quo nemo admittitur inimicus, etiam nunc in ipsa Ecclesiae gloria agnoscimus voces tribulationis nostrae; et tanquam membra Christi, compage charitatis subdita capiti nostro, et nos invicem retinentia, dicemus de Psalmis, quod hic dixisse invenerimus martyres qui fuerunt ante nos, quia tribulatio communis est omnibus, ab initio usque in finem. Tamen istum psalmum quem tractandum suscepimus, et de quo loqui Charitati Vestrae in nomine Domini proposuimus, in grano sinapis agnoscamus: paululum ab altitudine oleris et diffusione ramorum, et ab illa gloria, ubi aves coeli requiescunt, avocemus cogitationem; et haec magnitudo quae nos delectat in olere, quam de parvo surrexerit audiamus. Christus enim hic loquitur (sed jam scientibus dicimus); Christus non solum caput, sed et corpus. Ex ipsis verbis agnoscimus. Nam quia Christus hic loquitur, dubitare omnino non permittimur. Hic sunt enim expressa verba quae in ejus passione completa sunt: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto: quando ista et ad litteram impleta sunt, et prorsus quomodo praedicta, sic reddita. Cumque ipse Christus dixisset, Sitio, pendens in cruce, et ad hoc verbum ei acetum in spongia datum esset, quo accepto dixit, Consummatum est, et sic inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 28-30), ostendens ista omnia quae praedicta sunt in illo fuisse tunc consummata; non licet hic aliud intelligere. Apostoli etiam loquentes de Christo, testimonia ex isto psalmo dederunt. Quis autem deviet a sententiis eorum? aut quis agnus non sequatur arietes? Ergo Christus hic loquitur: magisque nobis demonstrandum est ubi ejus membra loquantur, ut ostendamus quia totus hic loquitur, quam dubitandum quod Christus loquatur. 2. [vers. 1.] Titulus Psalmi est: In finem, pro his qui commutabuntur, ipsi David. Nunc commutationem in melius audi: commutatio enim, vel in deterius est, vel in melius. Adam et Eva in deterius; qui ex Adam et Eva Christo adhaeserunt, in melius commutati sunt. Sicut enim per unum hominem mors, ita et per unum hominem resurrectio mortuorum: et sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21 et 22.) Ab eo quod formavit Deus, mutatus est Adam; sed in pejus iniquitatis suae: ab eo quod operata est iniquitas, mutantur fideles; sed in melius per gratiam Dei. Ut mutaremur in pejus, nostra iniquitas fuit: ut mutaremur in melius, non nostra justitia, sed gratia Dei praestat. Quod ergo in pejus mutati sumus, nobis imputemus: quod in melius commutamur, Deum laudemus. Pro his ergo iste psalmus, qui commutabuntur. Unde autem ista commutatio facta est, nisi ex passione Christi? Pascha ipsum latine Transitus interpretatur. Non est enim Pascha graecum nomen, sed hebraeum. Resonat quidem in graeca lingua passionem, quia πασχεῖν, pati dicitur; sed consultum hebraeum eloquium, aliud indicat. Pascha transitum commendat. Quod admonuit etiam Joannes evangelista, qui imminente passione, cum veniret Dominus ad coenam qua commendavit sacramentum corporis et sanguinis sui, ita loquitur: Cum autem venisset hora, qua transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Expressit ergo transitum Paschae. Sed nisi ipse transiret hinc ad Patrem, qui propter nos venit, nos transire hinc quomodo possemus, qui non propter aliquid levandum descendimus, sed cecidimus? Ipse autem non cecidit; sed descendit, ut eum qui ceciderat sublevaret. Transitus ergo, et illius, et noster, hinc ad Patrem; de hoc mundo ad regnum coelorum, de vita mortali ad vitam aeternam, de vita terrena ad vitam coelestem, de vita corruptibili ad incorruptibilem, de tribulationum conversatione ad perpetuam securitatem. Ideo, Pro his qui commutabuntur, Psalmi titulus est. Causam igitur commutationis nostrae, id est ipsam Domini passionem, nostramque in tribulationibus vocem in textu Psalmi advertamus, cognoscamus, congemiscamus: et audiendo, cognoscendo, congemiscendo, mutemur, ut impleatur in nobis titulus Psalmi, Pro his qui commutabuntur. 3. [vers. 2.] Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Granum illud est contemptum modo, quod videtur humiles dare voces. In horto obruitur, miraturo mundo oleris magnitudinem, cujus oleris semen contemptum est a Judaeis. Revera enim considerate semen sinapis minutum, fuscum, aspernabile prorsus; ut ibi impleatur quod dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). Aquas autem intrasse usque ad animam suam dicit; quia potuerunt illae turbae, quas aquarum nomine significavit, huc usque praevalere, ut occiderent Christum. Praevaluerunt ad contemnendum, ad tenendum, ad ligandum, ad insultandum, ad colaphizandum, ad conspuendum. Adhuc quousque? Usque ad mortem. Ergo introierunt aquae usque ad animam meam. Hanc quippe vitam dixit animam suam, quousque illi accedere saeviendo potuerunt. Sed numquid hoc possent, nisi ab ipso permitterentur? Unde ergo tanquam aliquid invitus patiatur sic clamat, nisi quia caput membra sua praefigurat? Passus est quippe ille, quia voluit; martyres vero, etiamsi noluerunt. Petro namque ita praedixit passionem suam: Cum senueris, inquit, alius te praecinget, et feret quo tu non vis (Joan. XXI, 18). Quanquam enim Christo inhaerere cupiamus, mori tamen nolumus; et ideo libenter, vel potius patienter patimur, quia alius transitus non datur, per quem Christo cohaereamus. Nam si possemus aliter pervenire ad Christum, id est ad vitam aeternam, quis vellet mori? Naturam quippe nostram, id est consortium quoddam animae et corporis, et quamdam in his duobus familiaritatem conglutinationis atque compaginis exponens quodam loco Apostolus, ait habere nos domum non manufactam, aeternam in coelis; id est immortalitatem praeparatam nobis, qua induendi sumus in fine, cum resurrexerimus a mortuis; et ait: In quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 1, 4), Si fieri posset, sic vellemus, ait, fieri immortales, ut jam veniret ipsa immortalitas, et modo sicut sumus mutaret nos, ut mortale hoc nostrum a vita absorberetur, non per mortem corpus poneretur, ut in fine iterum reciperetur. Quamvis ergo a malis ad bona transeamus; tamen ipse transitus aliquantum amarus est, et habet fel, quod dederunt Domino in passione Judaei, habet acre quiddam tolerandum, quo ostenduntur qui eum aceto potaverunt (Matth. XXVII, 34). Praefigurans ergo, et transformans in se nos ipsos, hoc ait: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. Potuerunt qui persecuti sunt etiam occidere; sed amplius quid faciant non habebunt. Praemisit enim exhortationem ipse Dominus dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et amplius non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem, et corpus et animam occidere in gehenna ignis (Id. X, 28). Majore timore minora contemnimus, et majore aeternitatis cupiditate omnia temporalia fastidimus. Nam hic et deliciae temporales dulces sunt, et tribulationes temporales amarae sunt: sed quis non bibat tribulationis temporalis poculum, metuens ignem gehennarum; et quis non contemnat dulcedinem saeculi, inhians dulcedini vitae aeternae? Hinc ergo ut liberemur clamemus, ne forte in pressuris consentiamus iniquitati, et vere irreparabiliter sorbeamur: Salvum me fac, Deus, quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. 4. [vers. 3.] Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Quid dicit limum? an ipsos qui persecuti sunt? De limo enim factus est homo (Gen. II, 7). Sed isti, cadendo a justitia, limus profundi facti sunt; quibus persequentibus et ad iniquitatem trahere cupientibus quisquis non consenserit, de limo suo aurum facit. Merebitur enim limus ipsius converti in habitudinem coelestem, et socius fieri eorum de quibus dicit titulus Psalmi: Pro his qui commutabuntur. Isti autem cum limus profundi essent, haesi in illis; id est tenuerunt me, praevaluerunt mihi, occiderunt me. Infixus ergo sum in limo profundi, et non est substantia. Quid est hoc, non est substantia? Numquidnam ipse liumus non est substantia? An, ego inhaerendo factus sum non esse substantia? Quid est ergo, Infixus sum? Numquidnam sic haesit Christus? Aut vero haesit, ac non, sicut dictum est in libro Job, Terra tradita est in manus impii (Job IX, 24). An secundum corpus infixus est, quia teneri potuit, et ipsam crucifixionem habebat? Nisi enim clavis fixus esset, crucifixus non esset. Unde ergo non est substantia? An limus ille non est substantia? Intelligemus ergo, si potuerimus, quid sit, et non est substantia, si prius intellexerimus quid sit substantia. Substantia quippe dicitur et divitiarum: secundum quam dicimus, Habet substantiam, et, Perdidit substantiam. Sed numquid hoc putabimus hic dictum esse, et non est substantia, id est, non sunt divitiae, quasi modo aliquid de divitiis ageretur, aut aliqua quaestio de divitiis haberetur? An forte quia ille ipse limus paupertas erat, et divitiae non erunt, nisi quando aeternitatis participes effecti fuerimus? Tunc sunt enim verae divitiae, quando nobis nihil deerit. Potest etiam secundum hujus verbi intellectum accipi sensus iste, ut diceretur, Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, id est, ad paupertatem perveni. Nam hic dicit: Pauper et dolens ego sum; dicit et Apostolus: Quoniam propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini (II Cor. VIII, 9). Ergo paupertatem suam volens Dominus nobis commendare, fortasse dixerit, non est substantia. Ad summam enim paupertatem pervenit, quando formam servi induit. Divitiae ejus quae sunt? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Hae magnae incomparabilesque divitiae. Unde ergo ista paupertas? Quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem: ut diceret, Introierunt aquae usque ad animam meam. Adde super mortem: quid amplius additurus es? Ignominiam mortis. Ideo sequitur: Mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Magna paupertas! Sed hinc erunt magnae divitiae; quia sicut impleta est paupertas ejus, ita implebuntur et divitiae nostrae de paupertate ipsius. Quantas divitias habet, ut de sua paupertate nos divites faceret! Quales nos facturus est de divitiis suis, quos divites fecit de paupertate sua! 5. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Intelligitur alio modo substantia, illud quod sumus quidquid sumus. Sed hoc ad intelligendum aliquanto est difficilius, quanquam res usitatae sint: sed quia inusitatum verbum est, indiget commendationis et expositionis aliquantulae; cui tamen si intenti fueritis, fortassis in ea non laborabimus. Dicitur homo, dicitur pecus, dicitur terra, dicitur coelum, dicitur sol, luna, lapis, mare, aer: omnia ista substantiae sunt, eo ipso quo sunt. Naturae ipsae, substantiae dicuntur. Deus est quaedam substantia; nam quod nulla substantia est, nihil omnino est. Substantia ergo aliquid esse est. Unde etiam in Fide catholica, contra venena quorumdam haereticorum sic aedificamur, ut dicamus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius esse substantiae. Quid est, unius substantia? Verbi gratia: si aurum est Pater, aurum et Filius, aurum et Spiritus sanctus. Quidquid est Pater quod Deus est, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus. Cum autem Pater est, non illud est quod est. Pater enim non ad se, sed ad Filium dicitur: ad se autem Deus dicitur. Itaque eo quod Deus est, hoc ipso substantia est. Et quia ejusdem substantiae Filius, procul dubio et Filius Deus. At vero quod Pater est; quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium, non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum esse. Quaeris quid sit Pater: respondetur, Deus. Quaeris quid sit Filius: respondetur, Deus. Quaeris quid sit Pater et Filius: respondetur, Deus. De solo Patre interrogatus, Deum responde: de solo Filio interrogatus, Deum responde: de utroque interrogatus, non deos, sed Deum responde. Non sicut in hominibus. Quaeris quid sit pater Abraham: respondetur, Homo; substantia ejus respondetur. Quaeris quid sit filius ejus Isaac: respondetur, Homo; ejusdem substantiae Abraham et Isaac. Quaeris quid sit Abraham et Isaac: non respondetur, Homo; sed Homines. Non sic in divinis. Tanta enim ibi est substantiae societas, ut aequalitatem admittat, pluralitatem non admittat. Si ergo tibi dictum fuerit, Cum dicis mihi Filium hoc esse quod Pater est, profecto et Filius Pater est; responde: Secundum substantiam tibi dixi hoc esse Filium quod Pater est, non secundum id quod ad aliud dicitur. Ad se enim Deus dicitur, ad Patrem Filius dicitur. Rursusque Pater ad se Deus dicitur, ad Filium Pater dicitur. Quod dicitur ad Filium Pater, non est Filius: quod dicitur Filius ad Patrem, non est Pater: quod dicitur ad se Pater, et Filius ad se, hoc est Pater et Filius, id est Deus. Quid est ergo, non est substantia? Secundum hunc intellectum substantiae, quomodo poterimus intelligere istam Psalmi sententiam: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia? Deus fecit hominem; substantiam fecit: atque utinam maneret in eo quod Deus fecit! Si maneret homo in eo quod Deus fecit, non in illo infixus esset quem Deus genuit. Porro autem quia per iniquitatem homo lapsus est a substantia in qua factus est (iniquitas quippe ipsa non est substantia; non enim iniquitas est natura quam formavit Deus, sed iniquitas est perversitas quam fecit homo): venit Filius Dei ad limum profundi, et infixus est; et non erat substantia in qua infixus est; quia in iniquitate illorum infixus est. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Naturae omnes per ipsum factae sunt: iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas facta non est. Substantiae illae per eum factae sunt quae laudant eum. Universa creatura laudans Deum, a tribus pueris in camino commemoratur; et a terrenis ad coelestia, vel a coelestibus ad terrena hymnus laudantium Deum pervenit (Dan. III, 24-90). Non quo cuncta ista habeant sensum laudandi; sed quia cuncta bene cogitata laudem pariunt, et impletur cor consideratione creaturae ad eructandum hymnum Creatori. Laudant omnia Deum, sed quae fecit Deus. Numquid in illo hymno advertistis quod avaritia laudet Deum? Laudat ibi Deum et serpens; avaritia non laudat. Omnia quippe repentia nominata ibi sunt in laude Dei: nominata sunt omnia repentia; sed non sunt ibi nominata aliqua vitia. Vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus; et vitia non sunt substantia. In his infixus est Dominus, quando persecutionem passus est; in vitio Judaeorum, non in substantia hominum quae per illum facta est. Infixus sum, inquit, in limo profundi, et non est substantia. Infixus sum, et non inveni quod feci. 6. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Gratias ipsius misericordiae qui venit in altitudinem maris, et glutiri a marino ceto dignatus est: sed evomitus est tertio die (Matth. XII, 40). Venit in altitudinem maris, in qua altitudine nos depressi eramus, in qua altitudine nos naufragium passi eramus: venit illuc ipse, et tempestas demersit illum; quia fluctus ibi passus est, ipsos homines; tempestates, voces dicentium, Crucifige, crucifige. Dicente Pilato, Non invenio causam ullam in hoc homine quare occidendus sit, invalescebant voces dicentium, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6). Augebatur tempestas, donec demergeretur qui venerat in altitudinem maris. Et passus est Dominus inter manus Judaeorum, quod non est passus cum super aquas ambularet (Matth. XIV, 25); quod non solum ipse passus non erat, sed nec Petrum pati permiserat. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. 7. [vers. 4.] Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae. Hoc ubi? hoc quando? Interrogemus Evangelium. Passionem quippe Domini nostri in hoc psalmo cognoscimus. Et quidem passum eum novimus; intrasse aquas usque ad animam ejus, quia populi praevaluerunt usque ad mortem ejus, legimus, credimus; tempestate illum demersum esse, quia praevaluit seditio ad eum occidendum, agnoscimus: verum et laborasse eum clamando, et raucas factas esse fauces illius, non solum non legimus, sed etiam contra legimus, quia non respondebat eis verbum, ut impleretur quod in alio psalmo dictum est, Factus sum quasi homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (Psal. XXXVII, 15); et quod in Isaia prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Si factus est sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones, quomodo laboravit clamans, et raucae factae sunt fauces ejus? An ideo jam tunc tacebat, quia raucus erat, qui sine causa tantum clamaverat? Et illam quidem ejus vocem de psalmo quodam in cruce novimus: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Sed quanta illa vox fuit, aut quam diuturna, ut in ea raucae factae essent fauces ejus? Diu clamavit, Vae vobis scribae, et Pharisaei (Matth. XXIII, 13, 14): diu clamavit, Vae mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7). Et revera quomodo raucus clamabat, et ideo non intelligebatur, quando dicebant Judaei: Quid est quod dicit? Durus est hic sermo; quis potest illum audire? Non scimus quid dicat (Joan. VI, 61, et XVI, 18). Ille omnia verba dicebat; sed illis raucae fuerunt fauces ejus, qui voces ejus non intelligebant. Laboravi clamans; raucae factae sunt fauces meae. 8. Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Absit ut hoc de persona capitis accipiatur: absit ut defecerint oculi ejus ab sperando in Deum ejus, in quo magis Deus erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), et qui Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), ut non solum Deus in illo esset, sed etiam ipse Deus esset. Non ergo ita; non ipsius capitis nostri oculi defecerunt ab sperando in Deum ejus; sed defecerunt oculi ejus in corpore ejus, id est in membris ejus. Haec vox membrorum est, haec vox corporis est, non capitis. Quomodo ergo eam in ejus corpore membrisque invenimus? Quid aliud dicam? quid aliud commemorem? Quando passus est, quando mortuus est, omnes discipuli desperaverunt quod ipse esset Christus. A latrone Apostoli victi sunt, qui tunc credidit, quando illi defecerunt (Luc. XXIII, 42). Vide membra ejus desperantia; attende duos illos quos post resurrectionem invenit in via colloquentes secum, quorum unus erat Cleophas, quando detinebantur oculi eorum ne eum agnoscerent. Quomodo enim oculis agnoscerent, a quo mente titubarant? Factum erat aliquid in oculis eorum simile mentis ipsorum. Loquebantur enim inter se, et cum ab eo compellarentur unde loquerentur, responderunt: Tu solus peregrinaris in Jerusalem? Nescis quae facta sunt, quomodo Jesus Nazarenus, potens in factis et dictis, occisus est a senioribus et principibus sacerdotum? Et nos sperabamus quod ipse erat redempturus Israel (Id. XXIV, 13-21). Speraverant, et non sperabant. Defecerunt oculi eorum ab sperando in Deum ipsorum. Ipsos ergo in se transfiguravit dicendo: Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. Hanc spem reddidit, quando cicatrices palpandas obtulit; quas cum tetigisset Thomas, rediit ad spem quam perdiderat, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Defecerunt oculi tui ab sperando in Deum tuum: palpasti cicatrices, et invenisti Deum tuum; palpasti formam servi, et cognovisti Dominum tuum. Cui tamen ipse Dominus ait: Quia vidisti, credidisti. Et nos praenuntians voce misericordiae suae: Beati, inquit, qui non vident et credunt (Joan. XX, 28, 29). Defecerunt oculi mei ab sperando in Deum meum. 9. [vers. 5.] Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Quam multiplicati? Ut adderent sibi et unum ex duodecim (Matth. XXVI, 14). Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Capillis capitis sui comparavit inimicos suos. Merito rasi sunt, quando in loco Calvariae crucifixus est. Accipiant membra vocem hanc; discant odio haberi gratis. Jam enim si necesse est, christiane, ut mundus oderit te, quare non facis ut gratis te oderit, ut in corpore Domini tui, et in hoc psalmo de illo praemisso agnoscas vocem tuam? Quomodo fiet ut oderit te mundus gratis? Si nihil cuiquam noceas, et sic odio habearis: hoc est enim gratis, sine causa. Parum sit tibi sine causa odio haberi, insuper et praesta, ut retribuant tibi mala pro bonis. Confortati sunt inimici mei, qui persequuntur me injuste. Quod dixit, Multiplicati sunt super capillos capitis mei; hoc postea, Confortati sunt inimici mei: et quod primo, qui oderunt me gratis; hoc postea, qui persequuntur me injuste. Quod ergo gratis, hoc est injuste. Ipsa est vox martyrum, non in poena, sed in causa. Non persecutionem pati, non teneri, non flagellari, non includi, non proscribi, non occidi laus est; sed habendo causam bonam, ista pati, haec laus est. Laus enim est in causae bonitate, non in poenae acerbitate. Nam quantacumque fuerint supplicia martyrum, numquid aequantur suppliciis omnium latronum, omnium sacrilegorum, omnium sceleratorum? Quid enim, et hos odit mundus? Odit plane. Excedunt enim mundi medietatem amplitudine malitiae, et ab ipsa mundanorum quodammodo hominum societate alieni sunt, infestantes pacem etiam terrenam; et patiuntur multa mala, sed non gratis. Denique vide vocem illius latronis cum Domino in cruce pendentis, cum insultaret ex alia parte unus duorum latronum Domino crucifixo, et diceret, Si Filius Dei es, libera te: compescuit illum alter, et dixit, Tu non times Deum, vel quia in eadem damnatione positus es? Et nos quidem recte pro factis nostris (Luc. XXIII, 39-41). Ecce non gratis: sed confessione effudit ex se saniem, et factus est aptus cibo Domini. Exclusit iniquitatem suam, accusavit eam, et caruit ea. Ecce ibi duo latrones, ibi et Dominus; et illi crucifixi, et ille crucifixus: et illos odio habuit mundus, sed non gratis; et illum odio habuit, sed gratis. Quae non rapui, tunc exsolvebam. Hoc est gratis. Non rapui, et exsolvebam; non peccavi, et poenas dabam. Solus enim ipse talis, ipse vere nihil rapuit. Non solum nihil rapuit, sed etiam quod non de rapina habebat, hoc se evacuavit, ut ad nos veniret. Non enim rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Omnino non rapuit. Sed quis rapuit? Adam. Quis rapuit primo? Ille ipse qui seduxit Adam. Quomodo rapuit diabolus? Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). Usurpavit sibi quod non acceperat: ecce rapinam. Usurpavit sibi diabolus quod non acceperat, perdidit quod acceperat; et de ipso calice superbiae suae, ei quem decipere volebat propinavit: Gustate, inquit, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Rapere voluerunt divinitatem, perdiderunt felicitatem. Ille ergo rapuit, et ideo exsolvit. Ego autem, inquit, quae non rapui, tunc exsolvebam. Ipse Dominus propinquans passioni, in Evangelio sic loquitur: Ecce venit princeps hujus mundi, id est diabolus, et in me nihil inveniet, id est, quare me occidat non inveniet; sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus (Joan. XIV, 30): et iit ad passionem, solvere quod non rapuit. Quid est enim, in me nihil inveniet? Nullam culpam. An aliquid perdidit de domo sua diabolus? Iste discutiat raptores; nihil apud me inveniet. Tamen nihil rapuisse se dicit, peccatum attendens, nihil usurpasse quod ejus non esset; hoc est enim rapinae, hoc iniquitatis: nam ab ipso diabolo extorsit quos ipse rapuerat. Nemo, inquit, in domum fortis intrat, et vasa ejus diripit, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Alligavit fortem, et vasa ejus diripuit, certe non rapuit; sed respondet tibi: Vasa ista de domo magna mea perierant; non furtum feci, sed furtum recepi. 10. [vers 6.] Deus tu scisti imprudentiam meam. Iterum ex ore corporis. Nam quae imprudentia in Christo? Nonne ipse est Dei Virtus et Dei Sapientia? An illam dicit imprudentiam suam, de qua dicit Apostolus: Stultum Dei sapientius est hominibus (I Cor. I, 25)? Imprudentiam meam: hoc ipsum quod in me irriserunt qui sibi videntur esse sapientes. Tu scisti quare fieret: tu scisti imprudentiam meam. Quid enim tam simile imprudentiae, quam cum haberet in potestate, una voce suos persecutores prosternere, ut pateretur se teneri, flagellari, conspui, colaphizari, spinis coronari, ligno affigi? Imprudentiae simile est; stultum videtur: sed stultum hoc superat omnes sapientes. Stultum quidem est: sed et granum quando cadit in terram, si nemo sciat consuetudinem agricolarum, stultum videtur. Labore magno metitur, portatur ad aream, trituratur, ventilatur: post tanta pericula coeli et tempestatum, et labores rusticanorum curamque dominorum, mittitur in horreum frumentum purgatum. Venit hiems; et quod purgatum erat, profertur et projicitur: imprudentia videtur; sed ut non sit imprudentia, spes facit. Non ergo ille pepercit sibi; quia et Pater illi non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Et de ipso, Qui dilexit me, inquit Apostolus, et tradidit seipsum pro me (Gal. II, 20): quia granum, nisi ceciderit in terram ut moriatur, fructum, inquit, non reddet (Joan. XII, 24, 25). Haec est imprudentia; sed tu nosti illam: isti autem si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Deus, tu scisti imprudentiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita. Hoc plane, lucide, aperte, quia ex ore corporis intelligendum est. Delicta nulla Christus habuit; fuit delictorum susceptor, sed non commissor. Et delicta mea a te non sunt abscondita: id est, confessus sum tibi omnia delicta mea; et ante os meum vidisti ea in cogitatione mea, vidisti vulnera quae sanares. Sed ubi? Utique in corpore, in membris; in illis fidelibus, unde illi haerebat jam membrum illud quod confitebatur peccata sua. Et delicta, inquit, mea a te non sunt abscondita. 11. [vers. 7.] Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Rursus vox capitis, Non erubescant in me: non dicatur illis, Ubi est de quo praesumebatis? non dicatur illis, Ubi est qui vobis dicebat, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1)? Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. Potest hoc et a corpore intelligi; sed si corpus ejus non unum hominem ponas: quia revera non est unus homo corpus ejus, sed exiguum membrum; corpus autem ex membris constat. Corpus ergo ejus plenum, tota Ecclesia. Merito ergo dicit Ecclesia: Non erubescant in me, qui te exspectant, Domine, Domine, virtutum. Non sic affligar ab insurgentibus persecutoribus, non sic obterar ab invidentibus inimicis meis, ab oblatrantibus haereticis qui a me exierunt, quia non erant ex me; nam si fuissent ex me, mecum forsitan permansissent (I Joan. II, 19). Non sic eorum scandalis premar, ut erubescant in me qui te exspectant, Domine, Domine virtutum. Non confundantur super me, qui quaerunt te, Deus Israel. 12. [vers. 8.] Quoniam propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Nihil magnum est quod dicitur, sustinui; sed quod dicitur, propter te sustinui. Si enim sustines, quia peccasti; propter te sustines, non propter Deum. Quae enim vobis gloria est, ait Petrus, si peccantes punimini, et suffertis (I Petr. II, 20)? Si autem sustines quia mandatum Dei servasti, vere propter Deum sustines; et merces tua manet in aeternum, quia propter Deum sustinuisti opprobria. Ideo enim prior ille sustinuit, ut nos sustinere disceremus. Et si ille, qui non habebat quod illi objiciebatur; quanto magis nos qui, etsi non habemus peccatum quod nobis objicit inimicus, habemus tamen alterum quod digne in nobis flagelletur? Nescio quis te furem dicit, et non es fur: audis opprobrium; non tamen sic non es fur, ut non sis aliquid quod Deo displicet. Porro si ille qui omnino nihil rapuerat, qui verissime dixerat, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet, dictus est peccator (Joan. IX, 24), dictus est iniquus, dictus est Beelzebub (Matth. X, 25), dictus est insanus; tu dedignaris, serve, audire pro meritis tuis, quod Dominus audivit nullis meritis suis? Ille venit ut tibi praeberet exemplum. Quasi gratis hoc fecerit, sic tu non proficis. Quare enim ille audivit, nisi ut tu cum audires non deficeres? Ecce tu audis, et deficis: frustra ergo ille audivit; non enim propter se, sed propter te audivit. Quoniam proper te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Irreverentia, inquit, operuit faciem meam. Irreverentia quid est? Non confundi. Denique quasi vitium videtur, cum dicitur: Irreverens homo est. Magna irreverentia hominis, non illum erubescere. Ergo irreverentia quasi impudentia est. Oportet ut habeat christianus irreverentiam istam, quando venerit inter homines quibus displicet Christus. Si erubuerit de Christo, delebitur de libro viventium. Opus est ergo ut habeas irreverentiam, quando tibi de Christo insultatur; quando dicitur, Cultor crucifixi, adorator male mortui, venerator occisi: hic si erubueris, mortuus es. Sententiam quippe ipsius vide, qui neminem fallit: Qui me erubuerit coram hominibus, et ego erubescam eum coram Angelis Dei (Luc. IX, 26). Observa ergo tu; sit in te irreverentia, frontosus esto quando audis opprobrium de Christo; prorsus esto frontosus. Quid times fronti tuae, quam signo crucis armasti? Hoc est enim, Propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Propter te sustinui exprobrationem: et quia non de te erubui, quando mihi propter te insultabatur, operuit irreverentia faciem meam. 13. [vers. 9, 10.] Alienatus factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. Filiis Synagogae hospes factus est. In patria quippe ipsius dicebatur: Nonne nos scimus eum esse filium Mariae et Joseph (Luc. IV, 22)? Et unde alio loco: Hunc autem nescimus unde sit (Joan. IX, 29)? Factus ergo sum hospes filiis matris meae. Non scierunt unde sim, de quibus erat caro mea: non me sciebant de femore Abraham natum; unde caro mea occulta erat, quando sub ipso femore manum servus ponens, juravit per Deum coeli (Gen. XXIV, 9). Hospes factus sum filiis matris meae. Quare hoc? quare non agnoverunt? quare alienum dixerunt? quare ausi sunt dicere: Nescimus unde sit? Quoniam zelus domus tuae comedit me: id est, quia persecutus sum in illis iniquitates ipsorum, quia non patienter tuli quos corripui, quia quaesivi gloriam tuam in domo tua, quia flagellavi in templo male versantes (Joan. II, 15); ubi etiam positum est, Zelus domus tuae comedit me. Hinc alienus, hinc hospes; hinc, Nescimus unde sit. Agnoscerent unde sim, si agnoscerent quod mandasti. Si enim invenirem illos servantes mandata tua, zelus domus tuae non comederet me. Et opprobria exprobrantium tibi super me. Hoc testimonio usus est et Paulus apostolus (lecta est modo ipsa lectio), et ait: Quaecumque ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt; ut per consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV, 4). Dixit ergo Christi fuisse istam vocem: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quare, tibi? Numquid Patri exprobratur, et non ipsi Christo? Quare, opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me? Quia qui me cognovit, cognovit et Patrem (Joan. XIV, 9): quia nemo exprobravit Christo, nisi Deo exprobrans: quia nemo honorat Patrem, nisi qui honorat et Filium (Id. V, 23). Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me, quia me invenerunt. 14. [vers. 11.] Et cooperui in jejunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Jejunium Christi spiritualiter jam in alio psalmo commendavimus Charitati Vestrae. Jejunium ipsius erat, quando defecerunt omnes qui in eum crediderant; quia et esuries ipsius erat ut in eum crederetur: quia et sitis ipsius erat, quando dixit mulieri, Sitio, da mihi bibere (Id. IV, 7); fidem quippe ipsius sitiebat. Et de cruce cum diceret, Sitio (Id. XIX, 28), fidem illorum quaerebat, pro quibus dixerat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sed illi homines quid propinarunt sitienti? Acetum. Acetum etiam vetus dicitur. Merito de vetere homine propinarunt, quia novi esse noluerunt. Quare novi esse noluerunt? Quia ad titulum psalmi hujus ubi scriptum est, Pro iis qui commutabuntur, non pertinuerunt. Ergo, operui in jejunio animam meam. Denique respuit etiam fel quod illi obtulerunt: jejunare elegit, quam amaritudinem accipere. Non enim intrant in corpus ejus amaricantes, de quibus alio loco psalmus dicit: Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis (Psal. LXV, 7). Ergo, operui in jejunio animam meam; et factum est mihi in opprobrium. Hoc ipsum mihi in opprobrium factum est, quia non illis consensi, hoc est, ab illis jejunavi. Qui enim non consentit male suadentibus, jejunat ab ipsis; et per hoc jejunium meretur opprobrium, ut ideo illi insultetur, quia non consentit ad malum. 15. [vers. 12.] Et posui vestimentum meum saccum. Jam et de sacco aliquid diximus, unde illud est, Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam. Posui vestimentum meum saccum: id est, opposui illis, in quam saevirent, carnem meam; occultavi divinitatem meam. Saccum, quia mortalis caro erat, ut de peccato condemnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Et posui vestimentum meum saccum; et factus sum illis in parabolam; id est in irrisionem. Parabola dicitur, quando datur similitudo de aliquo, quando de illo male dicitur. Sic ille, verbi gratia, pereat quomodo ille, parabola est; id est comparatio et similitudo maledicti. Factus ergo sum illis in parabolam. 16. [vers. 13.] Adversus me insultabant qui sedebant in porta. In porta, nihil aliud quam in publico. Et in me psallebant qui bibebant vinum. Putatis hoc, fratres, Christo tantummodo contigisse? Quotidie illi in membris ejus contingit: quando forte necesse erit servo Dei prohibere ebrietates et luxurias in aliquo vel fundo vel oppido, ubi non auditum fuerit verbum Dei, parum est quia cantant, insuper et in ipsum incipiunt cantare, a quo prohibentur cantare. Comparate nunc illius jejunium, et illorum vinum. Et in me psallebant qui bibebant vinum: vinum erroris, vinum impietatis, vinum superbiae. 17. [vers. 14.] Ego autem oratione mea ad te, Domine. Ego autem ad te eram. Sed quomodo? Ad te orando. Quando enim malediceris, et quid agas non habes; quando tibi jactantur opprobria, et quomodo corrigas eum a quo jactantur non invenis, nihil tibi restat nisi orare. Sed memento et pro ipso orare. Ego autem oratione mea ad te, Domine. Tempus beneplaciti, Deus. Ecce enim sepelitur granum; exsurget fructus. Tempus beneplaciti, Deus. De hoc tempore et Prophetae dixerunt quod commemorat Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Tempus beneplaciti, Deus. In multitutudine misericordiae tuae. Hoc est tempus beneplaciti, In multitudine misericordiae tuae. Nam si non esset multitudo misericordiae tuae, quid nos faceremus de multitudine iniquitatis nostrae? In multitudine misericordiae tuae. Exaudi me in veritate salutis tuae. Quia dixit, misericordiae tuae, subjunxit et veritatem; quia misericordia et veritas universae viae Domini (Psal. XXIV, 10). Quare misericordia? Dimittendo peccata. Quare veritas? Reddendo promissa. Exaudi me in veritate salutis tuae. 18. [vers. 15.] Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. De illo de quo supra dixerat: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Proinde quia illud expositum bene accepistis, quod hic audiatis expressius non est. Hinc se dicit liberandum, ubi se ante dixit infixum: Salvum me fac de luto, ut non inhaeream. Et exponit hoc ipse: Eruar ex iis qui oderunt me. Ipsi ergo sunt lutum ubi haeseram. Sed hoc forte suggeritur. Paulo ante dixerat, Infixus sum; modo dicit, Salvum me fac de luto, ut non inhaeream; cum secundum sententiam priorem deberet dicere: Salvum me fac de luto ubi haeseram, eruendo me, non agendo ut non inhaeream. Ergo haeserat carne, sed non haeserat spiritu. Dicit hoc ex infirmitate membrorum suorum. Quando forte caperis ab eo qui te premit ad iniquitatem, tenetur quidem corpus tuum; secundum corpus infixus es in limo profundi: sed quamdiu non consentis, non haesisti; si autem consentis, haesisti. Oratio ergo tua ibi sit, ut quomodo jam tenetur corpus tuum, non teneatur et anima tua, sis liber in vinculis. Eruar ex his qui oderunt me, et de profundo aquarum. 19. [vers. 16.] Non me demergat tempestas aquae. Sed jam demersus erat. Veni in altitudinem maris, tu dixisti; et tempestas demersit me, tu dixisti. Demersit secundum carnem, non demergat secundum spiritum. Quibus dictum est, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23); hoc eis dictum est, ut nec carne haererent, nec spiritu. Non enim appetendum est ut haereamus vel carne; sed quantum possumus, vitare debemus. Si vero haeserimus, et in manus peccatorum venerimus, jam corpore haesimus; fixi sumus in limo profundi: restat pro anima deprecari ut non inhaereamus, id est non consentiamus; non nos demergat tempestas aquae, ut eamus in profundum limi. Neque absorbeat me profundum, neque coarctet super me puteus os suum. Quid est hoc, fratres? quid deprecatus est? Magnus est puteus profunditas iniquitatis humanae: illuc quisque si ceciderit, in altum cadet. Sed tamen ibi positus, si confitetur peccata Deo suo, non super eum claudet puteus os suum: ut est in alio quodam psalmo scriptum, De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam (Psal. CXXIX, 1, 2). Si autem factum in illo fuerit quod alia sententia Scripturae dicit, Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet (Prov. XVIII, 3); clausit super eum puteus os suum. Quare clausit os suum? Quia clausit os illius. Perdidit enim confessionem; vere mortuus est, impletumque in eo est quod alibi dicitur: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Metuenda ista res vehementer, fratres. Si videris hominem fecisse iniquitatem, mersus est in puteum: quando autem illi dixeris iniquitatem ipsius, et dixerit, Vere peccavi, fateor; non super eum clausit puteus os suum: cum autem videris eum dicere, Quid enim mali feci? factus est defensor peccati sui; clausit super eum puteus os suum, qua eruatur non habet. Amissa confessione, non erit locus misericordiae. Tu factus es peccati tui defensor; quomodo erit Deus liberator? Ut ergo sit ille liberator, tu esto accusator. SERMO II. De posteriore parte ejusdem Psalmi. 1. [vers. 16, 17.] Posterior pars psalmi de quo hesterno die locuti sumus Charitati Vestrae, hodie nobis explicanda remanserat. Et video esse tempus reddendi debiti, si tamen ejus proliritas non nos etiam hodie debitores reliquerit. Itaque hoc praeloquor, et peto ne diuturnum sermenem in his quae manifesta sunt exspectetis. Ita enine possumus in obscurioribus necessitate immorari, et fortasse supplere quod debemus, ut aliis diebus alia debeamus, aliaque reddamus. Videamus ergo quae sequuntur. Posteaquam dixit, Neque coarctet super me puteus os suum; quod hesterno die commendavimus Charitati Vestrae, ut omni animi intentione et fide pietatis caveamus ne hoc maledictum superveniat nobis. Tunc enim coarctat puteus super hominem os suum, id est profunditas iniquitatis, quando non solum mersus in peccatis jacet, sed etiam perdit aditum confessionis. Quando autem dicit homo, Peccator sum; radiatur aliquo lumine etiam profunditas putei. Sequitur ergo, inter passiones exclamans Dominus noster Jesus Christus, caput et corpus; sicut commendavimus, ut quibusdam locis, capitis verba cognoscatis; quae autem dicta fuerint ita ut capiti convenire non possint, ad corpus referatis. Sic enim loquitur Christus tanquam unus; quia et vere unus de quo dictum est: Erunt duo in carne una (Ephes. V, 31). Si enim in carne una, quid miraris quia et in voce una? Sequitur ergo, Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua. Hanc causam asseruit quare debeat exaudiri, quia suavis est misericordia Dei. Nonne magis hoc erat consequens ut diceret, Exaudi me, Domine, ut suavis mihi sit misericordia tua? Quare ergo, Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua! Suavitatem misericordiae Domini de tribulatione sua commendavit aliis quodammodo verbis, cum dixit: Exaudi me, Domine, quoniam tribulor. Revera enim qui dicit, Exaudi me, Domine, quoniam tribulor, causam dicit quare se exaudiri roget: sed homini in tribulatione posito, necesse est ut suavis sit misericordia Dei. De hac suavitate misericordiae Dei videte quid alio loco Scriptura dicat: Sicut pluvia in siccitate, ita speciosa est misericordia Dei in tribulatione (Eccli. XXXV, 26). Quod ibi ait, speciosa; hoc ait hic, suavis. Nec panis dulcis esset, nisi fames praecederet. Ergo et quando Dominus permittit aut facit ut in tribulatione aliqua simus, etiam tunc misericors est; non enim alimentum subtrahit, sed desiderium movet. Itaque quid ait modo: Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua? Jam noli differre exauditionem; in tanta tribulatione sum, ut suavis mihi sit misericordia tua. Ad hoc ergo subvenire differebas, ut mihi dulce esset quod subveniebas: jam ergo ultra non est quod differas; pervenit tribulatio mea ad mensuram certam calamitatis, veniat misericordia tua ad faciendum opus bonitatis. Exaudi me, Domine, quoniam suavis est misericordia tua. Secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me: non secundum multitudinem peccatorum meorum. 2. [vers. 18.] Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Et haec humilitatis commendatio est, a puero tuo, id est a parvo; quia jam carui superbia per disciplinam tribulationis: Ne avertas faciem tuam a puero tuo. Haec est illa speciosa misericordia Dei quam supra dixit. Nam sequenti versu exponit quod dixit: Quoniam tribulor, velociter exaudi me. Quid est, velociter? Jam non est quod differas: tribulor; praecessit afflictio mea, sequatur misericordia tua. 3. [vers. 19.] Intende animae meae, et redime eam. Non indiget expositione: videamus ergo quod sequitur. Propter inimicos meos erue me. Haec plane miranda petitio est, nec breviter perstringenda, nec cursim transilienda; prorsus miranda: Propter inimicos meos erue me. Quid est, Propter inimicos meos erue me? Ut confundantur, ut crucientur liberatione mea. Quid ergo, si non essent illi qui liberatione mea essent cruciandi, mihi subveniri non debuit? et tunc tibi acceptabilis est liberatio, cum fuerit alterius damnatio? Ecce non sunt inimici, qui vel confundantur, vel torqueantur de liberatione tua: sic remanebis? non liberaberis? An ad hoc ut valeat inimicis tuis, quo possint et ipsi tua liberatione converti? Sed et hoc mirum est, si habeat aliquam petitionis causam. Numquid enim ad hoc liberatur servus Dei a Domino Deo suo, ut alii proficiant? Quid, si deessent qui proficerent, ille servus Dei non erat liberandus? Quocumque ergo me convertam, sive ad punitionem, sive ad liberationem inimicorum, non video causam petitionis hujus, Propter inimicos meos erue me: nisi aliquid intelligamus, quod cum dixero adjuvante Domino, judicabit in vobis qui habitat in vobis. Est quaedam liberatio sanctorum occulta: haec propter ipsos fit. Est quaedam publica et manifesta: haec propter inimicos eorum fit; sive puniendos, sive liberandos. Nam utique Deus de ignibus persecutoris non liberavit fratres Machabaeos, quibus Antiochus saeviens etiam matrem adhibuit, cujus blanditiis ad amorem vitae converterentur, et amando vivere hominibus, Deo morerentur. At illa mater, jam non Evae, sed matri Ecclesiae similis, quos cum dolore pepererat ut vivos agnosceret, cum gaudio vidit morientes; et ad hoc hortata est ut eligerent potius mori pro paternis legibus Domini Dei sui, quam vivere contra eas. Quid hic credituri sumus, fratres, nisi quia liberati sunt? Sed occulta fuit illorum liberatio: denique ipse Antiochus, a quo occisi sunt, visus est sibi aliquid fecisse quod ejus crudelitas dictabat, vel potius incitabat (II Machab. VII). At vero tres pueri de camino ignis aperte liberati sunt (Dan. III, 49); quia et corpus eorum erutum est, salus eorum publica fuit. Illi ergo sunt in occulto coronati, isti in aperto liberati; omnes tamen salvati. Quis autem fructus liberationis trium puerorum? Quare eorum corona dilata est? Ipse Nabuchodonosor conversus est ad Deum ipsorum, eumque praedicavit, quia eruit servos suos; quem contempserat, cum eos miserat in caminum. Est ergo liberatio occulta; est liberatio manifesta. Liberatio occulta ad animam, liberatio manifesta etiam ad corpus pertinet. In occulto enim anima liberatur, in manifesto corpus. Porro si ita est, in hoc psalmo vocem Domini agnoscamus: ad occultam liberationem pertinet quod supra dixit, Intende animae meae, et redime eam. Restat corporis liberatio: quia eo resurgente, et in coelos ascendente, et spiritum sanctum desuper mittente (Act. I, 9, et II, 4), conversi sunt ad ejus fidem qui in ejus morte saevierunt; et ex inimicis amici facti sunt per illius gratiam, non per justitiam suam. Ideo secutus est: Propter inimicos meos erue me. Intende animae meae; sed hoc in occulto: Propter inimicos autem meos erue et corpus meum. Nihil enim inimicis meis proderit, si solam animam liberaveris: aliquid se egisse, aliquid se implevisse credituri sunt. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Psal. XXIX, 10)? Ergo, intende animae meae, et redime eam; quod tu solus scis: deinde et propter inimicos meos erue me, ut caro mea non videat corruptionem. 4. [vers. 20.] Tu enim cognoscis opprobrium meum, et confusionem meam, et verecundiam meam. Quid est, opprobrium? quid est confusio? quid verecundia? Opprobrium est quod objicit inimicus. Confusio est quae mordet conscientiam. Verecundia est quae facit ingenuam frontem etiam de falsi criminis objectione erubescere. Non est crimen; aut etsi crimen est, non est illius cui objicitur: sed tamen infirmitas humani animi plerumque verecundatur, etiam cum falsum objicitur; non quia objectum est, sed quia creditum. Omnia haec sunt in corpore Domini. Nam confusio in illo non poterat esse, in quo culpa non inveniebatur. Objiciebatur crimen Christianis, hoc ipsum quod Christiani essent. Illa quidem gloria erat: fortes libenter accipiebant, et sic accipiebant, ut omnino de nomine Domini sui non erubescerent. Operuerat enim irreverentia faciem ipsorum, habentium frontem Pauli dicentis: Non enim erubesco de Evangelio; virtus enim Dei est in salutem omni credenti (Rom. I, 16). O Paule, nonne tu es adorator Crucifixi? Parum est, inquit, inde mihi non erubescere; imo hinc solum glorior, unde me putat inimicus erubescere. Mihi enim absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Huic ergo tali fronti opprobrium solum poterat objici. Nam nec confusio poterat esse in conscientia jam sanata, nec verecundia in fronte tam libera. Sed cum objiceretur quibusdam quod Christum interfecerint; merito compuncti sunt mala conscientia, et salubriter confusi atque conversi, ut possent dicere: Tu cognovisti confusionem meam. Tu ergo, Domine, nosti, non solum opprobrium meum, sed et confusionem meam; in quibusdam et verecundiam, qui quamvis in me credant, publice me tamen coram impiis confiteri erubescunt, plus apud se valente lingua humana quam promissione divina. Videte ergo eos: et commendantur tales Deo, non ut sic relinquat, sed ut eos adjuvando perficiat. Dixit enim et quidam credens, et titubans: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam (Marc. IX 23). In conspectu tuo sunt omnes tribulantes me. Quare mihi sit opprobrium, tu nosti; quare confusio, tu nosti; quare verecundia, tu nosti: ergo erue me propter inimicos meos, quia tu nosti ista mea, illi non norunt; ac per hoc, quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt vel confundi vel corrigi, nisi manifeste me erueris propter inimicos meos. 5. [vers. 21.] Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam. Quid est, exspectavit? Futura ista praevidit, futura ista praedixit. Non enim venit ad aliud. Si mori nollet, nec nasci vellet: causa resurrectionis utrumque fecit. Duo enim quaedam nobis in genere humano nota erant, unum autem incognitum. Nasci quippe homines et mori sciebamus; resurgere et in aeternum vivere nesciebamus. Ut ostenderet nobis quod non noveramus, suscepit duo quae noveramus. Ad hoc ergo venit. Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam. Sed miseriam cujus? Exspectavit enim miseriam, sed magis crucifigentium, magis persequentium; ut in illis esset miseria, in illo misericordia. Miseriam quippe illorum miserans etiam pendens in cruce: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Opprobrium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Quid ergo profuit quia exspectavi? hoc est, quid profuit quia praedixi? quid profuit quia dixi ideo me venisse? Ventum est ut impleretur quod dixi: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni; hoc est, non fuit. Quod enim superiore versu dixit, Sustinui qui simul contristaretur; hoc sequenti versu, et consolantes. Quod autem superiore versu, et non fuit; hoc sequenti versu, et non inveni. Ergo non altera subjecta, sed superior repetita sententia est. Quam sententiam si retractemus, quaestio nonnulla poterit oboriri. Numquid enim discipuli ejus non sunt contristati, quando ductus est ad passionem, quando ligno suspensus, quando mortuus? Usque adeo contristati, ut illa Maria Magdalene, quae primo eum vidit, gaudens lugentibus nuntiaret quid viderit (Joan. XX, 18, et Marc. XVI, 9). Evangelium ista loquitur; non nostra praesumptio, non nostra suspicio est: constat doluisse, constat luxisse discipulos. Extraneae mulieres flebant, quando ad passionem ducebatur; ad quas conversus ait: Flete; sed vos, nolite me (Luc. XXIII, 28). Quomodo ergo sustinuit qui simul contristaretur, et non fuit? Attendimus, et invenimus tristes, et lugentes, et plangentes; unde nobis mira videtur ista sententia: Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni. Intendamus diligentius, et videbimus eum sustinuisse qui simul contristaretur, et non fuisse. Contristabantur enim illi carnaliter de vita mortali, quae mutanda fuerat morte, et reparanda resurrectione: hinc erat illa tristitia. De illis enim esse debuit, qui caeci medicum occiderunt, qui tanquam perniciose febrientes phrenetici, faciebant injuriam ei a quo illis fuerat salus allata. Ille volebat curare, illi saevire: hinc tristitia medico. Quaere utrum invenerit hujus tristitiae comitem. Non enim ait, sustinui qui contristaretur, et non fuit; sed, qui simul contristaretur, id est, ex ea re, qua ego, contristaretur, et non inveni. Petrus certe plurimum amavit, et in fluctus calcandos se sine dubitatione projecit, et ad vocem Domini liberatus est (Matth. XIV, 29, 31): et eum ductum ad passionem, amoris audacia consecutus, tamen turbatus, ter negavit. Unde, nisi quia malum illi videbatur mori? Id enim devitabat quod malum putabat. Hoc ergo et in Domino dolebat, quod ipse devitabat. Propterea et ante dixerat, Absit a te, Domine; propitius tibi esto, non fiet istud: quando meruit audire, Satanas; posteaquam audierat, Beatus es, Simon Bar Jona (Id. XVI, 17, 22, 23). Ergo in tristitia quam habebat Dominus de illis pro quibus oravit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, nullum comitem invenit. Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Prorsus non fuit. Et consolantes, et non inveni. Qui sunt consolantes? Proficientes. Ipsi enim nos consolantur, ipsi sunt solatio omnibus praedicatoribus veritatis. 6. [vers. 22.] Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Factum est quidem ad litteram, et Evangelium hoc nobis indicat. Sed intelligendum est, fratres, hoc ipsum quod non inveni consolantes, hoc ipsum quod non inveni qui simul contristaretur, hoc fuit fel meum, hoc mihi amarum, hoc acetum fuit: amarum propter moerorem, acetum propter eorum vetustatem. Namque legimus illi quidem oblatum fel, sicut Evangelium loquitur (Id. XXVII, 34); sed in potum, non in escam. Verumtamen sic accipiendum et impletum quod hic fuerat ante praedictum, Dederunt in escam meam fel: et in isto ipso facto, non solum in hoc dicto, mysterium requirere debemus, secreta pulsare, velum templi conscissum intrare, videre ibi sacramentum, vel quod ita dictum est, vel quod ita factum est. Dederunt, inquit, in escam meam fel. Non ipsum quod dederunt esca erat; potus enim erat: sed in escam dederunt; quia jam Dominus escam acceperat, et in ipsam injectum est fel. Acceperat autem ipse escam suavem, quando pascha manducavit cum discipulis suis: ibi sacramentum sui corporis demonstravit (Luc. XXII, 19). In hanc escam tam suavem, tam dulcem unitatis Christi, quam commendat Apostolus, dicens, Quia unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17); in hanc escam suavem quis est qui dat fel, nisi contradictores Evangelii, tanquam illi persecutores Christi? Minus enim peccaverunt Judaei crucifigentes in terra ambulantem, quam qui contemnunt in coelo sedentem. Quod ergo fecerunt Judaei, ut in escam quam jam acceperat darent bibendum amarum illum potum, hoc faciunt qui male vivendo scandalum inferunt Ecclesiae: hoc faciunt haeretici amaricantes; sed non exaltentur in semetipsis (Psal. LXV, 7). Dant fel super tam jucundum cibum. Sed quid facit Dominus? Non admittit ad corpus suum. Hoc sacramento ipse Dominus, quando illi obtulerunt fel, gustavit, et noluit bibere (Matth. XXVII, 34). Si non eos pateremur, nec omnino gustaremus: quia vero necesse est eos pati, necesse est gustari. Sed quia in membris Christi tales esse non possunt, gustari possunt, recipi in corpus non possunt. Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Sitiebam, et acetum accepi; id est fidem illorum desideravi, et vetustatem inveni. 7. [vers. 23, 24.] Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Qualem muscipulam mihi exhibuerunt, dando mihi talem potum, talis muscipula illis sit. Quare ergo, coram ipsis? Sufficeret, Fiat mensa eorum in muscipulam. Sunt tales qui iniquitatem suam noverunt, et in ea pertinacissime perseverant: coram ipsis fit muscipula eorum. Perniciosi nimis ipsi sunt, qui descendunt in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Denique de persecutoribus quid dictum est? Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos (Psal. CXXIII, 2, 3). Quid est, vivos? Consentientes illis, et scientes quia eis consentire non debebamus. Ergo coram ipsis fit muscipula, et non corriguntur. Vel quia coram ipsis est muscipula, non incidant? Ecce norunt muscipulam, et pedem mittunt, et tenenda colla subjiciunt. Quanto melius erat averti a muscipula; peccatum cognoscere, errorem damnare, amaritudine carere, in corpus Christi transire, Domini gloriam quaerere! Sed tantum valet animi praesumptio, ut et coram ipsis muscipula sit, et incidant in eam. Obscurentur oculi eorum, ne videant, sequitur hic; ut quoniam sine causa viderunt, fiat illis et non videre. Fiat ergo mensa eorum coram ipsis in muscipulam. Coram ipsis fiat in muscipulam, non optantis est, sed prophetantis; non ut fiat, sed quia fiet. Hoc saepe commendavimus, et meminisse debetis, ne quod praesaga mens in Spiritu Dei dicit, malevole imprecari videatur. Fiat ergo; nec potest aliter fieri, nisi ut talibus ista eveniant. Et quoniam videmus per Spiritum Dei dici talia eventura malis; ad hoc in illis haec intelligamus, ut nos talia devitemus: hoc enim nobis prodest intelligere, et ex inimicis proficere. Fiat ergo illis, et in retributionem, et in scandalum. Et numquid injustum est hoc? Justum est. Quare? Quoniam in retributionem: non enim aliquid illis accideret quod non debebatur. In retributionem fit, et in scandalum, quia ipsi sibi sunt scandalum. 8. Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva. Hoc consequens est. Nam quorum oculi fuerint obscurati, ne videant, sequitur ut dorsum illorum incurvetur. Unde hoc? Quia cum cessaverint superna cognoscere, necesse est ut de inferioribus cogitent. Qui bene audit, Sursum cor, curvum dorsum non habet. Erecta quippe statura exspectat spem repositam sibi in coelo; maxime si praemittat thesaurum suum, quo sequatur cor ejus (Matth. VI, 21). At vero qui futurae vitae spem non intelligunt jam excaecati, de inferioribus cogitant: et hoc est habere dorsum curvum; a quo morbo Dominus mulierem illam liberavit. Alligaverat enim eam satanas annis decem et octo; et eam curvatam erexit, et quia sabbato faciebat, scandalizati sunt Judaei: bene scandalizati sunt de illa erecta, ipsi curvi (Luc. XIII, 16). Et dorsum illorum semper incurva. 9. [vers. 25.] Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae tuae comprehendat eos. Plana sunt: sed tamen, comprehendat eos, quasi fugientes agnoscimus. Quo autem fugituri sunt? In coelum? Tu ibi es. In infernum? Ades (Psal. CXXXVIII, 8). Pennas suas nolunt recipere, ut volent in directum: Comprehendat eos indignatio irae tuae; non eos permittat effugere. 10. [vers. 26.] Fiat habitatio eorum deserta. Hoc jam in manifesto. Quomodo enim liberationem suam non solum occultam commendavit dicens, Intende animae meae, et redime eam; verum etiam manifestam secundum corpus, adjiciens, Propter inimicos meos erue me: ita et his futuras quasdam calamitates praedicit occultas, de quibus paulo ante loquebatur. Nam quotusquisque est, qui intelligat infelicitatem hominis cujus cor jam caecum est? Tollantur illi oculi corpoporis; omnes homines miserum dicunt: perdat oculos mentis, sed tamen circumfluat omni abundantia rerum; felicem appellant, sed qui similiter mentis oculos perdiderunt. Ergo jam quid aperte, ut appareat omnibus quia vindicatum est in eis? Nam caecitas Judaeorum, occulta vindicta est: manifesta vero quae? Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Factum est hoc in ipsa civitate Jerusalem, in qua sibi visi sunt potentes, clamando adversus Filium Dei, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6); et praevalendo, quia potuerunt occidere eum qui mortuos suscitabat. Quam sibi potentes, quam magni visi sunt! Consecuta est postea vindicta Domini; expugnata est civitas, debellati Judaei, occisa nescio quot hominum millia. Nullus illuc modo permittitur accedere Judaeorum; ubi potuerunt adversus Dominum clamare, ibi a Domino non permittuntur habitare. Perdiderunt locum furoris sui: atque utinam vel nunc agnoscant locum quietis suae! Quid profuit illis Caiphas dicendo: Nos si istum dimiserimus sic, venient Romani, et tollent nobis et locum et regnum (Joan. XI, 48)? Ecce et non eum dimiserunt vivum, et ille vivit; et venerunt Romani, et tulerunt eis et locum et regnum. Modo audiebamus, cum Evangelium legeretur: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, tanquam gallina pullos suos sub alas suas; et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38). Hoc et hic dicitur: Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Non sit qui inhabitet, sed ex numero illorum. Nam loca illa omnia et hominibus plena sunt, et Judaeis inania. 11. [vers. 27.] Quare hoc? Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Quid ergo peccaverunt, si a Deo percussum persecuti sunt? Quid animo eorum imputatur? Malitia. Nam id in Christo factum est quod oportebat. Pati utique venerat, et punivit per quem passus est. Nam Judas traditor punitus est, et Christus crucifixus est; sed nos redemit sanguine suo, et punivit illum de pretio suo. Projecit enim pretium argenti quo ab illo Dominus venditus erat, nec agnovit pretium quo ipse a Domino redemptus erat (Id. XXVII, 5). Factum est hoc in Juda. Sed cum videamus mensuram quamdam esse retributionis in omnibus, nec quemquam posse permitti amplius saevire quam acceperit potestate; quomodo illi addiderunt, aut quae est ista percussio Domini? Nimirum ex persona locutus est ejus unde corpus acceperat, unde carnem assumpserat, id est generis humani, ipsius Adae qui percussus est primo morte propter peccatum suum (Gen. III, 19). Mortales ergo hic homines cum poena nascuntur: huic poenae addunt, quicumque homines fuerint persecuti. Jam enim homo hic moriturus non esset, nisi illum Deus percussisset: quid ergo tu homo saevis amplius? parumne homini est, quod aliquando moriturus est? Portat ergo unusquisque nostrum poenam suam: huic poenae volunt addere qui nos persequuntur. Haec poena percussio est Domini. Dominus quippe sententia percussit hominem: Qua die tetigeritis, inquit, morte moriemini (Id. II, 17). Ex hac morte carnem susceperat, et vetus homo noster simul crucifixus est cum illo (Rom. VI, 6). Ex illius voce ista dixit: Quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Super quem dolorem vulnerum? Super dolorem peccatorum ipsi addiderunt: vulnera enim sua peccata dixit. Sed ne ad caput respicias; ad corpus adverte, secundum cujus vocem dictum est ab ipso in illo psalmo, in quo vocem suam ostendit, quia ejus primum versum de cruce clamavit: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? Ibi secutus ait: Longe a salute mea verba delictorum meorum (Psal. XXI, 2). Ipsa sunt vulnera inflicta a latronibus in via, ei quem levavit in jumentum suum: quem sacerdos et Levites transeuntes invenerant et contempserant, a quibus curari non potuit; transiens autem Samaritanus misertus est ejus; accessit, et in jumentum proprium levavit (Luc. X, 30-34). Samarites latine Custos interpretatur: quis autem custos, nisi Salvator Dominus noster Jesus Christus? Qui quoniam surrexit a mortuis jam non moriturus (Rom. VI, 9), non dormit neque obdormiet qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. 12. [vers. 28.] Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Quid est hoc? Quis non expavescat? Deo dicitur: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Unde apponet Deus iniquitatem? Habet enim iniquitatem quam apponat? Scimus enim verum esse quod dictum est per Paulum apostolum: Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). Unde ergo, Appone iniquitatem super iniquitatem? quomodo id intellecturi sumus? Adsit Dominus ut dicamus, et propter fatigationem vestram breviter dicere valeamus. Iniquitas ipsorum erat, quia hominem justum occiderunt: addita est alia, quia Filium Dei crucifixerunt. Saevire ipsorum tanquam in hominem fuit: sed si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Illi iniquitate sua taquam hominem occidere voluerunt: apposita est iniquitas super iniquitatem ipsorum, ut Filium Dei crucifigerent. Quis hanc iniquitatem apposuit? Ille qui dixit: Forte reverebuntur Filium meum; ipsum mittam (Matth. XXI, 37). Solebant enim occidere missos ad se servos, exactores locationis atque mercedis. Misit ipsum Filium, ut et ipsum occiderent. Apposuit iniquitatem super iniquitatem ipsorum. Et haec Deus saeviendo fecit, an potius juste retribuendo? Fiat enim illis, inquit, in retributionem, et in scandalum. Meriti erant sic excaecari, ut Filium Dei non agnoscerent. Et hoc fecit Deus, apponens iniquitatem super iniquitatem ipsorum; non vulnerando, sed non sanando. Quomodo enim auges febrem, auges morbum, non morbum adhibendo, sed non succurrendo: sic quia tales fuerunt ut curari non mererentur, in ipsa malitia quodammodo profecerunt, sicut dictum est, Mali autem et facinorosi proficiunt in pejus (II Tim. III, 13); et apposita est iniquitas super iniquitatem ipsorum. Et non intrent in justitia tua. Hoc planum est. 13. [vers. 29.] Deleantur de libro viventium. Aliquando enim illic scripti erant? Fratres, non sic accipere debemus, quoniam quemquam Deus scribat in libro vitae, et deleat illum. Si homo dixit, Quod scripsi, scripsi, de titulo ubi scriptum erat, Rex Judaeorum (Joan. XIX, 22); Deus quemquam scribit et delet? Praecisus est; praedestinavit omnes ante constitutionem mundi regnaturos cum Filio suo in vita aeterna (Rom. VIII, 29). Hos conscripsit; ipsos continet liber vitae. Denique in Apocalypsi quid ait Spiritus Dei, cum de pressuris ab Antichristo futuris loqueretur eadem Scriptura? Consentient illi, inquit, omnes qui non sunt scripti in libro vitae (Apoc. XIII, 8) Proinde sine dubitatione non erunt consensuri qui scripti sunt. Isti ergo quomodo inde delentur, ubi nunquam scripti sunt? Hoc dictum est secundum spem ipsorum, quia ipsi se scriptos putabant. Quid est, Deleantur de libro vitae? Et ipsis constet non illos ibi esse. Ex hac locutione dictum est in alio psalmo, Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis (Psal. XC, 7); id est, multi scandalizabuntur, et ex eo numero qui se sperabant sessuros tecum, et ex eo numero qui se sperabant staturos ad dexteram tuam, separati ab haedis sinistris (Matth. XXV, 33): non quia cum ibi steterit aliquis, postea cadet, aut cum sederit cum illo quisquam, abjicietur; sed quia multi casuri erant in scandalum, qui jam ibi se esse putabant; id est, multi qui se sperabant sessuros tecum, multi qui se speraverant staturos ad dexteram, ipsi casuri sunt. Sic ergo et hic illi qui se sperabant tanquam merito justitiae suae in libro scriptos Dei, quibus dicitur, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere (Joan. V, 39): cum perducta fuerit damnatio eorum etiam ad cognitionem eorum, delebuntur de libro viventium, id est, non ibi se esse cognoscent. Nam versus qui sequitur, exponit quod dictum est: Et cum justis non scribantur. Dixi ergo, Deleantur, secundum spem eorum; secundum autem aequitatem tuam quid dico? Non scribantur. 14. [vers. 30.] Pauper et dolens ego sum. Quare hoc? An ut agnosceremus quod per amaritudinem animi maledicit pauper iste? Multa enim dixit quae illis eveniant. Et quasi ei diceremus, Utquid talia? noli tantum; respondet: Pauper et dolens ego sum. Perduxerunt me ad egestatem, ad istum dolorem deposuerunt; ideo ista dico. Non est tamen stomachatio maledicentis, sed praedictio prophetantis. Nam de paupertate sua et dolore suo quaedam quae posterius dicit, commendaturus est nobis, ut discamus esse pauperes et dolentes. Beati enim pauperes, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 3, 5). Hoc ergo ipse prius jam nobis ostendit; et ideo, Pauper et dolens ego sum. Totum corpus ejus hoc dicit. Corpus Christi in hac terra pauper est et dolens. Sed sint divites Christiani. Prorsus si Christiani sunt, pauperes sunt; in comparatione divitiarum coelestium quas sperant, omne aurum suum arenam deputant. Pauper et dolens ego sum. 15. [vers. 31.] Et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Numquid desertus est pauper iste? Quando tu dignaris pannosum pauperem applicare ad mensam tuam? Porro autem pauperem istum salus vultus Dei suscepit; in vultu suo abscondit ejus egestatem. De illo quippe dictum est: Abscondes eos in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21). In illo autem vultu quae sint divitiae vultis nosse? Divitiae istae hoc tibi praestant, ut quod vis, quando vis, prandeas; illae vero, ut nunquam esurias. Pauper et dolens ego sum; et salus vultus tui, Deus, suscepit me. Ad quam rem? Ut jam non sim pauper, non sim dolens. Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. Jam dictum est; pauper iste laudat nomen Dei cum cantico, magnificat eum in laude. Quando auderet cantare, nisi recreatus esset a fame? Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. Magnae divitiae! Quas gemmas laudis Dei de thesauro interiore protulit! Magnificabo eum in laude. Hae sunt divitiae meae. Dominus dedit, Dominus abstulit. Ergo miser remansit? Absit. Vide divitias: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Laudabo nomen Dei cum cantico, magnificabo eum in laude. 16. [vers. 32.] Et placebit Deo, hoc quod eum laudabo, placebit, super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Gratius illi erit sacrificium laudis, quam sacrificium vituli. Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est in qua ostendam illi salutare Dei. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Psal. XLIX, 23, 14). Ergo laudabo Deum; et plus ei placebit quam vitulus novellus, cornua producens et ungulas. Amplius ergo placebit Deo laus ejus exiens de ore meo, quam magna victima adducta ad aram ipsius. An aliquid de cornibus et ungulis vituli hujus dicendum est? Qui bene instructus est, et laude Dei opulentus, et cornua debet habere quibus adversarium ventilet, et ungulas quibus terram excitet. Nostis enim hoc facere vitulos pubescentes, et in taurinam audaciam grandescentes. Nam ideo novellus est, propter vitam novam. Aliquis ergo haereticus forte contradicit; cornibus ventiletur. Alius non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit; ungulis excitetur. Ergo super hunc vitulum tibi placebit laudatio mea; jam illa post paupertatem et dolorem in aeterna societate Angelorum, ubi nec adversarius erit in certamine ventilandus, nec piger de terra excitandus. 17. [vers. 33.] Videant inopes, et laetentur. Credant, et spe gaudeant. Magis inopes sint, ut saturari mereantur; ne cum superbiae saginam ructant, negetur eis panis quo salubriter vivant. Quaerite Dominum, inopes; esurite, et sitite (Matth. V, 6): ipse est enim panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI, 51). Quaerite Dominum, et vivet anima vestra. Quaeritis panem, ut vivat caro vestra; Dominum quaerite, ut vivat anima vestra. 18. [vers. 34.] Quoniam exaudivit pauperes Dominus. Exaudivit pauperes; nec exaudiret pauperes, nisi essent pauperes. Vis exaudiri? Pauper esto: dolor de te clamet, non fastidium. Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit. Offensus a servis, fecit eos compeditos; sed clamantes de compedibus non contempsit. Quae sunt istae compedes? Mortalitas, corruptibilitas carnis, compedes sunt quibus ligati sumus. Et vultis nosse istarum compedum gravitatem? Inde dicitur: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Quando homines in saeculo divites esse volunt, istis compedibus pannos quaerunt. Sed sufficiant panni compedum: tantum quaere, quantum depellendae necessitati satis est. Cum autem superflua quaeris, compedes tuas onerare desideras. In tali ergo custodia vel solae compedes remaneant. Sufficiat diei malitia sua (Matth. VI, 34). De ista malitia clamamus ad Deum: Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit. 19. [vers. 35.] Laudent illum coeli et terra, mare et omnia repentia in eis. Verae divitiae hujus pauperis istae sunt, considerare creaturam et laudare Creatorem. Laudent illum coeli et terra, mare et omnia repentia in eis. Et creatura sola ista laudat Deum, cum considerata ea laudatur Deus. 20. [vers. 36, 37.] Audi et aliud: Quoniam Deus salvam faciet Sion. Reparat Ecclesiam suam: gentes fideles incorporat Unigenito suo; non fraudat credentes in se praemio promissionis suae. Quoniam Deus salvam faciet Sion: et aedificabuntur civitates Judaeae. Ipsae sunt Ecclesiae. Nemo dicat: Quando erit istud ut aedificentur civitates Judaeae? O si velis agnoscere structuram, et esse lapis vivus, ut intres in eam! Et nunc civitates Judaeae aedificantur. Juda enim Confessio interpretatur. De confessione humilitatis aedificantur civitates Judaeae; ut foris ab eis superbi remaneant, qui confiteri erubescunt. Quoniam Deus salvam faciet Sion. Quam Sion? Audi in sequentibus: Et semen servorum ejus obtinebunt eam; et qui diligunt nomen ejus inhabitabunt in ea. 21. Psalmus finitus est; sed paululum istos duos versus non relinquamus: admonent enim nos aliquid, ne desperando in illam structuram non intremus. Semen, inquit, servorum ejus obtinebunt eam. Jam ergo, semen servorum ejus qui sunt? Forte dicis, Judaei nati de Abraham: nos autem qui non sumus nati de Abraham, quomodo habebimus istam civitatem? Sed non sunt semen Abrahae illi Judaei quibus dictum est: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite (Joan. VIII, 39). Semen ergo servorum ejus, imitatores fidei servorum ejus obtinebunt eam. Denique ultimus versus superiorem exponit. Quasi enim turbatus, ne putares forte hoc de Judaeis dici, Et semen servorum ejus obtinebunt eam, dicens, Nos semen gentium sumus, quae idola coluerunt, et daemonibus servierunt; quid ergo nobis in hac civitate sperandum est? statim subjecit, ut praesumas et speres: Et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in ea. Hoc est enim semen servorum ejus, qui diligunt nomen ejus. Quia enim servi ejus dilexerunt nomen ejus; quicumque non diligunt nomen ejus, non se dicant semen servorum ejus; et qui diligunt nomen ejus, non se negent semen servorum ejus. IN PSALMUM LXIX ENARRATIO. SERMO. 1. [vers. 2.] Gratias grano tritici, quia mori voluit et multiplicari (Joan. XII, 25): gratias unico Filio Dei Domino et Salvatori nostro Jesu Christo, qui mortem nostram subire non dedignatus est, ut nos vita sua dignos faceret. Ecce qui singularis erat, donec transiret, sicut dixit in psalmo, Singularis ego sum, donec transeam (Psal. CXL, 10): quia sic erat singulare granum, ut in se haberet magnam multitudinis fecunditatem; in quantis granis passionem ejus imitantibus exsultamus, quando natalitia Martyrum celebramus! Multa ergo membra ejus, sub uno capite ipso Salvatore nostro charitatis et pacis vinculo colligata, sicut nosse dignamini, quoniam saepissime audistis, unus homo sunt: et ipsorum ut unius hominis vox plerumque in Psalmis auditur; et sic clamat unus tanquam omnes, quia omnes in uno unus sunt. Audiamus ergo quoniam laboraverunt martyres, et inter magnas tempestates odiorum in hoc saeculo periclitati sunt; non tam corpore, quod quandoque posituri erant, sed ipsa fide, ne deficientes, et forte acerbis persecutionum cedentes doloribus, vel amori vitae hujus, amitterent quod promiserat Deus: qui non solum verbo, sed etiam exemplo abstulerat omnem timorem; verbo, dicens, Nolite timere eos qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28); exemplo, faciens quod verbo praecepit, ut nec eorum verberantium manus vellet devitare, nec alapas percutientium, nec salivas conspuentium, nec coronam de spinis imponentium, nec crucem interficientium: nihil horum vitare voluit, cui nihil opus erat, propter eos quibus hoc opus erat; faciens aegrotis de seipso medicamentum. Laboraverunt ergo martyres; et nisi ille semper adesset qui ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20), utique defecissent. 2. Est ergo in hoc psalmo vox contribulatorum; et ideo utique martyrum inter passiones periclitantium, sed de suo capite praesumentium. Audiamus eos, et loquamur cum eis ex affectu cordis, etiamsi non similitudine passionis. Illi enim jam coronati sunt; nos adhuc periclitamur: non quia tales nos persecutiones urgent, quales ipsos urserunt; sed fortasse pejores in omnimodis generibus tantorum scandalorum. Nostra enim tempora magis abundant illo Vae quod clamavit Dominus: Vae mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7). Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Id. XXIV, 12). Neque enim et Lot ille sanctus, in Sodomis ab aliquo corporalem persecutionem patiebatur, aut dictum illi erat ut non ibi habitaret; persecutio ejus, facta mala Sodomitarum erant (Gen. XIX). Nunc ergo jam Christo in coelo sedente, jam glorificato, jam subjectis cervicibus regum jugo ejus, et suppositis eorum frontibus signo ejus; jam nullo remanente qui palam Christianis audeat insultare, adhuc tamen inter organa et symphoniacos gemimus; adhuc illi inimici Martyrum, quia vocibus et ferro non possunt, eos sua luxuria persequuntur. Atque utinam Paganos tantummodo doleremus! esset qualecumque solatium, exspectare eos qui nondum cruce Christi signati sunt, quando signentur, et quando ejus auctoritate alligati desinant furere. Videmus etiam portantes in fronte signum ejus, simul in ipsa fronte portare impudentiam luxuriarum, diebusque et solemnitatibus martyrum non exsultare, sed insultare. Et inter haec gemimus, et haec persecutio nostra est, si est in nobis charitas quae dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Nullus ergo servus Dei sine persecutione; verumque est illud quod Apostolus ait: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Videris unde, videris quomodo; diabolus ille biformis est. Leo est in impetu, draco in insidiis. Leo minetur, inimicus est; draco insidietur, inimicus est. Quando nos securi? Ecce fiant omnes Christiani, numquid et diabolus christianus erit? Tentare ergo non cessat; insidiari non cessat. Infrenatus est atque illigatus in cordibus impiorum, ne saeviat in Ecclesiam, et tantum faciat quantum vult. Fremunt dentes impiorum adversus dignitatem Ecclesiae et pacem Christianorum, et quia non habent quid agant saeviendo; saltando, blasphemando, luxuriando, non impellunt corpora Christianorum, sed lacerant animas Christianorum. Clamemus ergo una voce omnes verba haec: Deus, in adjutorium meum intende. Opus enim habemus sempiterno adjutorio in isto saeculo. Quando autem non! Modo tamen in tribulatione positi maxime dicamus: Deus, in adjutorium meum intende. 3. [vers. 3.] Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Christus dicit: sive caput dicat, sive corpus dicat; ille dicit, qui dixit: Quid me persequeris (Act. IX, 4)? ille dicit, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Nota est ergo vox hujus hominis, totius hominis, capitis et corporis: non saepe commendanda, quia nota. Confundantur, inquit, et revereantur qui quaerunt animam meam. In alio psalmo dicit: Considerabam in dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui exquirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Ibi de persecutoribus ait quia non erat qui exquireret animam ejus; hic autem: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam. Dolebat se non quaeri ad imitandum; gemebat se quaeri ad opprimendum. Quaeris animam justi, cum imitari cogitas; quaeris animam justi, cum occidere cogitas. Quoniam duobus modis quaeritur anima hominis justi, singuli in singulis psalmis expressi sunt. Illic dolet, quia non est qui requirat animam ejus ad imitandum passiones ejus; hic autem: Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Quaerunt animam ejus, non ut duas habeant. Non enim sic quaerebant animam ejus, quomodo quaerit latro tunicam viatoris: ad hoc occidit, ut exspoliet, ut habeat. Qui autem persequitur ut occidat, excludit animam, non se vestit. Quaerunt illi animam meam; occidere me volunt. Quid ergo tu illis optas? Confundantur, et revereantur. Et ubi est quod audisti a Domino tuo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro his qui persequuntur vos (Matth. V, 44)? Ecce persecutionem pateris, et maledicis eis a quibus pateris: quomodo imitaris passiones praecedentes Domini tui, pendentis in cruce, et dicentis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Respondet talia dicentibus martyr, et dicit: Dominum mihi proposuisti dicentem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; agnosce et vocem meam, ut sit et tua. Quid enim dixi de inimicis meis? Confundantur, et revereantur. Jam facta est talis vindicta de inimicis martyrum. Saulus ille qui Stephanum persecutus est, confusus est et reveritus. Anhelabat caedes, quaerebat quos attraheret et necaret: audita desuper voce, Saule, Saule, quid me persequeris? confusus et prostratus est, et erectus ad obediendum qui inflammatus erat ad persequendum (Act. VII, 57, et IX, 1, 4, 6). Hoc ergo optant martyres inimicis suis: Confundantur, et revereantur. Quamdiu enim non confunduntur et reverentur, necesse est facta sua defendant; gloriosi sibi videntur, quia tenent, quia ligant, quia verberant, quia occidunt, quia saltant, quia insultant: de his omnibus factis aliquando confundantur, et revereantur. Si enim confundentur, et convertentur; quia converti non possunt, nisi confusi fuerint, et reveriti. Optemus ergo haec inimicis nostris; securi optemus. Ecce ego dixi, et vobiscum dixerim: omnes qui adhuc saltant et cantant et insultant Martyribus, confundantur, et revereantur; aliquando in his parietibus tundant confusi pectora sua. 4. [vers. 4.] Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Primo fuit impetus persequentium; modo remansit malevolentia cogitantium. Prorsus tempora sunt in Ecclesia persecutionis distincta sequentia. Factus est impetus in Ecclesiam, quando reges persequebantur: et quia praedicti erant reges et persecuturi et credituri, impleto uno, utique alterum sequebatur. Factum est et illud quod consequens fuit; crediderunt reges, data pax est Ecclesiae, coepit esse in culmine dignitatis Ecclesia, etiam in hac terra, etiam in hac vita: sed non deest fremitus persecutorum; impetus suos ad cogitationes verterunt. In illis cogitationibus tanquam in abysso ligatus est diabolus; fremit, et non erumpit. Dictum est enim de his temporibus Ecclesiae: Peccator videbit, et irascetur. Et quid faciet? Numquid quod primo? Attrahe, liga, percute. Non facit hoc. Quid ergo? Dentibus suis frendet, et tabescet (Psal. CXI, 10). Et his tanquam irascitur martyr; et tamen pro his orat martyr. Quomodo enim bene optavit illis de quibus dixit, Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam; sic et nunc, Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Quare? Ut non praecedant, sed sequantur. Qui enim reprehendit christianam religionem, et consilio suo vult vivere, quasi praecedere vult Christum; ut ille videlicet erraverit, et invalidus infirmusque fuerit, qui vel voluerit pati inter manus Judaeorum, vel potuerit: ille autem cordatus sit cavens ista omnia, declinans mortem, mentiens etiam inique ne moriatur, interficiens animam suam ut vivat corpore, magni consilii prudentisque sibi videtur. Praecedit reprehendens Christum; veluti antecedit Christum: credat in Christum, et sequatur Christum. Nam quod optatum est modo persecutoribus cogitantibus mala, dixit hoc ipse Dominus Petro. Praecedere quippe quodam loco Petrus voluit Dominum. Loquebatur enim Salvator de passione sua, quam si non suscepisset, nos salvi non essemus; et Petrus qui paulo ante eum confessus erat Filium Dei, et in illa confessione appellatus erat Petra, supra quam fabricaretur Ecclesia, paulo post Domino dicente de futura passione sua, ait: Absit, Domine; propitius esto tibi, non fiet istud. Paulo ante, Beatus es, Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: modo repente, Redi post me, satana. Quid est, Redi post me? Sequere me. Praecedere me vis, consilium mihi dare vis; melius est ut consilium meum sequaris: hoc est, Redi retro, redi post me. Antecedentem compescit, ut retro redeat; et appellat satanam, quia vult praecedere Dominum. Paulo ante, Beatus: modo, Satanas. Unde paulo ante, Beatus? Quia non tibi, inquit, revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde modo, Satanas? Quia non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 16 23). Qui ergo volumus recte celebrare natalitia martyrum, desideremus imitationem martyrum; ne velimus praecedere martyres, et melioris consilii nobis videri esse, quia evitamus passiones pro justitia et pro fide, quas illi non evitaverunt. Ergo illi qui cogitant mala, et in luxuria nutriunt corda sua, avertantur retrorsum, et erubescant. Audiant ab Apostolo postea dicente: Quem autem fructum habuistis aliquando in quibus nunc erubescitis (Rom. VI, 21)? 5. Quid sequitur? Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Duo sunt genera persecutorum; vituperantium, et adulantium. Plus persequitur lingua adulatoris, quam manus interfectoris; nam et ipsam caminum dixit Scriptura. Certe cum de persecutione loqueretur Scriptura, dixit: Tanquam aurum in fornace probavit illos, de martyribus interfectis, et sicut holocausti hostiam accepit illos (Sap. III, 6). Audi quia et lingua adulantium talis est: Probatio, inquit, argenti et auri ignis; vir autem probatur per os laudantium eum (Prov. XXVII, 21) Ignis ille, ignis et iste; de utroque te salvum oportet exire. Fregit te reprehensor, fractus es in fornace tanquam vas fictile. Formavit te verbum, et venit tentatio tribulationis: illud quod formatum est, oportet ut coquatur; si bene formatum est, accedit ignis ut firmet. Unde ille dicebat in passione: Aruit sicut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Passio quippe et caminus tribulationis fecerat fortiorem. Rursus si lauderis ab adulantibus et assentantibus, et annueris eis, veluti emens oleum, non tecum portans, sicut quinque virgines insipientes (Matth. XXV, 3); erit caminus fracturae tuae etiam os laudantium te. Sed sine his non possumus; necesse est ut et intremus in haec, et exeamus inde: intremus in vituperationem aliquam malorum et improborum, intremus et in assentationem aliquam adulatorum; sed exire inde opus est. Rogemus eum de quo dictum est, Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum (Psal. CXX, 8); ut intrans integer, sic exeas integer. Ait enim et Apostolus: Fidelis est Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Ecce habes ingressum. Non dixit, Non tentemini: qui enim non tentatur non probatur; et qui non probatur, non proficit. Quid ergo optavit? Fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Audisti ingressum; audi et exitum: Sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis tolerare (I Cor. X, 13). Ergo et illi avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Quare enim me laudant? Laudent Deum. Quis enim ego sum, ut lauder in me? aut quid ego feci? quid habeo quod non accepi? Si accepisti, inquit, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Avertantur ergo statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Tali oleo pingue factum est caput haereticorum (Psal. CXL, 5), cum dicunt, Ego sum, ego sum, et dicitur illis: Tu, Domine. Acceperunt Euge, euge; secuti sunt Euge, euge: facti sunt duces caeci caecorum sequentium (Matth. XV, 14). Apertissimis vocibus Donato dicuntur ista cantata: Euge, euge, dux bone, dux praeclare. Et non dixit ille, Avertantur statim, et crubescant qui dicunt mihi: Euge, euge; nec eos corrigere voluit, ut Christo dicerent: Dux bone, dux praeclare. At vero Apostolus reformidans Euge hominum, ut vere laudaretur in Christo, noluit se laudari pro Christo; dicentibusque quibusdam, Ego sum Pauli, respondit in libertate Domini, Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)? Ergo dicant martyres in persecutione etiam adulantium, Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. 6. [vers. 5.] Et quid fit, cum illi avertuntur, et erubescunt omnes; sive qui quaerunt animam meam, sive qui cogitant mihi mala, sive qui perversa et simulata benevolentia, lingua volunt emollire quod feriant; cum fuerint et ipsi aversi et confusi, quid fiet? Exsultent, et jucundentur in te: non in me, non in illo, aut in illo; sed in quo facti sunt lux qui fuerunt tenebrae. Exsultent, et jucundentur in te, omnes qui quaerunt te. Aliud est quaerere Deum, aliud quaerere hominem. Jucundentur qui quaerunt te. Non jucundabuntur ergo qui quaerunt se, quos prior quaesisti antequam quaererent te. Nondum quaerebat ovis illa pastorem; aberraverat a grege: et descendit ad eam; quaesivit eam, reportavit in humeris suis (Luc. XV, 4, 5). Contemnet te, o ovis, quaerentem se, qui prior quaesivit contemnentem se, et non quaerentem se? Jam ergo quaerere eum incipe, qui prior quaesivit te, et reportavit in humeris suis. Fac quod ait: Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me (Joan. X, 3). Si ergo quaeris eum qui prior quaesivit te, et ovis facta es ejus, et audis vocem pastoris tui, et sequeris eum; vide quid tibi de se ostendit, quid de corpore suo, ne in ipso errares, ne in Ecclesia errares, ne quis tibi diceret: Christus est, qui non est Christus; aut Ecclesia est, quae non est Ecclesia. Multi enim dixerunt carnem non habuisse Christum, et non in corpore suo resurrexisse Christum: noli sequi voces eorum. Audi vocem ipsius pastoris, qui indutus est carne, ut quaereret perditam carnem. Resurrexit, et ait: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Ostendit se tibi; vocem ejus sequere. Ostendit et Ecclesiam; ne quis te fallat nomine Ecclesiae: Oportebat, inquit, Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 39, 46, 47). Habes vocem pastoris tui; noli sequi vocem alienorum (Joan. X, 5): et furem non timebis, si vocem pastoris fueris secutus. Unde autem sequeris? Si nec cuiquam hominum dixeris, quasi ejus merito, Euge, euge; nec cum gratulatione audieris, ne oleo peccatoris pinguescat caput tuum (Psal. CXL, 5). Exsultent, et jucundentur in te, omnes qui quaerunt te; et dicant. Quid dicant qui exsultant? Semper magnificetur Dominus. Dicant hoc omnes qui exsultant et quaerunt te. Quid? Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Non tantum magnificetur Dominus, sed etiam semper. Ecce errabas, et aversus ab eo eras: vocavit te; magnificetur Dominus. Ecce inspiravit tibi confessionem peccatorum: confessus es, dedit veniam; magnificetur Dominus. Jam coepisti juste vivere; jam puto quasi justum est ut et tu magnificeris. Etenim cum te vocaret errantem, magnificandus erat Dominus; cum tibi confitenti peccata dimisit, magnificandus erat Dominus: modo jam audiens verba ejus coepisti proficere, justificatus es, pervenisti ad quamdam virtutis excellentiam; dignum est ut et tu aliquando magnificeris. Dicant: Semper magnificetur Dominus. Peccator es; magnificetur ut vocet: confiteris; magnificetur ut ignoscat: jam juste vivis; magnificetur ut regat: perseveras usque in finem; magnificetur ut glorificet. Semper ergo magnificetur Dominus. Hoc dicant justi; hoc dicant qui quaerunt eum. Quisquis hoc non dicit, non quaerit eum. Ecce, magnificetur Dominus. Exsultent et jucundentur omnes qui quaerunt eum; et dicant, Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare ejus. Ab illo est enim illis salus, non a se. Salutare Domini Dei nostri, Salvator Dominus noster Jesus Christus: quisquis diligit Salvatorem, confitetur se sanatum; quisquis se confitetur sanatum, misse se confitetur aegrotum. Dicant ergo, Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum: non salutare suum, quasi se ipsi salvent; non quasi salutare hominis, tanquam ab illo salventur. Nolite, inquit, confidere in principes, et in filios hominum, in quibus non est salus (Psal. CXLV, 2, 3). Quare hoc? Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal III, 9). Ergo, Semper magnificetur Dominus. Qui hoc dicunt? Qui diligunt salutare tuum. 7. [vers. 6.] Ecce magnificetur Dominus; nunquam tu, nusquam tu? In illo aliquid, in me nihil: si autem in illo quidquid ego; ille, non ego. Tu ergo quid? Ego vero egenus et pauper sum. Ille dives, ille abundans, ille nullius indigens. Ecce lumen meum, ecce unde illuminor; quoniam clamo: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos; Dominus custodit proselytos (Psal. CXLV, 7). Quid ergo tu? Ego vero egenus et pauper. Ego tanquam pupillus; anima mea tanquam vidua destituta et desolata: auxilium quaero; semper infirmitatem meam confiteor. Ego vero egenus et pauper. Donata sunt mihi peccata; jam coepi sequi praecepta Dei: adhuc tamen egenus et pauper. Unde adhuc egenus et pauper? Quia video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 23). Unde egenus et pauper? Quia, Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Adhuc esurio, adhuc sitio: saturitas mea dilata est; non ablata. Ego vero egenus et pauper; Deus, adjuva me. Unde coepit, Deus in adjutorium meum intende; Deus, adjuva me. Rectissime et Lazarus Adjutus interpretari dicitur; ille egenus et pauper, qui ablatus est in sinum Abrahae (Luc. XVI, 22): et gerit typum Ecclesiae Dei, quae semper confiteri debet adjutorio sibi opus esse. Hoc est verum, hoc est pium. Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare? Quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Ille non eget nostri; nos egemus ipsius: ideo verus Dominus. Nam tu non valde verus dominus servi tui; ambo homines, ambo egentes Deo. Si autem putas egere tui servum tuum, ut des panem; eges et tu servi tui, ut adjuvet labores tuos: uterque vestrum altero vestrum indiget. Itaque nullus vestrum vere dominus, et nullus vestrum vere servus. Audi verum Dominum, cujus verus es servus: Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare tu Dominus? Quoniam bonorum meorum non eges. Quid autem tu? Ego vero egenus et pauper. Ecce egenus et pauper; pascat Deus, sublevet Deus, adjuvet Deus: Deus, inquit, adjuva me. 8. Adjutor et erutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Tu adjutor et erutor: indigeo auxilio, adjuva; implicatus sum, erue. Nemo enim eruet de implicationibus, nisi tu. Circumstant nos nexus diversarum curarum; hinc atque inde dilaniamur quasi spinis et sepibus, ambulamus angustam viam; fortasse haesimus in sepibus: dicamus Deo, Tu es erutor meus. Qui ostendit angustam viam (Matth. VII, 14), fecit ut sequeremur. Haec vox perseveret in nobis, fratres Quantumcumque hic vixerimus, quantumcumque hic profecerimus, nemo dicat: Sufficit mihi; justus sum. Qui dixerit, remansit in via, non novit pervenire. Ubi dixerit, Sufficit; ibi haesit. Attende Apostolum, cui non sufficit; vide quomodo se vult adjuvari, donec perveniat: Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse; ne illi sibi viderentur apprehendisse, quibus rursus dicit, Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet scire (I Cor. VIII, 2). Quid ergo ait? Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Supra dixerat, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; et ibi sequitur, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Si nondum accepit, egenus et pauper est: si nondum perfectus est, egenus et pauper est. Bene dicit: Deus, adjuva me. Sed intelligit aliquid, et excelsius intelligit. Vide tamen quid dicat: Ei autem qui potest super omnia facere superabundantius quam petimus et intelligimus (Ephes. III, 20). Vide ergo quia nondum pervenit, nondum apprehendit. Quid ergo ait? Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III, 12 14). Ille ergo currit, tu haesisti. Ille dicit nondum se perfectum; et tu jam de perfectione gloriaris! Confundantur qui tibi dicunt: Euge, euge. Confundaris inter illos et tu, quia tu tibi dicis: Euge, euge. Qui enim seipsum laudat, sibi dicit: Euge, euge: qui ab aliis laudatur et consentit, non portat oleum secum; deficiunt faces, clausurus est ille januam (Matth. XXV, 3, 10). 9. Hoc ergo nos docuit psalmus iste breviter, charissimi, ex admonitione solemnitatis martyrum, ut intelligamus quia martyres tribulationem hic passi sunt corporalem: nos in quantacumque pace simus, necesse est patiamur tribulationem spiritualem; et necesse est ut inter scandala, et zizania, et paleam gemat Ecclesia et illa massa, donec messis veniat, donec ventilabrum, donec veniat ultima ventilatio, ut separetur palea a frumento, donec ad horreum redigatur (Id. XIII, 30, et III, 12). Quod donec fiat, clamemus: Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me: adjutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Quid est, Ne tardaveris? Quia multi dicunt: Longum est ut veniat Christus. Quid ergo, quia dicimus, Ne tardaveris? venturus est antequam statuit venire? Quid sibi vult hoc votum, Ne tardaveris? Ne mihi tardius videatur quod venturus es. Tibi enim longum videtur; non Deo longum videtur, cui mille anni dies unus est, vel tres horae vigiliae (Psal. LXXXIX, 4). Sed tu si non habueris tolerantiam, tardum tibi erit: et cum tibi tardum erit, deflecteris ab eo, et eris similis illis qui in eremo fatigati sunt, et festinaverunt a Deo petere delicias, quas illis in patria reservabat; et cum non darentur deliciae in itinere, quibus forte corrumperentur, murmuraverunt adversus Deum, et redierunt corde in Aegyptum (Exod. XVI, 2, et Act. VII, 39); unde corpore fuerant separati, corde redierunt. Noli ergo tu sic; noli sic: time verbum Domini dicentis, Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Et ipsa in via, jam liberata de Sodomis, retro respexit; ubi respexit, ibi remansit: facta est statua salis (Gen. XIX, 29), ut condiat te. Exemplo enim tibi data est, ut tu cor habeas, non remaneas fatuus in via. Attende remanentem, et transi; attende respicientem retro, et tu in anteriora extentus esto, sicut Paulus. Quid est non respicere retro? Quae retro oblitus, inquit. Ideo sequeris vocatus ad supernam palmam de qua postea glorieris. Quia idem Apostolus dicit: Superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die justus judex (II Tim. IV, 8). IN PSALMUM LXX ENARRATIO. SERMO I. De prima parte Psalmi. 1. In omnibus Scripturis sanctis, gratia Dei quae liberat nos commendat se nobis, ut commendatos habeat nos. Hoc in isto psalmo canitur, de quo cum Vestra Charitate loqui suscepimus. Aderit Dominus, ut sic eam corde concipiam, quomodo dignum est; et sic eam promam, quomodo expedit vobis. Multum enim movet Dei amor et timor: timor Dei, quia justus est; amor, quia misericors est. Quis enim ei diceret, Quid fecisti (Sap. XII, 12), si damnaret injustum? Quanta ergo misericordia ejus, ut justificet injustum? Ex hoc praelectum nobis et Apostolum audivimus eamdem maxime gratiam commendantem: de cujus commendatione habebat Judaeos inimicos, velut de Legis littera praesumentes, et tanquam justitiam suam diligentes atque jactantes; de quibus dicit: Testimonium perhibeo illis, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Et tanquam ei diceretur, Quid est enim habere zelum Dei non secundum scientiam? subjecit continuo, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). Gloriantes, inquit, tanquam de operibus, excludunt a se gratiam; et tanquam de sanitate sua falsa praesumentes respuunt medicinam. Contra tales enim et Dominus dixerat: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam; non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 13, 12). Haec est ergo tota scientia magna, hominem scire quia ipse per se nihil est; et quoniam quidquid est, a Deo est, et propter Deum est. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Hanc gratiam commendat Apostolus; hinc habere meruit inimicos Judaeos, de littera Legis et de sua justitia gloriantes. Hanc ergo commendans in lectione quae lecta est, sic ait: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Sed ideo misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Deinde paulo post, Fidelis sermo est, inquit, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Numquid ante illum non erant peccatores? Quid est ergo, primus ego? Antecedens omnes non tempore, sed malignitate. Sed ideo, inquit, misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 13, 15, 16): id est, ut unusquisque peccator et iniquus jam de se desperans, jam habens quasi gladiatorium animum, ut ideo faciat quidquid vult, quia necessario damnandus est, respiciat tamen ad apostolum Paulum, cui tanta crudelitas, tantaque malitia a Deo donata est; et, non de se desperando, convertatur ad Deum. Hanc ergo gratiam commendat nobis Deus et in isto psalmo; intueamur illum, et videamus an ita sit, an forte ego aliter suspicer. Etenim arbitror hunc eum habere affectum, et hoc omnibus prope suis syllabis resonare: id est, hoc nobis commendare, gratiam Dei gratuitam, quae nos liberat indignos, non propter nos, sed propter se; ut etiamsi non hoc dicerem, neque hoc praelocutus essem, quilibet mediocris cordis homo, attente audiens verba ejusdem psalmi, saperet hoc; et forte ipsis verbis, si aliud habebat in corde, mutaretur, et fieret quod hic sonat. Quid est hoc? Ut tota spes nostra in Deo sit, nihilque de nobis tanquam de nostris viribus praesumamus; ne nostrum facientes quod ab illo est, et quod accepimus amittamus. 2. [vers. 1.] Titulus ergo est psalmi hujus, ut solet titulus indicans in limine quid agatur in domo: Ipsi David filiorum Jonadab, et eorum qui primi captivi ducti sunt. Jonadab homo fuit quidam, commendatur nobis ex prophetia Jeremiae, qui filiis suis praeceperat ut vinum non biberent, neque in domibus, sed in tabernaculis habitarent. Praeceptum autem patris filii tenuerunt et servaverunt, et ex hoc benedici a Domino meruerunt (Jerem. XXXV, 6-10). Dominus autem hoc non praeceperat, sed pater ipsorum. Sic autem hoc acceperunt, tanquam praeceptum a Domino Deo suo: quia etsi Dominus non praeceperat, ut non biberent vinum, et in tabernaculis habitarent; praeceperat tamen Dominus, ut filii patri obedirent. In ea ergo re sola filius non debet obedire patri suo, si aliquid pater ipsius jusserit contra Dominum Deum ipsius. Neque enim debet irasci pater, quando ei praeponitur Deus. Ubi autem hoc jubet pater quod contra Deum non sit, sic audiendus est, quomodo Deus; quia obedire patri jussit Deus. Benedixit ergo Deus filios Jonadab propter obedientiam, eosque objecit inobedienti populo suo, exprobrans quia cum filii Jonadab obedientes essent patri suo, illi non obedirent Deo suo. Cum autem ageret ista Jeremias, id agebat cum populo Israel, ut pararent se ad captivitatem ducendos esse in Babyloniam, et non resisterent voluntati Dei, nec sperarent aliud, nisi quia futuri essent captivi. Videtur ergo inde coloratus titulus hujus psalmi, ut cum dixisset, filiorum Jonadab, subjiceret, et eorum qui primi captivi ducti sunt: non quia filii Jonadab captivi ducti sunt, sed quia illis qui captivi ducendi erant oppositi sunt filii Jonadab, quia patri obedientes erant; ut intelligerent illi propterea se fieri captivos, quia Deo obedientes non fuerunt. Accedit etiam quia Jonadab interpretatur Domini Spontaneus. Quid est hoc, Domini spontaneus? Deo voluntate libenter serviens. Quid est, Domini spontaneus? In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12). Quid est, Domini spontaneus? Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Si enim disciplina apostolica servum monet ut homini domino suo, non tanquam ex necessitate, sed ex voluntate serviat; et libenter serviendo se in corde liberum faciat; quanto magis Deo tota, et plena, et libenti voluntate serviendum est, qui videt ipsam voluntatem tuam? Nam si servus tibi non ex animo serviat, manus ejus, faciem ejus, praesentiam ejus potes videre; cor ejus non potes: et tamen ait illis Apostolus, Non ad oculum servientes. Et quid est, Non ad oculum? Quid ergo, visurus est dominus meus quomodo illi serviam, ut dicas mihi: Non ad oculum servientes? adjecit: Sed quasi servi Christi. Dominus homo non videt; sed Dominus Christus videt. Ex animo, inquit, cum bona voluntate (Ephes. VI, 6, 7). Talis fuit Jonadab; id est, hoc nomen ipsius interpretatur. Qui sunt ergo qui primi captivi ducti sunt? Ducti sunt filii Israel captivi primi, et secundi, et tertii; sed pro his Psalmus, aut de his Psalmus, qui primi ducti sunt, non hoc sonat: idem ipse psalmus discussus, perscrutatus, interrogatus omnibus versibus suis aliud tibi dicit, non de illis se loqui, qui homines nescio qui, nescio quando, irruentibus hostibus, in Babyloniam captivi ducti sunt ex Jerusalem. Sed dicit Psalmus, quid, nisi quod audistis ab Apostolo? Commendat nobis gratiam Dei; commendat nobis, quia nos per nosmetipsos nihil sumus: commendat nobis, quia quidquid sumus, illius misericordia sumus; quidquid autem ex nobis sumus, mali sumus. Quare ergo, captivi? et quare nomine captivitatis commendatur ipsa gratia liberatoris? Aperit, ipse dicit Apostolus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ecce habes duci captivum. Quid ergo commendat iste psalmus? Quod sequitur ibi Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25). Quare ergo primi? Nam dictum est, quare captivi. Quantum arbitror, et hoc elucet. Quoniam in comparatione filiorum Jonadab omnis inobedientia culpata est. Per inobedientiam autem captivi facti sumus, quia ipse Adam non obediendo peccavit. Dictum est autem ab eodem Apostolo, quod et verum est, quia « omnes in Adam moriuntur, in quo omnes peccaverunt » (Rom. V, 12). Merito et « primi ducti sunt captivi: » quia « primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis; qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. » Primus homo captivos nos fecit; secundus homo nos de captivitate liberavit. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 47-49, 22). Sed in Adam moriuntur per carnis nativitatem; in Christo liberantur per cordis fidem. Non erat in potestate tua ut non nascereris ex Adam; est in potestate tua ut credas in Christum. Qantumcumque ergo ad primum hominem pertinere volueris, ad captivitatem pertinebis. Et quid est, pertinere volueris? aut quid est, pertinebis? Jam pertines: exclama, Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Audiamus ergo istum hoc exclamantem. 3. Deus, in te speravi; Domine, non confundar in aeternum. Jam confusus sum; vel non in aeternum! Quomodo enim non est confusus, cui dicitur: Quem fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis (Id. VI, 21). Quid ergo fiet, ne confundamur in aeternum? Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Confusi estis in Adam: recedite ab Adam, accedite ad Christum, et jam non confundemini. In te speravi, Domine; non confundar in aeternum. Si in me confundor, in te non confundar in aeternum. 4. [vers. 2.] In tua justitia erue me, et exime me. Non in mea, sed in tua; si enim in mea, ero ex illis de quibus ille ait: Ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Ergo in tua justitia, non in mea. Quia mea quid? Praecessit iniquitas. Et cum ero justus, tua justitia erit: quia justitia mihi abs te data justus ero; et sic erit mea, ut tua sit, id est abs te mihi data. In eum enim credo qui justificat impium, ut deputetur fides mea ad justitiam (Id. IV, 5). Erit ergo et sic justitia mea; non tamen tanquam propria mea, non tanquam a meipso mihi data: sicut putabant illi qui per litteram gloriabantur, et gratiam respuebant. Nam dictum est alio loco: Judica me, Domine, secundum justitiam meam (Psal. VII, 9). Certe non gloriabatur in sua justitia. Sed revoca ad me Apostolum: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? et sic dic justitiam tuam, ut memineris quod acceperis eam, et non eam invideas accipientibus. Nam et ille Pharisaeus, tanquam a Deo recepisset, dicebat: Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines. Gratias tibi: bene. Quia non sum sicut caeteri homines: quare? Inde enim te delectat quia bonus es, quod alter malus est? Denique quid addidit? Injusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste. Hoc jam non est exsultare, sed insultare. Ille autem captivus nec oculos ad coelum audebat levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 11, 13). Parum itaque est, ut illud quod in te est bonum agnoscas quod a Deo sit, nisi etiam inde non te extollas super illum quid nondum habet; qui fortasse cum acceperit, transiet te. Quando enim erat Saulus Stephani lapidator (Act. VII, 59), quam multi erant Christiani quorum erat ille persecutor! Tamen quando conversus est, omnes qui se praecesserant superavit. Ergo dic Deo quod audis in Psalmo: In te speravi, Domine; non confundar in aeternum: in tua justitia, non in mea, erue me, et exime me. Inclina ad me aurem tuam. Et haec confessio est humilitatis. Qui dicit, Inclina ad me, confitetur quia jacet tanquam aeger prostratus medico stanti. Denique vide quia aeger loquitur: Inclina ad me aurem tuam, et salvum me fac. 5. [vers. 3.] Esto mihi in Deum protectorem. Non ad me jacula inimici perveniant, ego enim me protegere non possum. Et parum est, in protectorem; addidit, et in locum munitum, ut salvum facias me. In locum munitum mihi esto; tu esto locus munitus meus. Ubi est quod ab illo fugiebas, Adam, et te inter paradisi ligna abscondebas? Ubi est quod ejus faciem formidabas, ad quem gaudere consueveras (Gen. III, 8)? Abiisti, et periisti: captivatus es, et ecce visitaris, et ecce non dimitteris; et ecce dimittuntur nonaginta novem oves in montibus, et quaeritur ovis perdita; et ecce dicitur de inventa ove: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV, 4, 24). Ecce ipse Deus factus est locus refugii tui, qui primo erat metus fugae tuae. In locum munitum, inquit, mihi esto, ut salvum facias me. Non ero salvus nisi in te: nisi tu fueris requies mea, sanari non poterit aegritudo mea. Leva me a terra; in te jaceam, ut surgam in locum munitum. Quid munitius? Cum ad illum locum confugeris, dic mihi quos adversarios formidabis? quis insidiabitur, et perveniet ad te? Nescio quis dicitur de montis vertice clamasse, cum imperator transiret, Non de te loquor: respexisse ille dicitur et dixisse, Nec ego de te. Contempserat imperatorem cum insignibus armis, et exercitu potente. Unde? De loco munito. Si securus ille in alta terra; quomodo tu in eo a quo factum est coelum et terra? Esto ergo mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum facias me. Ego si mihi alium locum elegero, salvus esse non potero. Elige certe, homo, si inveneris, munitiorem. Non est ergo quo fugiatur ab illo, nisi ad illum. Si vis evadere iratum, fuge ad placatum. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Firmamentum meum, quid est? Per te sum firmus, et ex te sum firmus. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu: ut fiam firmus ex te, sicubi fuero infirmatus in me, refugiam ad te. Firmum enim te facit gratia Christi, et immobilem adversus omnes tentationes inimici. Sed ibi est et humana fragilitas, ibi est adhuc prima captivitas, ibi est et lex in membris repugnans legi mentis, et captivum volens ducere in lege peccati (Rom. VII, 23): adhuc corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Quantumlibet firmus sis ex gratia Dei; quamdiu adhuc portas terrenum vas, in quo thesaurus est Dei, aliquid etiam de ipso vase fictili formidandum est (II Cor. IV, 7). Ergo firmamentum meum es tu, ut firmus sim in hoc saeculo adversus omnes tentationes. Sed si multae sunt, et turbant me, refugium meum tu es. Ad hoc enim confitebor infirmitatem meam, ut sim timidus tanquam lepus, quia spinis plenus tanquam ericius. Et, ut in alio psalmo dicitur, Petra est refugium ericiis et leporibus (Psal. CIII, 18): Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). 6. [vers. 4.] Deus meus, erue me de manu peccatoris. Generaliter peccatores, inter quos laborat iste qui de captivitate jam liberandus est; iste qui jam clamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25)? Intus est hostis, lex illa in membris; sunt et foris hostes: quo clamas? Ad illum, cui clamatum est: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13, 14). Ergo, Salvum me fac cum dicitur, ab aegritudine tua dicitur interiore, id est ab iniquitate tua; ab ea qua captivus es, ab ea qua ad primum hominem pertines, ut inter primos captivos clames. Salvus autem factus ab iniquitate tua, vide jam et de iniquitatibus alienis, inter quos tibi necesse est vivere, quousque vita ista finiatur. Et quousque? Ecce finitur tibi: numquid finitur Ecclesiae. nisi in fine saeculi? Iste autem unus homo, unitas Christi, clamat has voces. Necesse est ergo ut multi exeuntes de hoc corpore fideles, jam sint in illa requie quam praestat Deus spiritibus fidelium: sed hic sunt adhuc membra Christi; in his qui in hac vita degunt, in his qui postea nascentur. Ergo usque in finem saeculi erit hic iste homo, qui clamat a peccatis suis liberari, et a lege membrorum repugnante legi mentis. Deinde inter peccata aliorum, inter quos necesse est ut vivat usque in finem. Sed duo habent genera peccatores isti: alii sunt qui Legem acceperunt, alii sunt qui non acceperunt; omnes Pagani Legem non acceperunt, omnes Judaei et Christiani Legem acceperunt. Ergo generale nomen est peccator; aut Legis transgressor, si accepit Legem; aut tantummodo iniquus sine Lege, si non accepit Legem. De utroque genere loquitur Apostolus, et dicit: Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et qui in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12). Tu autem qui inter utrumque genus gemis, dic Deo quod audis in Psalmo: Deus meus, erue me de manu peccatoris. Cujus peccatoris? De manu Legem praetereuntis et iniqui. Est quidem et iniquus Legem praeteriens, non enim non iniquus qui Legem praeterit: sed omnis Legem praeteriens iniquus est, non omnis iniquus Legem praeterit. Ubi enim non est Lex, ait Apostolus, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Qui ergo Legem non acceperunt, iniqui dici possunt, praevaricatores non possunt. Judicantur utrique secundum merita sua. Sed ego qui de captivitate volo liberari per gratiam tuam, clamo ad te: Libera me de manu peccatoris. Quid est, de manu ejus? De potestate ejus; ne cum saevit, adducat ad consensionem; ne cum insidiatur, persuadeat iniquitatem. De manu Legem praetereuntis et iniqui. Responde illi: Quid te quaeris liberari de manu Legem praetereuntis et iniqui? Noli consentire; sed si saevit, patiens esto, tolera. Sed quis tolerat, si deserat ille qui fit locus munitus? Quare ergo dico: Libera me de manu Legem praetereuntis et iniqui? Quia non est in me ut patiens sim, sed in te qui donas patientiam. 7. [vers. 5, 6.] Denique sequitur quare hoc dico: Quoniam tu es patientia mea. Jam si patientia, recte et quod sequitur: Domine, spes mea a juventute mea. Ideo patientia mea, quia spes mea: an potius ideo spes mea, quia patientia mea? Tribulatio, ait Apostolus, patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit (Id. V, 3, 5). Merito in te speravi, Domine; non confundar in aeternum. Domine, spes mea a juventute mea. A juventute tua, Deus spes tua? Nonne et a pueritia tua, et ab infantia tua? Plane, inquit. Nam vide quid sequitur, ne hoc putares ita me dixisse, Spes mea a juventute mea, quasi nihil profuerit Deus infantiae vel pueritiae meae; audi quod sequitur: In te confirmatus sum ex utero. Audi adhuc: De ventre matris meae tu es protector meus. Quare ergo, a juventute mea, nisi ex quo in te coepi sperare? Ante enim non in te sperabam; quamvis tu fueris protector meus, qui me salvum perduxisti ad tempus quo in te discerem sperare. A juventute autem mea coepi in te sperare; ex quo me adversus diabolum armasti, ut in procinctu exercitus tui armatus fide tua, charitate, spe, caeterisque donis tuis confligerem adversus invisibiles inimicos tuos, audiremque ab Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae (Ephes. VI, 12). Ergo juvenis est qui pugnat contra ista; sed quamvis juvenis sit, cadit, nisi ille sit spes ejus cui clamat: Domine, spes mea a juventute mea. 8. In te cantatio mea semper. Numquid ex quo in te sperare coepi usque nunc? Sed, semper. Quid est, semper? Non tantum tempore fidei, sed et tempore speciei. Nunc enim quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6): veniet tempus ut videamus quod non visum credimus; viso autem quod credimus, laetabimur: viso autem quod non crediderunt impii, confundentur. Tunc veniet res cujus est modo spes. Spes enim quae videtur, non est spes. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24). Modo ergo gemis, modo in locum refugii curris, ut salvus fias; modo in infirmitate positus medicum rogas: quid, cum acceperis perfectam etiam sanitatem? quid, cum effectus fueris aequalis Angelis Dei (Matth. XXII, 30)? jam forte istam gratiam qua liberatus es oblivisceris? Absit. In te cantatio mea semper. 9. [vers. 7.] Tanquam prodigium factus sum multis. Hic tempore spei, tempore gemitus, tempore humilitatis, tempore doloris, tempore infirmitatis, tempore vocis a compedibus, hic ergo quid? Tanquam prodigium factus sum multis. Unde, tanquam prodigium? unde mihi insultant qui me prodigium putant? Quia credo quod non video. Illi enim, beati in his quae vident, exsultant in potu, in luxuria, in scortationibus, in avaritia, in divitiis, in rapinis, in saecularibus dignitatibus, in dealbatione lutei parietis; in his exsultant: ambulo autem ego in viam dissimilem, contemnens ea quae praesentia sunt, et timens etiam prospera saeculi, nec alicubi securus nisi in promissis Dei. Et illi: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). Quid ais? repete. Manducemus, inquit, et bibamus. Age; quid postea dixisti? Cras enim moriemur. Terruisti; non seduxisti Plane hoc ipso quod postea dixisti, incussisti mihi timorem ne tibi consentiam. Cras enim moriemur, dixisti; et praecessit, Manducemus et bibamus. Cum enim dixisses, Manducemus et bibamus; adjunxisti, Cras enim moriemur. Audi contra a me: Imo jejunemus et oremus; cras enim moriemur. Hanc viam tenens arctam et angustam, tanquam prodigium factus sum multis; sed tu adjutor fortis. Adesto, o Domine Jesu, qui mihi dicas: Noli deficere in via angusta; ego prior transii, ego sum ipsa via (Joan. XIV, 6), ego duco, in me duco, ad me perduco. Ergo quamvis prodigium factus sum multis; tamen non timebo, quia tu adjutor fortis. 10. [vers. 8.] Repleatur os meum laude, ut hymno dicam gloriam tuam; tota die magnificentiam tuam. Quid est, tota die? Sine intermissione. In prosperis, quia consolaris; in adversis, quia corrigis; antequam essem, quia fecisti; cum essem, quia salutem dedisti: cum peccassem, quia ignovisti; cum conversus essem, quia adjuvisti; cum perseverassem, quia coronasti. Ita plane repleatur os meum laude, ut hymno dicam gloriam tuam; tota die magnificentiam tuam. 11. [vers. 9.] Ne projicias me in tempore senectutis. Spes mea a juventute mea, ne projicias me in tempore senectutis. Quod est hoc tempus senectutis? Cum deficiet virtus mea, ne derelinquas me. Respondet hic tibi Deus: Imo vero deficiat virtus tua, ut in te maneat mea; ut dicas cum Apostolo: Quando infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Noli timere ne projiciaris in infirmitate, in ista senectute. Quid enim, Dominus tuus non est infirmatus in cruce? nonne ante illum, tanquam ante hominem nihil valentem, captivatum et oppressum, caput agitaverunt fortissimi, et tauri pingues, et dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 39, 40)? Numquid ille, quia infirmus erat, desertus est; qui maluit non descendere de cruce, ne non potentiam ostendisse, sed insultantibus cessisse videretur? Quid te docuit pendens, qui descendere noluit, nisi patientiam inter insultantes, nisi ut sis fortis in Deo tuo? Forte et ex ejus persona dictum sit, Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis: ex persona ejus secundum infirmitatem, non secundum potestatem; secundum id quod nos in se transfiguraverat, non secundum id quod ipse descenderat. Factus est enim multis prodigium. Et forte ipsa erat senectus ejus; quia ex vetustate non incongrue senectus vocatur, et ait Apostolus: Vetus homo noster simul crucifixus est cum illo (Rom. VI, 6). Si ibi erat vetus homo noster, senectus ibi erat; quia vetus, senectus. Tamen quia verum est, Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5), resurrexit ipse die tertio, promisit resurrectionem finito saeculo. Jam praecessit caput; membra secutura sunt. Quid times ne derelinquat te, ne abjiciat in tempus senectutis, cum defecerit virtus tua? Imo tunc in te erit virtus ejus, quando defecerit virtus tua. 12. [vers. 10, 11.] Quare hoc dico? « Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum; persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat eum. » Dictum est hoc de Christo: ille enim qui potentia magna divinitatis, qua Patri aequalis est, resuscitaverat mortuos, subito inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil valens prehensus est. Quando prehenderetur, nisi illi primo in corde suo dicerent: Deus dereliquit eum? Unde illa vox est in cruce: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me (Psal. XXI, 2)? Ergo Deus dereliquit Christum, cum Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), cum esset et Christus Deus, ex Judaeis quidem secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5)? Deus reliquit illum? Absit. Sed in vetere nostro vox nostra erat, quia simul crucifixus erat vetus homo noster cum illo; et de ipso vetere nostro corpus acceperat, quia Maria de Adam erat. Ergo quod illi putaverunt, hoc de cruce dixit: Quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Quare me isti derelictum putant malo suo? Quid est, derelictum putant malo suo? Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Persequimini, et comprehendite eum. Familiarius tamen hoc, fratres, accipiamus ex membris Christi, et vocem nostram in his verbis agnoscamus: quia et ille tales voces ex persona nostra habuit, non ex potentia et majestate sua; sed ex eo quod factus est propter nos, non secundum id quod erat qui fecit nos. 13. [vers. 12.] Domine Deus meus, ne elonges a me. Ita fit, et non elongat omnino. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19). Deus meus, in adjutorium meum respice. 14. [vers. 13.] Confundantur et deficiant committentes animam meam. Quid optavit? Confundantur et deficiant. Quare optavit? Committentes animam meam. Quid est, committentes animam meam? Committentes quasi in rixam aliquam. Committi enim dicuntur, qui rixari provocantur. Si ergo ita est, caveamus committentes animam nostram. Quid est, committentes animam nostram? Primo provocantes nos ut Deo resistamus, ut in malis nostris Deus nobis displiceat. Quando enim rectus es, ut bonus sit tibi Deus Israel, bonus rectis corde (Psal. LXXII, 2)? quando rectus es? vis audire? Quando in eo bono quod facis, Deus tibi placet; in eo autem malo quod pateris, Deus tibi non displicet. Videte quid dixerim, fratres, et cauti estote contra committentes animas vestras. Omnes enim qui vobiscum agunt, ut in moeroribus et tribulationibus fatigemini, id agunt, ut in eo quod patimini Deus vobis displiceat, et exeat ex ore vestro: Quid est hoc? quid enim feci? Jam ergo tu nihil mali fecisti, et tu justus es, ille injustus? Peccator sum, inquis, fateor; justum me non dico. Sed quid, peccator? numquid tantum quantum ille cui bene est? quantum Gaius Seius? Ego scio mala ipsius, ego scio iniquitates ipsius, a quibus ego, etsi peccator, longe absum; et tamen video eum florere omnibus bonis, et ego tanta patior! Non ergo ideo dico: Deus quid tibi feci, quia nihil omnino mali feci; sed quia non tantum feci, ut ista dignus sim pati. Iterum tu justus es, ille injustus? Evigila miser; commissa est anima tua. Non, inquit, ego justum me dixi. Quid ergo dicis? Peccator sum, sed non tanta commisi ut ista dignus essem pati. Non ergo dicis Deo, Justus sum, et tu es injustus; sed dicis, Injustus sum, sed tu es injustior. Ecce commissa est anima tua, ecce jam bellum gerit anima tua. Quae? contra quem? Anima tua, contra Deum; quae facta est, contra eum a quo facta est. Vel quia es quae contra illum clames, ingrata es. Redi ergo ad confessionem infirmitatis tuae; implora medici manum. Non tibi videantur felices qui florent ad tempus. Tu castigaris; illis parcitur: forte tibi castigato et emendato filio haereditas reservatur. Redi ergo, redi, praevaricator, ad cor (Isai. XLVI, 8); non committatur anima tua. Potentior est multum cui bellum indixisti. Quanto grandiores lapides in coelum miseris, tanto te fortior ruina pressura est. Redi potius; agnosce te. Deus est qui tibi displicet: erubesce; tu tibi displice. Nihil boni faceres, nisi ille bonus esset; et nihil mihi patereris, nisi ille justus esset. Evigila ergo in hanc vocem: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Injusti erant qui juxta Job putrescentem sani sedebant (Id. II, 13); et tamen ille recipiendus flagellabatur, illis puniendis parcebatur. Quidquid ergo tribulationis tibi acciderit, quidquid insultationis, non committatur anima tua; non committatur, non solum contra Deum, sed nec contra eos ipsos qui tibi ista faciunt. Si enim vel ipsos odio habueris; et contra illos commissa est anima tua. Prorsus illi gratias age; pro istis ora. Forte enim et oratio pro ipsis est ista quam audisti: Confundantur et deficiant committentes animare meam. Confundantur et deficiant: multum enim de justitia sua praesumunt; ergo confundantur. Hoc illis expedit ut peccata sua cognoscant, unde confundantur et deficiant, male enim de viribus suis praesumebant; et ipsi defecti dicant, Quando infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10); et ipsi defecti dicant, Ne abjicias me in tempus senectutis. Bonum ergo illis optavit, ut confundantur de malis suis, et deficiant a perversis viribus suis; et tunc jam defecti et confusi quaerant illuminatorem a confusione, et refectorem a defectione. Denique vide quid sequitur: Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Confusionem et verecundiam: confusionem de mala conscientia; verecundiam propter modestiam. Fiat hoc in illis, et boni erunt. Non tibi videatur saevire: utinam exaudiatur pro illis! Nam saevire videbatur et Stephanus, quando ore flammanti verba illa jaculabatur: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper resistitis Spiritui sancto. Quam accensa iracundia, quam vehemens adversus inimicos! Commissa tibi videtur anima ipsius. Absit. Salutem ipsorum requirebat; phreneticos male saevientes verbis ligabat. Nam vide quia non erat commissa anima ipsius, non solum contra Deum, sed nec contra ipsos: Domine, inquit, Jesu, accipe spiritum meum. Non ei displicuit Jesus, quia passus erat lapidationem pro verbo ipsius; non ergo erat commissa anima ejus contra Deum. Item dixit, Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII, 51, 58, 59): non ergo erat commissa anima ejus, nec contra inimicos suos. Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Hoc enim quaerunt omnes qui me tribulant; mala mihi quaerunt. Quae mala quaerebat etiam mulier illa, quando suggessit: Dic aliquid in Deum, et morere (Job II, 9). Et illa uxor Tobiae, quae ait marito: Ubi sunt justitiae tuae (Tob. II, 22)? Ad hoc dicebat, ut displiceret illi Deus, qui illum fecerat caecum; et cum illi displiceret, committeretur anima ipsius. 15. [vers. 14.] Si ergo nemo tibi tribulando persuaserit, nemo extorserit ut tibi displiceat Deus in his quae pateris, aut ut oderis homines per quos pateris, non committitur anima tua; sed securus dicis quod sequitur: Ego autem semper in te sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. Quid est hoc? Movere nos debet, adjiciam super omnem laudem tuam. Perfectiorem facturus es laudem Dei? est aliquid quod superadjiciatur? si jam omnis illa laus est, tu quid adjecturus es? Laudatus est Deus in omnibus bonis factis suis, in omni creatura sua, in omni institutione rerum omnium, in gubernatione et regimine saeculorum, in ordine temporum, in eminentia coeli, in fecunditate terrarum, in circumfusione maris, in omni praepollentia nascentis ubique creaturae, in ipsis filiis hominum, in danda lege, in liberandis suis a captivitate Aegyptiorum, et caeteris omnibus mirabilibus suis: nondum erat laudatus in eo quod suscitavit carnem in vitam aeternam. Sit ergo ista laus adjecta per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi; ut hic ejus vocem intelligamus super omnem laudem praeteritam: sic hoc et recte intelligimus. Quid, tu forte peccator, qui timebas committi animam tuam, qui in ipso solo sperabas, ut a prima illa captivitate liberareris, qui de justitia tua non praesumebas, sed de gratia illius quam sommendat hic psalmus; quid, tu adjicies aliquid super omnem laudem Dei? Adjiciam, inquit. Videamus quid adjiciat. Posset esse omnis laus tua, et nihil omnino deesse videretur ad laudem tuam, quia et nihil deesset, si damnares omnes iniquos. Non enim non esset magna laus Dei justitia ipsa qua iniqui damnantur: magna laus esset. Fecisti hominem, dedisti ei liberum arbitrium, in paradiso collocasti, praeceptum imposuisti, mortem, si praeceptum violaret, justissimam denuntiasti; nihil non fecisti, nemo est qui a te amplius exigat. Peccavit; factum est genus humanum tanquam massa peccatorum, profluens de peccatoribus (Gen. II, et III); quid ergo, tu si massam istam iniquitatis damnes, quisquam tibi dicet: Injuste fecisti? Esses plane etiam sic justus, et omnis esset ista laus tua; sed quia liberasti et ipsum peccatorem justificando impium, adjiciam super omnem laudem tuam. 16. [vers. 15.] Os meum enuntiabit justitiam tuam: non meam. Inde adjiciam super omnem laudem tuam, quia et quod justus sum, si justus sum, justitia tua est in me, non mea; tu enim justificas impium (Rom. IV, 5). Os meum enuntiabit justitiam tuam; tota die salutem tuam. Quid est, salutem tuam? Domini est salus (Psal. III, 9). Nemo sibi usurpet quia se salvum facit: Domini est salus. Non se salvum per se quisquam facit: Domini est salus, vana salus hominis (Psal. LIX, 13). Tota die salutem tuam: toto tempore. Aliquid adversi est; praedica salutem Domini: aliquid prosperi est; praedica salutem Domini. Ne praedices in prosperis, et obmutescas in adversis; alioquin non erit quod dictum est, tota die. Tota enim dies cum sua nocte est. Numquid quando dicimus, Triginta dies, verbi causa, transierunt, non dicimus et noctes? nonne et in ipso nomine dierum includimus noctes? In Genesi quid dicebatur? Factum est vespere, et factum est mane dies unus (Gen. I, 5). Ergo dies totus cum sua nocte est; nox enim diei servit, non dies nocti. Quidquid facis in carne mortali, justitiae debet servire; quidquid facis ex praecepto Dei, non propter emolumenta carnis fiat, ne dies serviat nocti. Ergo tota die laudem Dei dic; scilicet in prosperis et in adversis: in prosperis, tanquam tempore diurno; in adversis, tanquam tempore nocturno: tota tamen die laudem Dei dic, ut non frustra cantaveris, Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Salvis filiis, pecore, familia, omni re sua, Job laudabat Deum; hoc quasi diurno tempore: damna venerunt, orbitas irruit, periit quod servabatur, obierunt quibus servabatur; hoc quasi nocturno tempore. Vide tamen tota die laudantem. Numquid post illud diurnum tempus ubi laetabatur, quia factus est illius quasi lucis, hoc est prosperitatis occasus, defecit a laudibus Dei? Nonne dies erat in corde, unde fulgebat, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21)? Et hoc quasi adhuc vespertinum erat tempus: venit et nox crassior, tenebrae profundiores, corporis dolor, putredo vermium; nec sic in ipsa putredine defecit a laudibus Dei foris in nocte, qui intus exsultabat in die. Namque uxori persuadenti blasphemiam, et committenti animam ipsius, male suadenti miserae tanquam umbrae nocturnae, Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Vere filia noctis! Si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus (Id. II, 10)? Laudavimus in die, deficiemus in nocte? Tota die, id est cum sua nocte, salutem tuam. 17. Quoniam non cognovi negotiationes. Ideo, inquit, tota die salutem tuam, quoniam non cognovi negotiationes. Quae sunt istae negotiationes? Audiant negotiatores, et mutent vitam; et si fuerunt, non sint; non cognoscant quod fuerunt, obliviscantur: postremo, non approbent, non laudent; improbent, damnent, mutentur, si peccatum est negotiatio. Hinc enim aviditate nescio qua acquirendi, o negotiator, quando damnum passus fueris, blasphemabis; et non erit in te quod dictum est: Tota die laudem tuam. Quando autem pro pretiis rerum quas vendis, non solum mentiris, verum etiam falsum juras; quomodo in ore tuo tota die laus Dei? quando si christianus es, etiam ex ore tuo blasphematur nomen Dei (Rom. II, 24), ut dicatur: Ecce quales sunt Christiani! Ergo, si propterea iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognovit negotiationes, corrigant se Christiani; non negotientur. Sed ait mihi negotiator: Ecce ego affero quidem ex longinquo merces ad ea loca in quibus non sunt ea quae attulero, unde vivam, tanquam mercedem laboris mei peto, ut carius vendam quam emerim. Unde enim vivam, cum scriptum sit: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7)? Sed agitur de mendacio, de perjurio. Hoc vitium meum est, non negotiationis: neque enim non, si vellem, possem agere sine isto vitio. Non ergo meam culpam actor ad negotium transfero: sed si mentior, ego mentior, non negotium. Possem enim dicere: Tanto emi, sed tanto vendam; si placet, eme. Non enim istam veritatem audiens emptor repelleretur, et non potius omnes accurrerent; quia plus fidem quam mercem diligerent. Hoc ergo, inquit, me mone ne mentiar, ne perjurem; non ut abjiciam negotium unde me transigo. Quo enim vocas, quando hinc revocas? Forte ad artem aliquam? Ero sutor; calceamenta faciam hominibus. Mendaces enim et ipsi non sunt? perjuri et ipsi non sunt? Nonne locatis ab alio calceamentis, cum acceperint ab alio pretium, dimittunt quod faciebant, et suscipiunt alteri facere, et fallunt eum cui promiserant cito se facturos? nonne saepe dicunt: Hodie facio, hodie impleo? Deinde in ipsa sutura tantas fraudes non faciunt? Faciunt ista, et dicunt ista; sed ipsi mali sunt, non ars quam profitentur. Omnes ergo artifices mali Deum non timentes, vel pro lucro, vel pro timore damni aut egestatis mentiuntur, perjurant; non est continua Dei laus in eis. Quomodo ergo revocas a negotiatione? An ut agricola sim, et adversus Deum tonantem murmurem, ut grandinem timens sortilegum consulam, ut quaeram quid faciam contra coelum; ut optem pauperibus famem, quo possim vendere quod servavi? ad hoc me adducis? Sed non ea faciunt, inquis, agricolae boni. Nec illa negotiatores boni. Quid enim, etiam et filios habere malum est, quia quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas sacrilegas et incantationes quaerunt? Ista hominum, non rerum peccata sunt. Potest mihi hoc dicere negotiator. Quaere ergo, Episcope, quemadmodum intelligas negotiationes quas legisti in Psalterio; ne forte tu non intelligas, et me a negotiatione prohibeas. Mone ergo quemadmodum vivam: si bene, bene mihi erit; unum tamen scio, quia si malus fuero, non negotiatio mihi facit, sed iniquitas mea. Quando verum dicitur, non est quod contradicatur. 18. Quaeramus ergo quas dixerit negotiationes, quas vere qui non cognovit, tota die laudat Deum. Negotiatio et in graeca lingua ab actu dicitur, et in latina a negato otio: sed sive ab actu, sive a negato otio, discutiatur quid sit. Qui enim negotiatores actuosi, quasi ex eo quod agunt praesumunt, opera sua laudant, non perveniunt ad gratiam Dei. Ergo contra illam gratiam sunt negotiatores, quam commendat hic psalmus. Illam enim gratiam commendat, ut nemo de suis operibus glorietur. Quomodo quodam loco dicitur, Medici non resuscitabunt (Psal. LXXXVII, 11); deserere debent homines medicinam? Sed quid est hoc? Sub isto nomine intelliguntur superbi, pollicentes salutem hominibus, cum Domini sit salus. Quomodo ergo contra medicos, id est superbos salutis pollicitatores, vigilat hoc quod dictum est, Tota die salutem tuam: sic contra negotiatores, id est, qui de actu suo et operibus gaudent, vigilat hoc quod dictum est, Os meum enuntiabit justitiam tuam, id est non meam. Qui sunt negotiatores, id est quasi de actu suo sibi placentes? Qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Merito et negotium dictum est, quia negat otium. Quantum mali est, quod negat otium? Merito Dominus expulit de templo illos quibus dixit, Scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam domum negotiationis (Matth. XXI, 13); id est, gloriantes de operibus vestris, otium non quaerentes, nec audientes contra inquietudinem et negotiationem vestram dicentem Scripturam: Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus (Psal. XLV, 11). Quid est, Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus; nisi, ut sciatis quia Deus est qui operatur in vobis, et non de vestris operibus extollamini? Non audis vocem dicentis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29)? Haec requies contra negotiatores praedicatur, haec requies contra eos qui oderunt otium praedicatur, agendo et jactando se de operibus suis, ut non requiescant in Deo; et tanto longius a gratia resiliant, quanto magis de suis operibus extolluntur. 19. Sed est in quibusdam exemplaribus, Quoniam non cognovi litteraturam. Ubi alii codices habent, negotiationem; ibi alii, litteraturam: quomodo concordent, invenire difficile est; et tamen interpretum diversitas forte sensum ostendit, non errorem inducit. Quaeramus ergo et litteraturam quomodo intelligamus, ne sic offendamus grammaticos, quomodo paulo ante negotiatores: quia et grammaticus potest in arte sua honeste vivere; non pejerare, non mentiri. Quaeramus ergo litteraturam quam non cognovit iste, in cujus ore tota die laus Dei est. Est quaedam litteratura Judaeorum: ad illos enim et hoc referamus; ibi inveniemus quod dictum est. Quomodo cum de negotiatoribus quaereremus, propter actus et opera, invenimus illam dici negotiationem detestandam, quam notavit Apostolus dicens: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Contra quam dicit idem Apostolus: Non ex operibus, ne forte quis extollatur. Quomodo ergo? Numquid non operabimur bonum? Operabimur; sed ipso in nobis operante: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 9, 10). Quomodo hoc ergo invenimus contra negotiatores, id est de actu gloriantes, de negotio quod neget otium se extollentes, inquietos potius quam bonos operatores; quia boni operatores illi sunt in quibus Deus operatur: sic et nescio quam litteraturam invenimus apud Judaeos. Dominus adsit ut explicem verbis, quod dignatus est donare ut corde conspicerem. Superbia Judaeorum praesumentium tanquam de viribus suis et de justitia operum suorum, gloriabatur de Lege, quod ipsi Legem acceperint, aliae gentes non acceperint; in qua Lege, non de gratia gloriabantur, sed de littera. Lex enim sine gratia, littera sola est: manet ad convincendam iniquitatem, non ad dandam salutem. Quid enim ait Apostolus? Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Gal. III, 21, 22). De hac littera dicit alio loco: Littera occidit; spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Habes litteram, si praevaricator legis es: Qui per litteram, inquit, et circumcisionem praevaricator legis es. Nonne bene cantatur et dicitur: Erue me de manu legem praetereuntis et iniqui? Habes litteram; sed non imples litteram. Unde non imples litteram? Quoniam qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus, sicut scriptum est (Rom. II, 21-27). Quid tibi ergo profuit littera quam non imples? Quare autem non imples? Quia de te praesumis. Quare non imples? Quia negotiator es; opera tua extollis: nescis necessariam esse gratiam adjuvantis, ut impleatur praeceptum jubentis. Ecce jussit Deus; age quod jussit. Incipis agere quasi ex viribus tuis, et cadis; et manet super te littera puniens, non salvans. Merito Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Moyses quinque libros scripsit: sed in quinque porticibus piscinam cingentibus languidi jacebant; sed curari non poterant (Id. V, 2). Vide quomodo manet littera, convincens reum, non salvans iniquum. Illis enim quinque porticibus, in figura quinque librorum, prodebantur potius quam sanabantur aegroti. Quid ergo ibi tunc sanabat aegrotum? Motus aquae. Piscina illa mota descendebat aegrotus, et sanabatur unus, quia unitas: quisquis alius ad ipsum motum descenderet, non sanabatur. Quomodo commendabatur unitas corporis clamantis a finibus terrae? Alius non sanabatur, nisi rursus mota fuisset piscina. Significabat ergo piscinae motus perturbationem populi Judaeorum, quando venit Dominus Jesus Christus. Angeli enim adventu intelligebatur moveri aqua in piscina. Aqua ergo cincta porticibus quinque, gens erat Judaea cincta Lege. Et in porticibus aegroti jacebant, et in sola aqua turbata et mota sanabantur. Venit Dominus, turbata est aqua, crucifixus est; descendat ut sanetur aegrotus. Quid est, descendat? Humiliet se. Ergo quicumque amatis litteram sine gratia, in porticibus remanebitis; aegri eritis, jacentes, non convalescentes: de littera enim praesumitis. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed data est lex, ut reos vos faceret, rei facti timeretis, timentes indulgentiam peteretis, jam de viribus vestris non praesumeretis, de littera vos non extolleretis. Nam ipsa figura est etiam, quod Eliseus primo ad mortuum resuscitandum baculum misit per servum. Mortuus erat filius viduae hospitae ipsius; nuntiatum est ei, servo suo dedit baculum suum: Vade, inquit, pone super mortuum (IV Reg. IV, 29). Nesciebat Propheta quid ageret? Praecessit servus, posuit baculum super mortuum, non surrexit mortuus. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Non vivificavit lex per servum missa; et tamen ille misit baculum suum per servum, qui postea secutus vivificavit. Namque cum ille infans non resurrexisset, venit ipse Eliseus, jam figuram portans Domini, qui servum suum cum baculo, tanquam cum Lege, praemiserat; venit ad jacentem mortuum, posuit membra sua super illum. Ille infans erat; ille juvenis erat: contraxit et breviavit quodammodo juventutis suae magnitudinem, parvulus factus ut mortuo congrueret. Mortuus ergo surrexit, cum se vivus mortuo coaptavit: et fecit Dominus quod non fecit baculus; fecit gratia quod non fecit littera. Illi ergo qui in baculo remanserunt, in littera gloriantur, et ideo non vivificantur. Ego autem de gratia tua volo gloriari. Mihi autem, ait Apostolus, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14), nisi in illo qui se mihi vivus mortuo, ut resurgerem, coaptavit; ut jam non ego viverem, viveret autem in me Christus (Id. II, 20). In ipsa gratia glorians. litteraturam non cognovi: id est, homines de littera praesumentes, et a gratia resilientes, toto corde reprobavi. 20. [vers. 16.] Merito sequitur, Introibo in potentiam Domini: non meam, sed Domini. Nam illi in potentia sua de littera gloriati sunt; ideo adjunctam litterae gratiam non cognoverunt. Nam Lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Ipse enim venit ut Legem impleret, quando charitatem donavit, per quam Lex posset impleri. Plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10). Illi non habentes charitatem, id est, non habentes Spiritum gratiae, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5), remanserunt gloriantes in littera. Sed quia littera occidit; spiritus autem vivificat; non cognovi litteraturam, et introibo in potentiam Domini. Ideo versus iste sequens confirmat perficitque sententiam, ita ut eam figat in cordibus hominum, nec alium permittat omnino irrepere ulla ex parte intellectum. Domine, memorabor justitiae tuae solius. O solius! Quid addidit, solius? rogo vos. Sufficeret, memorabor justitiae tuae. Solius, inquit, prorsus: ibi meam non cogito: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Justitia tua sola me liberat; mea sola non sunt nisi peccata. Non glorier ergo de viribus meis; non in littera remaneam: reprobem litteraturam, id est homines de littera gloriantes, et de suis viribus perverse, tanquam phreneticos, praesumentes; reprobem tales, intrem in potentiam Domini, ut quando infirmus sum, tunc potens sim; ut tu in me sis potens, quoniam memorabor justitiae tuae solius. SERMO II. De secunda parte Psalmi. 1. Gratiam Dei, qua gratis salvi facti sumus, nullis nostris meritis praecedentibus. nisi quibus supplicium debebatur, isto commendari psalmo, hesterna die insinuavimus Charitati Vestrae: eumque tractando quoniam finire nequivimus, extremam ejus partem in hodiernam diem distulimus, promittentes in nomine Domini nos debitum soluturos. Quod solvendi quoniam tempus est, adestote animo, tanquam agro fertili, ubi et semen multiplicetis, et pluviae ingrati non sitis. Commendavimus hesterno die titulum ejus; sed propter renovandam intentionem vestram, et his intimandum qui heri absentes fuerunt, breviter commemoramus quod recolant qui audierunt, audiant qui nescierunt. Filiorum Jonadab Psalmus est; quod nomen interpretatur Domini Spontaneus: quoniam spontanea, hoc est bona, pura, sincera et perfecta voluntate, non ficto corde Domino serviendum est; quod etiam illud indicat ubi dictum est, Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Filiis hujus, id est, filiis obedientiae cantatur Psalmus, et his qui primi captivi ducti sunt, ut agnoscatur hic gemitus noster, et sufficiat diei malitia sua (Matth. VI, 34). Jam enim, si superbi deseruimus, vel fatigati redeamus. Nec rediri nisi per gratiam potest. Gratia gratis data est: nam nisi gratis esset, gratia non esset. Porro autem, si propterea gratia est, quia gratis est, nihil tuum praecessit, ut acciperes. Nam si aliqua bona opera tua praecesserunt, pretium accepisti, non gratis: pretium autem quod nobis debebatur, supplicium est. Quod ergo liberamur, non nostris meritis, sed illius gratia est. Illum ergo laudemus; illi totum quod sumus, et quod salvi efficimur, debeamus. Ad quod conclusit, cum multa dixisset, dicens: Domine, memorabor justitiae tuae solius. Ad istum versum conclusa est hesterna tractactio. Primi ergo captivi, id est, pertinentes ad primum hominem: propter hoc enim captivi, propter primum hominem in quo omnes morimur; quia non prius quod spirituale est, sed quod animale postea spirituale (I Cor. XV, 46). Propter primum hominem primi captivi: propter secundum hominem secundi redempti. Nam et ipsa redemptio clamat captivitatem nostram. Unde enim redempti, si non antea captivi? Et eam captivitatem expressius ab Apostolo insinuatam ex Epistola ejus, verba quaedam commemorantes, insinuavimus, et repetimus: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Ipsa est prima captivitas nostra, qua concupiscit adversus spiritum caro (Gal. V, 17). Venit autem hoc de poena peccati, ut homo adversus seipsum divideretur, qui uni subditus esse noluit. Nihil enim tam expedit animae quam obedire. Et si expedit animae obedire in servo ut obediat domino, in filio ut obediat patri, in uxore ut obediat viro; quanto magis in homine ut obediat Deo? Expertus ergo malum Adam: omnis autem homo Adam; sicut in his qui crediderunt omnis homo Christus, quia membra sunt Christi: expertus ergo malum quod non debuit experiri, si crederet dicenti, Noli tangere (Gen. II, 17); expertus ergo malum, postea saltem obtemperet praeceptis medici ut surgat, qui noluit credere medico ut non aegrotaret. Nam et sano bonus et fidelis medicus dat praeceptum, ne sit illi necessarius. Non est enim sanis necessarius medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Boni autem amici medici, qui nolunt vendere artem suam, et plus gaudent ad sanos quam ad aegrotos, dant quaedam praecepta sanis, quae observando in aegritudinem non cadant. Porro autem illi si praecepta contempserint, et in aegritudinem inciderint, supplicant medico: quem contempserunt sani, rogant aegroti. Utinam saltem rogent! ne per febrem mente perdita et medicum caedant. Audistis modo, cum Evangelium legeretur, quemadmodum in illos dicta sit parabola. Mentis sanae erant qui dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas (Id. XXI, 38)? Utique non: puta qui occiderunt filium, et patrem occisuri erant; hoc est mentem sanam non habere. Postremo ecce quia occiderunt filium: resurrexit filius, et lapis reprobatus ab aedificantibus factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet super eos, et conteret eos. Sed non ita iste qui cantat in Psalmo, et dicit: Introibo in potentiam Domini; non meam, sed Domini. Domine, memorabor justitiae tuae solius. Nullam meam agnosco; solius tuae justitiae memorabor. A te habeo, quidquid boni habeo; quidquid autem mali habeo, a me habeo. Non meritis supplicium reddidisti; sed gratiam gratis impertisti: Tuae itaque solius justitiae memorabor. 2. [vers. 17.] Deus, docuisti me ex juventute mea. Quid me docuisti? Quia tuae solius justitiae memorari debeo. Considerans enim vitam praeteritam meam, video quid mihi debebatur, et quid acceperim pro eo quod mihi debebatur. Debebatur poena; reddita est gratia: debebatur gehenna; data est vita aeterna. Deus, docuisti me ex juventute mea. Ex ipso initio fidei meae, qua me innovasti, docuisti me nihil in me praecessisse, unde mihi dicerem deberi quod dedisti. Quis enim convertitur ad Deum, nisi ab iniquitate? quis redimitur, nisi a captivitate? quis autem potest dicere injustam fuisse captivitatem suam, quando deseruit imperatorem, et defecit ad desertorem? Imperator enim Deus, desertor diabolus: praeceptum dedit imperator, fraudem suggessit desertor (Gen. II, 17, et III, 1). Ubi aures tuae inter praeceptionem et deceptionem? Meliorne diabolus quam Deus? melior qui defecit, quam qui te fecit? Credidisti quod promisit diabolus, et invenisti quod minatus est Deus. Jam ergo ex captivitate liberatus, adhuc tamen in spe, nondum in re, ambulans per fidem, nondum per speciem, Deus, inquit, docuisti me ex juventute mea. Ex quo conversus sum ad te, innovatus a te qui factus a te, recreatus qui creatus, reformatus qui formatus: ex quo conversus sum, didici merita mea nulla praecessisse; sed gratiam tuam mihi gratis venisse, ut memorarer justitiae tuae solius. 3. Quid deinde post juventutem? quoniam docuisti me, inquit, ex juventute mea; quid post juventutem? In ipsa enim prima conversione tua didicisti quod ante conversionem justus non fuisti, sed praecessit iniquitas, ut expulsa iniquitate succederet charitas; et renovatus in novum hominem spe duntaxat, nondum re, didicisti quod nihil tui boni praecesserat, et gratia Dei conversus es ad Deum. Jam forte ex quo conversus es, habebis aliquid tuum, et de viribus tuis praesumere debes? Quemadmodum solent homines dicere: Jam dimitte; opus erat ut viam ostenderes, sufficit, ambulabo viam. Et ille qui tibi viam ostendit: Ne forte vis ut deducam te? Tu autem si superbis: Absit, sufficit, ambulabo viam. Dimitteris, et per infirmitatem iterum aberrabis. Bonum erat tibi ut deduceret te, qui prius in via collocavit te. Caeterum nisi et ipse ducat, rursus errabis: dic illi ergo, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Quod autem viam ingressus es, juventus est, ipsa renovatio, et initium fidei. Antea enim ambulabas per vias tuas vagabundus; errans per silvosa, per aspera, laceratus omnibus membris: patriam quaerebas, hoc est stabilitatem quamdam spiritus tui, ubi diceres, Bene est; et securus diceres, quietus ab omni molestia, ab omni tentatione, ab omni postremo captivitate; et non inveniebas. Quid dicam? Venit ad te qui tibi ostenderet viam? Venit ad te ipsa via, et constitutus es in ea nullis tuis meritis praecedentibus, quoniam utique errabas. Quid, ex quo ingressus es, jam regis te? jam ille qui viam docuit te, dimittit te? Non, inquit: Docuisti me ex juventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Mirabile est enim quod adhuc facis, ut regas me, qui in via posuisti me; et haec sunt mirabilia tua. Quae sunt, putas, mirabilia Dei? Quid mirabilius inter Dei mirabilia, quam mortuos suscitare? Numquidnam ego mortuus sum, inquis? Si mortuus non esses, non diceretur tibi: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Mortui sunt omnes infideles, omnes iniqui; corpore vivunt, sed corde exstincti sunt. Qui autem suscitat mortuum secundum corpus, reddit eum luci huic videndae, et huic aeri ducendo: non autem suscitator ejus ipse illi lux et aer est; incipit videre, quemadmodum videbat antea. Anima non sic exsuscitatur. Anima enim exsuscitatur a Deo; quanquam et corpus exsuscitetur a Deo: sed Deus quando exsuscitat corpus, mundo reddit; quando exsuscitat animam, sibi redit. Si recedat aer mundi istius, moritur corpus; si recedat Deus, moritur anima. Cum ergo animam suscitat Deus, nisi adsit qui suscitavit, suscitata non vivit. Non enim suscitat, et dimittit ut vivat sibi: sicut Lazarus quando resuscitatus est quatriduanus mortuus, suscitatus est corpore per Domini corporalem praesentiam. Accessit enim corporaliter ad sepulcrum; clamavit, Lazare, veni foras: et surrexit Lazarus, processit de sepulcro ligatus; deinde solutus discessit (Joan. XI, 41-44). Resuscitatus est Domino praesente, sed vixit et Domino absente. Quanquam eum Dominus corporaliter resuscitasset, quantum ad visibilia pertinet: caeterum praesentia majestatis suae illum suscitavit; qua praesentia nusquam recedit. Interim tamen ad praesentiam visibilem Dominus suscitavit Lazarum; discessit de ipsa civitate Dominus, vel de illo loco: numquid Lazarus non vixit? Non sic anima suscitatur: suscitat illam Deus; moritur si discesserit Deus. Dicam enim audacter, fratres, sed tamen verum. Duae vitae sunt, una corporis, altera animae: sicut vita corporis anima, sic vita animae Deus; quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima moritur, si deserat Deus. Ipsa est ergo gratia ejus, ut suscitet, et sit nobiscum. Quod ergo nos suscitat a morte nostra praeterita, et innovat quodammodo vitam nostram, dicimus ei: Deus, docuisti me ex juventute mea. Quia vero non recedit ab eis quos suscitat, ne cum recesserit moriantur, dicimus ei: Et usque nunc annuntiabo mirabilia tua; quia cum mecum es vivo, et animae meae vita tu es, quae morietur si dimittatur sibi. Ergo dum adest vita mea, hoc est Deus meus, usque nunc: quid postea? 4. [vers. 18.] Et usque in senectam et senium. Duo ista nomina senectutis sunt, et discernuntur a Graecis. Gravitas enim post juventutem aliud nomen habet apud Graecos, et post ipsam gravitatem veniens ultima aetas aliud nomen habet: nam πρεσβύτης dicitur gravis, et γέρων senex. Quia vero in latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de senectute ambo sunt posita, senecta et senium: scitis autem esse duas aetates. Docuisti me gratiam tuam a juventute mea; et usque nunc, post juventutem meam, annuntiabo mirabilia tua, quia mecum es ut non moriar, qui venisti ut surgam; et usque in senectam et senium, id est usque ad ultimum meum, nisi mecum fueris, non erit aliquid meriti mei: gratia tua semper perseveret mecum. Hoc diceret etiam unus homo, tu, ille, ego: quia vero vox ista unius cujusdam magni hominis est, hoc est ipsius unitatis; vox est enim Ecclesiae; quaeramus juventutem Ecclesiae. Quando venit Christus, crucifixus est, mortuus est, surrexit, vocavit gentes; coeperunt converti, facti sunt martyres fortes in Christo, fusus est sanguis fidelis, surrexit seges Ecclesiae: haec juventus. Progredientibus autem temporibus confiteatur Ecclesia; dicat: Usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Non tantum in juventute, quando Paulus, quando Petrus, quando primi Apostoli nuntiaverunt; procedente etiam aetate, ego ipse, id est unitas tua, membra tua, corpus tuum, annuntiabo mirabilia tua. Quid postea? Et usque ad senectam et senium annuntiabo mirabilia tua: usque in finem saeculi erit hic Ecclesia. Si enim non hic futura est usque in finem saeculi; quibus Dominus dixit, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20)? Quare ista oportebat ut dicerentur in Scripturis? Quia futuri erant inimici christianae fidei qui dicerent: Ad parvum tempus sunt Christiani, postea peribunt, et redibunt idola, rediet quod erat antea. Quamdiu erunt Christiani? Usque ad senectam et senium; id est usque in finem saeculi. Tu cum exspectas, miser infidelis, ut transeant Christiani, transis tu sine Christianis: et Christiani usque in finem saeculi permanebunt; et tu per infidelitatem tuam, cum finieris brevem vitam tuam, qua fronte exies ad judicem quem cum viveres blasphemasti? Ergo a juventute mea, et usque nunc, et usque ad senectam et senium, Domine, ne derelinquas me. Non, quomodo dicunt inimici mei, usque ad tempus erit. Ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni superventurae. Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Brachium Domini, Christus. Noli ergo derelinquere me; non gaudeant qui dicunt: Usque ad certum tempus erunt Christiani. Sint qui annuntient brachium tuum. Cui? Generationi omni superventurae. Si ergo omni generationi superventurae; usque ad finem saeculi: finito enim saeculo, jam nulla superveniet generatio. 5. [vers. 19.] Potentiam tuam, et justitiam tuam: hoc est, annuntiem generationi omni superventurae brachium tuum. Et quid praestitit brachium tuum? Liberationem nostram gratuitam. Hoc ergo annuntiem, ipsam gratiam omni generationi superventurae; dicam omni homini nascituro: Nihil es per te, Deum invoca; tua peccata sunt, merita Dei sunt; supplicium tibi debetur, et cum praemium venerit, sua dona coronabit, non merita tua, Dicam omni generationi superventurae: De captivitate venisti; ad Adam pertinebas. Dicam hoc omni generationi superventurae, nullas vires meas, nullam justitiam meam; sed potentiam tuam et justitiam tuam, Deus, usque in altissima quae fecisti magnalia. Potentiam tuam et justitiam tuam, usquequo? usque ad carnem et sanguinem? Imo, usque ad altissima quae fecisti magnalia. In altis coeli sunt; in altis Angeli sunt, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: tibi debent quod sunt, tibi debent quod vivunt, tibi debent quod juste vivunt, tibi debent quod beate vivunt, Potentiam tuam et justitiam tuam, usquequo? Usque in altissima quae fecisti magnalia. Ne putes hominem solum pertinere ad gratiam Dei. Quid erat Angelus antequam fieret? quid est Angelus, si deserat qui creavit? Ergo, potentiam tuam et justitiam tuam, usque in altissima quae fecisti magnalia. 6. Et homo se extollit! et ut pertineat ad primam captivitatem, audit serpentem suggerentem: Gustate, et eritis sicut dii (Gen. III, 5)! Homines sicut dii! Deus, quis similis tibi? Non in abysso, non in inferno, non in terra, non in coelo; omnia enim tu fecisti. Quid contendit opus cum artifice? Deus, quis similis tibi? Ego autem, ait Adam miser, et in Adam omnis homo, cum volo esse perverse similis tibi, ecce quid factus sum, ut de captivitate ad te clamem: cui bene erat sub rege bono, captivus factus sum sub meo seductore; et clamo ad te, quia cecidi abs te. Et unde abs te cecidi? Cum quaero esse perverse similis tibi. Quid enim? Deus nonne ad suam similitudinem nos vocat? Nonne ipse est qui dicit: Diligite inimicos vestros; orate pro eis qui vos persequuntur; benefacite eis qui vos oderunt? Haec dicens, ad similitudinem Dei nos hortatur. Denique quid adjungit? Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est. Quid enim ipse facit? Hoc facit certe: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 44, 45). Qui ergo bene vult inimico suo, Deo similis est: nec ista superbia, sed obedientia est. Quare? Quia ad imaginem Dei facti sumus: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Non ergo aliquid alienum est, si imaginem Dei tenemus in nobis: utinam eam per superbiam non amittamus! Sed quid est, per superbiam velle esse similem Deo? quid putamus, ut exclamaret captivus: Domine, quis similis tibi? quae est ista perversa similitudo? Audite, et intelligite, si potestis: credimus autem quia ipse qui nos posuit haec vobis dicere, dabit vobis etiam posse et intelligere. Deus nullo indiget bono, et ipse est summum bonum, et ab ipso est omne bonum. Ut ergo boni simus, Deo indigemus: ut bonus sit Deus, nobis non indiget, nec nobis tantum, sed usque ad altissima quae fecit magnalia, nec ipsis coelestibus, nec supercoelestibus, nec coelo coeli quod dicitur, indiget Deus, ut aut melior sit, aut potentior, aut beatior. Quid enim esset quidquid aliud est, nisi ipse fecisset? Quo ergo eget abs te qui erat ante te, et tam potens erat, ut cum tu non esses, faceret te? Numquid quomodo parentes faciunt filios? Per quamdam concupiscentiam carnalem generant, potius quam creant; istis enim generantibus, Deus creat. Nam si tu ita creas, dic quid tua mulier paritura est. Quid dicam, Tu dic? ipsa dicat, quae quod portat ignorat. Generant tamen homines filios, et ad solatium suum, et ad subsidium senectutis. Numquid ideo creavit haec omnia Deus, a quibus senex adjuvaretur? Novit ergo Deus quod creat, et quale sit per ejus bonitatem, et quale futurum sit per propriam voluntatem; novit Deus et ordinavit omnia. Ut autem homo sit aliquid, convertit se ad illum a quo creatus est. Recedendo enim frigescit; accedendo fervescit: recedendo tenebrescit; accedendo clarescit. A quo enim habet ut sit, apud illum habet ut ei bene sit. Denique filius minor, qui voluit in sua potestate habere substantiam suam, quae illi apud patrem optime servabatur, factus suae potestatis, profectus est in regionem longinquam, haesit principi malo, porcos pavit; fame correctus est qui saturitate superbus abscesserat (Luc. XV, 12-16). Ergo quisquis ita vult esse similis Deo, ut ad illum stet, fortitudinemque suam, sicut scriptum est, ad illum custodiat (Psal. LVIII, 10), non ab illo recedat: ei cohaerendo signetur tanquam ex annulo cera, illi affixus habeat imaginem ejus, faciens quod dictum est, Mihi adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28); vere custodit similitudinem et imaginem ad quam factus est. Porro autem si perverse voluerit imitari Deum, ut quomodo Deus non habet a quo formetur, non habet a quo regatur, sic ipse velit sua potestate uti, ut quomodo Deus, nullo formante, nullo regente vivat; quid restat, fratres, nisi ut recedens ab ejus calore torpescat, recedens a veritate vanescat, recedens ab eo quod summe atque incommutabiliter est, in deterius mutatus deficiat. 7. Hoc diabolus fecit: imitari Deum voluit, sed perverse; non esse sub illius potestate, sed habere contra illum potestatem. Homo autem positus sub praecepto, audivit a Domino Deo, Noli tangere. Quid? Hanc arborem (Gen. II, 17). Quid est enim illa arbor? Si bona est, quare non tango? si mala est, quid facit in paradiso? Prorsus ideo est in paradiso, quia bona est; sed nolo tangas. Quare non tango? Quia obedientem te volo, non contradicentem. Servi ad hoc, serve; sed noli male, serve. Serve, audi prius Domini jussum, et tunc jubentis disce consilium. Bona est arbor: nolo tangas. Quare? Quia Dominus sum, et servus es. Haec tota causa est. Si parva est, dedignaris esse servus? Quid autem tibi expedit, nisi esse sub Domino? Quomodo eris sub Domino, nisi fueris sub praecepto? Porro si expedit tibi esse sub Domino, et sub praecepto, quid tibi jussurus erat Deus? Aliquid enim quaerit abs te? Offer mihi sacrificium, dicturus est tibi? Nonne ipse fecit omnia, in quibus et te fecit? Obsequere mihi, dicturus est tibi; sive ad lectum, cum requiesco; sive ad mensam, cum me reficio; sive ad balneas, cum lavo? Quia ergo nullo abs te indiget Deus, nihil tibi debuit jubere? Si autem debuit aliquid jubere, ut te, quod tibi expedit, sentires esse sub Domino, ab aliqua re prohibendus eras; non propter illius arboris malitiam, sed propter tuam obedientiam. Non potuit Deus perfectius demonstrare quantum sit bonum obedientiae, nisi cum prohibuit ab ea re quae non erat mala. Sola ibi obedientia tenet palmam; sola ibi inobedientia invenit poenam. Bonum est; nolo tangas. Non enim non tangendo moriturus es. Numquid qui hinc prohibuit, alia subtraxit? Nonne est paradisus fructuosis plenus arboribus? Quid tibi deest? Hoc nolo tangas; hinc nolo gustes. Bonum est, sed obedientia melior est. Proinde cum tetigeris, numquid arbor illa malum erit, ut moriaris? Sed inobedientia te subjecit morti, quia prohibita tetigisti. Ideo arbor illa appellata est scientiae dignoscendi boni et mali (Gen. II, 17), non quia inde talia quasi poma pendebant; sed quidquid esset arbor illa, cujuslibet pomi, cujuslibet fructus esset, ideo sic vocata est, quia homo qui nollet bonum a malo discernere per praeceptum, discreturus erat per experimentum; ut tangendo vetitum, inveniret supplicium. Quare autem tetigit, fratres mei? Quid illi deerat? Dicatur mihi quid illi deerat in paradiso constituto, in media opulentia, mediisque deliciis; cui magnae deliciae erant ipsa visio Dei, cujus faciem quasi inimici timuit post peccatum? Quid illi deerat, ut tangeret, nisi quia sua potestate uti voluit, praeceptum rumpere delectavit; ut nullo sibi dominante fieret sicut Deus, quia Deo nullus utique dominatur? Male vagus, male praesumens, futurus mortuus, recedendo a via justitiae! ecce solvit praeceptum, excussit a cervice jugum disciplinae, hab nas regiminis exaltan e animositate disrupit; ubi est nunc? Certe captivus clamat: Domine, quis similis tibi? Volui esse perverse similis tibi, et factus sum similis pecori. Sub tua dominatione, sub tuo praecepto vere similis eram: sed homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Jam de similitudine jumentorum clama sero, et dic: Deus, quis similis tibi? 8. [vers. 20, 21.] Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Merito, superbe serve: voluisti enim perverse esse similis Domino tuo, qui factus eras ad imaginem Domini tui. Bene tibi velles ut esset recedenti ab illo bono? Prorsus dicit tibi Deus: Si recedis a me, et bene est tibi, ego non sum bonum tuum. Proinde si ille bonus, et summe bonus, et de se sibi bonus, et nullo alieno bono bonus, et ipse nostrum summum bonum; recedendo inde, quid eris, nisi malus? Item, si ipse est beatitudo nostra, quid erit recedenti, nisi miseria? Redi ergo post miseriam, et dic: Domine, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! 9. Sed disciplina fuit; admonitio, non desertio. Denique gratias agens quid dicit? Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quando enim antea? quid est hoc, iterum? Cecidisti ab altitudine, o homo, mancipium inobediens, superbe adversus Dominum, cecidisti! Factum est in te, Omnis qui se exaltat, humiliabitur: fiat in te, Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Redi de profundo. Redeo, inquit; redeo, agnosco: Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Intelligimus, audio. Reduxisti enim de abyssis terrae; reduxisti a profunditate et submersione peccati. Sed quare, iterum? Quando jam factum erat? Sequamur, ne forte posteriora psalmi ipsius exponant nobis, quod hic nondum intelligimus, quid dixerit iterum. Ergo audiamus: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quid deinde? Multiplicasti justitiam tuam; et conversus consolatus es me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce alterum iterum. Si hoc iterum solvere laboramus semel positum, quis poterit solvere geminatum? Jam ipsum iterum geminatio est, et rursum positum est iterum. Adsit ille a quo gratia: adsit et brachium quod annuntiamus omni generationi superventurae: adsit ipse, et tanquam clave crucis suae clausum sacramentum aperiat. Neque enim frustra, illo crucifixo, velum templi medium scissum est (Matth. XXVII, 51), nisi quia per ipsius passionem omnium mysteriorum secreta patuerunt. Adsit ergo ipse transeuntibus ad eum; auferatur velamen (II Cor. III, 16): dicat nobis Dominus noster et Salvator Jesus Christus, quare talis vox Prophetae praemissa est: Ostendisti mihi tribulationes multas et malas; et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. En hoc primum positum est iterum: videamus quid hoc sit, et inveniemus quare alterum iterum. 10. Quid est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Grande hoc! magnum hoc! Tu quid, captive? ubi jaces? In carne, sub morte. Quis ergo ille? quis tu? et quid ille postea? Propter quem? Quis ille, nisi quod dictum est, Verbum? Quod Verbum? ne forte sonat et transit? Verbum Deus apud Deum; Verbum per quod facta sunt omnia. Quid propter te? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32)? Ecce quid, quis, propter quem. Filius Dei caro propter peccatorem, propter iniquum, propter desertorem, propter superbum, propter perversum Dei sui imitatorem! Factus ille quod tu, filius hominis, ut nos efficeremur filii Dei! Caro factus: unde caro? Ex Maria virgine (Luc. II, 7). Unde Maria virgo? Ex Adam. Ergo ex illo primo captivo; et caro in Christo de massa captivitatis. Utquid hoc? Ad exemplum. Suscepit a te in quo moreretur pro te; suscepit a te quod offerret pro te, quo exemplo doceret te. Quid doceret te? Quia resurrecturus es. Unde enim crederes, nisi exemplum carnis praecederet assumptae de massa mortis tuae? Ergo in illo primo resurreximus; quia et Christus cum resurrexit, nos resurreximus. Non enim Verbum mortuum est, et resurrexit; sed in Verbo caro mortua est, et resurrexit. Ibi mortuus est Christus, ubi es tu moriturus; et ibi resurrexit Christus, ubi es tu resurrecturus. Exemplo suo docuit quid non timeres, quid sperares. Timebas mortem; mortuus est: desperabas resurrectionem; resurrexit. Sed dicis mihi: Ille resurrexit; numquid ego? Sed resurrexit in eo quod pro te accepit ex te. Ergo natura tua in illo praecessit te; et quod sumptum est ex te, ascendit ante te: ibi ergo et tu ascendisti. Ascendit ergo ille prior, et in illo nos; quia caro illa de genere humano. Ergo et illo resurgente, reducti sumus ex abyssis terrae. Cum itaque resurrexit Christus, de abyssis terrae reduxisti me. Cum vero credimus in Christum, de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce unum iterum. Audi impleri ab Apostolo: Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Praecessit ergo ille; jam resurreximus et nos, sed adhuc in spe. Audi hoc idem apostolum Paulum dicentem: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem, exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscis, adhuc exspectas. Quid ergo est quod tibi praestitit Christus? Audi quod sequitur: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Reducti ergo sumus iterum ab abyssis spe. Quare iterum? Quia jam Christus praecesserat. Sed quia resurgemus in re: modo enim spe vivimus, modo secundum fidem ambulamus: reducti sumus ab abyssis terrae, credendo in eum qui ante nos resurrexit ab abyssis terrae; resuscitata est anima nostra ab iniquitate infidelitatis, et facta est in nobis quasi prima resurrectio per fidem. Sed si sola erit, ubi est quod Apostolus ait: « Adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri? » ubi est quod illo loco dixit: « Corpus mortuum est propter peccatum; spiritus vita est propter justitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum ejus in vobis » (Rom. VIII, 10, 11)? Ergo jam resurreximus mente, fide, spe, charitate; sed restat ut resurgamus corpore. Audisti unum iterum; audisti alterum iterum: unum iterum, propter Christum praecedentem; et alterum, sed adhuc spe, quod restat in re. Multiplicasti justitiam tuam: jam in credentibus, jam in illis qui primo resurrexerunt in spe. Multiplicasti justitiam tuam. Ad ipsam justitiam pertinet et flagellum; quia tempus est ut judicium incipiat a domo Dei (I Petr. IV, 17), ait Petrus; id est a sanctis ejus. Flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12, et Hebr. XII, 6). Multiplicasti justitiam tuam: quia jam nec filiis pepercisti; sed quibus haereditatem aeternam servabas, disciplina non deseruisti. Multiplicasti justitiam tuam; et conversus consolatus es me: et propter corpus in fine resurrecturum, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. 11. [vers. 22.] Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam. Vasa psalmi, psalterium. Sed quid est psalterium? Organum ligneum cum chordis. Quid significat? Interest aliquid inter ipsum et citharam: interesse dicunt qui norunt, eo quod concavum illud lignum cui chordae supertenduntur ut resonent, in superiore parte habet psalterium, cithara in inferiore. Et quia spiritus desuper, caro de terra, significari videtur per psalterium spiritus, per citharam caro. Et quia duas dixerat reductiones nostras ab abyssis terrae; unam secundum spiritum in spe, alteram secundum corpus in re; audi eas duas: Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam. Hoc secundum spiritum: quid de corpore? Psallam tibi in cithara, sanctus Israel. 12. [vers. 23, 24.] Iterum hoc audi, propter ipsum iterum et iterum. Exsultabunt labia mea, cum psallam tibi. Quia labia solent dici et interioris hominis et exterioris, incertum est quomodo posita sint labia: sequitur ergo, Et anima mea quam redemisti. Ergo de labiis interioribus salvati in spe, reducti ab abyssis terrae in fide et charitate, exspectantes tamen adhuc redemptionem corporis nostri, quid dicimus? Jam dixit: Et anima mea quam redemisti. Sed ne solam animam redemptam putares, in qua nunc audisti unum iterum, Adhuc autem, inquit: quid adhuc? Adhuc autem et lingua mea: ergo jam lingua corporis Tota die meditabitur justitiam tuam: id est in aeterni tate sine fine. Sed quando hoc? Jam in fine saeculi resurrectione corporis, et immutatione in angelicum statum. Unde hoc probatur quia de fine dicitur, Adhuc autem et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam? Cum confusi fuerint, et erubuerint qui quaerum mala mihi. Quando confundentur, quando erubescent, nisi in fine saeculi? Duobus enim modis confundentur; aut cum credent in Christum, aut cum venerit Christus. Nam quamdiu hic est Ecclesia; quamdiu gemit triticum inter paleas, quamdiu gemunt spicae inter zizania (Matth. III, 12, et XIII, 30), quamdiu gemunt vasa misericordiae inter vasa irae facta in contumeliam (II Tim. II, 20), quamdiu gemit lilium inter spinas, non deerunt inimici qui dicant, Quando morietur, et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6); id est, Ecce veniet tempus ut finiantur, et non sint Christiani: sicut coeperunt ex aliquo tempore, ita usque ad certum tempus erunt. Sed cum ista dicunt; et sine fine moriuntur, et permanet Ecclesia, praedicans brachium Domini omni generationi superventurae. Veniet et ipse ultimus in claritate sua; resurgent omnes mortui, quisque cum causa sua: separabuntur boni ad dexteram, mali autem ad sinistram (Matth. XXV, 33); et confundentur qui insultabant, erubescent qui garriebant: et sic lingua mea post resurrectionem meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam, sum confusi fuerint, et erubuerint qui quaerunt mihi mala.