Enarrationes in Psalmos (ed. Migne)/8

E Wikisource
Enarrationes LXXI-LXXIX
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Enarrationes LXI-LXX Enarrationes LXXX-XC 

8[recensere]

IN PSALMUM LXXI ENARRATIO. 1. [vers. 1.] In Salomonem quidem psalmi hujus titulus praenotatur; sed haec in eo dicuntur, quae non possint illi Salomoni regi Israel secundum carnem, juxta ea quae de illo sancta Scriptura loquitur, convenire: Domino autem Christo aptissime possunt. Unde intelligitur etiam ipsum vocabulum Salomonis ad figuratam significationem adhibitum, ut in eo Christus accipiatur. Salomon quippe interpretatur Pacificus; ac per hoc, tale vocabulum illi verissime atque optime congruit, per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. V, 10). Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua; legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem: et veniens evangelizavit pacem iis qui longe, et pacem iis qui prope (Ephes. II, 14-17). Ipse in Evangelio dicit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Et multis aliis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur: non secundum pacem quam novit et quaerit hic mundus; sed illam pacem de qua dicitur apud prophetam, Dabo eis solatium verum, pacem super pacem (Isai. LVII, 19, sec. LXX); cum scilicet paci reconciliationis additur pax immortalitatis. Nam post omnia reddita quae promisit Deus, novissimam pacem nos exspectare debere, qua cum Deo vivamus in aeternum, idem propheta ostendit, ubi ait: Domine, Deus noster, pacem da nobis; omnia enim dedisti nobis (Isai. XXVI, 12, sec. LXX). Pax erit plane illa perfecta, quando novissima inimica destruetur mors. Et in quo erit hoc, nisi in pacifico illo reconciliatore nostro? Sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 26, 22). Quoniam ergo invenimus verum Salomonem, hoc est verum pacificum; quid deinde psalmus ipse de illo doceat attendamus. 2. [vers. 2.] Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Dominus ipse in Evangelio dicit, Pater non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22): hoc est ergo, Deus, judicium tuum regi da. Qui rex etiam filius est regis, quia et Deus Pater utique rex est. Ita scriptum est, quod rex fecit nuptias filio suo (Matth. XXII, 2). More autem Scripturae idem repetitur. Nam quod dixit, judicium tuum; hoc aliter dixit: justitiam tuam: et quod dixit, regi; hoc aliter dixit, filio regis; sicut est illud. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos (Psal. II, 4). Quod est, qui habitat in coelis; hoc est, et Dominus: et quod est, irridebit eos; hoc est, subsannabit eos. Et, Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII, 2). Coeli repetiti sunt nomine firmamenti: et quod dictum est, gloriam Dei; repetitum est, opera manuum ejus: et quod dictum est, enarrant; repetitum est, annuntiat. Istae autem repetitiones multum eloquia divina commendant; sive eadem verba, sive aliis verbis eadem sententia repetatur: et maxime reperiuntur in Psalmis; et in eo genere sermonis quo animi est movendus affectus. 3. Deinde sequitur: Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. Rex Pater regi Filio ad quam rem dedit judicium suum et justitiam suam satis ostenditur, cum dicit, Judicare populum tuum in justitia, id est, ad judicandum populum tuum. Talis locutio est apud Salomonem: Proverbia Salomonis, filii David, scire sapientiam et disciplinam (Prov. I, 1); hoc est, Proverbia Salomonis, ad sciendam sapientiam et disciplinam. Ita, judicium tuum da, judicare populum tuum; id est, judicium tuum da, ad judicandum populum tuum. Quod autem ait prius, populum tuum; hoc ait posterius, pauperes tuos: et quod ait prius, in justitia; hoc posterius, in judicio; more illo repetitionis. Ubi sane demonstrat populum Dei pauperem esse debere, id est, non superbum, sed humilem. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Qua paupertate etiam beatus Job pauper fuit, et antequam magnas illas terrenas divitias amisisset. Quod ideo commemorandum putavi, quoniam sunt quidam qui facilius omnia sua pauperibus distribuunt, quam ipsi pauperes Dei fiant. Inflati sunt enim jactantia qua putant sibi esse tribuendum, non gratiae Dei, quod bene vivunt; et ideo jam nec bene vivunt, quantacumque bona opera facere videantur. De suo quippe habere se putant, et gloriantur quasi non acceperint (I Cor. IV, 7): divites sui, non pauperes Dei; abundantes sibi, non egentes Deo. Sed ait Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Tanquam si diceret: Si distribuero omnia mea pauperibus, et pauper Dei non fuero, nihil mihi prodest. Charitas enim non inflatur (I Cor. XIII, 3, 4); nec est vera Dei charitas in eo qui ingratus est sancto Spiritui ejus, per quem diffunditur in cordibus nostris charitas ejus (Rom. V, 5). Et ideo tales non pertinent ad populum Dei, quia non sunt pauperes Dei. Pauperes quippe Dei dicunt: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Nam cum et in isto psalmo, propter suscepti hominis sacramentum quo Verbum caro factum est (Joan. I, 14), dicatur Deo Patri regi, Justitiam tuam da filio regis; nolunt isti sibi dari justitiam, sed a semetipsis eam habere confidunt. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Non sunt itaque, ut dixi, pauperes Dei, sed divites sui; quia non sunt humiles, sed superbi. Veniet vero ille judicare populum Dei in justitia, et pauperes Dei in judicio: et eo judicio discernet a divitibus eorum pauperes suos; sed quos paupertate sua fecit divites suos. Clamat ei quippe populus pauper: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). 4. Quod autem mutato verborum ordine, cum prius dixisset, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, prius ponens judicium, deinde justitiam; prius justitiam posuit, deinde judicium, dicens, Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio; magis ostendit judicium se appellasse justitiam, nihil interesse demonstrans quo ordine ponatur, cum idem significet. Solet enim dici judicium pravum quod injustum est; justitiam vero iniquam vel injustam dicere non solemus. Si enim prava, et injusta erit; nec justitia jam dicenda est. Proinde ponendo judicium, atque justitiae nomine repetendo; vel ponendo justitiam, et eam judicii nomine repetendo, satis edocet proprie se appellare judicium quod pro justitia poni solet, id est, quod in male judicando intelligi non potest. Ubi enim Dominus dicit, Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate (Joan. VII, 24), ostendit esse posse pravum judicium, cum dicit, Rectum judicium judicate: denique illud vetat; hoc praecipit. Cum vero sine ulla adjectione dicit judicium, continuo justum vult intelligi; sicut est quod ait Relinquitis graviora Legis, misericordiam, et judicium (Matth. XXIII, 23). Et illud quod Jeremias dicit: Faciens divitias suas non cum judicio (Jerem. XVII, 11). Non ait, Faciens divitias suas pravo injustove judicio, vel non cum judicio recto aut justo; sed, non cum judicio: judicium non appellans, nisi quod rectum ac justum est. 5. [vers. 3.] Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. Montes majores sunt, colles minores. Nimirum ergo hi sunt quos alius habet psalmus: Pusillos cum magnis. Isti quippe montes exsultaverunt sicut arietes, et isti colles sicut agni ovium, in exitu Israel ex Aegypto (Psal. CXIII, 13, 4, 1), id est in populi Dei liberatione ab hujus saeculi servitute. Excellenti ergo sanctitate eminentes in Ecclesia, montes sunt; qui idonei sunt et alios docere (II Tim. II, 2), sic loquendo ut fideliter instruantur, sic vivendo ut salubriter imitentur: colles autem sunt illorum excellentiam sua obedientia subsequentes. Quare ergo montes pacem, et colles justitiam? An forte nihil interesset, etiamsi ita diceretur: Suscipiant montes justitiam populo, et colles pacem? Utrisque enim justitia, et utrisque pax necessaria est: et fieri potest ut alio nomine pax ap pellata sit ipsa justitia; haec est enim vera pax, non qualem injusti inter se faciunt. An potius cum distinctione non contemnenda intelligendum est quod ait, Montes pacem, et colles justitiam? Excellentes quippe in Ecclesia, paci debent vigilanti intentione consulere; ne propter suos honores superbe agendo schismata faciant, unitatis compage disrupta. Colles autem ita eos imitando et obediendo subsequantur, ut eis Christum anteponant; ne malorum montium, quoniam videntur excellere, vana auctoritate seducti, se a Christi unitate disrumpant. Ideo dictum est: Suscipiant montes pacem populo. Dicant quidem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Sed rursus dicant: Licet si nos, aut angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis. anathema sit (Gal. I, 8). Dicant etiam: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Ita suscipiant pacem populo Dei, id est, pauperibus Dei; non illis, sed cum illis regnare cupientes. Illi quoque non dicant, Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego vero Cephae; sed omnes dicant: Ego sum Christi (Ibid., 12). Haec est justitia: non anteponere servos Domino, nec aequare; ita levare oculos in montes unde veniat auxilium sibi, ut tamen auxilium suum non sperent a montibus, sed a Domino qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). 6. Potest et sic convenientissime intelligi, Suscipiant montes pacem populo, ut pacem intelligamus in reconciliatione qua Deo reconciliamur: montes quippe eam suscipiunt populo ejus. Hoc Apostolus ita testatur: Vetera transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Ecce quomodo suscipiunt montes pacem populo ejus. Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi; non reputans illis delicta eorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis. In quibus, nisi in montibus qui suscipiunt pacem populo ejus? Quocirca legati pacis subsequenter adjungunt, et dicunt: Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo (II Cor. V, 17-20). Hanc pacem suscipiunt montes populo ejus, id est, praedicationem legationemque pacis ejus: colles autem justitiam; hoc est obedientiam, quod est in hominibus et in omni rationali creatura omnis justitiae origo atque perfectio; ita ut duorum hominum, id est, Adam qui fuit caput mortis nostrae, et Christi qui est caput salutis nostrae, haec commendetur magna distinctio: quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis, justi constituentur multi (Rom. V, 19). Suscipiant ergo montes pacem populo, et colles justitiam; ut hoc modo utrisque concordantibus, fiat quod scriptum est, Justitia et pax osculatae sunt se (Psal. LXXXIV, 11). Quod vero alii codices habent, Suscipiant montes pacem populo, et colles: utrosque praedicatores evangelicae pacis intelligendos puto; sive praecedentes, sive subsequentes. In his autem codicibus illud sequitur: In justitia judicabit pauperes populi. Sed illi magis codices approbantur, qui habent quod supra exposuimus, Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. Aliqui autem habent, populo tuo; aliqui non habent tuo, sed tantummodo populo. 7. [vers. 4.] Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum. Pauperes et filii pauperum iidem ipsi mihi videntur; sicut eadem civitas est Sion et filia Sion. Si autem distinctius intelligendum est; pauperes accipimus, montes; filios autem pauperum, colles: velut Prophetas atque Apostolos, pauperes; filios autem eorum, id est, qui sub eorum auctoritate proficiunt, filios pauperum. Quod vero supra dictum est, Judicabit, et postea, salvos faciet, quaedam velut expositio est quomodo judicabit. Ad hoc enim judicabit, ut salvos faciat, id est, a perdendis damnandisque discernat, quibus donat salutem paratam revelari in tempore novissimo (I Petr. I, 5). A talibus quippe illi dieitur, Ne comperdas cum impiis animam meam (Psal. XXV, 9); et, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Considerandum etiam quod non ait, Judicabit pauperem populum; sed, pauperes populi. Supra enim ubi dixit, Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio, eumdem dixit populum Dei quos pauperes ejus; id est, tantummodo bonos et ad dexteram partem pertinentes. Quia vero in hoc saeculo simul dextri sinistrique pascuntur, qui velut agni et haedi in fine separandi sunt (Matth. XXV, 32); totum sicut commixtus est, nomine populi nuncupavit. Et quia judicium etiam hic in bono ponit, id est, ad salvos faciendos; ideo ait, Judicabit pauperes populi: id est, eos ad salutem discernet, qui sunt in populo pauperes. Jam qui sint pauperes supra exposuimus: hos et egenos intelligamus. Et humiliabit calumniatorem. Nullus melius quam diabolus hic calumniator agnoscitur. Calumnia ejus est: Numquid gratis colit Job Deum (Job. I, 9)? Humiliat autem illum Dominus Jesus, gratia sua suos adjuvans, ut gratis Deum colant, id est, delectentur in Domino (Psal. XXXVI, 4). Humiliavit etiam sic: quia cum in eo diabolus, id est, princeps hujus mundi nihil invenisset (Joan. XIV, 30), occidit per calumnias Judaeorum; quibus est usus calumniator tanquam vasis suis, operans in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2). Humiliatus est enim, quia ille quem occiderant resurrexit, et regnum abstulit mortis; cujus ille potestatem ita gerebat, ut ex uno homine quem deceperat, omnes per mortem traheret ad condemnationem. Sed humiliatus est: quoniam si ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Rom. V, 17), qui humiliavit calumniatorem, falsa crimina, iniquos judices, falsos testes, ut eum perderent immittentem. 8. [vers. 5.] Et permanebit soli, vel permanebit cum sole. Sic enim melius interpretandum quidam nostri putaverunt, quod in graeco est συμπαραμενεῖ. Quod si latine uno verbo dici posset, compermanebit dicendum esset: ideo quia latine verbum non potest dici; ut saltem sententia exprimeretur, dictum est, permanebit cum sole. Nihil est enim aliud compermanebit soli, quam permanebit cum sole. Quid autem magnum est permanere cum sole ei per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3); nisi quia haec prophetia propter eos praemissa est, qui putant religionem nominis christiani usque ad certum tempus in hoc saeculo victuram, et postea non futuram? Permanebit ergo cum sole, quamdiu sol oritur et occidit: hoc est, quamdiu tempora ista volvuntur, non deerit Ecclesia Dei, id est, Christi corpus in terris. Quod vero adjungit, Et ante lunam, generationes generationum: potuit dicere, Et ante solem, id est, et cum sole, et ante solem; quod intelligeretur, Et cum temporibus, et ante tempora. Quod ergo tempus antecedit, aeternum est: et hoc vere habendum est aeternum, quod nullo tempore variatur, sicut in principio erat Verbum. Sed per lunam significare maluit incrementa defectusque mortalium. Denique cum dixisset, ante lunam; volens quodammodo exponere pro qua re lunam posuerit, generationes, inquit, generationum: tanquam diceret, Ante lunam, id est ante generationes generationum, quae transeunt decessione et successione mortalium, tanquam decrementis incrementisque lunaribus. Ac per hoc quid melius intelligitur permanere ante lunam, nisi omnia mortalia immortalitate praecedere? Quod etiam sic non inconvenienter accipi potest, ut quod jam humiliato calumniatore sedet ad dexteram Patris, hoc sit permanere cum sole. Splendor enim aeternae gloriae intelligitur Filius (Hebr. I, 3); tanquam sol sit Pater, et splendor ejus Filius ejus; sed sicut ista dici possunt de invisibili substantia Creatoris: non sicut de ista visibili creatura, in qua sunt corpora coelestia, quorum illustrius eminet sol, de quo haec similitudo adhibita est; sicut adhibetur etiam de terrestribus, petra, leo, agnus, homo habens duos filios, et caetera. Ergo humiliato calumniatore permanet cum sole; quia victo diabolo per resurrectionem, sedet ad dexteram Patris (Marc. XVI, 19), ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Et hoc ante lunam, tanquam primogenitus a mortuis praecedens Ecclesiam, mortalium decessione ac successione transeuntem. Ipsae sunt generationes generationum. Aut forte quia generationes sunt, quibus generamur mortaliter; generationes autem generationum, quibus regeneramur immortaliter. Et haec est Ecclesia quam ille antecessit, ut permaneret ante lunam, primogenitus ex mortuis. Sane quod est in graeco γενεας γενεῶν, nonnulli interpretati sunt, non generationes, sed generationis generationum: quia γενεας ambiguus est casus in graeco, et utrum genitivus singularis sit τῆς γενεᾶς, id est, hujus generationis, an accusativus pluralis τὰς γενεάς, id est, has generationes, non evidenter apparet; nisi quia merito sensus ille praelatus est, ut tanquam exponendo quid dixerit lunam, secutus adjungeret, generationes generationum. 9. [vers. 6.] Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut guttae stillantes super terrum. Recoluit et admonuit illud quod factum est per judicem Gedeon, de Christo id habere finem. Petiit quippe ille signum a Domino, ut in area positum solum vellus complueretur, et sicca esset area; et rursum solum vellus siccum esset, et complueretur area; et ita factum est (Judic. VI, 36-40). Quod significavit, tanquam in area in toto orbe terrarum, siccum vellus fuisse priorem populum Israel. Idem ipse ergo Christus descendit sicut pluvia in vellus, cum adhuc area sicca esset; unde etiam dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Ibi matrem de qua formam servi acciperet, in qua hominibus appareret, elegit; ibi discipulos quibus hoc idem praecepit, dicens: In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite primum ad oves quae perierunt domus Israel (Id. X, 5, 6). Cum dicit, Ite primum ad illas, ostendit et postea, cum jam esset area compluenda, ituros eos etiam ad alias oves quae non essent ex veteri populo Israel, de quibus dicit: Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Hinc et Apostolus: Dico enim, inquit, Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Sic pluvia descendit super vellus, sicca adhuc area. Sed quoniam sequitur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9); ut accedente tempore compleretur quod per Prophetam dicit, Populus quem non cognovi servivit mihi: in obauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45): videmus jam gratia Christi siccam remansi se gentem Judaeorum, totumque orbem terrarum in omnibus gentibus christianae gratiae plenis nubibus complui. Alio quippe verbo eamdem pluviam significavit, dicens, Guttae stillantes; non jam super vellus, sed super terram. Quid est enim aliud pluvia quam guttae stillantes? Ideo autem illam gentem velleris nomine significari puto, vel quia exspolianda fuerat auctoritate doctrinae, sicut ovis exspoliatur vellere; vel quia in abdito eamdem pluviam detinebat, quam nolebat praeputio praedicari, id est, incircumcisis gentibus revelari. 10. [vers. 7.] Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec tollatur luna. Id quod dictum est, tollatur, alii interpretati sunt, auferatur: alii vero, extollatur; unum verbum graecum sicut unicuique visum est, transferentes, quod ibi positum est, ἀνταναιρεθῆ. Sed qui dixerunt, tollatur, et qui dixerunt, auferatur, non usque adeo dissonant. Tollatur enim magis habet consuetudo ita dici, ut auferatur et non sit, quam ita ut altius elevetur; auferatur vero prorsus aliter intelligi non potest, nisi ut perdatur, hoc est, ut non sit: extollatur autem nihil nisi ut altius elevetur. Quod quidem cum in malo ponitur, superbiam solet significare; sicuti est: In tua sapientia noli extolli (Eccli. XXXII, 6). In bono autem ad honorem pertinet ampliorem, velut cum aliquid elevatur; sicuti est: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIII, 2). Hic ergo si auferatur dictum intellexerimus, quid erit donec auferatur luna, nisi efficiatur ut non sit? Fortassis enim hoc intelligi voluit, ne ulterius sit mortalitas, quando novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV, 26): ut pacis abundantia usque ad hoc perducatur, ne quid resistat felicitati beatorum ex infirmitate mortalitatis; quod erit in illo saeculo, cujus tenemus fidelem promissionem Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, de quo dicitur, Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis: donec morte omnino devicta atque destructa, omnis mortalitas absumatur. Sin vero vocabulo lunae, non mortalitas carnis per quam nunc transit Ecclesia, sed ipsa omnino Ecclesia significata est, quae permaneat in aeternum, ab hac mortalitate liberata; ita dictum accipiendum est, Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna, tanquam diceretur: Orietur in diebus ejus justitia, quae contradictionem ac rebellationem carnis vincat, et fiet pax in tantum crescens et abundans, donec luna extollatur, id est, elevetur Ecclesia, per gloriam resurrectionis cum illo regnatura, qui eam in hac gloria primogenitus a mortuis antecessit, ut sederet ad dexteram Patris (Marc. XVI, 19); ita cum sole permanens ante lunam, quo postea extolleretur et luna. 11. [vers. 8.] Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. De quo utique dixerat: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. Si Ecclesia hic recte significatur vocabulo lunae, consequenter ostendit quam late eamdem Ecclesiam fuerat diffusurus, cum adjecit: Et dominabitur a mari usque ad mare. Mari quippe magno cingitur terra, qui vocatur Oceanus; de quo influit quiddam exiguum in medio terrarum, et facit ista maria nota nobis, quae navigiis frequentantur. Proinde, a mari usque ad mare, a quolibet fine terrae, usque ad quemlibet finem dominaturum dixit, cujus nomen et potestas toto orbe fuerant praedicanda, multumque valitura. Quod ne aliter posset intelligi, a mari usque ad mare; continuo subjecit, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Quod ergo ait, usque ad terminos orbis terrae; hoc ante dixerat, a mari usque ad mare. Quod vero nunc ait, a flumine; evidenter expressit inde voluisse Christum potestatem suam jam commendare, unde et discipulos coepit eligere; a flumine scilicet Jordane, ubi super baptizatum Dominum cum descenderet Spiritus sanctus, sonuit vox de coelo: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17). Hinc ergo doctrina ejus incipiens et magisterii coelestis auctoritas, dilatatur usque ad terminos orbis terrae, cum praedicatur Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis. 12. [vers. 9.] Coram illo decident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Per Aethiopes, a parte totum, omnes gentes significavit; eam eligens gentem, quam potissimum nominaret, quae in finibus terrae est. Coram illo procident, dictum est, adorabunt eum. Et quia schismata futura erant per diversa terrarum loca, quae inviderent Ecclesiae catholicae toto terrarum orbe diffusae; eadem porro schismata per hominum nomina se fuerant divisura, et, homines amando quibus auctoribus scissa sunt, gloriae Christi, quae per omnes terras est, inimicatura: ideo cum dixisset, Coram illo decident Aethiopes; adjunxit, et inimici ejus terram lingent; id est, homines amabunt, ut invideant gloriae Christi, cui dictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Homo quippe audire meruit: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Hanc terram lingendo, id est, talium auctoritate vaniloqua delectati, eos amando, et in suavissimos habendo, contradicunt divinis eloquiis, quibus catholica Ecclesia praenuntiata est, non in aliqua parte terrarum futura, sicut quaelibet schismata; sed in universo mundo fructificando atque crescendo, usque ad ipsos Aethiopes, extremos videlicet et teterrimos hominum, perventura. 13. [vers. 10, 11.] Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei. Hoc jam non expositorem, sed contemplatorem desiderat; imo non solum laetantium fidelium, sed etiam infidelium gementium infertur aspectibus: nisi fortasse quaerendum est quid dictum sit, dona adducent. Ea quippe adduci solent, quae ambulare possunt. Numquidnam ergo de immolandis victimis dici potuit? Absit ut talis oriatur in diebus ejus justitia. Sed ista dona quae adducenda praedicta sunt, homines mihi videntur significare, quos in societatem Ecclesiae Christi regum adducit auctoritas; quamvis reges etiam persequentes dona adduxerint, non scientes quid facerent sanctos martyres immolando. 14. [vers. 12.] Cum vero exponeret causas cur ei tantus honor deferretur a regibus, eique serviretur ab omnibus gentibus: Quia liberavit, inquit, egenum a potente, et pauperem cui non erat adjutor. Iste egenus et pauper, populus est credentium in eum. In hoc populo sunt etiam reges adorantes eum. Non enim egeni esse dedignantur et pauperes, id est humiliter peccata confitentes, et egentes gloria et gratia Dei, ut eos rex ille, filius Regis, liberet a potente. Idem quippe est potens, ille qui superius calumniator est dictus: quem potentem ad homines sibi subdendos et in captivitate retinendos non virtus ejus fecit, sed humana peccata. Idem ipse et fortis est dictus; ideo et hic potens. Sed qui humiliavit calumniatorem, et intravit in domum fortis, ut eo alligato vasa ejus diriperet (Matth. XII, 29), hic liberavit egenum a potente, et pauperem cui non erat adjutor. Non enim hoc efficere potuit vel cujusquam virtus, vel quisquam homo justus, vel aliquis Angelus. Cum ergo nullus esset adjutor, ipse adveniens salvos fecit eos. 15. [vers. 13.] Occurrebat autem, Si propter peccata homo tenebatur a diabolo, numquidnam Christo qui eruit egenum a potente, peccata placuerunt? Absit: sed, Parcet ipse inopi et pauperi; id est, peccata dimittet humili, et non de suis meritis confidenti, aut de sua virtute salutem speranti, sed indigenti gratia Salvatoris sui. Cum autem addidit, Et animas pauperum salvas faciet, utrumque adjutorium gratiae commendavit; et quod est in remissionem peccatorum, cum ait, Parcet pauperi et inopi; et quod est in participatione justitiae, cum addidit, Et animas pauperum salvas faciet. Nemo enim sibi est idoneus ad salutem, quae salus est perfecta justitia, nisi Dei adjuvet gratia; quia plenitudo Legis non est nisi charitas, quae non a nobis existit in nobis, sed diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V. 5). 16. [vers. 14.] Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Quae sunt istae usurae, nisi peccata, quae etiam debita nominantur (Matth. VI, 12)? Usuras autem appellatas puto, quia plus mali invenitur in suppliciis, quam commissum est in peccatis. Nam, verbi gratia, cum homicida corpus tantum hominis perimat, animae autem nocere nihil possit; ipsius et anima et corpus perditur in gehenna. Propter hujusmodi contemptores praesentis praecepti, et irrisores futuri supplicii dictum est: Ego veniens, cum usuris exigerem (Id. XXV, 27). Ab his usuris redimuntur animae pauperum, sanguine illo qui fusus est in remissionem peccatorum. Redimet ergo ab usuris, remittendo peccata, quae debebant ampliora supplicia: redimet autem ab iniquitate, adjuvando per gratiam etiam ad faciendam justitiam. Eadem itaque duo repetita sunt quae supra dicta erant. Quod enim supra est, Parcet inopi et pauperi, hoc intelligitur, Ex usuris: quod vero ibi dicit, Et animas pauperum salvas faciet; hoc dictum videtur, Ex iniquitate: ut redimet ad utrumque subandiatur. Nam parcendo redimet ab usuris; salvos autem faciendo redimet ab iniquitate. Ita, cum parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet; sic ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Et honorabile nomen ejus coram ipsis. Dant enim honorem nomini ejus pro tantis beneficiis, qui respondent dignum et justum esse gratias agere Domino Deo suo. Vel quod habent codices aliqui, Et honorabile nomen eorum coram ipso: quia etsi videntur huic saeculo contemptibiles Christiani, nomen eorum coram ipso est honorabile, qui eis illud dedit, jam non memor nominum illorum per labia sua (Psal. XV, 4), quibus antea vocabantur, cum essent Gentilium superstitionibus obligati, vel suorum malorum meritorum signati vocabulis, antequam essent christiani: quod nomen honorabile est coram ipso, etsi contemptibile videtur inimicis. 17. [vers. 15.] Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae. Non diceretur, Et vivet, (de quo enim non posset dici hoc quantulocumque spatio temporis vivente in hac terra?) nisi illa vita commendaretur, in qua jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Atque ideo et vivet qui contemptus est moriens: quoniam sicut alius propheta dicit, Tolletur de terra vita ejus (Isai. LIII, 8. Vid. Act. VIII, 33). Sed quid est, et dabitur ei de auro Arabiae? Nam quod inde aurum etiam ille Salomon accepit, in hoc psalmo figurate transjectum est in alium verum Salomonem, id est verum pacificum: non enim ille dominatus est a flumine usque ad terminos orbis terrae. Sic ergo prophetatum est, etiam sapientes hujus mundi in Christo fuisse credituros. Per Arabiam autem Gentes intelligimus: per aurum sapientiam, quae ita excellit inter omnes doctrinas, ut aurum inter metalla; unde scriptum est, Accipite prudentiam sicut argentum, et sapientiam sicut aurum probatum (Prov. VIII, 10, 11). Et orabunt de ipso semper. Quod habet graecus, περὶ αὐτοῦ, aliqui interpretati sunt, de ipso; aliqui, pro ipso, vel pro eo. Quid est autem, de ipso, nisi forte quod oramus dicentes: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10)? Christi namque adventus praesentabit fidelibus regnum Dei. Pro eo vero quomodo intelligatur, angustum est; nisi quia cum oratur pro Ecclesia, pro ipso oratur, quia corpus est ejus. De Christo quippe et Ecclesia praemissum est sacramentum magnum: Erunt duo in carne una (Ephes. V, 32, 31). Jam vero quod sequitur, Tota die, id est toto tempore, benedicent ei, satis apertum est. 18. [vers. 16.] Et erit firmamentum in terra, in summis montium. Omnes enim promissiones Dei in illo Etiam (II Cor. I, 20), id est, in illo firmatae sunt; quia in illo impletum est quidquid pro salute nostra prophetatum est. Nam summa montium, Scripturarum divinarum auctores, id est, per quos ministratae sunt, intelligere convenit; in quibus utique ipse est firmamentum, quoniam ad illum omnia quae divinitus scripta sunt, referuntur. Hoc autem in terra esse voluit, quia propter eos qui in terra sunt, illa conscripta sunt: unde et ipse in terram venit, ut ea cuncta firmaret, id est, in se monstraret impleri. « Oportebat enim, » inquit, « impleri omnia quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me » (Luc. XXIV, 44); id est, « in summis montium. » Sic enim venit « in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium » (Isai. II, 2); quod hic ait, « in summis montium. Superextolletur super Libanum fructus ejus. » Libanum solemus accipere veluti hujus saeculi dignitatem; quoniam mons est Libanus excelsas arbores habens, et nomen ipsum interpretatur Candidatio. Quid enim mirum, si super hujus saeculi praeclarum omne fastigium fructus superextollitur Christi, cujus fructus dilectores omnia saecularia culmina contempserunt? Si autem in bono accipimus Libanum, propter cedros Libani quas plantavit (Psal. CIII, 16); quis alius fructus intelligendus est, qui super hunc Libanum extollitur, nisi de quo Apostolus dicit de charitate sua locuturus: Adhuc supereminentem viam vobis demonstro (I Cor. XII, 31)? Haec enim et in primo proponitur munerum divinorum, ubi ait. Fructus autem spiritus est charitas; atque inde caetera utique consequentia contexuntur (Gal. V, 22.) Et florebunt de civitate sicut fenum terrae. Quoniam ambigue posita est civitas, nec adjunctum est ejus, aut Dei; non enim dictum est, de civitate ejus, vel de civitate Dei, sed tantum de civitate; in bono intelligitur, ut de civitate Dei, hoc est, de Ecclesia floreant sicut fenum; sed fenum fructiferum, sicuti est frumenti: nam et hoc fenum appellatur in sancta Scriptura; sicut in Genesi jussum est producere terram omne lignum et omne fenum (Gen. I, 11), nec adjunctum est, omne frumentum; quod procul dubio non praeteriretur nisi feni nomine etiam hoc intelligeretur; et in multis aliis Scripturarum locis hoc invenitur. Si autem sic accipiendum est, Et florebunt sicut fenum terrae, quemadmodum dictum est, Omnis caro fenum, et claritas hominis sicut flos feni; profecto et civitas illa intelligenda est, quae saeculi hujus societatem significat: non enim frustra primus Cain condidit civitatem (Id. IV, 17). Exaltato itaque fructu Christi super Libanum, id est super arbores diuturnas et ligna imputribilia, quia ille fructus aeternus est; omnis claritas hominis secundum temporalem saeculi celsitudinem feno comparatur, quoniam a credentibus et vitam aeternam jam sperantibus spernitur felicitas temporalis, ut impleatur quod scriptum est. Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit. Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6-8). Ibi est fructus ejus exaltatus super Libanum. Semper enim caro fenum fuit, et claritas carnis ut flos feni: sed quia non demonstrabatur quae fuerat eligenda et praeponenda felicitas, flos feni pro magno habebatur; nec solum minime contemnebatur, sed etiam maxime appetebatur. Quasi ergo tunc ita esse coeperit, quando aversum est atque contemptum quidquid florebat in saeculo, ita dictum est, Superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fenum terrae: id est, diffamabitur super omnia quod in aeternum promittitur, et comparabitur feno terrae quidquid pro magno habetur in saeculo. 19. [vers. 17.] Sit ergo nomen ejus benedictum in saecula: ante solem permanet nomen ejus. Per solem tempora significata sunt: ergo in aeternum permanet nomen ejus; aeternum enim antecedit tempora, nec clauditur tempore. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae. In ipso quippe impletur quod promissum est Abrahae. « Non » enim « dicit, In seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus » (Gal. III, 16). Abrahae autem dicitur: « In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae » (Gen. XXII, 18). « Neque filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine » (Rom. IX, 8). « Omnes gentes magnificabunt eum. » Tanquam exponendo repetitum est quod supra dictum est. Quia enim benedicentur in eo, magnificabunt eum: non ipsi faciendo ut magnus sit, qui per seipsum magnus est; sed laudando et magnum fatendo. Sic enim magnificamus Deum; sic etiam dicimus: Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9): quod semper utique sanctum est. 20. [vers. 18.] Benedictus Dominus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Consideratis omnibus supra dictis eructatur hymnus, et benedicitur Dominus Deus Israel. Impletur enim quod ad illam sterilem dictum est, Et qui eruit te, ipse Dominus, Deus Israel, universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 5). Ipse facit mirabilia solus: quoniam quicumque faciunt, ipse in eis operatur, qui facit mirabilia solus. 21. [vers. 19] Et benedictum nomen gloriae ejus in aeternum, et in saeculum saeculi. Quid aliud latini interpretes dicerent, qui non possent dicere, in aeternum, et in aeternum aeterni? Quasi enim aliud dictum sit, in aeternum, et aliud in saeculum, ita sonat: sed graecus habet, εἰς τὸν αἰῶνα, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα τοῦ αἰῶνος, quod forte commodius diceretur, in saeculum, et in saeculum saeculi; ut in saeculum intelligeretur, quantum hoc saeculum durat; in saeculum autem saeculi, quod post hujus finem futurum promittitur. Et replebitur gloria ejus omnis terra: fiat, fiat. Jussisti, Domine, ita fit; ita fit, donec illud quod coepit a flumine, perveniat omnino usque ad terminos orbis terrae. IN PSALMUM LXXII ENARRATIO. SERMO. 1. [vers. 1.] Audite, audite dilectissima viscera corporis Christi, quorum spes Dominus Deus vester est, et non respicitis in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5); et qui adhuc respicitis, audite ne respiciatis. Psalmus iste inscriptionem habet, id est titulum, Defecerunt hymni David, filii Jesse: Psalmus ipsi Asaph. Tot habemus psalmos in quorum titulis scriptum est nomen David, nusquam est additum filii Jesse, nisi in hoc solo. Quod credendum est non frustra factum, neque inaniter: ubique enim nobis innuit Deus, et ad intellectum vocat pium studium charitatis. Quid est, Defecerunt hymni David, filii Jesse? Hymni laudes sunt Dei cum cantico: hymni cantus sunt continentes laudem Dei. Si sit laus, et non sit Dei, non est hymnus: si sit laus, et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Oportet ergo ut, si sit hymnus, habeat haec tria: et laudem, et Dei, et canticum. Quid est ergo, Defecerunt hymni? Defecerunt laudes quae cantantur in Deum. Molestam rem et quasi luctuosam videtur nuntiare. Qui enim cantat laudem, non solum laudat, sed etiam hilariter laudat: qui cantat laudem, non solum cantat, sed et amat eum quem cantat. In laude confitentis est praedicatio: in cantico amantis affectio. Defecerunt ergo hymni David, ait: et addidit, filii Jesse. Erat enim David rex Israel, filius Jesse (I Reg. XVI, 18), tempore quodam Veteris Testamenti; quo tempore Novum Testamentum occultatum ibi erat, tanquam fructus in radice. Si enim quaeras fructum in radice, non invenies; nec tamen invenies in ramis fructum, nisi qui de radice processerit. Illo ergo tempore, populo primo venienti ex semine Abrahae carnaliter; nam et populus secundus pertinens ad Novum Testamentum, ad semen Abrahae pertinet, sed jam spiritualiter: illi ergo populo primo adhuc carnali, ubi pauci prophetae intelligebant et quid desideraretur a Deo, et quando haberet publice praedicari, praenuntiaverunt futura haec tempora, et adventum Domini nostri Jesu Christi. Et quemadmodum Christus ipse secundum carnem nasciturus, in radice erat occultus in semine Patriarcharum, et quodam tempore revelandus tanquam fructu apparente, sicut scriptum est, Floruit virga de radice Jesse (Isai. XI, 1): sic etiam ipsum Novum Testamentum, quod in Christo est prioribus illis temporibus occultum erat, solis Prophetis cognitum, et paucissimis piis, non ex manifestatione praesentium, sed ex revelatione futurorum. Nam quid sibi vult, fratres, ut unum quiddam commemorem, quod Abraham mittens servum suum fidelem ad desponsandam uxorem unico filio suo, facit eum jurare sibi, et in juramento dicit ei: Pone manum sub femore meo, et jura (Gen. XXIV, 2)? Quid erat in femore Abrahae, ubi ille manum posuit jurans? Quid ibi erat, nisi quod et tunc ei promissum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Id. XXII, 18). Femoris nomine caro significatur. De carne Abrahae, per Isaac et Jacob, et ne multa commemoremus, per Mariam Dominus noster Jesus Christus. 2. Quia vero radix erat in Patriarchis, unde ostendemus? Paulum interrogemus. Gentes jam credentes in Christum, et quasi superbire cupientes contra Judaeos qui crucifixerunt Christum; cum et de ipso populo venerit alius paries, occurrens in angulo, id est in ipso Christo, de diverso venienti parieti praeputii, id est Gentium: cum ergo erigerent se gentes, sic illas reprimit: Si enim tu, inquit, ex naturali incisus oleastro, insertus es in illis, noli gloriari adversus ramos. Nam si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. Ergo de radice Patriarcharum dicit fractos quosdam ramos propter infidelitatem, et insertum ibi oleastrum, ut esset particeps pinguedinis olivae, id est, Ecclesiam ex Gentibus venientem. Et quis inserit oleastrum in oliva? Oliva solet in oleastro; oleastrum in oliva nunquam vidimus. Nam quisquis fecerit, non inveniet baccas nisi oleastri. Quod enim inseritur, hoc crescit, et ejus rei fructus invenitur: invenitur non radicis fructus, sed surculi. Hoc ostendens Apostolus omnipotentia sua Deum fecisse, ut oleaster in radicem olivae insereretur, et non baccas silvestres, sed olivam daret; ad omnipotentiam Dei revocans hoc Apostolus ait: Si tu ex naturali incisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam, noli gloriari, inquit, adversus ramos. Sed dicis, ait: Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter incredulitatem fracti sunt: tu autem fide sta; noli altum sapere, sed time. Quid enim est, Noli altum sapere? Noli superbire, quia insertus es; sed time ne frangaris per infidelitatem, sicut illi fracti sunt. Propter infidelitatem, inquit, fracti sunt: tu autem fide sta; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Et sequitur bonus locus, et necessarius, et totus audiendus: Vides ergo, inquit, bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui fracti sunt, severitatem; in te autem qui insertus es bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin, id est, si non permanseris in bonitate, et tu excideris: et illi si non permanserint in infidelitate, inserentur (Rom. XI, 17-24). 3. Tempore igitur Veteris Testamenti, fratres, promissiones a Deo nostro populo illi carnali terrenae erant et temporales. Promissum est regnum terrenum; promissa est terra illa, in quam etiam inducti sunt ab Aegypto liberati: per Jesum Nave introducti sunt in terram promissionis, ubi etiam Jerusalem terrena aedificata est, ubi regnavit David. Acceperunt terram, liberati ex Aegypto, transeuntes per Rubrum mare; finitis anfractibus et erroribus solitudinum, acceperunt terram, acceperunt regnum: deinde post regnum acceptum, quia terrena acceperant, coeperunt merito peccatorum suorum oppugnari, expugnari, captivari; ad extremum eversa est et ipsa civitas. Tales erant et illae promissiones non perseveraturae, per quas tamen figurarentur futurae promissiones perseveraturae; ut ille omnis decursus temporalium promissionum figura esset, et quaedam prophetia futurorum. Itaque cum illud regnum deficeret, ubi regnavit David, filius Jesse, id est, homo quidam, etsi propheta, etsi sanctus, quia videbat et praevidebat Christum venturum, de cujus semine etiam secundum carnem nasciturus erat; tamen homo, tamen nondum Christus, tamen nondum rex noster, Filius Dei, sed rex David, filius Jesse: quia ergo defecturum erat illud regnum, per quod regnum acceptum laudabatur tunc Deus a carnalibus; hoc solum enim pro magno habebant, quia liberati erant temporaliter ab his a quibus opprimebantur, et evaserant hostes persequentes per mare Rubrum, et ducti erant per solitudinem, et invenerant patriam et regnum; hinc solum laudabant Deum, nondum intelligentes quid in illis figuris praesignaret et promitteret Deus: deficientibus ergo rebus pro quibus laudabat Deum populus carnalis, cui regnavit ille David, defecerunt hymni David; non Filii Dei, sed filii Jesse. Periculosum locum tituli psalmi praesentis, sicut Dominus voluit, praetervecti sumus: accepistis quare dictum sit, Defecerunt hymni David, filii Jesse. 4. Cujus vox est Psalmus? Asaph. Quid est, Asaph? Sicut invenimus in interpretationibus ex lingua hebraea in graecam, et ex graeca nobis in latinam translatis, Asaph Synagoga interpretatur. Vox est ergo Synagogae. Sed tu cum audieris Synagogam, noli continuo detestari quasi interfectricem Domini. Erat quidem illa Synagoga interfectrix Domini; nemo dubitat: sed memento de Synagoga fuisse arietes, quorum filii sumus. Unde dicitur in psalmo: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1). Qui inde arietes? Petrus, Joannes, Jacobus, Andreas, Bartholomaeus, et caeteri Apostoli. Hinc et ipse primo Saulus, postea Paulus: id est, primo superbus, postea humilis. Saül enim, unde dictum est nomen Sauli, nostis quia rex superbus et infrenis fuit. Non quasi jactantia aliqua nomen sibi mutavit Apostolus; sed ex Saulo factus est Paulus, ex superbo modicus. Paulum enim Modicum est. Vis nosse quid sit Saulus? Ipsum audi jam Paulum recordantem quid fuerit per malitiam suam, et quid jam sit per gratiam Dei; audi quomodo fuerit Saulus, et quomodo sit Paulus: Qui fui, inquit, prius blasphemus, et persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13). Audisti Saulum; audi et Paulum: Ego enim sum, inquit, minimus Apostolorum. Quid est minimus, nisi ego sum Paulus? Et sequitur: Qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia fui Saulus. Quid est, fui Saulus? Ipse dicat: Quia persecutus sum, inquit, Ecclesiam Dei; sed gratia Dei, ait, sum id quod sum (I Cor. XV, 9, 10). Abstulit sibi omnem granditatem suam; minimus jam in se, grandis in Christo. Et iste Paulus quid dicit? Non repulit Deus plebem suam, de plebe ex Judaeis veniente, plebem suam, inquit, quam praescivit: nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin (Rom. XI, 2, 1). Ergo et Paulus nobis de Synagoga; et Petrus et alii Apostoli de Synagoga. Itaque cum audieris vocem Synagogae, noli attendere meritum, sed intende partum. Loquitur ergo in hoc psalmo Synagoga, deficientibus hymnis David, filii Jesse; id est deficientibus rebus temporalibus, per quas solebat a carnali populo laudari Deus. Quare autem illae defecerunt, nisi ut aliae quaererentur? Ut quaererentur quae? Quae ibi non erant? Non; sed quae ibi tegebantur figuris: non quae jam ibi non erant; sed ibi tanquam in radice occultabantur quibusdam secretis mysteriorum, quae, inquit ipse Apostolus, figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6). 5. Et attendite jam breviter ipsam figuram nostram. Populus Israel sub Pharaonis et Aegyptiorum dominatione (Exod. I, 10); populus Christianus, ante fidem praedestinatus jam Deo, et adhuc serviens daemonibus et diabolo principi eorum: ecce populus subjugatus Aegyptiis, serviens peccatis suis; non enim nisi per peccata nostra potest diabolus dominari. Liberatur populus ab Aegyptiis per Moysen; liberatur populus a praeterita vita peccatorum per Dominum nostrum Jesum Christum. Transit populus ille per mare Rubrum; iste per Baptismum. Moriuntur in mari Rubro omnes inimici populi illius (Id. XIV, 22, 23); moriuntur in Baptismo omnia peccata nostra. Intendite, fratres. Post mare illud Rubrum non continuo patria datur, nec tanquam jam hostes desint, secure triumphatur; sed restat eremi solitudo, restant hostes insidiantes in via: sic et post Baptismum restat vita christiana in tentationibus. In illa eremo suspirabatur patriae promissae; quid aliud Christiani suspirant jam abluti Baptismo? Numquid jam regnant cum Christo? Nondum ventum est ad terram promissionis nostram; sed non defecturam, non enim ibi deficient hymni David. Hoc modo audiant omnes fideles; sciant ubi sint: in eremo sunt; patriae suspirant. Mortui sunt hostes in Baptismo; sed insequentes a tergo. Quid est, insequentes a tergo? Ante faciem futura habemus; a tergo praeterita: omnia praeterita peccata deleta sunt in Baptismo; quibus modo tentamur, non a tergo insequuntur, sed in via insidiantur. Unde Apostolus, adhuc in via hujus eremi constitutus, Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei (Philipp. III, 13, 14); tanquam diceret, Ad patriam supernae promissionis Dei. Et ibi jam, fratres, in eremo quidquid passus est ille populus, et quidquid eis Deus largitus est; quaecumque illa flagella fuerunt, quaecumque dona, significationes sunt rerum quas in hac solitudine hujus vitae, ambulantes in Christo, quaerentes patriam, et accipimus ad consolationem, et patimur ad probationem. Non ergo mirum quia illud defecit quod figurabat futurum. Nam perductus est populus ad patriam promissionis; numquid semper staturam? Si hoc esset, non esset figura, sed res. Quia vero figura erat, ad temporale quiddam perductus est ille populus. Si ad temporale quiddam perductus est, oportebat ut deficeret, et defectu suo cogeretur quaerere quod nunquam deficeret. 6. Synagoga ergo, id est, qui Deum ibi pie colebant, sed tamen propter terrenas res, propter ista praesentia: sunt enim impii qui praesentium rerum bona a daemonibus quaerunt; hic autem populus ideo melior erat Gentibus, quod quamvis praesentia bona et temporalia, tamen ab uno Deo quaerebat, qui est creator omnium, et spiritualium, et corporalium: cum ergo illi pii secundum carnem attenderent, id est, illa Synagoga quae erat in bonis, pro tempore bonis , non spiritualibus, quales erant ibi Prophetae, quales pauci intellectores regni coelestis, aeterni; ergo illa Synagoga animadvertit quae acceperit a Deo, et quae promiserit Deus populo illi, abundantiam rerum terrenarum, patriam, pacem, felicitatem terrenam: sed in his omnibus figurae erant; et non intelligens quid ibi lateret in rebus figuratis, putavit hoc pro magno dare Deum, nec habere melius quod dare posset diligentibus se et servientibus sibi. Attendit, et vidit quosdam peccatores, impios, blasphemos, servos daemonum, filios diaboli, viventes in magna nequitia et superbia, abundare rebus talibus terrenis, temporalibus, pro qualibus rebus ipsa Deo serviebat: et nata est cogitatio pessima in corde, quae faceret nutare pedes, et prope labi a Dei via. Et ecce ista cogitatio in populo erat Veteris Testamenti: utinam non sit in carnalibus fratribus nostris, cum jam aperte praedicatur felicitas Novi Testamenti! Quid enim dixit illa tunc Synagoga? quid dixit ille populus? Nos servimus Deo, et corripimur, flagellamur; subducuntur nobis ea quae diligimus, et quae pro magno a Deo acceperamus; illi autem scelerati homines nequissimi, superbi, blasphemi, inquieti, abundant omnibus rebus, propter quas nos Deo servimus: puto sine causa servitur Deo. Hic sensus est Psalmi, deficientis populi et nutantis: dum considerat bona terrena propter quae serviebat Deo, abundare his qui non servirent Deo, nutat, et prope labitur: et cum hymnis illis deficit, quia in talibus cordibus hymni deficiebant. Quid est, in talibus cordibus hymni deficiebant? Quia jam talia cogitabant, Deum non laudabant. Quomodo enim laudarent Deum, quibus quasi perversus videbatur, dans impiis tantam felicitatem, et auferens eam a servientibus sibi? Non illis bonus videbatur Deus: et quibus Deus bonus non videbatur, non utique ab eis laudabatur; a quibus autem Deus non laudabatur, defecerunt in illis hymni. Postea vero populus iste intellexit quid eum admoneret Deus quaerere, cum ista temporalia subtraheret servis suis, et donaret ea inimicis suis, blasphemis, impiis: admonitus intellexit quia prae omnibus quae dat Deus, et bonis, et malis, et aliquando aufert, et bonis, et malis, prae omnibus servat aliquid bonis. Quid est, servat aliquid bonis? quid illis servat? Seipsum. Jam quantum arbitror, curritur in Psalmo; intellectus est in nomine Domini. Audi recordantem et poenitentem qui erraverat, putando Deum non bonum qui dat bona terrena malis, et aufert illa a servis suis. Intellexit enim quid Deus servaret servis suis; et recogitans, seque castigans erupit hoc modo. 7. Quam bonus Deus Israel! Sed quibus? Rectis corde. Perversis quid? Perversus videtur. Sic et in alio psalmo dicit: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perversus eris (Psal. XV, 26, 27). Quid est, perversus eris cum perverso? Perversum te putabit perversus. Non quod ullo modo pervertatur Deus. Absit: quod est, est. Sed quemadmodum sol, oculos puros, sanos, vegetos fortes habenti, tranquillus apparet, in oculos autem lippos quasi tela aspera jaculatur; intuentem illum vegetat, hunc excruciat, non mutatus, sed mutatum: sic cum coeperis esse perversus, et tibi Deus perversus videbitur; tu mutatus es, non ille. Erit ergo tibi poena, quod bonis gaudium. Hoc iste recolens, Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde! 8. [vers. 2.] Quid autem tibi? Mei autem pene commoti sunt pedes. Quando commoti sunt pedes, nisi quando non erat rectum cor? Unde non erat rectum cor? Audi: Paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod dixit, pene; hoc dixit, paulo minus: et quod dixit, pene moti sunt pedes; hoc dixit, effusi sunt gressus. Pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus. Moti pedes: sed unde, moti pedes, et effusi gressus? Moti pedes, ad errandum; effusi gressus, ad lapsum; non omnino, sed pene. Quid enim est? Jam ibam in errorem, non ieram: jam cadebam, non cecideram. 9. [vers. 3.] Sed quare et hoc? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Attendi peccatores; vidi illos habere pacem. Quam pacem? Temporalem, fluxam, caducam atque terrenam; sed tamen talem qualem et ego a Deo desiderabam. Vidi illos habere qui non serviebant Deo, quod ego desiderabam ut servirem Deo; et moti sunt pedes mei, et pene effusi sunt gressus mei. 10. [vers. 4, 5.] Quare autem hoc habent peccatores, dicit breviter: Quia non est declinatio mortis eorum; et firmamentum in flagello eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Jam intellexi, inquit, quare illi habent pacem, et florent in terra; quia morti eorum non est declinatio, id est, quia certa mors et aeterna eos manet, quae nec declinat ab eis, nec ipsi ab ea declinare possunt. Quia non est declinatio mortis eorum; et firmamentum in flagello eorum. Et est firmamentum in flagello eorum: non est enim temporale flagellum eorum, sed firmum in sempiternum. Propter haec ergo mala quae illis aeterna futura sunt, modo quid? In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Numquid et ipse diabolus cum hominibus non flagellatur, cui tamen aeternum supplicium praeparatur? 11. [vers. 6.] Propterea quid hinc isti, dum non flagellantur, dum non laborant cum hominibus? Ideo, inquit, obtinuit eos superbia. Attende illos superbos, indisciplintos; attende taurum devotum victimae, permissum errare libere, et vastare quae potest, usque ad diem occisionis. Jam bonum est, fratres, in ipsis Prophetae verbis audiamus hunc quasi taurum de quo dixi. Sic enim illum et alibi Scriptura commemorat: dicit eos tanquam ad victimam praeparatos, et parci eis ad malam libertatem (Prov. VII, 22). Ideo, dixit, obtinuit eos superbia. Quid est, obtinuit eos superbia? Circumamicti sunt iniquitate et impietate sua. Non dixit, tecti; sed, circumamicti, undique cooperti impietate sua. Merito miseri nec vident, nec videntur, quia circumamicti sunt, nec videntur interiora eorum. Nam quisquis malorum hominum, quasi felicium secundum tempus, interiora conspiceret; quisquis eorum videret truces censcientias, quisquis animas eorum posset inspicere diverberari tantis perturbationibus cupiditatum et timorum, videret illos miseros, et quando felices vocantur. Sed quia circumamicti sunt iniquitate et impietate sua, non vident; sed nec videntur. Noverat illos Spiritus qui de illis ista dicit; et eo oculo tales debemus inspicere, quo scimus videre, si nobis auferatur ab oculis tegumen impietatis, Videamus istos; et cum felices sunt, fugiamus; et cum felices sunt, non imitemur: nec a Domino Deo nostro talia nobis pro magno optemus, qualia accipere meruerunt qui illi non serviunt. Aliud quiddam servat; aliud desiderandum est: quid sit autem, audite. 12. [vers. 7.] Primo isti describantur. Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Vide si non taurus ille agnitus est. Audite, fratres: non quomodocumque transeundum est quod dixit, Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Sunt enim mali, sed macie mali; ideo mali, quia macri, id est exiles, exigui, tabe quadam necessitatis affecti: et ipsi mali, et damnandi; ferenda est enim magis omnis necessitas, quam perpetranda aliqua iniquitas. Tamen aliud est de necessitate peccare; aliud in abundantia. Pauper mendicus furtum facit; ex macie processit iniquitas: dives abundans rebus tantis, quare diripit res alienas? Illius iniquitas ex macie: hujus ex adipe processit. Ideo macro cum dicis: Quare hoc fecisti? Humiliter afflictus et abjectus respondet: Necessitas coegit me. Quare non timuisti Deum? Egestas compulit. Dic diviti: Quare haec facis, et non times Deum? si tamen tantus es qui possis dicere. Vide si vel dignatur audire; vide si non etiam in te ipso prodiet iniquitas ex adipe ejus. Jam enim praeceptoribus et correptoribus suis inimicitias indicunt; et fiunt inimici verum dicentibus, jam sueti compalpari verbis adulantium, aure molli, corde non sano. Quis dicat diviti: Male fecisti rapere res alienas? Aut forte si ausus fuerit aliquis dicere, et talis est cui non possit ille resistere, quid respondet? Totum in contemptum Dei loquitur. Quare? Quia superbus est. Quare? Quia pinguis est. Quare? Quia devotus ad victimam est. Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. 13. Transierunt in dispositionem cordis. Ibi intus transierunt. Quid est transierunt? Praetergressi sunt viam. Quid est transierunt? Excesserunt metas humani generis; homines se pares caeteris non putant. Transierunt, inquam, metas humani generis. Quando dicis tali homini: Frater tuus est iste pauper; eosdem parentes habuistis, Adam et Evam: noli attendere tumorem tuum, noli attendere typhum in quem elatus es; etsi te circumstat familia, etsi numerosum aurum et argentum, etsi domus marmorata continet, etsi tecta laqueata contegunt, simul te et pauperem contegit tectum mundi coelum; sed diversus es a paupere rebus non tuis, extrinsecus appositis: te in illis vide, non illas in te. Attende teipsum, qui sis ad pauperem; teipsum, non quod habes. Quid enim despicis fratrem? In visceribus matrum vestrarum ambo nudi fuistis. Certe etiam cum de ista vita exieritis, et istae carnes, exhalata anima, fuerint putrefactae, dignoscantur ossa divitis et pauperis! De conditione loquor aequali, de ipsa sorte generis humani in qua omnes nascuntur: et dives cum hic sit, et pauper, non semper hic erit; et sicut dives non venit dives, sic nec dives abscedit: idem ipse est utriusque introitus, et par exitus. Addo quod forte mutabitis vices. Jam ubique Evangelium praedicatur: attende quemdam pauperem ulcerosum qui jacebat ante januam divitis, et cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis; attende et illum parem tuum qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Contigit nempe mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae: ille autem mortuus est, et sepultus est; nam illius forte sepulturam nemo curavit: et cum apud inferos ille dives in tormentis esset, nonne elevavit oculos suos, et vidit in infinito gaudio eum quem contempsit ante januam suam, et de digito ejus aquae stillam desideravit, qui de mensa ejus cadentes micas desideraverat? Fratres, labor ille pauperis quantus fuit? Deliciae illae divitis quam longae fuerunt? Quod autem mutaverunt, perpetuum est. Illius ergo quia non erat declinatio in morte, et firmamentum erat in flagello ejus; in laboribus hominum non fuit, et inter homines flagellatus non est: ille autem flagellatus hic, requievit ibi; quia flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Sed cui dicis ista? Epulanti splendide, et induenti se quotidie purpura et bysso. Cui dicis? Qui transiit in dispositionem cordis. Merito sero dicturus est, Mitte Lazarum; dicat vel fratribus meis (Luc. XVI, 19 31); quando ei non conceditur fructus poenitentiae. Non enim poenitentia, non datur; sed sempiterna erit poenitentia et nulla salus post poenitentiam. Ergo isti transierunt in dispositionem cordis. 14. [vers. 8.] Cogitaverunt et locuti sunt malignitatem. Sed loquuntur malignitatem homines et cum timore, isti autem quomodo? Iniquitatem in altum locuti sunt. Non solum locuti sunt iniquitatem; sed etiam clare, audientibus omnibus, superbe: Ego facio, ego ostendo; senties cum quo habes, vivere te non sinam. Vel cogitares ea, non etiam effunderes: vel intra claustra cogitationis mala cupiditas coerceretur, vel refrenaret eam intra cogitationem suam. Quare? an forte macer est? Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Iniquitatem in altum locuti sunt. 15. [vers. 9.] Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transiit super terram Quid est hoc, transiit super terram? Quod dictum est, Posuerunt in coelum os suum. Hoc est enim, transiit super terram, transeunt terrena omnia. Quid est, transire terrena omnia? Non se cogitat hominem subito mori posse, cum loquitur: quasi semper victurus minatur: transcendit cogitatio illius terrenam fragilitatem; nescit quali vase coopertus est, nescit quod scriptum est alio loco de talibus: Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes ejus (Psal. CXLV, 4). Sed isti diem ultimum suum non cogitantes, loquuntur superbiam; et in coelum ponunt os suum, et trascendunt terram. Si ultimum suum diem non cogitaret, id est judicii sui ultimum diem, latro missus in carcerem, nihil illo esset immanius; et tamen posset effugere. Quo fugis ne moriaris? Certus erit ille dies. Quid est diu quod victurus es? Quantum est diu quod habet finem, etsi diu esset? Huc accedit quia non est: et non est diu, et incertum est ipsum quod dicitur diu. Quare hoc non cogitat? Quia posuit in coelum os suum, et lingua ejus transiit super terram. 16. [vers. 10.] Ideo revertetur huc populus meus. Jam ipse Asaph revertitur huc. Vidit enim ista abundare iniquis, vidit superbis: redit ad Deum, et incipit quaerere et disputare. Sed quando? Cum dies pleni invenientur in eis. Quid est, dies pleni? Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Gal. IV, 4). Ipsa est plenitudo temporis, quando venit ille temporalia docere contemni, non habere magnum quidquid mali homines cupiunt; pati quidquid mali homines metuunt. Factus est via, revocavit ad cogitationem intimam, admonuit quid a Deo quaerendum esset. Et vide de qua cogitatione reverberata in se, et quodammodo revocante fluctus impetus sui, transitur ad vera eligenda. Ideo revertetur populus meus huc; et dies pleni invenientur in eis. 17. [vers. 11.] Et dixerunt: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Vide per quam cogitationem transeunt. Ecce iniqui felices sunt non curat Deus res humanas. Vere scit quid agamus? Videte quae dicuntur. Rogamus, fratres; jam Christiani non dicant: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo. 18. [vers. 12.] Unde enim tibi videtur non scire Deum, et non esse scientiam in Altissimo? Respondet: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et peccatores sunt, et abundantes divitias in saeculo obtinuerunt. Confessus est quia ideo nolebat esse peccator, ut haberet divitias. Carnalis anima visibilibus rebus et terrenis vendiderat justitiam suam. Qualis justitia, quae propter aurum habetur; quasi pretiosius sit aurum quam ipsa justitia, aut cum quisquam negat res alienas, majus damnum patiatur cui negat, quam ille qui illi negat! Ille perdit vestem, iste fidem. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Inde ergo nescit Deus, et inde non est scientia in Altissimo! 19. [vers. 13.] Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum. Quando servio Deo, et ista non habeo; non serviunt illi, et his abundant: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas. Hoc sine causa feci. Ubi est merces bonae vitae meae? ubi est praemium servitutis meae? Bene vivo, et egeo; et iniquus abundat. Et lavi in innocentibus manus meas. 20. [vers. 14.] Et fui flagellatus tota die. A me non recedunt flagella Dei. Bene servio; et flagellor, non servit, et ornatur. Magnam quaestionem sibi fecit. Agitatur anima, transit anima transitura ad contemnenda terrena et concupiscenda aeterna. Transitus est ipsius animae in hac cogitatione: ubi fluctuat in quadam tempestate, perventura est ad portum. Et quomodo solent aegri, qui lentius aegrotant cum sanitas longe est, vicina sanitate plus aestuant: accessionem creticam medici vocant, per quam transitur ad sanitatem; major ibi aestus, sed ducens ad salutem; major ibi ardor, sed vicina refectio: sic ergo et hic aestuat. Nam periculosa verba sunt, fratres, molesta, et pene blasphema, Quomodo scivit Deus? Hoc est et pene: non dixit, Nescivit Deus; non dixit, Non est scientia in Altissimo: sed quasi quaerens, haesitans, dubitans Hoc est quod ait paulo ante: Pene effusi sunt gressus mei. Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Non confirmat; sed ipsa dubitatio periculosa est. Per periculum transit ad sanitatem. Audi jam sanitatem: Ergo in vanum justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum. Argutio, correptio est: qui arguitur, corripitur. Quid est, in matutinum? Non differtur. Differtur impiorum; mea non differtur: illa sera, vel nulla est; mea in matutinum. Et fui flagellatus tota die, et argutio mea in matutinum. 21. [vers. 15.] Si dicebam, Narrabo sic: id est, docebo sic. Quomodo docturus es? Quia non est scientia in Altissimo? quia non scit Deus? Hanc sententiam vis proferre, quia sine causa juste vivunt qui juste vivunt, quia perdidit homo justus servitutem suam, quia magis Deus malis favet, aut neminem curat? hoc vis dicere, hoc narrare? Reprimit se, auctoritate compescente. Qua auctoritate? Vult homo aliquando erumpere in istam sententiam; sed revocatur Scripturis dicentibus ut semper bene vivatur, dicentibus quia Deus curat res humanas, quia discernit inter pium et impium. Ergo et iste volens jam istam proferre sententiam, revocat se. Et quid ait? Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Reprobavi generationem filiorum tuorum, si narrabo sic: generationem justorum reprobabo. Sicut et quaedam habent exemplaria: Ecce generationi filiorum tuorum cui concinui? id est, cui filiorum tuorum concinui? id est, cui congrui, cui accommodatus sum? Dissonui ab omnibus, si sic doceo. Concinit enim qui consonat; qui autem non consonat, non concinit. Aliud dicturus sum quam dixit Abraham, quam dixit Isaac, quam dixit Jacob, quam dixerunt Prophetae? Illi enim omnes dixerunt quia curat Deus res humanas: ego dicturus sum quia non curat? Majorne in me prudentia, quam in illis? majorne intellectus in me quam in illis? Saluberrima auctoritas revocavit cogitationem ab impietate. 22. [vers. 16.] Et quid sequitur? Si dicebam, narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Ergo ne reprobaret, quid fecit? Et suscepi cognoscere. Suscepit cognoscere: Deus illi adsit, ut cognoscat. Interim, fratres, a magno lapsu revocatur, quando non se jam scientem praesumit, sed suscepit cognoscere quod nesciebat. Jam enim volebat quasi sciens videri, et praedicare nullam esse Deo curam de rebus humanis. Facta est enim ista iniquorum nequissima et impia doctrina. Sciatis, fratres, multos disputare, et dicere quia Deus res humanas non curat, quia casibus reguntur omnia, vel quia stellis subjectae sunt voluntates nostrae, quia unusquisque non pro meritis agitur, sed necessitate stellarum suarum: doctrina mala, doctrina impia! In haec iste ibat, cujus pene commoti sunt pedes, et cujus paulo minus effusi sunt gressus; in hunc ibat errorem: sed quia non concinebat generationi filiorum Dei, suscepit cognoscere; et damnavit scientiam in qua justis Dei non congruebat. Et quid dicat audiamus; quia suscepit cognoscere, et adjutus est, et didicit aliquid, et indicavit nobis. Et suscepi, inquit, cognoscere. Hoc labor est ante me. Vere magnus labor, cognoscere quomodo et Deus curet res humanas, et bene sit malis, et laborent boni! Magna vis quaestionis! ideo, Hoc labor est ante me. Quasi stat mihi in facie murus quidam: sed habes vocem psalmi, In Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII, 30). Hoc labor est ante me. 23. [vers. 17.] Verum dicis: labor est ante te; sed ante Deum non est labor: fac te ante Deum ubi non est labor, et nec tibi erit labor. Et fecit hoc; nam dicit quamdiu labor ante se: Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Magna res, fratres. Jam diu laboro, inquit, et ante faciem meam laborem quemdam quasi inextricabilem video, ut cognoscam quomodo et justus sit Deus, et res humanas curet, et non sit iniquus, quod peccantes et scelera facientes felicitatem habent in hac terra; pii vero et Deo servientes in tentationibus plerumque et in laboribus fatigantur: magna difficultas est hoc scire; sed donec introeam in sanctuarium Dei. In sanctuario enim Dei quid tibi praestatur, ut hanc solvas quaestionem? Et intelligam, inquit, in novissima; non in praesentia. Ego, inquit, de sanctuario Dei intendo oculum in finem; praesentia transgredior. Totum hoc quod vocatur humanum genus, omnis ista massa mortalitatis ventura est ad examen, ventura est ad libram; appendentur ibi opera hominum. Cuncta modo nubes involvit; sed Deo cognita sunt merita singulorum. Et intelligam, inquit, in novissima: sed non a me; nam ante me labor est. Unde intelligam in novissima? Intrem in sanctuarium Dei. Ibi ergo intellexit, et unde modo isti felices. 24. [vers. 18.] Verumtamen propter dolositatem posuisti eis. Quia dolosi sunt, id est fraudulenti; quia dolosi sunt, dolos patiuntur. Quid est hoc, quia fraudulenti sunt, fraudem patiuntur? Fraudem volunt facere generi humano in omnibus nequitiis suis; fraudem et ipsi patiuntur, ut terrena bona eligant, et relinquant aeterna. Ergo, fratres, in eo quod fraudem faciunt, fraudem patiuntur. Quod jamdudum dixi, fratres; quale cor habet, qui ut lucretur vestem, perdit fidem? Ille cui tulit vestem passus est fraudem, an iste qui tanto damno percutitur? Si pretiosior est vestis quam fides, majore damno ille afficitur: si autem incomparabiliter fides excedit totum mundum, ille videbitur damnum vestis perpeti; huic autem dicitur, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur; animae autem suae damnum patiatur (Matth. XVI, 26)? Ergo quid illis contigit? Propter dolositatem posuisti eis: dejecisti eos dum extollerentur. Non dixit, Dejecisti eos, quia elati sunt: non quasi posteaquam elati sunt, dejecisti illos; sed in eo ipso quod elati sunt, dejecti sunt. Sic enim efferri, jam cadere est: Dejecisti eos dum extollerentur. 25. [vers. 19.] Quomodo facti sunt in desolationem subito! Admiratur super eis, intelligens in novissima. Defecerunt: vere quomodo fumus, qui dum extollitur, deficit, defecerunt. Quomodo dicit, defecerunt? Quomodo qui intelligit in novissima. Defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 26. [vers. 20.] Veluti somnium exsurgentis. Quomodo defecerunt? Quomodo deficit somnium exsurgentis. Fac hominem in somnis videre se invenisse thesauros: dives est, sed donec evigilet. Veluti somnium exsurgentis: sic defecerunt, quomodo somnium evigilantis. Quaeritur igitur, et non est: nihil in manibus, nihil in lecto. Pauper dormierat, dives in somnis factus fuerat; si non evigilasset, dives esset: evigilavit, invenit aerumnam quam dimiserat dormiens. Et isti invenient miseriam quam sibi comparaverant: cum evigilaverint de hac vita, transit illud quod quasi in somno tenebatur, veluti somnium exsurgentis. Et ne diceretur: Quid ergo? parva tibi videtur claritas eorum, parva tibi videtur pompa eorum, parvi tibi videntur tituli, imagines, statuae, laudes, cunei clientium? Domine, ait, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges. Itaque, fratres mei, libere loquens de hoc loco, vel unde licet; quia quando vobis miscemur, magis vos ferimus quam docemus: in nomine Christi et in timore ejus exhortor vos, ut quicumque ista non habetis, non cupiatis; quicumque habetis, non in eis praesumatis. Ecce dixi vobis: non dico, Damnamini, quia habetis; sed, damnamini, si de talibus praesumatis, si de talibus inflemini, si propter talia magni vobis videamini, si propter talia pauperes non agnoscatis, si generis humani conditionem communem propter excellentem vanitatem obliviscamini. Tunc enim Deus necesse est retribuat in novissima, et in civitate sua imaginem talium ad nihilum redigat. Qui autem dives est, hoc modo sit quo praecepit Apostolus: « Praecipe, » inquit, « divitibus hujus mundi non superbe sapere; neque sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. » Abstulit superbiam divitum; dat consilium. Quasi dicerent: Divites sumus; superbire nos prohibes, jactare pompas divitiarum nostrarum vetas; quid ergo facturi sumus de istis divitiis? Usque adeo non est quod inde faciant? Divites sint, inquit, in operibus bonis; facile tribuant, communicent. Et quid prodest hoc? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17, 18, 19). Ubi debent sibi thesaurizare? Quo misit iste oculum, intrans in sanctuarium Dei. Exhorrescant omnes fratres nostri divites, abundantes pecunia, auro, argento, familia, honoribus; exhorrescant quod modo dictum est: Domine, in civitate tua imaginem illorum ad nihilum rediges. Nonne digni sunt haec pati, ut Deus in civitate sua imaginem illorum ad nihilum redigat; quia et ipsi in civitate sua terrena imaginem Dei ad nihilum redegerunt? In civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges. 27. [vers. 21.] Quia delectatum est cor meum. Dicit quibus rebus tentatur: Quia delectatum est, inquit, cor meum; et renes mei mutati sunt. Quando me delectaverunt temporalia ista, mutati sunt renes mei. Potest et sic intelligi: Quia delectatum est cor meum, in Deum; et renes mei mutati sunt, id est, libidines meae mutatae sunt, et castus totus factus sum. Renes mei mutati sunt. Et audi quomodo. 28. [vers. 22.] Et ego ad nihilum redactus sum, et non cognovi. Ego ille, qui modo ista dico de divitibus, aliquando talia desideravi: ideo et ego ad nihilum redactus sum, quando pene effusi sunt gressus mei. Et ego ad nihilum redactus sum, et non cognovi: non est ergo desperandum et de illis, in quos talia dicebam. 29. [vers. 23.] Quid est, non cognovi? Quasi pecus factus sum ad te; et ego semper tecum. Multum interest inter istum et alios. Iste quasi pecus factus est desiderando terrena, quando redactus ad nihilum non cognovit aeterna: sed non recessit a Deo suo, quia non illa desideravit a daemonibus, a diabolo. Hoc enim jam vobis commendavi: vox est Synagogae, id est, illius populi qui non servivit idolis. Pecus quidem factus sum, a Deo meo terrena desiderans; sed nunquam recessi ab ipso Deo meo. 30. [vers. 24.] Quia ergo, quamvis factus pecus, non recessi a Deo meo, sequitur: Tenuisti manum dexterae meae. Non dixit, manum dexteram meam; sed, manum dexterae meae. Si dexterae manus est, manus habet manum: Manum tenuisti dexterae meae, ut deduceres me. Quid posuit, manum? Potestatem. Hoc enim dicimus quemquam habere in manu, quod habet in potestate; quomodo dixit diabolus Deo de Job: Mitte manum tuam, et tolle quae habet (Job I, 11). Quid est, mitte manum tuam? Da potestatem. Manum Dei, potestatem Dei dixit; sicut scriptum est alio loco: Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21). Numquid lingua habet manus? Sed quid est, in manibus linguae? In potestate linguae. Quid est, in potestate linguae? Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis (Matth. XII, 37). Tenuisti ergo manum dexterae meae, potestatem dexterae meae. Quae erat dextera mea? Quia ego semper tecum. In sinistram habebam, quia pecus factus sum; id est, quia terrena in me fuit concupiscentia: sed dextera mea erat, quia semper tecum eram. Hujus dexterae meae manum tenuisti, id est, potestatem rexisti. Quam potestatem? Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12): coepit esse jam inter filios Dei, ad Novum Testamentum pertinens. Vide quomodo retenta est manus dexterae ejus. In voluntate tua deduxisti me. Quid est, in voluntate tua? Non in meritis meis. Quid est, in voluntate tua? Audi Apostolum, qui fuit pecus primo terrena desiderans, et secundum Vetus Testamentum vivens; quid ait? Qui primo fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Quid est, in voluntate tua? Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Et cum gloria assumpsisti me. Jam quo assumptus est, et in qua gloria, quis explicat? quis dicit? Exspectemus hoc, quia in resurrectione erit; in novissimis erit: Cum gloria assumpsisti me. 31. [vers. 25.] Et coepit cogitare felicitatem ipsam coelestem, et arguere se, quia pecus fuit, et terrena desideravit. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Ex voce vestra intellexisse vos video. Comparavit voluntati suae terrenae praemium coeleste quod accepturus est; vidit quid ibi sibi servaretur, et cogitans, et aestuans in cogitatione cujusdam rei ineffabilis, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Id. II, 9), non dixit, Illud, aut illud mihi est in coelo; sed, Quid mihi est in coelo? Quid est illud quod habeo in coelo? quid est? quantum est? quale est? Et, cum non transit quod habeo in coelo, a te quid volui super terram? Servas mihi tu: sic dicam ut possum, sed date veniam; accipite conatum meum, devotionem nitendi; nam explicandi nulla facultas est: servas, inquit, mihi tu in coelo divitias immortales, te ipsum; et ego volui a te in terra quod habent et impii, quod habent et mali, quod habent et facinorosi; pecuniam, aurum, argentum, gemmas, familias; quod habent et scelerati multi, quod habent multae feminae turpes, multi viri turpes: haec pro magno desideravi a Deo meo super terram, cum servet se mihi in coelo Deus meus. Quid enim mihi est in coelo? Ostendere habet ipsum quid. Et a te quid volui super terram? 32. [vers. 26.] Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei Hoc ergo mihi est in coelo servatum, Deus cordis mei, et pars mea Deus meus. Quid est, fratres? Inveniamus divitias nostras; eligat sibi partes genus humanum. Videamus homines cupiditatum diversitate laniari: eligant alii militiam, alii advocationem, alii diversas variasque doctrinas, alii negotiationem, alii agriculturam; istas partes sibi faciant de rebus humanis: clamet populus Dei, Pars mea Deus meus. Non ad tempus pars mea; sed pars mea Deus in saecula. Aurum etsi semper habeo, quid habeo? Deum etsi non semper haberem, quam magnum bonum haberem! Huc accedit quia mihi seipsum promittit, et id me in aeternum habiturum promittit. Tantum habeo, et nunquam non habeo! Magna felicitas! Pars mea Deus. Quamdiu? In saecula. Quoniam ecce vide quomodo illum amavit; fecit cor castum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Factum est cor castum; gratis jam amatur Deus, non ab illo petitur aliud praemium. Qui aliud praemium petit a Deo, et propterea vult servire Deo, carius facit quod vult accipere, quam ipsum a quo vult accipere. Quid ergo? nullum praemium Dei? Nullum, praeter ipsum. Praemium Dei, ipse Deus est. Hoc amat, hoc diligit; si aliud dilexerit, non erit castus amor. Recedis ab igne immortali; frigesces, corrumperis. Noli recedere; corruptio tua erit, fornicatio tua erit. Jam iste redit, jam istum poenitet, jam poenitentiam iste eligit, jam dicit, Pars mea Deus. Et quomodo delectatur in ipso, quem sibi partem elegit! 33. [vers. 27.] Ecce qui longe se faciunt a te, peribunt. Iste ergo recessit a Deo, sed non longe: quia quasi pecus factus sum, inquit, et ego semper tecum. Illi vero longe recesserunt, quia non solum terrena desideraverunt, sed ea a daemonibus et a diabolo petierunt. Qui longe se faciunt a te, peribunt. Et quid est, longe a Deo fieri? Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Huic fornicationi contrarius est amor castus. Quis est amor castus? Amat jam anima sponsum suum: quid ab illo quaerit, ab sponso suo quem diligit? Forte quomodo sibi eligunt homines aut generos, aut sponsos feminae; eligit forte divitias, et aurum ejus amat, et fundos, et argentum, et pecuniam, et equos, et familiam, et caetera. Absit: iste ipsum solum amat, gratis amat; quia in ipso habet omnia, quia per ipsum facta sunt omnia (Joan. I, 3). Perdidisti, inquit, omnem qui fornicatur abs te. 34. [vers. 28.] Tu autem quid facis? Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc est totum bonum. Vultis amplius? Doleo volentes. Fratres, quid vultis amplius? Deo adhaerere nihil est melius, quando eum videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Modo ergo quid? Quia adhuc peregrinus loquor: Adhaerere, inquit, Deo bonum est; sed modo in peregrinatione, quia nondum venit res, Ponere in Deo spem meam. Quamdiu ergo nondum adhaesisti, ibi pone spem. Fluctuas; praemitte ad terram ancoram. Nondum haeres per praesentiam; inhaere per spem. Ponere in Deo spem meam. Et quid hic ages, ponens in Deo spem tuam? Quod erit negotium tuum, nisi ut laudes quem diligis, et facias tecum coamatores ejus? Ecce si amares aurigam, non raperes caeteros ut tecum amarent? Amator aurigae quacumque transit loquitur de illo, ut cum illo eum ament et caeteri. Gratis amantur flagitiosi homines; et a Deo praemium quaeritur ut ametur! Ama Deum gratis; nulli invideas Deum. Rapite eum quotquot potestis, quotquot pos essuri estis: non fit angustus; nullos in illo limites facietis; totum singuli possidebitis, et totum omnes habebitis. Ergo hoc fac cum hic es, id est, cum ponis in Deo spem tuam. Quid enim sequitur? Ut annuntiem omnes laudes tuas in atriis filiae Sion. Ut annuntiem omnes laudes tuas: sed ubi? In atriis filiae Sion; quia praedicatio Dei praeter Ecclesiam inanis est. Parum est laudare Deum, et annuntiare omnes laudes ejus: In atriis filiae Sion annuntia. Ad unitatem tende, noli dividere populum; sed rape ad unum, et fac unum. Oblitus sum quamdiu dixi. Jam finito Psalmo, et ex isto odore conjicio me diuturnum habuisse sermonem: sed studiis vestris non sufficio; violenti estis nimis: utinam ista violentia rapiatis regnum coelorum! IN PSALMUM LXXIII ENARRATIO SERMO AD POPULUM. 1. [vers. 1.] Psalmi hujus titulus est: Intellectus Asaph. Asaph latine Congregatio, graece Synagoga dicitur. Videamus quid intellexerit ista synagoga. Nos autem intelligamus primitus synagogam; exinde intelligemus quid intellexerit synagoga. Omnis congregatio generali nomine synagoga appellatur: et pecorum et hominum potest dici congregatio; non autem hic pecorum congregatio est, quando audivimus intellectum. Nam homo cum in se neglexerit intellectum in honore positus, quid de illo dictum est audi: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Quia ergo non est pecorum congregatio, nec diu disserendum est, nec diligentius commendandum; sed quia hominum est, quorum hominum sit hoc debemus intelligere. Non utique eorum hominum est, qui in honore positi non intelligentes, comparati sunt jumentis insensatis, et similes facti sunt eis; sed eorum qui intelligunt. Praescribit enim hoc titulus Psalmi, dicens: Intellectus Asaph. Intelligens ergo quaedam congregatio est, cujus vocem audituri sumus. Sed quoniam proprie Synagoga dicta est congregatio populi Israel, ita ut ubicumque audierimus Synagogam, non jam soleamus intelligere nisi populum Judaeorum; videamus ne forte ipsius vox sit in isto psalmo. Sed qualium Judaeorum, et qualis populi Israel? Non enim paleae, sed forte frumenti (Matth. III, 12); non ramorum fractorum (Rom. XI, 17), sed forte confirmatorum. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; sed in Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine (Id. IX, 6-8). Sunt ergo quidam Israelitae, ex quibus erat ille de quo dictum est: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Non secundum hoc dico, quod et nos Israelitae sumus, quia et nos semen Abrahae sumus; Gentibus quippe loquebatur Apostolus, cum diceret: Ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Gal. III, 29). Secundum hoc ergo omnes Israelitae, qui sequimur vestigia fidei patris nostri Abrahae. Sed illo modo hic intelligamus Israelitarum vocem, quomodo dixit Apostolus: Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, de tribu Benjamin (Rom. XI, 1). Hic ergo intelligamus quod Prophetae dixerunt: Reliquiae salvae fient (Id. IX, 27). Reliquiarum itaque salvatarum audiamus hic vocem; ut loquatur Synagoga, quae acceperat Vetus Testamentum, et intenta erat in promissa carnalia; et ex hoc factum est ut nutarent ei pedes. Nam et in alio quodam psalmo, ubi etiam titulus habet Asaph, quid dicitur? Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem pene moti sunt pedes. Et quasi diceremus: Unde tibi moti sunt pedes? Paulo minus, inquit, effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Cum enim secundum promissa Dei ad Vetus Testamentum pertinentia exspectaret felicitatem terrenam, animadvertit eam abundare apud impios; in his rebus quas exspectabat a Deo, pollere illos qui non colerent Deum; et tanquam sine causa Deo servisset, nutaverunt pedes ejus. Ibi enim dicit: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid in vano justificavi cor meum (Psal. LXXII, 1, 2, 3, 12, 13)? Videte quemadmodum paulo minus effusi sunt gressus ejus, ut jam dicat sibi anima: Quae utilitas, quia servio Deo? Ecce ille non servit, et felix est; ego servio, et laboro. Postremo puta quia ego felix sum; quando et ille felix est qui non servit, quare me putem ideo felicem esse quia servio? Ille autem psalmus cujus testimonium produxi, praecedit istum quem nunc in manibus habemus. 2. Opportune autem non ex nostra, sed ex Dei dispensatione factum est, ut modo audiremus ex Evangelio, Quia lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Si enim discernimus duo Testamenta, Vetus et Novum, non sunt eadem Sacramenta, nec eadem promissa: eadem tamen pleraque praecepta. Nam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Honora patrem et matrem, Non falsum testimonium dixeris, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 12 17), et nobis praeceptum est; et quisquis ea non observaverit, deviat, nec omnino dignus est qui accipere mereatur montem sanctum Dei, de quo dictum est: Quis habitabit in tabernaculo tuo; aut quis requiescet in monte sancto tuo (Psal. XIV, 1)? Innocens manibus, et mundo corde (Psal. XXIII, 4). Discussa ergo praecepta, aut omnia eadem inveniuntur, aut vix aliqua in Evangelio quae non dicta sint a Prophetis. Praecepta eadem; Sacramenta non eadem, promissa non eadem. Videamus quare praecepta eadem; quia secundum haec Deo servire debemus. Sacramenta non eadem, quia alia sunt Sacramenta dantia salutem, alia promittentia Salvatorem. Sacramenta Novi Testamenti dant salutem; Sacramenta Veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. Cum ergo jam teneas promissa, quid quaeris promittentia, habens jam Salvatorem? Hoc dico, teneas promissa, non quod jam acceperimus vitam aeternam; sed quia jam venerit Christus, qui per Prophetas praenuntiabatur. Mutata sunt Sacramenta; facta sunt faciliora, pauciora, salubriora, feliciora. Promissa quare non eadem? Quia promissa est terra Chanaan, terra copiosa, fructuosa, affluens lacte et melle; promissum regnum temporale, promissa felicitas saeculi, promissa fecunditas filiorum, promissa subjectio inimicorum (Exod. III, 8): haec omnia ad terrenam felicitatem pertinent. Sed quare ipsa primo promitti oportebat? Quia « non primo quod spirituale est, sed quod animale; postea, » inquit, « spirituale. Primus homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est » (I Cor. XV, 46-49). Ad imaginem terreni pertinet Vetus Testamentum; ad imaginem coelestis Novum Testamentum. Sed ne quisquam putaret ab alio factum esse hominem terrenum, ab alio coelestem; ideo Deus ostendens se esse utriusque creatorem, etiam utriusque Testamenti se esse voluit auctorem; ut et terrena promitteret in Vetere Testamento, et coelestia in Novo Testamento. Sed quamdiu prius homo terrenus es? quamdiu terrena sapis? Numquid quoniam puero dantur quaedam puerilia, ludicra quibus puerilis animus avocetur, propterea grandescenti non ei excutiuntur e manibus, ut aliquid jam utilius tractet, quod grandem decet? Verumtamen tu ipse dedisti filio tuo, et nuces parvulo, et codicem grandi. Non ergo, quia illa quasi ludicra puerorum Deus per Novum Testamentum excussit de manibus filiorum, ut aliquid utilius daret grandescentibus, propterea priora illa non ipse dedisse putandus est: ipse utrumque dedit. Sed Lex ipsa per Moysen data est; Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): gratia, quia impletur per charitatem quod per litteram jubebatur; veritas, quia redditur quod promittebatur. Hoc ergo intellexit Asaph iste. Denique omnia quae Judaeis promissa fuerant, ablata sunt. Ubi est regnum eorum? ubi templum? ubi unctio? ubi sacerdos? ubi jam apud illos Prophetae? Ex quo venit qui per Prophetas praedicabatur, in illa gente jam nihil horum est; jam perdidit terrena, et nondum quaerit coelestia. 3. Inhaerere ergo terrenis, quamvis ea Deus donet, non debes. Verumtamen non quia inhaerere eis non debemus, alium ea dare, nisi Deum, credere debemus; ipse ea dat; sed noli pro magno exspectare ab eo bonum, quod dat et non bono. Nam si pro magno ea daret, malis ea non daret. Ideo autem ea voluit dare et malis, ut discant boni aliud ab eo quaerere, quod non dat et malis. Illi autem inhaerentes terrenis miseri, et non de illo praesumentes qui fecit coelum et terram, qui eis dedit et ipsa terrena, qui eos etiam temporaliter de Aegypti captivitate liberavit, qui eos per divisum mare duxit, qui eorum inimicos persequentes fluctibus obruit (Exod. XIV, 22, 28); non in illo praesumentes qui daret utique coelestia grandibus, sicut terrena parvulis dedit, timentes perdere quod acceperant, occiderunt qui dederat. Haec dicimus, fratres, ut homines de Novo Testamento discatis non inhaerere terrenis. Si enim illi inexcusabiliter terrenis inhaeserunt, quibus ipsum Novum Testamentum nondum fuerat revelatum; quanto inexcusabilius terrena sectantur, quibus jam promissa coelestia in Novo Testamento revelata sunt! Nam recolite, fratres mei, quid dictum sit a persequentibus Christum. Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis, et locum, et gentem (Joan. XI, 48). Videte quia timendo terrena perdere, regem coeli occiderunt. Et quid eis factum est? Perdiderunt etiam ipsa terrena; et ubi occiderunt Christum, ibi occisi sunt: et cum terram nolentes perdere, datorem vitae occiderunt, eamdem terram occisi perdiderunt; et eo tempore quo illum occiderunt, ut ex ipso tempore admonerentur quare ista perpessi sunt. Quando enim eversa est civitas Judaeorum, Pascha celebrabant, et in multis millibus hominum tota ipsa gens convenerat ad illius festivitatis celebrationem. Ibi Deus, per malos quidem, sed tamen ille bonus; per injustos, sed justus et juste, ita in eos vindicavit, ut perimerentur multa hominum millia, et ipsa civitas everteretur. Hoc in isto psalmo plangit intellectus Asaph; et in ipso planctu, tanquam intellectus discernit terrena a coelestibus, discernit Vetus Testamentum a Novo Testamento; ut videas per quae transeas, quid exspectes, quid relinquas, quibus haereas. Sic ergo coepit. 4. Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Repulisti in finem: ex persona populi Judaeorum, et ex persona congregationis quae proprie Synagoga appellatur. Utquid repulisti nos, Deus, in finem? Non reprehendit, sed quaerit, Utquid, quamobrem, propter quid hoc fecisti? Quid fecisti? Repulisti nos in finem. Quid est, in finem? Forte usque in finem saeculi. An repulisti nos in Christum, qui finis est omni credenti (Rom. X, 4)? Utquid enim repulisti nos. Deus, in finem? Iratus est animus tuus super oves gregis tui. Quare iratus es super oves gregis tui; nisi quia terrenis inhaerebamus, et pastorem non agnoscebamus? 5. [vers. 2.] Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Numquid ista potest esse vox Gentium? numquid Gentes possedit ab initio? Sed possedit semen Abrahae, populum Israel etiam secundum carnem natum de Patriarchis, patribus nostris; quorum nos filii facti sumus, non veniendo de carne, sed imitando fidem. Illi autem a Deo possessi ab initio, quid eis contigit? Memento congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae. Ipsam congregationem tuam, virgum haereditatis tuae redemisti. Hanc ipsam congregationem dixit virgam haereditatis. Respiciamus ad factum primum, quando voluit possidere ipsam congregationem, liberans illam de Aegypto, quod signum dederit Moysi, cum diceret Moyses ei: Quod signum dabo, ut credant mihi quia tu me misisti? Et Deus ait ad illum: Quid in manu tua portas? Virgam. Projice illum in terram. Et dimisit virgam in terram, et facta est serpens; et expavit Moyses, et fugit Moyses ab eo. Et ait illi Dominus: Apprehende caudam ejus. Et apprehendit; et reversa est in statum suum, virga facta, sicut antea virga erat (Exod. IV, 1-4). Quid significat? non enim frustra factum est. Interrogemus Litteras Dei. Quid serpens persuasit homini? Mortem (Gen. III, 4, 5). Ergo mors a serpente. Si mors a serpente, virga in serpente, Christus in morte. Ideo etiam cum a serpentibus in deserto morderentur et necarentur, praecepit Dominus Moysi, ut serpentem aeneum exaltaret in eremo, et admoneret populum, ut quisquis a serpente morsus esset, illum intueretur, et sanaretur (Num. XXI, 8, et Joan. III, 14). Sic et fiebat; sic et homines a venenis, morsi a serpentibus, sanabantur intuendo serpentem. Sanari a serpente, magnum sacramentum! Quid est, intuendo serpentem sanari a serpente? Credendo in mortuum salvari a morte. Et tamen expavit et fugit Moyses. Quid est, ab illo serpente fugisse Moysen? Quid, fratres, nisi quod scimus in Evangelio factum? Mortuus est Christus, et expaverunt discipuli, et ab illa spe in qua fuerant recesserunt (Luc. XXIV, 21). Sed quid dictum est? Apprehende caudam ejus. Quid est, caudam? Posteriora comprehende. Hoc significavit et illud: Posteriora mea videbis (Exod. XXXIII, 23). Primo factus serpens, sed cauda retenta facta virga; primo occisus, postea resurrexit. Est etiam in cauda serpentis finis saeculi; quia sic modo mortalitas Ecclesiae ambulat: alii eunt, alii veniunt per mortem tanquam per serpentem, quia a serpente mors seminata est; sed in fine saeculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et efficimur stabilitum regnum Dei, ut impleatur in nobis, Redemisti virgam haereditatis tuae. Sed quia Synagogae vox est; redempta autem virga haereditatis Dei magis apparet in Gentibus, occulta autem spes Judaeorum, vel eorum qui futuri sunt ut credant, vel eorum qui eo tempore crediderunt, quando misso Spiritu sancto, discipuli omnium gentium linguis locuti sunt (Act. II, 4). Tunc enim aliquot millia de Judaeis ipsis Christi crucifixoribus crediderunt; et quia prope inventi erant, ita crediderunt, ut omnia quae habebant venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent (Act. IV, 54). Quia ergo occultum erat hoc, magisque redemptio virgae Dei clara futura erat in Gentibus; explanat unde dicat quod dixit: Redemisti virgam haereditatis tuae. Hoc dixit non de Gentibus, in quibus manifestum est. Sed unde? Montem Sion. Adhuc et mons Sion potest aliter intelligi. Istum quem inhabitasti in ipso: ubi erat populus ante, ubi institutum templum, ubi celebrata sacrificia, ubi omnia illo tempore necessaria, Christum promittentia. Promissio, cum res redditur, jam fit superflua. Nam antequam reddatur quod promittitur, necessaria est ipsa promissio, ne promissum sibi obliviscatur cui promittitur, et non exspectando moriatur. Oportet ergo ut exspectet, ut cum venerit accipiat: ideo non debet deserere promissionem. Propter hoc non deserebantur figurae, ut veniente die, umbrae tollerentur: Montem Sion istum quem inhabitasti in ipso. 6. [vers. 3.] Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quomodo nos repellebas in finem, sic eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quorum superbiam? A quibus eversa est Jerusalem. A quibus autem, nisi a regibus Gentium? Bene elevata est manus ejus in superbiam eorum in finem; nam et ipsi jam Christum cognoverunt. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Quam bene illis optat? Quasi iratus loquitur, et maledicere videtur: et utinam eveniat quod maledicit! imo jam in nomine Christi evenire gaudeamus. Jam tenentes sceptrum, subduntur ligno crucis; jam fit quod praedictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Jam in frontibus regum pretiosius est signum crucis, quam gemma diadematis. Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis! In his quae sancta tua erant; id est, in templo, in sacerdotio, in illis omnibus Sacramentis, quae illo tempore fuerunt, quanta maligne operatus est inimicus! Revera inimicus tunc operatus est. Gentes enim tunc, quae hoc fecerunt, deos falsos colebant, simulacra adorabant, daemonibus serviebant; operati sunt tamen multa mala in sanctis Dei. Quando possent, nisi permitterentur? quando autem permitterentur, nisi jam sancta illa, primo promissiva, necessaria non essent, cum ipse qui promiserat teneretur? Ergo quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis! 7. [vers. 4]. Et gloriati sunt omnes qui oderunt te. Servos attende daemonum, servos simulacrorum; quales tunc Gentes erant, quando everterunt templum et civitatem Dei, et gloriati sunt. In medio solemnitatis tuae. Mementote quod dixi, tunc eversam esse Jerusalem, cum ipsa solemnitas ageretur; in qua solemnitate Dominum crucifixerunt: congregati saevierunt; congregati perierunt. 8. [vers. 5.] Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Habebant signa quae ibi ponerent, vexilla sua, aquilas suas, dracones suos, signa Romana; aut etiam statuas suas, quas primo in templo posuerunt; aut forte signa sua, quae audierant a vatibus daemonum suorum. Et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Quia non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper (Joan. XIX, 11). Non cognoverunt quia non ipsis honor delatus est, ut affligerent, ut caperent, vel everterent civitatem; sed impietas eorum tanquam securis Dei facta est: facti sunt instrumentum irati, non in regnum placati. Facit enim hoc Deus quod plerumque facit et homo. Aliquando iratus homo apprehendit virgam jacentem in medio, fortasse qualecumque sarmentum, caedit inde filium suum; ac deinde projicit sarmentum in ignem, et filio servat haereditatem: sic aliquando Deus per malos erudit bonos, et per temporalem potentiam damnandorum exercet disciplinam liberandorum. Quid enim? putatis, fratres, quia vere sic data est disciplina illi genti, ut omnino periret? Quanti inde postea crediderunt! quanti adhuc credituri sunt! Alia est palea, aliud frumentum; super utrumque tamen intrat tribula: sed sub una tribula aliud comminuitur, aliud purgatur. Quantum bonum nobis Deus praestitit de malo Judae traditoris! De ipsa saevitia Judaeorum quantum bonum praestitum est fidelibus Gentibus! Occisus est Christus, ut esset in cruce quem attenderet qui esset a serpente percussus (Num. XXI, 8). Sic ergo et isti forte a divinis suis audierant, quia debuerunt ire ad Jerusalem, et capere eam; et cum cepissent atque evertissent eam, dixerunt sibi quod a daemonibus suis factum sit: Posuerunt signa sua, signa; et non cognoverunt. Quid non cognoverunt? Sicut in egressum desuper. Quia nisi desuper egrederetur jussio, nunquam saevientibus Gentibus in Judaeorum populum talia licerent. Sed egressum est desuper, quomodo dicit Daniel: A principio orationis tuae egressus est sermo (Dan. IX, 23). Hoc et Dominus ipsi Pilato inflanti se, et ponenti signa sua, signa, et non cognoscenti, et dicenti ad Christum, Mihi non respondes? nescis quia potestatem habeo occidendi te, et potestatem habeo dimittendi te? Et Dominus ad inflatum, tanquam vesicam reflandam pungens: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 10, 11). Sic et hic, Posuerunt signa sua, signa: et non cognoverunt. Quomodo non cognoverunt? Sicut in egressum desuper. Quomodo egressus factus fuerat desuper, ut hoc impleretur, numquid sic illi cognoscere potuerunt? 9. [vers. 6.] Jam percurramus versus istos, eversa Jerusalem, propterea quia et manifesti sunt, et non libet immorari nec in poena inimicorum. Quasi in silva lignorum securibus conciderunt januas ejus in idipsum; in dolabro et fractorio dejecerunt eam: id est, conspiranter, constanter, in dolabro et fractorio dejecerunt eam. 10. Incenderunt igni sanctuarium tuum; polluerunt in terra tabernaculum nominis tui. 11. [vers. 8, 9.] Dixerunt in corde suo, cognatio eorum in unum. Quid dixerunt? Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini de terra. Domini, ex persona hujus interpositum est, ex persona Asaph: non enim illi saevientes Dominum appellarent, cujus templum evertebant. Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Quid Asaph? quid intellectus Asaph in his? quid? Non proficit, vel disciplina data? mentis pravitas non corrigitur? Eversa sunt omnia quae primo erant: nusquam sacerdos, nusquam altare Judaeorum, nusquam victima, nusquam templum. Ergo nihil aliud agnoscendum est quod huic decedenti successit? aut vero hoc promissivum signum auferretur, nisi venisset quod promittebatur? Videamus ergo hic modo intellectum Asaph; videamus si proficit ex tribulatione. Attende quid dicat: Signa nostra non vidimus, jam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc. Ecce isti Judaei qui se dicunt non agnosci adhuc, id est, in captivitate adhuc se esse, nondum se liberari, exspectant adhuc Christum. Venturus est Christus; sed veniet ut judex: primo vocator, postea discretor. Veniet, quia venit, et eum venturum esse manifestum est; sed jam desuper veniet. Ante te erat, o Israel! quassatus es, quia offendisti in jacentem; ne conteraris, observa desuper venientem. Ita enim praedictum est per prophetam: Quisquis offenderit in lapidem illum, conquassabitur; et super quem venerit, conteret eum (Isai. VIII, 14, 15. Vid. Luc. XX, 18). Conquassat parvus; conteret magnus. Jam signa tua non vides, jam non est propheta; et dicis, Et nos non agnoscet adhuc: quia vos non agnoscitis adhuc. Jam non est propheta, et nos non agnoscet adhuc. 12. [vers. 10.] Usquequo, Deus, exprobrabit inimicus? Clama quasi derelictus, quasi desertus; clama tanquam aeger qui medicum caedere quam curari maluisti: non te agnoscit adhuc. Vide quid fecerit, qui te non agnoscit adhuc. Etenim quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent (Isai. LII, 15, et Rom. XV, 21): et tu adhuc clamas, Jam non est propheta et nos non cognoscet adhuc. Ubi est intellectus tuus? Irritat adversarius nomen tuum in finem. Ad hoc irritat adversarius nomen tuum in finem, ut iratus corripias, corripiens cognoscas in finem; aut certe in finem, usque ad finem. Usque ad quem finem? Quousque cognoscas, quousque clames, quousque apprehensa cauda redeatur ad regnum. 13. [vers. 11.] Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Iterum aliud signum quod datum est Moysi. Quomodo enim superius de virga signum, ita et de dextera. Cum enim illud factum esset de virga, dedit Deus alterum signum: Mitte, inquit, manum tuam in sinum tuum, et misit: Produc eam, et produxit; et inventa est alba, id est immunda. Albor enim in cute, lepra est, non candor (Levit. XIII, 25). Ipsa enim haereditas Dei, id est, populus ejus foras ab eo missus, immundus factus est. Sed quid illi ait? Revoca eam in sinum tuum: revocavit, et reversa est ad colorem suum (Exod. IV, 6, 7). Quando hoc facis, ait Asaph iste? Quousque dexteram tuam alienas a sinu tuo, ut foris immunda remaneat? Revoca eam; redeat ad colorem, agnoscat salvatorem. Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Haec clamat caecus, non intelligens; et hoc Deus facit quod facit. Quare enim venit Christus? Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Ergo jam Asaph agnosce quod praecessit, ut vel sequaris, si praecedere non potuisti. Non enim frustra venit Christus, aut frustra occisus est Christus; aut frustra granum cecidit in terram, nisi ut multipliciter surgeret (Joan. XII, 23). Exaltatus est serpens in eremo, ut percussum a veneno sanaret (Num. XXI, 9). Attende quod factum est: noli putare vacare quod venit; ne te malum inveniat, cum iterum venerit. 14. [vers. 12.] Intellexit Asaph, quia in titulo Psalmi, Intellectus Asaph. Et quid ait? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Hac nos clamamus, Jam non est propheta; et nos non cognoscet adhuc: hac autem Deus noster, rex noster, qui est ante saecula, quia ipse est in principio Verbum, per quod facta sunt saecula; operatus est salutem in medio terrae. Deus ergo rex noster ante saecula, quid fecit? Operatus est salutem in medio terrae; et ego adhuc clamo quasi desertus. Ille operatur salutem in medio terrae; et ego remansi terra. Intellexit Asaph bene, quia Intellectus Asaph. Quare enim ista, aut qualem salutem operatus est Christus; nisi ut discerent homines aeterna desiderare, non semper temporalibus inhaerere? Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Dum nos clamamus, Usquequo, Domine, exprobrabit inimicus in finem? usquequo irritat adversarius? usquequo manum tuam avertis a sinu tuo? Cum haec dicimus, Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae; et nos dormimus. Jam vigilant Gentes; et nos stertimus, et tanquam nos Deus deseruerit, in somnis deliramus. Operatus est salutem in medio terrae. 15. [vers. 13.] Jam ergo Asaph corrige te ad intellectum; dic nobis qualem salutem operatus est Deus in medio terrae. Cum illa terrena vestra salus eversa est, quid fecit? quid promisit? Tu confirmasti in virtute tua mare. Tanquam gente Judaeorum velut arida a fluctibus separata, mare in amaritudine sua Gentes erant, terramque illam undique circumluebant: ecce confirmasti in virtute tua mare, et remansit terra sitiens imbrem tuum. Tu confirmasti in virtute tua mare: contrivisti capita draconum in aqua. Draconum capita, daemoniorum superbias, a quibus Gentes possidebantur, contrivisti super aquam; quia eos quos possidebant, tu per Baptismum liberasti. 16. [vers. 14.] Quid adhuc post capita draconum? Illi enim dracones habent principem suum, et ipse primus est magnus draco. Et de illo quid fecit qui operatus est salutem in medio terrae? Audi: Tu confregisti caput draconis. Cujus draconis? Intelligimus dracones omnia daemonia sub diabolo militantia: quem ergo singularem draconem cujus caput confractum est, nisi ipsum diabolum intelligere debemus? Quid de illo fecit? Tu confregisti caput draconis. Illud est initium peccati. Caput illud est quod accepit maledictum, ut semen Evae observaret caput serpentis (Gen. III, 15). Admonita est enim Ecclesia initium peccati devitare. Quod est initium peccati, tanquam caput serpentis? Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Confractum est ergo caput draconis; confracta est superbia diabolica. Et quid de illo fecit, qui operatus est salutem in medio terrae? Dedisti eum in escam populis Aethiopibus. Quid est hoc? Quomodo intelligo populos Aethiopes? Quomodo, nisi per hos, omnes Gentes? Et bene per nigros; Aethiopes enim nigri sunt. Ipsi vocantur ad fidem, qui nigri fuerunt; ipsi prorsus, ut dicatur eis: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Ipsi prorsus vocantur nigri; sed ne remaneant nigri: de his enim fit Ecclesia, cui dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5, sec. LXX)? Quid enim de nigra factum est, nisi quod dictum est: Nigra sum, et speciosa (Cant. I, 4)? Et quomodo acceperunt isti in escam draconem istum? Puto quia magis Christum acceperunt in escam: sed Christum quo se consummarent; diabolum quem consumerent. Nam inde et vitulus ille quem adoravit populus infidelis, apostata, quaerens deos Aegyptiorum, dimittens eum qui liberavit de servitute Aegyptiorum; unde agitatum est illud magnum sacramentum. Cum enim sic irasceretur Moyses colentibus et adorantibus idolum, et zelo Dei inflammatus vindicaret temporaliter, ut a morte sempiterna devitanda terreret; tamen ipsum caput vituli in ignem misit et exterminavit, comminuit, in aquam sparsit, et dedit populo bibere (Exod. XXXII, 1-20): sic factum est magnum sacramentum. O ira prophetica, et animus non turbatus, sed illuminatus! Quid egit? Mitte in ignem, ut prius confundatur forma ipsa; minutatim comminue, ut paulatim consumatur; mitte in aquam, da populo bibere. Quid est hoc, nisi quia adoratores diaboli corpus ipsius facti erant? Quomodo agnoscentes Christum, fiunt corpus Christi, ut eis dicatur: Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Corpus diaboli consumendum erat, et hoc ab Israelitis consumendum. Ex illo enim populo Apostoli; ex illo prima Ecclesia. Et dictum erat Petro de Gentibus: Macta et manduca (Act. X, 13). Quid est, Macta et manduca? Occide quod sunt, et fac quod es. Hac, Macta et manduca; hac, Comminue et bibe: utrumque tamen in eodem sacramento; quia oportebat utique, et sine dubitatione oportebat, ut corpus quod erat diaboli, credendo transiret in corpus Christi. Sic diabolus consumitur amissis membris suis. Hoc figuratum est et in serpente Moysi. Nam fecerunt magi similiter, projectisque virgis suis exhibuerunt dracones; sed draco Moysi omnium illorum magorum virgas absorbuit (Exod. VII, 12). Intelligatur ergo et modo corpus diaboli: hoc fit; devoratur a Gentibus quae crediderunt, factus est esca populis Aethiopibus. Illud quoque intelligi potest, dedisti eum escam populis Aethiopibus: quia nunc eum omnes mordent. Quid est mordent? Reprehendendo, culpando, accusando. Quomodo dictum est, in prohibitione quidem, sed tamen expressum: Si autem mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini (Gal. V, 15). Quid est, mordetis et comeditis invicem? Litigatis cum invicem, detrahitis invicem, opprobria objicitis invicem. Attendite ergo nunc his morsibus consumi diabolum. Quis non iratus servo suo, etiam paganus, dicat illi: Satanas? Vide diabolum datum in escam. Hoc dicit Christianus, hoc dicit Judaeus, hoc dicit Paganus; ipsum adorat, et de ipso maledicit. 17. [vers. 15.] Videamus ergo reliqua. Fratres, obsecro, intendite: cum magna voluptate audiuntur, quia audita etiam in orbe terrarum cognoscuntur. Haec quando dicebantur, non fuerunt; quia tunc promittebantur, non reddebantur: nunc vero qua voluptate afficimur, cum ea quae praedicta legimus in libro, compleri videmus in mundo! Videamus quid fecerit, quem jam intelligit Asaph, quod operatus est salutem in medio terrae. Tu disrupisti fontes et torrentes: ut manarent liquorem sapientiae, ut manarent divitias fidei, ut irrigarent salsitatem Gentium, ut omnes infideles in fide dulcedinem sua irrigatione converterent. Disrupisti fontes et torrentes. Forte discretum est; forte unum est, quia fontes tam largi fuerunt ut flumina facerent. Tu disrupisti fontes et torrentes. Si autem ad discretionem: in aliis fit verbum Dei fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 14); alii autem audientes verbum, et non sic habentes ut bene vivant, tamen non tacentes lingua, torrentes fiunt. Torrentes enim dicuntur proprie, qui non sunt perennes: nam aliquando et translate dicitur torrens pro fluvio; sicut dictum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos (Psal. XXXV, 9): non enim ille torrens aliquando siccabitur. Sed torrentes proprie dicuntur fluvii qui aestate deficiunt, aquis autem hiemalibus inundantur et currunt. Vides ergo hominem bene fidelem, perseveraturum usque in finem, non relicturum Deum in omni tentatione; pro veritate, non pro falsitate et errore, omnes molestias sustinentem: hic unde sic viget, nisi quia verbum factum est in eo fons aquae salientis in vitam aeternam? Alius autem accipit verbum; praedicat, non tacet, currit: sed aestas probat fontem aut torrentem. Tamen ex utroque rigetur terra, ab eo qui operatus est salutem in medio terrae; exundent fontes, currant torrentes: Tu disrupisti fontes et torrentes. 18. Tu siccasti fluvios Etham. Hac rumpit fontes et torrentes, hac siccat fluvios, ut inde currant aquae, et hinc aquae siccentur. Fluvios, inquit, Etham. Quid est Etham? Verbum enim hebraeum est. Quid interpretatur Etham? Fortis, robustus. Quis est iste fortis et robustus, cujus fluvios siccat Deus? Quis, nisi ille ipse draco? Nemo enim intrat in domum fortis, ut vasa illius diripiat, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Ipse est fortis, de virtute sua praesumens, et Deum deserens; ipse est fortis, qui ait: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). De ipso calice perversae fortitudinis homini propinavit. Fortes esse voluerunt, qui se deos futuros de cibo vetito crediderunt. Factus est Adam fortis cui insultaretur: Ecce factus est Adam tanquam unus ex nobis (Gen. III, 5, 6, 22). Fortes et Judaei de justitia sua praesumentes: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam justitiam quaerentes constituere, tanquam fortes, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Videte hominem digessisse fortitudinem suam, et remansisse infirmum, inopem, longe stantem, nec oculos ad coelum levare audentem; sed percutientem pectus suum, et dicentem: Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13). Jam infirmus est, jam infirmitatem confitetur; non est fortis: arida terra est; rigetur fontibus et torrentibus. Illi adhuc fortes sunt, qui de virtute sua praesumunt. Siccentur flumina eorum: non proficiant doctrinae gentium, haruspiscum, mathematicorum, magicae artes; quoniam siccati sunt fluvii Fortis: Tu siccasti fluvios Etham. Arescat illa doctrina; inundentur mentes Evangelio veritatis. 19. [vers. 16.] Tuus est dies, et tua est nox. Quis hoc ignorat, quando ipse fecit haec omnia; quia per Verbum facta sunt omnia (Joan. I, 3)? Illi ipsi qui operatus est salutem in medio terrae, illi dicitur: Tuus est dies, et tua est nox. Aliquid hic intelligere debemus, quod pertineat ad ipsam salutem quam operatus est in medio terrae. Tuus est dies. Qui sunt isti? Spirituales. Et tua est nox. Qui sunt isti? Carnales, Tuus est dies; et tua est nox. Loquantur spirituales spiritualia spiritualibus; dictum est enim: Spiritualibus spiritualia comparantes, sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 13, 6). Nondum capiunt istam sapientiam carnales: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (Id., III, 1). Ergo cum spirituales spiritualibus loquuntur, Dies diei eructat verbum: cum vero et ipsi carnales non tacent fidem crucifixi Christi, quam possunt capere parvi, Nox nocti annuntiat scientiam (Psal. XVIII, 3). Tuus est dies, et tua est nox. Ad te pertinent spirituales, ad te pertinent carnales: illos illustras incommutabili sapientia et veritate; illos consolaris carnis manifestatione, tanquam luna consolans noctem. Tuus est dies, et tua est nox. Vis audire diem? Vide si capis; erige quantum potes mentem tuam. Videamus si pertines ad diem; jam videamus, si non palpitat aspectus tuus. Potes videre quod audisti modo ex Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Non nosti enim tu cogitare verba, nisi quae sonant et transeunt. Potes jam capere Verbum, non sonum, sed Deum? Annon ibi audisti: Et Deus erat Verbum? Sed tu ista verba cogitas, Omnia per ipsum facta sunt: et per ipsum facti sunt et qui verba faciunt. Quale ergo illud Verbum est? Capis, o carnalis? responde; capis? Non capis, adhuc ad noctem pertines; luna tibi necessaria est, ne in tenebris moriaris. Etenim quidam peccatores intenderunt arcum, ut sagittarent in obscura luna rectos corde (Psal. X, 3). Obscurata est enim caro Christi de cruce deposita, et in sepulcro posita: et illi qui occiderunt insultaverunt; et nondum resurrexerat, et sagittati sunt discipuli recti corde, sed in obscura luna. Ergo ut non solum dies diei eructet verbum, sed etiam nox nocti annuntiet scientiam; quoniam tuus est dies, et tua est nox; dignare descendere, manere apud eum a quo descendis, sed venire ad quos descendis. Dignare descendere qui in hoc mundo eras, et mundus per te factus est, et mundus te non cognovit. Habeat et nox consolationem suam; habeat, inquit, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14): Tuus est dies, et tua est nox. Tu perfecisti solem et lunam: solem, spirituales; lunam, carnales. Adhuc carnalis est, non deseratur, et ipse perficiatur. Tu perfecisti solem et lunam: solem, tauquam sapientem; lunam, tanquam insipientem; non tamen deseruisti. Nam ita scriptum est: Sapiens permanet sicut sol; stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12). Quid ergo, quia sol permanet, id est, quia sapiens permanet sicut sol, stultus sicut luna mutatur, adhuc carnalis, adhuc insipiens deserendus est? Et ubi est quod dictum est ab Apostolo: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14)? Tu perfecisti solem et lunam. 20. [vers. 17.] Tu fecisti omnes terminos terrae. Nonne et ante, quando fundavit terram? Sed quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae? Quomodo, nisi quomodo dicit Apostolus: Gratia autem salvi facti sumus, et hoc non ex nobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur? Ergo non erant opera bona Erant; sed quomodo? Gratia Dei. Sequere; videamus. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis (Ephes. II, 8-10). Ecce quomodo fecit terminos terrae, qui operatus est salutem in medio terrae: Tu fecisti omnes terminos terrae. Aestatem et ver tu fecisti ea. Ferventes spiritu aestas est. Tu, inquam, fecisti spiritu ferventes: tu fecisti et novellos in fide; ver est. Aestatem et ver tu fecisti ea. Non glorientur quasi non acceperint: tu fecisti ea. 21. [vers. 18.] Memor esto hujus creaturae tuae. Cujus creaturae tuae? Inimicus exprobravit Domino. O Asaph, dole in intellectu pristinam caecitatem tuam! Inimicus exprobravit Domino. Dictum est Christo in gente sua, Peccator est iste; non novimus unde sit: nos novimus Moysen, illi locutus est Deus; iste Samaritanus est (Joan. IX, 24, 29, et VIII, 48). Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Populus imprudens tunc Asaph; sed non intellectus Asaph tunc. Quid dicitur in superiore psalmo? Quasi pecus factus sum ad te; et ego semper tecum: quia non iit ad deos et idola Gentium. Etsi non cognovit ut pecus, tamen recognovit ut homo, dixit enim, Semper tecum, quasi pecus: et quid postea ibi in ipso psalmo, ubi Asaph? Tenuisti manum dexterae meae; in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me (Psal. LXXII, 23, 24). In voluntate tua, non in justitia mea; dono tuo, non opere meo. Ergo et hic, Inimicus exprobravit Domino; et populus imprudens exacerbavit nomen tuum. Omnes ergo perierunt? Absit. Etsi aliqui ex ramis fracti sunt, manent tamen aliqui quo insereretur oleaster (Rom. XI, 17); et radix manet, et ex ipsis ramis per infidelitatem fractis revocati sunt quidam per fidem: nam et ipse apostolus Paulus per infidelitatem fractus erat, et per fidem radici restitutus est. Ita plane populus imprudens exacerbavit nomen tuum, quando dictum est: Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). 22. [vers. 19.] Sed quid tu, Asaph, jam in intellectu? Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Agnosco, inquit Asaph; quia, sicut in alio psalmo dicitur, Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui (Psal. XXXI, 5). Quare? Quia locutus est Petrus mirantibus linguas Israelitis, quoniam ipsi occiderunt Christum, cum propter illos missus sit Christus. Hoc audito, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid ergo faciemus? dicite nobis. Et Apostoli: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 37, 38). Quia ergo per poenitentiam confessio facta est, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quare, confitentem tibi? Quia conversus sum in aerumna, dum configitur spina (Psal. XXXI, 4). Compuncti sunt corde; et facti sunt aerumnosi poenitendo, qui fuerant gloriosi saeviendo. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quibus bestiis, nisi quarum capita contrita sunt super aquam? Quia dictus est bestia, leo, et draco, ipse diabolus. Noli, inquit, dare diabolo et angelis ejus animam confitentem tibi. Devoret serpens, si adhuc terrena sapio, si terrena desidero, si adhuc in promissis Veteris Testamenti, Novo revelato, remaneo. Cum autem jam deposuerim superbiam, et justitiam meam non agnoscam, sed gratiam tuam; non habeant in me superbae bestiae potestatem. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Divites eramus, fortes eramus; sed siccasti fluvios Etham: jam modo non constituimus justitiam nostram, sed agnoscimus gratiam tuam; pauperes sumus, exaudi mendicos tuos. Jam non audemus oculos ad coelum levare, sed percutientes pectus nostrum dicimus: Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13); Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 23. [vers. 20.] Respice in testamentum tuum. Redde quod promisisti: tabulas tenemus, haereditatem exspectamus. Respice in testamentum tuum; non illud vetus: non propter terram Chanaan roge; non propter inimicorum temporalem subjectionem, non propter filiorum carnalem fecunditatem, non propter divitias terrenas, non propter salutem temporalem; Respice in testamentum tuum, quo promisisti regnum coelorum. Jam agnosco testamentum tuum; jam intellectus est Asaph, non est pecus Asaph, jam videt quod dictum est: « Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum. (Jerem. XXXI, 31, 32). Respice in testamentum tuum; quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum: » quia corda habebant iniqua. Domus nostrae, corda nostra: ibi libenter habitant beati mundo corde (Matth. V, 8). Respice ergo in testamentum tuum; et reliquiae salvae fiant (Rom. IX, 27): quia multi qui attendunt ad terram, obscurati sunt, et repleti sunt terra. Intravit in oculos eorum pulvis, et excaecavit eos, et facti sunt pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4). Repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum. Attendendo enim terram obscurati sunt, de quibus dictum est in alio psalmo: Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24). Terra ergo repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum, quia corda habebant iniqua. Domus enim nostrae, sicut supra diximus, corda nostra sunt: ibi libenter habitamus, si ea ab iniquitate mundemus. Ibi est mala conscientia, quae inde repellit hominem quo jubetur ire portans grabatum suum, cui peccata dimissa sunt, dicente Domino, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Joan. V, 8): porta carnem tuam, et intra ad sanatam conscientiam tuam. Quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum: obscurati sunt, repleti sunt terra. Illi obscurati, qui sunt? Qui corda iniqua habent: reddit illis Dominus secundum cor suum. 24. [vers. 21.] Ne avertatur humilis confusus. Illos enim superbia confudit. Egenus et inops laudabunt nomen tuum. Videtis, fratres, quam debeat dulcis esse paupertas: videtis pauperes et inopes pertinere ad Deum; sed pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Qui sunt pauperes spiritu? Humiles, trementes verba Dei, confitentes peccata sua; non de suis meritis, nec de sua justitia praesumentes. Qui sunt pauperes spiritu? Qui quando faciunt aliquid boni, Deum laudant; quando mali, se accusant. Super quem requiescet Spiritus meus, ait propheta, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Jam ergo Asaph intellexit; jam terrae non haeret, jam promissa terrena ex Veteri Testamento non expetit: mendicus tuus factus est, pauper tuus factus est; fluvios tuos sitit, quia sui siccati sunt. Quia ergo talis factus est, non fraudetur spe: quaesivit manibus nocte coram te; non decipiatur (Psal. LXXVI, 3). Ne avertatur humilis confusus: egenus et inops laudabunt nomen tuum. Confitentes peccata sua, laudabunt nomen tuum; desiderantes aeterna promissa tua, laudabunt nomen tuum: non de temporalibus turgidi, non de propria justitia in superbiam elati et inflati, non ipsi; sed qui? Egenus et inops laudabunt nomen tuum. 25. [vers. 22.] Exsurge, Domine; judica causam meam. Desertus enim videor, quia nondum accepi quod promisisti: et factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Et quia non possum ostendere Deum meum; quasi inane sequar, insultatur mihi. Nec paganus tantum, vel Judaeus, vel haereticus; sed aliquando frater ipse catholicus torquet os, quando promissa Dei praedicantur, quando futura resurrectio praenuntiatur. Et adhuc et ipse, quamvis jam tinctus aqua salutis aeternae, portans sacramentum Christi, forsitan dicit, Et quis huc resurrexit? et, Non audivi patrem meum de sepulcro loquentem, ex quo eum sepelivi. Deus dedit legem ad tempus servis suis, ad quod se avocent: nam quis redit ab inferis? Et quid faciam talibus? ostendam quod non vident? Non possum: non enim propter illos Deus visibilis debet fieri. Jam id agant, si placet; ita faciant, ita conentur: quia ipsi nolunt converti in melius, Deum convertant in pejus. Videat qui potest, credat qui non potest, esse Deum. Etsi videt qui potest, numquid oculis videt? Intellectu videt, corde videt. Non enim solem et lunam volebat ostendere, qui dicebat: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Immundum autem cor nec ad fidem idoneum, ut quod non potest videre vel credat. Non video, inquit: quid crediturus sum? Anima enim tua videtur, ut opinor! Stulte! corpus tuum videtur; animam tuam quis videt? Cum ergo corpus tuum solum videatur, quare non sepeliris? Miratur quia dixi, Si corpus tantum videtur, quare non sepeliris? Et respondet (sapit enim ad hoc). Quia vivo. Unde scio quia vivis, cujus animam non video? unde scio? Respondebis: Quia loquor, quia ambulo, quia operor. Stulte! ex operibus corporis agnosco viventem; ex operibus creaturae non potes agnoscere Creatorem! Et forte qui dicit, Cum mortuus fuero, postea nihil ero: et litteras didicit, et ab Epicuro didicit hoc, nescio quo deliro philosopho, vel potius amatore vanitatis, non sapientiae; quem ipsi etiam philosophi porcum nominaverunt: qui voluptatem corporis summum bonum dixit, hunc philosophum porcum nominaverunt, voluntatem se in coeno carnali. Ab illo forte didicit iste litteratus dicere, Non ero posteaquam mortuus fuero. Siccentur flumina Etham; pereant doctrinae istae Gentium, pullulent vireta Jerusalem: videant quod possunt; corde credant quod videre non possunt. Certe ista omnia quae per mundum modo videntur, quando operabatur Deus salutem in medio terrae, cum ista dicebantur, nondum erant: et ecce tunc praedicta sunt; nunc impleta monstrantur, et adhuc dicit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Vae perversis cordibus! quoniam ita ventura sunt quae restant, sicut venerunt ista quae tunc non fuerunt, et ventura praenuntiabantur. An vero exhibuit nobis Deus omnia quae promisit, et de solo die judicii nos fefellit? Non erat Christus in terra; promisit, exhibuit: non virgo pepererat: promisit, exhibuit: non erat fusus sanguis pretiosus, quo deleretur chirographum mortis nostrae; promisit, exhibuit: nondum resurrexerat caro in vitam aeternam; promisit, exhibuit: nondum crediderant Gentes; promisit, exhibuit: nondum haeretici nomine Christi armati, contra Christum militabant; praedixit, exhibuit: nondum idola Gentium de terra deleta erant; praedixit, exhibuit: ista omnia cum praedixisset et exhibuisset, de solo die judicii mentitus est? Veniet omnino, quomodo ista venerunt; quia et ista antequam venirent futura erant, et futura prius praenuntiata sunt, et postea venerunt; veniet, fratres mei. Nemo dicat, Non veniet; aut, Veniet, sed longe est quod veniet: sed tibi prope est ut eas hinc. Sufficiat prima deceptio: si non potuimus primo permanere in praecepto, saltem corrigamur exemplo. Nondum erat exemplum casus humani, quando dictum est ad Adam: Morte morieris, si tetigeris; et venit de transverso serpens, et dixit: Non morte morieris. Creditus est serpens, contemptus est Deus; creditus est serpens, tactum est vetitum, mortuus est homo (Gen. II, 17, et III, 4, 6, 19). Nonne impletum est potius quod minatus est Deus, quam quod promiserat inimicus? Sic est certe: agnoscimus hoc; inde omnes in morte: jam vel experti cauti simus. Non enim cessat et modo serpens insusurrare, et dicere: Numquid vere damnaturus est Deus tantas turbas, liberaturus est paucos? Quid est aliud quam, Facite contra praeceptum; non moriemini? sed quomodo tunc, sic et nunc. Si feceris quod suggerit diabolus, et contempseris quod praecepit Deus; veniet judiciis dies, et invenies verum quod minatus est Deus, et falsum quod pollicitus est diabolus. Exurge, Domine, judica causam meam. Mortuus es, et contemptus es; dicitur mihi, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 11)? Exsurge, judica causam meam. Non enim venturus est ad judicium, nisi qui exsurrexit a mortuis. Venturus praenuntiabatur; venit, et contemptus est a Judaeis ambulans in terra; contemnitur a falsis christianis sedens in coelo. Exsurge, Domine; judica causam meam. Quoniam in te credidi, non peream; quia credidi quod non vidi, spe mea non fallar, accipiam quod promisisti; Judica causam meam. Memento opprobriorum tuorum; eorum quae ab imprudente sunt tota die. Adhuc enim insultatur Christo; nec deerunt tota die, hoc est usque in finem saeculi, vasa irae. Adhuc dicitur: Vana praedicant Christiani; adhuc dicitur: Inanis est resurrectio mortuorum. Judica causam meam: memento opprobriorum tuorum. Sed quorum nisi eorum quae ab imprudente sunt tota die? Numquid prudens hoc dicit? Prudens enim dictus est, Porro videns: si prudens porro videns, fide videtur porro; nam oculis vix ante pedes videtur tota die. 26. [vers. 23.] Ne obliviscaris vocem deprecantium te. Ingemiscentium, et exspectantium jam quod promisisti de Novo Testamento, et ad ipsam fidem ambulantium, ne obliviscaris vocem deprecantium te. Sed illi adhuc dicunt: Ubi est Deus tuus? Superbia eorum qui te oderunt, ascendat semper ad te: Noli et eorum superbiam oblivisci. Nec obliviscitur: omnino aut punit, aut corrigit. IN PSALMUM LXXIV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1.] Psalmus iste tumori superbiae medicinam humilitatis apportat, humiles autem consolatur in spe: hoc agens, ut ne quisquam superbe de se praesumat, ne quisquam humilis de Domino desperet. Est enim promissio Dei rata, certa, fixa et inconcussa, fidelis et omni dubitatione carens, quae consolatur afflictos. Tota enim vita humana super terram, sicut scriptum est, tentatio est (Job VII, 1). Nec quasi prospera eligenda est, et sola adversa devitanda: sed utraque cavenda est; illa ne corrumpat, ista ne frangat; ut unicuique hominum, in quocumque statu rerum in hac vita egerit, non sit refugium nisi Deus, nec ullum gaudium nisi in promissis ejus. Vita enim haec qualibet redundans felicitate multos fallit; Deus neminem. Quia ergo omni homini converso ad Deum mutatur delectatio, mutantur deliciae (non enim subtrahuntur, sed mutantur): omnes autem deliciae nostrae in hac vita, nondum sunt in re; sed ipsa spes tam certa est, ut omnibus hujus saeculi deliciis praeponenda sit, sicut scriptum est, Delectare in Domino. Et ne putares te jam habere quod promittit, subjecit statim, Et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Si ergo nondum habes petitiones cordis tui, unde delectaris in Domino, nisi quia tenes certum promissorem, qui se effecit promittendo debitorem? Hujus igitur deprecationis ut permaneat nobiscum spes nostra, et introducamur in id quod promisit Deus, loquitur titulus hujus psalmi: In finem ne corrumpas. Quid est, ne corrumpas? Quod promisisti, exhibe. Sed quando? In finem. Illuc ergo mentis oculus dirigatur; in finem: omnia quae in via occurrerint, transeantur, ut perveniatur in finem. Exsultent superbi de praesenti felicitate; tumeant honoribus, fulgeant auro, redundent familiis, obsequiis clientium constipentur: praetereunt ista; transeunt tanquam umbra. Cum ille finis venerit, ubi omnes qui modo in Domino sperant gaudeant, tunc illis veniet sine fine tristitia. Quando acceperint humiles quod irrident superbi, tunc superborum typhus convertetur in luctum. Tunc erit illa vox quam in libro Sapientiae novimus: dicent enim tunc videntes gloriam sanctorum, qui cum hic humiliarentur, toleraverunt; qui cum hic sublimarentur, non annuerunt; tunc ergo illi dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. Ubi etiam dicunt: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. V, 3, 8, 9). Quia de corruptibilibus praesumpserunt, spes eorum corrumpetur; nostra vero spes tunc erit res. Promissio enim Dei ut maneat integra et firma et certa erga nos, diximus ex corde fidei, In finem, ne corrumpas. Noli ergo timere ne promissiones Dei corrumpat aliquis potentium. Ipse non corrumpit, quia verax est; potentiorem non habet a quo ejus promissio corrumpatur: certi ergo simus de promissis Dei; et cantemus jam, unde incipit Psalmus. 2. [vers. 2.] Confitebimur tibi, Deus, confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Noli antequam confitearis invocare; confitere, et invoca. Illum quippe quem invocas, in te vocas. Quid est enim invocare, nisi in teipsum vocare? Si invocatur a te, id est, si vocatur in te, ad quem accedit? Ad superbum non accedit. Certe altus est; non eum attingit elatus. Omnia sublimia ut contingamus, attollimus nos; et si attingere non possumus, machinamenta aliqua vel scalas quaerimus, ut sublimati sublimia contingamus: contra Deus; et altus est, et ab humilibus contingitur. Scriptum est, Prope est Dominus his qui obtriverunt cor (Psal. XXXIII, 19): tritura cordis, pietas, humilitas. Qui se conterit, irascitur sibi: se habeat iratum, ut illum habeat propitium; se habeat judicem, ut illum habeat defensorem. Ergo invocatus Deus venit. Ad quem venit? Ad superbum non venit. Audi aliud testimonium: Excelsus Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Excelsus Dominus, et humilia respicit, non a longe; excelsa autem a longe cognoscit. Et ne forte cum dictum esset quia humilia respicit, superbi de impunitate gauderent, quasi eos superbientes non agnoscat qui in excelsis habitat; territi sunt et dictum est eis: Videt vos, et cognoscit vos, sed a longe. Hos facit beatos quibus propinquat: vos autem, inquit, o superbi, o excelsi, non eritis impuniti, quia cognoscit; non eritis beati, quia a longe cognoscit. Videte ergo quid agatis; quia si agnoscit, non ignoscit. Melius ergo ignoscit, quam agnoscit. Quid est enim ipsum ignoscere, nisi non noscere? Quid est non noscere? Non animadvertere: nam et vindicantis solet dici animadversio. Audi orantem ut ignoscat: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Quid igitur facies, si averterit faciem suam a te? Molestum est, et timendum ne deserat te. Rursus si faciem non avertit, animadvertit. Novit hoc Deus, potest hoc Deus, et avertere faciem a peccante, et non avertere a confitente. Itaque alibi ei dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis; et alibi ei dicitur: Ne avertas faciem tuam a me (Psal. XXVI, 9). Ibi, A peccatis meis averte; hic autem, A me noli avertere. Confitere ergo, et invoca: confitendo enim mundas templum quo veniat invocatus. Confitere, et invoca. Avertat faciem a peccatis tuis; non avertat a te: avertat faciem ab eo quod tu fecisti; non avertat ab eo quod ipse fecit. Te enim hominem ipse fecit; peccata tua ipse fecisti. Confitere ergo, et invoca; dic: Confitebimur tibi, Deus: confitebimur tibi. 3. Ipsa repetitio, confirmatio est, ne te confessum esse poeniteat. Non enim alicui erudeli confessus es; non ultori, non insultatori: confitere securus. Audi aliam vocem psalmi adhortantem: Confitemini Domino, quoniam bonus est (Psal. CV, 1, et CVI, 1). Quid est, quoniam bonus est? Quid timetis confiteri? bonus est; ignoscit confitenti. Time confiteri judici homini, ne forte confessum puniat; Deo noli: fac confitendo propitium, quem negando non facis nescium. Confitebimur tibi, Deus; confitebimur, et securi jam invocabimus nomen tuum. Exhausimus corda nostra confessione; terruisti, mundasti. Confessio nos humiles facit, propinqua humilibus, qui recedis ab excelsis. Firmamentum autem esse sententiae in repetitione, multis Scripturarum locis docemur. Inde est quod Dominus ait, Amen amen (Joan. I, 51). Inde in aliquibus psalmis, Fiat, fiat (Psal. LXXI, 19, et LXXXVIII, 53): ad significationem rei sufficeret unum fiat; ad significationem firmitatis accessit alterum fiat. Rex Aegypti Pharao, nostis quod cum ibi jam esset Joseph propter pudicitiae amorem inclusus in carcere, vidit somnium idem Pharao notum omnibus nobis: a septem macris consumptas esse septem boves pingues; et rursus, a septem spicis exilibus consumptas esse septem fecundas. Et quid est interpretatus Joseph? Si meministis, non duo sunt ista somnia, sed visum unum. « Una est, » inquit, « interpretatio eorum: sed quod rursus vidisti, » ait, « ad confirmationem valet » (Gen. XLI, 1-32). Haec dixi ut non putetis repetitionem in verbis sanctae linguae, quasi loquacitatis esse appetitum. Saepe ibi repetitio firmamenti habet vim. « Paratum cor meum, Deus, » inquit; « paratum cor meum » (Psal. LVI, 8). Alio loco dicit: « Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum » (Psal. XXVI, 14). Innumerabilia talia sunt per omnes Scripturas. His sufficit commendasse nos vobis loquendi genus, quod observetis in omnibus similibus: modo ad rem advertite. Confitebimur tibi, inquit, et invocabimus. Dixi quare ante invocationem praecedit confessio: quia quem invocas, invitas. Venire autem non vult invocatus, si tu fueris elatus: elatus si fueris, confiteri non poteris; nec ea negas Deo quae nescit. Itaque confessio tua non illum docet, sed te mundat. 4. Et jam confessus est, invocavit: imo confessi sunt, invocaverunt; et dicitur ex persona unius, Enarrabo omnia mirabilia tua. Confessus exinanivit se malis, invocans implevit se bonis, enarrans eructavit quo se implevit. Et videte, fratres; cum confiterentur multi erant: Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Multa enim sunt corda confitentium, unum credentium. Quare multa sunt corda confitentium, unum credentium? Diversa enim peccata homines confitentur; unam fidem credunt. Jam ergo cum coeperit Christus habitare in interiore homine per fidem (Ephes. III, 17), coeperitque invocatus possidere confessum; fit totus Christus, caput, et corpus, et ex multis unus. Audite jam verba Christi. Nam quasi non ejus verba videbantur, Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Jam incipit ex persona capitis sermo. Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia (Gen. II, 24, et Ephes. V, 31, 32). Et ipse in Evangelio: Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione conjugii, tanquam unus loquitur apud Isaiam, et dicit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento (Isai. LXI, 10). Sponsum se dixit ex capite, sponsam ex corpore. Loquitur ergo unus; audiamus eum, et in eo nos quoque loquamur: simus membra ejus, ut haec vox et nostra esse possit. Enarrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Evangelizat Christus seipsum, evangelizat se etiam in membris suis jam existentibus, ut et alios adducat, et accedant qui non erant, et copulentur membris ejus, per quae membra ejus praedicatum est Evangelium; et fiat unum corpus sub uno capite, in uno spiritu, in una vita. 5. [vers. 3.] Et quid ait? Cum accepero, inquit, tempus ego justitias judicabo. Quando judicabit justitias? Cum acceperit tempus. Nondum est ipsum tempus. Gratias misericordiae ejus: prius praedicat justitias, et sic judicat justitias. Nam si ante vellet judicare quam praedicare, quis inveniretur liberandus? quis absolvendus occurreret? Modo ergo praedicationis tempus est: Narrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Audi narrantem, audi praedicantem; nam si contempseris, Cum accepero tempus, inquit, ego justitias judicabo. Dono, inquit, nunc peccata confitenti; non parcam postea contemnenti. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1), dicitur in psalmo. Misericordiam et judicium: modo misericordiam, postea judicium; in qua misericordia peccata donantur, in quo judicio peccata puniuntur. Vis non timere peccatorum punitorem? Ama donatorem; noli respuere, noli te extollere, noli dicere, Non habeo quod mihi donet; audi enim quod sequitur: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Accepit tempus Christus? accepit tempus Filius Dei? Filius Dei non accepit tempus; sed Filius hominis accepit tempus. Idem ipse autem et Filius Dei per quem facti sumus, et Filius hominis per quem refecti sumus. Homine assumpto, ipse non assumptus; homine mutato in melius, nullo modo ipse in deterius commutatus, non destitit esse quod erat, sed accepit quod non erat. Quid erat? Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: Apostoli verba sunt. Et quid accepit? Sed semetipsum exinanivit. formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Sicut formam servi accepit, ita et tempus accepit. Demutatus est ergo? deminutus est? exilior redditus? in defectum lapsus? Absit. Quid ergo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens? Exinanisse se dictus est accipiendo inferiorem, non degenerando ab aequali. Ergo, fratres, quid est hoc, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo? Accepit tempus ut Filius hominis; gubernat tempora ut Filius Dei. Audi quia ut Filius hominis accepit tempus judicandi. Dicit in Evangelio: Dedit ei potestatem judicii faciendi, quoniam Filius hominis est (Joan. V, 27). Secundum quod Filius Dei, nunquam accepit potestatem judicandi; quia nunquam caruit potestate judicandi: secundum quod Filius hominis, accepit tempus sicut nascendi et patiendi, sicut moriendi et resurgendi et ascendendi, ita veniendi et judicandi. Dicit in illo ista et corpus ejus; non enim sine illis judicabit: dicit quippe in Evangelio, Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Ergo totus Christus dicit, id est caput et corpus in sanctis, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 6. [vers. 4.] Modo autem quid? Defluxit terra. Si defluxit terra, unde defluxit nisi peccatis? Ideo et delicta dicuntur. Delinquere est, tanquam de liquido quodam defluere a stabilitate firmamenti virtutis atque justitiae. Cupiditate enim inferiorum quisque peccat: sicut roboratur charitate superiorum, sic deficit, et quasi liquescit cupiditate inferiorum. Hunc fluxum rerum in peccatis hominum attendens donator misericors, donator peccatorum, nondum exactor suppliciorum, attendit et ait: Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Ipsa utique terra defluxit in habitantibus se. Expositio est consequens, non additio. Tanquam si diceres: Quomodo defluxit terra? subtracta sunt fundamenta, et aliquid in ea hiatu quodam demersum est? Quod dico terram, omnes inhabitantes in ea. Inveni, inquit, terram peccatricem; et quid feci? Ego confirmavi columnas ejus. Quas columnas confirmavit? Columnas Apostolos dicit: sic apostolus Paulus de coapostolis suis, Qui videbantur, inquit, columnae esse (Gal. II, 9). Et quid essent illae columnae, nisi ab illo firmarentur? quia quodam terrae motu etiam ipsae columnae nutaverunt; in passione Domini omnes Apostoli desperaverunt. Ergo columnae illae quae passione Domini nutaverunt, resurrectione firmatae sunt. Clamavit initium aedificii per columnas suas, et in eis omnibus columnis architectus ipse clamavit. Columna enim una erat ex illis Paulus apostolus, cum diceret: An vultis experimentum accipere ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Ergo, Ego, inquit, confirmavi columnas ejus: resurrexi; ostendi mortem non esse metuendam, ostendi timentibus nec ipsum corpus perire in morientibus. Terruerunt eos vulnera; firmaverunt cicatrices. Posset Dominus Jesus Christus sine ulla cicatrice resurgere: quid enim illi potestati magnum erat, ad tantam integritatem compagem corporis revocare, ut nullum omnino vestigium praeteriti vulneris appareret? Habebat potestatem unde illud etiam sine cicatrice sanaret; sed habere voluit unde nutantes columnas firmaret. 7. [vers. 5.] Audivimus jam, fratres, quod quotidie non tacetur; audiamus quid clamaverit per columnas has. Tempus audiendi est propter terrorem illum: Ego justitias judicabo, cum accepero tempus. Ille accepturus est tempus justitias judicandi; vos jam nunc habetis tempus justitias faciendi. Si taceret, non haberetis quid facere; sed confirmatis columnis clamat. Quid clamat? Dixi iniquis: Nolite inique facere. Clamat, fratres mei; certe clamatis, delectat vos, audite clamantem. Per ipsum obsecro, terreat vos ista vox: non tam nos vestrae istae voces delectare debent, quam vos istae terrere. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Sed jam fecerunt, et rei sunt; jam defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Compuncti sunt corde qui Christum crucifixerunt; agnoverunt peccatum suum, didicerunt aliquid ab Apostolis, ne desperarent de indulgentia praedicatoris (Act. II, 37, 38). Medicus enim venerat, et ideo non ad sanos venerat: Non est, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 12 et 13). Ergo, Dixi iniquis: Nolite inique facere. Non audierunt. Olim enim nobis dictum est; non audivimus, lapsi sumus, mortales facti, mortales geniti: defluxit terra. Audiant vel modo, ut surgant, medicum qui venit ad languidum: quem noluerunt audire sani, ut non caderent; audiant jacentes, ut surgant. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Quid agimus: Jam fecimus. Et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Quid est hoc? Si fecistis iniquitatem per cupiditatem, nolite eam defendere per elationem: confitemini, si fecistis. Qui enim non confitetur, et iniquus est, exaltat cornu. Dixi iniquis: Nolite inique facere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Exaltabitur in vobis cornu Christi, si non exaltetur cornu vestrum. Cornu vestrum de iniquitate est; cornu Christi de majestate. 8. [vers. 6-8.] Nolite ergo efferri: ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Audite jam voces multorum; audiat unusquisque, et pungatur. Quid solent homines dicere? Vere judicat Deus de rebus humanis? et est illud judicium Dei? aut vero curat quid agatur in terra? Tam multi iniqui redundant felicitatibus; innocentes premuntur laboribus! Sed illi accidit nescio quid mali, castigante Deo et admonente, et novit conscientiam suam; novit pro merito peccatorum suorum aliquid se perpeti posse: unde argumentatur adversus Deum? Quia non potest dicere, Justus sum; quid putamus eum dicere? Sunt pejores iniqui, et tamen ista non patiuntur. Haec est iniquitas quam loquuntur homines adversus Deum. Videte autem quam iniquum sit: dum se vult justum videri, illum facit injustum. Qui enim dicit, Inique patior quod patior; illum iniquum facit cujus judicio patitur, se autem justum qui inique patitur. Rogo vos, fratres mei, aequum est hoc, ut Deus credatur injustus, tu justus? Cum autem haec dicis, loqueris ad versus Deum iniquitatem. 9. Quid dicit in alio psalmo? Haec fecisti: numeratis quibusdam peccatis. Haec, inquit, fecisti, et tacui. Quid est, tacui? Nunquam tacet praecepto, sed interim tacet supplicio; quiescit a vindicta, non profert in damnatum sententiam. Sed hoc ille dicit: Feci illa et illa, et non vindicavit Deus; ecce sanus sum, nihil mali contigit mihi. Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Quia tu iniquus es, et me iniquum putasti; tanquam approbatorem facinorum tuorum, non adversatorem, non ultorem. Et quid postea tibi dicit? Arguam te, et constituam te ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Quid est hoc? Quia modo peccando post terga te ponis, non te vides, non te inspicis; ego te ponam ante te, et faciam tibi supplicium de te. Sic et hic. Ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Attendite. Multi autem loquuntur istam iniquitatem; sed non audent palam, ne blasphemi exhorreantur ab hominibus piis: in corde suo ista rodunt, intus tali nefario cibo pascuntur; delectat eos loqui adversus Deum, et si non erumpunt lingua, corde non tacent. Unde in alio psalmo dicitur: Dixit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Dixit stultus; sed homines timuit: noluit dicere ubi audirent homines; et ibi dixit, ubi audiret ipse de quo dixit. Propterea et hic in isto psalmo, charissimi, intendite, quoniam hoc quod dixit, Nolite loqui adversus Deum iniquitatem, vidit multos hoc in corde agere, et adjunxit: Quoniam neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus judex est. Iniquitatum tuarum judex Deus est. Si Deus est, ubique praesens est. Quo te auferes ab oculis Dei, ut in parte aliqua loquaris quod ille non audiat? Si ab oriente judicat Deus, secede in occidentem, et dic quidquid vis adversus Deum; si ab occidente, vade in orientem, et ibi loquere; si a desertis montium judicat, vade in medium populorum, ubi tibi submurmures. De nullo loco judicat, qui ubique secretus est, ubique publicus; quem nulli licet ut est cognoscere, et quem nemo permittitur ignorare. Vide quid agas. Loqueris adversus Deum iniquitatem. Spiritus Domini replevit orbem terrarum (alia Scriptura dicit hoc); et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis: propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere (Sap. I, 7 et 8). Noli ergo cogitare Deum in locis; ille tecum est talis, qualis fueris. Quid est talis, qualis fueris? Bonus, si bonus fueris; et malus tibi videbitur, si malus fueris: sed opitulator si bonus fueris; ultor si malus fueris. Ibi habes judicem in secreto tuo. Volens facere aliquid mali, de publico recipis te in domum tuam, ubi nemo inimicorum videat; de locis domus tuae promptis et in faciem constitutis, removes te in cubiculum; times et in cubiculo aliunde conscium, secedis in cor tuum, ibi meditaris: ille corde tuo interior est. Quocumque ergo fugeris, ibi est. Teipsum quo fugies? Nonne quocumque fugeris, te sequeris? Quando autem et teipso interior est, non est quo fugias a Deo irato, nisi ad Deum placatum: prorsus non est quo fugias. Vis fugere ab ipso? Fuge ad ipsum. Ergo ne loquamini adversus Deum iniquitatem, nec illic ubi loquimini. Iniquitatem, inquit, meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV, 5). Quid meditatus est in cubili suo? Cubile cor ejus, dicens: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Sed supra dixit. Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 6, 5). Quot habes ibi punctiones facinorum, tot habe illic compunctiones confessionum. Ubi ergo loqueris adversus Deum iniquitatem, ibi te judicat: non judicium differt, sed poenam. Jam judicat, jam novit, jam videt: poena restat; cum fuerit praesentata, habebis et poenam, cum apparuerit facies illius hominis qui hic irrisus est, qui judicatus, qui crucifixus, qui sub judice stetit; cum apparuerit judicans in praesentia sua, tunc habebis poenam, si te non correxeris. Quid ergo modo faciemus? Praeveniamus faciem ejus, ἐν ἐξομολογήσει (Psal. XCIV, 2). Praeveni in confessione: veniet mitis quem feceras iratum. Neque a desertis montium; quoniam Deus judex est: non ab oriente, non ab occidente, non a desertis montium. Quare? Quoniam Deus judex est. Si in aliquo loco esset, non esset Deus: quia vero Deus judex est, non homo, noli illum exspectare de locis. Locus ejus tu eris, si bonus, si confessus invocaveris eum. 10. Hunc humiliat, et hunc exaltat. Quem humiliat, quem exaltat judex ille? Attendite duos illos in templo, et videtis quem humiliat, et quem exaltat. « Ascenderunt in templo orare, » ait; « unus Pharisaeus, et alter Publicanus. » Pharisaeus dicebat: « Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut et hic Publicanus: jejuno bis in sabbato; decimas do omnium quae possideo. » Ad medicum ascenderat, et membra sana ostendebat; vulnera tegebat. Quid ergo ille qui melius noverat unde sanaretur? Publicanus autem de longinquo stabat, et percutiebat pectus suum. Videtis eum de longinquo stantem: illi propinquabat quem invocabat. « Et percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis; descendit justificatus Publicanus ille, magis quam Pharisaeus ille: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur » (Luc. XVIII, 10-14). Expositus est versus psalmi hujus. Deus judex quid facit? Hunc humiliat, et hunc exaltat; humiliat superbum, exaltat humilem. 11. [vers. 9.] Quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Merito. Et inclinavit ex hoc in hunc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae. Renovamini paululum; obscurum aliquid est: sed, quomodo audivimus Evangelii lectionem recentissimam, Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis, pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Sed dicis: Quo pulso, ut aperiatur mihi? Neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus judex est. Si praesens est hic atque illic, et absens nusquam, ubi stas, ibi pulsa; ibi tantum sta, quia stando pulsatur. Quid ergo est hoc? Prima quaestio ista occurrit, Vini meri plenus est mixto: quomodo meri, si mixto? Caeterum, Calix in manu Domini, cum dicit, eruditis in Ecclesia Christi loquor, non utique veluti forma humana circumscriptum Deum debetis vobis in corde pingere, ne clausis templis simulacra in cordibus fabricetis. Calix ergo iste aliquid significat. Inveniemus hoc. In manu autem Domini, est in potestate Domini: manus enim Dei potestas Dei commendata est. Nam et de hominibus plerumque dicitur, In manu hoc habet; hoc est, in potestate habet, cum vult facit. Vini meri plenus est mixto. Consequenter ipse exposuit: Inclinavit, inquit, ex hoc in hunc; verumtamen faex ejus non est exinanita. Ecce unde mixto vino plenus erat. Non ergo vos terreat, quia et merum et mixtum: merum propter sinceritatem, mixtum propter faecem. Quid ergo ibi vinum, et quid faex? Et quid est, Inclinavit ex hoc in hunc, ita ut faex ejus non esset exinanita? 12. Unde venerit ad hoc, recordamini: Hunc humiliat, et hunc exaltat. Quod figuratum est nobis in Evangelio per duos homines, Pharisaeum et Publicanum, hoc latius accipientes, intelligamus duos populos, Judaeorum, et Gentium: Judaeorum populus, Pharisaeus ille; Gentium populus, Publicanus ille. Judaeorum populus jactabat merita sua; Gentium confitebatur peccata sua. Qui novit in Litteris sanctis et Epistolas apostolicas, et Actus Apostolorum, videt ibi quod dico: ne longum faciam quomodo Apostoli exhortabantur Gentes ne desperarent, quod in magnis peccatis jacuissent; et reprimebant Judaeos, ne se extollerent quasi ex justificationibus Legis, et ideo se putarent justos, Gentiles autem peccatores esse, quia Judaeis et Lex erat, et templum erat, et sacerdotium erat (Rom. III, IV). Illi autem omnes cultores idolorum, veneratores daemoniorum, longe quidem positi; sicut Publicanus ille de longinquo stabat. Sicut illi superbiendo recesserunt, sic isti confitendo propinquaverunt. Calix ergo vini meri plenus in manu Domini, quantum donat Dominus ut intelligam (potest enim alius melius, quia sic se habet obscuritas Scripturarum: difficile est ut unum pariant intellectum. Quicumque tamen intellectus exierit, opus est ut regulae fidei congruat: nec majoribus invidemus, nec parvuli desperamus. Quid nobis videatur dico Charitati Vestrae, non ut obstruam aures vestras adversus alios melius aliquid forte dicturos). Calix vini meri plenus mixto videtur mihi esse Lex quae data est Judaeis, et omnis illa Scriptura Veteris quod dicitur Testamenti, ibi sunt pondera omnium sententiarum. Nam ibi Novum Testamentum absconditum latet, tanquam in faece corporalium sacramentorum. Circumcisio carnis magni sacramenti res est, et intelligitur inde circumcisio cordis. Templum illud Jerusalem magni sacramenti est res, et intelligitur ex eo corpus Domini. Terra promissionis intelligitur regnum coelorum. Sacrificium victimarum et pecorum magnum habet sacramentum; sed in omnibus illis generibus sacrificiorum intelligitur unum illud sacrificium et unica victima in cruce Dominus: pro quibus omnibus sacrificiis unum nos habemus, quia et illa figurabant haec, id est, illis haec figurabantur. Accepit populus ille Legem; accepit mandata justa et bona. Quid tam justum quam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui, Unum Deum adorabis, et ipsi soli servies (Exod. XX, 7-17, et Deut. V, 6-21)? Omnia ista ad vinum pertinent. Illa vero carnalia quasi resederunt, ut remanerent apud illos, et effunderetur inde omnis spiritualis intellectus. Calix vero in manu Domini, id est in potestate Domini; vini meri, id est Legis sincerae; plenus est mixto, id est cum faece corporalium sacramentorum. Et quia hunc humiliat, superbum Judaeum, et hunc exaltat, confitentem Gentilem, inclinavit ex hoc in hunc, id est a Judaico populo in Gentilem populum. Quid inclinavit? Legem: eliquatus est inde spiritualis intellectus; Verumtamen faex ejus non est exinanita, quia omnia sacramenta carnalia apud Judaeos remanserunt. Bibent omnes peccatores terrae. Qui bibent? Omnes peccatores terrae. Qui peccatores terrae? Judaei erant quidem peccatores, sed superbi; Gentiles autem erant peccatores, sed humiles: Omnes peccatores bibent; sed vide qui faecem, qui vinum. Etenim illi bibendo faecem, evanuerunt; isti bibendo vinum, justificati sunt: audeam dicere et inebriatos, et non timebo; atque utinam omnes sic inebriemini! Recordamini: Calix tuus inebrians quam praeclarus (Psal. XXII, 5)! Quid enim? putatis, fratres mei, omnes illos qui confitendo Christum etiam mori voluerunt, sobrios fuisse? Usque adeo ebrii erant, ut suos non agnoscerent. Omnes propinqui sui, qui eos a spe coelestium praemiorum terrenis blandimentis avertere moliti sunt, non sunt agniti, non sunt auditi ab ebriis. Non erant ebrii, quibus mutatum cor erat? Non erant ebrii, quorum mens alienata erat ab hoc saeculo? Bibent, inquit, omnes peccatores terrae. Sed qui bibent vinum? Peccatores bibent, sed ne remaneant peccatores; ut justificentur, non ut puniantur. 13. [vers. 10.] Ego autem: nam omnes bibunt; sed seorsum ego, id est Christus cum corpore suo; in saeculum gaudebo; psallam Deo Jacob: promissione illa futura in fine, de qua dicitur, Ne corrumpas. Ego autem in saeculum gaudebo. 14. [vers. 11.] Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi. Hoc est, Hunc humiliat, et hunc exaltat. Nolunt sibi frangi cornua peccatores, quae sine dubio frangentur in fine. Non vis ut ille tunc frangat? tu hodie frange. Audisti enim supra; noli contemnere: Dixi iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, Nolite exaltare cornu. Quando audisti, Nolite exaltare cornu, contempsisti, et exaltasti cornu; venies ad finem, ubi fiet, Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. Cornua peccatorum, dignitates superborum; cornua justi, munera Christi: per cornua enim sublimitates intelliguntur. Oderis in terra sublimitatem terrenam, ut possis habere coelestem. Amas terrenam; non te admittit ad coelestem: et ad confusionem pertinebit quod frangitur tibi cornu; quomodo ad gloriam pertinebit, si exaltatur tibi cornu. Modo ergo est tempus eligendi; tunc non erit. Non es dicturus, Dimittar et eligam: praecesserunt enim voces, Dixi iniquis. Si non dixi, para excusationem, para defensionem: si autem dixi, praeoccupa confessionem, ne venias ad damnationem; quia tunc confessio sera erit, et defensio nulla erit. IN PSALMUM LXXV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 2.] Solent inimici Domini Jesu Christi omnibus noti Judaei gloriari in isto psalmo quem cantavimus, dicentes, Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus, et insultare Gentibus quibus non est notus Deus, et dicere quia sibi solis notus est Deus; quando Propheta dicit, Notus in Judaea Deus: alibi ergo ignotus. Notus est autem revera in Judaea Deus, si intelligant quid sit Judaea. Nam vere non est notus Deus nisi in Judaea. Ecce et nos hoc dicimus, quia nisi quisque fuerit in Judaea, notus ei Deus esse non potest. Sed quid dicit Apostolus? Qui in occulto Judaeus est; qui circumcisione cordis, non littera, sed spiritu (Rom. II, 29): sunt ergo Judaei in circumcisione carnis, et sunt Judaei in circumcisione cordis. Patres nostri multi sancti, et circumcisionem carnis habebant propter signaculum fidei, et circumcisionem cordis propter ipsam fidem. Ab his patribus degenerantes isti qui modo in nomine gloriantur et facta perdiderunt; ab his ergo patribus degenerantes, remanserunt in carne Judaei, in corde Pagani. Ipsi enim Judaei, qui sunt ex Abraham, a quo Isaac natus est, et ex illo Jacob, et ex Jacob duodecim Patriarchae, et ex duodecim Patriarchis populus universus Judaeorum. Sed Judaei propterea maxime appellati sunt, quia Judas unus erat de filiis duodecim Jacob, patriarcha inter duodecim, et de stirpe ejus regnum veniebat Judaeis. Nam omnis ille populus secundum numerum duodecim filiorum Jacob duodecim tribus habebat. Tribus dicuntur tanquam curiae et congregationes distinctae populorum. Habebat ergo ille populus duodecim tribus; e quibus duodecim tribubus una tribus erat Juda ex qua erant reges, et erat altera tribus Levi ex qua erant sacerdotes. Sed quia sacerdotibus templo servientibus terra divisa non est (Num. XVIII, 20), oportebat autem ut duodecim tribubus dispertiretur omnis regio promissionis: excepta ergo una tribu majoris dignitatis, tribu Levi, quae erat in sacerdotibus, remanerent undecim, nisi per adoptionem duorum filiorum Joseph duodecim complerentur. Hoc quid sit, advertite. Unus de duodecim filiis Jacob erat Joseph. Iste est Joseph quem fratres sui in Aegyptum vendiderunt, et illic merito castitatis ad sublimem dignitatem perductus est, et adfuit illi Deus in omni opere suo; et suscepit fratres suos a quibus venditus erat, et patrem, fame laborantes, et propter panem ad Aegyptum descendentes. Iste Joseph duos filios habuit, Ephraim et Manasse. Moriens Jacob, tanquam testamento, assumpsit illos nepotes suos in numerum filiorum, et dixit filio suo Joseph: Caeteri qui nascuntur, tibi erunt; isti autem mihi, et divident terram cum fratribus suis (Gen. XLVIII, 5, 6). Adhuc non erat data, nec divisa terra promissionis; sed dicebat ille in Spiritu prophetans. Accedentibus ergo duobus filiis Joseph, factae sunt nihilominus duodecim tribus, quia jam tredecim sunt: pro una enim tribu Joseph, duae accesserunt, et factae sunt tredecim. Excepta ergo tribu Levi, illa tribu sacerdotum quae serviebat templo, et de decimis vivebat caeterarum omnium quibus terra divisa est, remanent duodecim. In his duodecim erat tribus Juda, unde reges erant. Nam primo de alia tribu datus est rex Saül (I Reg. IX, 1), et reprobatus est tanquam malus rex; postea datus est de tribu Juda rex David, et ex illo de tribu Juda fuerunt reges (Id. XVI, 12). Jacob autem ille hoc dixerat, quando benedixerat filios suos: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est (Gen. XLIX, 10). De tribu autem Juda venit Dominus noster Jesus Christus. Est enim, sicut Scriptura dicit et modo audistis, ex semine David, natus de Maria. Caeterum quod attinet ad divinitatem Domini nostri Jesu Christi, in qua aequalis est Patri; non solum ante Judaeos, sed etiam ante ipsum Abraham (Joan. VIII, 58); nec solum ante Abraham, sed et ante Adam; nec solum ante Adam, sed et ante coelum et terram, et ante saecula: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). Quia ergo in prophetia dictum est, Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est: considerantur priora tempora, et invenitur quia Judaei de tribu Juda semper reges habuerunt, unde dicti sunt Judaei; et non habuerunt regem prius alienigenam, nisi Herodem illum qui fuit quando Dominus natus est (Luc. III, 1). Inde coeperunt reges alienigenae, ab Herode. Ante Herodem omnes de tribu Juda, sed donec veniret cui repromissum est. Itaque ipso jam veniente Domino, eversum est regnum Judaeorum, et sublatum est ex Judaeis. Modo non habent regnum, quia nolunt cognoscere verum regem. Videte jam si Judaei sint appellandi. Jam videtis quia Judaei non sunt appellandi. Ipsi voce sua abdicaverunt se ab isto nomine, ut Judaei non sint digni appellari, nisi tantum carne. Ubi ergo se separaverunt ab isto nomine? Dicebant, saeviebant in Christum, id est genus Juda, saeviebant in semen David. Et ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Et illi: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). O Judaei qui vocamini, et non estis; si non habetis regem, nisi Caesarem, defecit jam princeps de Juda: venit ergo ille cui repromissum est. Illi ergo verius Judaei, qui christiani facti sunt ex Judaeis: caeteri Judaei qui in Christum non crediderunt, etiam nomen ipsum perdere digni fuerunt. Judaea ergo vera, Christi Ecclesia est, credens in illum regem qui venit ex tribu Juda per virginem Mariam; credens in illum de quo modo Apostolus dicebat, ad Timotheum scribens: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). De Juda enim David, et ex David Dominus Jesus Christus. Nos credentes in Christum pertinemus ad Judam; et nos cognovimus Christum qui oculis non vidimus, fide retinemus. Non ergo insultent Judaei, qui jam non sunt Judaei: ipsi dixerunt, Nos non habemus regem, nisi Caesarem. Nam melius illis erat, ut rex illorum esset Christus, ex semine David de tribu Juda. Tamen quia ipse Christus ex semine David secundum carnem, Deus autem super omnia benedictus in saecula, ipse rex noster est et Deus noster: rex noster, secundum quod natus est ex tribu Juda secundum carnem, Christus Dominus Salvator; Deus autem noster, qui est ante Judam, et ante coelum et terram, per quem facta sunt omnia, et spiritualia et corporalia. Si enim omnia per ipsum facta sunt; et ipsa Maria de qua natus est, per ipsum facta est. Quomodo ergo ille quasi caeteri homines nasceretur, qui sibi fecit matrem de qua nasceretur? Ergo ipse Dominus: Apostolo dicente, cum loqueretur de Judaeis, Quorum patres; et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Quia ergo Judaei viderunt Christum, et crucifixerunt, non viderunt Deum: Gentes autem quia non viderunt, et crediderunt, intellexerunt Deum. Ergo si innotuit eis Deus in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), et ideo illi crucifixerunt, quia in carne latentem Deum non intellexerunt, recedat illa quae vocatur Judaea, et non est; accedat vera Judaea, cui dicitur: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Vultus verae Judaeae non confundentur. Etenim audierunt, et crediderunt; et facta est Ecclesia vera Judaea, ubi notus Christus, qui homo est ex semine David, Deus super David. 2. Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus. Et de Israel sic debemus accipere, quomodo de Judaea: quomodo illi non sunt veri Judaei, sic nec verus Israel. Quis enim dicitur Israel? Videns Deum. Et quomodo illi viderunt Deum, inter quos ambulavit in carne, et cum putarent hominem, occiderunt? Resurgens ille apparuit Deus omnibus quibus se voluit demonstrare. Illi ergo digni sunt Israel dici, qui meruerunt Christum intelligere Deum in carne positum, ut non quod videbant contemnerent, sed quod non videbant adorarent. Non visum enim oculis Gentes humili mente perceperunt illum quem non videbant, et fide tenuerunt. Proinde illi qui manibus tenuerunt, occiderunt; qui fide tenuerunt, adoraverunt. In Israel magnum nomen ejus. Vis esse Israel? Illum attende de quo Dominus ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Si verus Israelita, in quo dolus non est, dolosi et mendaces non sunt veri Israelitae. Non ergo dicant isti quoniam apud illos est Deus, et magnum nomen ejus in Israel: probent se Israelitas, et concedo ego quia in Israel magnum nomen ejus. 3. [vers. 3.] Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Rursus Sion quasi patria est Judaeorum: vera Sion Ecclesia est Christianorum. Interpretatio autem nominum hebraeorum sic nobis traditur: Judaea Confessio interpretatur; Israel Videns Deum. Post Judaeam Israel: sic hic positum est, Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus. Deum vis videre? Prius confitere tu, et sic in teipso fit locus Dei; quia factus est in pace locus ejus. Quamdiu ergo non confiteris peccata tua, quodammodo rixaris cum Deo: quomodo enim non cum illo litigas, qui quod illi displicet laudas? Punit ille furem; tu furtum laudas: punit ille ebriosum; tu laudas ebriositatem. Litigas cum Deo; non fecisti illi locum in corde tuo: quia in pace locus ejus. Et quomodo incipis pacem habere cum Deo? Incipis illi in confessione. Psalmi vox est dicentis, Incipite Domino in confessione (Psal. CXLVI, 7). Quid est, Incipite Domino in confessione? Incipite adjungi Deo. Quomodo? Ut hoc vobis displiceat quod et illi displicet. Displicet illi vita tua mala: si placeat tibi, disjungeris ab illo; si displiceat tibi, per confessionem illi conjungeris. Vide ex quanta parte dissimilis es, quando utique propter ipsam dissimilitudinem displices. Factus enim es, o homo, ad imaginem Dei; per vitam vero perversam et malam perturbasti in te, et exterminasti in te imaginem Conditoris tui. Factus dissimilis, attendis in te, et displices tibi: jam ex eo coepisti similis fieri, quia hoc tibi displicet quod displicet et Deo. 4. Sed quomodo sum similis, inquis, quando adhuc mihi displiceo? Ideo dictum est, Incipite. Incipe Domino in confessione; perficieris in pace. Adhuc enim habes adversum te bellum. Indicitur tibi bellum, non solum adversus suggestiones diaboli, adversus principem potestatis aeris hujus, qui operatur in filiis diffidentiae, adversus diabolum et angelos ejus, spiritualia nequitiae (Ephes. VI, 12); non solum ergo adversus ipsos tibi bellum indicitur, sed adversus teipsum. Quomodo adversus teipsum? Adversus tuam consuetudinem malam, adversus vetustatem vitae tuae malae, quae trahit te ad solitam, et refrenat a nova. Indicitur enim tibi quaedam nova vita, et tu vetus es: novitatis gaudio suspenderis, vetustatis onere praegravaris; incipit tibi esse bellum adversus te. Sed ex qua parte tibi displices, jungeris Deo; et ex qua parte jam jungeris Deo, idoneus eris ad vincendum te, quia ille tecum est qui omnia superat. Attende quid dicit Apostolus: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati. Unde mente? Quia displicet tibi vita tua mala. Unde carne? Quia non desunt suggestiones et delectationes malae; sed ex eo quod mente jungeris Deo, vincis quod in te non vult sequi. Praecessisti enim ex parte, et ex parte tardaris: trahe teipsum ad illum qui te sursum tollit. Pondere quodam vetustatis deprimeris; clama et dic: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? quis me liberabit ab eo quo gravor? corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Quis ergo liberabit? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 25, 24). Quare autem permittit ut diu contra te litiges, donec absorbeantur omnes cupiditates malae? Ut intelligas in te poenam tuam: in te ex teipso est flagellum tuum; sit rixa tua tecum. Sic vindicatur in rebellem adversus Deum, ut ipse sibi sit bellum, qui pacem noluit habere cum Deo. Sed tene membra tua adversus concupiscentias tuas malas. Surrexit ira; tene tu manum conjunctus Deo. Potuit surgere, sed non invenit arma. Apud iram tuam impetus est; apud te arma sunt: sit impetus inermis, et discit jam non surgere qui frustra surrexit. 5. Hoc autem dico, charissimi, ne forte quia diximus, Carne autem legi peccati, putetis consentiendum esse desideriis vestris carnalibus. Etsi non possunt modo nisi esse desideria carnalia, non est illis consentiendum. Propterea non dixit Apostolus. Non sit peccatum in vestro mortali corpore; novit enim quia quamdiu mortale est, est ibi peccatum: sed quid ait? Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quid est, non regnet? Ipse exposuit: Ad obediendum, inquit, desideriis ejus (Rom. VI, 12). Sunt desideria, existunt; desideria non tu obaudis desideriis tuis, non sequeris ipsa desideria, non illis consentis: est tibi peccatum, sed amisit regnum, quando jam in te non regnat peccatum; postea inimica novissima destruetur mors (I Cor. XV, 26). Quid enim nobis promittitur, quoniam dictum est: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati (Rom. VII, 25)? Audi promissionem: quia non semper erunt in carne desideria illicita. Etenim resurget, et mutabitur; et cum mutata fuerit caro ista mortalis in spirituale corpus, jam nullis concupiscentiis saecularibus, jam nullis terrenis delectationibus titillabit animam, nec avertet a contemplatione Dei. Fit ergo in ea quod dicit Apostolus, « Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum suum qui habitat in vobis » (Id. VIII, 10, 11). Vivificatis ergo corporibus nostris, erit pax vera ubi locus est Dei: sed praecedat confessio. Notus in Judaea Deus: confitere ergo prius. In Israel magnum nomen ejus: nondum vides in specie; vide ex fide, et fiet in te quod sequitur Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Sion interpretatur Contemplatio. Quid est contemplatio? Contemplabimur enim Deum facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Hic nobis promittitur, in quem modo non videntes credimus. Quomodo gaudebimus cum viderimus eum? Fratres, si modo tantum gaudium in nobis facit promissio, quantum est factura redditio? Reddetur enim nobis quod promisit. Et quid promisit? Seipsum, ut in facie ipsius, et illius contemplatione gaudeamus; et non aliquid aliud delectabit nos, quia nihil est melius illo qui fecit omnia quae delectant. Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion: id est, in contemplatione quadam et speculatione facta est habitatio ejus in Sion. 6. [vers. 4.] Ibi confregit fortitudines arcuum et scutum, et gladium, et bellum. Ubi confregit? In illa pace aeterna, in illa pace perfecta. Et modo, fratres mei, qui bene crediderunt, vident quia non de se debent praesumere; et omnem potentiam minarum suarum, et quidquid in eis acutum est ad nocendum, confringunt illud: et quidquid quasi pro magno habent unde se protegerent temporaliter, et bellum quod adversus Deum defendendo peccata sua gerebant, omnia haec ibi confregit. 7. [vers. 5.] Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Qui sunt montes aeterni? Quos ipse fecit aeternos; qui sunt montes magni, praedicatores veritatis. Tu illuminas; sed a montibus aeternis: primi magni montes excipiunt lucem tuam, et a luce tua quam suscipiunt montes, vestitur et terra. Sed illi magni montes exceperunt Apostoli; tanquam orientis luminis primordia exceperunt Apostoli. Numquid quod exceperunt, apud se retinuerunt? Non; ne diceretur illis: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis (Matth. XXV, 26, 27). Si ergo quod susceperunt non apud se retinuerunt, sed omni orbi terrarum praedicaverunt, Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Quos aeternos fecisti, per illos vitam aeternam et caeteris promisisti: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Magnifice cum pondere dictum est, Tu; ne putet aliquis quod cum montes illuminent. Multi enim putantes quod ab ipsis montibus illuminarentur, fecerunt sibi partes de montibus; et ipsos montes conciderunt, et ipsi confracti sunt. Nescio qui sibi fecerunt Donatum, nescio qui sibi fecerunt Maximianum, nescio qui sibi fecerunt illum et illum. Quare computant salutem suam in hominibus esse, non in Deo? O homo, venit ad te lux per montes; sed Deus te illuminat, non montes. Illuminans tu, inquit: tu, non montes. Tu illuminans: a montibus quidem aeternis; sed, tu illuminans. Unde et in alio loco quid ait psalmus? Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Quid ergo, in montibus est spes tua, et inde tibi veniet auxilium? remansisti in montibus? Vide quid agas. Est aliquid super montes: super montes est quem tremunt montes. Levavi, inquit, oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sed quid sequitur? Auxilium meum, inquit, a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX, 1, 2). In montes quidem levavi oculos, quia per montes mihi sunt Scripturae monstratae; sed ego cor habeo in illo qui illuminat omnes montes. 8. Ergo, fratres, ad hoc dictum est, ne quisquam vestrum velit spem suam ponere in homine. Tamdiu est aliquid homo, quamdiu illi haeret a quo factus est homo. Nam recedens ab illo, nihil est homo, et cum haeret illis. Tu sic accipe consilium per hominem, ut illum consideres qui illuminat hominem. Etenim et tu potes accedere ad illum qui tibi per hominem loquitur; non enim fecit illum accedere ad se, et te repellit. Et qui vere sic accessit ad Deum, ut in illo habitet Deus, displicent illi omnes qui non in illo ponunt spem suam. Propterea datum est quoddam exemplum, cum ipsos Apostolos sibi diviserunt, et in schismata ierunt qui dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, id est Petri. Hos plangit Apostolus, et dicit eis: Divisus est Christus? et se elegit quem apud ipsos contemneret: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)? Vide bonum montem quaerentem gloriam, non sibi, sed a quo montes illuminantur: nolebat de se praesumi, sed de illo de quo et ipse praesumpserat. Quisquis ergo ita se commendare voluerit populis, ut si forte contigerit ei aliquis tumultus, frangat post se populos, et dividat Ecclesiam catholicam propter se, non est de illis montibus quos illuminat Altissimus. Sed quis est iste? Contenebratus a se, non illuminatus a Domino. Unde autem probantur isti montes? Si forte contigerit aliquis tumultus adversus montes in Ecclesia; aut per populares seditiones carnalium, aut per aliquas falsas suspiciones hominum; bonus mons repellit a se omnes qui propter ipsum volunt ab unitate recedere. Sic enim ipse manebit in unitate, si propter ipsum non divisa fuerit ipsa unitas. Illi autem divisi sunt: quando recessit populus ab orbe terrarum, et secutus est nomen ipsorum, gavisi sunt; elati sunt, et dejecti sunt. Humiliarentur, et exaltarentur, quomodo humiliatus est Apostolus, dicens: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? et alio loco: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (Ibid., III, 6 et 7). Tales montes in se humiles sunt, in Deo excelsi sunt; qui autem in seipsis excelsi sunt, a Deo humiliantur: Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Ideo tales qui superbias suas attendunt, inamaricant hominibus pacificis in Ecclesia. Illi volunt coagulare pacem; isti inter se miscent dissensionem. Et quid de illis dicit alius psalmus? Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis (Psal. LXV, 7). Illuminans tu, attende hic, tu admirabiliter a montibus aeternis. 9. [vers. 6.] Conturbati sunt omnes insipientes corde. Praedicata est veritas, dicta est aeterna vita; dicta est esse alia vita quae non est de ista terra: contempserunt homines vitam praesentem, et amaverunt vitam futuram, illuminati per montes illuminatos. Insipientes autem corde conturbati sunt. Quomodo conturbati sunt? Cum Evangelium praedicatur. Et quid est vita aeterna? et quis est qui resurrexit a mortuis? Admirati sunt Athenienses, loquente Paulo apostolo de resurrectione mortuorum, et putaverunt eum nescio quas fabulas dicere (Act. XVII, 18, 32). Sed quia dicebat esse aliam vitam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9), ergo insipientes corde turbati sunt. Sed quid eis contigit? Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Amaverunt praesentia, et dormierunt in ipsis praesentibus; et sic illis facta sunt ipsa praesentia deliciosa: quomodo qui videt per somnium invenisse se thesauros, tamdiu dives est, quamdiu non evigilet. Somnium illum divitem fecit; evigilatio pauperem facit. Tenuit illum somnus fortasse in terra dormientem, et in duro jacentem, pauperem et forte mendicum; in somnis vidit se jacere in lecto eburneo vel aureo, et in plumis altius exstructis: quamdiu dormit, bene dormit; evigilans invenit se in duro, in quo illum somnus tenuerat. Tales sunt et isti: venerunt in hanc vitam, et per cupiditates temporales quasi obdormierunt hic; et exceperunt illos divitiae et vanae pompae volaticae, et transierunt: non intellexerunt quantum inde boni posset fieri. Nam si nossent aliam vitam, illic sibi thesaurizarent quod hic erat periturum: sicut Zacchaeus vidit illud bonum major publicanorum, quando suscepit Dominum Jesum hospitio, et ait, Dimidium rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid fraudavi, quadruplum reddo. Non erat iste in vanitate somniantium, sed in fide vigilantium. Ideo Dominus, quia medicus intraverat ad aegrotum, pronuntiavit ipsius salutem, et ait, Hodie salus domui huic facta est, quoniam et hic est filius Abrahae (Luc. XIX, 8, 9): ut noveritis quia nos imitando fidem, filii Abrahae sumus; Judaei autem qui de carne superbiunt, a fide degeneraverunt. Ergo dormierunt somnum suum viri divitiarum, et nihil invenerunt in manibus suis. Dormierunt in cupiditatibus suis; delectat illos, transit somnus iste, transit vita ista, et nihil inveniunt in manibus suis, quia nihil posuerunt in manu Christi. Vis aliquid invenire in manibus tuis postea? Noli contemnere modo manum pauperis; et respice manus inanes, si vis habere manus plenas. Dixit enim Dominus: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; hospes fui, et adduxistis me, et caetera. Et illi: Quando te vidimus esurientem, sitientem, aut hospitem? Et ille dicit illis: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35-40). Esurire in pauperibus voluit, qui dives in coelo est; et tu dubitas homo dare homini, cum scias te Christo dare quod das, a quo accepisti quidquid das! Sed illi dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 10. [vers. 7.] Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Qui sunt, qui ascenderunt equos? Qui humiles esse noluerunt. Non in equis sedere peccatum est; sed cervicem potestatis contra Deum erigere, et putare se in aliquo honore esse. Quia dives es, ascendisti; increpat Deus, et dormis. Magna ira increpantis, magna ira! attendat Charitas Vestra rem tremendam. Increpatio strepitum habet; strepitus expergisci solet facere homines. Tantum pondus est increpantis Dei, ut diceret: Ab increpatione tua Deus Jacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Ecce quo somno dormitavit ille Pharao qui ascendebat equos (Exod. XIV, 8): non enim vigilavit in corde, quia de increpatione durum cor habebat. Duritia enim cordis, obdormitio est. Rogo vos, fratres mei, videte quomodo dormiunt, qui sonante Evangelio, et Amen, et Alleluia per totum orbem terrarum, adhuc vitam veterem nolunt damnare, et in novam evigilare. Erat Scriptura Dei in Judaea; modo per totum orbem cantatur: in illa una gente dicebatur Deus unus qui fecit omnia, esse adorandus et colendus; modo ubi tacetur: Christus resurrexit? irrisus in cruce, ipsam crucem suam in qua irrisus est jam fixit in frontibus regum; et adhuc dormitur! Magna ira Dei, fratres! Melius nos audivimus eum qui dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Sed qui illum audiunt? Qui non ascendunt equos. Qui sunt qui non ascendunt equos? Qui non se jactant et extollunt, quasi in honoribus et potestatibus suis. Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. 11. [vers. 8.] Tu terribilis es; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo dormiunt, et iratum non sentiunt; sed ut dormirent iratus est. Modo quod dormientes non sentiunt, in fine sentient: apparebit enim judex vivorum et mortuorum; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo enim loquuntur quod volunt, et disputant contra Deum, et dicunt: Qui sunt Christiani? aut quis est Christus? aut quales inepti qui credunt quod non vident, et dimittunt delicias quas vident, et sequuntur fidem rerum quae oculis ipsorum non exhibentur? Dormitis, et balatis; loquimini adversus Deum quantum potestis. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? respondent, et loquentur iniquitatem (Psal. XCIII, 3)? Quando autem nemo respondet, et nemo loquitur, nisi quando se in se convertat? quando in se convertent dentes quibus modo nos rodunt, quibus nos discerpunt irridendo Christianos, et reprehendendo vitam sanctorum? Tunc se in se convertent, cum illis eveniet quod dicitur in libro Sapientiae, Dicent inter se, poenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes: cum viderint gloriam sanctorum, tunc dicent, Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. O qui multum dormistis! certe jam evigilatis, et in vestris manibus nihil invenitis. Videtis quomodo plenas habeant manus gloria Dei, quos tanquam pauperes irrisistis. Dicite ergo tunc vobis, quando non resistitis irae Dei; non manu, nec lingua, nec verbo, nec cogitatione: apparebit enim vobis manifestus, quem irridendum putastis, cum vobis venturus nuntiaretur. Et quid dicent? Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quomodo justitiae sol oriretur dormientibus? Sed ab ira et increpatione ejus dormiunt. Hoc forte dicturus est, Et non ascenderem equum: et tunc ipsi equos suos accusabunt. Audi illos accusantes equos suos in quibus dormierunt: Ergo erravimus, inquit Scriptura, a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra (Sap. V, 3, 6, 8, 9). Ergo vigilasti aliquando. Sed melius equum non ascenderes, ut tunc non dormitares, quando vigilare debuisti; et audires vocem Christi, et illuminaret te Christus. Tu terribilis es; et quis resistet ibi tunc ab ira tua? Quid enim erit tunc? 12. [vers. 9.] De coelo jaculatus es judicium: terra tremuit, et quievit. Quae modo se turbat, quae modo loquitur, timere habet in fine et quiescere. Melius modo quiesceret, ut in fine gauderet. 13. [vers. 10.] Terra tremuit, et quievit. Quando? Cum esxurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mites corde. Qui sunt mites corde? Qui frementes equos non ascenderunt, sed in humilitate sua peccata confessi sunt. Ut salvos faceret omnes mites corde. 14. [vers. 11.] Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Prima, cogitatio; posteriores, reliquiae cogitationis. Quae est cogitatio prima? Unde incipimus: bona illa cogitatio, unde incipies confiteri. Confessio adjungit nos Christo. Jam vero confessio ipsa, id est prima cogitatio, facit in nobis reliquias cogitationis; et ipsae reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Quae est cogitatio quae confitebitur? Quae damnat vitam priorem, cui displicet quod erat, ut sit quod non erat, ipsa est prima cogitatio. Sed quia sic debes recedere a peccatis, prima cogitatione confessus Deo, ut non tibi recedat de memoria quia peccator fuisti, per hoc quod peccator fuisti, solemnia celebras Deo. Adhuc intelligendum est. Prima cogitatio confessionem habet, et recessionem a vetere vita: sed si oblitus fueris a quibus peccatis liberatus sis, non agis gratias liberatori, et non celebras solemnia Deo tuo. Ecce prima cogitatio confitens Sauli apostoli, jam Pauli, qui primo Saulus fuit: quando audivit vocem de coelo, cum persequeretur Christum, et fureret in Christianos, et vellet ut ubicumque inventos adduceret necandos, audivit vocem de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? et circumfulsus lumine, facta sibi caecitate in oculis, ut intus videret, emisit primam cogitationem obedientiae; cum audiret, Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris, Domine, ait, quid me jubes facere (Act. IX, 4, 5)? Haec est cogitatio confitens; jam Dominum appellat quem persequebatur. Quomodo reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt, in Paulo audistis, cum ipse Apostolus legeretur: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Quid est memor esto? Non deleatur de memoria tua cogitatio qua primo confessus es; sint reliquiae cogitationis in memoria. Et vide quemadmodum repetit quod sibi donatum est, idem Paulus apostolus alio loco: Qui prius inquit, fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13). Qui dicit, Prius fui blasphemus, numquid adhuc blasphemus est? Ut non esset blasphemus, fuit prima cogitatio confitens; ut autem commemoraret quid illi donatum est, reliquiae cogitationis erant, per ipsas reliquias cogitationis solemnia celebrabat. 15. Etenim, fratres mei, ecce innovavit nos Christus; donavit omnia peccata, et conversi sumus: si obliviscamur quid nobis donatum est, et a quo donatum est, oblivicimur munus Salvatoris; cum autem non obliviscimur munus Salvatoris, nonne quotidie nobis Christus immolatur? Et semel nobis Christus immolatus est, cum credidimus; tunc fuit cogitatio: modo autem reliquiae cogitationis sunt, cum meminimus quis ad nos venerit, et quid nobis donaverit; ex ipsis reliquiis cogitationis, id est ex ipsa memoria, quotidie nobis sic immolatur, quasi quotidie nos innovet qui prima gratia sua nos innovavit. Jam enim innovavit nos Dominus in Baptismo, et facti sumus novi homines; in spe quidem gaudentes, ut in tribulatione simus patientes (Rom. XII, 12): tamen non debet de memoria nostra recedere quid nobis praestitum sit. Et si modo non est cogitatio tua quae fuit: (etenim prima cogitatio fuit recedere a peccato; modo autem non recedis, sed tunc recessisti): sint reliquiae cogitationis, ne excidat a memoria qui sanavit. Vulnus te habuisse si oblitus fueris, non tibi erunt reliquiae cogitationis. Quid enim putatis dixisse David? Ecce ex omnium persona loquitur. Peccavit David sanctus graviter; missus est ad illum Nathan propheta, et corripuit illum: et confessus est, et dixit, Peccavi (II Reg. XII, 13). Haec fuit prima cogitatio confitentis: Cogitatio hominis confitebitur tibi. Quae erant reliquiae cogitationis? Quando ait: Et peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Quae fuit ergo prima cogitatio? Ut recederet a peccato. Et si jam recessit a peccato, quomodo peccatum illius ante illum est semper, nisi quia cogitatio illa transiit, sed reliquiae cogitationis solemnia celebrant? Meminerimus ergo, fratres charissimi; rogamus vos: quisquis libera us est a peccato, meminerit quid fuit; sint in illo reliquiae cogitationis. Tunc enim portat alium sanandum, si se meminerit esse sanatum. Ergo unusquisque recordetur quid fuit, et utrum jam non sit; et tunc subveniet ei qui adhuc est quod ille jam non est. Si autem jactat se quasi de meritis suis, et repellit tanquam indignos peccatores, et sine misericordia saevit; equum ascendit, videat ne dormiat: dormitaverunt enim qui ascenderunt equos. Jam tunc dimisit equum; humiliavit se: non iterum ascendat equum, id est, non se rursus erigat in superbiam. Unde illi hoc fit? Si reliquiae cogitationis solemnia celebrent Deo. 16. [vers. 12.] Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod potest voveat, et reddat. Ne voveatis, et non reddatis; sed quisque quod potest voveat, et reddat. Non sitis pigri ad vovendum; non enim viribus vestris implebitis. Deficietis, si de vobis praesumitis; si autem de illo cui vovetis, vovete, securi reddetis. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Omnes communiter quid debemus vovere? Credere in illum, sperare ab illo vitam aeternam, bene vivere secundum communem modum. Est enim quidam modus communis omnibus. Furtum non facere, non castimoniali praecipitur, et nuptae non praecipitur: adulterium non facere, omnibus praecipitur: non amare vinolentiam, qua ingurgitatur anima, et corrumpit in se templum Dei, omnibus aequaliter praecipitur: non superbire, omnibus aequaliter praecipitur: non hominem occidere, non odi se fratrem, non adversus aliquem tenere perniciem, omnibus in commune praecipitur. Hoc totum omnes vovere debemus. Sunt etiam vota propria singulorum: alius vovet Deo castitatem conjugalem, ut praeter uxorem suam non noverit aliam; sic et femina, ut praeter virum suum non noverit alium. Alii etiam vovent, etsi experti tale conjugium, ultra nihil tale pati, nihil tale concupiscere aut sustinere: et ipsi voverunt aliquid majus quam illi. Alii virginitatem ipsam ab ineunte aetate vovent, ut nihil tale vel experiantur, quale illi experti reliquerunt: et isti voverunt plurimum. Alii vovent domum suam esse hospitalem omnibus sanctis advenientibus: magnum votum vovent. Alius vovet relinquere omnia sua distribuenda pauperibus, et ire in communem vitam, in societatem sanctorum: magnum votum vovet. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod vovere voluerit voveat: illud attendat, ut quod voverit reddat. Unusquisque Deo quod vovet, si respicit retrorsum, malum est. Nescio quae castimonialis nubere voluit: quid voluit? Quod et virgo quaelibet. Quid voluit? Quod et mater ipsius. Aliquid mali voluit? Mali plane. Quare? Quia jam voverat Domino Deo suo. Quid enim dixit de talibus apostolus Paulus? Cum dicat viduas adolescentulas nubere si velint (I Tim. V, 14), sed tamen ait quodam loco: Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium (I Cor. VII, 40). Ostendit beatiorem, si sic permanserit; non tamen damnandam, si nubere voluerit. Quid autem ait de quibusdam quae voverunt, et non reddiderunt? Habentes, inquit, damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12). Quid est, primam fidem irritam fecerunt? Voverunt, et non reddiderunt. Nemo ergo positus in monasterio frater dicat: Recedo de monasterio, neque enim soli qui sunt in monasterio perventuri sunt ad regnum coelorum, et illi qui ibi non sunt ad Deum non pertinent. Respondetur ei: Sed illi non voverunt; tu vovisti, tu retro respexisti. De die judicii cum Dominus minaretur, quid ait? Mementote uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Omnibus dixit. Quid enim fecit uxor Lot? Liberata est a Sodomis, et in via posita retrorsum respexit: ubi respexit, ibi remansit. Facta est autem statua salis (Gen. XIX, 26), ut illius contemplatione condiantur homines; cor habeant, non sint fatui, non retro respiciant, ne malum exemplum dantes, ipsi remaneant, et alios condiant. Nam et modo dicimus illud quibusdam fratribus nostris, quos forte viderimus velut infirmari in proposito bono: Et talis vis esse, qualis ille? Objicimus illis quosdam qui retro respexerunt. Illi fatui sunt in se, sed alios condiunt, quando commemorantur, ut illorum exemplum timentes isti retro non respiciant. Vovete, et reddite Domino Deo nostro, quia illa uxor Lot ad omnes pertinet. Maritata mulier voluit facere adulterium; de loco suo quo pervenerat retro respexit. Vidua quae jam sic permanere voverat, voluit nubere, hoc voluit quod licuit ei quae nupsit; sed illi non licuit, quia de loco suo retro respexit. Virgo est castimonialis, jam dicata Deo; habebat et caetera, quae vere ornant ipsam virginitatem, et sine quibus illa virginitas turpis est. Quid si enim sit corpore integra, et mente corrupta? Quid est quod dixi? Quid si nullus tetigerit corpus, sed si forte ebriosa sit, superba sit, litigiosa sit, linguosa sit? Haec omnia damnat Deus. Si antequam vovisset nupsisset, non damnaretur: elegit aliquid melius, superavit quod ei licebat; superbit, et illicita tanta committit. Hoc dico: Nubere licet antequam voveat; superbire nunquam licet. O tu virgo Dei, nubere noluisti, quod licet; extollis te, quod non licet. Melior virgo humilis, quam maritata humilis; sed melior maritata humilis, quam virgo superba. Quae autem respexit ad nuptias, non quia voluit nubere damnatur; sed quia jam antecesserat, et fit uxor Lot respiciendo retrorsum. Non sitis pigri qui potestis, quibus aspirat Deus apprehendere gradus meliores, quia non ista ideo loquimur, ut non voveatis, sed ut voveatis, et reddatis: Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Jam quia ista tractavimus, forte volebas vovere, et modo non vis vovere. Sed quid tibi dixerit Psalmus, attende. Non dixit, Nolite vovere; sed, Vovete, et reddite. Quia audisti, reddite, non vis vovere? Ergo vovere volebas, et non reddere? Imo utrumque fac. Unum sit ex professione tua; aliud ex adjutorio Dei perficietur. Aspice eum qui te ducit, et non respicies retro, unde te educit. Qui te ducit, ante te ambulat; unde te educit, post te est. Ama ducentem, et non te damnat retro respicientem. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. 17. Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera. Qui sunt in circuitu ejus? Ubi enim est iste, ut dicat, Omnes qui in circuitu ejus sunt? Si Deum Patrem cogites, ubi non est qui ubique praesens est? Si Filium cogites secundum formam divinitatis, et ipse cum Patre ubique est; quia ipse est Sapientia Dei, de qua dictum est: Attingit autem ubique propter suam munditiam (Sap. VII, 24). Si autem Filium sic intelligas, secundum quod assumpsit carnem, et visus est inter homines, et crucifixus est, et resurrexit, novimus quia ascendit in coelum. Qui sunt in circuitu ejus? Angeli. Ergo nos non offerimus munera, quia Omnes qui in circuitu ejus sunt, dixit, offerent munera. Si sepultus Dominus noster hic esset in terra, et jaceret corpus ipsius, quomodo alicujus martyris vel apostoli, attenderemus eos qui in circuitu ejus essent, quaecumque vel gentes essent circa ipsum locum undique, vel convenientes ad illam sepulturam cum muneribus: nunc autem ascendit; sursum est. Quid est hoc, Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera? Hoc interim quod Deus admonet dicam vobis, quid ex his verbis mihi ipse inspirare dignatus sit: si melius aliquid postea visum fuerit, et hoc vestrum est quia communis est omnibus veritas. Non est nec mea, nec tua; non est illius, aut illius: omnibus communis est. Et fortasse ideo media est, ut in circuitu ejus sint omnes qui diligunt veritatem. Quidquid enim omnibus commune est, in medio est. Quare in medio dicitur? Ut tantum distet ab omnibus, et tantum propinquet omnibus. Quod non est in medio, quasi privatum fit. Quod publicum est, in medio ponitur, ut omnes qui veniunt, percipiant, illuminentur. Nemo dicat, Meum est; ne in parte sua velit facere quod in medio est omnibus. Quid est ergo, Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera? Omnes qui intelligunt communem esse omnibus veritatem, et non illam faciunt quasi suam superbiendo de illa, ipsi offerent munera; quia humilitatem habent: qui autem quasi suum faciunt quod omnibus commune est, tanquam in medio positum, ad partem seducere conantur, non offerent hi munera; quia Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerent munera terribili. Offerentur munera terribili: timeant ergo omnes qui in circuitu ejus sunt. Ideo enim timebunt, et cum tremore laudabunt, quia ideo in circuitu ejus sunt, ut omnes assequantur eum, et publice omnibus confluat, et publice illuminet: hoc est, contremiscere. Tu cum feceris tibi eum quasi proprium, et jam non communem, extolleris in superbiam; cum scriptum sit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Ergo offerent munera qui in circuitu ejus sunt: ipsi enim humiles sunt, qui communem norunt esse omnibus veritatem. 18. [vers. 13.] Cui offerent munera? Terribili, et ei qui aufert spiritum principum. Spiritus enim principum, superbi sunt spiritus. Illi ergo non sunt spiritus ejus; quia et si aliquid noverunt, suum volunt esse, non publicum: sed ille qui commendat se tanquam aequalem omnibus, qui se in medio ponit, ut omnes capiant quantum possunt, quidquid possunt; non de cujusquam hominis, sed de Dei, et ideo de suo, quia ipsi facti sunt ejus. Ergo illi omnes humiles sint necesse est: perdiderunt spiritum suum, et Spiritum Dei habent. A quo perdiderunt spiritum suum? Ab illo qui aufert spiritum principum; quandoquidem dicitur ei in alio loco: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30). Nescio quis intellexit aliquid; suum vult esse, adhuc spiritum suum habet: bonum est illi ut perdat spiritum suum, et habeat Spiritum Dei: adhuc inter principes superbit; bonum est ut redeat ad pulverem suum, et dicat, Memento, Domine, quia pulvis sumus (Psal. CII, 14). Si enim te confessus fueris pulverem, Deus de pulvere facit hominem. Omnes qui in circuitu ejus sunt, offerunt munera: omnes humiles confitentur ei, et adorant eum. Terribili offerunt munera. Unde terribili? Exsultate cum tremore (Psal. II, 11), et ei qui aufert spiritum principum: id est, tollit audaciam superborum. Terribili apud reges terrae. Terribiles sunt reges terrae; sed ille super omnes, qui terret reges terrae. Esto rex terrae, et erit tibi terribilis Deus. Quomodo, inquies, ero rex terrae? Rege terram, et eris rex terrae. Noli ergo aviditate imperandi ponere tibi ante oculos provincias latissimas, qua tua regna diffundas; terram quam portas rege. Audi Apostolum regentem terram: Non sic pugillor, quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 26, 27). Ergo, fratres mei, estote in circuitu ejus, ut per quemcumque vobis veritas sonuerit, non illam imputetis illi per quem sonat; sed de medio sit omnibus, quia aequaliter adest omnibus. Et estote humiles, ne vobis et vos ipsi usurpetis, si quid forte boni illius intellexeritis: quia et nos quod melius intellexerimus, vestrum est, et quod vos melius intellexeritis, nostrum est, ut in circuitu ejus simus, et humiles simus. Atque ita perdentes spiritum nostrum, offeremus munera terribili super omnes reges terrae, id est super omnes regentes carnem suam, sed subjectos Creatori suo. IN PSALMUM LXXVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. [vers. 1.] Psalmi hujus limen ita inscribitur: In finem, pro Idithun, Psalmus ipsi Asaph. In finem quid sit, nostis: Finis enim Legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Idithun interpretatur Transiliens eos; Asaph interpretatur Congregatio. Loquitur hic ergo congregatio transiliens, ut perveniat ad finem qui est Christus Jesus. Quae sint itaque transilienda, ut ad illum finem pervenire possimus, ubi jam quod transiliamus non habebimus, Psalmi textus ipse demonstrat. Etenim tamdiu transilire debemus quidquid nos impedit, quidquid irretit, quidquid visco quodam illigat, et onere aggravat volatum nostrum, donec perveniamus ad id quod sufficit, ultra quod nihil est, infra quod sunt omnia, et ex quo sunt omnia. Patrem quippe ipsum volebat Philippus intueri, et dicebat Domino Jesu Christo, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; tanquam tamdiu illi transiliendum esset quidquid aliud esset, donec perveniret ad Patrem, ubi jam securus assisteret, et quid ei ultra requirendum esset non haberet: hoc est enim, Sufficit. Verum ille qui verissime dixerat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), admonuit Philippum, docuitque omnem hominem qui Christum intelligeret, etiam in eo habere finem, quia ipse et Pater unum sunt: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non vidistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem (Id. XIV, 8, 9). Quisquis ergo psalmi hujus animum sentire, imitari, tenere vult, omnia desideria carnalia transiliat, saeculique hujus pompam et illecebram calcet, nihilque sibi aliud proponat ubi consistat, nisi ex quo sunt omnia: in quibus omnibus etiam ipse laborat donec ad finem perveniat. Quid nobis ergo indicat iste transiliens? 2. [vers. 2.] Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi. Sed multi clamant ad Dominum pro divitiis acquirendis damnisque devitandis, pro suorum salute, pro stabilitate domus suae, pro felicitate temporali, pro dignitate saeculari; postremo pro ipsa etiam salute corporis, quae patrimonium est pauperis. Pro his atque hujusmodi rebus multi clamant ad Dominum; vix quisquam propter ipsum Dominum. Facile quippe homini est quodlibet desiderare a Domino, et ipsum Dominum non desiderare; quasi vero suavius esse possit quod dat, quam ipse qui dat. Quisquis ergo pro alia re qualibet clamat ad Dominum, nondum est transiliens. Hic vero transiliens quid dicit? Voce mea ad Dominum clamavi. Et ne arbitreris vocem ipsius qua clamavit ad Dominum, propter aliud emissam quam propter ipsum Dominum, secutus ait: Et vox mea ad Deum. Emittitur enim vox qua clamemus ad Deum, et ipsa vox ad aliud est, non ad Deum. Ad hoc enim est vox, propter quod editur vox. Iste vero qui Deum gratis amabat, qui voluntarie Deo sacrificabat (Psal. LIII, 8), qui transilierat quidquid infra est, nihilque aliud supra se viderat quo effunderet animam suam, nisi ex quo, et per quem, et in quo creatus erat, ad quem clamaverat voce sua, ad illum esse fecerat ipsam vocem suam: Vox mea, inquit, ad Deum. Et numquid sine causa? Vide quid sequitur: Et attendit mihi. Vere tunc tibi attendit, quando ipsum quaeris, non quando per ipsum aliud quaeris. Dictum est de quibusdam: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos (Psal. XVII, 42). Quare? Quia vox eorum non ad Dominum. Exprimit hoc alio loco Scriptura, ubi dicit de talibus: Dominum non invocaverunt. Ad illum clamare non cessaverunt; et tamen Dominum non invocaverunt. Quid est, Dominum non invocaverunt? Dominum in se non vocaverunt: ad cor suum Dominum non invitaverunt; a Domino se habitari noluerunt. Et ideo quid eis contigit? Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor (Psal. XIII, 5). Ideo de rerum praesentium amissione tremuerunt, quoniam non erant pleni illo quem non invocaverunt. Non gratis amaverunt, ut amissis temporalibus rebus possent dicere: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Ergo iste, Vox mea, inquit, ad Dominum, et attendit mihi. Doceat nos quomodo id fiat. 3. [vers. 3.] In die tribulationis meae Deum exquisivi. Quis es, qui hoc facis? In die tribulationis tuae, vide quid exquiras. Si carcer facit tribulationem, exire de carcere exquiris: si febris facit tribulationem, sanitatem exquiris: si fames facit tribulationem, saturitatem exquiris: si damna faciunt tribulationem, lucrum exquiris: si peregrinatio facit tribulationem, civitatem tuae carnis exquiris. Et quid cuncta commemorem, aut quando cuncta commemorem? Vis esse transiliens? In die tribulationis tuae Deum exquire: non per Deum aliud, sed ex tribulatione Deum; ut ad hoc Deus removeat tribulationem, ut securus inhaereas Deo. In die tribulationis meae Deum exquisivi: non aliud aliquid, sed Deum exquisivi. Et quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo. Dic hoc rursus: videamus, intelligamus, imitemur, si possumus. In die tribulationis tuae quid exquisisti? Deum. Quomodo exquisisti? Manibus meis. Quando exquisisti; Nocte. Ubi exquisisti? Coram eo. Et quo fructu exquisisti? Et non sum deceptus. Omnia ergo videamus, fratres, omnia consideremus, omnia interrogemus; et quid sit tribulatio, in qua iste Deum exquisivit, et quid sit manibus inquirere Deum, et quid sit nocte, et quid sit coram illo: et sequitur, quod omnes intelligunt, Et non sum deceptus. Quid est enim, Et non sum deceptus? Inveni quod quaerebam. 4. Tribulatio non illa vel illa cogitanda est. Etenim unusquisque nondum transiliens, nondum putat esse tribulationem, nisi quae acciderit huic vitae ex aliquo tristi tempore: at vero ille transiliens, totam vitam istam tribulationem suam reputat. Sic enim amat patriam supernam, ut terrena peregrinatio ipsa sit maxima tribulatio. Quomodo enim non sit tribulatio vita ista, rogo vos? quomodo non sit tribulatio, quae dicta est tota tentatio? Habes scriptum in libro Job: Numquid non tentatio est vita humana super terram (Id. VI, 1? Numquid dixit: Tentatur vita humana super terram? Ipsa vita tentatio est: si ergo tentatio, utique tribulatio. In hac igitur tribulatione, hoc est in hac vita, Deum exquisivit iste transiliens. Quomodo? Manibus, inquit, meis. Quid est, manibus meis? Operibus meis. Non enim aliquid corporeum quaerebat, ut contrectando inveniret quod perdiderat; ut manibus quaereret nummum, aurum, argentum, vestem, quidquid tale est quod manibus teneri possit. Quanquam et ipse Dominus noster Jesus Christus voluit se manibus inquiri, quando dubitanti discipulo cicatrices ostendit. Sed numquid cum ille exclamasset tangens cicatrices vulnerum ejus, Dominus meus et Deus meus! nonne audivit: Quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 27-29)? Si ergo ille manibus quaerens Christum, hoc audire meruit, ut opprobrium ei fuerit ita quaesisse; nos qui beati dicti sumus qui non vidimus et credimus, quid ergo, ad nos non pertinet manibus quaerere? Pertinet, sicut dixi, operibus quaerere. Quando hoc? Nocte. Quid est, nocte? In hoc saeculo. Nox enim est antequam effulgeat dies in adventu clarificato Domini nostri Jesu Christi. Nam vultis videre quia nox est? Nisi lucernam hic haberemus, in tenebris permaneremus. Petrus enim dicit: Et nos habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Venturus est ergo dies post istam noctem; interim in hac nocte lucerna non desit. Et hoc est fortasse quod nunc facimus: has Litteras exponendo, lucernam inferimus, ut in hac nocte gaudeamus. Quae quidem debet accensa esse semper in domibus vestris. Talibus enim dicitur: Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19). Et tanquam exponens quid diceret, secutus ait, Prophetiam nolite spernere: id est, lucerna in vobis semper luceat. Et haec quidem lux in comparatione cujusdam ineffabilis diei nox dicitur. Nam ipsa vita fidelium in comparatione vitae infidelium dies est. Quomodo autem sit nox, jam diximus, et ostendimus Petri apostoli testimonio: qui quidem etiam et lucernam nominavit, et de ipsa lucerna nos admonuit ut intendamus ei, id est prophetico sermoni, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris. Quomodo autem jam vita fidelium dies sit in comparatione vitae impiorum, Paulus ostendit: Abjiciamus, inquit, opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12). Ergo honeste viventes, in comparatione vitae impiorum, in die sumus. Sed iste dies vitae fidelium non sufficit huic Idithun; transilire vult et istum diem, donec veniat ad illum diem, ubi noctis tentationem nullam omnino formidet. Hic enim quamvis dies sit vita fidelium, tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1). Nox, et dies: dies in comparatione infidelium; nox in comparatione Angelorum. Habent enim diem Angeli quem nos nondum habemus: jam nos habemus quem non habent infideles; sed nondum habent fideles quem Angeli habent: tunc autem habebunt, cum erunt aequales Angelis Dei; quod illis in resurrectione promissum est (Matth. XXII, 30). In hac ergo jam die, et adhuc nocte; nocte in comparatione futuri diei quem desideramus, die in comparatione praeteritae noctis cui renuntiavimus: in hac ergo, inquam, nocte Deum requiramus manibus nostris. Non cessent opera; quaeramus Deum, non sit inane desiderium. Si in via sumus, sumptus erogemus, ut pervenire possimus: manibus quaeramus Deum. Etsi nocte quaerimus quem manibus quaerimus, non decipimur quia « coram ipso » quaerimus. Quid est « coram ipso? Nolite facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioqui non habebitis mercedem apud Patrem vestrum. Cum ergo facis eleemosynam, » ait, manus illae sunt quaerentes Deum, « noli tubicinare ante te, sicut hypocritae faciunt: sed sit eleemosyna tua in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi » (Matth. VI, 1, 2, 4). Ergo, « Manibus meis nocte coram eo et non sum deceptus. » 5. Quanta tamen iste Idithun pertulerit in hac terra, et in hac nocte, et quomodo habuerit quodammodo transiliendi necessitatem, impingentibus atque pungentibus deorsum tribulationibus, ut necesse fuerit transilire, intentissime audiamus. Negavit consolari anima mea. Tantum taedium hic me occupavit, ut contra omnem consolationem clauderet se anima mea. Huic tali unde taedium? Fortasse quia vinea grandinata est, aut quia olea non provenit, aut quia vindemia a pluvia intercepta est. Unde huic taedium? Audi hoc ex alio psalmo. Ipsius enim et ibi vox est: Taedium detinuit me, a peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 53). Tanto ergo taedio de hujusmodi malo affectum se iste dicit, ut negaret consolari anima ipsius. Prope absorbuerat eum taedium, tristitiaque eum omnino irreparabiliter merserat; negat se consolari. Quid igitur restabat? 6. [vers. 4.] Primo vide unde consoletur. Nonne sustinuerat qui simul contristaretur, et non invenerat (Psal. LXVIII, 21)? Quo enim se verteret ad consolationem, quem occupaverat taedium de peccatoribus relinquentibus legem Dei? Quo se verteret? Ad hominem Dei quemlibet? In multis jam forte iste expertus erat magnam tribulationem, quo magis de illorum aliqua delectatione praesumpserat. Videntur enim aliquando justi homines, et gaudetur ad eos; et necesse est ut gaudeatur, quoniam charitas sine gaudio talis esse non potest: in his autem in quibus gavisus est homo, si forte aliquid pravum contigerit, quomodo saepe contingit, quanta laetitia ibi erat, tantus moeror accedit; ita ut postea jam timeat homo laxare habenas gaudiorum, timeat se laetitiae committere, ne quanto magis laetatus fuerat, tanto amplius si aliquid contigerit, contabescat. Percussus ergo scandalis abundantibus, quasi multis vulneribus, clausit se contra humanam consolationem, et negavit consolari anima ipsius. Et unde vita? unde respiratio? Memor fui Dei, et delectatus sum. Non frustra manus operatae fuerant; invenerant magnum consolatorem. Non quiescendo memor fui Dei, et delectatus sum. Praedicandus igitur est Deus, cujus iste memor factus delectatus est, et consolatus in quadam tristitia, et quodammodo salute desperata recreatus: praedicandus est Deus. Denique, quod consolatus est iste, secutus ait, Garrivi. In ipsa consolatione memor factus Dei, delectatus garrivi. Quid est, garrivi? Laetatus sum, exsultavi loquendo. Garruli enim proprie dicuntur, qui a vulgo verbosi appellantur, accedente laetitia nec valentes nec volentes tacere. Factus est iste talis. Et rursus quid ait? Et defecit spiritus meus. 7. [vers. 5.] Taedio contabuerat, recolendo Deum delectatus fuerat, rursus garriendo defecerat; quid sequitur? Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Vigilaverunt super me omnes inimici mei: plus me vigilaverunt; vigilando praeoccupaverunt me. Ubi non muscipulas ponunt? Nonne vigilias omnes anticipaverunt inimici mei? Qui sunt enim isti inimici, nisi illi de quibus dicit Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12)? Ergo adversus diabolum et angelos ejus inimicitias exercemus. Rectores eos mundi dixit, quia ipsi regunt dilectores mundi: non enim regunt mundum, quasi rectores sint coeli et terrae; sed mundum peccatores dicit. Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10): talem mundum illi regunt, qui non cognoscit Christum. Contra hos habemus inimicitias perpetuas. Denique quaslibet habeas inimicitias adversus hominem, cogitas finire; sive illius satisfactione, si ipse te laesit; sive tua, si tu laesisti; sive alterutrius, si vos invicem laesistis; laboras satisfacere et concordare: cum diabolo autem et angelis ejus nulla concordia est. Ipsi nobis invident regnum coelorum. Mitescere omnino erga nos non possunt, quia anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Plus illi vigilaverunt ad decipiendum, quam ego ad custodiendum me: Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Quomodo enim non anticipaverunt vigilias, qui ubique scandala, ubique muscipulas posuerunt? Taedium inest cordi; metuendum est ne absorbeat tristitia: in laetitia metuendum est ne garriendo deficiat spiritus tuus: Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Denique in ipsa garrulitate, dum loqueris, et securus loqueris, quanta plerumque inveniuntur quae velint tenere inimici et reprehendere, unde velint etiam criminari et calumniari: Hoc dixit, illud sensit, hoc locutus est? Quid faciat homo, nisi quod sequitur? Conturbatus sum, et non sum locutus. Conturbatus ergo, ne in ejus garrulitate inimici anticipantes vigilias, calumnias quaererent et invenirent, non est locutus. Nunquam tamen iste transiliens cessaret in se: et si forte a garrulitate cessavit, qua subrepserat ei de ipsa locutione placere hominibus; non tamen destitit, non cessavit ut conaretur et hoc ipsum transcendere. Et quid dicit? 8. [vers. 6.] Cogitavi dies antiquos. Jam iste velut qui vapulaverat foris, tulit se intro, in secretario suae mentis agit. Et quid ibi agat dicat nobis: Cogitavi dies antiquos. Bene est illi. Videte quae cogitat, rogo vos. Intus est, apud se cogitat dies antiquos. Nemo illi dicit, Male dixisti; nemo illi dicit, Multum locutus es; nemo illi dicit, Perverse sensisti. Ita sit ei bene secum, adjuvet Deus: cogitet dies antiquos, et dicat nobis in ipso interiore cubiculo suo quid egerit, quo pervenerit, quid transilierit, ubi manserit: Cogitavi dies antiquos, et annorum aeternorum memor fui. Qui sunt anni aeterni? Magna cogitatio! Videte si vult ista cogitatio, nisi magnum silentium. Ab omni forinsecus strepitu, ab omni rerum humanarum tumultu intus requiescat, qui cogitare vult annos istos aeternos. Numquid anni in quibus sumus aeterni sunt, aut in quibus fuerunt majores nostri, aut in quibus futuri sunt posteri nostri? Absit ut aeterni existimentur. Quid enim de his annis manet? Ecce loquendo dicimus, Hoc anno; et quid tenemus de hoc anno, praeter unum diem in quo sumus? Nam superiores dies anni hujus jam transierunt, nec tenentur; futuri autem nondum venerunt. In uno die sumus, et dicimus, Hoc anno: imo dic, Hodie, si aliquid vis praesens dicere. Nam de toto anno quid praesens tenes? Quidquid de illo praeteritum est, jam non est; quidquid de illo futurum est, nondum est: quomodo, Hoc anno? Corrige locutionem: Hodie, dic. Verum dicis, Hodie, jam dicam. Rursus et hoc attende, quod hodie horae matutinae jam transierunt, horae futurae nondum venerunt. Et hoc ergo corrige: Hac hora, dic. Et de ista hora quid tenes? Momenta ejus quaedam jam transierunt; quae futura sunt nondum venerunt. Hoc momento, dic. Quo momento? Dum syllabas loquor, si duas syllabas dicam, altera non sonat, nisi cum illa transierit: ipsa denique una syllaba, si duas litteras habeat, non sonat posterior littera nisi prior abierit. Quid ergo tenemus de his annis! Anni isti mutabiles sunt: anni aeterni cogitandi sunt, anni qui stant, qui non venientibus et abuentibus diebus peraguntur; anni de quibus alio loco Scriptura dicit Deo: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Hos annos iste transiliens, non in garrulitate forinsecus, sed in silentio cogitavit: Et annorum aeternorum memor fui. 9 [vers. 7.] Et meditatus sum nocte cum corde meo. Nemo illi calumniosus tendiculas verborum requirit, in corde suo meditatus est. Garriebam. Ecce est illud garrire. Observa iterum, ne deficiat spiritus tuus. Non, inquit: non sic garriebam quasi foris; alio modo nunc. Quomodo nunc? Garriebam, et scrutabar spiritum meum. Si scrutaretur iste terram, ut venas auri inveniret, nemo eum desipere diceret; imo sapientem multi dicerent, qui vellet ad aurum pervenire: quanta homo habet intus, et non fodit? Scrutabatur iste spiritum suum, et cum ipso spiritu suo loquebatur, et in ipsa locutione garriebat. Seipsum interrogabat, seipsum examinabat, in se judex erat. Et sequitur: Scrutabar spiritum meum. Timendum ne in ipso spiritu suo remaneat: garrivit enim foris; et quia anticipaverunt vigilias omnes inimici ejus, invenit ibi tristitiam, et defecit spiritus ejus. Qui garriebat foris, ecce coepit intus garrire securus, ubi solus in silentio cogitat annos aeternos: Et perscrutabar, inquit, spiritum meum. Et hic timendum ne in spiritu suo remaneat, et non sit transiliens. Jam tamen melius agit quam foris agebat. Transcendit aliquid: et hinc videamus quo. Non enim cessat iste transiliens, donec veniat in finem unde habet titulum Psalmus: Garriebam, inquit, et scrutabar spiritum meum.

10. [vers. 8.] Et quid invenisti? Non in aeternum repellet Deus. Taedium invenerat in hac vita; nusquam fidam, nusquam securam consolationem. Ad quoscumque homines intendebat, scandalum in eis inveniebat, aut timebat. Nusquam ergo securus. Tacere illi malum erat, ne sileret a bonis: loqui et foris garrire molestum erat, ne anticipantes vigilias omnes inimici ejus, calumnias inquirerent in verbis ejus. Angustatus in hac vita vehementer, multum de vita alia cogitavit, ubi ista non sit tentatio. Et quando illuc pervenitur? Non enim non constat, quia quod hic patimur, ira Dei est. Dicitur hoc in Isaia: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus irascar vobis. Et dicit quare: Spiritus enim a me procedet, et omnem flatum ego feci. Propter peccatum paululum quid contristavi eum, et percussi eum, et averti faciem meam ab illo; et abiit tristis, et ambulavit vias suas. Quid ergo, haec ira Dei semper erit? Non hoc invenit iste in silentio. Quid enim dicit? Non in aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut beneplaceat ei adhuc: id est, ut beneplaceat ei adhuc repellere, et in aeternum repellere non apponet. Necesse est ut revocet ad se servos suos, necesse est ut recipiat fugitivos redeuntes ad Dominum, necesse est ut exaudiat vocem compeditorum: Non in aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut beneplaceat ei adhuc. 11. [vers. 9, 10.] Aut in finem misericordiam abscidet a generatione in generationem? aut obliviscetur misereri Deus? In te, a te, in alterum nulla est misericordia, nisi eam tibi Deus donet: et ipse Deus obliviscetur misericordiam? Rivus currit: fons ipse siccabitur? Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira miserationes suas? id est, sic irascetur, ut non misereatur? Facilius ille iram quam misericordiam continebit. Hoc et per Isaiam dixerat: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus irascar vobis. Hoc et posteaquam dixit, Abiit tristis, et ambulavit vias suas. Vias, inquit, ejus vidi, et sanavi eum (Isai. LVII, 16-18). Hoc ubi cognovit iste, transcendit et se delectatus in Deo, ut ubi esset, et in ejus operibus magis garriret; non in spiritu suo, non in eo quod erat, sed in eo a quo factus erat. Et hinc ergo transiliens transcendit. Videte transilientem, videte si remaneat alicubi quousque perveniat ad Deum. 12. [vers. 11.] Et dixi. Jam seipsum transiliens, quid dixit? Nunc coepi: cum excessissem et me. Nunc coepi. Hic jam nullum periculum est: nam et in meipso remanere, periculum fuit. Et dixi: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi. Modo me coepit mutare Excelsus; modo coepi aliquid, ubi securus sim, modo intravi aliquam aulam gaudiorum, ubi nullus timeatur inimicus, modo coepi esse in ea regione, ubi non anticipent vigilias omnes inimici mei: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi. 13. [vers. 12.] Memor fui operum Domini. Jam videte illum spatiari in operibus Domini. Garriebat enim foris, et constristatus inde defecit spiritus ejus: garrivit intus cum corde suo, et cum spiritu suo, et perscrutatus eumdem spiritum suum, memor fuit annorum aeternorum, memor fuit misericordiae Domini, quia non repellet Dominus in aeternum; et coepit jam in ejus operibus securus gaudere, securus exsultare. Audiamus jam opera ipsa, et exsultemus et nos: sed affectibus etiam nos transiliamus, nec ad temporalia gaudeamus. Hebemus enim et nos cubile nostrum. Quare non illuc intramus? quare non in silentio agimus? quare non spiritum nostrum perscrutamur? quare annos aeternos non cogitamus? quare in operibus Dei non laetamur? Sic nunc audiamus, et ipso dicente delectemur, ut etiam cum hinc abierimus, faciamus quod ipso loquente faciebamus; si tamen facimus coeptum ipsius quod dixit: Nunc coepi. Gaudere in operibus Dei, est oblivisci et te, si potes illo solo delectari. Quid enim melius illo? Non vides, quia cum ad te redis, in deteriorem redis? Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum. 14. [vers. 13.] Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in affectionibus tuis garriam. Ecce tertium garrire. Garrivit foris, quando defecit; garrivit in spiritu suo intus, quando profecit; garrivit in operibus Dei, quando pervenit quo profecit. Et in affectionibus tuis garriam: non in affectionibus meis. Quis vivit sine affectionibus? Et putatis, fratres, quia qui Deum timent, Deum colunt, Deum diligunt, nullas habent affectiones? Vere, hoc putabis, et putare audebis, quod affectiones habeat tabula, theatrum, venatio, aucupium, piscatus, et non habeant opera Dei? et non habeat meditatio Dei interiores affectiones quasdam suas, cum inspicitur mundus, et ponitur ante oculos spectaculum naturae rerum, et in his quaeritur artifex, et invenitur nusquam displicens, et super omnia placens? 15. [vers. 14.] Deus, in Sancto via tua. Inspicit jam opera misericordiae Dei circa nos, ex his garrit, et in his affectionibus exsultat. Primo inde coepit: In Sancto via tua. Quae via tua in Sancto? Ego sum, inquit, via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Redite ergo homines, ab affectionibus vestris. Quo itis? quo curritis? quo non solum a Deo, sed etiam a vobis fugitis? Redite, praevaricatores, ad cor (Isai. XLVI, 8), scrutamini spiritum vestrum, recolite annos aeternos, invenite misericordiam Dei circa vos, attendite opera misericordiae ejus: In sancto via ejus. Filii hominum, usquequo graves corde? quid quaeritis in affectionibus vestris? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et scitote quoniam magnificavit Dominus Sanctum suum (Psal. IV, 3, 4): In Sancto via tua. Ad ipsum ergo attendamus, Christum attendamus; ibi via ejus: Deus, in Sancto via tua. Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Habent gentes affectiones circa deos suos, idola adorant; oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt; pedes habent, et non ambulant (Psal. CXIII, 5-7). Quid ambulas ad deum qui non ambulat? Non, inquit, ea colo. Et quid colis? Numen quod ibi est? Certe hoc colis quod alibi dictum est: Quoniam dii gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Aut idola colis, aut daemonia. Nec idola, nec daemonia, inquit. Et quid colis? Stellas, solem, lunam, ista coelestia. Quanto melius qui fecit, et terrena, et coelestia! Quis Deus magnus sicut Deus noster? 16. [vers. 15.] Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Tu vere magnus Deus, faciens mirabilia in corpore, in anima, solus faciens. Audierunt surdi, viderunt caeci, convaluerunt languidi, surrexerunt mortui, constricti sunt paralytici. Sed miracula ista tunc in corporibus: videamus in anima. Sobrii sunt, paulo ante ebriosi; fideles sunt, paulo ante adoratores simulacrorum; res suas donant pauperibus, qui alienas ante rapiebant: Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Fecit et Moyses, sed non solus: fecit et Elias, fecit et Elisaeus, fecerunt et Apostoli; sed nullus eorum solus. Illi ut facerent, tu cum eis; tu quando fecisti, illi non tecum. Non enim tecum fuerunt cum fecisti, quando et ipsos tu fecisti. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Quomodo solus? Numquid forte Pater, et non Filius? aut Filius, et non Pater? Imo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Non enim tres dii, sed unus Deus facit mirabilia solus, et in ipso transiliente. Nam ut etiam transiliret, et ad ista perveniret, miraculum Dei fuit: quando intus garrivit cum spiritu suo, ut transiliret et ipsum spiritum suum, et in Dei operibus delectaretur, ipse ibi fecit mirabilia. Sed quid fecit Deus? Notam fecisti in populis virtutem tuam. Inde congregatio ista, Asaph transiliens, quia notam fecit in populis virtutem suam. Quam virtutem suam notam fecit in populis? Nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis, et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Si ergo Virtus Dei Christus, notum fecit Christum in populis. An et hoc nondum agnoscimus? et ita desipimus, ita infra jacemus, ita nihil transilimus, ut hoc non videamus? Notam fecisti in populis virtutem tuam. 17. [vers. 16.] Redemisti in brachio tuo populum tuum. Brachio tuo: hoc est virtute tua. Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Israel, et Joseph. Quomodo quasi duos populos, filios Israel, et Joseph? Nonne filii Joseph in filiis Israel? Ita plane. Hoc scimus, hoc legimus, hoc Scriptura clamat, hoc veritas indicat, quoniam Israel, idem qui Jacob, habuit filios duodecim, inter quos unus erat Joseph; et ex duodecim filiis Israel quotquot nati sunt, ad populum Israel pertinent. Quomodo ergo ait: Filios Israel et Joseph? Nescio quid hic distinguendum admonuit. Perscrutemur spiritum nostrum: fortassis ibi aliquid posuit Deus, quem debemus et nocte quaerere manibus nostris, ut non decipiamur; forte inveniemus et nos in hac distinctione filios Israel, et Joseph. Per Joseph alium populum intelligi voluit; Gentium populum intelligi voluit. Quare gentium populum per Joseph? Quia Joseph venditus est in Aegyptum a fratribus suis (Gen. XXXVII, 28). Ille Joseph cui fratres inviderunt, et eum in Aegyptum vendiderunt, venditus in Aegyptum, laboravit, humiliatus est; agnitus, exaltatus, floruit, imperavit. Et his omnibus quid significavit? Quid, nisi Christum a fratribus venditum, ejectum de terra sua, tanquam in Aegyptum Gentium? Ibi primo humiliatum, quando persecutiones martyres patiebantur: nunc exaltatum, sicut videmus; quoniam impletum est in eo, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI, 11). Ergo Joseph populus ex Gentibus; Israel vero populus ex gente Hebraeorum. Redemit populum suum Deus, filios Israel et Joseph. Per quid? Per lapidem angularem, in quo duo parietes copulati sunt. (Ephes. II, 14). 18. [vers. 17.] Et exsequitur quomodo: Viderunt te aquae, Deus. Quid sunt aquae? Populi. Quae sunt istae aquae; dictum est in Apocalypsi; responsum est, Populi: ibi invenimus apertissime aquas in figura positas populorum (Apoc. XVII, 15). Supra autem dixerat: Notam fecisti in populis virtutem tuam. Merito ergo, Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt. Ideo mutatae sunt, quia timuerunt. Viderunt te aquae, Deus, et timuerunt, et conturbatae sunt abyssi. Quae sunt abyssi? Altitudines aquarum. Quis non turbatur in populis, cum conscientia pulsatur? Quaeris altitudinem maris, quid profundius humana conscientia? Ista profunditas turbata est, quando in brachio suo redemit populum suum Deus. Quomodo turbatae sunt abyssi? Quando omnes conscientias suas confitendo fuderunt: Et turbatae sunt abyssi. 19. [vers. 18.] Multitudo sonitus aquarum. In laudibus Dei, in confessionibus peccatorum, in hymnis et canticis, in orationibus, multitudo sonitus aquarum. Vocem dederunt nubes. Inde iste sonitus aquarum, inde abyssorum perturbatio, quia vocem dederunt nubes. Quae nubes? Praedicatores verbi veritatis. Quae nubes? De quibus minatur cuidam vineae Deus, quae pro uva fecit spinas, et dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Denique Apostoli relinquentes Judaeos, ierunt ad Gentes: in omnibus gentibus vocem dederunt nubes; praedicando Christum, vocem dederunt nubes. 20. [vers. 19.] Etenim sagittae tuae pertransierunt. Easdem voces nubium rursus sagittas dixit. Verba enim Evangelistarum sagittae fuerunt. Similitudines enim sunt. Nam proprie nec sagitta est pluvia, nec pluvia sagitta; at vero verbum Dei, et sagitta est, quia percutit, et pluvia, quia rigat. Nemo ergo jam miretur abyssorum conturbationem, quando sagittae tuae pertransierunt. Quid est, pertransierunt? Non in auribus remanserunt, sed corda transfixerunt. Vox tonitrui tui in rota. Quid est hoc? quomodo intellecturi sumus? Adjuvet Dominus. Vox tonitrui tui in rota. Solebamus pueri suspicari, cum audiremus tonitrua de coelo, quasi vehicula de stabulo processisse: habent enim tonitrua quamdam concussionem similem vehiculis. Numquid ad ista puerilia redituri sumus, ut intelligamus, Vox tonitrui tui in rota; quasi aliqua vehicula habeat Deus in nubibus, et transitus vehiculorum illum strepitum concitet? Absit. Hoc puerile est, vanum, nugatorium. Quid est ergo, Vox tonitrui tui in rota? Volvitur vox tua. Neque hoc intelligo. Quid faciemus? Interrogamus ipsum Idithun, ne forte ipse exponat quod dixit: Vox, inquit, tonitrui tui in rota. Non intelligo: audiam quid dicis: Apparuerunt fulgura tua orbi terrarum. Dic ergo: non intellexeram. Orbis terrarum est rota: nam circuitus orbis terrarum, merito et orbis dicitur; unde brevis etiam rotella, orbiculus appellatur. Vox tonitrui tui in rota: apparuerunt fulgura tua orbi terraram. Nubes illae in rota circumierunt orbem terrarum; circumierunt tonando et coruscando, abyssum commoverunt, praeceptis tonuerunt, miraculis coruscaverunt: in omnem enim terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Commota est, et contremebunda facta est terra: id est, omnes qui habitant in terra. Per similitudinem autem ipsa terra est. Quare? Quia gentes omnes maris nomine nuncupantur, quod vita humana amara est, et procellis ac tempestatibus subdita. Jam illud si attendas, quod homines se tanquam pisces devorant, cum major minorem absorbet: est ergo hoc mare; illuc Evangelistae ierunt. 21. [vers. 20.] In mari est via tua. Jamdudum in Sancto via tua, modo in mari est via tua, quia ipse Sanctus in mari, et merito etiam super aquas maris ambulavit (Matth. XIV, 25). In mari est via tua: id est in Gentibus praedicatur Christus tuus. In alio quippe psalmo ita dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam. Ubi in terra? In omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI, 2, 3): hoc est, In mari est via tua. Et semitae tuae in aquis multis: hoc est, in populis multis. Et vestigia tua non cognoscentur. Nescio quos tetigit, et mirum nisi et ipsos Judaeos. Ecce jam sic propalata est Gentibus misericordia Christi, ut in mari sit via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscentur. Unde, a quibus non cognoscentur, nisi ab his qui adhuc dicunt: Nondum venit Christus? Quare dicunt: Nondum venit Christus? Quia nondum agnoscunt super mare ambulantem. 22. [vers. 21.] Deduxisti sicut oves plebem tuam, in manu Moysi et Aaron. Quare hoc addiderit, indagare aliquantum difficile est. Adjuvate ergo nos intentione vestra, quia post ipsos duos versus finis erit, et Psalmi, et sermonis; ne forte cum aliquid restare arbitramini, timore laboris minus ad praesens attendatis. Cum dixisset, In mari est via tua, quod intelligimus, in gentibus; et semitae tuae in aquis multis, quod intelligimus, in populis multis, adjunxit: Et vestigia tua non agnoscentur. Et quaerebamus a quibus non agnoscerentur; et subjecit continuo, Deduxisti sicut oves plebem tuam, in manu Moysi et Aaron: id est, ab ista plebe tua quae deducta est in manu Moysi et Aaron, vestigia tua non cognoscentur. Quare ergo positum est, nisi increpandi et exprobrandi causa, In mari est via tua? Unde in mari est via tua, nisi quia exclusa est a terra tua? Expulerunt Christum, noluerunt esse suum Salvatorem aegri: ille autem coepit esse in Gentibus, et in omnibus gentibus, in multis populis. Salvae factae sunt etiam reliquiae populi illius. Remansit foris ingrata multitudo, et claudicans Jacob femoris latitudo (Gen. XXXII, 31). Latitudo enim femoris intelligitur in multitudine generis, et facta est in majori parte Israelitarum turba quaedam vana et insipiens, quae non agnosceret vestigia Christi in aquis. Deduxisti sicut oves plebem tuam, et non te cognoverunt. Tanta cum illis bona fecisti! mare divisisti, inter aquas per aridam trajecisti, persequentes inimicos fluctibus operuisti, in deserto egentibus manna pluisti, deducens eos in manu Moysi et Aaron; et expulerunt te a se, ut in mari esset via tua, et vestigia tua non cognoscerent. IN PSALMUM LXXVII ENARRATIO. 1. [vers. 1.] Psalmus iste ea continet quae in veteri populo acta narrantur: recentior autem et posterior populus admonetur ut caveat ne sit ingratus beneficiis Dei, ejusque in se provocet iracundiam cujus obedienter et fideliter debet suscipere gratiam: Ne fiant, inquit, sicut patres eorum generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Haec est igitur psalmi hujus intentio, haec utilitas, hic uberrimus fructus. Sed cum omnia videantur perspicua et aperta dici atque narrari, primitus movet atque intentos facit titulus ejus. Neque enim frustra inscribitur, Intellectus Asaph; nisi quia fortasse non quod superficies sonat, sed interius aliquid intelligentem quaerunt ista lectorem. Deinde narraturus et commemoraturus haec omnia, quae videntur auditore quam expositore potius indigere, Aperiam, inquit, in parabolis os meum, eloquar propositiones ab initio. Quis non hic de somno excitetur? Quis audeat velut manifestas legendo percurrere parabolas et propositiones, quae nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere? Parabola quippe alicujus rei similitudinem prae se gerit; quod licet sit vocabulum graecum, jam tamen pro latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis, quae dicuntur rerum similitudines rebus de quibus agitur comparantur. Propositiones autem quae graece appellantur προβλήματα, quaestiones sunt, habentes aliquid quod disputatione solvendum sit. Quis ergo parabolas et proposisitiones transitorie legat? quis non his auditis vigilantia mentis intendat, ut ad earum fructum intelligendo perveniat? 2. Attendite, inquit, populus meus, legem meam. Quem hic credamus loqui nisi Deum? Ipse enim legem dedit populo suo, quem liberatum ex Aegypto congregavit, quae congregatio proprie Synagoga nuncupatur, quod interpretatur Asaph. Utrum ergo ita dictum est, Intellectus Asaph, quod ipse Asaph intellexerit; an figurate intelligendum, quod eadem Synagoga, hoc est, idem populus intellexerit, cui dicitur, Attendite, populus meus, legem meam? Quid est ergo quod eumdem populum per prophetam increpat, dicens: Israel autem me non agnovit, et populus meus non intellexit (Isai. I, 3)? Sed profecto erant etiam in illo populo qui intelligerent, habentes fidem quae postea revelata est non ad Legis litteram, sed ad gratiam Spiritus pertinentem. Non enim sine ipsa fide fuerunt, qui ejus in Christo futuram revelationem praevidere et praenuntiare potuerunt; cum et illa vetera sacramenta, significantia fuerint futurorum. An soli Prophetae habebant hanc fidem, non et populus? Imo vero etiam qui Prophetas fideliter audiebant, eadem adjuvabantur gratia, ut intelligerent quod audiebant. Sed utique sacramentum regni coelorum velabatur in Veteri Testamento, quod plenitudine temporis revelaretur in Novo. « Nolo enim vos » ait Apostolus, « ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt: bibebant enim de spirituali consequente eos petra; petra autem erat Christus. » Idem itaque in mysterio cibus et potus illorum qui noster; sed significatione idem, non specie; quia idem ipse Christus illis in petra figuratus, nobis in carne manifestatus. « Sed non, » inquit, « in omnibus illis beneplacitum est Deo (I Cor. X, 1-5). Omnes » quidem « eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt, » id est, spirituale aliquid significantem; « sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo. » Cum dicit, « Non in omnibus, » erant ergo ibi aliqui in quibus beneplacitum est Deo; et cum essent omnia communia sacramenta, non communis erat omnibus gratia, quae sacramentorum virtus est. Sicut et nunc jam revelata fide quae tunc velabatur, omnibus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatis (Matth. XXVIII, 19), commune est lavacrum regenerationis; sed ipsa gratia cujus ipsa sunt Sacramenta, qua membra corporis Christi cum suo capite regenerata sunt, non communis est omnibus. Nam et haeretici habent eumdem Baptismum, et falsi fratres in communione catholici nominis. Ergo et hic recte dicitur: Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo. 3. Neque tunc tamen, neque nunc infructuosa est vox dicentis: Attendite, populus meus, legem meam. Quae locutio nota est in omnibus litteris, quod non ait, Attende; sed, Attendite. Ex multis enim populus constat; quibus multis quod sequitur pluraliter dicitur: Inclinate aurem vestram in verba oris mei. Quod est, Attendite; hoc est, Inclinate aurem vestram: et quod illic ait, legem meam; hoc ait hic, verba oris mei. Ille namque pie attendit legem Dei et verba oris ejus, cujus aurem inclinat humilitas; non cujus erigit cervicem superbia. Quod enim infunditur, concavo humilitatis excipitur, eminentia tumoris expellitur. Unde alio loco: Inclina, inquit, aurem tuam, et excipe verba intellectus (Prov. XXII, 17). Satis itaque admoniti sumus etiam istum psalmum hujus intellectus Asaph (quia genitivo casu in titulo positum est, hujus intellectus; non, hic intellectus) inclinata aure suscipere, id est humili pietate. Nec, ipsius Asaph dictum est; sed, ipsi Asaph: quod graeco articulo apparet, et in quibusdam latinis codicibus invenitur. Verba igitur ista intellectus sunt, id est, intelligentiae sunt quae data est ipsi Asaph; quod non uni homini, sed melius accipimus congregationi populi Dei, unde nequaquam nos alienare debemus. Quamvis enim proprie dicatur, Synagoga Judaeorum, Ecclesia vero Christianorum; quia congregatio magis pecorum, convocatio vero magis hominum intelligi solet: tamen et illam dictam invenimus Ecclesiam, et nobis fortasse potius convenit dicere, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo (Psal. CV, 47). Neque dedignari nos oportet, imo gratias ineffabiles agere, quod sumus oves manuum ejus, quas praevidebat cum diceret, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16): jungendo scilicet fidelem populum Gentilium fideli populo Israelitarum, de quibus prius dixerat, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Nam et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos sicut pastor oves ab haedis (Id. XXV, 32). Sic igitur audiamus quod dictum est, Attendite, populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei, non tanquam Judaeis, sed potius tanquam nobis, vel certe tam etiam nobis ista dicantur. Cum enim dixisset Apostolus, Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo, ita ostendens fuisse ibi etiam illos in quibus beneplacitum est Deo; continuo subjecit, « Prostrati enim sunt in deserto: » deinde adjunxit, « Haec autem figurae nostrae factae sunt, ut non simus concupiscentes mala, sicut et illi concupierunt: neque idolis servientes, sicut quidam eorum; sicut scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti et tria millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Omnia autem haec in figura contingebant illis: scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit » (I Cor. X, 5-11). Nobis ergo potius ista cantata sunt. Unde in hoc psalmo inter caetera dictum est: Ut cognoscat generatio altera, filii qui nascentur et exsurgent. Porro si ille interitus a serpentibus, et ab exterminatore illa perditio, et gladii trucidatio, figurae fuerunt, sicut evidenter dicit Apostolus, cum illa omnia contigisse manifestum sit; non enim ait, In figura dicebantur, vel, In figura scripta sunt; sed, In figura, inquit, contingebant illis: quanto majore diligentia pietatis cavendae sunt poenae quarum figurae illae fuerunt! Procul dubio quippe, sicut in bonis rebus multo amplius boni est in eo quod per figuram significatur, quam in ipsa figura; ita et in malis longe utique pejora sunt quae significantur figuris, cum tanta mala sint etiam significantes figurae. Nam sicut terra promissionis, quo ille populus ducebatur, in comparatione regni coelorum nihil est, quo christianus populus ducitur: ita et poenae illae quae figurae fuerunt, cum tam sint atroces, in comparatione poenarum quas significant nihil sunt. Quas autem figuras dixit Apostolus, eas dicit iste psalmus, quantum existimare possumus, parabolas et propositiones: non in eo habentes finem, quod contigerunt; sed in eis rebus ad quas rationabili comparatione referuntur. Attendamus ergo legem Dei, populus ejus, et inclinemus aurem nostram in verba oris ejus. 4. [vers. 2.] Aperiam, inquit, in parabolis os meum; eloquar propositiones ab initio. A quo initio dicat, satis apparet in consequentibus. Non enim ex quo factum est coelum et terra, vel ex quo creatum est in primo homine genus humanum; sed ex quo populi congregatio quae adducta est ex Aegypto: ut sensus pertineat ad Asaph, quod interpretatur Congregatio. Sed utinam qui dixit, Aperiam in parabolis os meum, etiam intellectum nostrum in eas aperire dignetur! Si enim sicut os suum aperuit in parabolis, ita aperiret etiam ipsas parabolas; et sicut eloquitur propositiones, ita eloqueretur et earum expositiones; non hic aestuaremus: nunc vero ita obtecta et clausa sunt omnia, ut etiamsi ad aliquid ipso adjuvante, unde salubriter pascamur pervenire possimus, in sudore tamen vultus nostri edamus panem (Gen. III, 19); et poenam definitionis antiquae, non corporis tantum, sed et cordis labore pendamus. Dicat ergo, et audiamus parabolas et propositiones. 5. [vers. 3.] Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Dominus superius loquebatur. Nam cujus alterius verba credenda sunt, Attendite, populus meus, legem meam? Quid est ergo quod nunc repente homo loquitur? Jam enim hominis verba sunt, Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Nimirum jam Deus ex hominis ministerio locuturus, sicut ait Apostolus, An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? ex persona sua primum verba fieri voluit, ne verba ejus loquens homo, contemneretur ut homo. Ita enim se habent locutiones Dei, quae nobis insinuantur per sensum corporis nostri. Creaturam subditam opere invisibili Creator movet; non ejus substantia in aliquid corporale et temporale convertitur, ut corporalibus et temporalibus signis, sive ad oculos sive ad aures pertinentibus, quantum capere homines possunt, suam faciat innotescere voluntatem. Si enim angelus uti potest aethere, aere, nube, igne, et alia qualibet natura vel specie corporali; et homo vultu, lingua, manu, calamo, litteris, aliisve significantibus rebus ad suae mentis indicanda secreta; postremo cum homo sit, nuntios homines mittit, et dicit alii, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo suo, Fac hoc, et facit (Luc. VII, 8): quanto majore et efficaciore potestate Deus, cui Domino universa subjecta sunt, et ipso angelo et homine utitur, ut quod ei placet annuntiet! Quamvis itaque jam homo dicat, Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis; tamen tanquam Dei verba, non tanquam humanas fabulas audiamus. Propter hoc enim praemissum est, Attendite populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum, eloquar propositiones ab initio. Quanta ergo audivimus, inquit, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Sic est, audivimus, et cognovimus; quomodo, Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Audita enim sunt in Veteri Testamento quae cognoscuntur in Novo; audita cum prophetarentur, cognita cum implerentur. Ubi promissio redditur, non fraudatur auditio. Et patres nostri, Moyses et Prophetae, narraverunt nobis. 6. [vers. 4.] Non sunt abscondita a filiis eorum, in generatione altera. Haec est nostra generatio, in qua nobis donata est regeneratio. Annuntiantes laudes Domini, et potentias ejus, et mirabilia ejus quae fecit. Ordo verborum est, Et patres nostri narraverunt nobis, annuntiantes laudes Domini. Laudatur Dominus ut ametur: quid enim salubrius amatur? 7. [vers. 5-8.] Et suscitavit Testimonium in Jacob, et Legem posuit in Israel. Hoc est initium de quo supra dictum est, Eloquar propositiones ab initio. Initium est ergo Vetus Testamentum, finis Novum. Timor enim praevalet in Lege: et initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Finis autem Legis Christus est, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4): quo donante diffunditur charitas in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5); et consummata charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), quoniam nunc sine Lege justitia Dei manifestata est. Sed quoniam testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21), ideo suscitavit Testimonium in Jacob, et Legem posuit in Israel. Nam et illud quod tam insigni et pleno tantis significationibus opere tabernaculum constitutum est, tabernaculum Testimonii nominatur (Exod. XL, 2), in quo erat velamen contra arcam Legis, sicut velamen contra faciem ministri Legis; quia in illa dispensatione parabolae et propositiones erant. Ea quippe quae praedicabantur et fiebant, velatis significationibus condebantur, et non revelatis manifestationibus cernebantur. Cum autem transieris ad Christum, ait Apostolus, auferetur velamen (II Cor. III, 13, 16). Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo Etiam, Amen (Ibid. I, 20). Quisquis igitur Christo adhaeret, totum bonum quod etiam in litteris Legis non intelligit, habet; quisquis est autem alienus a Christo, nec intelligit, nec habet. Suscitavit ergo Testimonium in Jacob, et Legem posuit in Israel. More suo repetit. Nam quod est, Suscitavit Testimonium; hoc est, Legem posuit: et quod est, in Jacob; hoc est, in Israel. Nam sicut ista duo nomina sunt hominis unius, ita Lex, et Testimonium duo sunt nomina rei unius. Interest aliquid, ait quispiam, inter suscitavit et posuit. Ita sane; quemadmodum interest etiam inter Jacob, et Israel: non quia erant duo homines, sed eadem duo nomina diversis causis uni homini sunt imposita; Jacob propter supplantationem, quoniam nascentis tenuit plantam fratris; Israel autem propter visionem Dei (Gen. XXV, 25, et XXXII, 28). Sic aliud est, suscitavit, aliud posuit. Nam, suscitavit Testimonium, quantum existimo, dictum est, quod illo aliquid suscitatum est. Sine Lege enim, ait Apostolus, peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ecce quod suscitatum est per Testimonium quod est Lex, ut appareat quod latebat, sicut paulo post dicit: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII, 8, 9, 13). Posuit autem Legem, dictum est, tanquam jugum peccatoribus: unde dicitur, Quia justo non est lex posita (I Tim. I, 9). Testimonium est igitur, in quantum aliquid probat; Lex autem, in quantum jubet; cum sit una eademque res. Quocirca sicut lapis Christus; sed credentibus in caput anguli (Psal. CXVII, 22), non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali; ita Testimonium Legis eis qui Lege non legitime utuntur. Testimonium est quo convincantur puniendi peccatores; his vero qui ea legitime utuntur, Testimonium est quo demonstratur ad quem liberandi confugere debent peccatores. In ejus enim gratia est justitia Dei, testimonium habens a Lege et Prophetis, qua justificatur impius: quam quidam ignorantes, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). 8. « Quanta, » inquit, « mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera, filii qui nascentur et exsurgent, et narrent filiis suis; ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant. Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. » Haec verba indicant duos quodammodo populos; alterum ad Vetus, alterum ad Novum Testamentum pertinentem: nam quod ait, Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, mandata eos accepisse dixit, nota facere ea filiis suis, non tamen eos agnovisse aut fecisse; sed ad hoc acceperunt ipsi, ut cognoscat generatio altera, quod illa non cognovit. Filii qui nascentur et exsurgent. Nam illi qui nati sunt, non exsurrexerunt, quia non sursum cor, sed in terra potius habuerunt. Cum Christo enim exsurgitur: unde dictum est, Si exsurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite (Coloss. III, 1). Et narrent, inquit, filiis suis, ut ponant in Deo spem suam. Ita enim non suam justitiam justi volunt constituere, sed revelant ad Deum viam suam, et sperant in eum, ut ipse faciat (Psal. XXXVI, 5). Et non obliviscantur operum Dei: magnificando scilicet et jactando opera sua, tanquam ipsi faciant; cum Deus sit qui operatur in eis qui bona operantur, et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Et mandata ejus exquirant. Cum jam ea didicerint, quomodo exquirant? Quanta enim, inquit, mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera. Quid cognoscat? Utique mandata quae mandavit. Quomodo ergo adhuc exquirant, nisi quia ponendo in Deo spem suam, tunc mandata ejus exquirant, ut ab eis illo adjuvante compleantur? Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae non direxit cor suum. Et dicit quare, continuo subjungendo, Et non est creditus cum Deo spiritus ejus: id est, quia non habebat fidem, quae impetrat quod Lex imperat. Quando enim cum Spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, tunc quod Deus jussit impletur; et hoc non fit, nisi credendo in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5). Quam fidem non habuit generatio prava et amaricans; et ideo de illa dictum est: Non est creditus cum Deo spiritus ejus. Multo enim hoc expressius dictum est, ad significandam gratiam Dei, quae non solum operatur remissionem peccatorum, sed etiam cooperantem sibi facit hominis spiritum in opere bonorum factorum; quasi diceret, Non credidit Deo spiritus ejus. Hoc est enim habere cum Deo creditum spiritum, non credere spiritum suum posse facere sine Deo justitiam, sed cum Deo. Hoc est etiam credere in Deum; quod utique plus est quam credere Deo. Nam et homini cuilibet plerumque credendum est, quamvis in eum non sit credendum. Hoc est ergo credere in Deum, credendo adhaerere ad bene cooperandum bona operanti Deo: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quid autem plus hinc Apostolus dicere potuit, quam quod ait: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Alioquin lex illa testimonium est quo damnetur, non quo absolvatur reus. Littera enim est minax, quae convincat praevaricatores; non spiritus adjuvans, qui liberet et justificet peccatores. Generatio ergo illa, cujus exemplum cavendum est, ideo prava et amaricans fuit, quia non est creditus cum Deo spiritus ejus: quia etsi aliqua credidit Deo, non tamen credidit in Deum; non ex fide adhaesit Deo, ut sanata a Deo bene cooperaretur cum operante in se Deo. 9. [vers. 9.] Denique, Filii Ephraem intendentes et mittentes arcus, conversi sunt in die belli. Persequentes Legem justitiae, in Legem justitiae non pervenerunt (Rom. IX, 31). Quare? Quia non ex fide. Generatio enim erat, cujus spiritus cum Deo creditus non est: sed tanquam ex operibus; quia non sicut tetendit et misit arcus (quod foris apparet, tanquam in operibus Legis), ita direxit et cor, ubi justus vivit ex fide (Id. I, 17), quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), qua inhaeretur Deo, qui operatur in homine, et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Nam quid est aliud tendere arcum, et mittere, et converti in die belli, nisi attendere et promittere in die auditionis, et deserere in die tentationis; armis quasi proludere, et ad horam certaminis nolle pugnare? Quod sane ait, tendentes et mittentes arcus; cum debuisse dicere videatur, tendentes arcus, et mittentes sagittas; non enim arcus mittitur, sed ab arcu aliquid mittitur: aut illa locutio est de qua superius disseruimus, ubi dictum est, Suscitavit Testimonium, quia suscitavit aliquid Testimonio; ita et hic, mittentes arcus, quia miserunt aliquid arcubus: aut obscurus ordo verborum est, cum praetermissione verbi, quod etiam tacitum subaudiendum est, ut iste ordo sit, Filii Ephraem intendentes arcus, et mittentes, et subaudiatur, Sagittas; pleniusque sit, Tendentes arcus, et mittentes sagittas: quia etiam si diceret, Tendentes, et mittentes sagittas, non utique, Tendentes sagittas, intelligere deberemus; sed audito eo quod dixit, Tendentes, subaudire potius, Arcum, quamvis dictum non fuerit. Nonnulli sane codices graeci habere dicuntur, tendentes et mittentes arcubus, ut sine dubitatione subaudiamus Sagittas. Quod vero per filios Ephraem universam illam generationem amaricantem intelligi voluit, locutio est a parte totum significans. Et ideo fortasse electa est ista pars, ex qua ille populus totus significaretur, quia de his potissimum boni aliquid exspectandum fuit; quia ex illo nati sunt, quem nepotem suum Jacob, quamvis a patre ejus tanquam minorem ad sinistram constitutum, manu tamen dextera benedixit, eumque majori fratri arcana benedictione praeposuit (Gen. XLVIII, 14); ut quod ita hoc loco tribus illa culpatur, nec apparuisse in ea quod illa benedictio promittebat ostenditur, satis intelligamus quod etiam tunc ex verbis patriarchae Jacob longe aliud figurabatur, quam prudentia carnis exspectat. Figurabatur enim quod futuri essent novissimi qui erant primi, et primi futuri essent qui erant novissimi (Matth. XX, 16), per Salvatoris adventum, de quo dictum est: Qui post me venit, ante me factus est (Joan. I, 27). Sic Abel justus majori praelatus est fratri (Gen. IV, 4, 5), sic Ismaeli Isaac (Id. XXI, 12), sic Esau congemino suo, sed tamen prius nato, ipse Jacob (Id. XXV, 23); sic Phares et ipse congeminum suum, qui prius manum ex utero miserat, et coeperat nasci, etiam nascendo praecessit (Id. XXVIII, 27-29); sic David majoribus praelatus est fratribus (I Reg. XVI, 12): et propter quod istae omnes atque aliae similes, non solum dictorum, sed etiam factorum parabolae praecesserunt, sic populo Judaeorum praelatus est populus christianus, pro quo redimendo, quemadmodum Abel a Cain (Gen. IV, 8), sic a Judaeis occisus est Christus. Hoc praefiguratum est enim etiam cum Jacob decussatim porrectis manibus, dextera tetigit Ephraem ad sinistram constitutum; eumque praeposuit Manasse ad dexteram constituto, quem sinistra ipse tangebat. Nam secundum carnem filii Ephraem intendentes et mittentes arcus, conversi sunt in die belli. 10. [vers. 10.] Quid sit autem quod ait, Conversi sunt in die belli, consequentia docent, quibus id apertissime exposuit: Non custodierunt, inquit, testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. Ecce quid est, Conversi sunt in die belli: non observaverunt testamentum Dei. Ubi arcus tendentes et mittentes, etiam promissionis promptissimae verba protulerunt, dicentes: Quaecumque locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus (Exod. XIX, 8). Conversi sunt in die belli: quia promissionem obedientiae, non auditio, sed tentatio probat. Cujus est autem cum Deo spiritus creditus, fidelem tenet Deum, qui non eum permittet tentari super quod potest; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possit sustinere (I Cor. X, 13), ne convertatur in die belli. Qui autem in se, non in Deo gloriatur (Ibid. I, 31), quantumvis jactet pollicitationem virtutis suae, velut tendens et mittens arcus, convertitur in die belli. Quia enim non est creditus cum Deo spiritus ejus, non est cum illo etiam Spiritus Dei; et, sicut scriptum est, Quia non credidit, ideo non protegetur (Eccli. II, 15). Quod vero cum dixisset, Non observaverunt testamentum Dei, adjecit et ait, Et in lege ejus noluerunt ambulare; repetitio est superioris sententiae, cum quadam ejus expositione: hoc enim appellavit, legem ejus, quod supra dixerat testamentum Dei; ut illud quod dictum est, non custodierunt, repetitum intelligatur in eo, ambulare noluerunt. Sed cum brevius dici posset, Et in lege ejus non ambulaverunt, nonnihil mihi videtur in hoc verbo nos quaerere voluisse, quod maluit dicere, noluerunt ambulare, quam, non ambulaverunt. Poterat enim putari lex operum quasi sufficere ad justificationem, cum ea quae praecipiuntur, forinsecus fiunt ab eis hominibus qui mallent non praecipi quae non ex corde faciunt, et tamen faciunt; ac per hoc quasi videntur ambulare in lege Dei, sed nolunt ambulare: non enim ex corde faciunt. Ex corde autem nullo modo fieri potest, quod formidine fit poenae, non dilectione justitiae. Nam quantum attinet ad facta quae forinsecus aguntur: et qui timent poenam, et qui amant justitiam non furantur; et ideo pares sunt manu, dispares corde; pares opere, dispares voluntate. Ideo illi sic notati sunt: Generatio, inquit, quae cor non direxit suum. Non dictum est, opera: sed, cor. Directo enim corde, recta sunt opera: cum autem cor directum non est, opera recta non sunt, etiamsi recta videantur. Et unde cor non direxit prava generatio, satis aperuit, cum ait: Et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Rectus est enim Deus: et ideo recto adhaerens, tanquam incommutabili regulae, potest fieri rectum quod in se fuit pravum cor hominis. Ut autem cor cum illo sit, et per hoc rectum esse possit, acceditur ad eum, non pede, sed fide. Ideo dicitur etiam in Epistola ad Hebraeos de illa ipsa generatione prava et amaricante: Non profuit sermo auditus illis non contemperatis fidei eorum qui obaudierunt (Hebr. IV, 2). Voluntas igitur quae est in corde recto, paratur a Domino, fide praecedente, qua acceditur ad Deum rectum, ut cor fiat rectum. Quae fides, praeveniente et vocante misericordia Dei, per obedientiam suscitatur; et applicare incipit ad Deum cor, ut dirigatur; et quanto magis magisque dirigitur, tanto magis videt quod non videbat, et valet quod non valebat. Hoc non fecerat Simon, cui Petrus apostolus dixit: Non est tibi pars neque sors in hac fide; cor enim tuum non est rectum cum Deo (Act. VIII, 21). Ibi enim ostendit quia non potest esse rectum sine Deo, ut incipiant homines, non tanquam servi sub lege ambulare metuentes, sed in lege tanquam filii volentes, in qua illi ambulare noluerunt, et sub illa rei remanserunt. Hanc enim voluntatem non timor, sed charitas habet, quae diffunditur in cordibus credentium per Spiritum sanctum (Rom. V, 5). Quibus dicitur: « Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus » (Ephes. II, 8-10). Non quomodo isti, qui in lege ejus noluerunt ambulare, non credendo in eum, neque viam suam revelando ad eum et sperando in eum, ut ipse faceret. 11. [vers. 11, 12.] Et obliti sunt beneficiorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis, coram patribus eorum quae fecit mirabilia. Quid sit hoc, non est quaestio negligenda. De ipsis patribus paulo ante dicebat quod fuisset generatio prava et amaricans. Ne fiant, inquit, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae non direxit cor suum, et caetera quae adhuc de ipsa generatione dicuntur, cujus imitationem eo modo cavendam praecipit alteri generationi, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: de quibus jam satis quod visum est disseruimus. Quid sibi ergo vult, cum de ipsa generatione prava loquatur quomodo obliti sunt beneficiorum Dei, et mirabilium ejus quae ostendit eis, quod addidit et dicit: Coram patribus eorum quae fecit mirabilia. Quibus patribus, cum isti ipsi sint patres, quorum non vult esse posteros similes? Si illos acceperimus ex quibus isti nati erant, velut Abraham, Isaac et Jacob; jam olim dormierant, quando mirabilia Deus ostendit in Aegypto. Sequitur enim, In terra Aegypti, in campo Thaneos: ubi dicit ostendisse Deum istis mirabilia coram patribus eorum. An forte spiritu praesentes erant, quia de ipsis Dominus in Evangelio ait: Omnes enim illi vivunt (Luc. XX, 38)? An accommodatius accipimus patres, Moysen, et Aaron, aliosque seniores qui commemorantur in eadem Scriptura etiam spiritum accepisse, unde acceperat et Moyses, ut eum adjuvarent ad eumdem populum regendum ac ferendum (Num. XI, 16, 17)? Cur enim non appellarentur patres? Non sicut Deus Pater unus est qui regenerat Spiritu suo quos facit filios ad aeternam haereditatem; sed honoris gratia, propter aetatem curamque pietatis: sicut Paulus senior dicit, Non ut confundam vos, haec scribo; sed ut filios meos charissimos moneo; cum sciret utique a Domino dictum, Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester Deus (Matth. XXIII, 9). Quod non ideo dictum est, ut hoc vocabulum honoris humani de loquendi consuetudine tolleretur; sed ne gratia Dei qua in aeternam vitam regeneramur, naturae, vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribueretur. Ideo cum diceret, Ego vos genui: praedixit, In Christo, et per Evangelium (I Cor. IV, 14, 15); ne ipsius putaretur esse quod Dei est. 12. Ergo illa generatio prava et amaricans, obliti sunt beneficiorum Dei, et mirabilium ejus quae ostendit eis, coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos. Et incipit eadem mirabilia commemorando retexere. Quae si parabolae sunt et propositiones, profecto ad aliquid comparando referendae sunt. Nec oculum intentionis debemus auferre ab eo quod psalmus ipse intendit ostendere, hunc esse fructum omnium quae dicuntur, et quare admoniti sumus haec intentissime audire, Deo dicente, Attendite, populus meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei; ut ponamus in Deo spem nostram, et non obliviscamur operum Dei, et mandata ejus exquiramus; ne fiamus, sicut illi patres, generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Ad hoc ergo omnia referenda sunt, ac per hoc quidquid figurata actione ista significant, ita fieri possunt spiritualiter in homine; vel gratia Dei, si bona sunt; vel judicio Dei, si mala sunt: sicut illa bona facta sunt in Israelitas, vel mala, et in ipsos, et in eorum inimicos. Quae si non obliviscamur, sed in Deo spem nostram ponamus, nec ipsius gratiae simus ingrati; eumque timeamus, non timore servili, quo sola mala corporalia formidantur, sed timore casto permanente in saeculum saeculi, qui timor magnam esse judicat poenam privari luce justitiae; non efficiemur, tanquam patres illi, generatio prava et amaricans. Terra itaque Aegypti in figura intelligenda est hujus saeculi. Campus Thaneos planities est mandati humilis. Nam Mandatum humile interpretatur Thanis. In hoc ergo saeculo humilitatis mandatum suscipiamus, ut in alio saeculo exaltationem, quam promisit qui propter nos hic factus est humilis, accipere mereamur. 13. [vers. 13-16.] Nam qui disrupit mare, et trajecit eos, statuit aquas quasi in utres, ut sic staret unda tanquam fuisset inclusa, potest per suam gratiam cohibere fluida et labentia concupiscentiarum carnalium, cum huic saeculo renuntiatur, ut, tanquam inimicis, peccatis omnibus perdeletis, fidelium populus per sacramentum Baptismatis trajiciatur. Qui deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis, potest etiam spiritualiter dirigere itinera, si ad eum clamet fides: Itinera mea dirige secundum verbum tuum (Psal. CXVIII, 133). De quo alibi dicitur, Ipse enim rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet (Prov. IV, 27): per Jesum Christum Dominum nostrum, cujus in hoc saeculo, tanquam in die, sacramentum manifestatum est in carne, velut in nube; in judicio vero, tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis. Qui disrupit in deserto petram, et adaquavit eos sicut in abysso multa; et eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas, potest utique sitienti fidei donum Spiritus sancti, quod illa res gesta spiritualiter significabat, infundere de spirituali sequente petra, quod est Christus (I Cor. X, 4): qui stabat et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me; et, Qui biberit de aqua quam ego dabo, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Hoc enim dicebat, sicut in Evangelio legitur, de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 37-39). Ad quem velut virga lignum passionis accessit, ut emanaret credentibus gratia. 14. [vers. 17.] Et tamen illi tanquam generatio prava et amaricans, apposuerunt adhuc peccare ei: id est, non credere. Nam hoc est peccatum de quo arguit Spiritus mundum, sicut Dominus dicit: De peccato quidem, quia non crediderunt in me (Id. XVI, 9). Et exacerbaverunt Altissimum in siccitate: quod alii codices habent, in inaquoso, quod de graeco est expressius, nec aliud quam siccitatem significat. Utrum in illa eremi siccitate, an potios in sua? Quia licet bibissent de petra, non ventres, sed mentes aridas habebant, nulla virentes fecunditate justitiae. In qua siccitate magis fideliter Deo supplices esse debuerant, ut qui satietatem donaverat faucibus, aequitatem donaret et moribus. Ad eum quippe fidelis anima clamat, Oculi mei videant aequitatem (Psal. XVI, 2). 15. [vers. 18 20] Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis Aliud est petere credendo, aliud tentando. Denique sequitur: « Et detraxerunt de Deo, et dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt, numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? » Non credentes ergo petierunt escas animabus suis. Non sic apostolus Jacobus escam mentis praecipit postulari; sed a credentibus eam peti admonet, non a tentantibus atque detrahentibus Deo: Si quis autem vestrum, inquit, indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei: postulet autem in fide nihil haesitans (Jacobi I, 5, 6). Hanc fidem non habebat generatio, quae cor non direxerat suum, et non erat creditus cum Deo spiritus ejus. 16. [vers. 21.] Propter hoc audivit Dominus, et distulit, et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel. Exposuit quid ignem dixerit. Iram quippe appellavit ignem: quanquam multos proprie etiam ignis accenderit. Quid ergo est quod ait, Audivit Dominus, et distulit? An distulit eos introducere in terram promissionis, quo ducebantur; quod intra paucos dies fieri poterat, sed propter peccata in eremo fuerant conterendi, ubi et contriti sunt per quadraginta annos? Quod si ita est, distulit ergo populum, non istos ipsos qui tentantes detrahebant de Deo; nam omnes in eremo perierunt, et filii eorum in terram promissionis ingressi sunt. An distulit poenam, ut prius satiaret etiam infidelem concupiscentiam, ne propterea putaretur iratus quia hoc ab illo, licet tentantes et detrahentes, petebant quod facere non posset? Audivit ergo et distulit vindicare; et posteaquam fecit quod eum illi facere non posse putaverunt, tunc ira ascendit in Israel. 17. [vers. 22 31.] Denique utroque breviter posito, deinceps aperte ordinem narrationis exsequitur. Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutare ejus. Namque cum dixisset quare ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel, id est, quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutare ejus, continuo subjiciens quam evidentibus beneficiis ingrati fuerunt, « Et mandavit, » inquit, « nubibus desuper, et januas coeli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis. Panem Angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia. Transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum. Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. Et manducaverunt, et saturati sunt nimis; et desiderium eorum attulit eis: non sunt privati a desiderio suo. » Ecce quare distulerat. Quid autem distulerat, audiamus: Adhuc esca erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Ecce quod distulerat. Prius enim, distulit; et postea, ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel. Distulerat ergo, ut prius faceret quod eum facere non posse crediderant, deinde inferret quod eos pati oportebat. Nam si ponerent in Deo spem suam, non solum eis illa desideria carnis, sed etiam spiritus, implerentur. Qui enim mandavit nubibus desuper, et januas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis, ut panem Angelorum manducaret homo, qui cibaria misit eis in abundantia, ut satiaret incredulos, non est inefficax dare credentibus verum ipsum de coelo panem quem manna significabat; qui vere cibus est Angelorum, quos Dei Verbum incorruptibiles incorruptibiliter pascit; quod ut manducaret homo, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ipse enim panis per nubes evangelicas universo orbi pluitur; et apertis praedicatorum cordibus tanquam coelestibus januis, non murmuranti et tentanti Synagogae, sed credenti et in illo spem ponenti Ecclesiae praedicatur. Qui « transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata; et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum: et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis, nec sunt privati a desiderio suo, » potest et non tentantium, sed credentium parvulam fidem, carne editis vocum signis et per aerem transcurrentibus, tanquam volatilibus pascere: non tamen ab Aquilone venientibus ubi frigus et caligo praevalent, id est, eloquentia quae huic saeculo placet; sed transferendo Austrum de coelo. Quo, nisi ad terras? ut qui in fide sunt parvuli, audiendo terrestria nutriantur ad capienda coelestia. Si enim terrestria, inquit, dixi vobis, et non creditis; quomodo si coelestia dixero vobis, credetis (Id. III, 12)? Translatus enim erat ille de coelo quodammodo, ubi mente excesserat Deo; ut temperans eis esset quibus dicebat: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1). Ibi enim audierat ineffabilia verba (II Cor. XII, 4), quae in terra illi non licebat loqui per verba sonantia, quasi per volatilia pennata; et inducendo in virtute sua Africum, hoc est, per ventos meridianos, ferventes et lucentes praedicantium spiritus; et hoc in virtute sua, ne sibi tribuat Africus quod habet ex Deo. Veniunt autem ultro isti venti ad homines, et apportant eis verba divinitus missa; ut in suis sedibus et circa tabernacula sua colligant ejusmodi volatilia, et adoret unusquisque Dominum de loco suo, omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). 18. Sed infidelibus tanquam pravae et amaricanti generationi, cum adhuc esca esset in ore ipsorum, ira Dei ascendit in eos, et occidit in plurimis eorum: hoc est, plurimos eorum, vel sicut nonnulli codices habent, pingues eorum. Quod quidem in graecis quos habuimus, non invenimus. Sed si hoc est verius, quid aliud intelligendi sunt pingues eorum, nisi superbia praevalentes, de quibus dicitur: Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum (Psal. LXXII, 7)? Et electos Israel impedivit. Erant illic etiam electi, quorum fidei non contemperabatur generatio prava et amaricans. Impediti sunt autem ne aliquid eis prodessent, quibus paterno se affectu consulere cupiebant. Quibus enim Deus irascitur, quid misericordia confertur humana? An potius simul cum eis compeditos etiam electos intelligi voluit; ut qui mente et vita discernebantur, ad exemplum non justitiae tantum, sed etiam patientiae, cum illis molestias sustinerent? nam sanctos cum peccatoribus non ob aliam forsitan causam etiam captivos ductos esse didicimus, quoniam in Graecis codicibus non ἐνεπόδισεν, quod est impedivit; sed συνεπόδισεν legimus, quod est potius compedivit. 19. [vers. 32, 33.] Sed « generatio prava et amaricans, in omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus. Et defecerunt in vanitate dies eorum: » cum possent, si crederent, dies in veritate sine defectu habere apud eum cui dictum est: Anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Defecerunt ergo in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Festinatur quippe tota vita mortalium, et quae videtur prolixior, vapor est aliquanto diuturnior. 20. [vers. 34, 35.] Verumtamen cum occideret eos, quaerebant eum: non propter aeternam vitam, sed vaporem citius finire metuentes. Quaerebant ergo eum, non utique ii quos occiderat, sed qui exemplo eorum occidi timebant. Sic autem de illis Scriptura locuta est tanquam hi Deum quaererent qui occidebantur, quia unus populus erat, et tanquam de uno corpore dicitur. « Et revertebantur, et diluculo veniebant ad Deum. Et rememorati sunt quia Deus adjutor eorum est, et Deus excelsus redemptor eorum est. » Sed hoc totum propter acquirenda temporalia bona, et vitanda temporalia mala. Nam qui propter beneficia terrena Deum quaerebant, non utique Deum, sed illa quaerebant. Et modo timore servili, non liberali dilectione Deus colitur. Sic ergo Deus non colitur: hoc enim colitur quod diligitur. Unde quia Deus rebus omnibus major et melior invenitur, plus omnibus diligendus est ut colatur. 21. [vers. 36, 37.] Denique hic sequentia videamus: « Et dilexerunt eum, » inquit, « in ore suo, et in lingua sua mentiti sunt ei. Cor autem ipsorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. » Aliud in lingua eorum, aliud in corde eorum inveniebat, cui secreta hominum nuda sunt, et sine ullo obstaculo quid potius amarent videbat. Rectum itaque cor cum Deo est, quando propter Deum quaerit Deum. Unam quippe concupivit a Domino, hanc requiret, ut inhabitet in domo Domini semper, et contempletur ejus delectationem (Psal. XXVI, 4). Cui dicit cor fidelium: Saturabor, non ollis carnium Aegyptiorum, nec melonibus et peponibus, et allio et cepis, quae generatio prava et amaricans etiam pani coelesti praeferebat (Exod. XVI, 3), nec manna visibili atque ipsis volatilibus pennatis; sed saturabor, cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Haec est enim haereditas Novi Testamenti, in quo illi fideles habiti non sunt, cujus tamen fides etiam tunc quando velabatur erat in electis, et nunc quando jam revelata est, non est in multis vocatis: Multi enim sunt vocati, pauci autem electi (Matth. XX, 16). Talis ergo erat generatio prava et amaricans, etiam cum Deum quaerere videretur; diligens in ore et in lingua mentiens; in corde autem non recta cum Deo, ubi ea potius diligebat propter quae Dei adjutorium requirebat. 22. [vers. 38, 39.] « Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam. Et recordatus est quia caro sunt; spiritus vadens, et non revertens. » In his verbis multi sibi iniquitatis impunitatem de divina misericordia pollicentur, etiamsi tales esse perstiterint, qualis generatio ista describitur prava et amaricans quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus: quibus consentire non expedit. Si enim, ut secundum ipsos loquar, Deus fortasse non perdet nec malos, sine dubio non perdet bonos. Cur ergo non potius id eligimus, ubi dubitatio nulla est? Nam qui in lingua sua mentiuntur illi, cum aliud habeat cor eorum, putant utique et volunt, quando poenam aeternam talibus comminatur, etiam Deum esse mendacem. Sed cum ipsi eum mentiendo non fallant, ille verum dicendo non fallit. Haec itaque verba divinorum eloquiorum, de quibus sibi generatio prava blanditur, non ea depravet, sicut cor suum; quia et illo depravato ista recta persistunt. Primo quippe secundum hoc intelligi possunt quod in Evangelio scriptum est: « Ut sitis sicut Pater vester qui in coelis est; qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos » (Id. V, 45). Quis enim non videat quanta misericordiae patientia malis parcat! sed ante judicium. Sic ergo pepercit illi genti, ut non accenderet omnem iram suam ad eam penitus eradicandam atque finiendam; quod in verbis ejus et intercessione pro peccatis eorum Moysi servi ejus evidenter apparet, ubi Deus dicit, Deleam eos, et faciam te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10): ille intercedit, paratior deleri pro ipsis quam ipsos; sciens apud misericordem se id agere, qui quoniam nullo modo deleret ipsum, etiam illis ipsis parceret propter ipsum. Videamus enim quantum pepercerit, et adhuc parcat. Nam introduxit eos in terram promissionis, et servavit eam gentem quousque se, Christum interficiendo, sceleri omnium maximo colligarent: et quod eos ex illo regno eradicatos per cuncta gentium regna disseminavit, non utique delevit; sed manet idem populus prolis successione servatus, velut Cain signo accepto, ne quis eum occidat, id est, penitus perdat (Gen. IV, 15). Ecce quemadmodum impletur quod dictum est: « Ipse autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam. » Quia si omnis ira ejus, id est, quantum digni sunt, in eos accenderetur, gens illa nulla relinqueretur. Ita Deus cui cantatur misericordia et judicium (Psal. C, 1), et in isto saeculo per misericordiam facit oriri solem suum super bonos et malos, et in fine saeculi per judicium ab aeterna luce sua separatos, aeternis tenebris punit malos. 23. Deinde ne vim divinis verbis inferre videamur, et ubi dictum est, Non perdet eos, nos dicamus, Sed postea perdet eos: de hoc ipso praesenti psalmo usitatissimam Scripturae locutionem advertamus, unde ista quaestio multo diligentius veriusque solvatur. Certe de his ipsis loquens paulo post, cum commemorasset quae propter eos Aegyptii perpessi fuerant, commemorans ultimam plagam, « Et percussit, » inquit, « omne primitivum in terra Aegypti, primitias laboris eorum in tabernaculis Cham. Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare. Et induxit eos in montem sanctificationis suae; montem quem acquisivit dextera ejus. Et ejecit a facie eorum gentes, et sorte distribuit eis terram in funiculo distributionis. » Si quis ad haec verba nobis inferens quaestionem dicat: Quomodo eis haec omnia collata esse commemorat, cum ipsi non fuerint perducti in terram promissionis, qui ab Aegypto liberati sunt, quoniam illi mortui sunt? quid respondebimus, nisi eos dictos, quia idem ipse populus fuit per successionem filiorum? Sic ergo, cum audimus, maxime quia futuri temporis verba sunt, « Et propitius fiet peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam, » intelligamus in his impletum de quibus dicit Apostolus: « Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. » Unde etiam dicit: « Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex genere Israel, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis » (Rom. XI, 5, 1, et Philipp. III, 5). Hos igitur Scriptura praevidit qui in Christum fuerant ex isto populo credituri, et accepturi peccatorum remissionem, usque ad illud maximum quo insanientes ipsum medicum peremerunt. Hinc omnino dictum, « Ipse autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam; » quia etiam illud remisit, quod ab eis unicus Filius ejus occisus est: et non accendet omnem iram suam; quia reliquiae salvae factae sunt. 24. Et recordatus est quia caro sunt; spiritus vadens, et non revertens. Ideo eos vocando et miserando per suam gratiam ipse revocavit, quia per seipsos redire non possent. Quomodo enim redit caro, spiritus ambulans et non revertens, urgente se in ima atque longinqua malorum pondere meritorum, nisi per electionem gratiae? Quae non meritis tanquam merces redditur; sed tanquam donum gratis datur, ut justificetur impius, et redeat ovis perdita; non tamen in viribus suis, sed in humeris reportata pastoris (Luc. XV, 5), quae se perdere potuit dum sponte vagaretur, se autem invenire non potuit, nec omnino inveniretur, nisi pastoris misericordia quaereretur. Non enim et ille filius ad hanc ovem non pertinet, qui reversus in semetipsum dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum. Occulta itaque vocatione et inspiratione etiam ipse quaesitus est et resuscitatus, nonnisi ab illo qui vivificat omnia; et inventus, a quo, nisi ab illo qui perrexit salvare et quaerere quod perierat (Luc XXIX, 10)? Mortuus enim erat, et revixit; perierat, et inventus est (Id. XV, 18, 24). Nam et ilia non levis sic solvitur quaestio, quod in Proverbiis scriptum est, cum de via iniquitatis Scriptura loqueretur: Omnes qui ambulant in ea, non revertentur (Prov. II, 19). Sic enim dictum est, quasi de iniquis omnibus desperandum sit: Scriptura vero gratiam commendavit; quia per seipsum homo potest in illa ambulare, non potest autem per seipsum redire, nisi gratia revocatus. 25. [vers. 40-51.] Hi ergo pravi et amaricantes, Quoties exacerbaverunt eum in deserto, et in iram concitaverunt eum in inaquoso! Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt. Eamdem illorum infidelitatem repetit quam superius jam commemoraverat; sed repetendi causa est, ut commemorentur et plagae quas inflixit Aegyptiis propter illos: quae omnia utique recordari debuerant, neque existere ingrati. Denique quid sequitur? Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis. Et incipit dicere quae fecit Aegyptiis: Posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Thaneos. Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum ne biberent; vel potius, manationes aquarum, sicut nonnulli melius intelligunt quod graece scriptum est, τὰ ὀμβρήματα, quas latine scaturigines dicimus, ab imo aquas ebullientes. Foderunt enim Aegyptii, et sanguinem pro aquis invenerunt. « Misit in eos cynomyiam, et comedit eos; et ranam, et disperdidit eos. Et dedit rubigini fructum eorum, et labores eorum locustae. Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina. Et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni. Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos. Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animarum eorum, et jumenta eorum in morte conclusit. Et percussit omne primitivum in terra Aegypti, primitias laborum eorum in tabernaculis Cham. » 26. Hae omnes Aegyptiorum poenae allegorica interpretatione exponi possunt, prout ea quisque intelligere, et rebus ad quas referendae sunt, comparare voluerit. Quod nos quoque facere tentabimus; tanto aptius facturi, quanto magis divinitus fuerimus adjuti. Ad hoc enim psalmi hujus illa verba constringunt, ubi dictum est, Aperiam in parabolis os meum; eloquar propositiones ab initio. Propter hoc quippe etiam aliqua hic dicta sunt, quae omnino accidisse Aegyptiis non legimus, cum omnes eorum plagae in Exodo diligentissime ex ordine contexantur; ut quoniam id quod ibi non dictum est, non frustra in Psalmo dictum esse certi sumus, neque id interpretari nisi figurate possumus, simul intelligamus etiam caetera quae facta esse constat, ob aliquam figuratam significationem facta vel conscripta. Facit enim hoc Scriptura in multis locis Propheticorum eloquiorum. Dicit aliquid quod in illa re gesta, quam videtur commemorare, non invenitur, imo et aliter esse invenitur; ut hinc intelligatur non hoc dicere quod potest putari, sed illud potius quod magis debet adverti: sicut est illud, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Quod in illius Salomonis regno constat non esse completum, de quo putari posset iste psalmus loqui, cum de Christo Domino loqueretur. In plagis ergo Aegyptiorum, quae sunt in libro qui Exodus nominatur, ubi maxime Scriptura curavit ut ea quibus afflicti sunt omnia ex ordine dicerentur, non invenitur quod habet iste psalmus, Et dedit rubigini fructus eorum. Illud etiam quod, cum dixisset, Et tradidit grandini jumenta eorum, addidit. Et possessionem eorum igni: de jumentis grandine occisis legitur in Exodo (Exod. IX, 25); quod vero possessio eorum igne cremata sit, omnino non legitur. Quamvis voces et ignes cum grandine fierent, sicut tonitrua cum fulgoribus solent; non tamen scriptum est aliquid traditum igni ut arderet. Denique mollia quae laedere grando non poterat, dicuntur non esse percussa, id est, duris ictibus laesa; quae postea comedit locusta (Id. X, 1-15). Item quod hic dicitur, Et moros eorum in pruina, non est in Exodo: multum enim pruina distat a grandine; nam serenis hiemalibus noctibus pruina terra canescit. 27. Quid ergo ista significent, dicat tractator ut potest; judicet lector et auditor ut justum est. Aqua in sanguinem conversa, mihi videtur significare de rerum causis sentire carnaliter. Cynomyia, canini mores sunt, qui nec parentes quando nascuntur, vident. Rana, est loquacissima vanitas. Rubigo occulte nocet; quam etiam aeruginem nonnulli interpretati sunt, alii caniculam: quod malum cui vitiorum aptius comparatur, nisi quod difficillime apparet, sicuti est multum de se fidere? Aura est enim noxia, quae hoc in fructibus latenter operatur; sicut in moribus occulta superbia, quando se quisquam putat aliquid esse, cum nihil sit (Gal. VI, 3). Locusta est malitia ore laedens, infideli scilicet testimonio. Grando est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinae, praedationesque nascuntur: plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina significat vitium, quo charitas proximi stultitiae tenebris velut nocturno frigore congelascit. Ignis vero, si non ille hic commemoratur qui erat in grandine ex fulgurantibus nubibus, quoniam hic dixit, Tradidit possessionem eorum igni; ubi eam significat utique incensam, quod ignis ille fecisse non legitur: immanitatem ergo iracundiae mihi videtur significare, qua et homicidium admitti potest. Morte pecorum figuratum est, quantum arbitror, damnum pudicitiae. Concupiscentiam quippe, qua fetus exoritur, communem cum pecoribus habemus. Hanc itaque edomitam habere et ordinatam, pudicitiae virtus est. Mors primitivorum est amissio ipsius justitiae, qua quisque humano generi socialis est. Sed sive ita se habeant harum rerum figuratae significationes, sive aliter melius intelligantur; quem non moveat quod decem plagis percutiuntur Aegyptii, et decem praeceptis scribuntur tabulae, quibus regatur populus Dei? De quibus e contrario inter se comparandis, id est plagis et praeceptis, quoniam alibi diximus, expositionem psalmi hujus in his onerare non opus est: tantum admonemus quia et hic, etsi non eodem ordine, decem tamen Aegyptiorum plagae commemorantur; dum pro tribus quae sunt in Exodo (Exod. VIII, 17, IX, 10, et X, 22), et hic non sunt, id est, sciniphes, ulcera, tenebrae, aliae tres commemorantur quae ibi non sunt, id est, rubigo, pruina et ignis, non fulgurum, sed cui dicta est tradita possessio eorum, quod ibi non legitur. 28. Satis autem hic expressum est, judicio Dei fieri haec in illis per angelos malos, in hoc saeculo maligno, tanquam in Aegypto et in campo Thaneos, ubi humiles esse debemus, donec veniat saeculum ubi exaltari ex ista humilitate mereamur. Nam et Aegyptus in hebraea lingua Tenebras vel Tribulationes significat, in qua lingua Thanis, sicut commemoravi, humile intelligitur esse Mandatum. De angelis ergo malis in isto psalmo, cum de ipsis plagis loqueretur, sic interpositum est, quod non transitorie praetereundum est: Misit in eos, inquit, iram indignationis suae; indignationem et iram, et tribulationem, immissionem, per angelos malos. Esse autem diabolum et angelos ejus tam malos utique, ut eis ignis praeparetur aeternus, nullus fidelis ignorat: sed immitti per eos immissionem super quoslibet a Domino Deo, quos hac poena judicat dignos, durum videtur eis qui minus idonei sunt cogitare quemadmodum summa Dei justitia bene utatur et malis. Quos quidem, quantum pertinet ad eorum substantiam, quis alius quam ipse fecit? Sed malos ipse non fecit: utitur tamen eis, quoniam bonus est, bene, id est convenienter et juste; sicut e contra iniqui creaturis ejus bonis utuntur male. Utitur ergo Deus angelis malis, non solum ad puniendos malos, sicuti in istis omnibus de quibus loquitur Psalmus, sicut in rege Achab, quem fallaciae spiritus ex Dei voluntate seduxit ut caderet in bello (III Reg. XXII, 22); verum etiam ad probandos et manifestandos bonos, sicuti fecit in Job. Quod autem pertinet ad istam materiam corporalem visibilium elementorum, puto quod ea possunt uti Angeli et boni et mali, quantum cuique potestas est; quemadmodum et homines boni malique utuntur talibus, quantum possunt pro modulo infirmitatis humanae. Nam et terra utimur, et aqua, et aere, et igne, non solum in necessariis rebus sustentationis nostrae, verum etiam in multis superfluis et ludicris, et mirabiliter artificiosis operibus. Nam innumerabilia quae appellantur μηχανήματα, his elementis arte tractatis modificantur. Sed in haec Angelis longe amplior est potestas, et bonis, et malis, quamvis utique major bonis; sed quantum Dei nutu atque ordine jubetur aut sinitur, sicut et nobis. Neque enim in his omnia quae volumus possumus. In libro autem fidelissimo legimus diabolum potuisse etiam de coelo ignem immittere, ad sancti viri tantum pecorum numerum mirabili et horrendo impetu consumendum; quod diabolo tribuere nemo fidelium fortassis auderet, nisi sanctae Scripturae auctoritate legeretur. Sed ille vir, Dei dono justus, et fortis, et pie peritus, non ait, Dominus dedit, diabolus abstulit; sed, Dominus dedit, Dominus abstulit (Job I, 16, 21); optime sciens diabolum etiam quod facere de istis elementis poterat, non tamen servo Dei, nisi ejus Domino volente ac permittente fuisse facturum; malitiam diaboli confundebat, quoniam quis illa in se probando uteretur, sciebat. In filiis vero diffidentiae tanquam in suis mancipiis operatur (Ephes. II, 2), quemadmodum homines in pecoribus suis; et illic tamen quantum Dei justo judicio sinitur. Sed aliud est quando potestas ejus etiam a suis, sicut ei placet, tractandis majore potestate prohibetur; aliud quando ei potestas etiam in eos qui ab illo alieni sunt datur. Sicut homo de pecore suo, pro humano captu, facit quod vult; nec sane facit, si prohibeatur a potestate majore: de alieno autem pecore ut faciat, exspectat sibi potestatem dari ab illo cujus est. Ibi ergo potestas quae fuerat, prohibetur; hic autem quae non fuerat, tribuitur. 29. Quae cum ita sint, si per angelos malos Deus illas plagas inflixit Aegyptiis, numquid audebimus dicere, et aquam in sanguinem per eosdem angelos versam, et ranas per eosdem angelos factas, quorum similia etiam magi Pharaonis veneficiis suis facere potuerunt; ut angeli mali ex utraque parte consisterent, hinc illos affligentes, inde fallentes, secundum judicium et dispensationem justissimi et omnipotentissimi Dei, juste utentis etiam iniquorum malitia? Non audeo dicere. Unde enim sciniphes facere magi Pharaonis minime potuerunt (Exod. VII, 20, 22, et VIII, 6, 7, 17, 18)? an quia hoc permissi ipsi angeli mali non sunt? An, quod verius dicendum est, occulta causa est, et vires nostrae inquisitionis excedit? Nam si propterea per malos angelos illa Deum fecisse putaverimus, quia poenae infligebantur, non beneficia praestabantur, tanquam nemini Deus poenas irroget per Angelos bonos, sed per illos velut militiae coelestis carnifices; consequens erit ut etiam Sodomam per malos angelos eversam esse credamus, et malos angelos Abraham et Lot hospitio suscepisse videantur: quod absit ut contra Scripturas apertissimas sentiamus (Gen. XVIII et XIX). Claret igitur ista hominibus fieri per bonos et malos angelos posse: quid aut quando fieri oporteat, me latet; illum vero qui facit, non latet, et cui voluerit revelare. Verumtamen quantum nostrae intentioni Scriptura divina moderatur, malis poenas irrogari et per bonos Angelos, sicut Sodomitis, et per malos angelos, sicut Aegyptiis, legimus: justos vero corporalibus poenis per bonos Angelos tentari et probari, non mihi occurrit. 30. Quod vero pertinet ad praesentem psalmi hujus locum: si ea quae mirabiliter de creaturis facta sunt, malis angelis tribuere non audemus, habemus quod eis tribuere sine dubitatione possumus; mortes pecorum, mortes primitivorum, et illud maxime unde religata sunt omnia, obdurationem cordis illorum, ut populum Dei nollent dimittere. Hanc enim iniquissimam et malignissimam obstinationem Deus cum facere dicitur (Exod. IV, 21), non instigando et inspirando, sed deserendo facit, ut illi operentur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), quod Deus debite justeque permittit. Nam et illud quod Isaias propheta dicit, Domine, ecce tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti sumus sicut immundi omnes (Isai. LXIV, 5, 6), ea ratione intelligitur: praecessit enim aliquid, unde Deus justissime iratus ab eis suum lumen auferret, ut in peccata quae nulla tergiversatione defendi possunt non esse peccata, caecitas humanae mentis offenderet, ab itinere justitiae deviando et errando. Et quod in alio psalmo scriptum est de his ipsis Aegyptiis, quod Deus converterit cor eorum ut odissent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus (Psal. CIV, 25), bene creditur Deus fecisse per illos angelos malos; ut jam vitiosae mentes filiorum infidelitatis per eos angelos, quibus eadem amica sunt vitia, excitarentur in odium populi Dei, atque ad terrendos et corrigendos bonos illa mirabilia sequerentur. Illa etiam mala morum, quae his corporalibus plagis significata esse diximus, propter quod praedictum est, Aperiam in parabolis os meum, per malos angelos exerceri in eos qui illis divina aequitate subduntur, convenientissime creditur. Neque enim cum fit quod ait Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 24), non illic mali angeli tanquam in materia sui operis versantur et gaudent; quibus justissime subdita est vitiositas humana, praeter eos quos liberat gratia. Et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 16)? unde, cum dixisset, Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos, illud quod addidit, Viam fecit semitae irae suae? cujus tandem acies sufficit penetrare, ut intelligat capiatque sententiam in tanta profunditate latitantem? Erat enim semita irae Dei, qua Aegyptiorum impietatem occulta aequitate puniret; sed eidem semitae viam fecit, ut eos tanquam ex abditis per malos angelos in manifesta scelera producens, in evidentissimos impios evidentissime vindicaret. Ab hac potestate malorum angelorum non liberat hominem nisi gratia Dei, de qua dicit Apostolus, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13): cujus rei populus iste figuram gerebat, cum esset erutus de potestate Aegyptiorum, et translatus in regnum terrae promissionis fluentis lac et mel, quod suavitatem significat gratiae. 31. [vers. 52, 53.] Sequitur ergo post commemorationem plagarum Aegyptiorum Psalmus, et dicit: Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tanquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. Tanto fit hoc melius, quanto interius, ubi eruti de potestate tenebrarum in regnum Dei mente transferimur, et secundum pascua spiritualia efficimur oves Dei, ambulantes in hoc saeculo velut in deserto, quoniam nemini est fides nostra conspicua; unde dicit Apostolus: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Deducimur autem in spe, quoniam spe salvi facti sumus: nec timere debemus; si enim Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 24, 31)? Et inimicos nostros operuit mare; abolevit in Baptismo remissione peccatorum. 32. [vers. 54.] Deinde sequitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suae. Quanto melius in sanctam Ecclesiam? Montem quem acquisivit dextera ejus. Quanto est Ecclesia sublimior quam acquisivit Christus, de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Et ejecit a facie eorum Gentes: et a facie fidelium suorum; nam quodammodo Gentes sunt, gentilium errorum maligni spiritus. Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Et in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). 33. [vers. 55-58.] Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. In tabernaculis, inquit, Gentium habitare fecit tribus Israel. Quod spiritualiter sic melius disserendum puto, ut ad coelestem gloriam, unde peccantes angeli ejecti atque dejecti sunt, per Christi gratiam subvehamur. Illa enim generatio prava et amaricans, quoniam istis beneficiis corporalibus non ponebat tunicam vetustatis, tentaverunt adhuc et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt: et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum: pacto enim quodam et placito dixerunt, Omnia quae locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus (Exod. XIX, 8). Notandum sane quod ait, quemadmodum patres eorum: cum per totum Psalmi textum tanquam de hominibus eisdem loqui videretur, apparet tamen nunc de illis dici qui jam erant in terra promissionis, et patres eorum dictos qui in eremo amaricaverunt. 34. Conversi sunt, inquit, in arcum pravum: vel, sicut alii codices habent, in arcum perversum. Quid autem hoc sit, in eo quod sequitur magis apparet, ubi ait: Et in iram concitaverunt eum in collibus suis. In idololatriam eos prosiluisse significat. Arcus ergo perversus est, non pro nomine Domini, sed contra nomen Domini, qui dixit eidem populo: Non erunt tibi dii alii praeter me (Id. XX, 3). Per arcum autem significat animi intentionem. Hoc ipsum denique planius exprimens, Et in sculptilibus suis, inquit, ad aemulationem eum provocaverunt. 35. [vers. 59, 60.] Audivit Deus, et sprevit: id est, advertit, et vindicavit. Et ad nihilum redegit nimis Israel. Deo quippe spernente quid remanserunt, qui Deo adjuvante fuerunt quod fuerunt? Nimirum autem rem illam gestam commemorat, quando victi sunt ab Allophylis tempore Heli sacerdotis, et Arca Domini capta est, et magna strage vastati sunt (I Reg. IV, 10, 11). Hoc est quod dicit, Et repulit tabernaculum Selom, tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus. Eleganter exposuit quare repulerit tabernaculum suum, cum ait, ubi habitavit in hominibus. Cum ergo digni non essent in quibus habitaret, cur non repelleret tabernaculum, quod utique non propter se instituerat, sed propter ipsos, quos jam judicabat indignos in quibus habitaret? 36. [vers. 61.] Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. Ipsam Arcam unde sibi videbantur invicti, et unde sibi plaudebant, virtutem et pulchritudinem eorum dicit. Denique et postea male viventes, et de templo Domini gloriantes, terret per prophetam, dicens: Videte quid feci Selom, ubi erat tabernaculum meum (Jerem. VII, 12). 37. [vers. 62, 63.] Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Juvenes eorum comedit ignis: id est, ira. Et virgines eorum non sunt lamentatae: quia neque hoc vacabat in hostili metu. 38. [vers. 64.] Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. Ceciderunt enim in gladio filii Heli, quorum unius uxor viduata, et mox in partu mortua, propter eamdem perturbationem plangi non potuit honore funeris (I Reg. IV, 19, 20). 39. [vers. 65.] Et excitatus est tanquam dormiens Dominus. Videtur enim dormire, quando populum suum dat in manus eorum quos odit, ubi eis dicatur: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 11)? Excitatus ergo est tanquam dormiens, tanquam potens crapulatus a vino. Nullus hoc de Deo dicere auderet, nisi Spiritus ejus. Dixit enim, sicut videtur impiis insultantibus, quod velut ebrius diu dormiat, quando non tam cito quam putant homines, subvenit. 40. [vers. 66.] Et percussit inimicos suos in posteriora: illos utique qui gaudebant quod Arcam ejus captivare potuerunt; percussi enim sunt in sedibus suis (I Reg. V, 6). Quod ejus poenae signum mihi videtur, qua quisque cruciabitur, si in posteriora respexerit; quae, sicut Apostolus, aestimare debet ut stercora (Philipp. III, 8). Qui enim sic suscipiunt testamentum Dei, ut vetere vanitate non se exuant, similes sunt hostilibus populis qui Arcam testamenti captivatam juxta sua idola posuerunt. Et illa quidem vetera etiam illis nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, et flos decidit: Arca autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 7); secretum scilicet testamenti regnum coelorum, ubi est aeternum Verbum Dei. Sed illi qui posteriora dilexerunt, ex ipsis justissime cruciabuntur: Opprobrium enim sempiternum dedit illis. 41. [vers. 67, 68.] Et repulit, inquit, tabernaculum Joseph, et tribum Ephraem non elegit. Et elegit tribum Juda. Non dixit, Repulit tabernaculum Ruben, qui fuit primogenitus Jacob; nec eos qui sequuntur, et Judam nascendo praecedunt, ut illis repulsis et non electis, tribus Juda eligeretur. Poterat enim dici merito illos repulsos, quia et in benedictione Jacob, qua suos filios benedixit, peccata eorum commemorata graviter detestatur (Gen. XLIX, 1-7); quamvis in eis tribus Levi sacerdotalis tribus esse meruerit, unde etiam Moyses fuit (Exod. II, 1). Nec dixit, Repulit tabernaculum Benjamin; vel, Tribum Benjamin non elegit, ex qua rex esse jam coeperat; nam inde fuerat electus Saül (I Reg. IX, 1, 2): unde ex ipsa vicinitate temporis, quando ille repulsus est atque reprobatus, et David electus (Ibid. XVI, 1, 13), convenienter posset hoc dici; nec tamen dictum est: sed eos potissimum nominavit, qui clarioribus meritis videbantur excellere. Nam Joseph pavit in Aegypto patrem et fratres suos, et impie venditus, merito pietatis, castitatis, sapientiae, justissime sublimatus est (Gen. XLI, 40); et Ephraem majori fratri avi sui Jacob benedictione praelatus est (Id. XLVIII, 19): et tamen Deus repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraem non elegit. Ubi per haec praeclari meriti nomina, quid aliud quam universum populum illum vetusta cupiditate a Domino terrena praemia requirentem, repulsum et reprobatum intelligimus; electam autem tribum Juda, non pro meritis ipsius Judae? Longe quippe majora sunt merita Joseph; sed per tribum Juda, quoniam inde exstitit Christus secundum carnem, novum populum Christi illi populo veteri praelatum Scriptura testatur, aperiente Domino in parabolis os suum. Jam inde etiam quod sequitur, Montem Sion quem dilexit, Ecclesiam Christi melius intelligimus, non propter praesentis temporis beneficia carnalia Deum colentem, sed futura et aeterna praemia oculis fidei longe speculantem: nam et Sion Speculatio interpretatur. 42. [vers. 69.] Denique sequitur, Et aedificavit sicut unicornuorum sanctificationem suam: vel, sicut quidam interpretes verbum novum fecerunt, sanctificium suum. Unicornui recte intelliguntur, quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo alius dicit psalmus, Unam petivi a Domino; hanc requiram (Psal. XXVI, 4). Sanctificium vero Dei est, secundum apostolum Petrum, intellecta plebs sancta, et regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Quod vero sequitur, In terra quam fundavit in aeternum: quod habent graeci codices, εἰς τὸν αἰῶνα, utrum in aeternum, an in saeculum dicatur a nobis, in latinorum interpretum potestate est, quoniam utrumque significat; et ideo hoc in latinis codicibus, illud in aliis invenitur. Habent aliqui etiam pluraliter, id est, in saecula; quod in graecis quos habuimus, non invenimus, Quis vero fidelium dubitet Ecclesiam, etiamsi aliis abeuntibus, aliis venientibus, ex hac vita mortaliter transit, tamen in aeternum esse fundatam? 43. [vers. 70, 71.] Et elegit David servum suum. Tribum ergo Juda propter David; David autem propter Christum: tribum igitur Juda propter Christum, quo transeunte clamaverunt caeci, Miserere nobis, fili David; et continuo misericordia ejus lumen receperunt (Matth. XX, 30, 34), quia verum erat quod clamaverunt. Hoc ideo non transeunter dicit, sed attente commendat Apostolus, scribens ad Timotheum: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, tanquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus (II Tim. II, 8, 9). Ipse itaque Salvator secundum carnem factus ex semine David, figuratur in hoc loco nomine David, aperiente Domino in parabolis os suum. Nec moveat quod cum dixisset, Et elegit David, quo nomine Christum significavit, addidit, servum suum; non, filium suum: imo vero hinc agnoscamus, non Patri coaeternam Unigeniti substantiam, sed formam servi susceptam ex semine David. 44. Et sustulit eum de gregibus ovium; de post festantes accepit eum, pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Ille quidem David, ex cujus semine caro Christi est, ab officio pastorali pecorum ad hominum regnum translatus est: noster autem David, ipse Jesus, ab hominibus ad homines, a Judaeis ad Gentes; tamen secundum parabolam ab ovibus ad oves ablatus atque translatus est. Non sunt enim modo in terra illa Ecclesiae Judaeae in Christo, quae fuerunt circumcisorum recenti passione et resurrectione Domini nostri; de quibus dicit Apostolus: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Dominum (Gal. I, 22-24). Jam hinc illae Ecclesiae transierunt populorum circumcisorum; ac per hoc in Judaea quae modo in terra est, non est modo Christus: ablatus est inde; nunc Gentium greges pascit. Sane de post fetantes inde acceptus ost. Illae quippe priores fuerunt tales, de qualibus dicitur in Cantico canticorum uni Ecclesiae quae constat ex multis, id est uni gregi cujus membra sunt multi greges; de talibus ergo dicitur: Dentes tui, id est, per quos loqueris, vel per quos in corpus tuum, velut manducando, caeteros trajicis; hoc itaque significantes dentes tui, sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in eis (Cant. IV, 2). Deposuerunt enim tunc velut vellera onera saeculi, quando ante pedes Apostolorum venditarum rerum suarum pretia posuerunt (Act. II, 45, et IV, 34), ascendentes de lavacro illo, de quo eos admonet apostolus Petrus, sollicitos quod Christi sanguinem fuderint, et dicit. Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 38). Geminos autem creaverunt, opera scilicet duorum praeceptorum geminae charitatis, dilectionis Dei, et dilectionis proximi: unde sterilis non erat in eis. De post has oves fetantes David noster acceptus, nunc alios greges pascit in Gentibus, et ipsos Jacob et Israel: sic enim dictum est, Pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Non enim, quia ex Gentibus sunt istae oves, ideo ab illo semine alienatae sunt, quod est Jacob et Israel. Semen est enim Abrahae, semen promissionis, de quo ei Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12). Quod exponens Apostolus: Non, inquit filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine (Rom. IX, 8). Ex gentibus enim erant fideles quibus dicebat, Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum repromissionem haeredes (Gal. III, 29)? Quod vero ait, Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam, more suo Scriptura repetivit eamdem sententiam. Nisi forte quispiam sic distinguere velit, ut hoc tempore Jacob serviat; tunc autem sit aeterna haereditas Dei quando videbit Deum facie ad faciem, unde Israel nomen accepit (Gen. XXXII, 28). 45. [vers. 72.] Et pavit eos, inquit, in innocentia cordis sui. Quid illo innocentius, qui ullum peccatum, non solum a quo vinceretur, sed etiam quod vinceret non habebat? Et in intellectu manuum suarum deduxit eos: vel, sicut aliqui codices habent, in intellectibus manuum suarum. Alius putaret ita congruentius potuisse dici, In innocentia manuum et intellectu cordis: hic autem qui magis quam alii quid loqueretur sciebat, cordi maluit adjungere innocentiam, et manibus intelligentiam. Illud propterea, quantum existimo, quia multi sibi videntur innocentes, qui non faciunt mala, cum timent ne patiantur si fecerint; vellent autem facere, si impune potuissent. Tales videri possunt habere innocentiam manuum, non tamen cordis. Et quae tandem aut qualis est ista innocentia, si cordis non est, ubi homo factus est ad imaginem Dei? Quod vero ait, In intellectu, vel intelligentia manuum suarum deduxit eos, videtur mihi eam dixisse intelligentiam quam ipse facit in credentibus; ideo manuum suarum: facere quippe ad manus pertinet: sed sicut possunt intelligi manus Dei, quia et Christus sic homo, ut etiam Deus. Hoc certe ille David, de cujus est iste semine, facere non poterat in populo cui sicut homo regnabat; sed ille hoc facit, cui recte anima fidelis dicere potest: Intelligere me facito, et perscrutabor legem tuam (Psal. CXVIII, 34). Proinde, ne ab illo erremus, dum de nostra, velut ex nobis sit, intelligentia fidimus, ejus manibus nos credendo subdamus. Ipse in nobis eam faciat, ut in intelligentia manuum suarum nos deducat erutos ab errore, eoque perducat ubi jam non possimus errare. Hic est fructus populi Dei, attendentis legem Dei, et inclinantis aurem suam in verba oris ejus, ut dirigat in eo cor suum, et sit cum illo creditus spiritus ejus, ne immutetur in generationem pravam et amaricantem; sed his omnibus sibi annuntiatis, non solum ad praesentem vitam, verum etiam ad aeternam, nec tantum ad recipienda bonorum operum praemia, sed etiam in ipsa bona opera facienda, ponat in Deo spem suam. IN PSALMUM LXXVIII ENARRATIO. 1. [vers. 1.] In titulo psalmi hujus tam brevi et simplici immorandum esse non puto. Prophetiam vero quam hic praemissam legimus, evidenter scimus impletam. Cum enim ista canerentur temporibus regis David, nihil tale adhuc contigerat ex adversitate Gentium civitati Jerusalem, nec templo Dei, quod nec aedificatum adhuc erat. Post mortem quippe David, filium ejus Salomonem Deo templum fecisse quis nesciat? Dicitur ergo tanquam praeteritum, quod in spiritu videbatur esse futurum: Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam. Qua loquendi consuetudine etiam illud est prophetatum de Domini passione, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22); et alia quae in eodem psalmo ventura velut facta narrantur. Nec illud mirandum est, quod Deo ista dicuntur. Non enim nescienti indicantur, quo revelante praesciuntur; sed anima cum Deo loquitur pietatis affectu quem novit Deus. Nam et Angeli quae hominibus nuntiant, nescientibus nuntiant; quae autem Deo nuntiant, scienti nuntiant, quando illi offerunt orationes nostras, et ineffabili modo de actibus suis aeternam veritatem, tanquam legem incommutabilem consulunt. Et iste ergo homo Dei dicit Deo quod discat a Deo, tanquam discipulus magistro non ignoranti, sed judicanti; ac sic, aut probanti quod docuit, aut quod non docuit reprehendenti: maxime quia specie precantis Propheta eos in se transfigurat, qui tunc futuri essent quando ista ventura. Solent autem in oratione dici Deo quae vindicans fecerit. et adjungi petitio ut jam misereatur et parcat. Hoc modo et hic dicuntur a quo praedicuntur, tanquam ab eis dicantur quibus acciderunt; et ipsa deploratio atque precatio, prophetatio est. 2. « Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. » Si in ista prophetia quisquam nostrum eam vastationem Jerusalem intelligendam putaverit, quae facta est a Tito imperatore Romano, cum jam Dominus Jesus Christus post resurrectionem et ascensionem suam praedicaretur in Gentibus; non mihi occurrit quomodo dici potuerit jam ille populus haereditas Dei, non tenens Christum, quo reprobato et occiso factus est reprobus, qui in eum nec post ejus resurrectionem credere voluit, et insuper martyres ejus occidit. Ex illo enim populo Israel quicumque in Christum crediderunt, quibus facta est Christi praesentatio, et quodammodo promissi redditio salubris atque fructuosa, de quibus et ipse Dominus dicit, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24), ipsi ex illis sunt filii promissionis, ipsi deputantur in semine (Rom. IX, 8), ipsi pertinent ad haereditatem Dei. Hinc sunt Joseph, homo justus, et virgo Maria quae peperit Christum (Matth. I, 16): hinc Joannes Baptista, amicus sponsi, et parentes ejus Zacharias et Elizabeth (Luc. I, 5): hinc Simeon senex et Anna vidua, qui Christum non loquentem sensu corporis audierunt; sed adhuc infantem non loquentem, spiritu cognoverunt (Id. II, 25, 36): hinc beati Apostoli: hinc Nathanael in quo dolus non erat (Joan. I, 47): hinc alius Joseph qui exspectabat etiam ipse regnum Dei (Id. XIX, 38, et Luc. XXIII, 51): hinc tanta illa multitudo quae praecedebat et sequebatur jumentum ejus, dicens, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9); in qua erat et congregatio puerorum in quibus dixit impletum, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Hinc etiam illi post ejus resurrectionem, quorum die uno tria, et alio quinque millia baptizati sunt (Act. II, 41, et IV, 4), in animam unam et cor unum charitatis igne conflati; quorum nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia (Id. IV, 32): hinc sancti diaconi, quorum Stephanus ante Apostolos martyrio est coronatus (Id. VII, 58): hinc tot Ecclesiae Judaeae quae in Christo erant, quibus erat facie Paulus ignotus (Gal. I, 22), notus autem saevitia famosissima, sed notior Christi misericordissima gratia: hinc et ipse secundum praemissam de se prophetiam, Lupus rapax, mane rapiens, et ad vesperum dividens escas (Gen. XLIX, 27), id est, prius rapiens persecutor ad mortem, postea pascens praedicator ad vitam. Hi erant ex illo populo haereditas Dei. Unde et ait ipse minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9), doctor Gentium: « Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Israel, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam praescivit. » Haec plebs quae ex illa gente Christi corpori accessit, haereditas Dei est. Nam quod ait Apostolus, Non repulit Deus plebem suam quam praescivit, illi psalmo utique respondet, ubi scriptum est, Quoniam non repellet Dominus plebem suam: ibi autem sequitur, Et haereditatem suam non derelinquet (Psal. XCIII, 14); ubi evidenter apparet, talem plebem esse haereditatem Dei. Ut enim hoc diceret Apostolus, supra commemoraverat propheticum testimonium de praenuntiata futura incredulitate populi Israel: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Rom. X, 21, et Isai. LXV, 2). Hic ergo ne quisquam male intelligens, universum illum populum crimine incredulitatis et contradictionis arbitretur esse damnatum, continuo subjecit: Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex genere Israel, de tribu Benjamin. Hic ostendit quam plebem dixerit, utique populi prioris, quam si totam Deus reprobasset atque damnasset, non utique ipse Christi esset apostolus, Israelita ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Adhibet autem valde necessarium testimonium, dicens: « An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego derelictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. » Istae reliquiae sunt ex illa gente haereditatis Dei; non illi de quibus paulo post dicit: « Caeteri vero excaecati sunt. » Sic enim ait: « Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est; caeteri vero excaecati sunt » (Rom. XI, 1-7). Ista igitur electio, istae reliquiae, ista plebs Dei quam non repulit Deus, haereditas ejus dicitur. In illo autem Israel qui hoc non est consecutus, in illis caeteris excaecatis, non erat jam haereditas Dei de qua dici posset, post Christi in coelis glorificationem, tempore Titi imperatoris, Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, et caetera quae de illius populi et templi et civitatis vastatione videntur in hoc psalmo esse praedicta. 3. Proinde aut ea debemus intelligere quae facta sunt ab aliis hostibus, antequam Christus venisset in carne (non enim erat alia tunc haereditas Dei, ubi et Prophetae sancti erant, quando facta est transmigratio in Babyloniam, graviterque gens illa vastata est [IV Reg. XXIV, 14]; et sub Antiocho etiam Machabaei horrenda perpessi, gloriosissime coronati sunt [II Machab. VII]. Ea quippe dicta sunt in hoc psalmo, quae solent fieri etiam strage bellorum); aut certe si post resurrectionem et ascensionem Domini accipienda est hic commemorata haereditas Dei; ea sunt intelligenda quae a cultoribus idolorum et inimicis nominis Christi, Ecclesia ejus in tanta martyrum numerositate perpessa est. Quanquam enim Asaph Synagoga interpretetur, quae est congregatio, idque nomen usitatius insederit genti Judaeorum; tamen et Ecclesiam istam posse dici congregationem, et illum veterem populum dictum esse Ecclesiam, jam in alio psalmo satis aperteque monstravimus. Haec igitur Ecclesia, haec haereditas Dei ex circumcisione et praeputio congregata est, id est ex populo Israel et ex caeteris Gentibus, per lapidem quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22); in quo angulo tanquam duo parietes de diverso venientes copularentur. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, et coadunaret utrosque in uno corpore Deo (Ephes. II, 14-16); in quo corpore sumus filii Dei, clamantes, Abba, Pater (Rom. VIII, 15, et Gal. IV, 6): Abba propter illorum linguam, Pater propter nostram; hoc est enim Abba, quod Pater. Unde Dominus qui dixit, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24), ostendens illi genti redditam praesentiae ipsius promissionem; ait tamen alio loco, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16): Gentes significans, quas erat adducturus, non quidem per suam praesentiam corporalem, ut illud verum sit, « Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; » sed tamen per Evangelium suum, quod erant disseminaturi « speciosi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona » (Rom. X, 15): « In omnem » enim « terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum » (Psal. XVIII, 5). Hinc et Apostolus ait, « Dico ergo Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum: » ecce quod est, « non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. » Deinde subjungit Apostolus, « Gentes autem super misericordia glorificare Deum: » ecce quod est, « Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor. » Quod utrumque breviter dictum est in eo quod de propheta idem apostolus commemorat: Laetamini, Gentes, cum plebe ejus (Rom. XV, 8-10). Iste ergo unus grex sub pastore uno, haereditas Dei est, non solum Patris, sed etiam Filii. Nam Filii vox est, Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. CXV, 6): et ipsius haereditatis vox est apud prophetam, Domine Deus noster, posside nos (Isai. XXVI, 13, sec. LXX). Hanc haereditatem non moriens Pater Filio reliquit; sed ipse Filius eam sua morte mirabiliter acquisivit, quam resurrectione possedit. 4. Si ergo de hac intelligendum est quod in psalmi hujus prophetia canitur, Deus, venerunt Gentes in haereditatem tuam, ut venisse Gentes accipiamus in Ecclesiam, non credendo, sed persequendo, id est, eam invasisse voluntate delendi atque omnino perdendi, sicut tot persecutionum exempla monstrarunt; oportet ut quod sequitur, Polluerunt templum sanctum tuum, non in lignis et lapidibus, sed in ipsis intelligatur hominibus, de quibus, tanquam lapidibus vivis, construi dicit apostolus Petrus domum Dei (I Petr. II, 5). Unde et apostolus Paulus apertissime dicit, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Hoc itaque templum persecutores in his utique polluerunt, quos ad negandum Christum, terrendo vel cruciando coegerunt, atque ut idolis supplicarent, vehementer instando fecerunt: quorum multos poenitentia reparavit, atque ab illa inquinatione mundavit. Poenitentis enim vox est: « Et a delicto meo munda me; » et, « Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis » (Psal. L, 4, 12). Jam vero quod sequitur, « Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam: » et ipsa Ecclesia hoc nomine recte intelligitur, « Jerusalem libera, mater nostra, de qua scriptum est, Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum » (Gal. IV, 26, et Isai. LIV, 1). « In custodiam pomorum, » quod dictum est, desertionem intelligendam existimo quam fecit vastitas persecutionis: id est, velut custodiam pomorum; quia deseruntur pomorum custodiae, cum poma transierint. Et certe quando Gentilibus persequentibus Ecclesia deserta visa est, in coelestem mensam spiritus martyrum, tanquam de horto dominico multa et suavissima poma, transierunt. 5. [vers. 2.] Posuerunt, inquit, morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Quod dictum est, morticina, hoc repetitum est, carnes; et quod dictum est, servorum tuorum, hoc repetitum est, sanctorum tuorum: illud tantummodo variatum est, volatilibus coeli, et bestiis terrae. Melius sane interpretati sunt qui morticina posuerunt, quam sicut quidam mortalia. Morticina enim non dicuntur nisi mortuorum; mortalia vero etiam vivorum corporum nomen est. Cum ergo, sicut dixi, ad agricolam suum spiritus martyrum velut poma transissent, morticina eorum et carnes eorum posuerunt volatilibus coeli, et bestiis terrae: quasi quidquam eorum resurrectioni deperiret, ex occultis naturae sinibus totum redintegraturo illo, cui et capilli nostri numerati sunt (Matth. X, 30). 6. [vers. 3.] Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam, id est, abundanter et viliter: in circuitu Jerusalem. Si Jerusalem terrenam urbem hic accipimus, eorum sanguinem intelligimus effusum in circuitu ejus, quos hostes extra muros reperire potuerunt. Si autem Jerusalem illam intelligimus, de qua dictum est, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, circuitus ejus est per universam terram: in ea quippe lectione prophetica, ubi scriptum est, Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, paulo post ei dicitur, Et qui eruit te, Deus Israel universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 1, 5). Circuitus ergo hujus Jerusalem in hoc psalmo intelligendus est quousque tunc fuerat eadem Ecclesia dilatata, fructificans et crescens in universo mundo, quando in omni parte ejus persecutio saeviebat, et martyrum stragem, quorum sanguis sicut aqua effundebatur, cum magnis lucris thesaurorum coelestium faciebat. Quod vero adjunctum est, Et non erat qui sepeliret: aut non incredibile debet videri tam magnum in aliquibus locis fuisse terrorem, ut sepultores sanctorum corporum nulli prorsus existerent; aut certe quia insepulta cadavera in multis locis diu jacere potuerunt, donec a religiosis quodammodo furata sepelirentur. 7. [vers. 4.] Facti sumus, inquit, opprobrium vicinis nostris. Ideo pretiosa, non in conspectu hominum, a quibus hoc erat opprobrium, sed in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Subsannatio et irrisio: vel, ut quidam interpretati sunt, illusio, eis qui in circuitu nostro sunt. Repetitio est sententiae superioris: nam quod supra dictum est, opprobrium, hoc repetitum est, subsannatio et irrisio; et quod supra dictum est, vicinis nostris, hoc repetitum est, eis qui in circuitu nostro sunt. Proinde secundum Jerusalem terrenam vicini, et in circuitu gentis ejus, utique aliae gentes intelliguntur: secundum autem Jerusalem liberam matrem nostram, vicini sunt et in circuitu ejus, inter quos inimicos suos habitat Ecclesia in circuitu orbis terrarum. 8. [vers. 5.] Deinde jam manifestam precem fundens, unde intelligatur superioris afflictionis commemoratio non esse quasi indicatio, sed deploratio: Usquequo, inquit, Domine, irasceris in finem, exardescet velut ignis zelus tuus? Rogat utique ne Deus usque in finem irascatur, id est, ne illa tanta pressura, et tribulatio, atque vastatio usque in finem perseveret; sed temperet correptionem suam, secundum illud quod in alio psalmo dicitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6). Nam, quousque, Domine, irasceris in finem? ita dictum est, ac si diceretur, Noli, Domine, irasci in finem. Et in eo quod sequitur, Exardescet velut ignis zelus tuus, utrumque subaudiendum est, et, quousque, et, in finem; ac si diceretur, Quousque exardescet velut ignis zelus tuus in finem? Nam ita hic duo ista subaudienda sunt, sicut superius unum illud quod dictum est, posuerunt: nam cum habeat prior sententia, Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, hoc verbum posterior non habet, ubi dictum est, Carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; sed subauditur utique quod habet superior, posuerunt. Ira porro et zelus Dei, non sunt perturbationes Dei, sicut nonnulli Scripturas quas non intelligunt arguunt: sed nomine irae intelligitur vindicta iniquitatis; nomine zeli exactio castitatis, ne anima legem Domini sui contemnat, et a Deo suo fornicando dispereat. Haec ergo ipso effectu in hominum afflictione sunt turbulenta; in Dei autem dispositione tranquilla sunt, cui dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). Satis autem his ostenditur verbis, propter peccata hominibus, licet fidelibus, has fieri tribulationes; quamvis hinc florescat martyrum gloria merito patientiae, et pie sustentato in flagello Domini moderamine disciplinae. Hoc Machabaei inter saeva tormenta (II Mach. VII), hoc tres viri inter innoxias flammas (Dan. III, 21), hoc Prophetae sancti in captivitate testantur. Quamvis enim paternam correptionem fortissime et piissime perferant; non tamen tacent haec accidere meritis peccatorum: horum enim vox est et in Psalmis, Emendans emendavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18). Flagellat enim omnem filium quem recipit: et quis est filius cui non det disciplinam pater ejus (Hebr. XII, 6, 7)? 9. [vers. 6.] Quod vero adjungit, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae non invocaverunt nomen tuum, etiam ista prophetatio est, non optatio. Non malevolentiae voto ista dicuntur, sed spiritu praevisa praedicuntur; sicut de Juda traditore, quae mala illi fuerant pro suis meritis eventura, ita prophetata sunt, quasi optata sint. Quemadmodum enim Propheta non imperat Christo, quamvis modo imperativo pronuntiet quod dicit, Accingere gladium tuum circa femur, potentissime; specie tua, et pulchritudine tua, et intende, et prospere procede, et regna (Psal. XLIV, 4 et 5): ita non optat, sed prophetat qui dicit, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt. Quod more suo repetit, dicens, Et in regna quae non invocaverunt nomen tuum: nam gentes per regna repetitae sunt; et quod eum non noverunt, per hoc repetitum est, quod non invocaverunt nomen ejus. Quomodo ergo intelligendum est quod ait Dominus in Evangelio, Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis; servus autem qui scit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multis (Luc. XII, 48, 47), si major ira Dei est in gentes quae Dominum non cognoverunt? In eo quippe quod ait, Effunde iram tuam, satis hoc verbo indicavit quam multam iram voluerit intelligi: unde postea dicit, Redde vicinis nostris septies tantum. An quia multum interest inter servos, qui licet nesciant voluntatem Domini sui, tamen invocant nomen ejus, et alienos a familia tanti patrisfamilias, qui sic ignorant Deum, ut nec invocent Deum? Invocant enim pro eo vel simulacra, vel daemonia, vel quamlibet creaturam; non Creatorem, qui est benedictus in saecula. Neque enim istos, de quibus hoc prophetat, ita nescientes significat Domini sui voluntatem, ut tamen ipsum Dominum timeant; sed ita ipsum Dominum nescientes, ut nec invocent eum, et inimici nominis ejus existant. Multum ergo distat inter servos voluntatem domini sui nescientes, et tamen in familia ejus atque in domo viventes, et inimicos non solum ipsum dominum scire nolentes, sed et non ejus nomen invocantes, atque in servis insuper oppugnantes. 10. [vers. 7.] Denique sequitur: Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. Jacob quippe figuram gestavit Ecclesiae, sicut Esau veteris Synagogae; unde dictum est: Et major serviet minori (Gen. XXV, 23). Potest in hoc nomine intelligi ea, de qua loquebamur, haereditas Dei, in quam invadendam atque vastandam post resurrectionem et ascensionem Domini Gentes persequendo venerunt. Sed, locum Jacob, quomodo intueamur intelligendum est. Magis enim locus Jacob illa civitas putari potest, in qua erat et templum quo universam illam gentem, sacrificandi et adorandi causa et Pascha celebrandi, Dominus praeceperat convenire. Nam si Christianorum conventus inhibitos atque compressos a persecutoribus Propheta vellet intelligi, loca desolata videretur dicere debuisse, non locum. Sed possumus accipere pro numero plurali numerum singularem positum, sicut vestem pro vestibus, militem pro militibus, pecus pro pecoribus: multa enim hujusmodi moris est dici, nec solum vulgo loquentium, verum etiam disertissimorum auctorum eloquentiae. Nec ab ipsa divina Scriptura hoc genus locutionis alienum est: posuit enim et ipsa ranam pro ranis, locustam pro locustis (Psal. LXXVII, 45), et innumerabilia talia. Quod vero dictum est, Comederunt Jacob, hoc bene intelligitur, quod multos in suum malignum corpus, hoc est in suam societatem, terrendo transire coegerunt. 11. [vers. 8.] Meminit sane, quamvis illis pro merito pessimae voluntatis ex ira Dei digna reddenda sint, non tamen eos aliquid adversus haereditatem ejus valere potuisse, nisi eam voluisset ipse pro peccatis ejus flagellando emendare. Unde subjungit: Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquaram. Non ait praeteritarum, quae possent esse etiam recentiores; sed antiquarum, hoc est a parentibus venientium: talibus quippe iniquitatibus damnatio, non correptio debetur. Cito anticipent nos misericordiae tuae. Anticipent utique ad judicium tuum: Superexaltat enim misericordia in judicio; judicium autem sine misericordia, sed ei qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Quod autem adjungit, Quia pauperes facti sumus nimis, ad hoc vult intelligi anticipare nos misericordias Dei, ut nostra paupertas, id est infirmitas, eo miserante adjuvetur ad ejus praecepta facienda, ne ad judicium ejus damnandi veniamus. 12. [vers. 9.] Ideo sequitur: Adjuva nos, Deus salutaris noster. Hoc verbo quod ait, Salutaris noster, satis exponit quam voluerit paupertatem intelligi in eo quod dixerat, Quoniam pauperes facti sumus nimis: ipsa est quippe infirmitas, cui Salutaris est necessarius. Cum vero adjuvari nos vult, nec ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium: qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Addidit etiam, Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Et propitius esto, inquit, peccatis nostris propter nomen tuum: non propter nos; nam quid aliud merentur peccata nostra, quam debita et digna supplicia? sed propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Sic ergo nos liberas, id est, eruis a malis, cum et adjuvas nos ad faciendam justitiam, et propitius es peccatis nostris, sine quibus in hac vita non sumus: Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Peccatum autem iniquitas est (I Joan. III, 4); et si iniquitates observaveris, quis sustinebit (Psal. CXXIX, 3) ? 13. [vers. 10.] Quod autem adjungit, Nequando dicant in Gentibus, Ubi est Deus eorum? magis pro ipsis Gentibus est accipiendum. Male enim pereunt qui de Deo vero desperaverint, putantes eum vel non esse, vel suos non adjuvare, nec eis esse propitium. Illud vero quod sequitur, Et innotescat in nationibus coram oculis nostris vindicta sanguinis servorum tuorum qui effusus est, vel sic intelligitur, cum credunt in verum Deum, qui persequebantur ejus haereditatem; quia et ipsa vindicta est, qua perimitur saeva iniquitas eorum gladio verbi Dei, de quo dictum est, Accingere gladium tuum (Psal. XLIV, 4); vel cum perseverantes inimici in fine puniuntur. Nam mala corporalia quae in hoc saeculo patiuntur, communia possunt habere cum bonis. Est et aliud vindictae genus, quo Ecclesiae dilatationem et fecunditatem in hoc saeculo, post tantas persecutiones quibus eam omnino perituram putabant, peccator, et incredulus, et inimicus videt et irascitur, dentibus suis frendet et tabescet (Psal. CXI, 10): quis enim negare audeat hanc etiam esse gravissimam poenam? Sed nescio utrum satis eleganter accipiatur quod ait, ante oculos nostros, si hoc poenae genus intelligamus quod in intimis cordis agitur, et torquet etiam illos qui nobis adulanter arrident, nec a nobis videri potest quid in homine interiore patiantur. Illud autem quod sive eis credentibus iniquitas eorum interimitur, sive in malignitate perseverantibus supplicium novissimum redditur, sine scrupulo quaestionis intelligitur dictum, Innotescat ante oculos nostros vindicta in nationibus. 14. Et haec quidem, ut diximus, prophetatio est, non optatio: sed propter illud quod scriptum est in Apocalypsi, sub ara Dei martyres ad Deum clamare et dicere, Quousque, Domine, non vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI, 9, 10)? non est praetereundum quemadmodum accipi oporteat; ne propter exsaturandum odium credantur sancti desiderare vindictam, quod ab eorum perfectione longe abest. Et tamen scriptum est, « Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum; manus suas lavabit in sanguine peccatoris » (Psal. LVII, 11): et Apostolus ait, « Non vos ipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae; scriptum est enim, Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus » (Rom. XII, 19). Nec ipse itaque praecipit ut nolint vindicari, sed ut non se ipsi vindicantes dent locum irae Dei qui dixit, Mihi vindictam, et ego retribuam. Et Dominus in Evangelio viduam proponit in similitudinem, quae vindicari desiderans, judicem interpellabat injustum, qui eam tandem aliquando non justitia ductus, sed taedio victus audivit (Luc. XVIII, 3-5): hoc autem Dominus proposuit, ut ostenderet multo magis Deum justum cito facturum judicium electorum suorum, qui ad eum clamant die ac nocte. Inde est et ille sub ara Dei martyrum clamor, ut Dei judicio vindicentur. Ubi est ergo illud, « Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur » (Matth. V, 44)? ubi est et illud, « Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto » (I Petr. III, 9); et, « Nulli malum pro malo reddentes » (Rom. XII, 17)? Si enim malum pro malo non est cuiquam reddendum; non solum factum malum pro facto malo, sed nec votum malum reddendum est pro facto vel voto malo. Reddit autem votum malum, qui etiamsi non ipse vindicat, tamen ut ejus inimicum Deus puniat, expectat atque optat. Quapropter cum et homo justus et homo malus de inimicis suis velint a Domino vindicari, unde discernentur, nisi quia justus et magis cupit inimicum suum corrigi quam puniri; et cum in eum videt a Domino vindicari, non ejus delectatur poena, quia non eum odit, sed divina justitia, quia Deum diligit? Denique si in hoc saeculo in eum vindicatur, vel pro illo etiam laetatur, si corrigitur; vel certe pro aliis, ut eum timeant imitari. Ipse quoque fit melior, non supplicio illius odia sua pascendo, sed errata emendando. Ac per hoc de benevolentia, non de malitia est quod laetatur justus, cum videt vindictam, et manus suas lavat, id est, opera mundiora efficit in sanguine, hoc est in exitio peccatoris; sumens inde non mali alieni gaudium, sed divinae admonitionis exemplum. Si autem in futuro saeculo, ultimo Dei judicio vindicatur, hoc ei placet quod Deo; ne bene sit malis, ne piorum praemiis etiam impii perfruantur: quod utique injustum est, et a regula veritatis, quam justus diligit, alienum. Cum enim nos ad diligendos inimicos Dominus hortaretur, exemplum proposuit Patris nostri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45); numquid tamen ideo vel temporalibus correptionibus non emendat, vel pertinaciter duros in fine non damnat? Sic ergo inimicus diligatur, ut non displiceat Domini justitia qua punitur; et sic placeat justitia qua punitur, ut non de malo ejus, sed de bono judice gaudeatur. Malevolus vero animus contristatur, si ejus inimicus correctus evaserit poenam: et cum puniri eum videt, vindicari se ita gaudet, ut non justitia Dei quem non diligit, sed illius quem odit, miseria delectetur: et cum Deo dimittit judicium, ut plus noceat Deus quam ipse nocere posset exoptat: et cum dat cibum inimico esurienti, potumque sitienti, malitiose sapit quod scriptum est, Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus. Agit enim ut amplius aggravet, et ei excitet indignationem Dei, quam carbonibus ignis significari putat; non intelligens illum ignem esse poenitentiae urentem dolorem, quousque caput erectum superbia, beneficiis inimici ad humilitatem salubrem deponitur, et in bono illius hujus malum vincitur. Unde Apostolus vigilanter adjunxit, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII, 20, 21). Quomodo autem potest vincere in bono malum in superficie bonus, et in alto malus; qui opere parcit, et corde saevit; manu mitis, voluntate crudelis? Sic ergo specie poscentis in hoc psalmo futura in impios vindicta prophetatur, ut intelligamus sanctos homines Dei suos inimicos dilexisse, nec cuiquam voluisse nisi bonum, quod est pietas in hoc saeculo, aeternitas in futuro: in poenis autem malorum, non malis eorum, sed Dei bonis judiciis fuisse delectatos; et ubicumque in Scripturis sanctis leguntur in homines odia eorum, odia fuisse vitiorum, quae ipse etiam unusquisque hominum oderit oportet in se, si diligit se. 15. [vers. 11.] Jam vero quod sequitur, Intret ante conspectum tuum, vel sicut alii codices habent, in conspectu tuo gemitus compeditorum: non facile quisquam reperit conjectos in compedes a persecutoribus sanctos; et si accidit in tam magna atque multiplici varietate poenarum, tam raro accidit, ut non sit credendum hoc in isto versu quod commemoraret potissimum elegisse Prophetam. Sed nimirum compedes sunt infirmitas, et corruptibilitas corporis, quae aggravant animam. Per ejus enim fragilitatem, velut quorumdam dolorum molestiarumque materiam, ad impietatem poterat compellere persecutor. Ab his compedibus concupiscebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo; manere autem in carne necessarium propter illos quibus Evangelium ministrabat (Philipp. I, 23). Donec ergo corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 53), velut compedibus caro infirma promptum impedit spiritum. Has ergo compedes non sentiunt, nisi qui in semetipsis ingemiscunt gravati (II Cor. V, 4), habitaculum quod de coelo est superindui cupientes, quia et mors horrori est, et moerori vita mortalis. Pro his Propheta gementibus ingemit, ut intret in conspectu Dei gemitus eorum. Possunt et illi intelligi compediti, qui praeceptis sapientiae colligati sunt, quae patienter sustentata in ornamenta vertuntur; unde scriptum est: Injice pedem tuum in compedes ejus (Eccli. VI, 25). Secundum magnitudinem, inquit, brachii tui, recipe in adoptionem filios mortificatorum, vel sicut in aliis codicibus legitur, posside filios morte punitorum. Ubi satis mihi videtur ostendisse Scriptura, quis fuerit gemitus compeditorum, qui pro nomine Christi persecutiones gravissimas pertulerunt, quae in isto psalmo apertissime prophetantur. In diversis enim passionibus constituti orabant pro Ecclesia, ne infructuosus esset posteris sanguis illorum; ut dominica seges, unde inimici eam putabant perituram, inde feracius pullularet. Filios quippe mortificatorum dicit, qui non solum non sunt territi praecedentium passionibus, sed in eum pro cujus nomine passos eos noverant, exhortante illorum gloria ad imitandum accensi, copiosissimis agminibus crediderunt. Ideo dixit, Secundum magnitudinem brachii tui. Res enim tam magna secuta est in populis christianis, ut eam qui se aliquid persequendo proficere putabant, nullo modo crederent secuturam. 16. [vers. 12.] Redde, inquit, vicinis nostris septies tantum in sinus eorum. Non mala optat; sed justa praenuntiat, et ventura prophetat. Septenario autem numero, id est septupla retributione, perfectionem poenae vult intelligi, quia isto numero plenitudo significari solet. Unde et illud est in bonis, Accipiet in hoc saeculo septies tantum (Marc. X, 30): quod positum est pro omnibus; Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Vicinos dicit, quia inter illos habitat Ecclesia usque in diem separationis: non enim modo fit discessio corporalis. In sinus eorum dicit, utique nunc in occultis; ut vindicta quae in hac vita agitur in occulto, post innotescat in nationibus ante oculos nostros. Homo namque cum datur in reprobum sensum, in interiore sinu accipit suppliciorum meritum futurorum. Opprobrium eorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. Hoc eis redde septuplum in sinus eorum, id est, pro isto opprobrio eos in occultis eorum plenissime reproba. Ibi enim exprobraverunt nomen tuum, te arbitrantes in servis tuis delere de terra. 17. [vers. 13.] Nos autem populus tuus: generaliter accipiendum de omni genere piorum et verorum christianorum. Nos ergo quos perdere se posse putaverunt, populus tuus, et oves gregis tui, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), confitebimur tibi in saeculum. Alii autem codices habent, confitebimur tibi in aeternum. Ex ambiguo graeco facta est ista diversitas: quod enim habet graecus, εἰς τὸν αἰῶνα, et in aeternum, et in saeculum interpretari potest; sed pro loco intelligendum quid melius interpretandum sit. Sensus ergo hujus loci magis mihi videtur ostendere, in saeculum dici oportere, id est usque in finem saeculi. Sequens autem versus more Scripturarum, maximeque Psalmorum, repetitio superioris est ordine commutato, prius habens quod ibi est posterius, et posterius quod ibi est prius. Nam quod ibi dictum est, confitebimur tibi, pro ipso hic dictum est, annuntiabimus laudem tuam. Quod itaque ibi dictum est, in saeculum, pro ipso hic dictum est, in generationem et generationem. Ista quippe generationis repetitio perpetuitatem significat: sive, ut nonnulli intelligunt, quia duae sunt generationes, vetus et nova. Sed in hoc fit saeculo utraque: quoniam qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); deinde quia in isto saeculo annuntiatur laus Dei, nam in futuro saeculo cum videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2), cui deinceps annuntietur, non erit. Nos ergo, populus tuus, et oves gregis tui, quas persequendo illi crediderunt se posse consumere, confitebimur tibi in saeculum, permanente utique Ecclesia usque in finem, quam illi delere conati sunt: in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam; quae laus ut taceretur, nos finire conati sunt. Multis autem jam locis sanctarum Scripturarum insinuavimus confessionem etiam pro laude poni: sicuti est illud, Haec dicetis in confessione, Opera Domini universa quoniam bona valde (Eccli. XXXIX, 39); maximeque illud quod ait ipse Salvator, qui nullum habebat omnino peccatum quod poenitendo confiteretur: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Hoc dixi, ut apertius intelligatur, id esse repetitum in eo quod dictum est, annuntiabimus laudem tuam, quod superius dictum erat, confitebimur tibi. IN PSALMUM LXXIX ENARRATIO. SERMO. 1. [vers. 1.] Non adeo multa sunt in hoc psalmo, in quibus sermo noster patiatur difficultatem, vel intentio auditorum intelligendi impedimentum. Proinde adjuvante Domino, cum affectu audiendi et videndi jam quae prophetata et praedicta sunt, tanquam eruditi in schola Christi, currere debemus quae plana sunt; ut si forte obscura exigunt officium interpretandi, ea quae plana sunt legendi officium a me debeant flagitare. Cantatur hic de adventu Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, et de vinea ejus. Sed cantat ille Asaph, quantum apparet, illuminatus atque correctus, cujus nomine nostis significari Synagogam. Denique titulus Psalmi est, In finem pro his qui immutabuntur: utique in melius, quoniam Christus finis Legis (Rom. X, 4) ideo venit, ut immutet in melius. Et addit, testimonium ipsi Asaph: bonum testimonium veritatis. Denique hoc testimonium et Christum et vineam confitetur; hoc est caput et corpus, regem et plebem, pastorem et gregem, et totum omnium Scripturarum mysterium Christum et Ecclesiam. Concludit autem titulus Psalmi, pro Assyriis. Assyrii interpretantur, Dirigentes. Jam ergo non sit generatio quae cor non direxit suum (Psal. LXXVII, 8), sed generatio jam dirigens. Ergo audiamus quid dicat in hoc testimonio. 2. [vers. 2.] Qui pascis Israel, intende. Quid est, Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut oves Joseph? Invocatur ut veniat, exspectatur ut veniat, desideratur ut veniat. Ergo dirigentes inveniat: Qui deducis, inquit, velut oves Joseph: ipsum Joseph velut oves. Ipse Joseph oves sunt, et ipse Joseph ovis est. Audito Joseph, quanquam et interpretatio ejus nominis multum juvet; significat enim Augmentum, et ideo utique venit ille, ut mortificatum granum multipliciter surgeret (Joan. XII, 25), hoc est, augeretur populus Dei: tamen ex eo quod jam nostis contigisse Joseph, veniat in mentem a fratribus venditus, veniat a suis exhonoratus, apud alienigenas exaltatus (Gen. XXXVII, 28, et XLI, 40), et intelligetis in cujus grege esse debeamus, simul cum illis qui jam dirigunt cor suum, ut lapis reprobatus ab aedificantibus fiat in caput anguli (Matth. XXI, 42, et Psal. CXVII, 22), tenens duos parietes de diverso venientes, sed in angulo concordantes. Qui sedes super Cherubim. Cherubim sedes est gloriae Dei, et interpretatur Plenitudo scientiae. Ibi sedet Deus in plenitudine scientiae. Licet intelligamus Cherubim sublimes esse coelorum potestates atque virtutes; tamen si vis, eris Cherubim. Si enim Cherubim sedes est Dei, audi quid dicat Scriptura: Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII). Quomodo, inquis, ero plenitudo scientiae? quis hoc implet? Habes unde impleas: Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10). Noli per multa ire atque distendi. Terret te ramorum diffusio; radicem tene, et de magnitudine arboris noli cogitare. Sit in te charitas, et necesse est plenitudo scientiae consequatur. Quid enim nescit qui charitatem scit, quandoquidem dictum est: Deus charitas est (I Joan. IV, 8). 3. [vers. 3.] Qui sedes super Cherubim, appare. Ideo enim erravimus, quia non apparebas. Coram Ephraem, et Benjamin, et Manasse. Appare, inquam, coram gente Judaeorum, coram populo Israel: ibi enim Ephraem, ibi Manasses, ibi Benjamin. Sed interpretationem videamus: Ephraem, Fructificatio; Benjamin, Filius dexterae; Manasses, Oblitus. Appare enim coram fructificato, coram filio dexterae, appare coram oblito, ut jam non sit oblitus, sed venias illi in mentem qui liberasti. Si enim Gentes commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universae fines terrae (Psal. XXI, 28); populus ipse de Abraham veniens, non habuit parietem suum qui gaudeat in angulo, cum scriptum sit, Reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27)? Excita potentiam tuam. Nam infirmus eras, quando dicebatur: Si filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40). Nihil valere videbaris: praevaluit super te persecutor; et demonstrasti hoc antea, quia et Jacob ipse praevaluit in lucta, homo Angelo. Quando, nisi vellet Angelus? et praevaluit homo, et victus est Angelus; et victor homo tenet Angelum, et dicit: Non dimittam te, nisi benedixeris me. Magnum sacramentum! Et stat victus, et benedicit victorem: victus, quia voluit; carne infirmus, majestate fortis. Et benedixit: Vocaberis, inquit, Israel. Tetigit tamen et femoris latitudinem, et aruit, eumdemque hominem unum fecit et benedictum et claudum (Gen. XXXII, 26, 28, 25). Vides claudicasse populum Judaeorum: vide ibi et benedictum genus Apostolorum. Excita ergo potentiam tuam: quamdiu videris infirmus? Crucifixus ex infirmitate, resurge in virtute (II Cor. XIII, 4): Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. 4. [vers. 4.] Deus, converte nos. Aversi enim sumus a te, et nisi tu convertas, non convertemur. Et illumina faciem tuam, et salvi erimus. Numquid ille obscuram habet faciem? Non habet obscuram faciem, sed apposuit ei nubem carnis, et tanquam velum infirmitatis, et non est putatus ipse cum penderet in ligno, agnoscendus cum sederet in coelo. Nam ita factum est. Praesentem in terra Christum et miracula facientem non agnovit Asaph; mortuum tamen, posteaquam resurrexit et ascendit in coelum, agnovit, compunctus est: dixerit et de illo totum hoc testimonium quod modo agnoscimus in hoc psalmo, Illumina faciem tuam, et salvi erimus. Obtexisti faciem tuam, et aegrotavimus: illumina illam, et salvi erimus. 5. [vers. 5.] Domine, Deus virtutum, usquequo irasceris in orationem servi tui? Jam servi tui. Irascebaris in orationem inimici tui, adhuc irasceris in orationem servi tui! Convertisti nos, agnovimus, et adhuc irasceris in orationem servi tui! Ita plane irasceris, ut pater corrigens, non ut judex damnans. Ita plane irasceris, quia scriptum est, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Ne putes jam transisse iram Dei quia conversus es; transiit, sed ne damnet in aeternum. Flagellat autem, non parcit, quia flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Si flagellari detrectas, recipi quare desideras? Flagellat omnem filium quem recipit: flagellat omnem, qui et Unico non pepercit. Sed tamen quamdiu irasceris in orationem servi tui? non jam inimici tui; sed irasceris in orationem servi tui. Quamdiu? 6. [vers. 6.] Sequitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis in mensura. Quid est, in mensura? Apostolum audi: Fidelis Deus qui non vos permittit tentari supra quam potestis ferre (I Cor. X, 13). Ipsa est mensura, pro viribus tuis: ipsa est mensura, ut erudiaris, non ut opprimaris. 7. [vers. 7.] Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Plane factum est; nam de Asaph electi sunt qui irent ad Gentes, et praedicarent Christum, et diceretur eis: Quis est iste novorum daemoniorum annuntiator (Act. XVII, 18)? Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris. Eum enim praedicabant cui contradicebatur. Quem praedicabant? Mortuum resurrexisse Christum. Quis hoc audiat? quis hoc noverit? Nova res! sed signa consequebantur, et incredibili rei fidem miracula faciebant. Contradicebatur, sed contradictor vincebatur, et ex contradictore fidelis efficiebatur. Ibi tamen magna flamma: ibi martyres cibati de pane lacrymarum, et potati in lacrymis; sed in mensura, non amplius quam poterant ferre ut post mensuram lacrymarum sequeretur corona gaudiorum. Et inimici nostri subsannaverunt nos. Et ubi sunt qui subsannaverunt? Diu dictum est: Qui sunt isti colentes mortuum, adorantes crucifixum? diu dictum est. Ubi est nasus subsannantium? Nonne nunc qui reprehendunt, in cavernas fugiunt, ne videantur? Et inimici nostri subsannaverunt nos. 8. [vers. 8, 9.] Sed videtis quid sequitur: Domine, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Vineam ex Aegypto transtulisti; ejecisti Gentes, et plantasti eam. Novimus, factum est. Quot gentes ejectae sunt! Amorrhaei, Cethaei, Jebusaei, Gergesaei, et Evaei: quibus expulsis et victis, introductus est populus ex Aegypto liberatus in terram promissionis. Unde vinea ejecta sit, et ubi plantata sit, audivimus. Videamus quid deinde factum est; quomodo crediderit, quantum creverit, quid occupaverit. Vineam ex Aegypto transtulisti; ejecisti gentes, et plantasti eam. 9. [vers. 10-12.] Viam fecisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et implevit terram. Numquid impleret terram, nisi via fieret in conspectu ejus? Quae via facta est in conspectu ejus? Ego sum, inquit, via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Merito implevit terram. Hoc dictum est modo de vinea ista, quod perfectum est usque in finem: verumtamen quid prius? Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Extendisti palmites ejus usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Hoc desiderat officium expositoris, non sufficit lectoris et laudatoris: adjuvate me intendendo; solet enim vineae hujus commemoratio in hoc psalmo caliginem facere minus intentis. Etenim magnitudo vineae hujus jam a nobis explicata est; et unde facta est, et unde facta sit magna, praedictum est. Viam fecisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et implevit terram: hoc de perfectione ipsius dictum est. Sed tamen prima gens Judaea fuit ista vinea. Gens autem Judaea usque ad mare, et usque ad flumen regnavit. Usque ad mare: apparet in Scriptura quod mare ibi vicinum sit (Num. XXXIV, 5). Et usque ad flumen Jordanem. Trans Jordanem enim aliquid Judaeorum collocatum est; intra Jordanem autem tota gens. Ergo usque ad mare, et usque ad flumen regnum Judaeorum, regnum Israel: non autem a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae, illa jam perfectio vineae est de qua hic praedixit, Viam fecisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et implevit terram. Cum tibi ergo praedixisset perfectionem, rediit ad initium, de quo initio sit facta perfectio. Initium vis audire? Usque ad mare et usque ad flumen. Finem vis audire? Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXI, 8): hoc est, implevit terram. Videamus ergo testimonium Asaph; quid factum est primae vineae, quid est exspectandum secundae vineae, imo eidem vineae: ipsa est enim; non enim altera est. Inde Christus salus ex Judaeis (Joan. IV, 22), inde Apostoli, inde primi credentes, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponentes (Act. II, 45, et IV, 35); inde omnia haec. Et si aliqui ex ramis fracti sunt, propter incredulitatem fracti sunt: tu autem, populus Gentium, fide sta; noli altum sapere, sed time. Nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Si autem altum sapis, non tu radicem portas, sed radix te (Rom. XI, 18-21). Quid ergo, vinea ante cujus conspectum facta est via, ut impleret terram, primo ubi fuit? Operuit montes umbra ejus. Qui sunt montes? Prophetae. Quare operuit illos umbra ejus? Quia obscure locuti sunt quae futura annuntiata sunt. Audis a Prophetis, Observa sabbatum, Octavo die circumcide infantem, Offer sacrificium arietis, vituli, hirci: noli moveri; umbra ejus est cooperiens montes Dei, veniet post umbram manifestatio. Et arbusta ejus cedros Dei: id est, cooperuit cedros Dei, altissimas, sed Dei. Sunt enim cedri significantes superbos evertendos. Cedros Libani, altitudines mundi operuit crescendo vinea ista, et montes Dei, omnes sanctos Prophetas, Patriarchas. 10. [vers. 13.] Sed quousque extendisti palmites ejus? Usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Inde quid? Utquid dextruxisti maceriam ejus? Jam videtis eversam illam gentem Judaeorum; jam ex alio psalmo audistis, In dolabro et fractorio dejecerunt eam (Psal. LXXIII, 6). Quando fieret, nisi ejus maceria destrueretur? Quae est maceria ejus? Munitio ejus. Exstitit enim superba adversus plantatorem suum. Servos ad se missos et petentes mercedem coloni flagellaverunt, ceciderunt, occiderunt. Venit et unicus Filius; dixerunt, Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas: occiderunt et extra vineam projecerunt (Matth. XXI, 34-39). Projectus, magis possedit unde projectus est. Sic enim ei minatur per Isaiam: Destruam maceriam ejus. Quare? Exspectavi enim ut faceret uvam; fecit autem spinas: exspectavi inde fructum, et inveni peccatum. Quid ergo quaeris, o Asaph, Utquid destruxisti maceriam ejus? Tu enim nescis quare? Exspectavi ut faceret judicium, et fecit iniquitatem (Isai. V, 5, 2, 7): non erat destruenda maceria ejus? Et venerunt Gentes, destructa maceria, invasa est vinea, ac deletum regnum Judaeorum. Hoc primo plangit, sed non sine spe. De directione enim cordis jam loquitur, id est, pro Assyriis, pro dirigentibus Psalmus est. Utquid destruxisti maceriam ejus; et vindemiant eam omnes transeuntes viam? Quid est, viam transeuntes? Temporaliter dominantes. 11. [vers. 14.] Devastavit eam aper de silva. Aprum de silva quid intelligimus? Judaeis porcus adversus est, et in porco ponunt tanquam immunditiam Gentium. A Gentibus autem eversa est gens Judaea: sed rex ille qui evertit, non tantum porcus immundus, sed etiam aper fuit. Quid enim aper, nisi porcus saevus, porcus superbus? Aper de silva vastavit eam. De silva: de Gentibus. Etenim illa vinea erat; Gentes autem silvae erant. Sed quando crediderunt Gentes, quid dictum est? « Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum (Psal. XCV, 12). Devastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. » Quid est, « singularis ferus? » Ipse aper qui devastavit eam, singularis ferus. Singularis, quia superbus. Hoc enim dicit omnis superbus: Ego sum; ego sum, et nemo. 12. [vers. 15, 16.] Sed quo fructu haec? « Deus virtutum convertere vero. » Quamvis haec facta sint, « convertere vero. Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. Et perfice eam quam plantavit dextera tua. » Non aliam institue, sed hanc perfice. Ipsum est enim semen Abraham, ipsum est semen in quo benedicuntur omnes Gentes (Gen. XXII, 18): ibi est radix, ubi portatur oleaster insertus. Perfice vineam istam quam plantavit dextera tua. Sed ubi perficit? Et super filium hominis quem confirmasti tibi. Quid evidentius? quid adhuc exspectatis ut vobis disputando exponamus, et non potius vobiscum admirando clamemus: Perfice vineam istam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis eam perfice? Quem filium hominis? Quem confirmasti tibi. Magnum firmamentum! aedifica quantum potes. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter quam quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). 13. [vers. 17.] Succensa igni et effossa, ab increpatione vultus tui peribunt. Quae sunt succensa igni et effossa, quae peribunt ab increpatione vultus ejus? Videamus et intelligamus quae sint igni succensa et effossa. Quid increpavit Christus? Peccata: ab increpatione vultus ejus peccata perierunt. Quare ergo peccata igni succensa et effossa? Omnia peccata duae res faciunt in homine; cupiditas, et timor. Cogitate, discutite, interrogate corda vestra, perscrutamini conscientias; videte utrum possint esse peccata, nisi aut cupiendo, aut timendo. Proponitur praemium ut pecces, id est, quod te delectat; facis propter quod cupis. Sed forte non induceris donis, terreris minis; facis propter quod times. Corrumpere te vult aliquis, ut dicas, verbi gratia, falsum testimonium. Innumerabilia sunt, sed planiora propono, de quibus caetera conjiciatis. Attendisti tu Deum, et dixisti in animo tuo: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Non adducor praemio, ut perdam animam meam pro lucro pecuniae. Convertit ille se ad incutiendum metum; qui praemio corrumpere non valuit, incipit minari damnum, expulsionem, caedes fortassis et mortem: ibi jam, si cupiditas non valuit, forte timor valebit ut pecces. Porro autem si de Scripturis contra cupiditatem venit tibi in mentem, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur; veniat etiam contra timorem in mentem, Nolite timere eos qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere (Id. X, 28). Quicumque te vult occidere, usque ad corpus ei licet; usque ad animam non licet. Anima tua non morietur, nisi tu eam volueris occidere. Perimat aliena iniquitas carnem tuam, dum servet veritas animam tuam. Si autem a veritate resilieris, quid tibi amplius facturus est inimicus, quam tu tibi ipse facis? Inimicus saeviens carnem potest occidere: tu autem dicendo falsum testimonium animam occidis. Audi Scripturam: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Itaque, fratres mei, ad omne recte factum amor et timor ducit: ad omne peccatum amor et timor ducit. Ut facias bene, amas Deum, et times Deum: ut autem facias male, amas mundum, et times mundum. Haec duo convertantur ad bonum: amabas terram, ama vitam aeternam; timebas mortem, time gehennam. Quidquid tibi iniquo promiserit mundus, numquid potest dare quantum dabit justo Deus? Quidquid tibi justo minatus fuerit mundus, numquid potest facere quod facit iniquo Deus? Vis videre quid daturus est Deus, si juste vixeris? Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Vis videre quid facturus est impiis? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Bene quidem nihil tu aliud vis, quam ut bene tibi sit. Nam in eo quod amas, vis ut bene tibi sit; et in eo quod times, non vis ut male tibi sit: sed non in ea regione quaeris, in qua quaerendum est. Festinas; nam et sine indigentia vis esse, et sine molestia: bonum est quod vis, sed tolera quod non vis, ut assequaris quod vis. Proinde illius facies delens peccata, quid faciet? quae sunt peccata succensa igni et effossa? Quid fecerat amor malus? Tanquam ignem succenderat. Quid fecerat timor malus? Tanquam effoderat. Amor quippe inflammat; timor humiliat: ideo peccata mali amoris, igne succensa sunt; peccata mali timoris, effossa sunt. Humiliat et bonus timor, accendit et bonus amor; sed aliter, atque aliter. Nam et colonus intercedens pro arbore, quae fructus non dabat, ne subverteretur, ait: Circumfodio eam, et adhibeo cophinum stercoris (Luc. XIII, 8). Fossa significat piam humilitatem timentis, et stercoris cophinus sordes utiles poenitentis. De igne autem boni amoris Dominus dicit, Ignem veni mittere in mundum (Id. XII, 49). Quo igne inardescant spiritu ferventes, et Dei ac proximi charitate flagrantes. Ac per hoc, sicut omnia justa opera bono timore et bono amore fiunt; sic malo amore et malo timore omnia peccata committuntur. Ergo, Succensa igni et effossa, omnia scilicet peccata, ab increpatione vultus tui peribunt. 14. [vers. 18-20.] Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te. Quamdiu generatio prava et amaricans, et quae cor non dirigit suum (Psal. LXXVII, 8, 9)? Dicat Asaph: Ostendat se misericordia tua; fac bene cum vinea tua, perfice illam, quoniam caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). Demonstrata facie tua super virum dexterae tuae quem confirmasti tibi, non discedimus a te: quamdiu nos increpas? quamdiu accusas? Hoc fac, et non discedimus a te: Vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. Tu nobis dulcis eris; vivificabis nos. Nam prius amabamus terram, non te; sed mortificasti membra nostra quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Illud enim Vetus Testamentum habens promissa terrena, hoc videtur suadere, ne gratis colatur Deus; sed quia aliquid dat in terra, ideo diligatur. Quid amas, ut Deum non ames? dic mihi. Ama, si potes, aliquid quod ille non fecit. Circumspice universam creaturam; vide utrum alicubi cupiditatis visco tenearis, et a diligendo Creatore impediaris, nisi ea re quam creavit ipse quem negligis. Quare autem amas ista, nisi quia pulchra sunt? Possunt esse tam pulchra, quam ille a quo facta sunt? Miraris haec, quia illum non vides: sed per ea quae miraris, ama quem non vides. Interroga creaturam; si a seipsa est, remane in illa: si autem ab illo est, non ob aliud perniciosa est amatori, nisi quia praeponitur Creatori. Quare hoc dixi? Propter versum istum, fratres. Mortui ergo erant, qui propterea Deum colebant ut eis secundum carnem bene esset: sapere enim secundum carnem mors est (Rom. VIII, 6); et mortui sunt qui non Deum gratis colunt, id est, quia ipse bonus est, non quia dat talia bona quae dat et non bonis. Pecuniam vis a Deo? Habet et latro. Uxorem, fecunditatem filiorum, salutem corporis, dignitatem saeculi? Attende quam multi mali habent. Hoc est totum propter quod eum colis? Nutabunt pedes tui, putabis te sine causa colere, quando in eis vides ista qui eum non colunt (Psal. LXXII, 2). Ergo ista dat omnia etiam malis; se solum servat bonis. Vivificabis nos: nam mortui eramus, quando terrenis rebus inhaerebamus; mortui eramus, quando terreni hominis imaginem portabamus. Vivificabis nos: innovabis nos; vitam interioris hominis dabis nobis. Et nomen tuum invocabimus: id est, te diligemus. Tu nobis dulcis eris remissor peccatorum nostrorum; tu eris totum praemium justificatorum. Domine Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus. EXPLICIT TOMI QUARTI PARS PRIOR.