Jump to content

Enarrationes in Psalmos (ed. Migne)/9

Checked
E Wikisource
Enarrationes LXXX-XC
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Enarrationes LXXI-LXXIX Enarrationes XC-C 

IN PSALMUM LXXX ENARRATIO. SERMO. 1. [«vers.» 1.] Loqui ad vos de praesenti psalmo suscepimus: adjuvet vocem nostram quies vestra; etenim aliquanto est obtunsior: dabit ei vires intentio audientium, et adjutorium jubentis ut loquar. Titulum habet psalmus iste: «In finem pro torcularibus, quinta sabbati, Psalmus ipsi Asaph.» In unum titulum multa sunt congesta mysteria; ita tamen ut limen Psalmi indicet interiora. Cum de torcularibus locuturi sumus, nemo vestrum aliquid exspectet nos dicturos esse de lacu, de prelo, de fiscinis; quia nec ipse psalmus hoc habet, et ideo magis indicat mysterium. Nam et si aliquid tale Psalmi textus contineret, non deesset qui putaret ad litteram esse accipienda torcularia, nec aliquid illic amplius requirendum, nec mystice aliquid positum, et sacrate significatum; sed diceret: Simpliciter Psalmus de torcularibus loquitur, et tu mihi nescio quid aliud suspicaris. Nihil hic tale audistis, cum legeretur. Ergo accipite torcularia mysterium Ecclesiae, quod nunc agitur. In torcularibus animadvertimus quaedam tria: pressuram, et de pressura quaedam duo; unum recondendum, alterum projiciendum. Fit ergo in torculari conculcatio, tribulatio, pondus: et in his oleum eliquatur occulte in gemellarium; amurca publice per plateas currit. Intendite ad magnum hoc spectaculum. Non enim desinit Deus edere nobis quod cum magno gaudio spectemus: aut circi insania huic spectaculo comparanda est? Illa ad amurcam pertinet, hoc ad oleum. Quando ergo auditis contumaciter garrire blasphemos, et dicere, abundare pressuras temporibus christianis; scitis enim quia hoc amant dicere: et vetus quidem, sed a temporibus christianis coepit proverbium, Non pluit Deus, duc ad Christianos. Quanquam priores ista dixerunt. Isti autem modo dicunt et quia pluit Deus, Duc ad Christianos: non pluit Deus, non seminamus; pluit Deus, non trituramus. Et inde volunt superbire, unde deberent amplius supplicare; eligentes blasphemare quam orare. Cum ergo ista commemorant, cum ista jactant, cum ista dicunt, et contumaciter dicunt, non cum timore, sed cum elatione; non vos perturbent. Puta enim quia pressurae abundant, tu oleum esto. Nigra tenebris ignorantiae amurca insultet, et illa tanquam per plateas projecta publice insultet: tu apud te in corde tuo, ubi qui videt in occulto reddet tibi (Matth. VI, 6), liquare in gemellarium. Oliva in arbore quibusdam quidem tempestatibus agitatur, non tamen pressuris torcularis atteritur; ideo utrumque simul pendet ex arbore, et quod projiciendum est, et quod recondendum est: at ubi ad torcular et pressuras ventum fuerit, utrumque discernitur, dirimitur; et aliud appetitur, aliud respuitur. Vultis nosse vim torcularium istorum? Ut unum aliquid dicam, unde et ipsi murmurant qui ea faciunt: Quantae, inquiunt, rapinae temporibus nostris, quantae pressurae innocentium, quantae exspoliationes rerum alienarum! Ita sane in amurcam attendis, quia rapiuntur res alienae; in oleum non attendis, quia pauperibus donantur et propriae. Non habebat antiquitas tales raptores rerum alienarum; sed non habebat antiquitas tales donatores rerum suarum. Aliquanto esto curiosior in torculari; noli hoc solum videre quod publice fluit: est aliquid quod quaerendo invenias. Discute, audi, cognosce quam multi faciunt quod ex ore Domini cum audisset unus dives, tristis abscessit. Ex Evangelio multi audiunt, «Vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me» (Id. XIX, 21): non attendis quam multi id faciunt? Pauci, inquiunt, sunt. Ipsi tamen pauci oleum sunt; et qui bene utuntur his rebus quas possident, ad oleum pertinent: adjunge omnia, et videbis patrisfamilias tui plenas apothecas. Vides raptorem qualem nunquam vidisti; vide contemptorem rerum suarum qualem nunquam vidisti. Lauda torcularia, impletur prophetia de Apocalypsi: «Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc» (Apoc XXII, 11). Ecce torcularia in hac sententia: «Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc.»

2. Quare et «quinta sabbati?» quid est hoc? Recurramus ad prima opera Dei, ne forte ibi aliquid inveniamus quo et sacramentum intelligamus. Sabbatum enim septimus dies est quo requievit Deus ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2), magnum intimans mysterium quietis nostrae futurae ab omnibus operibus nostris. Prima sabbati dicitur primus dies, quem dominicum etiam nominamus: secunda sabbati, secundus dies; tertia sabbati, tertius dies; quarta sabbati, quartus; «quinta» ergo «sabbati,» quintus a dominico die: post quem sexta sabbati, sextus dies; et ipsum sabbatum, septimus dies. Videte itaque quibus loquatur hic psalmus: videtur enim mihi quoniam baptizatis loquitur. Quinto enim die Deus ex aquis creavit animalia; quinto die, id est, «quinta sabbati» dixit Deus: «Producant aquae reptilia animarum vivarum» (Gen. I, 20). Videte ergo vos, in quibus jam produxerunt aquae reptilia animarum vivarum. Vos enim ad torcularia pertinetis; et in vobis quos produxerunt aquae, aliud eliquatur, aliud projicitur. Sunt enim multi non digne viventes Baptismo quod perceperunt: quam multi enim baptizati hodie circum implere, quam istam basilicam maluerunt! quam multi baptizati, aut casas in vicis faciunt, aut non fieri conqueruntur! Psalmus autem iste «pro torcularibus» et «quinta sabbati,» in pressura discretionis, et in sacramento Baptismi, cantatur «ipsi Asaph.» Asaph homo quidam fuit hoc nomine appellatus, sicut Idithun, sicut Core, sicut alia nomina quae invenimus in titulis Psalmorum: interpretatio tamen nominis mysterium intimat occultae veritatis. Asaph quippe latine dicitur Congregatio. Ergo «pro torcularibus, quinta sabbati,» cantatur «ipsi Asaph;» id est, pro pressura discernente, baptizatis ex aqua renatis, cantatur Psalmus dominicae congregationi. Titulum in limine legimus, et in his prelis quid sibi velit, intelleximus: jam si placet etiam ipsam domum operis, id est, ipsius torcularis interiora videamus. Intremus, inspiciamus, gaudeamus, timeamus, appetamus, fugiamus. Omnia enim haec inventuri estis in hac interiore domo, id est, in textu ipsius psalmi, cum legere, et adjuvante Domino, quod donaverit loqui coeperimus.

3. [«vers.» 2.] Ecce vos, o Asaph, congregatio Domini, «Exsultate Deo adjutori nostro.» Vos qui congregati estis hodie, vos hodie Asaph Domini, si quidem vobis canitur Psalmus, ipsi Asaph, «Exsultate Deo adjutori nostro.» Exsultant alii circo, vos Deo: exsultant alii deceptori suo; exsultate vos adjutori vestro: exsultant alii Deo suo ventri suo; exsultate vos Deo vestro adjutori vestro. «Jubilate Deo Jacob:» quia et vos pertinetis ad Jacob; imo vos estis Jacob, minor populus cui servit major (Id. XXV, 23). «Jubilate Deo Jacob.» Quidquid verbis explicare non poteritis, non ideo tamen ab exsultatione cessetis: quod poteritis explicare, clamate; quod non potestis, «jubilate.» Etenim ex abundantia gaudiorum, cui verba sufficere non possunt, in jubilationem solet erumpere: «Jubilate Deo Jacob.»

4. [«vers. 3.] Accipite psalmum, et date tympanum.» Et «accipite,» et «date.» Quid «accipite?» quid «date? Accipite psalmum, et date tympanum.» Dicit quodam loco apostolus Paulus, reprehendens et dolens, quod nemo illi communicaverit «in ratione dati et accepti» (Philipp. IV, 15). Quid est, «in ratione dati et accepti,» nisi quod alio loco aperte exposuit: «Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia metamus» (I Cor. IX, 11)? Et verum est quod tympanum quod de corio fit, ad carnem pertinet. Psalmus ergo spiritualis est, tympanum carnale. Ergo plebs Dei, congregatio Dei, «accipite psalmum, et date tympanum:» accipite spiritualia, et date carnalia. Hoc est quod vos et ad illam mensam beati Martyris exhortati sumus, ut accipientes spiritualia, daretis carnalia. Haec enim quae exstruuntur ad tempus, ad recipienda corpora vel vivorum vel mortuorum necessaria sunt, sed tempore praetereunti. Numquid post judicium Dei istas fabricas in coelum levabimus? Sine his tamen hoc tempore agere quae ad possidendum coelum pertinent non poterimus. Si ergo avidi estis in spiritualibus accipiendis, devoti estote in carnalibus erogandis. «Accipite psalmum, et date tympanum:» accipite vocem nostram, reddite manus vestras.

5. «Psalterium jucundum cum cithara.» Memini nos aliquando differentiam psalterii et citharae intimasse Charitati vestrae: studiosi qui meminerunt, recognoscant; qui vel non audierunt, vel non meminerunt, discant. Istorum duorum organorum musicorum, et psalterii et citharae haec differentia est, quod psalterium lignum illud concavum, unde canorae chordae redduntur, in superiore parte habet; deorsum feriuntur chordae, ut desuper sonent: in cithara vero haec eadem concavitas ligni partem inferiorem tenet; tanquam illud sit de coelo, hoc de terra. Coelestis enim est praedicatio verbi Dei; sed si exspectamus coelestia, non simus pigri ad operanda terrena; quia «psalterium jucundum,» sed «cum cithara.» Hoc alio modo dictum est quod supra, «Accipite psalmum, et date tympanum:» hic pro psalmo psalterium, pro tympano cithara posita est. Hoc tamen admoniti sumus, ut praedicationi verbi Dei corporalibus respondeamus operibus.

6. [«vers. 4.] Tuba canite.» Hoc est, clarius et fidentius praedicate; ne terreamini: sicut ait propheta quodam loco, «Exclama, et exalta sicut tuba vocem tuam» (Isai. LVIII, 1). «Tuba canite in initio mensis tubae.» Praeceptum erat ut in initio mensis tuba caneretur; et hoc usque nunc Judaei corporaliter faciunt, spiritualiter non intelligunt. Initium enim mensis, nova luna est; nova luna, nova vita est. Quid est nova luna? «Si qua igitur in Christo nova creatura» (II Cor. V, 17). Quid est, «Tuba canite in initio mensis tubae»? Cum tota fiducia novam vitam praedicate; strepitum vitae veteris nolite metuere.

7. [«vers. 5.] Quia praeceptum ipsi Israel est, et judicium Deo Jacob.» Ubi praeceptum, ibi judicium. Qui enim in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12). Et ipse praecepti dator Dominus Christus, Verbum caro factum, «In judicium,» inquit, «veri in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant» (Joan. IX, 39). Quid est, «ut qui non vident videant, qui vident caeci fiant,» nisi humiles exaltentur, superbi dejiciantur? non enim qui vident caeci fiant, sed qui sibi videre videntur, de caecitate convincantur. Hoc agit mysterium torcularis, «ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.»

8. [«vers. 6.] Testimonium in Joseph posuit illud.» Eia, fratres, quid est? Joseph interpretatur Augmentatio. Meministis, nostis Joseph in Aegyptum venditum: Christus ad Gentes transiens. Ibi Joseph post tribulationes exaltatus (Gen. XXXVII, 28; et XLI, 37, etc.), et hic Christus post passionem martyrum glorificatus. Ergo ad Joseph magis Gentes pertinent: et ideo augmentatio; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1). «Testimonium in Joseph posuit illud, dum exiret de terra Aegypti.» Videte et hic significari quintam sabbati: Quando exiit de terra Aegypti Joseph, id est, populus multiplicatus per Joseph, per mare Rubrum trajectus est (Exod. XIV, 22-31). Et tunc ergo produxerunt aquae reptilia animarum vivarum. Nihil aliud tunc in figura portendebat transitus populi per mare, nisi transitum fidelium per Baptismum; testis est Apostolus: «Nolo enim vos,» inquit, «ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari» (I Cor. X, 1, 2). Nihil ergo aliud significabat transitus per mare, nisi Sacramentum baptizatorum; nihil aliud insequentes Aegyptii, nisi abundantiam praeteritorum delictorum. Videtis evidentissima sacramenta: premunt Aegyptii, urgent; instant ergo peccata, sed usque ad aquam. Quid ergo times, qui nondum venisti, venire ad baptismum Christi, transire per mare Rubrum? Quid est rubrum? Sanguine Domini consecratum. Quid times venire? Conscientia forte aliquorum immanium delictorum stimulat, et excruciat in te animum, et dicit tibi tam magnum esse illud quod commisisti, ut desperes tibi dimitti: time ne remaneat aliquid peccatorum, si vixit aliquis Aegyptiorum. Cum autem transieris rubrum mare, cum eductus fueris a delictis tuis in manu potenti et brachio forti (Psal. CXXXV, 12), percepturus es mysteria quae non noveras; quia et ipse Joseph, «cum exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat, audivit.» Audies linguam quam non noveras: quam modo audiunt et recognoscunt, testantes et scientes qui norunt. Audies ubi debeas habere cor: quod modo cum dicerem, multi intellexerunt, et acclamaverunt; reliqui muti steterunt, quia nondum linguam quam non noverant, audierunt. Accelerent ergo, transeant, discant: «Linguam quam non noverat, audivit.»

9. [«vers. 7.] Avertit ab oneribus dorsum ejus.» Quis «avertit ab oneribus dorsum ejus,» nisi ille qui clamavit: «Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis» (Matth. XI, 28)? Alio modo hoc idem significatur. quod faciebat insecutio Aegyptiorum, hoc faciunt sarcinae peccatorum. «Avertit ab oneribus dorsum ejus.» Et quasi diceres, Quibus oneribus? «Manus ejus in cophino servierunt.» Per cophinum significantur opera servilia. Mundare, stercorare, terram portare, cophino fit; servilia sunt opera; quia omnis qui facit peccatum servus est peccati; et si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36). Merito et abjecta mundi quasi cophini deputantur: sed et cophinos Deus buccellis implevit; duodecim cophinos buccellarum implevit (Matth. XIV, 20); quia abjecta hujusmundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Sed et quando in cophino serviebat Joseph, terram ibi portabat, quia lateres faciebat: «Manus ejus in cophino servierunt.»

10. [«vers. 8.] In tribulatione invocasti me, et erui te.» Recognoscat se unaquaeque conscientia christiana, si devote transierit mare rubrum, si cum fide credendi et observandi linguam quam non noverat, audivit; recognoscat se in tribulatione exauditam. Ipsa enim magna tribulatio erat, premi sarcinis peccatorum; quantum gaudet relevata conscientia! Ecce baptizatus es; conscientia quae heri premebatur, hodie gratulatur. Exauditus es in tribulatione; memento tribulationis tuae. Antequam accederes ad aquam, quid sollicitudinis gerebas? quid jejuniorum exhibebas? quid tribulationum in corde gestabas, orationum internanarum, piarum, devotarum? Occisi sunt hostes tui, omnia peccata tua deleta sunt: «In tribulatione invocasti me, et erui te.»

11. «Exaudivi te in abscondito tempestatis:» non in tempestate maris, sed in tempestate cordis. «Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te in aqua contradictionis.» Revera, fratres, revera, qui exauditus est in abscondito tempestatis, debet probari in aqua contradictionis. Cum enim crediderit, cum baptizatus fuerit, cum viam Dei carpere coeperit, cum in gemellarium eliquari intenderit, et ab amurca publice currente se extraxerit; habebit multos exagitatores, multos insultatores, multos detractores, dehortatores, minantes etiam ubi possunt, deterrentes, deprimentes: haec tota aqua contradictionis est. Puto hodie esse hic sic; arbitror esse hic nonnullos quos amici sui volebant rapere ad circum, et ad nescio quas hodiernae festivitatis nugas: forte ipsi illos adduxerunt ad ecclesiam. Sed sive ipsi illos adduxerunt, sive ab eis ad circum abduci non potuerunt, in aqua contradictionis probati sunt. Non ergo erubescas praedicare quod nosti, defendere et inter blasphemos quod credidisti: si enim exaudiris in abscondito tempestatis, corde creditur ad justitiam; si probaris in aqua contradictionis, ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Quanta est enim ipsa aqua, contradictionis? jam pene siccata est. Senserunt illam majores nostri, quando verbo Dei, quando mysterio Christi acriter resistebant gentes; turbabatur aqua aquas enim pro populis aliquando intelligendas evidenter Apocalypsis scriptura demonstrat, ubi aquae multae cum viderentur, et quaereretur quid essent, responsum est, «Populi sunt» (Apoc. XVII, 15). Pertulerunt ergo illi aquam contradictionis, quando fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; quando astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1, 2). Quando fremuerunt gentes, tunc leo ille viro forti Samson venienti ad ducendam de alienigenis uxorem, Christo scilicet descendenti ad habendam Ecclesiam de Gentibus, fremens ibat in obviam. Sed quid egit? Accepit, tenuit, fregit, dissipavit leonem; factus est in manibus ejus velut haedus caprarum. Quid enim fieret populus fremens, nisi languidus peccator? Occisa autem illa feritate, jam non sic fremit regia potestas, non sic fremit populus Gentium in obviam Christo: imo vero in ipso regno Gentium in venimus leges pro Ecclesia, tanquam favum in ore leo nis (Judic. XIV, 5-8). Quid ergo jam metuam aquam contradictionis, quae prope jam tota siccata est? Illa pene jam silet, si amurca non contradicat. Quantumlibet mali saeviant alieni, o si eos non adjuvent mali nostri! «Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua contradictionis.» Recolitis quid de Christo dictum sit, sic natum eum esse in multorum ruinam, et multorum resurrectionem, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34). Novimus, videmus: signum crucis erectum est, et contradictum est ei. Contradictum est gloriae crucis; sed titulus erat super crucem, qui non corrumpebatur. Est enim titulus in psalmo: «In tituli inscriptionem, ne corrumpas» (Psal. LIX, 1). Signum erat cui contradiceretur: dixerunt enim Judaei, «Noli facere, Rex Judaeorum; sed fac quod ipse dixerit regem se esse Judaeorum.» Victa est contradictio; responsum est, «Quod scripsi, scripsi» (Joan. XIX, 19-22). «Exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te in aqua contradictionis.»

12. [«vers.» 9, 10.] Hoc totum ab initio Psalmi usque ad hunc versum, de oleo torcularis audivimus. Quod restat magis dolendum est et cavendum: ad amurcam enim torcularis pertinet usque ad finem; fortasse non frustra et interposito diapsalmate. Sed etiam hoc audire utile est, ut qui se jam in oleo videt, gaudeat; qui periclitatur ne in amurca currat, caveat. Utrumque audi: unum dilige, alterum time. «Audi, populus meus, et loquar, et testificabor tibi.» Non enim populo alieno, non enim populo non pertinenti ad torcular: «Judicate,» inquit, «inter me et vineam meam» (Isai. V, 3). «Audi populus meus, et loquar, et testificabor tibi.»

13. «Israel, si me audieris, non erit in te deus recens.» Deus recens, est ad tempus factus: Deus autem noster non recens, sed ab aeternitate in aeternitatem. Et Christus noster recens forte homo, sed sempiternus Deus. Quid enim ante principium? Et utique in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et ipse Christus noster Verbum caro factum, ut habitaret in nobis (Joan. I, 1, 14). Absit ergo ut sit in aliquo deus recens: deus recens, aut lapis, aut phantasma est. Non est, inquit, lapis: ego argenteum habeo et aureum. Merito ipsa pretiosa voluit nominare, qui dixit, «Idola Gentium argentum et aurum.» Magna sunt, quia aurea et argentea sunt; pretiosa sunt; lucida sunt: sed tamen oculos habent, et non vident (Psal. CXIII, 4, 5). Recentes hi dii. Quid recentius deo ex officina? Licet illos jam vetustos aranearum casses contexerint; qui sempiterni non sunt, recentes sunt: hoc de Paganis. Nescio quis alius, in vanitatem accipiens nomen Domini Dei sui, fecit sibi Christum creaturam, Christum imparem et inaequalem generanti; Filium Dei dicens, et Filium Dei negans. Si enim Filius unicus est, hoc quod Pater est, et hoc est ex aeternitate: tu autem nescio quid aliud cogitasti in corde tuo; deum recentem posuisti. Fecit sibi alius deum pugnantem contra gentem tenebrarum, timentem ne invadatur, satagentem ne corrumpatur; ex parte tamen corruptum, ut posset esse totus salvus; sed non totus, quia ex parte corruptus. Manichaei ista dicunt; faciunt sibi et isti in corde recentem deum. Non est talis Deus noster, non est talis portio tua Jacob: sed qui fecit coelum et terram, ipse est Deus tuus; qui non eget bonis, qui non timet a malis.

14. Multi ergo haeretici cum Paganis alios et alios deos sibi ipsi fecerunt, alios et alios deos sibi finxerunt; et eos etiamsi non in templis, tamen quod est pejus in suo corde posuerunt, et falsorum ridendorumque simulacrorum templa ipsi facti sunt. Magnum opus est, intus haec idola frangere; et locum Deo viventi, non recenti mundare. Omnes enim isti aliud atque aliud sentientes, alios atque alios deos sibi facientes, ipsamque fidem falsitate variantes, videntur dissentire; sed omnes a terrenis cogitationibus non recedunt, in terrenis cogitationibus consentiunt sibi: opinio diversa est, vanitas una est. De illis in alio psalmo dicitur, «Ipsi de vanitate in unum» (Psal. LXI, 10): quamvis opinionum varietate discordent, simili tamen vanitate colligantur. Et nostis quia vanitas retro est, posterior est: ideo ille quae retro oblitus, id est vanitatem oblitus, in ea quae ante sunt, id est in veritatem extentus, sequitur ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Ergo in pejus sibi isti consentiunt, quamvis dissentire a se invicem videantur. Ideo Samson caudas vulpium colligavit (Judic. XV, 4). Vulpes insidiosos, maximeque haereticos significant; dolosos, fraudulentos, cavernosis anfractibus latentes et decipientes, odore etiam tetro putentes. Contra quem odorem dicit Apostolus: «Christi bonus odor sumus» «in omni loco» (II Cor. II, 15). Istae vulpes significantur in Canticis canticorum, ubi dicitur: «Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas, latentes in cavernis tortuosis» (Cant. II, 15). «Capite nobis,» convincite nobis; capis enim eum quem de falsitate convincis. Contradicentibus denique vulpeculis Domino, et dicentibus, «In qua potestate ista facis? Respondete mihi et vos,» inquit, «unum sermonem: Baptismus Joannis unde est de coelo, an ex hominibus?» Vulpes autem solent habere tales foveas, ut ex una parte intrent, et ex alia parte exeant: ad utrumque foramen captor vulpium retia posuit. Dicite mihi, «de coelo est, an ex hominibus?» Sentiunt illi eum ex utraque parte tetendisse unde caperet; et aiunt apud se: «Si dixerimus,» in quiunt, «De coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis?» ille enim testimonium Christo perhibuit. «Si dixerimus, De terra; lapidat nos populus, quia ut prophetam eum habent.» Sentientes ergo hac atque hac esse unde caperentur, responderunt, «Nescimus.» Et Dominus: «Nec ego vobis dico in qua potestate ista facio» (Matth. XXI, 23-27). Vos dicitis vos nescire quod scitis; ego vobis non dico quod quaeritis: quia ex nulla parte exire ausi estis, in vestris tenebris remansistis. Obtemperemus ergo et nos, si possumus, dicenti verbo Dei «Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas:» videamus si et nos quasdam vulpeculas capere possumus; proponamus ad foramen utrumque, ut unde vulpes exire voluerit, capiatur. Verbi gratia, manichaeo facienti sibi deum recentem, et in corde suo ponenti quod non est, dicamus et interrogemus eum: Substantia Dei corruptibilis est, an incorruptibilis? Elige quod vis, et exi qua vis, sed non effugies. Si dixeris, Corruptibilis; non a populo, sed a teipso lapidaberis: si autem dixeris incorruptibilem Deum; incorruptibilis quomodo timuit gentem tenebrarum? quid factura erat incorruptibili gens corruptionis? Quid restat nisi ut dicatur, «Nescimus?» Sed tamen si hoc non dolo, sed ignorantia dicitur, non remaneat in tenebris: ex vulpe fiat ovis, credat invisibili, incorruptibili soli Deo, non recenti; soli, ab eo quod est solus, non ab eo quod est sol, ne nos ipsi vulpi fugienti aliam cavernam aperuisse videamur. Quanquam nec nomen solis formidabimus. Est enim in Scripturis nostris: «Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus» (Malach. IV, 2). Ab aestu solis hujus umbra appetitur: sub alas autem solis hujus ab aestu fugitur; sanitas enim in pennis ejus. Iste est sol de quo dicturi sunt impii: «Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis» (Sap. V, 6). Dicturi sunt adoratores solis, «Sol non ortus est nobis;» quia cum adorent solem quem facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45), non est eis ortus sol qui solos illuminat bonos. Faciunt sibi ergo deos recentes quique quales volunt: quid enim impedit officinam decepti cordis fabricare phantasma quale voluerit? Sed omnes hi in posterioribus consentiunt, id est, simili vanitate detinentur. Unde Samson noster, qui etiam interpretatur Sol ipsorum, eorum scilicet quibus lucet; non omnium, sicuti est oriens super bonos et malos, sed sol quorumdam, sol justitiae (figuram enim habebat Christi), colligavit, ut dicere coeperam, caudas vulpium, et ibi ignem alligavit; ignem ad incendendum, sed messes alienigenarum. Proinde tales consentientes in posterioribus, tanquam caudis colligati, trahunt ignem corrumpentem; sed non incendunt nostrorum segetes. «Novit» enim «Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Si quis autem mundaverit se ab hujusmodi, erit vas in honorem, utile Domino, ad omne opus bonum paratum» (II Tim. II, 19-21); et ideo nec caudas vulpium, nec faces vulpium pertimescet. Sed videamus de populo isto: «Si me audieris,» inquit, «non erit in te deus recens.» Movet me, quod dixi, «in te:» non enim dixit, A te, quasi simulacrum forinsecus adhibitum; sed, «in te,» in corde tuo, in imagine phantasmatis tui, in deceptione erroris tui tecum portabis deum tuum recentem, remanens vetustus. «Si» ergo «me audieris; me,» inquit, quia ego sum qui sum (Exod. III, 14); «non erit in te deus recens, nec adorabis deum alienum.» Si enim in te non sit, «non adorabis deum alienum:» Si tu non cogites deum falsum, non adorabis deum fabricatum; «non enim erit in te deus recens.»

15. [«vers. 11.] Ego enim sum.» Quid vis adorare quod non est? «Ego enim sum Dominus Deus tuus:» quia ego sum qui sum. Et ego quidem sum, inquit, qui sum super omnem creaturam: tibi tamen temporaliter quid praestiti? «Qui eduxi te de terra Aegypti.» Non illi tantum populo dicitur: omnes enim educti sumus de terra Aegypti, omnes per mare Rubrum transivimus, inimici nostri persequentes nos in aqua perierunt. Non simus ingrati Deo nostro; non obliviscamur Deum manentem, et fabricemus in nobis deum recentem. «Qui eduxi te de terra Aegypti:» loquitur Deus. «Dilata os tuum, et adimplebo illud.» Angustias pateris in te propter deum recentem constitutum in corde tuo; frange vanum simulacrum, dejice de conscientia tua fictum idolum: «dilata os tuum,» confitendo, amando; «et adimplebo illud,» quoniam apud me fons vitae. (Psal. XXXV, 10).

16. [«vers.» 12.] Hoc quidem dicit Dominus; sed quid sequitur? «Et non obaudivit populus meus vocem meam.» Non enim loqueretur ista, nisi populo suo: scimus enim quia quaecumque Lex dicit, his qui in Lege sunt dicit (Rom. III, 19). «Et non obaudivit populus meus vocem meam; et Israel non intendit mihi.» Quis? cui? «Israel mihi.» O ingrata anima! per me anima, a me vocata anima, a me in spem reducta, a me a peccatis abluta: «Et Israel non intendit mihi.» Baptizantur enim et transeunt per mare Rubrum; sed in via murmurant, contradicunt, conqueruntur, seditionibus conturbantur, ingrati ei qui liberavit a persequentibus hostibus, qui ducit per siccum, per eremum, cum cibo tamen et potu, cum lumine nocturno et umbraculo diurno: «Et Israel non intendit mihi.»

17. [«vers. 13.] Et dimisi eos secundum affectiones cordis eorum.» Ecce torcular: aperta sunt foramina, currit amurca. «Et dimisi eos,» non secundum salutem praeceptorum meorum; sed, «secundum affectiones cordis eorum:» donavi eos sibi. Dicit et Apostolus: «Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum» (Id. I, 24). «Dimisi eos secundum affectiones cordis eorum; ibunt in affectionibus suis.» Inde est quod horretis: si tamen eliquamini in gemellaria abscondita Domini, si tamen apothecas ejus adamastis, inde est quod horretis. Alii defendunt circum, alii amphitheatrum, alii casas in vicis, alii theatra, alii illud, alii illud; alii postremo deos recentes suos: «Ibunt in affectionibus suis.»

18. [«vers. 14, 15.] Si plebs mea audisset me; Israel» «si in viis meis ambulasset.» Dicit enim fortasse iste Israel, Ecce pecco, manifestum est; eo post affectiones cordis mei: sed quid facio? Diabolus hoc facit, daemones hoc faciunt. Quid est diabolus? qui sunt daemones? Certe inimici tui. «Israel si in viis meis ambulasset; in nihilum omnes inimicos eorum humiliassem.» Ergo, «Si plebs mea, audisset me:» quare enim «mea,» si non audit me? «Si plebs mea, audisset me.» Quid est, «plebs mea? Israel.» Quid est, «audisset me? Si in viis meis ambulasset.» Queritur, et gemit sub inimicis: «In nihilum inimicos eorum humiliassem, et super tribulentes eos misissem manum meam.»

19. [«vers.» 16.] Nunc vero quid queruntur de inimicis? Ipsi facti sunt pejores inimici. Quomodo enim? quid sequitur? De inimicis querimini; vos quid estis? «Inimici Domini mentiti sunt ei.» Renuntias? Renuntio: et redit ad quod renuntiat. Utique quibus rebus renuntias, nisi factis malis, factis diabolicis, factis a Deo damnandis; furtis, rapinis, perjuriis, homicidiis, adulteriis, sacrilegiis, sacris abominandis, curiositatibus? His omnibus renuntias, et rursus his inflexus superaris. Facta sunt tibi posteriora deteriora prioribus: canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabris coeni (II Petr. II, 20, 22). «Inimici Domini mentiti sunt ei.» Et quanta patientia Domini! Quare non prosternuntur? quare non trucidantur? quare non terra dehiscente sorbentur? quare non coelo flagrante incenduntur? Quia magna patientia Domini. Et erunt impuniti? Absit. Non sibi tantum de Dei misericordia blandiantur, ut sibi ejus injustitiam polliceantur. Ignoras quia Dei patientia ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Et si modo non reddit, tunc reddet: si enim modo reddit, ad tempus reddit; non converso autem nec correcto, in aeternum reddet. Vide ergo quia non erunt impuniti; attende quod sequitur: «Inimici Domini mentiti sunt ei.» Dicturus es, Et quid eis fecit? Non vivunt? non auras carpunt? non lucem hauriunt? non fontes potant? non fructus terrae edunt? «Et erit tempus eorum in aeternum.»

20. Nemo sibi ergo blandiatur, quia quasi ad torcular pertinet: bonum est illi, si ad oleum in torculari pertineat. Non sibi polliceatur unusquisque habens facta nefaria, quae regnum Dei non possidebunt, et dicat sibi: Quoniam habeo signum Christi et Sacramenta Christi, non delebor in aeternum; et si purgor, per ignem salvus ero. Nam quid est quod ait Apostolus de his qui habent fundamentum? «Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.» Quid est, inquiunt, quod sequitur? «Unusquisque autem super fundamentum videat quid superaedificat. Alius enim superaedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; alius ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit; dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur. Si cujus opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet:» hoc est, quia super fundamentum justa opera aedificavit; «aurum, argentum, lapides pretiosos.» Si autem peccata; «lignum, fenum, stipulam:» tamen propter fundamentum «ipse salvus erit; sic tamen tanquam per ignem» (I Cor. III, 10-15). Fratres, nimis timidus esse volo: melius est enim non vobis dare securitatem malam. Non dabo quod non accipio, timens terreo: securos vos facerem, si securus fierem; ego ignem aeternum timeo. «Et erit tempus eorum in aeternum,» non accipio nisi ignem aeternum; de quo alio loco Scriptura dicit: «Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur» (Isai. LXVI, 24). Sed de impiis dixit, ait aliquis, non de me; qui quamvis peccator sim, quamvis adulter, quamvis fraudator, quamvis raptor, quamvis perjurus; habeo tamen in fundamento Christum, christianus sum, baptizatus sum: ego per ignem purgor, et propter fundamentum non pereo. Dic mihi iterum, Quid es? Christianus, inquis. Interim transi. Quid aliud? Raptor, adulter, et caetera de quibus Apostolus dicit: «Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt» (Galat. V, 21). Certe ergo a talibus non correctus, de talibus commissis poenitentiam non agens, regnum coelorum speras? Non opinor; «quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.» Et ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu nescio quid tibi pollicens, secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Attende ergo ipsum judicem venientem. Bene; Deo gratias: non tacuit sententiam definitivam, non misit foras reos et duxit velum. Ante voluit praenuntiare quod disposuit facere. Nempe «congregabuntur ante eum omnes gentes.» Quid de illis faciet? «Separabit eos; et alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram.» Numquid medius locus servatus est? Quid dextris dicturus est? «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum.» Quid sinistris? «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» (Matth. XXV, 32, 33, 34, 41). Si non times mitti quo, vide cum quo. Si ergo opera illa omnia regnum Dei non possidebunt; imo non opera, sed qui talia agunt; nam opera talia in igne non erunt: non enim illo igne ardentes furaturi sunt et adulteraturi; sed «qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt:» non ergo erunt a dextris cum illis quibus dicetur, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum;» quia «qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.» Si ergo a dextris non erunt, non restat nisi ut sint a sinistris: sinistris quid dicet? «Ite in ignem aeternum:» quia «erit tempus eorum in aeternum.»

21. Expone ergo, inquit, nobis, ligna, fenum, stipulam qui aedificant super fundamentum, quomodo non pereant, sed salvi fiant; sic tamen quasi per ignem. Obscura quidem illa quaestio, sed, ut possum, breviter dico. Fratres, sunt homines omnino contemptores saeculi hujus, quibus non est gratum quidquid temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus, sancti, casti, continentes, justi, fortassis et omnia sua vendentes et pauperibus distribuentes, aut possidentes tanquam non possidentes, et utentes hoc mundo tanquam non utentes (I Cor. VII, 30, 31). Sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis inhaerent aliquantum dilectione. Non rapit villam alienam; sed sic amat suam, ut si perdiderit, conturbetur. Non appetit uxorem alienam; sed sic inhaeret suae, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis, liberorum procreandorum causa. Non tollit aliena; sed repetit sua, et habet cum fratre suo judicium: talibus enim dicitur, «Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum» (Id. VI, 7). Verum ipsa judicia in Ecclesia jubet agi, non ad forum trahi; tamen delicta esse dicit: contendit enim christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum coelorum; non totum cor sursum levat, sed aliquam partem ejus trahit in terra. Denique si veniat tentatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum, et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, quid dicunt ex hac opportunitate? Bonum est mihi dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23): alacres currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur. Illi autem amantes res proprias, domos proprias, graviter conturbantur; fenum, et stipula, et ligna ardent. Habent ergo ligna, fenum, stipulam super fundamentum; sed rerum concessarum, non illicitarum. Dico enim, fratres: possides fundamentum; haere coelo, calca terram. Si talis es, non aedificas nisi aurum, argentum, et lapides pretiosos. Cum autem dixeris, Amo possessionem istam, timeo ne pereat; et imminet damnum, et tu contristaris: non quidem praeponis eam Christo; nam sic amas possessionem istam, ut si dicatur tibi, Ipsam vis, an Christum? etsi tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: salvus eris tanquam per ignem. Audi aliud: non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium. Et hoc non facere, Christum in fundamento ponere est: Veritas enim dixit, «Os quod mentitur, occidit animam» (Sap. I, 11). Ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam facis homicidium, non propter illam falsum juras, non propter illam Christum negas; eo quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento. Sed tamen quia diligis illam, et contristaris si perdas illam; super fundamentum posuisti, non aurum, aut argentum, aut lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam. Salvus ergo eris, cum ardere coeperit quod aedificasti; sic tamen quasi per ignem. Nemo enim super fundamentum hoc aedificans adulteria, blasphemias, sacrilegia, idololatrias, perjuria, putet se salvum futurum per ignem, quasi ista sint ligna, fenum, stipula: sed qui aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni coelorum, id est, super Christum; ardebit amor rerum temporalium, et ipse salvus erit per idoneum fundamentum.

22. [«vers. 17.] Inimici Domini mentiti sunt ei,» dicendo, Eo ad vineam, et non eundo (Matth. XXI, 30): «et erit tempus eorum,» non ad tempus, sed «in aeternum.» Et qui sunt isti? «Et cibavit illos ex adipe frumenti.» Nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici qui mentiti sunt ei. «Et cibavit illos ex adipe frumenti» miscuit eos Sacramentis suis. Et Judam, quando dedit buccellam (Joan. XIII, 26), ex adipe frumenti cibavit: et inimicus Domini mentitus est ei, et erit tempus ejus in aeternum. «Et cibavit illos ex adipe frumenti; et de petra melle saturavit eos.» O ingratos! «Cibavit ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.» In eremo de petra aquam produxit (Exod. XVII, 6), non mel. Mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. Quam multi ergo inimici Domini mentientes Domino cibantur, non solum ex adipe frumenti, sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur verbo ejus et cognitione sacramentorum ejus, solutione parabolarum ejus, quam multi delectantur, quam multi clamant! Et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Quam multi ergo satiantur de melle isto, clamant, dicunt, Suave est; dicunt, Nihil melius, nihil dulcius vel intelligi vel dici potuit! et tamen inimici Domini mentiti sunt ei. Nolo amplius immorari in rebus dolendis: quanquam terribiliter Psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine ejus, obsecro vos, recurramus ad caput: «Exsultate Deo adjutori nostro,» conversi ad Deum.

«Et post verbum:» 23. Non parum vestras mentes in nomine Christi divina spectacula tenuerunt, et suspenderunt vos, non solum ad appetenda quaedam, sed ad quaedam etiam fugienda. Ista sunt spectacula utilia, salubria, aedificantia, non destruentia: imo et destruentia, et aedificantia; destruentia recentes deos, aedificantia fidem in verum et aeternum Deum. Etiam in crastinum diem invitamus Charitatem vestram. Cras illi habent, ut audivimus, mare in theatro: nos habeamus portum in Christo. Sed quoniam perendino die, id est, quarta sabbati, non possumus ad mensam Cypriani convenire, quia festivitas est sanctorum Martyrum; crastino ad ipsam mensam conveniamus.

IN PSALMUM LXXXI ENARRATIO. 1. [«vers.» 1.] Psalmus «ipsi Asaph.» Psalmo huic titulum, sicut aliis qui similiter praenotantur, vel nomen ejus hominis indidit, a quo scriptus est, vel ejusdem nominis interpretatio; ut ad Synagogam, quod est Asaph, ejus intelligentia referatur: praesertim quia hoc et primus ejus versus assignat. Sic enim incipit: «Deus stetit in synagoga deorum». Quos utique deos absit ut intelligamus deos Gentium, sive idola, sive aliquam praeter homines coelestem terrestremve creaturam: cum paulo post hunc versum idem iste psalmus asserat, et quos deos intelligi velit, in quorum synagoga stetit Deus, apertius exprimat, ubi ait: «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.» In horum ergo synagoga filiorum Altissimi, de quibus idem Altissimus per Isaiam dicit, «Filio genui et exaltavi; ipsi autem me spreverunt» (Isai. I, 2), stetit Deus. «In synagoga» populum Israel accipimus; quia et ipsorum proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli nunquam synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam: sive discernendi causa, sive quod inter congregationem unde Synagoga, et convocationem unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent, atque ipsa proprie, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem magis est utentium ratione, sicut sunt homines. Unde ex persona ipsius Asaph in alio psalmo canitur, «Quasi pecus factus sum apud te, et ego semper tecum» (Psal. LXXII, 23): quando utique, quamvis uni vero Deo mancipatus videretur, pro magnis tamen ac summis bonis ab illo carnalia, terrena, temporalia requirebat. Invenimus eos saepe etiam filios appellatos; non ea gratia quae ad Novum Testamentum pertinet, sed illa quae ad Vetus: quia et ipsa gratia est qua elegit Abraham, et ex ejus carne tam magnum populum propagavit; qua nondum natos, Jacob dilexit, Esau autem odio habuit (Malach. I, 2, 3); qua liberavit ex Aegypto, qua in terram promissionis, ejectis Gentibus, introduxit. Nisi enim et ipsa esset gratia, non utique de nobis, quibus non ad terrenum, sed ad regnum coelorum capessendum data est potestas filios Dei fieri, in eodem mox Evangelio diceretur quod accepimus gratiam pro gratia (Joan. I, 12, 16); id est, pro Testamenti Veteris promissionibus, Testamenti Novi promissiones. Liquet igitur, quantum existimo, in qua deorum synagoga steterit Deus.

2. Deinceps requirendum est utrum Patrem, an Filium, an Spiritum sanctum, an ipsam Trinitatem accipere debeamus stetisse «in synagoga deorum; in medio autem deos discernere:» quia et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Non quidem facile est hoc eliquare; quia et non corporalem, sed spiritualem Dei praesentiam, quae congruit ejus substantiae, negari non potest adesse conditis rebus, mirabili videlicet et vix paucis intelligibili modo, cui dicitur: «Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades» (Psal. CXXXVIII, 8). Unde merito perhibetur stare Deus in congregatione hominum invisibiliter, sicut coelum et terram ipse implet, quod per prophetam de se ipse praedicat (Jerem. XXIII, 24): nec tantum perhibetur, sed pro captu mentis humanae utcumque cognoscitur stare in eis quae creavit, si et homo stet et audiat cum, et gaudio gaudeat propter ejus intimam vocem (Joan. III, 29). Verumtamen, quantum arbitror, psalmus iste insinuare aliquid molitur, quod ex quodam tempore factum est, ut staret Deus in synagoga deorum. Nam illa statio qua coelum et terram implet, nec ad Synagogam proprie pertinet, nec tempore variatur. «Deus» itaque «stetit in synagoga deorum,» nimirum ille qui de se dixit: «Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel» (Matth. XV, 24). Dicitur et causa: «In medio autem deos discernere.» Agnosco igitur Deum stetisse in synagoga deorum, «quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem:» ut enim staret Deus in synagoga deorum, ad hoc ex ipsis secundum carnem. Sed quid Deus? Neque enim quales illi, in quorum deorum synagoga stetit; sed, sicut illic Apostolus sequitur, «qui est super omnia Deus benedictus in saecula» (Rom. IX, 5). Agnosco, inquam, stetisse; agnosco et in medio Deum sponsum, de quo amicus ejus quidam dicit: «In medio vestrum stat, quem vos nescitis» (Joan. I, 26). Quippe de quibus paulo post in hoc psalmo dicitur, «Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant:» testificatur et Apostolus, «Quoniam caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret» (Rom. XI, 25). Stantem quippe in medio sui videbant eum; sed non eum videbant Deum, qualem se volebat videri, dicens: «Qui me vidit, vidit» «et Patrem» (Joan. XIV, 9). Discernit autem deos, non corum meritis, sed gratia sua; ex eadem conspersione faciens alia vasa in honorem, alia in contumeliam (Rom. IX, 21). Quis enim te discernit? Quid enim habes, quod non accepisti, si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?

3. [«vers.» 2, 3.] Audi et vocem Dei discernentis, audi et vocem Domini dividentis flammam ignis (Psal. XXVIII, 7): «Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccantium sumitis?» Sicut alibi: «Usquequo graves corde» (Psal. IV, 3)? Numquid et usque ad adventum ejus qui lumen est cordis? Dedi legem; duriter restitistis: misi Prophetas; injuriis affecistis, aut interfecistis, aut haec agentibus connivistis. Sed ut illis nec loqui dignum sit, qui occiderunt servos Dei praemissos ad se; vos qui cum haec fierent tacuistis, id est, vos qui eos qui tunc tacuerunt, velut innocentes imitari voluistis, «Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccantium sumitis?» Numquid etiam nunc et ipse haeres veniens occidendus est? Nonne ipse propter vos sine patre esse voluit tanquam pupillus? nonne propter vos esurivit et sitivit ut egenus? nonne ad vos clamavit, «Discite a me quia mitis sum et humilis corde» (Matth. XI, 29)? Nonne pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius paupertate ditaremini (II Cor. VIII, 9)? «Judicate» ergo «pupillo et egeno; humilem et pauperem justificate.» Non illos propter se superbos et divites, sed istum propter vos humilem et pauperem, justum credite, justum praedicate.

4. [«vers.» 4.] Sed invidebunt ei, nec omnino parcent, dicentes, «Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas» (Matth. XXI, 38). «Auferte» ergo «inopem, et pauperem de manu peccatoris eruite.» Haec dicta sunt, ut sciretur in eo populo in quo natus et occisus est Christus, nec illos fuisse immunes a tanto scelere, qui cum essent tantae multitudinis, ut eos sicut Evangelium loquitur, timerent Judaei, et propterea in Christum manum mittere non auderent (Luc. XXII, 2), postea conniverunt, eumque interimi a malignis et invidis Judaeorum principibus permiserunt; qui si voluissent, timerentur semper, ut nunquam in illum sceleratorum praevalerent manus. De his quippe et alibi dicitur: «Canes muti nescierunt latrare» (Isai. LVI, 10). De his etiam illud: «Ecce quomodo justus periit, et nemo considerat» (Id. LVII, 1). Periit, quantum in ipsis est, qui eum perdere voluerunt: nam quomodo ille posset perire moriendo, qui eo modo potius quod erat perditum requirebat? Porro, si isti juste increpantur, meritoque arguuntur, qui tantum scelus fieri dissimulando siverunt; quomodo increpandi, aut ne increpandi quidem, sed qua severitate damnandi sunt qui hoc consilio malitiaque fecerunt?

5. [«vers.» 5.] Verumtamen omnibus, quod sequitur, rectissime congruit: «Nescierunt, et non intellexerunt, in tenebris ambulant.» Quia et illi, si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8); et illi, si cognovissent, nunquam Barabbam liberandum, et Christum crucifigendum petere consensissent. Sed quoniam supra memorata «caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret;» per hanc utique illius populi caecitatem crucifixo Christo, «movebuntur omnia fundamenta terrae.» Sic mota sunt, et movebuntur, donec intret quae praedestinata est Gentium plenitudo. Nam et in ipsa morte Domini terra mota est, et petrae scissae sunt (Matth. XXVII, 51). Et si intelligamus fundamenta terrae, terrenorum bonorum copia felices: recte praedictum est quod moverentur, vel admirando sic amari, sic coli humilitatem, paupertatem, mortem, velut magnam secundum ipsos miseriam Christi; vel ipsi quoque, hujus mundi vana felicitate contempta, illam diligendo atque sectando. Ita moventur omnia fundamenta terrae, cum partim mirantur, partim etiam commutantur. Sicut enim non absurde dicimus fundamenta coeli, quibus regnum coelorum superaedificatur in sanctis et fidelibus, quos dicit Scriptura lapides vivos (I Petr. II, 5): quorum fundamentum est primitus ipse Christus ex virgine; de quo dicit Apostolus, «Fundamentum aliud nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Jesus» (I Cor. III, 11): deinde ipsi Apostoli et Prophetae, quorum auctoritate locus coelestis eligitur, ut eam sectando coaedificemur; unde dicit ad Ephesios, «Jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino» (Ephes. II, 19-22): ita non inconvenienter fundamenta terrae intelliguntur, quorum terrenam felicitatem praepollentem atque potentem homines invidendo, eorum auctoritate ad hujusmodi bona concupiscenda pertrahuntur, et adipiscendo coaedificantur tanquam terra super terram, sicut in illo superno aedificio coelum super coelum; quia et peccatori dictum est, «Terra es, et in terram ibis» (Gen. III, 19); et, «Coeli enarrant gloriam Dei,» cum «in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum» (Psal. XVIII, 2, 5).

6. [«vers.» 6, 7]. Terrenae autem felicitatis regnum superbia est, contra quam venit humilitas Christi, exprobrans eis quos vult ex humilitate filios Altissimi facere, atque increpans: «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis.» Sive ad illos dixerit, «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes,» ad eos utique qui praedestinati sunt in vitam aeternam; ad alios vero, «Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis,» hoc modo etiam deos discernens: sive omnes simul increpat, ut obedientes correctosque discernat, «Ego,» inquit, «dixi, Dii estis et filii Altissimi omnes;» id est, omnibus vobis promisi coelestem felicitatem; «vos autem,» per infirmitatem carnis, «sicut homines moriemini, et,» per elationem animi, «sicut, unus ex principibus,» id est diabolus, non extollemini, sed «cadetis.» Velut si diceret: Cum tam pauci sint dies vitae vestrae, ut cito sicut homines moriamini, non vobis prodest ad correctionem; sed tanquam diabolus, cujus dies in hoc saeculo multi sunt, quia carne non moritur, extollimini, ut cadatis. Per diabolicam quippe superbiam factum est, ut Christi gloriae perversi et caeci principes Judaeorum invidissent: per hoc vitium factum est et fit, ut Christi usque ad mortem crucifixi humilitas vilescat eis qui hujus saeculi diligunt excellentiam.

7. [«vers.» 8.] Proinde ut hoc vitium sanetur, ex ipsius prophetae persona dicitur: «Surge, Deus, judica terram.» Tumuit enim terra, cum te crucifigeret; surge a mortuis, et judica terram. «Quoniam tu disperdes in omnibus gentibus:» quid, nisi terram? hoc est, eos qui terrena sapiunt; sive ipsum affectum in credentibus terrenae cupiditatis et elationem absumens; sive non credentes, terram conterendam perdendamque discernens. Sic per membra sua, quorum conversatio in coelis est, judicat terram, et disperdit in omnibus gentibus. Nec praetereundum, quod nonnulli codices habent, «Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus:» quia et hoc non inconvenienter accipitur, neque ut simul utrumque sit quidquam repugnat. Fit ergo haereditas ejus per charitatem, quam suis praeceptis et gratia misericorditer excolendo, terrenam disperdit cupiditatem.

IN PSALMUM LXXXII ENARRATIO. 1. [«vers.» 1.] Psalmi hujus titulus est, «Canticum Psalmi Asaph.» Jam saepe diximus quid interpretetur Asaph, id est, Congregatio. Homo ergo ille qui vocabatur Asaph, in figura congregationis populi Dei in multorum psalmorum titulis ponitur. Graece autem congregatio synagoga dicitur, quod velut proprium nomen Judaeorum populus tenuit, ut Synagoga appellaretur; sicut populus Christianus usitatius vocatur Ecclesia, cum et ipse utique congregetur.

2. [«vers.» 2.] Populus itaque Dei in isto psalmo dicit: «Deus, quis similis erit tibi?» Quod ego arbitror accommodatius accipi in Christo, quia in similitudine hominum factus, putatus est ab eis a quibus contemptus est, caeteris hominibus comparandus: nam et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12); sed ad hoc ut judicaretur. Cum autem veniet judicaturus, tunc fiet quod hic dicitur, «Deus, quis similis erit tibi?» Si enim Psalmi non solerent loqui ad Dominum Christum, non diceretur etiam illud, quod ipsi dictum esse nullus potest dubitare fidelium: «Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis» (Psal. XLIV, 7, 8). Huic ergo et nunc dicitur, «Deus, quis similis erit tibi?» Multis enim similis in humilitate esse voluisti, usque et latronibus qui tecum sunt crucifixi (Luc. XXIII, 33); sed in claritate cum venies, «quis similis erit tibi?» Quid enim magnum dicitur, cum Deo dicitur, «Quis similis erit tibi;» nisi illi dicatur, qui similis esse hominibus voluit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7)? Et ideo non ait, Quis similis est tibi? quod utique recte diceretur, si hoc ad divinitatem referretur. Quia vero ad formam servi relatum est, tunc ejus a caeteris hominibus dissimilitudo apparebit, quando apparebit in gloria. Ideo sequitur, «Ne taceas, neque compescaris, Deus:» quia primo tacuit, ut judicaretur; quando sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LII, 7), et suam compescuit potestatem. Quam ut se compescere ostenderet, ad illam ejus vocem qua dixit, «Ego sum,» hi qui eum apprehendendum quaerebant, redierunt retro, et ceciderunt (Joan. XVIII, 5, 6). Quando ergo teneretur atque pateretur, nisi se ipse cohiberet atque compesceret, et quodam modo mitigaret? Nam et sic quidam interpretati sunt quod hic positum est, «Neque compescaris Deus,» ut dicerent, «Neque mitescas Deus.» Ipse alibi dicit, «Tacui; numquid semper tacebo» (Isai. XLII, 14)? Cui dicitur hic, «ne taceas;» de illo alibi dicitur, «Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit» (Psal. XLIX, 3). Dicitur hic, «Ne taceas:» tacuit enim, ut judicaretur, quando venit occultus; non autem tacebit, ut judicet, quando veniet manifestus.

3. [«vers. 3.] Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.» Novissimos dies significare mihi videtur, quando haec quae nunc metu comprimuntur, in liberam vocem eruptura sunt, sed plane irrationabilem, ut sonitus magis quam locutio vel sermo dicendus sit. Non itaque tunc odisse incipient, sed qui oderunt te, tunc levabunt caput. Nec capita, sed «caput;» quando eo perventuri sunt, ut etiam illud caput habeant quod extollitur super omne quod dicitur Deus et quod colitur: ut in illo maxime impleatur, «qui se exaltat, humiliabitur» (Luc. XIV, 11); et cum eum ille cui dicitur, «Ne taceas, neque mitescas Deus,» interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae (II Thess. II, 4, 8).

4. [«vers. 4.] Super populum tuum malignaverunt consilium;» vel, sicut alii codices habent, «astute cogitaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.» Irridenter ista dicuntur: quando enim valerent nocere populo vel plebi Dei, vel sanctis ejus qui noverunt dicere, «Si Deus pro nobis, quis contra nos» (Rom. VIII, 31)?

5. [«vers. 5.] Dixerunt, Venite, et disperdamus eos de gente.» Singularem numerum posuit pro plurali; sicut dicitur, Cujus est hoc pecus, etiamsi de grege interrogetur, et intelliguntur pecora: denique alii codices, «de gentibus,» habent; ubi magis interpretes intellectum quam verbum secuti sunt. «Venite, et disperdamus eos de gente.» Ipse est ille sonus quo sonuerunt magis quam locuti sunt, quoniam inaniter inania strepuerunt. «Et non memoretur nominis Israel ultra.» Hoc alii planius dixerunt, «Et non sit memoria nominis Israel adhuc.» Quia «memoretur nominis,» in latina lingua inusitata locutio est; potius enim dici solet, memoretur nomen: sed eadem ipsa sententia est; nam qui dixit, «memoretur nominis,» graecam transtulit locutionem. «Israel» autem hic debet intelligi utique semen Abrahae, cui dicit Apostolus, «Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes» (Galat. III, 29): non Israel secundum carnem, de quo dicit, «Videte Israel secundum carnem» (I Cor. X, 18).

6. [«vers. 6.] Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversus te testamentum disposuerunt:» quasi possent esse fortiores. Testamentum sane in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet nisi testatoribus mortuis; sed omne pactum et placitum testamentum vocabant. Nam Laban et Jacob testamentum fecerunt (Gen. XXXI, 44), quod utique etiam inter vivos valeret: et innumerabilia talia in divinis leguntur eloquiis.

7. [«vers.» 7, 8.] Deinde incipit inimicos Christi commemorare sub quibusdam vocabulis Gentium: quorum vocabulorum interpretatio satis indicat quid velit intelligi. Talibus enim nominibus convenientissime figurantur veritatis inimici. Idumaei quippe interpretantur, vel Sanguinei, vel Terreni: Ismaelitae, Obedientes sibi; utique non Deo: sed sibi. Moab, Ex patre: quod in malo non intelligitur melius, nisi cum ipsa historia cogitatur, quod pater Lot filiae suae illicite se utenti permixtus eum genuit; quia ex ipsa re tale nomen accepit (Gen. XIX, 36 et 37). Bonus autem pater, sed sicut Lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8); non inceste et illicite. Agareni, Proselyti, id est, advenae: quo nomine significantur inter inimicos populi Dei, non illi qui cives fiunt; sed qui in animo alieno atque adventitio perseverant, et nocendi occasione inventa se ostendunt. Gebal, Vallis vana, id est, fallaciter humilis: Amon, Populus turbidus, vel Populus moeroris: Amalech, Populus linguens; unde alibi dictum est, «Et inimici ejus terram linguent» (Psal. LXXI, 9). Alienigenae, quamvis et ipso nomine latino se indicent alienos, et ob hoc consequenter inimicos, tamen in hebraeo dicuntur Philistiim; quod interpretatur Cadentes potione, velut quos fecit ebrios luxuria saecularis. Tyrus lingua hebraea dicitur Sor; quod sive Angustia sive Tribulatio interpretetur, secundum illud accipiendum est in his inimicis populi Dei, quod ait Apostolus: «Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum» (Rom. II, 9). Omnes ergo hi sic enumerantur in hoc psalmo: «Tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, Gebal et Amon et Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum.»

8. [«vers.» 9.] Et tanquam indicans causam quare sint inimici populo Dei, adjungit et dicit: «Etenim Assur venit cum illis.» Assur autem pro ipso diabolo figurate intelligi solet, qui operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), tanquam in vasis suis, ut oppugnent populum Dei. «Facti sunt,» inquit, «in adjutorium filiis Lot:» quia omnes inimici, operante in se principe suo diabolo, «facti sunt in adjutorium filiis Lot,» qui interpretatur Declinans. Angeli autem apostatici bene intelliguntur tanquam filii declinationis; a veritate quippe declinando, in satellitium diaboli discesserunt. Hi sunt de quibus dicit Apostolus: «Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus» (Id. VI, 12). Quapropter istos invisibiles inimicos adjuvant homines infideles, in quibus operantur ad oppugnandum populum Dei.

9. [«vers.» 10-13.] Jam nunc videamus quid imprecetur propheticus spiritus, magis praedicens quam maledicens. «Fac illis,» inquit, «sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cison. Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae.» Hos omnes secundum historiam populus Israel, qui tunc erat populus Dei, debellavit et vicit; sicut etiam illos quos deinceps commemorat, dicens, «Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana» (Judic. IV, VII, VIII). Interpretationes autem eorum nominum istae sunt: Madian interpretatur Declinans judicium; Sisara, Gaudii exclusio; Jabin, Sapiens. Sed in his inimicis a populo Dei superatis, ille intelligendus est sapiens, de quo Apostolus dicit: «Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi» (I Cor. I, 20)? Oreb, Siccitas: Zeb, Lupus: Zebee, Victima, sed lupi; habet enim et ipse victimas suas: Salmana, Umbra commotionis. Haec omnia congruunt malis, quos in bono vincit populus Dei. Porro autem Cison, in quo torrente victi sunt, interpretatur Duritia eorum. Endor, ubi perierunt, interpretatur Fons generationis, sed utique carnalis, cui dediti perierunt: non curantes regenerationem, quae perducit ad vitam, ubi non nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori (Luc. XX, 35, 36). Merito ergo de his dictum est, «Facti sunt ut stercus terrae;» de quibus nihil propagatum est, nisi terrena fecunditas. Sicut ergo illi omnes in figura superati sunt a populo Dei; sic istos inimicos precatur in veritate superari.

10. «Omnes,» inquit, «principes eorum, qui dixerunt, Haereditate possideamus sanctuarium Dei.» Ipse est sonitus inanis, quo, ut supra dictum est, «inimici tui sonuerunt.» Sanctuarium autem Dei quid intelligendum est, nisi templum Dei, de quo Apostolus ait: «Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos» (I Cor. III, 17)? Nam quid aliud inimici, nisi populum Dei possidere, id est, subjugare moliuntur, ut cedat in eorum impias voluntates?

11. [«vers.» 14.] Sed quid sequitur? «Deus meus, pone illos ut rotam.» Convenienter quidem accipitur, ut non sint in eo quod cogitant stabiles; verumtamen etiam sic recte posse intelligi existimo, «Pone illos ut rotam,» quod rota ex his quae retro sunt extollitur, ex his quae ante sunt dejicitur: sic fiunt omnes inimici populi Dei. Non enim haec optatio, sed prophetatio est. Adjungit etiam: «Sicut stipulam ante faciem venti.» Faciem dicit praesentiam: nam quae facies est venti, cui nulla lineamenta sunt corporis; cum sit motus, id est, quasi fluctus aeris? Ponitur autem pro tentatione, qua levia et inania corda rapiuntur:

12. [«vers.» 15, 16.] Levitatem porro, qua facile consentitur ad mala, gravis sequitur cruciatus; unde deinceps dicitur: «Sicut ignis qui comburit silvam, sicut flamma comburens montes; ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos.» Silvam dixit propter sterilitatem, montes propter elationem: tales enim sunt inimici populi Dei; inanes justitiae, pleni superbia. Ignem vero et flammam dicens, hoc idem alio nomine repetivit, quo intelligi voluit judicantem atque punientem Deum. Quod autem ait, «in tempestate tua;» hoc idem consequenter exposuit dicens, «in ira tua:» et quod supra dixit, «persequeris eos;» hoc postea, «conturbabis eos.» Meminerimus sane iram Dei sine ulla affectione turbulenta intelligere: ira quippe ejus dicitur, ratio justa vindictae; tanquam si lex dicatur irasci, cum ministri ejus secundum eam commoti vindicant.

13. [«vers. 17-19.] Imple,» inquit, «facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.» Hoc sane illis bonum et optabile prophetatur: nec prophetaretur, nisi essent in ea societate inimicorum populi Dei etiam tales homines, quibus hoc ante ultimum judicium praestaretur; quia et nunc idem ipsi sunt, et ipsum corpus est inimicorum secundum invidentiam qua aemulantur populum Dei. Et nunc, ubi possunt, et sonant et levant caput; sed particulatim, non universaliter, sicut in fine saeculi, novissimo imminente judicio. Tamen ipsum corpus est et in his qui inde credituri sunt, atque in corpus aliud transituri (horum enim facies salubriter impletur ignominia, ut quaerant nomen Domini); et in illis qui usque in finem in eadem malitia perseverant, qui ponuntur ut stipula ante faciem venti, et silvae montibusque infructuosis similes comburuntur. Ad quos denuo revertitur, dicens: «Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi.» Non enim in saeculum saeculi conturbantur qui quaerunt nomen Domini; sed respicientes ignominiam peccatorum suorum, ad hoc conturbantur, ut quaerant nomen Domini, per quod non conturbentur.

14. Rursusque ad hos redit, qui in eadem societate inimicorum ad hoc confundendi sunt, ne confundantur in aeternum; et ad hoc perdendi in quantum mali sunt, ut boni facti inveniantur in aeternum. De his enim cum dixisset, «Et confundantur, et pereant;» statim subjecit, «Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus altissimus in omni terra:» ad hanc cognitionem venientes sic confundantur, ut placeant; sic pereant, ut permaneant. «Cognoscant,» inquit, «quia nomen tibi Dominus:» tanquam non vero nec suo nomine nuncupentur quicumque alii domini nominantur; quoniam serviliter dominantur, et vero Domino comparati nec domini sunt: sicut dictum est, «Ego sum qui sum» (Exod. III, 14); tanquam non sint ea quae facta sunt, si comparentur ei a quo facta sunt. Quod vero adjunxit, «tu solus altissimus in omni terra,» vel, sicut alii codices habent, «super omnem terram;» utique et in omni coelo, vel super omne coelum: sed hoc dicere maluit, quo terrena superbia premeretur. Desinit enim superbire terra, id est homo, cui dictum est, «Terra es» (Gen. III, 19); et, «Quid superbit terra et cinis» (Eccli. X, 9)? cum cognoscit Dominum esse altissimum super omnem terram, id est, nullius hominis cogitationes valere adversus eos qui secundum propositum vocati sunt, et de quibus dicitur, «Si Deus pro nobis, quis contra nos» (Rom. VIII, 28, 31)?

IN PSALMUM LXXXIII ENARRATIO. 1. [«vers.» 1.] Psalmus iste, «Pro torcularibus,» inscribitur. Et quantum advertit nobiscum Charitas Vestra (quia vos intentissime audire advertebamus), nihil in ejus textu dictum est vel de prelo, vel de fiscinis, vel de lacu, vel de instrumentis aut aedificio torcularis; omnino nihil in eo tale audivimus: unde quid sibi velit titulus ejus, quod inscribitur, «Pro torcularibus,» non parva quaestio est. Profecto enim si post istum titulum aliquid de talibus rebus diceret, quales commemoravi, crederetur a carnalibus vere ista visibilia torcularia voluisse cantare: quia vero titulum imposuit, «Pro torcularibus,» et nihil postea in omni versu Psalmi dixit de his torcularibus notissimis oculis nos tris; non dubitatur esse alia torcularia quae nos hic quaerere et intelligere voluit Spiritus Dei. Quapropter quid agatur in his visibilibus torcularibus recordemur, et hoc videamus quemadmodum spiritualiter geratur in Ecclesia. Uva certe pendet in vitibus, et oliva in arboribus (his enim duobus fructibus solent torcularia praeparari); et quamdiu pendent in fruticibus suis, tanquam libero aere perfruuntur; et nec uva vinum est, nec oliva oleum, ante pressuram. Sic sunt homines quos praedestinavit Deus ante saecula conformes fieri imaginis unigeniti Filii sui (Rom. VIII, 29), qui praecipue in passione magnus botrus expressus est. Hujusmodi ergo homines antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo tanquam deliciosa libertate, velut uvae aut olivae pendentes: sed quoniam dictum est, «Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem» (Eccli. II, 1); accedens quisque ad servitutem Dei, ad torcularia se venisse cognoscat; contribulabitur, conteretur, comprimetur; non ut in hoc saeculo pereat, sed ut in apothecas Dei defluat. Exuitur carnalium desideriorum integumentis, quasi vinaciis: hoc enim ei contigit in desideriis carnalibus, propter quae et Apostolus dicit, «Exuite vos veterem hominem, et induite novum» (Coloss. III, 9, 10). Hoc totum non fit nisi de pressura: propterea torcularia nominantur Ecclesiae Dei hujus temporis.

2. Sed in torcularibus positi qui sumus? Filii Core. Sic enim additum est, «Pro torcularibus, filiis Core.» Filios Core interpretatos habemus filios Calvi, quantum nobis qui illam linguam noverunt, per ministerium quod Deo debebant, interpretari potuerunt: et in hoc non defugio magnum mysterium intueri, et adjuvante Domino invenire vobiscum. Non enim tanquam a filiis pestilentiae omnis est irridenda calvities; ne cum quisque sacratam calvitiem irriserit, a daemoniis dissipetur. Nam et Elisaeus ibat, et insensati pueri clamaverunt post eum, «Calve, calve;» et propter sacramentum implendum, conversus ad Dominum petivit ut eos ursi de silva exeuntes comederent (IV Reg. II, 23, 24). Abrepta est quidem illorum infantia in exitium vitae de hoc saeculo; mortui sunt pueri, senes quandoque morituri: verumtamen sacramenti terror datus est hominibus. Elisaeus enim personam cujusdam tunc gerebat, cujus filii sumus, filii Core, Domini scilicet nostri Jesu Christi. Jam occurrit Charitati vestrae ex Evangelio, quare calvus, gerebat personam Christi; recordamini quod in Calvariae loco crucifixus est (Matth. XXVII, 33). Sive ergo hoc interpretatur «filiis Core,» sicut secuti priores diximus; sive aliud aliquid, quod nos forsitan latet; interim quod occurrit, videte quia plenum est sacramento. Filii Core, filii Christi: nam et filios suos dicit sponsus, cum ait, «Non possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum illis est sponsus» (Id. IX, 15). Christianorum sunt ergo ista torcularia.

3. In pressuris autem constituti, ad hoc conterimur, ut amore nostro, quo ferebamur in ista mundana, saecularia, temporalia, fluxa atque peritura, passi in eis, in hac vita, tormenta et tribulationes pressurarum et abundantiam tentationum, incipiamus quaerere illam quietem quae non est de hac vita, nec de hac terra: et fit Dominus, ut scriptum est, «refugium pauperi» (Psal. IX, 10). Quid est «pauperi?» Tanquam destituto, sine ope, sine auxilio, sine aliqua re de qua in terra praesumat. Talibus enim pauperibus adest Deus. Quia, homines etsi abundent pecunia in hac terra, respiciunt quod ait Apostolus, «Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum» (I Tim. VI, 17): et considerantes quam sit incertum unde gaudebant, antequam accederent ad servitutem Dei, id est, antequam introirent in torcularia, vident ex ipsis divitiis vel habere se pressuras cogitationum, quomodo ea gubernentur, quomodo custodiantur; vel si paululum inclinaverint cupiditatem ut ea diligant, plus eos impleri timoribus quam fructibus. Quid enim tam incertum, quam res volubilis? Nec immerito ipsa pecunia rotunda signatur, quia non stat. Tales ergo, etsi habeant aliquid, pauperes sunt. Qui vero nihil horum habent, et habere desiderant, inter reprobandos divites computantur: non enim attendit Deus facultatem, sed voluntatem. Pauperes igitur destituti omni ope saeculari, quia etsi ea circumfluant, intelligunt quam incerta sint; et ingemiscentes ad Deum, nihil habentes in hoc saeculo quo delectentur, quo teneantur, in abundantia pressurarum et tentationum tanquam in torcularibus constituti, defluunt vinum, defluunt oleum. Quae sunt ista, nisi bona desideria? Restat enim illis desiderandus Deus; jam non amant terram. Amant enim qui fecit coelum et terram: amant, et nondum cum eo sunt. Desiderium eorum differtur, ut crescat; crescit, ut capiat. Non enim parvum aliquid daturus est Deus desideranti, aut parum exercendus est ad capacitatem tanti boni: non aliquid Deus quod fecit daturus est, sed seipsum qui fecit omnia. Ad capiendum Deum exercere; quod semper habiturus es diu desidera. Reprobati sunt in populo Israel, qui festinaverunt: assidue affectus iste reprehenditur in Scriptura festinantium. Qui sunt enim qui festinant? Qui conversi ad Deum, cum hic non invenerint requiem quam quaerebant, et gaudia quae promittebantur, tanquam in itinere deficientes, et longum sibi quiddam, donec hoc saeculum vel haec vita finiantur, restare arbitrantes, et quaerentes hic aliquam requiem, quae si habetur, falsa est, respiciunt retro, et decidunt a proposito; nec attendunt cum quanto terrore dictum est, «Mementote uxoris Lot» (Luc. XVII, 32). Ut quid enim statua salis effecta est (Gen. XIX, 26), si non homines condit, ut sapiant? Ergo exemplum illius malum, tibi fit bonum, si caveris. Mementote, inquit, uxoris Lot: respexit enim retro, unde liberata erat a Sodomis, et ibi remansit, unde respexit; ipsa in loco mansura, et transeuntes alios conditura. Liberati ergo a Sodomis praeteritae vitae, non respiciamus retro: nam hoc festinare est, non attendere quod promisit Deus, quia longe est, et respicere ad id quod proximum est, unde jam liberatus es. De talibus quid dicit apostolus Petrus? «Contingit illis res veri proverbii: Canis conversus» «ad suum vomitum» (II Petr. II, 22). Premebat enim pectus conscientia peccatorum; accepta indulgentia quasi vomuisti, et relevatum est pectus tuum; facta est bona conscientia ex mala conscientia: quid rursus converteris ad vomitum tuum? Si canis hoc faciens horret oculis tuis, tu quid eris oculis Dei?

4. Unusquisque autem, fratres charissimi, de loco itineris sui, ad quem proficiendo pervenit, et quem vovit Deo, inde respicit retro, cum ipsum dimiserit. Verbi gratia, statuit castitatem conjugalem servare (inde enim incipit justitia); recessit a fornicationibus et ab illa illicita immunditia: quando se ad fornicationes converterit, retro respexit. Alius ex munere Dei majus aliquid vovit, statuit nec nuptias pati; qui non damnaretur, si duxisset uxorem, post votum quod Deo promisit si duxerit, damnabitur: cum hoc faciat quod ille qui non promiserat; tamen ille non damnatur, iste damnatur. Quare, nisi quia iste respexit retro? Jam enim ante erat, iste autem illuc nondum pervenerat. Sic virgo, quae si nuberet, non peccaret (I Cor. VII, 28), sanctimonialis si nupserit, Christi adultera deputabitur. Respexit enim retro de loco quo accesserat. Sic quibus placet, relicta omni spe saeculari et omni actione terrena, conferre se in societatem sanctorum, in communem illam vitam ubi non dicit aliquis aliquid proprium, sed sunt illis omnia communia, et est illis anima una et cor unum in Deum (Act. IV, 32); quisquis inde recedere voluerit, non talis habetur qualis ille qui non intravit: ille enim nondum accessit; iste retro respexit. Quapropter, charissimi, quomodo quisque potest, vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12) quod quisque potuerit; nemo retro respiciat, nemo pristinis suis delectetur, nemo avertatur ab eo quod ante est, ad id quod retro est: currat donec perveniat; non enim pedibus, sed desiderio currimus. Nullus autem in hac vita pervenisse se dicat. Quis enim potest tam perfectus esse quam Paulus? Et ait tamen, «Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu» (Philipp. III, 13 et 14). Vides Paulum adhuc currere, et te jam existimas pervenisse?

5. [«vers.» 2.] Si ergo sentis pressuras hujus mundi, etiam cum felix es, intellexisti te esse in torculari. Putatis enim, fratres mei, infelicitatem saeculi metuendam esse, et felicitatem non esse metuendam? Imo vero nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit. Quomodo ergo, cavenda et timenda est ipsa corruptrix, ne te blandiendo seducat? Ne incumbas in baculum arundinis; nam et hoc scriptum est, quosdam incumbere in baculum arundinis. Noli te credere (IV Reg. XVIII, 21); fragile est quo niteris, frangitur et interimit te. Si ergo felicitate tibi iste mundus arrideat, in pressura te computa, ut dicas, «Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi» (Psal. CXIV, 3, 4). Non dixit, «inveni tribulationem,» nisi quamdam quae latet: quaedam enim tribulatio quosdam in hoc saeculo latet, qui putant sibi bene esse, cum peregrinentur a Domino. «Quamdiu» enim «sumus in corpore,» inquit, «peregrinamur a Domino» (II Cor. V, 6). Si a patre tuo homine peregrinareris, miser esses: a Domino peregrinaris, et felix es? Ergo sunt qui putant bene sibi esse. Qui autem intelligunt in qualibet circumfluentia copiarum et voluptatum, quamvis ad nutum cuncta deserviant, quamvis nihil molestum irrepat, nihil adversum terreat, tamen in malo se esse quamdiu peregrinantur a Domino; acutissimo oculo tribulationem et dolorem invenerunt, et nomen Domini invocaverunt. Talis est qui cantat in hoc psalmo. Quis est? Corpus Christi. Quis est iste? Vos, si vultis; nos omnes, si volumus; omnes filii Core, et omnes unus homo, quia unum Christi corpus. Quomodo non est unus homo, qui unum caput habet? Caput omnium nostrum Christus est: corpus illius capitis omnes nos sumus. Et omnes in hac vita in torcularibus sumus: si bene sapimus, jam ad torcularia venimus. Ergo in pressuris tentationum constituti, edamus hanc vocem, et praemittamus desiderium nostrum: «Quam dilectissima» «sunt,» inquit, «tabernacula tua, Domine virtutum!» Erat in tabernaculis quibusdam, id est, in torcularibus; sed desiderabat alia tabernacula, ubi nulla pressura est: in his illuc suspirabat, ab his in illa per desiderii canalem quodam modo defluebat.

6. [«vers.» 3, 4.] Et quid sequitur? «Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.» Parum est, «Concupiscit et deficit;» sed quo deficit? «In atria Domini.» Defecit uva pressa; sed quo defecit? In vinum et in lacum, et in apothecae requiem, servanda in quiete magna. Hic desideratur, ibi capitur, hic suspiratur, ibi gaudetur; hic oratur, ibi laudatur; hic gemitur, ibi exsultatur. Ea quae dixi quasi dura hic nemo aversetur; nemo quasi nolit pati. Metuendum est ne uva, dum torcular timet, ab avibus vel a feris comedatur. In magna videtur tristitia esse, cum dicit, «Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini;» non enim habet quod desiderat: sed numquid sine gaudio est? Quo gaudio? Quod ait Apostolus: «Spe gaudentes.» Ibi jam re gaudebit, modo adhuc spe. Ideoque qui spe gaudent, quia certi sunt se accepturos, tolerant in torculari omnes pressuras. Propterea et ipse apostolus cum dixisset, «Spe gaudentes;» quasi his loqueretur, qui jam in torculari sunt, addidit statim: «In tribulatione patientes. In tribulatione,» inquit, «patientes:» quid deinde? «In oratione tolerantes» (Rom. XII, 12). Quid est, «tolerantes?» Quia differimini. Oratis et differimini; tolerate quod differimini: toleretur quod differtur; quia cum venerit, non aufertur.

7. Audisti gemitum in torculari, «Desiderat et deficit anima mea in atria Domini;» audi unde duret, spe gaudens: «Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.» Exsultaverunt hic in illud. Unde exsultatio, nisi de spe? Quo exsultaverunt? «In Deum vivum.» Quae tibi exsultaverunt? «Cor meum et caro mea.» Unde exsultaverunt? «Nam et passer,» inquit, «invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.» Quid est hoc? Duo dixerat, et duo reddidit in similitudinibus avium: dixerat exsultasse cor suum, et carnem suam, et his duobus reddidit passerem et turturem; cor tanquam passer, caro tanquam turtur. Invenit sibi domum passer, invenit sibi domum cor meum. Exercet pennas in virtutibus hujus temporis, in ipsa fide, et spe, et charitate, quibus volet in domum suam: et cum venerit permanebit, et jam querula vox passeris quae hic est, non erit ibi. Nam ipse est querulus passer, de quo in alio psalmo dicit, «Sicut passer singularis in tecto» (Psal. CI, 8). De tecto volat ad domum. Jam sit in tecto, calcet domum carnalem: habebit quemdam coelestem locum, perpetuam domum; passer iste finiet querelas suas. Turturi autem dedit et pullos, id est carni: «invenit nidum turtur, ubi ponat pullos suos.» Passer domum, turtur nidum, et nidum utique ubi ponat pullos suos. Domus tanquam ad sempiternum eligitur, nidus ad tempus congeritur: corde cogitamus Deum, tanquam volante passere ad suam domum; carne autem agimus opera bona. Videtis enim per carnem sanctorum quanta bona fiant: per hanc enim operamur quae jussi sumus operari, quibus adjuvamur in hac vita. «Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti» (Isai. LVIII, 7); et caetera talia quae nobis praecepta sunt, non operamur nisi per carnem. Passer ergo ille qui cogitat domum suam, non recedit a turture quaerente sibi nidum, ubi ponat pullos suos: non enim abjicit illos ubicumque, sed invenit sibi nidum, ubi eos ponat. Dicimus autem, fratres, quod nostis: quanti videntur praeter Ecclesiam bona operari? quam multi etiam Pagani pascunt esurientem, vestiunt nudum, suscipiunt hospitem, visitant aegrotum, consolantur inclusum? quam multi haec faciunt? Quasi videtur parere turtur; sed non sibi invenit nidum. Quam multa multi haeretici non in Ecclesia operantur, non in nido pullo ponunt? Conculcabuntur et conterentur; non servabuntur, non custodientur. In hujus enim carnis operatricis persona posita est quaedam mulier ab apostolo Paulo, cum ait: «Adam non est seductus; mulier autem seducta est.» Postea enim Adam consensit mulieri: nam a serpente mulier seducta est (Gen. 3, 6). Nec modo potest aliqua mala suasio nisi carnis tuae primo desiderium commovere, cui postea si mente consenseris, cecidit et passer: si autem vincuntur desideria carnis, tenentur membra ad opera bona, arma concupiscentiae auferuntur; et incipit turtur habere pullos. Propterea quid ibi ait Apostolus? «Salva autem erit per filiorum generationem.» Mulier vidua sine filiis, si perseveret, nonne beatior erit (I Cor. VII, 40)? numquid salva non erit, quia non parit filios? Virgo Dei non melior erit? numquid salva non erit, quia filios non habet? aut ad Deum non pertinet? Salva ergo erit mulier, quae in typo carnis accipitur, per filiorum generationem, id est, si faciat opera bona. Sed non ubicumque turtur inveniat nidum sibi, ubi ponat pullos suos: in fide vera, in fide catholica, in societate unitatis Ecclesiae pariat opera sua. Propterea et de illa cum loqueretur Apostolus, ita subjecit: «Salva autem erit per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione, cum sobrietate» (I Tim. II, 14, 15). Permanendo ergo in fide, ipsa fides nidus est pullorum tuorum. Nam propter infirmitatem pullorum turturis tuae dignatus est Dominus praebere tibi unde nidum faceres: indutus est enim feno carnis, ut ad te veniret. In ista fide pone pullos tuos; in isto nido operare opera tua. Qui enim sunt nidi, vel quis est nidus, sequitur statim; «Altaria tua, Domine virtutum.» Cum dixisset, «Et turtur invenit sibi nidum, ubi ponat pullos suos;» quasi quaesisses, Quem nidum? «Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.» Quid est, «rex meus et Deus meus?» Qui regis me, qui creasti me.

8. [«vers.» 5.] Sed hic nidus est, et hic peregrinatio, et hic suspirium, et hic tritura, et hic pressura, quia hic torcular: quid est autem quod desiderat? quid concupiscit? quo it? quo tendit desiderium nostrum? quo nos rapit? Hic positus illa meditatur, positus inter tentationes, positus inter pressuras, positus in torcularibus, suspirans in superna promissa; quasi quid ibi acturus, jam praemeditatur gaudia futura. «Beati,» inquit, «qui habitant in domo tua.» Unde beati? quid habituri? quid acturi? Omnes qui beati dicuntur in terra, habent aliquid et agunt aliquid. Beatus est homo ille, tot praediis, tanta familia, tanto auro et argento: habendo beatus dicitur. Beatus est; ad illos honores pervenit, ad proconsulatum, ad praefecturam: agendo beatus dicitur. Ergo aut habendo, aut agendo. Unde autem ibi beati? quid habituri? quid acturi? Quid habituri, jam supra dixi: «Beati qui habitant in domo tua.» Domum tuam si habueris, pauper es: domum Dei si habueris, dives es. In domo tua timebis latrones; domui Dei murus ipse Deus est. «Beati» ergo «qui habitant in domo tua.» Possident Jerusalem coelestem sine angustia, sine pressura, sine diversitate et divisione limitum: omnes habent eam, et singuli habent totam. Magnae illae divitiae. Non angustat frater fratrem; nulla ibi indigentia est. Quid ergo ibi acturi? Omnium enim actionum humanarum mater necessitas. Jam, fratres, breviter dixi: currite animo per quaslibet actiones, videte, si eas parit, nisi necessitas. Ipsae memorabiles artes quae magnae videntur in subveniendo, patrocinia linguae et adjutoria medicinae; ipsae sunt enim in hoc saeculo excellentes actiones: tolle litigatores; quibus opitulatur advocatus? tolle vulnera et morbos; quid curat medicus? Et omnes istae actiones nostrae ad quotidianam vitam quae exiguntur et fiunt, ex necessitate veniunt. Arare, seminare, novellare, navigare; talia omnia opera quae parit, nisi necessitas et indigentia? Tolle famem, sitim, nuditatem; cui opus sunt ista omnia? Haec etiam quae nobis jubentur bona opera: nam ista quae commemoravi, honesta sunt, sed omnium hominum (exceptis operibus pessimis loquor, detestabilibus operibus, flagitiis et facinoribus, homicidiis, effracturis, adulteriis; illa nec deputo inter actiones humanas); haec honesta loquor, non parit nisi necessitas fragilitatis carnalis. Haec etiam quae dixi juberi nobis, «Frange esurienti panem tuum:» cui frangis, ubi nemo esurit? «Egenum sine tecto induc in domum tuam:» quem hospitem suscipis, ubi omnes in patria sua vivunt? quem visitas aegrotum, ubi perpetua sanitate gaudent? quem concordas litigiosum, ubi pax sempiterna est? quem sepelis mortuum, ubi semper vivitur? Nihil ergo horum acturus es ex operibus honestis illis omnium hominum: nihil acturus es ex istis bonis operibus; quia isti pulli turturis jam volabunt de nido. Quid ergo? Jam dixisti quid habituri sumus: «Qui habitant in domo tua, beati» sunt. Dic etiam quid acturi sunt, quia non ibi video aliquas necessitates quae me impellant ad agendum. Ecce modo quod loquor et disputo, necessitas parit. Numquid enim ibi talis disputatio erit, quasi quae doceat ignaros, quasi quae commemoret obliviosos? aut vero in illa patria Evangelium recitabitur, ubi ipsum Dei Verbum contemplabitur? Ergo quia dixit iste desiderans et suspirans ex voce nostra, quid habituri sumus in illa patria cui suspiratur, et ait, «Beati qui habitant in domo tua;» dicat et quid acturi sumus. «In saecula saeculorum laudabunt te.» Hoc erit totum negotium nostrum, sine defectu Alleluia. Non vobis, fratres, videatur quasi fastidium ibi futurum: quia si modo hoc diu dicatis, non duratis; ab illo gaudio necessitas vos avertit. Et quia non tantum delectat quod non videtur; si tanta alacritate in ipsa pressura et fragilitate carnis laudamus quod credimus, quomodo laudabimus quod videbimus? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem (I Cor. XV, 53, 54), nemo dicet, Diu steti; nemo dicet, Diu jejunavi, diu vigilavi. Stabilitas enim magna ibi, et ipsa immortalitas jam corporis nostri suspendetur in contemplationem Dei. Etsi modo verbum hoc quod vobis erogamus, tam diu fragilitatem carnis nostrae stantem tenet; quid nobis faciet illud gaudium? quomodo nos mutabit? Similes enim ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Jam similes illi, quando deficiemus? quo avertemur? Securi ergo simus, fratres; non nos satiabit laus Dei, amor Dei. Si deficies ab amore, deficies a laude: si autem amor sempiternus erit, quia illa insatiabilis pulchritudo erit; noli timere ne non possis semper laudare, quem semper poteris amare. Ergo, «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.» Huic vitae suspiremus.

9. [«vers.» 6, 7.] Sed quomodo illuc veniemus? «Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te, Domine.» Intellexit ubi esset, quia per fragilitatem carnis suae ad illam beatitudinem volare non posset: circumspexit pondera sua; quia dicitur alio loco, «Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem» (Sap. IX, 15). Spiritus sursum vocat, pondus carnis deorsum revocat: inter duos conatus suspensionis et ponderis colluctatio quaedam est; et ipsa colluctatio ad pressuram pertinet torcularis. Audi ipsam luctam de torculari ab Apostolo expressam; quia et ipse ibi conterebatur, ibi premebatur: «Condelector,» inquit, «legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.» Magna lucta, et evadendi magna desperatio, nisi subveniat de consequenti: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 22-25). Ergo et hic in psalmo isto vidit illa gaudia, cogitavit animo: «Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te.» Sed quis illuc ascendet? quid facio de carnis pondere? «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem.» Sed quid faciam? quomodo volabo? quomodo perveniam? «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.» Dixit se infelicem, et dixit: «Quis me liberabit de corpore mortis hujus,» ut inhabitem in domo Domini, et in saecula saeculorum laudem cum? «quis me liberabit? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.» Sicut ergo in verbis Apostoli illi difficultati et quasi inextricabili luctae subvenit quod subjecit, «Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum;» sic et hic cum suspiraret flammante desiderio in domum Dei et in illas laudes Dei, considerata gravedine corporis sui et mole carnis suae, et desperatione quadam suborta, rursus in spem evigilavit, et ait: «Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te, Domine.»

10. Quid ergo praestat Deus in hac gratia, ei quem suscepit perducendum? Sequitur, et dicit: «Ascensus in corde ejus.» Facit illi gradus quibus ascendat. Ubi illi facit gradus? In corde. Quanto ergo plus amaveris, tanto plus ascendes. «Ascensus,» inquit, «in corde ejus disposuit.» Quis? Qui suscepit eum: «Beatus» enim «cujus est susceptio ejus abs te, Domine.» Quia per se non potest, opus est ut gratia tua suscipiat. Et quid facit gratia tua? Disponit ascensus in corde. Ubi disponit ascensus? «In corde, in convalle plorationis.» Ecce habetis torcular convallem plorationis: ipsae lacrymae piae contribulatorum, mustum sunt amantium. «Ascensus in corde ejus disposuit.» Ubi ergo disposuit? «In convalle plorationis.» Hic enim disposuit ascensus, «in convalle plorationis;» hic enim ploratur ubi seminatur: «Euntes,» inquit, «ibant et flebant, mittentes semina sua» (Psal. CXXV, 6). Ergo ascensus in corde tuo sint dispositi a Deo per gratiam ipsius. Amando ascende: inde cantatur Canticum graduum. Et ubi tibi disposuit hos ascensus? «In corde, in convalle plorationis.» Dixit ubi disposuit, quod disposuit. Quid disposuit? «Ascensus.» Ubi? Intus, «in corde.» In qua regione, et quasi habitationis loco? «In convalle plorationis.» Ut quo ascendatur? «In locum quem disposuit.» Quid est hoc, fratres, «In locum quem disposuit?» Quem locum diceret quem disposuit, si dici posset. Dictum tibi est, «Ascensus disposuit in corde, in convalle plorationis.» Quaeris quo? Quid tibi dicturus est? «Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit» (I Cor. II, 9). Collis est, mons est, terra est, pratum est, prope omnia ista dictus est locus ille. Sed quid sit per proprietatem, non per similitudinem (videmus enim nunc per speculum in aenigmate quid sit ille locus, tunc videbimus facie ad faciem [Id. XIII, 12]), quis explicet? Noli ergo quaerere quo disposuit, «in locum quem disposuit.» Ipse novit quo, ipse novit qui disposuit quo te ducat cujus ascensus in corde disposuit. Quid? times ascendere, ne erret qui te ducit? Ecce in convalle plorationis disposuit ascensus, «In locum quem disposuit.» Ploramus modo. Unde? Ubi dispositi sunt nostri ascensus. Unde ploramus, nisi inde unde se miserum exclamabat Apostolus, quia videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae? Et unde hoc nobis? Ex poena peccati. Et putabamus nos facile justos esse posse quasi viribus nostris, antequam acciperemus mandatum; adveniente autem mandato, peccatum revixit: ego autem mortuus sum; hoc ait Apostolus. Data est enim Lex hominibus, non quae salvaret eos jam, sed per quam cognoscerent in qua aegritudine jacebant. Audi verba Apostoli: «Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus» (Galat. III, 21): veniret gratia post Legem, inveniret hominem non solum jacentem, sed jam etiam confitentem et dicentem, «Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» et opportune veniret medicus ad convallem plorationis, et diceret, Certe cognovisti quia cecidisti; audi me ut surgas, qui me contempsisti ut caderes. Data est ergo Lex ut aegrum de morbo convinceret, qui sibi sanus videbatur; ut peccata demonstrarentur, non ut auferrentur. Demonstrato peccato per datam Legem, auctum est peccatum, quia peccatum est et contra Legem: «Occasione,» inquit, «accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam» (Rom. VII, 7, 8). Quid est, «occasione accepta per mandatum?» Acceptum mandatum quasi viribus suis conati sunt facere homines; victi concupiscentia, mandati etiam ipsius transgressione rei facti sunt. Sed quid ait Apostolus? «Ubi autem abundavit peccatum, super abundavit gratia» (Id. V, 20); id est, auctus est morbus, commendata est medicina. Propterea, fratres, quinque illae porticus Salomonis, numquid curabant aegrotos, ubi erat piscina in medio earum? «Et jacebant,» inquit, «aegroti in quinque porticibus» (Joan. V, 3); in Evangelio lectum habemus. Quinque illae porticus, Lex est in quinque libris Moysi. Ad hoc producebantur aegroti de domibus suis, ut jacerent in porticibus. Ergo lex prodebat aegrotos, non sanabat; sed benedictione Dei turbabatur aqua, tanquam angelo descendente: visa aqua turbata, qui poterat unus descendebat et sanabatur. Aqua illa cincta quinque porticibus, populus Judaeorum erat Lege conclusus: hunc perturbavit Donimus praesentia sua, ut occideretur. Nisi enim descensu suo Dominus perturbaret populum Judaeorum, numquid crucifigeretur? Itaque turbata aqua passionem Domini significabat, quae facta est perturbata gente Judaeorum. In hanc passionem credit languidus, tanquam in aquam turbatam descendens, et sanatur. Qui non sanabatur Lege, id est porticibus, sanatur gratia, per passionis fidem Domini nostri Jesu Christi. Unus, quia unitas. Ergo et hic quid ait? «Ascensus in corde ejus disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit:» jam in illo loco gaudebimus.

11. [«vers.» 8.] Quare autem, «in convalle plorationis?» Et ex qua convalle plorationis ad illum locum gaudii veniemus? «Nam et benedictionem,» inquit, «dabit qui legem dedit.» Afflixit nos Lege, pressit nos Lege, ostendit nobis torcular; vidimus pressuram, carnis nostrae tribulationem cognovimus, ingemuimus rebellante peccato adversus mentem nostram, clamavimus, «Miser ego homo:» sub Lege gemuimus; quid restat, nisi ut benedictionem det qui Legem dedit? Adveniet gratia post Legem; ipsa est benedictio. Et quid nobis praestitit ista gratia et benedictio? «Ambulabunt a virtutibus in virtutem.» Hic enim per gratiam multae virtutes dantur: «Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum, alii fides, alii donatio sanitatum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii prophetatio» (I Cor. XII, 8- 10). Multae virtutes, sed hic necessariae; et ab his virtutibus imus in virtutem. Quam virtutem? Christum, Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (Id. I, 24). Ipse dat diversas virtutes in loco hoc, qui pro omnibus virtutibus necessariis in convalle plorationis et utilibus dabit unam virtutem, seipsum. Nam et virtutes agendae vitae nostrae quatuor describuntur a multis, et in Scriptura inveniuntur. Prudentia dicitur, qua dignoscimus inter bonum et malum. Justitia dicitur, qua sua cuique tribuimus; nemini quidquam debentes, sed omnes diligentes (Rom. XIII, 8). Temperantia dicitur, qua libidines refrenamus. Fortitudo dicitur, qua omnia molesta toleramus. Istae virtutes nunc in convalle plorationis per gratiam Dei dantur nobis: ab his virtutibus imus in illam virtutem. Et quae erit illa virtus, nisi solius contemplationis Dei? Necessaria ibi non erit ista prudentia, ubi nulla mala occursura sunt quae vitemus. Sed quid putamus, fratres? Non ista justitia, ubi nulla erit cujusquam indigentia cui subvenire debeamus. Non ista temperantia, ubi nulla erit libido refrenanda. Non ista fortitudo, ubi nulla erunt mala toleranda. Ergo ab his virtutibus hujus actionis ibimus in virtutem illius contemplationis, qua contemplemur Deum: sicut scriptum est, «Mane astabo tibi, et contemplabor» (Psal. V, 5). Et audi quia ab hujus actionis virtutibus, in illam contemplationem ibimus. Sequitur ibi, «Ibunt a virtutibus in virtutem:» quam virtutem? Contemplandi. Quid est, contemplandi? «Apparebit Deus deorum in Sion. Deus deorum,» Christus Christianorum. Quomodo «Deus deorum,» Christus Christianorum? «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes» (Psal. LXXXI, 6). Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12), ille in quem credidimus, pulcher sponsus, qui hic propter deformitatem nostram deformis apparuit: quia «vidimus eum,» inquit, «et non habebat speciem neque decorem» (Isai. LIII, 2). Finita omni necessitate mortalitatis, sicuti est Deus apud Deum, Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia, apparebit mundis corde: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). «Apparebit Deus deorum in Sion.»

12. [«vers.» 9.] Et rursus iste a cogitatione illorum gaudiorum redit ad suspiria sua. Videt quid praevenerit spe, et ubi adhuc sit re. «Apparebit» tunc «Deus deorum in Sion:» hoc est unde gaudebimus; ipsum in saecula saeculorum laudabimus. Sed adhuc modo tempus est orandi, tempus deprecandi; et si aliquantum gaudendi, sed adhuc in spe: in peregrinatione sumus, in convalle plorationis sumus. Ad hujus ergo loci gemitum rediens dicit, «Domine Deus virtutum, exaudi precem meam; auribus percipe, Deus Jacob:» quia et ipsum Jacob fecisti de Jacob Israel. Apparuit enim illi Deus, et dictus est Israel (Gen. XXXII, 28), videns Deum. Audi ergo me, Deus Jacob, et fac me Israel. Quando fiam Israel? Cum apparebit Deus deorum in Sion.

13. [«vers. 10.] Protector noster aspice, Deus.» Sub umbra alarum tuarum sperabunt (Psal. XXXV, 8); ideo, «Protector noster aspice, Deus. Et respice in faciem Christi tui.» Quando enim non respicit in faciem Christi sui Deus? quid est, «Respice in faciem Christi tui?» Per faciem innotescimus: quid est ergo, «Respice in faciem Christi tui?» Fac innotescere omnibus Christum tuum. «Respice in faciem Christi tui:» notus sit omnibus Christus tuus, ut possimus ire a virtutibus in virtutem, ut possit superabundare gratia, quoniam abundavit peccatum.

14. [«vers. 11.] Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia.» Atria illa sunt in quae suspirabat, in quae deficiebat. Desiderat et deficit anima mea in atria Domini: melior est ibi unus dies super millia dierum. Millia dierum desiderant homines, et multum volunt hic vivere: contemnant millia dierum, desiderent unum diem, qui non habet ortum et occasum; unum diem, diem sempiternum, cui non cedit hesternus, quem non urget crastinus. Ipse unus dies desideretur a nobis. Quid nobis est cum millibus dierum? Imus a millibus dierum ad unum diem, sicut imus a virtutibus in virtutem.

15. «Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.» Invenit enim iste convallem plorationis, invenit iste humilitatem unde ascendat: scit quia si se extollere voluerit, cadet, si se humiliaverit, erigetur; elegit abjici, ut sublevetur. Quam multi praeter tabernaculum hoc torcularis dominici, id est, praeter Ecclesiam catholicam volentes sublimari, et amantes honores suos, nolunt cognoscere veritatem? Si esset illis in corde versus iste, «Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum;» nonne abjicerent honores, et currerent ad convallem plorationis, et hinc invenirent ascensus in corde, et hinc irent a virtutibus in virtutem, ponentes spem suam in Christo, non in nescio quo homine? Bona vox, gaudenda vox, eligenda vox: «Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.» Ipse elegit abjici in domo Domini; sed ille qui invitavit ad convivium, eligentem inferiorem locum vocat ad superiorem, et dicit illi, «Ascende» (Luc. XIV, 10). Ipse tamen non elegit nisi esse in domo Domini, in quocumque loco, non tamen extra limen.

16. [«vers.» 12.] Quare elegit abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum? «Quia misericordiam et veritatem diligit Deus.» Dominus misericordiam diligit, qua mihi primo subvenit: veritatem diligit, ut credenti det quod promisit. Audi misericordiam et veritatem in apostolo Paulo, prius Saulo persecutore. Indigebat misericordia, et dixit in se factam: «Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam» (I Tim. l, 13, 16). Ut cum indulgentiam tantorum scelerum acciperet Paulus, nemo desperaret posse sibi donari quaecumque peccata. Ecce habes misericordiam. Noluit tunc Deus exercere veritatem, ut puniret peccantem. Etenim si puniretur peccator, nonne veritas esset? aut auderet dicere, Non debeo puniri, qui non posset dicere, Non peccavi? Et si diceret, Non peccavi: cui diceret? quem falleret? Ergo primo Dominus in eum misericordiam praerogavit; post misericordiam, veritatem. Audi illum jam exigentem veritatem. Primo ergo inquit: «Misericordiam consecutus sum, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed gratia Dei sum quod sum» (I Cor. XV, 10). Postea dicit, cum passioni propinquaret: «Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi; superest mihi corona justitiae». Ille qui tribuit misericordiam, servat veritatem. Unde servat veritatem? «Quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex» (II Tim. IV, 7, 8). Indulgentiam donavit, coronam reddet: donator est indulgentiae, debitor coronae. Unde debitor? accepit aliquid? Cui debet aliquid Deus? Ecce videmus quia tenet eum debitorem Paulus, consecutus misericordiam, exigens veritatem: «Reddet mihi,» inquit, «Dominus in illo die.» Quid tibi reddet, nisi quod tibi debet? Unde tibi debet? quid ei dedisti? Quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. 11, 35)? Debitorem Dominus ipse se fecit, non accipiendo, sed promittendo: non ei dicitur, Redde quod accepisti; sed, Redde quod promisisti. Misericordiam mihi erogavit, inquit, ut faceret me innocentem: nam prius fui blasphemus et injuriosus; sed ex illius gratia factus sum innocens. Ille autem qui praerogavit misericordiam, negare poterit debitum? «Diligit misericordiam et veritatem. Gratiam et gloriam dabit.» Quam gratiam, nisi de qua ipse dixit, «Gratia Dei sum quod sum?» Quam gloriam, nisi de qua ipse dixit. «Superest mihi corona justitiae.»

17. [«vers.» 13.] Ideo, «Dominus,» inquit, «non privabit bonis ambulantes in innocentia.» Quare ergo homines non vultis tenere innocentiam, nisi ut habeatis bona? Non vult tenere innocentiam, ut non reddat quod illi assignatur: aurum vult habere et perdit innocentiam. Quid lucratur? quid damnificatur? Habet lucrum auri, passus est damnum innocentiae. Est aliquid pretiosius innocentia? Sed si innocentiam retinebo, inquit, pauper ero. Parvaene divitiae ipsa innocentia? Si arcam plenam auro habueris, dives eris: si cor habueris plenum innocentia, pauper eris? Sed ecce bona desiderans, modo in egestate, in tribulatione, in convalle plorationis, in pressura, in tentationibus, serva innocentiam. Erit enim postea etiam bonum tuum quod desideras; requies, aeternitas, immortalitas, impassibilitas erit postea: ipsa sunt bona quae servat Deus justis suis. Nam bona quae modo desideras pro magno, propter quae vis esse nocens, et non innocens, attende illa qui habeant, qui talibus abundant. Vides divitias apud latrones, apud impios, apud sceleratos. apud turpes; apud flagitiosos et facinorosos vides divitias: dat illis Deus ista propter communionem generis humani, propter abundantem affluentiam bonitatis suae; qui etiam solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Tanta dat et malis, et tibi nihil servat? Falsum est quod tibi promisit? Servat; securus esto. Qui misertus est tui, cum esses impius; deserit te, cum factus es pius? qui peccatori donavit mortem Filii sui, quid servat salvato per mortem Filii sui? Securus ergo esto. Tene debitorem, quia credidisti in promissorem. «Dominus non privabit bonis ambulantes in innocentia.» Ergo quid nobis hic restat in torculari, in afflictione, in re dura, in praesentia vitae periculosae? quid nobis restat, ut illuc perveniamus? «Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te».

IN PSALMUM LXXXIV ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM. 1. Deprecati sumus Dominum Deum nostrum, ut ostendat nobis misericordiam suam, et salutare suum det nobis. Dictum est hoc quidem in prophetia, cum primum Psalmi isti dicerentur et scriberentur: caeterum quod attinet ad hoc tempus, jam ostendit Dominus Gentibus misericordiam suam, et dedit eis salutare suum. Ille quidem ostendit; sed multi sanari nolunt, ut videant quod ostendit. Sed quia ipse sanat oculos cordis ad videndum se; propterea cum dixisset, «Ostende nobis misericordiam tuam,» tanquam multis caecis dicturis, Quomodo videbimus, cum coeperit ostendere? adjunxit, «Et salutare tuum da nobis.» Dando enim salutare suum, sanat in nobis unde possimus videre quod ostendit: non quomodo medicus homo ipse curat, ut lucem istam ostendat eis quos curaverit; et aliud est ista lux quam demonstraturus est, aliud autem ipse medicus qui curat oculos quibus ostendat lucem, quae lux non est ipse. Non ergo sic Dominus Deus noster: ipse est enim medicus qui curat unde videre possimus, et ipse est lux quam videre possimus. Totum tamen Psalmum breviter, quantum possumus, quantum donat Dominus, pro angustia temporis attenti curramus.

2. [«vers.» 1.] Titulus ejus est, «In finem, filiis Core, Psalmus.» Finem non intelligamus, nisi quem dicit Apostolus, «Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti» (Rom. X, 4). Ergo cum primo in titulo Psalmi posuit, «In finem;» direxit cor nostrum in Christum. In illum si intendamus, non errabimus; quia ipse est veritas quo festinamus, et ipse est via per quam curramus (Joan. XIV, 6). Quid est, «filiis Core?» Interpretatur Core ex verbo hebraeo in latinum Calvus. Ergo «filiis Core,» filiis calvi. Quis est iste calvus? Non ut irrideamus illum, sed ut ploremus ante illum. Nam irriserunt quidam, et a daemonibus vastati sunt: quomodo in Regnorum libro calvum Elisaeum irriserunt pueri, dicebantque post illum, «Calve, calve;» processerunt ursi de silva, et comederunt pueros male ridentes (IV Reg. II, 23, 24), et plangendos a parentibus suis. Significavit hoc factum prophetia quadam, futurum Dominum nostrum Jesum Christum. Ille enim a Judaeis irridentibus velut calvus irrisus est, quia in Calvariae loco crucifixus est (Matth. XXVII, 31). Nos autem si in illum crediderimus, filii ipsius sumus. Nobis ergo cantatur iste psalmus, ubi inscribitur, «filiis Core:» sumus enim filii sponsi (Matth. IX, 15). Ille quippe sponsus, dans arrham sponsae suae, sanguinem suum et Spiritum sanctum, quo locupletavit nos interim in ista peregrinatione; adhuc autem servat nobis occultas divitias suas. Unde enim tale pignus dedit, quid est quod servat?

3. [«vers.» 2.] Itaque cantat ei Propheta in futurum, et utitur verbis quasi jam praeteriti temporis; tanquam facta dicit, quae futura erant; quia apud Deum et quod futurum est, jam factum est. Ibi ergo Propheta videbat futura nobis, jam vero facta in illius providentia et praedestinatione certissima, quomodo dicit et in illo psalmo ubi omnes Christum agnoscunt; sic enim recitatur, tanquam Evangelium legatur: «Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem» (Psal. XXI, 17-19). Quis non, legente lectore Psalmum, agnoscat Evangelium? Et tamen cum diceretur in Psalmo, non dictum est, Fossuri sunt manus meas et pedes; sed, «foderunt manus meas et pedes:» nec dictum est, Dinumeraturi sunt ossa mea; sed, «dinumeraverunt ossa mea:» nec dictum est, Divisuri sunt vestimenta mea; sed, «diviserunt sibi vestimenta mea.» Haec omnia quae futura videbat Propheta, tanquam praeterita indicabat: sic et hic, «Benedixisti, Domine, terram tuam;» tanquam jam fecerit.

4. «Avertisti captivitatem Jacob.» Populus ejus antiquus Jacob, populus Israel, natus de semine Abrahae, in repromissione futurus aliquando haeres Dei. Erat quidem ergo ille populus, cui datum est Testamentum Vetus; sed in Vetere Testamento figurabatur Testamentum Novum: illa figura erat, haec expressio veritatis. In illa autem figura secundum quamdam praenuntiationem futurorum, data est illi populo terra quaedam promissionis, in quadam regione ubi habitavit populus Judaeorum; ubi est etiam Jerusalem civitas, cujus nomen omnes audivimus. Hanc ergo terram cum accepisset ille populus, ab hostibus suis vicinis circumquaque inimicantibus multas molestias patiebatur: et cum peccabat in Deum suum, dabatur in captivitatem; non ad interitum, sed ad disciplinam; non damnante patre, sed flagellante. Et cum possessa esset, liberabatur, et aliquoties captivata est et liberata est illa gens: et modo in captivitate est, et hoc pro peccato magno, quod Dominum suum crucifixit. Quid igitur secundum istos accipimus, quod ait, «Avertisti captivitatem Jacob?» An forte intelligimus hic aliam captivitatem, de qua omnes nos volumus liberari? Nam omnes pertinemus ad Jacob, si pertinemus ad semen Abrahae. Hoc enim dicit Apostolus: «In Isaac vocabitur tibi semen; id est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur» «in semen» (Rom. IX, 7, 8). Si filii promissionis in semen deputantur, offendendo Deum Judaei degeneraverunt; nos promerendo Deum, de genere Abrahae facti sumus, non pertinentes ad carnem, sed pertinentes ad fidem. Imitati enim fidem, filii facti sumus: illi autem degenerando a fide, exhaeredari meruerunt. Nam, ut noveritis quia perdiderunt illud, quod nati erant de Abraham, cum se arroganter jactarent audiente Domino Jesu Christo, gloriantes de sanguine et non de vita, et dicerent Domino, «Nos patrem habemus Abraham;» ait illis Dominus tanquam degenerantibus: «Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite» (Joan. VIII, 39). Si ergo illi propterea jam non filii, quia non faciebant facta Abrahae; nos propterea filii, quia facimus facta Abrahae. Quae sunt facta Abrahae quae facimus? Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6, et Galat. III, 6). Ergo omnes ad Jacob pertinemus, imitantes Abrahae fidem, qui credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Quae est ergo illa captivitas unde nos volumus liberari? puto enim neminem nostrum modo esse apud Barbaros, nec aliquam gentem irruisse armatam, et captivos duxisse nos. Sed modo ostendo quamdam captivitatem, in qua gemimus, et unde nos liberari cupimus. Paulus apostolus procedat, ipse illam dicat; sit ipse speculum nostrum, ille loquatur, et nos ibi videamus: nemo est enim qui non hic se agnoscat. Ait ergo ille beatus apostolus, «Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;» intus delectat me lex Dei: «video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.» Jam audisti legem, audisti pugnam; captivitatem nondum audieras, audi quae sequuntur: «Repugnantem,» inquit, «legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.» Agnovimus captivitatem: quis nostrum est qui nolit se de ista captivitate liberari? Et unde liberabitur? Quoniam hoc cantavit ipse Psalmus futurum: «Avertisti captivitatem Jacob.» Cui dixit? Christo, propter «In finem,» propter filios Core: ille enim avertit captivitatem Jacob. Audi et ipsum Paulum confitentem. Cum diceret se trahi captivum a lege in membris suis repugnante legi mentis suae, exclamavit sub illa captivitate, et ait: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Quaesivit quis esset, et statim illi occurrit, «Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum» (Rom. VII, 22-25). De hac gratia Dei Propheta dicit huic Domino nostro Jesu Christo, «Avertisti captivitatem Jacob.» Attendite captivitatem Jacob, attendite quia hoc est, Avertisti captivitatem nostram: non liberando nos a Barbaris, in quos non incurrimus; sed liberando nos ab operibus malis, a peccatis nostris, per quae nobis satanas dominabatur. Si quis enim liberatus fuerit a peccatis suis, non habet unde illi dominetur princeps peccatorum.

5. [«vers.» 3, 4.] Quomodo enim avertit captivitatem Jacob? Videte quia ista liberatio spiritualis est, videte quia intus agitur: «Remisisti,» inquit, «iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.» Ecce unde avertit captivitatem, quia remisit iniquitatem: iniquitas tenebat captivum, remissa iniquitate liberaris. Confitere ergo te esse in captivitate, ut dignus sis liberari: nam qui hostem suum non intellexit, quomodo invocat liberatorem? «Operuisti omnia peccata eorum.» Quid est, «operuisti?» Ut non illa videres. Quid est, ut non illa videres? Ut non in illa vindicares. Noluisti videre peccata nostra; et ideo non vidisti, quia ipsa videre noluisti: «Operuisti omni a peccata eorum. Sedasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.»

6. [«vers.» 5.] Et quoniam de futuro ista dicuntur, quamvis verba praeterita sonent; sequitur, et dicit: «Converte nos, Domine» «sanitatum nostrarum.» Quod modo narrabat quasi factum esset, quomodo orat ut fiat; nisi quia voluit ostendere praeterita verba se in prophetia dixisse? Nondum autem factum esse quod dicebat jam factum, hinc ostendit, quia orat ut fiat: «Converte nos, Domine sanitatum nostrarum; et averte iracundiam tuam a nobis.» Non jamdudum dicebas, «Avertisti captivitatem Jacob; operuisti omnia peccata eorum: sedasti omnem iram tuam; aversus es ab ira indignationis tuae?» Quomodo hic, «Et averte iracundiam tuam a nobis?» Respondet tibi Propheta: Illa dico quasi facta, quia video futura; quia vero nondum facta sunt, oro ut veniant, quae jam vidi. «Averte iracundiam tuam a nobis.»

7. [«vers. 6.] Non in aeternum irascaris nobis.» De ira Dei enim mortales sumus, et de ira Dei in ista terra in egestate et labore vultus nostri manducamus panem. Hoc enim audivit Adam, quando peccavit (Gen. III, 19); et Adam ille omnes nos eramus, quia in Adam omnes moriuntur: quod ille audivit, secutum est et nos. Non enim eramus jam nos, sed eramus in Adam: ideo quidquid evenit ipsi Adam, secutum est et nos, ut moreremur; omnes quippe in illo fuimus. Ea enim peccata parentum non pertinent ad filios, quae faciunt parentes jam natis filiis: jam enim natifilii ad se pertinent, et parentes ad se pertinent. Itaque illi qui nati sunt, si tenuerint vias parentum suorum malas, necesse est portent et merita ipsorum: si autem mutaverint se, et non fuerint imitati parentes malos, incipiunt habere meritum suum, non meritum parentum suorum. Usque adeo autem non tibi obest peccatum patris tui, si te mutaveris, ut nec ipsi patri tuo obsit, si se mutaverit. Sed jam quod accepit ad mortalitatem istam radix nostra, duxit de Adam. Quid duxit? Istam fragilitatem carnis, hoc tormentum dolorum, hanc domum paupertatis, hoc vinculum mortis, et laqueos tentationum: portamus omnia ista in carne hac; et ira Dei est ista, quia vindicta Dei est. Sed quia futurum erat ut regeneraremur, et credendo novi efficeremur, atque in resurrectione omnis illa mortalitas absumeretur, et novitas totius hominis repararetur; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): hoc videns Propheta ait, «Non in aeternum irascaris nobis, vel extendas iram tuam a generatione» «in generationem.» Fuit prima generatio mortalis de ira tua; erit altera generatio immortalis de misericordia tua.

8. [«vers.» 7.] Quid ergo? hoc tibi tu praestitisti, o homo, ut quia conversus es ad Deum, merereris misericordiam ipsius; qui autem conversi non sunt, non sunt adepti misericordiam, sed invenerunt iram? Quid autem, ut convertereris, posses, nisi vocareris? Nonne ille qui te vocavit aversum, ipse praestitit ut convertereris? Noli tibi ergo arrogare nec ipsam conversionem; quia nisi te ille vocaret fugientem, non posses converti. Propterea et ipsius conversionis beneficium Deo tribuens Propheta, hoc orat, et dicit: «Deus, tu convertens vivificabis nos.» Et non quasi nos ipsi nostra sponte sine misericordia tua convertimur ad te, et tu vivificabis nos: sed, «tu convertens vivificabis nos;» ut non solum vivificatio nostra a te sit, sed etiam ipsa conversio ut vivificemur. «Deus tu convertens vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te.» Malo suo laetabitur in se; bono suo laetabitur in te. Quando enim voluit habere gaudia de se, invenit planctum in se: nunc vero quia totum gaudium nostrum Deus est, qui vult securus gaudere, in illo gaudeat, qui non potest perire. Quid enim, fratres mei, gaudere vultis in argento? Aut argentum perit, aut tu; et nemo scit quid prius: verumtamen illud constat, quia utrumque periturum est; quid prius, incertum est. Nam nec homo hic potest manere semper, nec argentum hic potest manere semper; sic aurum, sic vestis, sic domus, sic pecunia, sic lata praedia, sic postremo lux ista. Noli ergo velle gaudere in istis: sed gaude in illa luce quae non habet occasum; gaude in illa luce quam non praecedit hesternus dies, nec sequitur, crastinus. Quid est ista lux? «Ego sum,» inquit, «lux mundi» (Joan. VIII, 12). Qui tibi dicit, «Ego sum lux mundi,» vocat te ad se. Cum vocat te, convertit te; cum convertit te, sanat te; cum sanaverit te, videbis conversorem tuum, cui dicitur, «Et plebs tua laetabitur in te.»

9. [«vers. 8.] Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.» Hoc est quod cantavimus, et jam hinc diximus. «Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; et salutare tuum da nobis; salutare tuum,» Christum tuum. Felix est cui ostendit Deus misericordiam suam. Ipse est qui superbire non potest, cui Deus ostendit misericordiam suam. Ostendendo enim illi misericordiam suam, persuadet illi quia quidquid boni habet ipse homo, non habet nisi ab illo qui omne bonum nostrum est. Et cum viderit homo quidquid boni habet non se habere a se, sed a Deo suo; videt quia totum quod in illo laudatur, de misericordia Dei est, non de meritis ipsius: et videndo ista non superbit, non superbiendo non extollitur, non se extollendo non cadit, non cadendo stat, stando inhaeret, inhaerendo manet, manendo perfruitur, et laetatur in Domino Deo suo. Erunt illi deliciae ipse qui fecit illum; et delicias ipsas nemo corrumpit, nemo interpellat, nemo aufert. Quis potens minabitur auferre? quis vicinus malus, quis latro, quis insidiator tibi tollit Deum? Et potest tibi tollere totum quod possides corpore, non tibi tollit eum quem possides corde. Ipsa est misericordia, quam utinam Deus ostendat nobis, «Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam; et salutare tuum da nobis:» Christum tuum da nobis: in illo est enim misericordia tua. Dicamus illi et nos: Da nobis Christum tuum. Jam quidem dedit nobis Christum suum: adhuc illi tamen dicamus, Da nobis Christum tuum; quia dicimus illi, «Panem nostrum quotidianum da nobis hodie» (Matth. VI, 11). Et quis est panis noster, nisi ipse qui dixit, «Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi» (Joan. VI, 41)? Dicamus illi: Da nobis Christum tuum. Dedit enim nobis Christum, sed hominem: quem nobis dedit hominem, eum ipsum nobis daturus est Deum. Hominibus enim hominem dedit; quia talem illum dedit hominibus qualis posset capi ab hominibus: Deum enim Christum nullus hominum capere poterat. Factus est hominibus homo, servavit se Deum diis. An forte arroganter dixi? Revera arroganter, nisi ipse dixisset: «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes» (Psal. LXXXI, 6; et Joan. X, 34). Ad ipsam adoptionem renovamur, ut efficiamur filii Dei. Jam quidem sumus, sed per fidem: sumus quidem in spe, nondum sumus in re. «Spe enim salvi facti sumus,» sicut dicit Apostolus. «Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus» (Rom. VIII, 24, 25). Quid enim «exspectamus per patientiam,» nisi videre quod credimus? Modo enim credimus quod non videmus: permanendo in eo quod credentes non videmus, merebimur videre quod credimus. Propterea Joannes in Epistola sua quid ait? «Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.» Quis non exsultet, si subito nescio cui peregrinanti et ignoranti genus suum, patienti aliquam egestatem, et in aerumna et labore constituto diceretur: Filius senatoris es; pater tuus amplo patrimonio gaudet in re vestra; revoco te ad patrem tuum? quali gaudio exsultaret, si hoc non fallax promissor diceret? Venit ergo non fallax apostolus Christi, et ait: Quid est quod de vobis desperatis? quid est quod vos affligitis, et moerore conteritis? quid est quod concupiscentias vestras sequendo, in egestate istarum voluptatum conteri vultis? Habetis patrem, habetis patriam, habetis patrimonium. Quis est iste pater? «Dilectissimi, filii Dei sumus.» Quare ergo nondum videmus patrem nostrum? Quia «nondum apparuit quid erimus.» Jam sumus, sed in spe: nam «quid erimus, nondum apparuit.» Et quid erimus? «Scimus,» inquit, «quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est» (I Joan. III, 2). Sed hoc de Patre dixit, de Filio autem Domino Jesu Christo non dixit: et forte videndo Patrem, non Filium, crimus beati? Ipsum audi Christum: «Qui me vidit, vidit et Patrem.» Cum enim unus Deus videtur, Trinitas videtur, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Audi expressius quia ipsius Filii visio tribuet nobis beatitudinem, et nihil interest inter visionem ipsius et visionem Patris. Ipse ait in Evangelio: «Qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam illum, et ostendam meipsum illi» (Joan. XIV, 9, 21). Loquebatur illis, et dicebat, «ostendam meipsum illi.» Quare? Non erat ipse qui loquebatur? Sed carnem caro videbat; divinitatem cor non videbat. Ad hoc autem caro carnem vidit, ut per fidem cor mundaretur, unde Deus videretur. Dictum est enim de Domino, «Fide mundans corda eorum» (Act. XV, 9): et dixit Dominus, «Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt» (Matth. V, 8). Ergo nobis promisit ostendere se nobis. Qualis est pulchritudo ejus, fratres, cogitate. Omnia ista pulchra quae videtis, quae amatis, ipse fecit. Si haec pulchra sunt, quid est ipse? si haec magna sunt, quantus est ipse? Ergo ex istis quae hic amamus, illum magis desideremus; et contemnentes ista, illum diligamus: ut ipsa dilectione per fidem cor mundemus, et mundatum cor nostrum inveniat aspectus illius. Lux quae nobis ostendetur, sanos nos debet invenire: hoc agit modo fides. Hoc ergo hic diximus. «Et salutare tuum da nobis:» da nobis Christum tuum, noverimus Christum tuum, videamus Christum tuum; non quomodo illum viderunt Judaei, et crucifixerunt, sed quomodo illum vident Angeli, et gaudent.

10. [«vers. 9.] Audiam quid loquetur in me Dominus Deus.» Propheta dixit. Loquebatur in illo Deus intus, et mundus faciebat illi strepitum foris. Cohibens ergo aliquantum ab strepitu mundi, et avertens se ad se, et a se in illum cujus vocem audiebat interius; quasi obturans aurem contra tumultuantem vitae hujus inquietudinem, et contra animam corpore quod corrumpitur aggravatam, et sensum terrena inhabitatione deprimentem multa cogitantem (Sap. IX, 15), ait, «Audiam quid loquitur in me Dominus Deus:» et audivit, quid? «Quoniam loquetur pacem in plebem suam.» Vox ergo Christi, vox Dei pax est, ad pacem vocat. Eia, dicit, quicumque nondum estis in pace, amate pacem: quid enim vobis melius de me invenire potestis quam pacem? Pax quid est? Ubi nullum bellum est. Quid est, ubi nullum bellum est? Ubi nulla est contradictio, ubi nihil resistit, nihil adversum est. Videte si jam ibi sumus; videte si jam non est conflictus cum diabolo, videte si non omnes sancti et fideles cum principe daemoniorum luctantur. Et quomodo cum illo luctantur, quem non vident? Luctantur cum concupiscentiis suis, quibus ille suggerit peccata: et non consentiendo quod suggerit, etsi non vincuntur, tamen pugnant. Nondum est ergo pax, ubi pugna est. Aut date mihi hominem qui nihil tentationis patitur in carne sua, ut possit mihi dicere quia jam pax est. Nihil quidem tentationis forte patitur in illicitis voluptatibus, saltem suggestiones ipsas patitur: vel suggeritur illi quod respuit, vel delectat unde contineat. Sed ecce jam nihil delectat illicitum; vel contra famem et sitim pugnat quotidie: quis enim justus hinc alienus? Pugnat ergo fames et sitis, pugnat contra nos lassitudo carnis, pugnat delectatio somni, pugnat oppressio. Vigilare volumus; dormitamus: jejunare volumus; esurimus et sitimus: stare volumus; defatigamur: quaerimus sedere; si et hoc diu facimus, deficimus. Quidquid nobis providerimus ad refectionem, illic rursus invenimus defectionem. Esuris, dicit tibi aliquis? respondes, Esurio. Ponit ante te cibum; ad refectionem posuerat: persevera in eo quod posuit; certe reficere te volebas, hoc age semper; hoc agendo, in eo quod adhibueras ad refectionem, ibi invenis lassitudinem. Multum sedendo fatigatus eras; surgis, deambulando reficeris: persevera in eo quo reficeris, multum deambulando lassaris; sedere iterum quaeris. Inveni mihi aliquid unde te reficias, ubi non, si perseveraveris, iterum deficias. Qualis ergo est ista pax, quam hic habent homines tantis resistentibus molestiis, cupiditatibus, indigentiis, lassitudinibus? Non est ista vera, non est perfecta pax. Quae erit perfecta pax? «Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua» (I Cor. XV, 53-55)? Ubi enim adhuc mortalitas, quomodo est plena pax? Etenim de morte venit lassitudo ista, quam invenimus in omnibus refectionibus nostris. De morte est, quia corpus mortale portamus; quod quidem mortuum dicit Apostolus et ante animae resolutionem: «Corpus quidem,» inquit, «mortuum est propter peccatum» (Rom. VIII, 10). Nam si perseveraveris in eo quo te reficis, etiam morieris. Persevera in multum manducando; ipsa res te interficiet: persevera in multum jejunando; inde morieris: sede semper, ut nolis surgere; morieris inde: ambula semper, ut nolis quiescere; morieris inde: vigila semper, ut nolis dormire; morieris inde: dormi semper, ut nolis vigilare; morieris inde. Quando ergo absorpta fuerit mors in victoriam, non erunt ista; et erit pax plena et aeterna. Erimus in quadam civitate: fratres, quando de illa loquor, finire nolo, et maxime quando scandala crebrescunt. Quis non desideret illam civitatem, unde amicus non exit, quo inimicus non intrat, ubi nullus tentator est, nullus seditiosus, nullus dividens populum Dei, nullus fatigans Ecclesiam in ministerio diaboli; quando ipse princeps ipsorum mittitur in ignem aeternum, et hi cum illo quicumque illi consentiunt, et recedere ab eo nolunt? Erit ergo pax purgata in filiis Dei, omnibus amantibus se, videntibus se plenos Deo, cum erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Commune spectaculum habebimus Deum; communem possessionem habebimus Deum; communem pacem habebimus Deum. Quidquid enim est quod nobis modo dat, ipse nobis erit pro omnibus quae dat: ipsa erit perfecta et plena pax. Hanc loquitur in plebem suam; hanc volebat audire ille qui ait: «Audiam quid loquetur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertunt cor ad ipsum.» Eia, fratres, vultis ut ad vos pertineat ista pax quam loquitur Deus? Convertite cor ad ipsum; non ad me, aut ad illum, aut ad quemquam hominem. Quisquis enim homo voluerit convertere ad se corda hominum, cadit cum ipsis. Quid est melius, ut cadas cum illo ad quem converteris, an ut stes cum illo cum quo converteris? Gaudium nostrum, pax nostra, requies nostra, finis omnium molestiarum, non est nisi Deus: beati «qui convertunt cor ad ipsum.»

11. [«vers. 10.] Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius.» Erant quidam qui jam timebant eum in gente Judaeorum. Per omnes terras ubique idola colebantur; daemonia timebantur, non Deus: in illa gente timebatur Deus. Sed propter quid timebatur? In Veteri Testamento timebatur, ne daret illos in captivitatem, ne tolleret illis terram, ne grandine contunderet vites ipsorum, ne faceret steriles uxores eorum, ne auferret ab eis filios ipsorum. Haec enim carnalia promissa Dei tenebant adhuc parvas animas, et propter haec timebatur Deus: sed prope illis erat, qui vel propter haec ipsum timebant. Terram petebat Paganus a diabolo; terram petebat Judaeus a Deo: unum erat quod petebant; sed non unus a quo petebant. Petendo iste quod Paganus petebat, discernebatur tamen a Pagano, quia ab illo ista petebat, qui omnia fecerat. Et prope illis erat Deus, qui Gentibus longe erat; tamen respexit et eos qui longe erant, et eos qui prope erant, sicut dicit Apostolus: «Et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope» (Ephes. II, 17). Quos dixit qui erant prope? Judaeos, quia unum Deum colebant. Quos dixit qui erant longe? Gentes, quia dimiserant eum a quo facti erant, et colebant illa quae ipsi fecerant. Non enim regionibus longe est quisque a Deo, sed affectibus. Amas Deum, prope es; odisti Deum, longe es. Uno loco stans, et prope es, et longe es. Ergo, fratres, respexit ista Propheta: quanquam generalem vidit misericordiam Dei super omnes; tamen aliquid speciale et proprium vidit in gente Judaea, et ait, «Verumtamen. Audiam quid loquetur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam:» et plebs ipsius non Judaea sola erit, sed de omnibus gentibus colligetur; «quia super sanctos suos loquetur pacem, et in eos qui convertunt cor ad ipsum,» et omnes qui conversuri sunt cor ad ipsum de omni orbe terrarum. «Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra:» id est, in ea terra in qua natus erat Propheta, inhabitet gloria major; quia inde coepit pit praedicari Christus. Inde Apostoli, et illuc prius missi: inde Prophetae, ibi primo templum, ibi sacrificabatur Deo, ibi Patriarchae, ibi ipse etiam venit de semine Abrahae, ibi manifestatus est Christus, ibi apparuit Christus: inde enim virgo Maria, quae peperit Christum. Ibi ambulavit pedibus suis, ibi mirabilis fecit. Postremo tantum honorem illi genti detulit, ut cum eum interpellaret quaedam mulier Chananaea salutem quaerens filiae suae, dixerit ei: «Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel» (Matth. XV, 24). Hoc ergo videns Propheta, ait: «Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.»

12. [«vers. 11.] Misericordia et veritas occurrerunt sibi.» Veritas in terra nostra ex persona Judaeorum, misericordia in terra Gentium. Veritas enim ubi? Ubi erant eloquia Dei. Misericordia ubi? In illis qui dimiserant Deum suum, et converterant se ad daemonia. Numquid et ipsos despexit? Quomodo si diceret: Voca et istos longe fugitivos, qui multum a me recesserunt; voca, inveniant me quaerentem se, quia ipsi nolebant quaerere me. Ergo, «Misericordia et veritas occurrerunt sibi; justitia et pax osculatae sunt se.» Fac justitiam, et habebis pacem; ut osculentur se justitia et pax. Si enim non amaveris justitiam, pacem non habebis: amant enim se duo ista, justitia et pax, et osculantur se; ut qui fecerit justitiam, inveniat pacem osculantem justitiam. Duae amicae sunt; tu forte unam vis, et alteram non facis: nemo est enim qui non vult pacem; sed non omnes volunt operari justitiam. Interroga omnes homines: Vis pacem? Uno ore tibi respondet totum genus humanum: Opto, cupio, volo, amo. Ama et justitiam; quia duae amicae sunt justitia et pax; ipsae se osculantur: si amicam pacis non amaveris, non te amabit ipsa pax, nec veniet ad te. Quid enim magnum est desiderare pacem? Quivis malus desiderat pacem. Bona enim res est pax. Sed fac justitiam; quia justitia et pax se osculantur, non litigant. Tu quare litigas cum justitia? Ecce justitia dicit tibi, Ne fureris; et non audis: Ne adulteres; non vis audire: Non facias alteri quod tu pati non vis, non dicas alteri quod et tibi dici non vis. Inimicus es amicae meae, dicit tibi pax; quid me quaeris? Amica sum justitiae, quemcumque invenero inimicum amicae meae, non ad illum accedo. Vis ergo venire ad pacem? Fac justitiam. Ideo alius psalmus dicit tibi: «Declina a malo, et fac bonum» (hoc est amare justitiam); et cum jam declinaveris a malo, et feceris bonum, «quaere pacem, et persequere eam» (Psal. XXXIII, 15). Jam enim non diu illam quaeres, quia et ipsa occurret tibi, ut osculetur justitiam.

13. [«vers. 12.] Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Veritas de terra orta est:» Christus de femina natus est. «Veritas de terra orta est:» Filius Dei de carne processit. Quid est veritas? Filius Dei. Quid est terra? Caro. Interroga unde natus est Christus, et vides quia «veritas de terra orta est.» Sed haec veritas quae orta est de terra, erat ante terram, et per ipsam factum est coelum et terra; sed ut justitia de coelo prospiceret, id est, ut justificarentur homines divina gratia, veritas nata est de Maria virgine; ut posset pro illis justificandis offerre sacrificium, sacrificium passionis, sacrificium crucis. Et unde offerret sacrificium pro peccatis nostris, nisi moreretur? unde autem moreretur, nisi a nobis acciperet ubi moreretur? Id est, nisi a nobis sumeret carnem mortalem, Christus mori non posset; quia Verbum non moritur, divinitas non moritur, Virtus et Sapientia Dei non moritur. Quomodo offerret sacrificium victimam salutarem, si non moreretur? quomodo autem moreretur, nisi carnem indueret? quomodo carnem indueret, nisi veritas de terra oriretur? «Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.»

14. Possumus hinc dicere alterum sensum. «Veritas de terra orta est:» confessio ab homine. Homo enim peccator eras. O terra, qui quando peccasti, audisti, «Terra es, et in terram ibis» (Gen. III, 19), oriatur de te veritas, ut respiciat de coelo justitia. Quomodo a te oritur veritas, cum tu peccator sis, cum tu iniquus sis? Confitere peccata tua, et orietur de te veritas. Si enim cum sis iniquus, dicis te justum, quomodo a te veritas oriretur? Si autem cum sis iniquus, dicis te iniquum; «veritas de terra orta est.» Intende illum Publicanum longe a Pharisaeo in templo orantem, qui neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens, «Domine, propitius esto mihi peccatori:» ecce «veritas de terra orta est,» quia confessio peccatorum ab homine facta est. Quid ergo sequitur? «Amen dico vobis, quia descendit justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur» (Luc. XVIII, 13, 14). «Orta est veritas de terra,» in confessione peccatorum; «et justitia de coelo prospexit,» ut descenderet justificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus. Nam ut noveritis quia veritas pertinet ad confessionem peccatorum, ait Joannes evangelista: «Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.» Quomodo ergo veritas de terra oritur, ut justitia de coelo prospiciat, audi illum sequentem et dicentem: «Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata, et purget nos ab omni iniquitate» (I Joan. I, 8, 9). «Veritas» ergo «de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.» Quae «justitia de coelo prospexit?» Tanquam Dei dicentis: Parcamus huic homini, quia ipse sibi non pepercit; ignoscamus, quia ipse agnoscit. Conversus est ad puniendum peccatum suum; convertar et ego ad eum liberandum. «Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit.»

15. [«vers. 13.] Etenim Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum.» Unus versus restat, peto sine taedio sit quod dicturus sum. Attendite rem necessariam, fratres mei; attendite, percipite, auferte vobiscum, et non sit inane semen Dei in cordibus vestris. «Veritas,» inquit, «de terra orta est,» confessio peccatorum ab homine; «et justitia de coelo prospexit,» id est, a Domino Deo data est justificatio confitenti, ut ipse agnoscat impius pium se fieri non posse, nisi ille fecerit cui confitetur, credendo in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5). Tua ergo peccata potes habere; fructum bonum non habebis, nisi ille dederit cui confiteris. Ideo cum dixisset, «Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit;» tanquam diceretur ei, Quid est quod dixisti, «Justitia de coelo prospexit? Etenim,» inquit, «Dominus dabit suavitatem et terra nostra dabit fructum suum.» Nos ergo respiciamus nos; et si nihil in nobis invenerimus nisi peccata, oderimus peccata, et desideremus justitiam. Cum enim coeperimus odisse peccata, jam ipsum odium peccatorum similes nos incipit facere Deo; quia hoc odimus quod odit et Deus. Cum ergo coeperis odisse peccata et confiteri Deo, cum te delectationes illicitae rapiunt et ducunt ad ea quae tibi non prosunt, ingemisce ad Deum: et confitens illi peccata tua, mereberis ab illo delectationem, et suavitatem justitiae faciendae dabit tibi, ut incipiat te delectare justitia, quem primo delectabat iniquitas; ut qui primo gaudebas in ebrietate, gaudeas in sobrietate; et qui primo gaudebas de furtis, ut tolleres homini quod non habebas, quaeras donare non habenti quod habebas; et quem delectabat rapere, delectet donare; quem delectabat spectare, delectet orare; quem delectabant cantica nugatoria et adulterina, delectet hymnum dicere Deo; currere ad ecclesiam, qui primo currebas ad theatrum. Unde nata est ista suavitas, nisi quia «Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum?» Ecce enim videte quod dico: ecce locuti sumus vobis verbum Dei, semen sparsimus devotis cordibus, tanquam sulcata invenientes pectora vestra aratro confessionis; devotione et intentione suscepistis semen, cogitate de verbo quod audistis, tanquam glebas frangentes, ne semen rapiant volatilia, ut possit ibi germinare quod seminatum est; et nisi Deus pluerit, quid prodest quod seminatur? Hoc est, «Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum.» Ille enim visitationibus suis, in otio, in negotio, in domo, in lecto, in convivio, in collocutione, in deambulatione visitet corda vestra, ubi nos non sumus. Veniat imber Dei, et fructificet quod ibi seminatum est; et ubi non sumus nos, et securi quiescimus, aut aliud agimus, Deus det incrementum seminibus quae sparsimus, ut attendentes postea bonos mores vestros, etiam de fructu gaudeamus: «Quoniam Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum.»

16. [«vers. 14.] Justitia ante eum praeibit, et ponet in; via gressus suos.» Justitia illa est quae est in confessione peccatorum: veritas enim ipsa est. Justus enim debes esse in te, ut punias te: ipsa est prima hominis justitia, ut punias te malum, et faciat te Deus bonum. Quia ergo ipsa est prima hominis justitia, ipsa fit via Deo, ut veniat ad te Deus: ibi illi fac viam, in confessione peccatorum. Ideo et Joannes cum baptizaret in aqua poenitentiae, et vellet ad se venire poenitentes de suis prioribus factis, hoc dicebat: «Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus» (Matth. III, 3). Placebas tibi in peccatis tuis, o homo; displiceat tibi quod eras, ut possis esse quod non eras. «Parate viam Domino:» praecedat ista justitia, ut confitearis peccata: veniet ille et visitabit te, quia «ponet in via gressus suos;» est enim jam ubi ponat gressus suos, est ubi ad te veniat. Ante autem quam confitereris peccata, intercluseras ad te viam Dei; non erat qua ad te veniret. Confitere vitam, et aperis viam; et veniet Christus, «et ponet in via gressus suos,» ut te informet vestigiis suis.

IN PSALMUM LXXXV ENARRATIO. SERMO.

1. Nullum majus donum praestare posset Deus hominibus, quam ut Verbum suum per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei tanquam membra coaptaret; ut esset Filius Dei et filius hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus: ut et quando loquimur ad Deum deprecantes, non inde Filium separemus; et quando precatur corpus Filii, non a se separet caput suum; sitque ipse unus salvator corporis sui Dominus noster Jesus Christus Filius Dei, qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et oretur a nobis. Orat pro nobis, ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum, oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in illo voces nostras, et voces ejus in nobis. Neque cum aliquid dicitur de Domino Jesu Christo, maxime in prophetia, quod pertineat velut ad quamdam humilitatem indignam Deo, dubitemus eam illi tribuere, qui non dubitavit se nobis adjungere. Ei quippe servit universa creatura, quia per ipsum facta est universa creatura. Et propterea, cum ejus sublimitatem divinitatemque intuemur, quando audimus, «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil» (Joan. I, 1-3); intuentes hanc et supereminentissimam et excedentem omnia creaturarum sublimia divinitatem Filii Dei, audimus etiam in aliqua parte Scripturarum velut gementem, orantem, confitentem; et dubitamus ei tribuere verba haec, ex eo quod cogitatio nostra de recenti ejus contemplatione quae erat in divinitate, pigrescit descendere ad ejus humilitatem; et tanquam faciat illi injuriam, si ejus verba in homine agnoscat, ad quem verba dirigebat cum Deum deprecaretur, haeret plerumque, et conatur mutare sententiam; et non ei occurrit in Scriptura, nisi quod ad ipsum recurrat, et ab illo deviare non sinat. Expergiscatur ergo, et evigilet in fide sua; et videat quia ille quem contemplabatur paulo ante in forma Dei, formam servi accepit, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 5-8); et verba Psalmi voluit esse sua, in cruce pendens, et dicens: «Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti» (Psal. XXI, 2)? Oratur ergo in forma Dei, orat in forma servi: ibi Creator, hic creatus, creaturam mutandam non mutatus assumens, et secum nos faciens unum hominem, caput et corpus. Oramus ergo ad illum, per illum, in illo: et dicimus cum illo, et dicit nobiscum; dicimus in illo, dicit in nobis psalmi hujus orationem, qui intitulatur, «Oratio David.» Quia Dominus noster secundum carnem filius David: secundum vero divinitatem Dominus David, et creator David; et non solum ante David, sed et ante Abraham, ex quo David; sed et ante Adam, ex quo omnes homines; sed et ante coelum et terram, in quo omnis creatura est. Nemo ergo cum audit haec verba, dicat, Non Christus dicit; aut rursus dicat, Non ego dico: imo si se in Christi corpore agnoscit, utrumque dicat, et, Christus dicit, et, Ego dico. Noli aliquid dicere sine illo, et non dicit aliquid sine te. Nonne habemus in Evangelio? Ubi certe scriptum est, «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt;» ibi certe habemus, Et contristatus est Jesus (Matth. XXVI, 38), et fatigatus est Jesus (Joan. IV, 6), et dormivit Jesus (Matth. VIII, 24), et esurivit (Id. IV, 2) et sitivit Jesus (Joan. IV, 7; et XIX, 28), et oravit, et pernoctavit in orando Jesus. «Pernoctabat,» inquit, «Jesus» (Luc. VI, 12), «et perstabat» «in orando; et globi sanguinis decurrebant per corpus ejus» (Id. XXII, 43, 44). Quid ostendebat, quando per corpus orantis globi sanguinis destillabant, nisi quia corpus ejus, quod est Ecclesia, martyrum sanguine jam fluebat?

2. [«vers. 1.] Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me.» Ille ex forma servi dicit; tu, serve, in forma Domini tui: «Inclina, Domine, aurem tuam.» Inclinat aurem, si tu non erigas cervicem: humiliato enim appropinquat; ab exaltato longe discedit, nisi quem ipse humiliatum exaltaverit. Inclinat ergo Deus aurem suam ad nos. Ille enim sursum est, nos deorsum; ille in altitudine, nos in humilitate, sed non relicti. «Ostendit» enim «dilectionem suam Deus in nobis: etenim cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Vix enim» inquit «pro justo quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori: Dominus autem noster pro impiis mortuus est» (Rom. V, 6 9). Neque enim merita nostra praecesserant, pro quibus Filius Dei moreretur; sed magis quia nulla erant merita, magna erat misericordia. Quam certa ergo, quam firma promissione servat justis vitam suam, qui donavit injustis mortem suam? «Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me; quoniam egenus et inops ego sum.» Ergo non inclinat aurem ad divitem: ad inopem et egenum inclinat aurem, id est, ad humilem et ad confitentem, ad indigentem misericordia: non ad saturatum et extollentem se, et jactantem, quasi nihil ei desit, et dicentem, «Gratias tibi, quia non sum sicut Publicanus iste.» Dives enim Pharisaeus jactabat merita sua: inops Publicanus confitebatur peccata sua (Luc. XVIII, 11-13).

3. Nec sic accipiatis, fratres, quod dixi, Ad divitem non inclinat aurem suam, tanquam non exaudiat Deus eos qui habent aurum et argentum, et familiam et fundos: si sic forte nati sunt, aut eum locum rerum humanarum tenent; tantum meminerint quod ait Apostolus, «Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere» (I Tim. VI, 17). Qui enim non superbe sapiunt, in Deo pauperes sunt; et pauperibus atque inopibus et egenis inclinat aurem suam. Norunt enim spem suam non esse in auro et argento, neque in illis rebus quibus ad tempus circumfluere videntur. Sufficit ut divitiae non illos perdant; ut non obsint sat est: nam prodesse nihil possunt. Plane prodest opus misericordiae et in divite et in paupere: in divite ex voluntate et opere, in paupere ex sola voluntate. Cum ergo talis est contemnens in se quidquid est unde superbia solet inflari, pauper Dei est: inclinat illi aurem suam, novit enim contribulatum cor ejus. Certe, fratres, ille pauper ante januam divitis ulcerosus qui jacebat, ab Angelis ablatus est in sinum Abrahae, sic legimus, sic credimus: dives autem ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, ablatus est ad inferos ad tormenta (Luc. XVI, 19-24). Numquid vere ille pauper merito illius inopiae ablatus est ab Angelis; dives autem ille peccato divitiarum suarum ad tormenta missus est? In illo paupere humilitas intelligitur honorificata, in illo divite superbia damnata. Breviter probo quia non divitiae, sed superbia in illo divite cruciabatur. Certe ille pauper in sinum Abrahae sublatus est: de ipso Abraham dicit Scriptura quia habebat hic plurimum auri et argenti, et dives fuit in terra (Gen. XIII, 2). Si qui dives est, ad tormenta rapitur; quomodo Abraham praecesserat pauperem, ut ablatum in sinum suum susciperet? Sed erat Abraham in divitiis pauper, humilis, tremens omnia praecepta, et obaudiens. Usque adeo autem pro nihilo habebat illas divitias, ut jussus a Domino filium suum immolaret (Id. XXII, 10), cui servabat divitias. Discite ergo esse inopes et pauperes; sive qui habetis aliquid in isto saeculo, sive qui non habetis. Nam et hominem mendicum invenis superbientem, et hominem habentem divitias invenis confitentem. Resistit Deus superbis, et holosericatis et pannosis: humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6), et habentibus aliquam substantiam hujus saeculi et non habentibus. Interior inspector est Deus; ibi appendit, ibi examinat: stateram Dei non vides; cogitatio tua in illam levatur. Videte quia meritum exauditionis suae, id est, quo exaudiretur, in eo posuit ut diceret, «Quoniam egenus et inops ego sum.» Observa ne non sis egenus et inops: si non fueris, non exaudieris. Quidquid est circa te vel in te unde possis praesumere, abjice a te; tota praesumptio tua Deus sit: illius indigens esto, ut ipso implearis. Quidquid enim aliud habueris sine ipso, latius inanis es.

4. [«vers. 2] Custodi animam meam, quoniam sanctus sum.» Hoc vero, «quoniam sanctus sum,» nescio utrum potuerit forte alius dicere, nisi ille qui sine peccato erat in hoc mundo; peccatorum omnium non commissor, sed dimissor. Agnoscimus vocem dicentis, «Quoniam sanctus sum, custodi animam meam:» utique in illa forma servi, quam assumpserat. Ibi enim caro, ibi et anima. Neque enim, ut nonnulli dixerunt, caro sola erat et Verbum; sed et caro, et anima, et Verbum: et totum hoc unus Filius Dei, unus Christus, unus Salvator; in forma Dei aequalis Patri, in forma servi caput Ecclesiae. Ergo, «Quoniam sanctus sum,» cum audio, vocem ejus agnosco; et hic separo meam? Certe inseparabiliter a corpore suo loquitur, cum sic loquitur. Et audebo ego dicere, «Quoniam sanctus sum?» Si sanctus tanquam sanctificans, et nullo sanctificante indigens; superbus et mendax: si autem sanctus sanctificatus, secundum id quod dictum est, «Sancti estote, quia et ego sanctus sum» (Levit. XIX, 2); audeat et corpus Christi, audeat et unus ille homo clamans a finibus terrae (Psal. LX, 3), cum capite suo, et sub capite suo dicere, «Quoniam sanctus sum.» Accepit enim gratiam sanctitatis, gratiam Baptismi et remissionis peccatorum. «Et haec quidem fuistis,» ait Apostolus, enumerans multa peccata, et levia et gravia, et usitata et horribilia: «Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis» (I Cor. VI, 11). Si ergo sanctificatos dicit, dicat et unusquisque fidelium, «Sanctus sum.» Non est ista superbia elati, sed confessio non ingrati. Si enim dixeris te ex te esse sanctum, superbus es: rursus, fidelis in Christo, et membrum Christi, si te dixeris non esse sanctum, ingratus es. Arguens enim superbiam Apostolus, non ait, Non habes; sed ait, «Quid enim habes quod non accepisti» (Id. IV, 7)? Non arguebaris, quia dicebas te habere quod non habes; sed quia ex te tibi volebas esse quod habes. Imo et habere te agnosce, et ex te nihil habere, ut nec superbus sis, nec ingratus. Dic Deo tuo: Sanctus sum, quia sanctificasti me; quia accepi, non quia habui; quia tu dedisti, non quia ego merui. Etenim ex alio latere incipis injuriam facere ipsi Domino nostro Jesu Christo. Si enim Christiani omnes et fideles et baptizati in illo ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit, «Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis» (Galat. III, 27); si membra sunt facti corporis ejus, et dicunt se sancta non esse, capiti ipsi faciunt injuriam, cujus membra sancta non sunt. Jam vide ubi sis, et de capite tuo dignitatem cape. Etenim eras in tenebris, «nunc autem lux in Domino. Fuistis,» inquit, «aliquando tenebrae» (Ephes. V. 8); sed numquid tenebrae remansistis? Ad hoc illuminator venit, ut et tenebrae remaneretis, an ut in illo lux fieretis? Ergo dicat et unusquisque christianus, imo dicat totum corpus Christi, clamet ubique patiens tribulationes, diversas tentationes et scandala innumerabilia; dicat, «Custodi animam meam, quoniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.» Ecce ille sanctus non est superbus, quia sperat in Domino.

5. [«vers. 3.] Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die:» non una die. «Tota die,» omni tempore intellige: ex quo corpus Christi gemit in pressuris, usque in finem saeculi quo transeunt pressurae, gemit iste homo, et clamat ad Deum; et unusquisque nostrum proportione habet clamorem suum in toto isto corpore. Clamasti tu diebus tuis, et transierunt dies tui; successit tibi alius, et clamavit diebus suis; et tu hic, ille ibi, ille alibi: corpus Christi tota die clamat, sibi decedentibus et succedentibus membris. Unus homo usque in finem saeculi extenditur: eadem membra Christi clamant, et quaedam membra jam in illo requiescunt, quaedam modo clamant, quaedam vero cum ipsi nos requieverimus clamabunt, et post illa alia clamabunt. Totius corporis Christi hic attendit vocem, dicentis: «Ad te clamavi tota die.» Caput autem nostrum ad dexteram Patris interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): alia membra recipit, alia flagellat, alia mundat, alia consolatur, alia creat, alia vocat, alia revocat, alia corrigit, alia redintegrat.

6. [«vers. 4.] Jucunda animam servi tui; quoniam ad te, Domine, levavi animam meam.» Jucunda eam, quia levavi ad te eam. In terra enim erat, et in terra amaritudinem sentiebat: ne in amaritudine contabesceret, ne omnem tuae gratiae suavitatem amitteret, levavi eam ad te; jucunda eam apud te. Solus enim tu es jucunditas: amaritudine plenus est mundus. Certe recte admonet membra sua ut sursum cor habeant. Audiant ergo, et faciant; levent ad illum quod male est in terra. Ibi enim non putrescit cor, si levetur ad Deum. Frumentum si haberes in inferioribus, ne putresceret, levares ad superiora. Frumento mutares locum, et cor permittis in terra putrescere? Frumentum levares in superiora; cor leva in coelum. Et unde, inquis, possum? Qui funes, quae machinae, quae scalae opus sunt? Gradus, affectus sunt; iter tuum, voluntas tua est. Amando ascendis, negligendo descendis. Stans in terra, in coelo es, si diligas Deum. Non enim sic levatur cor, quomodo levatur corpus: corpus ut levetur, locum mutat; cor ut levetur, voluntatem mutat. «Quoniam ad te, Domine, levavi animam meam.»

7. [«vers. 5.] Quia tu, Domine, suavis es ac mitis.» Ideo jucunda. Tanquam taedio affectus ex amaritudine terrenorum indulcari voluit, et quaesivit fontem dulcedinis, et in terra non invenit. Quacumque enim se vertebat, scandala, timores, tribulationes, tentationes inveniebat. In quo homine securitas? de quo certum gaudium? Nec de se ipso utique; quanto magis de alio? Aut mali sunt, et necesse est eos pati, et sperare quia mutari possunt; aut boni sunt, et sic eos oportet diligere, ut timeamus (quia possunt mutari) ne mali sint: ibi malitia eorum facit amaritudinem animae; hic sollicitudo et timor, ne labatur qui bene ambulat. Quocumque ergo se converterit, in terrenis rebus amaritudinem invenit; unde dulcescat non habet, nisi levet se ad Deum. «Quoniam tu, Domine, suavis et mitis.» Quid est «mitis?» Portans me, donec perficias me. Vere enim, fratres mei, dicam tanquam homo in hominibus, et ex hominibus: ferat quisque cor suum, et intueatur se sine adulatione, et sine palpatione. Nihil est enim stultius quam ut seipsum quisque palpet atque seducat. Attendat ergo et videat quanta aguntur in corde humano; quemadmodum ipsae plerumque orationes impediantur vanis cogitationibus, ita ut vix stet cor ad Deum suum: et vult se tenere ut stet, et quodammodo fugit a se, nec invenit cancellos quibus se includat, aut obices quosdam quibus retineat avolationes suas et vagos quosdam motus, et stet jucundari a Deo suo. Vix est ut occurrat talis oratio inter multas orationes. Diceret unusquique sibi contingere, et alteri non contingere, nisi inveniremus in Scripturis Dei David orantem quodam in loco, et dicentem: «Quoniam inveni, Domine, cor meum, ut orarem ad te» (II Reg. VII, 27). Invenire se dixit cor suum, quasi soleret ab eo fugere, et ille sequi quasi fugitivum, et non posse comprehendere, et clamare ad Deum, «Quoniam cor meum dereliquit me» (Psal. XXXIX, 13). Itaque, fratres mei, attendens quod hic ait, «Suavis es tu et mitis;» videor mihi videre hic quod ait, «mitis. Jucunda animam servi tui, quoniam ad te levavi animam meam; quoniam tu suavis et mitis es:» videor mihi videre ad hoc dixisse mitem Deum, quia patitur ista nostra, et exspectat tamen a nobis orationem, ut perficiat nos; et quando illi eam dederimus, accipit grate, et exaudit; nec meminit tantas quas incondite fundimus, et accipit unam quam vix invenimus. Quis enim est, fratres mei, homo, cum quo si coeperit amicus ejus colloqui, et voluerit ille respondere collocutioni ejus, et viderit eum averti a se, et aliud loqui ad alium, qui hoc ferat? Aut si forte interpelles judicem, et constituas eum loco ut te audiat, et subito cum ad eum loqueris, dimittas eum, et incipias fabulari cum amico tuo; quando te tolerat? Et tolerat Deus tot corda precantium, et diversas res cogitantium: omitto dicere et noxias, omitto dicere aliquando perversas et inimicas Deo; ipsas superfluas cogitare injuria est ejus, cum quo loqui coeperas. Oratio tua locutio est ad Deum: quando legis, Deus tibi loquitur; quando oras, Deo loqueris. Sed quid? desperandum est de genere humano, et dicendum jam ad damnationem pertinere omnem hominem cui subrepserit aliqua cogitatio oranti, et interruperit orationem ipsius? Si hoc dixerimus, fratres, quae spes remaneat non video. Porro quia est aliqua spes ad Deum, quia magna est ejus misericordia, dicamus ei: «Jucunda animam servi tui, quoniam ad te, Domine, levavi animam meam.» Et quomodo eam levavi? Quomodo potui, quomodo tu vires dedisti, quomodo eam fugientem apprehendere valui. Et excidit tibi, quia quotiescumque ante me stetisti (puta Deum dicere), tanta vana et superflua cogitasti, et vix mihi fixam et stabilem orationem fudisti: «Quia tu suavis es, Domine, ac mitis:» mitis es, tolerans me. Ex aegritudine defluo; cura, et stabo: confirma, et firmus ero. Donec autem facias, toleras me: «Quia tu suavis es, Domine, et mitis.»

8. «Et multum misericors.» Non enim solum misericors, sed «multum misericors:» abundat enim iniquitas nostra, abundat et misericordia tua. «Et multum misericors es omnibus invocantibus te.» Et quid est quod dicit multis locis Scriptura, quia «invocabunt, et non exaudiam eos» (Prov. I, 28) (certe «misericors omnibus invocantibus te»); nisi quia quidam invocantes, non ipsum invocant? de quibus dicitur, «Deum non invocaverunt» (Psal. LII, 6). Invocant, sed non Deum. Invocas quidquid amas; invocas quidquid in te vocas, invocas quidquid vis ut veniat ad te. Porro, si Deum propterea invocas, ut veniat ad te pecunia, ut veniat ad te haereditas, ut veniat ad te saecularis dignitas; illa invocas quae vis ut veniant ad te: sed Deum tibi adjutorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Deus bonus, si det quod vis. Quid, si male vis, nonne erit magis non dando misericors? Porro, si non dederit, jam nihil tibi Deus est; et dicis: Quantum rogavi, quam saepe rogavi, et non sum exauditus! Quid enim petebas? Forte mortem inimici tui. Quid, si et ille petebat tuam? Qui te creavit, ipse et illum; homo es, homo est et ille: Deus autem judex est; audit ambos, et non exaudit ambos. Tristis es, quia non es exauditus contra illum; gaude, quia non est exauditus contra te. Ego, inquis, non hoc petebam; non inimici mei petebam mortem, sed vitam petebam filii mei: quid mali petebam? Nihil mali petebas, sicut tu sentiebas. Nam quid, si ille raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius (Sap. IV, 11)? Sed peccator, inquis, erat; et ideo volebam eum vivere, ut corrigeretur. Tu volebas eum vivere, ut melior esset: quid si Deus noverat, si viveret, pejorem futurum? Unde ergo nosti quid illi prodesset, mori an vivere? Si ergo non nosti, redi ad cor tuum, dimitte Deo consilium suum. Quid ergo, inquis, faciam? quid orem? Quid ores? Quod te docuit Dominus, quod te docuit coelestis magister. Invoca Deum tanquam Deum, ama Deum tanquam Deum: illo melius nihil est; ipsum desidera, ipsum concupisce. Vide invocantem Deum in alio psalmo: «Unam petii a Domino hanc requiram.» Quid est quod petit? «Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae.» Utquid hoc? «Ut contempler delectationem Domini» (Psal. XXVI, 4). Si ergo amator Dei esse vis, sincerissimis medullis castisque suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia quo jucundius nihil invenis, quo melius, quo laetius, quo diuturnius Quid enim tam diuturnum, quam id quod est sempiternum? Non times ne aliquando a te pereat, qui facit ne tu pereas. Si ergo tu invocas Deum tanquam Deum, securus esto, exaudiris; pertines ad istum versum, «Et multum misericors omnibus invocantibus te.»

9. Noli ergo dicere: Illud mihi non dedit. Redi ad conscientiam tuam; libra, interroga, parcere illi noli. Si vere Deum invocasti, certus esto quia id forte quod volebas temporaliter, ideo non dedit, quia non tibi proderat. Aedificetur in hoc cor vestrum, fratres, cor christianum, cor fidele; ne incipiatis tristes facti, veluti fraudati desideriis vestris, ire in indignationem contra Deum: etenim non expedit adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Recurrite ad Scripturas. Exauditur diabolus, et non exauditur Apostolus: quid vobis videtur? Quomodo exaudiuntur daemones? Petierunt se ire in porcos, et concessum est eis (Matth. VIII, 31, 32). Quomodo exauditus est diabolus? Petiit Job tentandum, et accepit (Job I, 11, 12, et II, 5, 6). Quomodo non exauditus est Apostolus? «In magnitudine,» inquit, «revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut auferret eum a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Exaudivit eum quem disponebat damnare, et non exaudivit eum quem volebat sanare. Nam et aeger petit multa a medico, non dat medicus: non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad sanitatem. Ergo medicum tuum pone Deum; pete ab illo salutem, et salus tua ipse erit: non quasi salutem extrinsecus, sed ut salus ipse sit; ne rursus ames aliam salutem praeter ipsum, sed quomodo habes in psalmo, «Dic animae meae, Salus tua ego sum» (Psal. XXXIV, 3). Quid ad te, quid tibi dicat, ut se tibi det? Vis ut det se tibi? Quid si quod vis habere, non vult ipse ut habeas, ut se tibi det? Impedimenta removet, ut intret ad te. Bona cogitate et considerate, fratres, quae dat Deus peccatoribus; et hinc intelligite quid servet servis suis. Peccatoribus blasphemantibus eum quotidie dat coelum et terram, dat fontes, fructus, salutem, filios, copias, ubertatem: haec omnia bona non dat nisi Deus. Qui talia peccatoribus dat, quid eum putas servare fidelibus suis? Hoccine de illo sentiendum est, quia qui talia malis dat, nihil servat bonis? Imo vero servat, non terram, sed coelum. Vilius forte aliquid dico, cum dico coelum; sed seipsum, qui fecit coelum. Pulchrum est coelum, sed pulchrior est fabricator coeli. Sed video coelum, et illum non video. Oculos enim habes ad videndum coelum; cor nondum habes ad videndum fabricatorem coeli: ideo venit de coelo in terram, ut mundet cor, quo videatur qui fecit coelum et terram. Sed plane cum patientia salutem exspecta. Quibus te medicamentis curet, ille novit; quibus sectionibus, quibus ustionibus, ille novit. Tu tibi aegritudinem comparasti peccando: ille venit non solum fovere, sed et secare et urere. Non vides quanta homines patiantur sub medicorum manibus, spem incertam homine promittente? Sanaberis, dicit medicus; sanaberis, si secuero. Et homo dicit, et homini dicit; nec qui dicit certus est, nec qui audit, quia ille dicit homini, qui non fecit hominem, et non perfecte scit quid agatur in homine: et tamen ad verba hominis plus nescientis quid agatur in homine credit homo, subdit membra, ligari se patitur, aut plerumque etiam non ligatus secatur aut uritur; et accipit forte salutem paucorum dicrum, jam sanatus quando moriatur ignorans; et fortasse, dum curatur, moritur; et fortasse curari non poterit. Cui autem promisit Deus aliquid, et fefellit?

10. [«vers. 6.] Auribus infige, Domine, orationem meam.» Magnus orantis affectus. «Auribus infige, Domine, orationem meam:» id est, non exeat de auribus tuis oratio mea, fige illam ibi in auribus tuis. Quomodo parturivit, ut figeret orationem suam in auribus Dei? Respondeat Deus, et dicat nobis: Vis figam orationem tuam in auribus meis? Fige in corde tuo legem meam. «Auribus infige, Domine, orationem meam; et intende voci orationis meae.»

11. [«vers. 7.] In die tribulationis meae clamavi ad te, quoniam exaudisti me.» Causa ut exaudires me, quia «in die tribulationis meae clamavi ad te.» Paulo ante dixerat: «Tota die clamavi,» tota die tribulatus sum. Nullus ergo christianus dicat esse diem in quo non sit tribulatus. Totam diem, totum tempus intelleximus: tota die tribulatur. Quid ergo, tribulatio est et quando bene est? Utique tribulatio. Unde tribulatio? Quia quamdiu in corpore sumus, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6). Quodlibet hic abundet, nondum sumus in illa patria quo redire festinamus. Cui peregrinatio dulcis est, non amat patriam: si dulcis est patria, amara est peregrinatio; si amara peregrinatio, tota die tribulatio. Quando non est tribulatio? Quando in patria delectatio. «Delectationes in dextera tua usque in finem. Implebis me laetitia,» ait, «cum vultu tuo» (Psal. XV, 11), «ut contempler delectationem Domini» (Psal. XXVI, 4). Ibi transiet labor et gemitus: ibi non oratio, sed laudatio; ibi Alleluia, Amen ibi, vox consona cum Angelis; ibi visio sine defectu, et amor sine fastidio. Quamdiu ergo non ibi, videtis quia non in bono. Sed adundant omnia? Abundent omnia, vide si securus es quia non pereunt omnia. Sed habeo quod non habebam; accessit pecunia quae non erat. Forte accessit et timor qui non erat; forte tanto securior eras, quanto pauperior. Postremo sint copiae, redundet affluentia hujus saeculi, detur securitas quod non pereant: dicat Deus desuper, Aeternus in his eris, aeterna tecum erunt ista, sed meam faciem non videbis. Nemo carnem consulat; spiritum consulite: respondeat vobis cor vestrum; respondeat spes, fides, charitas, quae in vobis esse coepit. Ergone si acciperemus securitatem nos in affluentia bonorum saecularium semper futuros, et diceret nobis Deus, Faciem meam non videbitis, gauderemus in illis bonis? Eligeret forte aliquis gaudere, et dicere: Abundant mihi ista, bene mihi est, nihil amplius quaero. Nondum coepit esse amator Dei; nondum coepit suspirare tanquam peregrinus. Absit, absit: recedant omnia seductoria, recedant blandimenta falsa; recedant ea quae nobis quotidie dicunt, Ubi est Deus tuus? Effundamus super nos animam nostram, confiteamur in lacrymis, gemamus in confessionibus, in miseriis suspiremus (Psal. XLI, 11, 4, 5). Quidquid nobis adest praeter Deum nostrum, non est dulce: nolumus omnia quae dedit, si non dat seipsum qui omnia dedit. «Auribus infige, Domine, orationem meam, et intende voci orationis meae. In die tribulationis meae clamavi ad te, quoniam exaudisti me.»

12. [«vers. 8.] Non est similis tibi in diis, Domine.» Et quid dixit? «Non est similis tibi in diis, Domine.» Fingant sibi deos quos volunt Pagani; adducant fabros argentarios, aurifices, expolitores, sculptores, faciant deos. Quales deos? Oculos habentes, et non videntes (Psal. CXIII, 5); et caetera quae dicit psalmus consequenter. Sed ista non colimus, ait; non colimus, haec signa sunt. Et quid colitis? Aliud aliquid pejus: «Quoniam dii Gentium daemonia» (Psal. XCV, 5). Et quid? Nec daemonia, inquiunt, colimus. Plane nihil aliud habetis in templis, nihil aliud implet vates vestros quam daemonium. Sed quid dicitis? Angelos colimus, Angelos habemus deos. Non plane nostis Angelos. Angeli enim unum Deum colunt, nec favent hominibus qui volunt colere Angelos, et non Deum. Nam invenimus honoratos Angelos, prohibentes homines ne se adorarent, sed verum Deum (Apoc. XIX, 10). Sed Angelos dicant, homines dicant, quia dictum est, «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes» (Psal. LXXXI, 6): «Non est similis tibi in diis, Domine.» Quodlibet aliud cogitet homo, non est simile quod factum est illi qui fecit. Excepto Deo, quidquid aliud est in natura rerum, factum est a Deo. Quantum interest inter eum qui fecit, et illud quod factum est, quis digne cogitet? Iste ergo dixit, «Non est similis tibi in diis, Domine:» quantum autem sit dissimilis Deus, non dixit, quia dici non potest. Intendat Charitas vestra: Deus ineffabilis est; facilius dicimus quid non sit, quam quid sit. Terram cogitas; non est hoc Deus: mare cogitas; non est hoc Deus: omnia quae sunt in terra, homines et animalia; non est hoc Deus: omnia quae sunt in mari, quae volant per aerem; non est hoc Deus: quidquid lucet in coelo, stellae, sol et luna; non est hoc Deus: ipsum coelum; non est hoc Deus: Angelos cogita, Virtutes, Potestates, Archangelos, Thronos, Sedes, Dominationes; non est hoc Deus. Et quid est? Hoc solum potui dicere, quid non sit. Quaeris quid sit? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Quid quaeris ut ascendat in linguam, quod in cor non ascendit? «Non est similis tibi in diis, Domine; et non est secundum opera tua.»

13. [«vers. 9.] Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine.» Annuntiavit Ecclesiam, «Omnes gentes quotquot fecisti.» Si est gens quam non fecit Deus, non adorabit eum: nulla est autem gens quam non fecit Deus; quia fontem omnium gentium Adam et Evam fecit Deus, inde propagatae sunt omnes gentes. Omnes ergo gentes Deus fecit: «Omnes» ergo «gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine.» Quando dictum est? Quando coram eo non adorabant nisi pauci sancti in uno populo Hebraeorum, tunc dictum est hoc; et modo videtur quod dictum est: «Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine.» Quando dicebantur haec, non videbantur, et credebantur; quando videntur, quare negantur? «Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.»

14. [«vers. 10.] Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus magnus.» Nemo se dicat magnum. Futuri erant qui se dicerent magnos: contra hos dicitur, «Tu es Deus solus magnus.» Nam quid magnum dicitur Deo, quia ipse est solus Deus magnus? Quis hoc nescit, quia ipse est Deus magnus? Sed quia futuri erant, qui se dicerent magnos, et Deum facerent parvum; contra illos dicitur, «tu es solus Deus magnus.» Etenim quod tu dicis, impletur, non quod illi dicunt, qui se dicunt magnos. Quid dixit Deus per Spiritum suum? «Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine.» Quid dicit nescio quis, qui se dicit magnum? Absit: non adoratur Deus in omnibus gentibus; perierunt omnes gentes, sola Africa remansit. Hoc tu dicis, qui te dicis magnum; aliud dicit qui est solus Deus magnus. Quid dicit qui est solus Deus magnus? «Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine.» Video quod dixit solus Deus magnus; taceat homo falso magnus; ideo fallaciter magnus, quia dedignatur esse parvus. Quis parvus esse dedignatur? Iste qui hoc dicit. «Quicumque vult inter vos major esse,» dixit Dominus, «erit vester servus» (Matth. XX, 26). Ille si servus vellet esse fratrum suorum, non eos separaret a matre ipsorum: sed cum vult esse magnus, et non vult esse salubriter parvus; Deus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6), quia solus est magnus, implet omnia quae praedixit, et contradicit maledicentibus. Christo enim tales maledicunt, qui dicunt quia periit Ecclesia de toto orbe terrarum, et remansit in sola Africa. Si diceres illi, Perdes villam tuam; forte non a te temperaret manum: et dicit Christum perdidisse haereditatem suam redemptam sanguine suo! Quam autem faciat injuriam videte, fratres. Scriptura dicit: «In lata gente gloria regis; in diminutione populi contritio principis» (Prov. XIV, 28). Ergo hanc injuriam facis Christo, ut dicas populum ejus ad istam exiguitatem diminutum. Ideo natus es, ideo christianum te dicis, ut invideas gloriae Christi, cujus signum te in fronte portare asseris, et de corde perdidisti? «In lata gente gloria regis:» agnosce regem tuum; da illi gloriam, da illi latam gentem. Quam latam gentem dabo, inquis? Noli ex tuo corde dare, et recte dabis. Unde do, inquies? Ecce hinc da: «Omnes gentes quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine.» Dic hoc, confitere hoc, et dedisti latam gentem: quia omnes gentes in uno una; ipsa est unitas. Quomodo enim Ecclesia et Ecclesiae, illae Ecclesiae, quae Ecclesia; sic illa gens quae gentes: antea gentes, multae gentes; modo una gens. Quare una gens? Quia una fides, quia una spes, quia una charitas, quia una exspectatio. Postremo quare non una gens, si una patria? Patria coelestis est, patria Jerusalem est: qui quis inde civis non est, ad istam gentem non pertinet; quisquis autem inde civis est, in una gente Dei est. Et haec gens ab oriente in occidentem, ab aquilone et mari distenditur per quatuor partes totius orbis. Hoc Deus dicit: Ab oriente et occidente, ab aquilone et mari date gloriam Deo. Hoc praedixit, hoc implevit, qui solus est magnus. Desinat ergo hoc dicere contra solum magnum, qui noluit esse parvus: quia non possunt esse duo magni, Deus et Donatus.

15. [«vers. 11.] Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua.» Via tua, veritas tua, vita tua, Christus. Ergo corpus ad illum, et corpus de illo. «Ego sum via, et veritas, et vita» (Joan. XIV, 6). «Deduc me, Domine, in via tua.» In qua via? «Et ambulabo in veritate tua.» Aliud est, ut ducat ad viam; aliud, ut deducat in via. Vide hominem ubique pauperem, ubique adjutorio egentem. Qui praeter viam sunt, christiani non sunt, aut catholici nondum sunt, deducantur ad viam: sed cum perducti fuerint ad viam, et catholici in Christo facti fuerint; ab ipso deducantur in ipsa via, ne cadant. Certe jam ambulant in via. «Deduc me, Domine, in via tua:» certe jam in via tua sum, deduc me ibi. «Et ambulabo in veritate tua:» te deducente, non errabo; si dimiseris, errabo. Ora ergo ut non dimittat, sed usque in finem deducat. Quomodo deducit? Semper monendo, semper dando tibi manum suam. Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? Dando enim Christum suum, dat manum suam; dando manum suam, Christum suum dat. Ad viam ducit, perducendo ad Christum suum; in via deducit, deducendo in Christo suo: Christus autem veritas. «Deduc me» ergo, «Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua:» in illo utique qui ait, «Ego sum via, et veritas, et vita.» Nam qui in via et veritate deducis, quo nisi ad vitam perducis? Deducis ergo in illo, ad illum. «Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua.»

16. «Jucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum.» Ergo timor in jucunditate est. Et quomodo jucunditas, si timor? Nonne timor amarus solet esse? Erit aliquando jucunditas sine timore, modo jucunditas cum timore: nondum est enim plena securitas, nec perfecta jucunditas. Si nulla jucunditas, deficimus; si plena securitas, male exsultamus. Ergo et jucunditatem aspergat, et timorem incutiat, ut de dulcedine jucunditatis perducat nos ad sedem securitatis: dando timorem, non nos faciat male exsultare, et recedere de via. Ideo dicit psalmus, «Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore» (Psal. II, 11): sic et apostolus Paulus dicit, «Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis» (Philipp. II, 12, 13). Quidquid ergo prosperum venit, fratres, magis metuendum est: quae putatis prospera, magis tentationes sunt. Venit haereditas, venit copia rerum, abundat circumfluentia nescio cujus felicitatis: tentationes sunt istae; cavete ne vos ista corrumpant. Quidquid etiam prosperum est secundum Christum et germanam charitatem Christi: si forte lucratus es uxorem tuam quae fuit in parte Donati; si forte crediderunt filii tui qui fuerunt pagani; si forte lucratus es amicum tuum qui te volebat seducere ad theatra, et tu eum duxisti ad ecclesiam; si forte contradictor nescio quis inimicus tuus et rabide saeviens, deposita illa rabie factus est mitis, et agnovit Deum, nec oblatrat adversus te, sed clamat tecum adversus malum: ista jucunda sunt. Unde enim gaudemus, si de his non gaudemus? aut quae sunt alia gaudia nostra, nisi ista? Sed quia abundant et tribulationes, et tentationes, et dissensiones, et schismata, et caetera mala, sine quibus non potest esse saeculum hoc, donec transeat iniquitas; exsultatio illa non nos faciat securos, sed ita jucundetur cor nostrum, ut timeat nomen Domini, ne aliunde jucundetur, aliunde feriatur. Securitatem non exspectetis in peregrinatione: quando illam hic voluerimus, viscum erit corporis, non securitas hominis. «Jucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum.»

17. [«vers. 12, 13.] Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum; quoniam misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiore.» Quod dicimus, fratres, hoc si non vobis tanquam certus exposuero, ne succenseatis. Homo sum enim, et quantum conceditur de Scripturis sanctis, tantum audeo dicere: nihil ex me. Infernum nec ego expertus sum adhuc, nec vos: et fortassis alia via erit, et non per infernum erit. Incerta sunt haec. Verum quia dicit Scriptura, cui contradici non potest, «Eruisti animam meam ex inferno inferiore;» intelligimus tanquam duo inferna esse, superius, et inferius: nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? Aliud non diceretur infernum, nisi in comparatione illius superioris partis. Videtur ergo, fratres, esse habitatio quaedam coelestis Angelorum: ibi vita ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum Dei donum et gratiam permanentia. Illa pars rerum superna est. Si ergo illa superna est; haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi nativitas et mortalitas, ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia; puto quia omnis ista pars non potest comparari illi coelo de quo loquebar paulo ante: si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. Et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne, et ista mortalitate? «Corpus» enim «mortuum est,» ait Apostolus, «propter peccatum» (Rom. VIII, 10). Ergo et hic sunt mortui; ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. Non enim ait, Corpus moriturum est; sed, «Corpus mortuum est.» Adhuc habet vitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt Angelorum corpora, invenitur corpus hominis mortuum, quamvis adhuc habens animam. Sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde voluit Deus eruere animas nostras, etiam illuc mittens Filium suum. Etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est Filius Dei, undique liberans. Ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. Propterea vox ejus est in illo psalmo, non quoquam homine conjiciente, sed Apostolo exponente, ubi ait: «Quoniam non derelinques animam meam in inferno» (Psal. XV, 10; Act. II, 27). Ergo aut ipsius vox est et hic, «Eruisti animam meam ex inferno inferiore:» aut nostra vox per ipsum Christum Dominum nostrum; quia ideo ille pervenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.

18. Aliam etiam opinionem dicam. Fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii qui plurimum peccaverunt. Etenim apud inferos utrum in locis quibusdam non fuisset Abraham , non satis possumus definire. Nondum enim Dominus venerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas, et tamen Abraham in requie ibi erat. Et quidam dives cum torqueretur apud inferos, cum videret Abraham, levavit oculos. Non eum posset levatis oculis videre, nisi ille esset superius, ille inferius. Et quid ei respondit Abraham, cum diceret, «Pater Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum, et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? Fili,» ait, «memento quia recepisti bona in vita tua; Lazarus autem mala: nunc autem hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec,» ait, «inter nos et vos magnum chaos firmatum est; ut nec nos possimus venire ad vos, nec inde aliquis venire ad nos» (Luc. XVI, 22-26). Ergo inter ista duo fortasse inferna, quorum in uno quieverunt animae justorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, jam hic in corpore Christi positus, et orans in voce Christi, eruisse Deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberavit se a talibus peccatis per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. Quemadmodum si medicus videat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore, et dicat, Parce tibi, sic te tracta, requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis: tu autem si feceris et salvus fueris, recte dicis medico, Liberasti me ab aegritudine; non in qua jam eras, sed in qua futurus eras. Nescio quis habens causam molestam, mittendus erat in carcerem; venit alius, defendit cum: gratias agens quid dicit? Eruisti animam meam de carcere. Suspendendus erat debitor; solutum est pro eo: liberatus dicitur de suspendio. In his omnibus non erant; sed quia talibus meritis agebantur, ut nisi subventum esset, ibi essent; inde se recte dicunt liberari, quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. Ergo, fratres, sive illud, sive illud sit; hic me scrutatorem verbi Dei, non temerarium affirmatorem teneatis. «Et eruisti animam meam ex inferno inferiore.»

19. [«vers. 14.] Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me.» Quos dicit praetereuntes legem? Non Paganos, qui non acceperunt legem. Nemo enim praeterit quod non accepit: dicit Apostolus definite, «Ubi enim lex non est, nec praevaricatio» (Rom. IV, 15). Praetereuntes legem, praevaricatores legis dicit. Quos ergo intelligimus, fratres? Si ab ipso Domino accipiamus hanc vocem, praetereuntes legem Judaei erant. «Insurrexerunt super me praetereuntes legem:» non servaverunt legem, et accusaverunt Christum, quasi ipse praeteriret legem. «Praetereuntes legem insurrexerunt super me.» Et passus est Dominus quae novimus. Putas nihil tale patitur modo corpus ejus? Unde fieri potest? «Si patrem familias Beelzebub vocaverunt; quanto magis domesticos ejus? Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum» (Matth. X, 25, 24). Patitur et corpus praetereuntes legem; et insurgunt super corpus Christi. Praetereuntes legem qui sunt? Numquid forte Judaei audent insurgere super Christum? Non: nam nec ipsi nobis valde faciunt tribulationem. Nondum enim crediderunt, nondum salutem agnoverunt. Insurgunt super corpus Christi mali Christiani, de quibus quotidie tribulationem patitur corpus Christi. Omnia schismata, omnes haereses, omnes intus pessime viventes, et mores suos bene viventibus imponentes, et ad sua trahentes, et malis colloquiis bonos mores corrumpentes (I Cor. XV, 33); ipsi «praetereuntes legem insurrexerunt super me.» Dicat omnis anima pia, dicat omnis anima christiana. Quae hoc non patitur, non dicat. Si autem christiana anima est, novit quia mala patitur: si agnoscit in se passionem suam, agnoscat hic vocem suam; si autem extra passionem est, et extra vocem sit; ut autem non sit extra passionem, ambulet per viam angustam (Matth. VII, 14), et incipiat pie vivere in Christo, necesse est ut hanc persecutionem patiatur. «Omnes» enim, inquit Apostolus, «qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur» (II Tim. III, 12). «Deus, praetereuntes legem insurrexerunt super me; et synagoga potentium inquisierunt animam meam.» Synagoga potentium congregatio est superborum. Synagoga potentium insurrexit super caput, id est Dominum nostrum Jesum Christum, clamantium et dicentium uno ore, «Crucifige, crucifige» (Joan. XIX, 6): de quibus dictum est, «Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus» (Psal. LVI, 5). Non percusserunt, sed clamaverunt: clamando ferierunt, clamando crucifixerunt. Voluntas clamantium impleta est, quando Dominus crucifixus est: «Et synagoga potentium inquisierunt animam meam. Et non proposuerunt te in conspectu suo.» Quomodo non proposuerunt? Non intellexerunt Deum. Homini parcerent: ad quod videbant, ad hoc ambularent. Puta quia Deus non erat, homo erat: ideo occidendus erat? Parce homini, et agnosce Deum.

20. [«vers. 15.] Et tu, Domine Deus, miserator et misericors, longanimis et multum misericors, et verax.» Quare «longanimis et multum misericors, et miserator?» Quia in cruce pendens ait: «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34). Quem petit? Pro quibus petit? quis petit? ubi petit? Patrem filius, pro impiis crucifixus, inter ipsas injurias, non verborum, sed mortis illatae, pendens in cruce: tanquam ad hoc extentas manus habuerit, ut sic pro illis oraret, ut dirigeretur oratio ejus tanquam incensum in conspectu Patris, et elevatio manuum ejus sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). «Longanimis, et multum misericors, et verax.»

21. [«vers.» 16.] Si ergo tu «verax, respice in me, et miserere mei; da potestatem puero tuo.» Quia «verax, da potestatem puero tuo.» Transeat tempus patientiae, veniat tempus judicii. Quomodo, «da potestatem puero tuo? Pater non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio» (Joan. V, 22). Ille resurgens, et in terram ipse veniet judicaturus; ipse videbitur terribilis, qui visus est contemptibilis. Demonstrabit potentiam, qui demonstravit patientiam: in cruce patientia erat; in judicio potentia erit. Apparebit enim homo judicans, sed in claritate: quia «sicut eum vidistis ire,» dixerunt Angeli, «sic veniet» (Act. I, 11). Forma ipsa veniet ad judicium; ideo videbunt illum et impii: nam formam Dei non videbunt. «Beati» enim «mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt» (Matth. V, 8). Apparens in hominis forma, dicet, «Ite in ignem aeternum;» ut impleatur quod dixit Isaias, «Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini» (Isai. XXVI, 10, sec. LXX). Tollatur ut non videat formam Dei. Formam ergo videbunt hominis. «Qui cum in forma Dei esset aequalis Deo» (Philipp. II, 6): hoc non videbunt impii. «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum» (Joan. I, 1): hoc non videbunt impii. Si enim Deus Verbum, et «beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt;» impii autem immundi sunt corde: procul dubio Deum non videbunt. Et ubi est, «Videbunt in quem pupugerunt» (Id. XIX, 37): nisi quia apparet formam hominis eos visuros, ut judicentur; formam Dei non visuros, nisi eos qui ad dexteram separabuntur? Etenim cum separati fuerint ad dexteram, hoc eis dicetur: «Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi.» Impiis vero ad sinistram quid? «Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus.» Finito autem judicio, quomodo conclusit? «Sic ibunt impii in ambustionem aeternam; justi autem in vitam» «aeternam» (Matth. XXV, 34, 41, 46). Jam a visione formae hominis pergunt illi ad visionem formae Dei. «Haec est enim,» inquit, «vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum» (Joan. XVII, 3): subaudis, Et ipsum unum verum Deum; quia Pater et Filius unus verus Deus: ut iste sit sensus, te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum. Non enim illi ibunt ad visionem Patris, et non ibi videbunt et Filium. Si non esset et Filius in Patris sui visione, non diceret ipse Filius discipulis suis quia Filius in Patre est, et Pater in Filio. Dicunt illi discipuli: «Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Ait illis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me nostis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem.» Videtis quia in visione Patris, et Filii visio est; et in visione Filii, et Patris visio est. Ideo consequenter subjecit, et ait: «Nescitis quia ego in Patre, et Pater in me?» id est, et me viso videtur et Pater, et Patre viso videtur et Filius. Patris et Filii separari non potest visio: ubi non separatur natura et substantia, visio separari non potest. Nam ut noveritis illuc debere praeparari cor ad videndam divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, in quam non visam credimus, et credendo, cor unde videri possit mundamus; ipse Dominus alio loco dicit: «Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum» (Id. XIV, 8, 9, 10, 21). Numquid non eum videbant cum quibus loquebatur? Et videbant, et non videbant: aliquid videbant, aliquid credebant; videbant hominem, credebant Deum. In judicio autem eumdem Dominum nostrum Jesum videbunt hominem cum impiis; post judicium videbunt Deum praeter impios. «Da potestatem puero tuo.»

22. «Et salvum fac filium ancillae tuae.» Dominus filius ancillae. Cujus ancillae? Cui nasciturus quando nuntiatus est, respondit et ait: «Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum» (Luc. I, 38). Salvum fecit Filium ancillae suae, et Filium suum: Filium suum, in forma Dei; Filium ancillae suae, in forma servi. De ancilla Dei natus est ergo Dominus in forma servi; et dixit, «Salvum fac filium ancillae tuae.» Et salvatus est a morte, sicut nostis, resuscitata carne sua quae mortua erat. Sed ut videatis quia Deus est, et non a Patre sic est suscitatus, ut a se non sit suscitatus; quia et ipse suscitavit carnem suam, habes in Evangelio dictum, «Destruite templum hoc, et triduo suscitabo illud:» ne autem nos aliud suspicaremur, Evangelista secutus ait, «Hoc autem dicebat de templo corporis sui» (Joan. II, 19, 21). Salvus ergo factus est Filius ancillae. Dicat et unusquisque christianus in corpore Christi positus, «Salvum fac filium ancillae tuae.» Forte non potest dicere, «Da potestatem puero tuo;» quia ille Filius accepit potestatem. Sed quare non dicit et hoc? Annon servis dictum est, «Sedebitis super duodecim sedes judicantes duodecim tribus Israel» (Matth. XIX, 28)? et servi dicunt: «Nescitis quia angelos judicabimus» (I Cor. VI, 3)? Accipit ergo et unusquisque sanctorum potestatem, et est unusquisque sanctorum filius ancillae ejus. Quid si de pagana natus est, et christianus factus est? filius paganae quomodo potest esse filius ancillae ipsius? Est quidem paganae filius carnaliter, sed filius Ecclesiae spiritualiter. «Et salvum fac filium ancillae tuae.»

23. [«vers. 17.] Fac mecum signum in bono.» Quod signum, nisi resurrectionis? Dominus dicit: «Generatio haec prava et amaricans signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae» (Matth. XII, 39 et 40). Ergo cum capite nostro jam factum est signum in bono: dicat et unusquisque nostrum, «Fac mecum signum in bono;» quia in novissima tuba, in adventu Domini, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). Erit hoc signum in bono. «Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur.» In judicio confundentur perniciose, qui modo nolunt confundi salubriter. Modo ergo confundantur; accusent vias suas malas, teneant viam bonam: quia nemo nostrum vivit sine confusione, nisi prius confusus reviviscat. Praebet illis Deus modo aditum salubris confusionis, si non contemnant medicinam confessionis: si autem modo nolunt confundi, tunc confundentur, quando deducent eos ex adverso iniquitates eorum (Sap. IV, 20). Quomodo confundentur? Quando dicent, «Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eorum aestimabamus insaniam: quomodo computati sunt inter filios Dei? Quid nobis profuit superbia?» Tunc dicent: modo dicant, et salubriter dicunt. Convertatur enim unusquisque ad Deum humilis, et modo dicat, Quid mihi profuit superbia? et audiat ab Apostolo, «Quam enim gloriam habuistis in his, in quibus nunc erubescitis» (Rom. VI, 21)? Videtis esse et modo confusionem salubrem in loco poenitentiae; tunc autem seram, inutilem, infructuosam. «Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia tanquam umbra» (Sap. 5, 3-9). Quid enim? quando hic vivebas, non videbas quia transiebant ista omnia tanquam umbra? Tunc relinqueres umbram, et esses in luce; non postea diceres, «Transierunt omnia velut umbra,» quando ab umbra in tenebras iturus es. «Fac mecum signum in bono, ut videant qui me oderunt, et confundantur.»

24. «Quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. Adjuvisti me,» in certamine; «et consolatus es me,» in tristitia. Nemo enim consolationem quaerit, nisi qui est in miseria. Non vultis consolari? Dicite quia felices estis. Et auditis, «Populus meus» (jam respondetis, et audio murmur bene tenentium Scripturas. Deus qui hoc scripsit in cordibus vestris, confirmet in factis vestris. Videtis, fratres, quia qui vobis dicunt, Felices estis, seducunt vos), «Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et turbant semitas pedum vestrorum» (Isai. III, 12). Sic et de Epistola Jacobi apostoli: «Miseri estote,» inquit, «et lugete; risus vester in luctum convertatur» (Jacobi IV, 9). Videtis quae audistis: quando nobis haec dicerentur in regione securitatis? Utique regio ista scandalorum est, et tentationum, et omnium malorum, ut gemamus hic, et mereamur gaudere ibi; hic tribulari, et consolari ibi, et dicere: «Quoniam exemisti oculos meos a lacrymis, pedes meos a labina»; «placebo Domino in regione vivorum» (Psal. CXIV, 8, 9). Ista regio mortuorum est. Transit regio mortuorum, venit regio vivorum. In regione mortuorum labor, dolor, timor, tribulatio, tentatio, gemitus, suspirium: hic falsi felices, veri infelices; quia falsa felicitas, vera miseria est. Qui vero se agnoscit in vera esse miseria, erit etiam in vera felicitate: et tamen nunc quia miser es, Dominum audi dicentem, «Beati lugentes» (Matth. V, 5). O, «beati lugentes!» Nihil tam conjunctum miseriae quam luctus; nihil tam remotum et contrarium miseriae quam beatitudo: tu dicis lugentes, et tu dicis beatos! Intelligite, inquit, quod dico: beatos dico lugentes; quare beati? In spe. Quare lugentes? In re. Etenim lugent in morte ista, in tribulationibus istis, in peregrinatione sua; et quia agnoscunt se esse in ista miseria, et gemunt, beati sunt. Quare lugent? Contristatus est beatus Cyprianus in passione; modo consolatus est in corona. Modo et consolatus adhuc tristis est. Dominus enim noster Jesus Christus adhuc interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): omnes Martyres qui cum illo sunt, interpellant pro nobis. Non transeunt interpellationes ipsorum, nisi cum transierit gemitus noster: cum autem transierit gemitus noster, omnes in una voce, in uno populo, in una patria consolabimur, millia millium conjuncta psallentibus Angelis, choris coelestium Potestatum in una civitate viventium. Quis ibi gemit? quis ibi suspirat? quis ibi laborat? quis ibi eget? quis ibi moritur? quis ibi miseriordiam praebet? quis frangit panem esurienti, ubi omnes pane justitiae saginantur? Nemo tibi dicit, Hospitem suscipe: peregrinus ibi nemo erit; omnes in patria sua vivunt. Nemo tibi dicit, Concorda amicos tuos litigantes: in pace sempiterna Dei vultu perfruuntur. Nemo tibi dicit, Visita aegrum: sanitas immortalitasque permanet. Nemo tibi dicit, sepeli mortuum: omnes in vita aeterna erunt. Cessant opera misericordiae, quia miseria non invenitur. Et quid ibi faciemus? Dormiemus fortasse? Si modo pugnamus contra nos, quamvis geramus domum somni carnem istam, et vigilamus in his luminaribus, et solemnitas ista dat nobis animum vigilandi; dies ille quales vigilias nobis dabit? Ergo vigilabimus, non dormiemus. Quid agemus? Opera misericordiae ista non erunt, quia nulla miseria erit. Forte opera necessitatis erunt ista quae hic sunt modo, seminandi, arandi, coquendi, molendi, texendi? Nihil horum, quia necessitas non erit. Sic non erunt opera misericordiae, quia transit miseria: ubi necessitas non erit nec miseria, opera necessitatis et misericordiae non erunt. Quid ibi erit? quod negotium nostrum? quae actio nostra? An nulla actio, quia quies? Sedebimus ergo, et torpebimus, et nihil agemus? Si refrigescet amor noster, refrigescet actio nostra. Amor ergo quietus in vultu Dei, quem modo desideramus, cui suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo nos accendet? In quem nondum visum sic suspiramus, cum ad eum venerimus, quomodo illuminabit? quomodo nos mutabit? quid de nobis faciet? Quid ergo agemus, fratres? Psalmus nobis dicat: «Beati qui habitant in domo tua.» Unde? «In saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5). Haec erit actio nostra, laus Dei. Amas, et laudas. Desines laudare, si desines amare. Non autem desines amare, quia talis est quem vides, qui nullo te offendat fastidio: et satiat te, et non te satiat. Mirum est quod dico. Si dicam quia satiat te, timeo ne quasi satiatus velis abscedere; quomodo de prandio, quomodo de coena. Ergo quid dico? Non te satiat? Timeo rursus ne si dixero, Non te satiat, indigens videaris; et quasi inanior existas, et minus in te sit aliquid quod debeat impleri. Quid ergo dicam, nisi quod dici potest, cogitari vix potest? Et satiat te, et non te satiat: quia utrumque invenio in Scriptura. Nam cum diceret, «Beati esurientes, quia ipsi saturabuntur» (Matth. V, 6): est rursus dictum de Sapientia, «Qui te manducant, iterum esurient: et qui te bibunt, iterum sitient» (Eccli. XXIV, 29). Imo vero non dixit, «iterum;» sed dixit, «adhuc:» nam, Iterum sitiet, quasi primo saginatus discesserit et digesserit et redierit bibere. Tale est, «Qui te edunt, adhuc esurient:» sic cum edunt, esurient; et qui te bibunt, sic bibendo, sitient. Quid est, bibendo sitire? Nunquam fastidire. Si ergo ista ineffabilis et sempiterna dulcedo erit; modo quid a nobis petit, fratres, nisi fidem non fictam, spem firmam, charitatem puram, et ambulet homo in via quam Dominus dedit, ferat tentationes, et suscipiat consolationes?

IN PSALMUM LXXXVI ENARRATIO. SERMO.

1. Psalmus qui modo cantatus est, brevis est numero verborum, magnus pondere sententiarum. Nam totus lectus est, et videtis quam exiguo tempore ad terminum usque perductus. Hic nobis, quantum Dominus donare dignatur, cum vestra Charitate tractandus, modo est propositus a beatissimo praesente patre nostro. Repentina propositio me gravaret, nisi me continuo proponentis oratio sublevaret. Intendat ergo Charitas vestra. Civitas quaedam in isto psalmo cantata et commendata est: cujus cives sumus, in quantum christiani sumus; et unde peregrinamur, quamdiu mortales sumus; et ad quam tendimus, per cujus viam, quae omnino quasi dumetis et sentibus interclusa non inveniebatur, rex ipsius civitatis se fecit viam, ut ad civitatem perveniremus. Ambulantes ergo in Christo, et adhuc peregrinantes donec perveniamus, et suspirantes desiderio cujusdam ineffabilis quietis quae habitat in illa civitate, de qua quiete dictum est hoc nobis esse promissum «quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit» (I Cor. II, 9); ambulantes ergo, sic cantemus, ut desideremus. Nam qui desiderat, etsi lingua taceat, cantat corde: qui autem non desiderat, quolibet clamore aures hominum feriat, mutus est Deo. Videte quomodo erant amatores hujus civitatis ardentes, illi ipsi per quos haec dicta sunt, per quos haec nobis commendata sunt, quanto per eos affectu ista cantata sunt. Affectum istum generabat in eis amor civitatis; amorem autem civitatis infuderat Spiritus Dei: «Charitas,» inquit, «Dei diffusa est in corbus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» (Rom. V, 5). Hoc ergo Spiritu ferventes audiamus quae dicta sunt de hac civitate.

2. [«vers. 1, 2.] Fundamenta ejus in montibus sanctis.» Nihil de illa adhuc dixerat Psalmus; hinc incipit, et ait: «Fundamenta ejus in montibus sanctis.» Cujus fundamenta? Non dubium est quia fundamenta, praesertim in montibus, civitatis alicujus sunt. Repletus ergo Spiritu sancto civis iste, et multa de amore et desiderio civitatis hujus volvens secum, tanquam plura intus apud se meditatus, erupit in hoc, «Fundamenta ejus in montibus sanctis;» quasi jam de illa dixerit aliquid. Quomodo de illa nihil dixerat, qui nunquam de illa corde tacuerat? Quomodo enim dicitur «ejus,» de qua nihil dictum est? Sed multa, ut dixi, secum in silentio de illa civitate parturiens, clamans ad Deum, erupit etiam in aures hominum: «Fundamenta ejus in montibus sanctis.» Et quasi homines audientes quaererent, Cujus? «Diligit,» inquit, «Dominus portas Sion.» Ecce cujus fundamenta in montibus sanctis, cujusdam civitatis Sion, cujus Dominus portas diligit, sicut consequenter dicit, «super omnia tabernacula Jacob,» Sed quid est, «Fundamenta ejus in montibus sanctis?» qui sunt montes sancti super quos fundata est ista civitas? Alter quidam civis planius hoc dixit, apostolus Paulus. Civis inde Propheta, civis inde Apostolus: et hi propterea loquebantur, ut caeteros cives exhortarentur. Sed hi, id est Prophetae et Apostoli, quomodo cives? Fortasse ita ut etiam ipsi sint montes, super quos fundamenta sunt hujus civitatis, cujus portas diligit Dominus. Dicat ergo alius civis hoc aperte ne nos suspicari videamur. Loquens ad Gentes, et commemorans ut redirent, et quasi construerentur in fabricam sanctam, «Superaedificati,» inquit, «super fundamentum Apostolorum et Prophetarum.» Et quia nec ipsi Apostoli aut Prophetae, in quibus fundamentum est civitatis, se tenerent in se; secutus ibi ait, «Ipso summo existente lapide angulari Christo Jesu.» Ne itaque putarent Gentes non se pertinere ad Sion: erat enim quaedam civitas Sion terrena, quae per umbram gestavit imaginem cujusdam Sion de qua modo dicitur, coelestis illius Jerusalem de qua dicit Apostolus, «Quae est mater omnium nostrum» (Galat. IV, 26): ne ergo illi non pertinere dicerentur ad Sion, quia non erant de populo Judaeorum, hoc eis dixit, «Igitur jam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolum et Prophetarum.» Habes constructionem tantae civitatis. Sed omnis ista compages ubi innititur, ubi incumbit, ut nusquam cadat? «Ipso,» inquit, «summo angulari lapide existente Christo Jesu» (Ephes. II, 19 et 20).

3. Dicet fortasse aliquis, Si angularis lapis est Christus Jesus, in illo quidem duo parietes compaginantur. Neque enim angulum faciunt, nisi duo parietes in unum de diverso venientes: sic et populi duo ex circumcisione et ex praeputio, ad pacem christianam sibimet connexi in una fide, una spe, una charitate. Sed si angulus summus Christus Jesus, quasi videntur priora fundamenta et posterior lapis angularis. Potest ergo aliquis dicere quia magis Christus super Prophetas et Apostolos incumbit, non illi super illum, si illi sunt in fundamento, ipse in angulo. Sed cogitet qui hoc dicit, angulum et in fundamento esse. Neque enim ibi est tantum angulus ubi videtur, ut surgat in apicem: a fundamento enim incipit. Nam ut noveritis quia et fundamentum Christus et primum et maximum: «Fundamentum,» inquit Apostolus, «nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus» (I Cor. III, 11). Quomodo ergo fundamenta Prophetae et Apostoli, et quomodo fundamentum Christus Jesus, quo ulterius nihil est? Quomodo putamus, nisi quemadmodum aperte dicitur sanctus sanctorum, sic figurate fundamentum fundamentorum? Si ergo sacramenta cogites, Christus sanctus sanctorum: si gregem subditum cogites, Christus pastor pastorum: si fabricam cogites, Christus fundamentum fundamentorum. In aedificiis istis non potest esse idem lapis in imo et in summo: si fuerit in imo, in summo non erit; si in summo fuerit, in imo non erit. Angustias enim omnia pene corpora patiuntur; nec ubique esse possunt, nec semper: Divinitas autem quae ubique praesto est, undique ad eam potest duci similitudo; et totum potest esse in similitudinibus, quia nihil horum est in proprietatibus. Numquid Christus janua est, quemadmodum videmus januas factas a fabro? Non utique: et tamen dixit, «Ego sum janua.» Aut numquid sic est pastor, quomodo videmus pastores istos praepositos pecorum? Ex dixit, «Ego sum pastor.» Et uno loco ambas res dixit. In Evangelio dixit quia pastor per januam intrat: et ibi dixit, «Ego sum pastor bonus;» et ibi dixit, «Ego sum janua» (Joan. X, 9, 11). Pastor intrat per januam: et quis est pastor qui intrat per januam? «Ego sum pastor bonus.» Et quae est ergo janua qua intras tu, pastor bone? «Ego sum janua.» Quomodo ergo tu omnia? Quomodo per me omnia. Verbi gratia, cum Paulus intrat per januam, nonne Christus intrat per januam? Quare? Non quia Paulus Christus; sed quia in Paulo Christus, et per Christum Paulus. Ipse dixit: «An experimentum ejus vultis accipere, qui in me loquitur Christus» (II Cor. XIII, 3)? Cum sancti ejus et fideles ejus intrant per januam, nonne Christus intrat per januam? Quomodo probamus? Quia ipsos sanctos ejus persequebatur Saulus, nondum Paulus, quando ei clamavit de coelo: «Saule, Saule, quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Ergo fundamentum et lapis angularis ipse est, ab imo surgens; si tamen ab imo. Etenim origo fundamenti hujus summitatem tenet: et quemadmodum fundamentum corporeae fabricae in imo est; sic fundamentum spiritualis fabricae in summo est. Si ad terram aedificaremur, in imo nobis ponendum erat fundamentum: quia coelestis fabrica est, ad coelos praecessit fundamentum nostrum. Ipse ergo angularis lapis, montesque Apostoli, Prophetae magni, portantes fabricam civitatis, faciunt vivum quoddam aedificium. Hoc aedificium modo clamat de cordibus vestris? hoc agit artificiosa manus Dei etiam per linguam nostram, ut ad illius aedificii fabricam conquadremini. Non enim frustra etiam de lignis quadratis aedificata est arca Noe (Gen. VI, 14, sec. LXX), quae nihilominus figuram gestabat Ecclesiae. Quid est enim quadrari? Attendite similitudinem quadrati lapidis: similis debet esse christianus. In omni tentatione sua christianus non cadit; etsi impellitur, et quasi vertitur, non cadit: nam quadratum lapidem quacumque verteris, stat. Cadere visi sunt Martyres, cum percuterentur; sed quid dixit quaedam vox Cantici? «Cum ceciderit justus non conturbabitur; quoniam Dominus confirmat manum ejus» (Psal. XXXVI, 24). Sic ergo conquadramini, ad omnes tentationes parati; quidquid impulerit, non vos evertat. Stantem te inveniat omnis casus. Erigeris ergo in hanc fabricam affectu pio, religione sincera, fide, spe, charitate; et ipsum aedificari ambulare est. In istis civitatibus alia est fabrica aedificiorum, alii sunt cives inhabitantes in fabrica: illa civitas civibus suis aedificatur, ipsi sunt lapides qui sunt cives; lapides enim vivi sunt. «Et vos,» inquit, «tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem» (I Petr. II, 5). Ad nos directa vox est. Ergo sequamur de ista civitate.

4. «Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion.» Jam ideo praelocutus sum, ne putetis alia esse fundamenta, alias portas. Quare sunt fundamenta Apostoli et Prophetae? Quia eorum auctoritas portat infirmitatem nostram. Quare sunt portae? Quia per ipsos intramus ad regnum Dei: praedicant enim nobis. Et cum per ipsos intramus, per Christum intramus: ipse est enim janua. Et dicuntur duodecim portae Jerusalem (Apoc. XXI, 12), et una porta Christus, et duodecim portae Christus; quia in duodecim portis Christus: et ideo duodenarius numerus Apostolorum. Sacramentum magnum hujus duodenarii numeri. «Sedebitis,» inquit, «super duodecim» «sedes, judicantes duodecim tribus Israel» (Matth. XIX, 28). Si duodecim sellae ibi sunt; non est ubi sedeat tertius decimus Paulus apostolus, et non erit quomodo judicet: et ipse se judicaturum dixit, non homines tantum, sed et angelos. Quos angelos, nisi apostatas angelos? «Nescitis,» inquit, «quia angelos judicabimus» (I Cor. VI, 3)? Responderet ergo turba: Quid te jactas judicaturum? Ubi sedebis? Duodecim sedes dixit Dominus duodecim Apostolis; unus cecidit Judas, in locum ipsius Matthias ordinatus est, impletus est duodenarius numerus sedium (Act. I, 15-26): primo locum inveni ubi sedeas, et sic te minare judicaturum. Duodecim ergo sedes quid sibi velint, videamus. Sacramentum est cujusdam universitatis; quia per totum orbem terrarum futura erat Ecclesia, unde vocatur hoc aedificium ad Christi compagem: et ideo quia undique venitur ad judicandum, duodecim sedes sunt; sicut quia undique intratur in illam civitatem, duodecim portae sunt. Non solum ergo illi duodecim et apostolus Paulus, sed quotquot judicaturi sunt, propter significationem universitatis, ad sedes duodecim pertinent; quemadmodum quotquot intrabunt, ad duodecim portas pertinent. Partes enim mundi quatuor sunt, Oriens, Occidens, Aquilo et Meridies. Istae quatuor partes assidue nominantur in Scripturis. Ab omnibus istis quatuor ventis, sicut dicit Dominus in Evangelio a quatuor ventis se collecturum electos suos (Marc. XIII, 27); ab omnibus ergo istis quatuor ventis vocatur Ecclesia. Quomodo vocatur? Undique in Trinitate vocatur: non vocatur nisi Baptismo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quatuor ergo ter ducta, duodecim inveniuntur.

5. Pulsate ergo affectu ad has portas, et clamet in vobis Christus: «Aperite mihi portas justitiae» (Psal. CXVII, 19). Praecessit enim in capite; sequitur se in corpore. Videte quid dixit Apostolus, quia in ipso Christus patiebatur: «Ut adimpleam,» inquit, «quae desunt pressurarum Christi in carne mea» (Coloss. I, 24). «Ut adimpleam:» Quid? «Quae desunt.» Cui desunt? «Pressurarum Christi.» Et ubi desunt? «In carne mea.» Numquid aliquid pressurarum deerat in illo homine, quod factum est Verbum Dei, nato de Maria virgine? Passus enim est quidquid pati deberet, ex sua voluntate non ex peccati necessitate; et videtur quia omnia: in cruce enim positus accepit acetum ultimum, et ait, «Perfectum est; inclinato capite emisit spiritum» (Joan. XIX, 30). Quid est, «Perfectum est?» Jam de mensura passionum nihil mihi deest; omnia quae de me praedicta sunt, completa sunt: tanquam ideo exspectaret ut complerentur. Quis est qui sic proficiscatur, quomodo ille de corpore egressus est? Sed quis est qui hoc potuit? Qui primo dixerat: «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestaten. habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam» (Id. X, 17, 18). Posuit quando voluit; sumpsit quando voluit: nemo abstulit, nemo extorsit. Ergo impletae erant omnes passiones, sed in capite: restabant adhuc Christi passiones in corpore. Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). In his ergo membris cum esset Apostolus, dixit: «Ut adimpleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea.» Ergo illuc imus quo Christus praecessit, et adhuc Christus illuc pergit quo praecessit: praecessit enim Christus in capite, sequitur in corpore. Et adhuc Christus hic laborat; et Christus hic patiebatur a Saulo, quando audivit Saulus: «Saule, Saule, quid me persequeris?» Quomodo solet lingua dicere, calcato pede: Calcas me. Linguam nullus tetigit; compassione clamat, non attritione. Adhuc Christus hic eget, Christus hic peregrinatur, Christus hic aegrotat, Christus hic in carcere includitur. Injuriam ei facimus, si non ipse dixit: «Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes, et collegistis me; nudus, et vestistis me; aeger, et visitastis me. Et illi: Quando te vidimus haec patientem, et ministravimus tibi? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis» (Matth. XXV, 35-40). Ergo aedificemur in Christum super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente; quia «diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.» Quasi vero et ipsa Sion non inter tabernacula Jacob. Et ubi erat Sion nisi in populo Jacob? Jacob enim nepos Abrahae, unde natus populus Judaeorum, dicitur populus Israel, quia ipse Jacob appellatus est et Israel (Gen. XXXII, 28). Haec bene novit Sanctitas vestra. Sed quia erant quaedam tabernacula temporalia et imaginaria; loquitur autem iste de civitate quadam, quam spiritualiter intelligit, cujus umbra et figura erat illa terrena: ait, «Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.» Diligit illam spiritualem civitatem super omnia figurata, quibus intimabatur illa civitas semper manens, et semper coelestis in pace.

6. [«vers. 3, 4.] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.» Quasi intuebatur civitatem illam Jerusalem in terra. Nam videte quam civitatem dicit, de qua dicta sunt quaedam gloriosissima. Nam illa destructa est in terra; hostes passa cecidit in terram, jam non est quod erat: expressit imaginem, transivit umbra. Unde igitur, «Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei?» Audi unde: «Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me.» In illa civitate, inquit jam ex persona Dei, memor ero Raab, et memor ero Babylonis. Raab non pertinet ad populum Judaeorum; Babylon non pertinet ad populum Judaeorum. Nam sequitur: «Etenim alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi.» Merito «gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei:» ubi non solus est ille populus Judaeorum natus ex carne Abrahae; sed ibi omnes gentes, quarum quaedam nominatae sunt, ut omnes intelligantur. «Memor ero,» inquit, «Raab:» quae ista est meretrix, illa in Jericho meretrix quae suscepit nuntios et alia via ejecit; quae praesumpsit in promissione, quae timuit Deum, cui dictum est ut per fenestram mitteret coccum, id est, ut in fronte haberet signum sanguinis Christi. Salvata est ibi (Josue II et VI, 25), et Ecclesiam Gentium significavit. Unde Dominus superbientibus Pharisaeis: «Amen dico vobis, publicani et meretrices praecedunt vos in regnum coelorum» (Matth. XXI, 31). Praecedunt, quia vim faciunt: impellunt credendo, et ceditur fidei, nec obsistere potest quisquam; quia qui vim faciunt, diripiunt illud. Ibi enim positum est: «Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud» (Id. XI, 12). Hoc fecit ille latro, fortior in cruce (Luc. XXIII, 40 43) quam in fauce. «Memor ero Raab et Babylonis.» Babylon civitas dicitur secundum saeculum. Quomodo una civitas sancta, Jerusalem; una civitas iniqua, Babylon: omnes iniqui ad Babyloniam pertinent; quomodo omnes sancti ad Jerusalem. Sed delabitur de Babylone in Jerusalem. Unde, nisi per eum qui justificat impium (Rom. IV. 5)? Piorum civitas Jerusalem; impiorum civitas Babylon. Sed venit ille qui justificat impium; quia, «Memor ero,» inquit, non solum «Raab,» sed etiam «Babylonis.» Sed quorum memor erit Raab et Babylonis? «Scientibus me.» Ideo quodam loco dicit Scriptura: «Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt;» (Psal. LXXVIII, 6). Hic ait, «Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt;» et alibi, «Praetende misericordiam tuam scientibus te» (Psal. XXXV, 11). Et ut noveritis quia in Raab et Babylone Gentes significavit; quasi diceretur, Quid est quod dixisti, «Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me?» quare hoc dixisti? «Etenim alienigenae,» inquit, id est, pertinentes ad Raab, pertinentes ad Babylonem, «et Tyrus.» Sed quousque Gentes? Usque ad fines terrae. Elegit enim populum qui in fine terrae est: «Et populus,» inquit, «Aethiopum, hi fuerunt ibi.» Si ergo ibi Raab, ibi ex Babylone, quia ibi alienigenae, ibi Tyrus, ibi populus Aethiopum; merito, «gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei.»

7. [«vers.» 5.] Jam attendite sacramentum magnum. Per eum illic Raab, per quem illic Babylon, jam non Babylon; caret enim Babylone, et incipit esse Jerusalem. Dividitur filia adversus matrem suam, et erit in membris reginae illius cui dicitur: «Obliviscere populum tuum et domum patris tui; concupivit rex speciem tuam» (Psal. XLIV, 11, 12). Nam unde Babylon aspiraret ad Jerusalem? unde Raab ad illa fundamenta perveniret? unde alienigenae, unde Tyrus, unde populus Aethiopum? Audi unde: «Materh» «Sion, dicet homo.» Est quidam homo qui dicit, «Mater Sion;» et per hunc veniunt isti omnes. Sed iste homo quis est? Dicit, si audiamus, si capiamus: «Mater Sion, dicet homo.» Sequitur ibi, quasi quaereres, per quem venerit Raab, Babylon, alienigenae, Tyrus, Aethiopes. Ecce per quem venerunt, «Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.» Quid apertius, fratres? Vere quia «gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei.» Ecce, «Mater Sion, dicet homo.» Quis homo? Qui «homo factus est in ea.» In ea factus est homo, et ipse eam fundavit. Quomodo in ea factus est, et ipse eam fundavit? Ut in ea fieret homo, jam fundata erat. Sic intellige, si potes. Etenim, «Mater Sion, dicet;» sed, «homo, Mater Sion, dicet; homo» autem «factus est in ea: ipse» autem «fundavit eam,» non homo, sed «Altissimus.» Sic fundavit civitatem in qua nasceretur, quomodo creavit matrem, de qua nasceretur. Quid est hoc, fratres? Quales promissiones, quantam spem tenemus! Ecce propter nos Altissimus qui fundavit civitatem, «Mater,» dicit ipsi civitati; et «homo in ea factus est, et Altissimus eam fundavit.»

8. [«vers.» 6.] Quasi diceretur, Unde ista scitis? Cantavimus haec omnes, et cantat homo in omnibus Christus: homo propter nos, Deus ante nos. Sed quid magnum ante nos? Ante terram et coelum, ante saecula. Hic ergo homo propter nos factus in ea, idem ipse Altissimus fundavit eam. Unde ista scimus? «Dominus narrabit» «in Scriptura populorum.» Hoc enim sequitur in Psalmo: «Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Dominus narrabit in Scriptura populorum et principum.» Quorum principum? Horum qui facti sunt in ea. Principes qui facti sunt in ea, in ea facti sunt principes: nam antequam in ea fierent principes, abjecta mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Numquid princeps piscator? numquid princeps publicanus? Principes plane; sed quia facti sunt in ea. Quales isti principes? Venerunt de Babylone principes, credentes de saeculo principes venerunt ad urbem Romam, quasi caput Babylonis; non ierunt ad templum Imperatoris, sed ad memoriam Piscatoris. Unde enim isti principes? Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam quae sunt, ut quae sunt evacuentur (I Cor. I, 27, 28). Hoc facit qui erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem. Utquid erigit? Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7, 8). Magna res, magnum gaudium, magna laetitia. Postea venerunt in hanc civitatem et oratores; sed non venirent nisi praecederent piscatores. Magna haec; sed ubi haec, nisi in illa civitate Dei, de qua gloriosissima dicta sunt.

9. [«vers.» 7.] Ideo collatis omnibus gaudiis atque conflatis, quomodo clausit? «Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.» Tanquam jucundatorum habitatio omnium jucundatorum in hac civitate. In peregrinatione ista conterimur: habitatio nostra, jucunditas sola erit. Peribit labor et gemitus; transeunt orationes, succedunt laudationes. Ibi ergo habitatio jucundatorum, non erit gemitus desiderantium, sed laetitia perfruentium. Aderit enim cui modo suspiramus; similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): ibi totum negotium nostrum non erit, nisi laudare Deum, et frui Deo. Et quid aliud quaeremus, ubi solus sufficit, per quem facta sunt omnia? Habitabimur et habitabimus: subjicientur illi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). «Beati» ergo «qui habitant in domo tua.» Unde beati? Habendo aurum, habendo argentum, numerosam familiam, multiplicem prolem? Unde beati? «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te» (Psal. LXXXIII, 5). Hoc uno beati otioso negotio. Hoc ergo unum desideremus, fratres, cum venerimus ad hoc; nos paremus gaudere ad Deum, laudare Deum. Opera bona quae modo nos perducunt, non ibi erunt. Diximus et hesterno die, quantum potuimus; non ibi erunt opera misericordiae, ubi nulla erit miseria: egentem non invenies, nudum non invenies, nemo tibi occurret sitiens, nullus peregrinus erit, nullus aegrotus quem visites, nullus mortuus quem sepelias, nullus litigatorum inter quos pacem componas. Quid facturus es? An forte propter necessitates corporis nostri novellabimus, et arabimus, et negotiabimur, et peregrinabimur? Magna ibi quies: nam ibi omnia opera, quae necessitas flagitat, subtrahentur; mortua necessitate, peribunt opera necessitatis. Quid ergo erit? Quomodo potuit, dixit lingua humana: «Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.» Quid est, «tanquam?» quare, «tanquam?» Quia talis ibi erit jucunditas, qualem hic non novimus. Video hic multas jucunditates, et multi gaudent in saeculo, alii hinc, alii inde; et non est quod illi gaudio comparem, sed tanquam jucunditas erit. Nam si dicam, Jucunditas; incipit homini occurrere talis jucunditas, qualem solet habere in poculis, in prandiis, in avaritia, in honoribus saeculi. Extolluntur enim homines, et laetitia quadam insaniunt: sed «non est gaudere impiis,» dicit Dominus (Isai. XLVIII, 22, sec. LXX). Est quaedam jucunditas quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). «Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.» Ad aliud gaudium nos paremus; quia hic tanquam simile invenimus, et non est hoc: ne quasi paremus nos talibus ibi perfrui, qualibus hic gaudemus; alioquin continentia nostra avaritia erit. Sunt enim homines qui invitantur ad coenam opimam, ubi multa et pretiosa ponenda sunt; non prandent: jam si quaeras ab eis quare non prandeant, Jejunamus. Magnum opus, christianum opus jejunium. Noli cito laudare: quaere causam; negotium ventris agitur, non religionis. Quare jejunant? Ne ventrem praeoccupent vilia, et non possit admittere pretiosa. Ergo negotium gutturis gerit in jejunio. Magna res utique jejunium: contra ventrem et guttur pugnat; aliquando illis militat. Itaque, fratres mei, si putatis aliquid tale habituros nos in illa patria, ad quam nos exhortatur tuba coelestis, et propterea vos a praesentibus abstinetis, ut illic talia copiosius recipiatis; sic estis quomodo illi qui jejunant propter epulas majores, et continent se majore incontinentia. Nolite ergo sic: ad aliquid vos ineffabile praeparate; mundate cor ab omnibus affectionibus vestris terrenis et saecularibus. Visuri sumus quiddam, quo viso beati erimus, et hoc solum nobis sufficiet. Et quid? non manducabimus? Imo manducabimus; et ipse erit cibus noster, qui et reficiat, et non deficiat. «Tanquam jucundatorum omnium habitatio in te.» Jam dictum est unde jucundabimur: «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.» Laudemus et modo Dominum, quantum possumus, mixtis gemitibus; quia laudando eum desideramus eum, et nondum tenemus: cum tenuerimus, subtrahetur omnis gemitus, et remanebit sola et pura et aeterna laudatio. Conversi ad Dominum.

IN PSALMUM LXXXVII ENARRATIO. 1. [«vers.» 1.] Psalmi hujus octogesimi et septimi titulus habet aliquid quod novum negotium disputatori afferat. Nusquam enim aliorum psalmorum positum est quod hic legitur: «Pro melech ad respondendum.» Nam de Psalmo cantici et cantico psalmi alias jam quid nobis videretur diximus: et, «filiis Core,» usitatum in titulis psalmorum saepissimeque tractatum est, et quid sit, «in finem;» sed quod sequitur, «Pro melech ad respondendum,» hoc inusitatum habet iste titulus. «Pro melech» autem, latine pro choro dici potest: «melech» enim verbo Hebraeo chorus significatur. Quid est ergo, Pro choro ad respondendum; nisi forte ut canenti chorus consonando respondeat? Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse cantatos, quamvis alios titulos acceperint; quod factum existimo causa varietatis, qua fastidium levaretur. Non enim solus iste psalmus dignus est habitus, ubi responderet chorus, cum utique non sit solus de Domini passione conscriptus. Aut si est alia causa cur tanta sit varietas titulorum, qua possit ostendi ita Psalmos omnes esse praenotatos, qui sunt aliter atque aliter praenotati, ut nullius titulus valeat alicui alteri convenire; ego eam, fateor, cum multum conotus essem, penetrare non potui: et si quid de hac re legi ab eis dictum, qui ante nos ista tractarunt, non satisfecit exspectationi, sive tarditati meae. In quo igitur mysterio dictum mihi videatur, Pro choro ad respondendum, id est, ut canenti per chorum respondeatur, exponam. Domini hic passio prophetatur. Dicit autem apostolus Petrus, «Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus» (I Petr. II, 21): hoc est respondere. Dicit etiam apostolus Joannes, «Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, ita et nos debemus animam pro fratribus ponere» (I Joan. III, 16): hoc est respondere. Chorus autem concordiam significat, quae in charitate consistit. Quisquis ergo quasi aemulator dominicae passionis tradiderit corpus suum ut ardeat, si charitatem non habeat, non respondet in choro; et ideo nihil ei prodest (I Cor. XIII, 3). Proinde quemadmodum dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines latine dicere potuerunt, praecentor et succentor; praecentor scilicet qui vocem praemittit in cantu, succentor autem qui subsequenter canendo respondet: ita in hoc cantico passionis, praecedentem Christum subsequitur chorus martyrum in finem coelestium coronarum. Hoc enim canitur «filiis Core,» id est imitatoribus passionis Christi: quoniam in Calvariae loco crucifixus est Christus (Matth. XXVII, 33); quae illius hebraei nominis interpretatio perhibetur, id est, Core. Et hic est «intellectus Aeman Israelitae»: quod in tituli hujus ultimo positum est. Aeman quippe interpretari dicitur, Frater ejus. Eos enim fratres suos Christus facere dignatus est, qui sacramentum crucis ejus intelligunt, et non solum de illa non erubescunt, verum etiam in illa fideliter gloriantur, non se de suis meritis extollentes, sed ejus gratiae non ingrati; ut unicuique eorum dici possit, «Ecce vere Israelita, in quo dolus non est» (Joan. I, 47): sicut ipsum Israel Scriptura sine dolo fuisse commendat (Gen. XXV, 27). Jam itaque Christi vocem in prophetia praecinentis audiamus, cui suus chorus vel imitatione, vel gratiarum actione respondeat.

2. [«vers. 2, 3.] Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam.» Oravit enim et Dominus, non secundum formam Dei, sed secundum formam servi: secundum hanc enim et passus est. Oravit autem et cum in laetis rebus ageret, quod diei nomine; et cum in adversis, quod noctis nomine significari arbitror. Ingressus orationis in conspectu Dei, acceptatio ejus est; inclinatio auris Dei, misericors exauditio est: nam membra talia qualia nos habemus in corpore, non habet Deus. Est autem solita repetitio: nam quod est, «Intret in conspectu tuo oratio mea;» idipsum est, «Inclina aurem tuam ad precem meam.»

3. [«vers. 4.] Quoniam repleta est malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit.» Audemusne dicere animam Christi repletam malis, cum illa passionis afflictio in carne valuerit, quidquid valuit? Unde et ipse suos ad tolerantiam passionis accendens, et tanquam ad respondendum exhortans chorum suum: «Nolite,» inquit, «timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere» (Matth. X, 28). An occidi a persecutoribus anima non potest, malis autem repleri potest? Quod si ita est, quaerendum quibus. Non enim vitiis, per quae homini dominatur iniquitas, animam illam repletam possumus dicere; sed forte doloribus, quibus anima suae carni in ejus passione compatitur. Non enim vel ipse qui dicitur corporis dolor, potest esse sine anima, quem inevitabiliter imminentem praecedit tristitia, quae solius animae dolor est. Dolere ergo anima, etiam non dolente corpore, potest; dolere autem corpus sine anima non potest. Cur itaque non dicamus non humanis peccatis, sed tamen humanis malis repletam fuisse animam Christi? De quo alius propheta dicit quod pro nobis doluerit (Isai. LIII, 4): et evangelista, «Assumpto,» inquit, «Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et nuestus esse;» et ipse Dominus de seipso tunc ait illis, «Tristis est anima mea usque ad mortem» (Matth. XXVI, 37, 38). Haec futura praevidens Propheta, psalmi hujusce conscriptor, inducens eum loquentem: «Quoniam repleta est,» inquit, «malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit.» Nam ipsam sententiam omnino verbis aliis explicavit, qua dictum est, «Tristis est anima mea usque ad mortem.» Quod enim ait, «Tristis est anima mea;» hoc dictum est, «Repleta est malis anima mea:» et quod sequitur, «usque ad mortem;» hoc dictum est, «et vita mea in inferno appropinquavit.» Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem infirmitatis humanae, ac mortem carnis humanae Dominus Jesus, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia, cui caput esse dignatus est, hoc est membra sua in sanctis et fidelibus suis: ut si cui eorum inter humanas tentationes contristari et dolere contingeret, non ideo se ab ejus gratia putaret alienum; et non esse ista peccata, sed humanae infirmitatis indicia, tanquam voci praemissae concinens chorus, ita corpus ejus ex ipso suo capite addisceret. In hoc quippe corpore praecipuum membrorum apostolum Paulum legimus et audimus confitentem talibus malis repletam animam suam, cum dicit tristitiam sibi esse magnam, et continuum dolorem cordi suo pro fratribus suis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 2-4). Pro quibus si contristatum dicamus et Dominum, cum ejus passio propinquaret, in qua illi se immanissimo scelere fuerant obligaturi, non incongrue nos dicere existimo.

4. [«vers.» 5, 6.] Denique illud quod in cruce dixit, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» (Luc. XXIII, 34); etiam in isto psalmo deinceps dicitur, «Deputatus sum cum descendentibus in lacum:» utique a nescientibus quid facerent, qui eum sic mori putaverunt, ut moriuntur homines caeteri, tanquam necessitati subditum atque illa necessitate devictum. «Lacum» enim dixit, vel miseriae vel inferni profunditatem.

5. «Factus sum,» inquit, «sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.» In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius inter mortuos liber, nisi in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3) inter peccatores solus sine peccato? Unde illis qui se insipienter liberos putabant, «Omnis,» ait, «qui facit peccacatum, servus est peccati.» Et quia per eum qui non habebat peccatum, oportebat liberari a peccatis: «Si vos,» inquit, «Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis» (Joan. VIII, 34, 36). Hic ergo «inter mortuos liber,» qui in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat (Id. X, 18); qui etiam carnem suam tanquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat (Id. II, 19); quem passurum cum omnes deseruissent, solus non remansit, quia Pater eum non deseruit, sicut ipse testatur (Id. VIII, 29): ab inimicis tamen pro quibus oravit nescientibus quid faciebant, et dicentibus, «Alios salvos fecit,» «seipsum non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Salvum faciat eum, si vult eum» (Matth. XXVII, 40-43); factus est, id est existimatus est, «tanquam homo sine adjutorio. Tanquam vulnerati dormientes in sepulcro.» Sed addit, «quorum non meministi adhuc:» ubi est Domini Christi a caeteris mortuis animadvertenda discretio. Nam et ipse vulneratus est, et mortuus positus in sepulcro (Ibid., 50, 60): sed illi qui nesciebant quid faciebant, quis esset utique nescientes, similem illum putaverunt aliis vulnere occisis et dormientibus in sepulcro, quorum Deus adhuc non meminit, id est, quorum nondum tempus resurgendi advenit. Ideo namque mortuos consuevit Scriptura dicere dormientes, quia evigilaturos, id est, resurrecturos vult intelligi. Sed hic vulneratus et dormiens in sepulcro, die tertio evigilavit, et factus est sicut passer singularis in tecto (Psal. CI, 8), id est, ad dexteram Patris in coelo; nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Unde longe distat ab eis quorum ad talem resurrectionem Deus non meminit adhuc: quod enim praecedere oportebat in capite, corpori servatur in fine. Tunc autem dicitur Deus meminisse, quando facit; tunc oblivisci, quando non facit: nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia non obliviscitur. «Factus sum» ergo, ab eis nescientibus quid faciebant, «tanquam homo sine adjutorio;» cum essem «inter mortuos liber:» factus sum ab eis nescientibus quod faciebant, «velut vulnerati dormientes in sepulcro. Et ipsi expulsi sunt de manu tua:» id est, cum haec ab eis factus sum, «ipsi expulsi sunt de manu tua;» ipsi adjutorio manus tuae privati sunt, qui me sine adjutorio esse putaverunt. «Foderunt» enim, sicut dicit in alio psalmo, «ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam» (Psal. LVI, 7). Melius enim sic intelligendum existimo, quam ut id quod dictum est, «Et ipsi expulsi sunt de manu tua,» ad illos referatur dormientes in sepulcro, quorum non meminit adhuc: cum sint in eis justi, quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant; de his tamen dictum est, «Justorum animae in manu Dei sunt» (Sap. III, 1), hoc est, habitant in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorantur (Psal. XC, 1). Sed illi expulsi sunt de manu Dei, qui Dominum Christum de manu ejus expulsum esse crediderunt, quia eum inter iniquos deputatum occidere potuerunt.

6. [«vers. 7.] Posuerunt me,» inquit, «in lacu inferiore;» vel potius, «in lacu infimo:» sic enim est in graeco. Quid est autem lacus infimus, nisi profundissima miseria, qua non sit profundior? Unde alibi dicitur, «Eduxisti me de lacu miseriae» (Psal. XXXIX, 3). «In tenebrosis et in umbra mortis:» posuerunt utique id existimantes, quando quid faciebant nesciebant, et ignorabant eum quem nemo principum hujus saeculi cognovit (I Cor. II, 8). Umbra enim mortis, nescio utrum mors corporis hic intelligenda sit: an illa potius de qua scriptum est, «Qui sedebant in tenebris et umbra mortis,» «lux orta est eis» (Isai. IX, 2); quia credendo in lucem et in vitam, ex tenebris et morte impietatis educti sunt. Talem ergo illi qui nesciebant quid faciebant, Dominum putaverunt, et inter tales nesciendo posuerunt, qualibus ne hoc essent ipse subvenit.

7. [«vers. 8.] In me confirmata est indignatio tua;» vel, sicut alii codices habent, «ira tua;» vel sicut alii, «furor tuus.» Quod enim graece positum est θυμὸς, diverse interpretati sunt nostri. Nam ubi graeci codices habent ὀργὴ, ibi iram latine dicere nullus fere dubitavit interpres; ubi autem θυμὸς positum est, plerique non putaverunt iram esse dicendam, cum magni auctores latinae eloquentiae de philosophorum graecorum libris etiam hoc irae nomine verterint in latinum: neque de hac re diutius disputandum est; cui tamen si et nos aliud nomen adhibere debemus, tolerabilius indignationem dixerim quam furorem. Furor quippe, sicut se latinum habet eloquium, non solet esse sanorum. Quid ergo est, «In me confirmata est ira tua;» nisi quemadmodum illi putaverunt, qui Dominum gloriae non cognoverunt? Apud eos enim sic erat, quod ira Dei non solum commota, verum etiam confirmata fuerit super eum, quem usque ad mortem, nec quamlibet mortem, sed quam prae caeteris exsecrabilius habebant, id est, usque ad mortem crucis perducere potuerunt. Unde dicit Apostolus: «Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim, Maledictus omnis qui pendet in ligno» (Galat. III, 13). Et ideo cum ejus obedientiam usque ad extremam humilitatem commendare vellet, «Humiliavit,» inquit, «semetipsum, factus obediens usque ad mortem:» quod cum parum videretur, adjecit, «mortem autem crucis» (Philipp. II, 8). Propter hoc, quantum mihi videtur, etiam in isto psalmo talis versus sequitur: «Et omnes suspensiones tuas;» vel, sicut quidam sunt interpretati, «omnes fluctus tuos;» aut, sicut alii, «omnes elationes tuas super me induxisti.» Scriptum est et in alio psalmo, «Omnes suspensiones tuae, et fluctus tui super me ingressi sunt» (Psal. XLI, 8): vel, sicut quidam melius transtulerunt, «super me transierunt;» διῆλθον enim est in graeco, non εἰσῆλθον. Ubi ergo utrumque positum est, et «suspensiones» et «fluctus,» non ibi potuerunt poni pro suspensionibus fluctus. Quae duo sic exposuimus, ut suspensiones diceremus comminationes, fluctus autem jam ipsas passiones: quae utraque veniunt de judicio Dei. Sed illic dictum est, «Omnes super me transierunt;» hic vero, «Omnes super me induxisti.» Illic ergo etsi quaedam acciderunt; omnia tamen mala quae illis verbis intelligi voluit, «super me transierunt,» dixit: hic vero, «super me induxisti.» Transeunt enim, sive quae non attingunt, sicut suspensiones; sive quae attingunt, sicut fluctus. Cum autem, «Omnes suspensiones,» non ait, super me transierunt, sed «super me induxisti;» omnia quae impendebant evenisse significat: impendebant autem, quamdiu in prophetia futura imminebant, omnia quae de illius passione praedicta sunt.

8. [«vers. 9, 10.] Longe,» inquit, «fecisti notos meos a» «me.» Si eos quos noverat acceperimus dictum esse «notos meos,» omnes erunt: nam quem ille non noverat? Sed eos dicit «notos,» quibus et ipse notus erat, quantum eum tunc nosse potuerunt; certe vel hactenus quod sciebant eum innocentem, etiamsi hominem tantummodo, non et Deum putabant. Quamvis et bonos quos probaret, «notos» dicere potuerit; sicut malos quos improbaret, ignotos, quibus in fine dicturus est, «Non novi vos» (Matth. VII, 23). Quod vero adjungit, «Posuerunt me abominationem sibi:» possunt et illi quidem intelligi quos notos suos dixit, quia et ipsi genus illius mortis horrebant; sed melius intelligitur de his de quibus suis persecutoribus superius loquebatur. «Traditus sum,» inquit, «et non egrediebar.» Utrum quia foris erant discipuli ejus, quando ipse intus judicabatur? an potius, «non egrediebar,» altius dictum debemus accipere, id est, in interioribus meis latebam, non ostendebam quis essem, non propalabar, non manifestabar? et idco sequitur: «Oculi mei infirmati sunt ab inopia.» Nam quos ejus oculos intellecturi sumus? Si exteriores in carne in qua patiebatur positos, non eos in ejus passione legimus infirmatos ab inopia, id est, tanquam fame, ut assolet, languisse: post coenam quippe suam traditus, et eodem die crucifixus est. Si interiores, quomodo infirmati sunt ab inopia, cum in eis esset lux indeficiens? Sed nimirum oculos suos dixit membra quae in suo corpore cui caput est ipse, clariora et eminentiora et praecipua diligebat. De quo corpore Apostolus loquens, et de nostro corpore similitudinem adhibens, ait: «Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? si fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest dicere oculus manibus, Opus vobis non habeo. Et si dixerit manus, Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore?» Quid autem his verbis vellet intelligi, evidentius expressit dicens, «Vos autem estis corpus Christi et membra» (I Cor. XII, 12-27). Quapropter et illi oculi, id est sancti Apostoli; quibus non revelaverat caro et sanguis, sed Pater ejus qui in coelis est, ut Petrus diceret, «Tu es Christus Filius Dei vivi» (Matth. XVI, 16, 17), videntes eum tradi, ac tanta perpeti mala; quoniam non eum videbant qualem volebant, quia non egrediebatur, id est, non manifestabatur in virtute et potentia sua, sed in suis interioribus occultus, omnia quasi superatus atque impotens perferebat, «infirmati sunt ab inopia,» velut subtracto sibi cibo suo, lumine suo.

9. «Et clamavi,» inquit, «ad te, Domine.» Hoc quidem et apertissime fecit, cum penderet in ligno. Sed quod sequitur, «Tota die expandi» «manus meas ad te,» quomodo oporteat accipi, merito quaeritur. Si enim in eo quod ait, «Expandi manus meas,» crucis patibulum intellexerimus; quomodo intellecturi sumus, «Tota die?» Numquid tota die pependit in ligno, cum et nox ad totum diem pertineat? Si autem hoc loco diem voluit intelligi, qui praeter noctem dies appellari solet; etiam talis diei, quando crucifixus est, jam pars prima et non parva transierat. Si autem diem pro tempore positum velimus accipere (maxime quia hoc nomen genere feminino posuit, quod in latino eloquio nonnisi tempus significare solet: quamvis in graeco non ita sit; semper quippe in ea lingua dies feminino genere dicitur, et ideo nostros sic interpretari puto), arctius quaestio colligabitur. Quomodo enim toto tempore, si nec saltem uno toto die manus extendit in cruce? Porro si totum pro parte accipiendum esse dicamus, quia isto genere locutionis uti etiam sancta Scriptura consuevit; non mihi occurrit exemplum, totum pro parte etiam tunc posse accipi, quando ipsum verbum additur et dicitur totum. Nam et in eo quod dixit Dominus in Evangelio, «Sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus» (Matth. XII, 40); ideo totum pro parte non insolenter accipitur, quia non ait, Totis tribus diebus et totis tribus noctibus: unus quippe medius fuit totus dies, duorum autem partes; primi ultima, ultimi prima. Si autem non crucem suam in hac prophetia Psalmi significavit his verbis, sed orationem, quam eum ex forma servi fudisse Deo Patri, Evangelio teste, didicimus, ubi eum et longe ante passionem, et sub die passionis, et in ipsa cruce orasse meminimus; nusquam hoc eum toto die fecisse legimus. Proinde convenienter per extentas manus tota die continuationem bonorum operum intelligere possumus, a quorum nunquam intentione cessavit.

10. [«vers.» 11.] Sed quia solis praedestinatis ad aeternam salutem, non autem omnibus hominibus, nec ipsis inter quos facta sunt, ejus bona opera profuerunt; ideo consequenter adjecit: «Numquid mortuis facies mirabilia?» Hoc enim si de his dictum putaverimus, quorum caro exanimis facta est; magna mirabilia facta sunt mortuis, cum quidam eorum etiam revixerunt (Id. XXVII, 52): et quod Dominus penetravit inferna, atque inde mortis victor ascendit, magnum mortuis miraculum factum est. Significat ergo isto verbo quo ait, «Numquid mortuis facies mirabilia,» homines corde ita mortuos, ut eos ad vitam fidei tanta Christi mirabilia non moverent. Neque enim propterea dixit non eis fieri mirabilia, quia non ea vident; sed quia non eis prosunt. Nam sicut hic ait, «Tota die expandi manus meas ad te;» quia omnia opera sua nonnisi ad voluntatem referat Patris, saepissime contestans ideo se venisse, ut voluntatem Patris impleret (Joan. VI, 38): ita, quia eadem opera etiam infidelis populus vidit, alius propheta dicit, «Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem» (Isai. LXV, 2). Ipsi sunt mortui, quibus non sunt facta mirabilia; non quod ea non viderunt, sed quod per ea non revixerunt. Quod autem sequitur, «Aut medici exsuscitabunt, et confitebuntur tibi?» id est, quia non a medicis exsuscitabuntur homines, ut confiteantur tibi. In hebraeo quidem aliter se habere firmatur; non enim medici, sed gigantes esse perhibentur: verum Septuaginta interpretes, quorum auctoritas tanta est, ut non immerito propter mirabilem consonantiam divino Spiritu interpretati esse credantur; de vocis similitudine, qua in hebraea lingua gigantes et medici pene eodem modo sonant, et exigua differentia distinguuntur, non errore, sed potius occasione, quomodo isto loco accipiendi essent gigantes, significare voluerunt. Si enim superbos gigantum nomine insinuatos intelligamus, de quibus dicit Apostolus, «Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi» (I Cor. I, 20)? non fuit incongruum eosdem medicos nuncupari, velut per artem sapientiae suae promittentes animarum salutem: contra quos dicitur, «Domini est salus» (Psal. III, 9). Si autem in bono acceperimus gigantes, quia et de ipso Domino dictum est, «Exsultavit ut gigas ad currendam viam» (Psal. XVIII, 6); quod ita sit gigas gigantum, magnorum scilicet et fortissimorum, qui in ejus Ecclesia spirituali robore excellunt; sicuti est mons montium, quia de illo scriptum est, «Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium» (Isai. II, 2); sicut etiam sanctus sanctorum: non est absurdum ut iidem ipsi magni et fortes etiam medici vocentur. Unde dicit apostolus Paulus: «Si quo modo aemulari potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis» (Rom. XI, 14). Sed etiam tales medici, quamvis non de suo curent, quia nec medici corporis curant de suo; tamen quantumlibet per fidele ministerium opitulentur saluti, viventes curare possunt, non mortuos excitare: de quibus dictum est, «Numquid mortuis facies mirabilia?» Nimis enim occulta Dei gratia est, qua hominum mentes quodam modo reviviscunt, ut possint a quibuslibet ejus ministris praecepta sanitatis audire. Quam gratiam commendat in Evangelio dicens, «Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum:» et paulo post apertius hoc ipsum repetens, ait, «Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.» Deinde interponit Evangelista, «Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus eum esset:» et secutus atque ipsius Domini verba conjungens, ait, «Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo» (Joan. VI, 44, 64, 65, 66). Supra dixerat, «Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt;» et tanquam hujus rei causam exponens, «Propterea dixi,» inquit, «vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo:» ut ostenderet etiam ipsam fidem qua credit, et ex morte sui cordis anima reviviscit, dari nobis a Deo. Quantumlibet ergo excellentes verbi praedicatores, et veritatis etiam per miracula suasores, tanquam magni medici, agant cum hominibus; si mortui sunt et tua gratia non revixerunt, «Numquid mortuis facies mirabilia; aut medici exsuscitabunt, et» hi quos exsuscitabunt, «confitebuntur tibi?» Haec enim confessio indicat vivos: non sicut alibi scriptum est, «A mortuo, velut qui non sit, perit confessio» (Eccli. XVII, 26).

11. [«vers. 12.] Numquid enarrabit quis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?» Subauditur quod supra dictum est, ut etiam iste versus ita se habeat, ac si dictum sit, Numquid enarrabit quis veritatem tuam in perditione? Misericordiam quippe et veritatem amat Scriptura conjungere, maxime in Psalmis. Quod vero ait, «in perditione,» alio verbo repetivit quod supra dixerat, «in sepulcro.» Sic autem dictum est, «in sepulcro,» ut intelligantur ii qui sunt in sepulcro, qui et superius significati sunt nomine mortuorum, ubi ait, «Numquid mortuis facies mirabilia?» Animae namque mortuae corpus sepulcrum est. Unde Dominus in Evangelio talibus dicit: «Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 27 et 28).

12. [«vers. 13.] Numquid coguoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra oblita?» Quod est, «in tenebris;» hoc est, «in terra oblita.» Infideles enim significantur nomine tenebrarum: hinc dicit Apostolus, «Fuistis enim aliquando tenebrae» (Ephes. V, 8). Sic et terra oblita, homo est qui oblitus est Deum: potest namque anima infidelis usque ad tantas tenebras pervenire, ut dicat stultus in corde suo, «Non est Deus» (Psal. XIII, 1). Totus ergo iste sensus ita continuatur atque contexitur: «Clamavi ad te, Domine,» inter passiones meas; «tota die expandi manus meas ad te:» id est, non destiti ad te glorificandum extendere opera mea. Cur ergo in me impii saeviunt, nisi quia mortuis non facies mirabilia? id est, non eis commoventur ad fidem, nec medici eos exsuscitabunt, ut confiteantur tibi, in quibus occulta gratia tua non operatur, qua trahantur ut credant; quia nemo venit ad me, nisi quem tu attraxeris. Nam «quis enarrabit in sepulcro misericordiam tuam;» id est, animae mortuae, cujus mors jacet sub corporis pondere? «et veritatem tuam in perditione;» hoc est, in tali morte nihil horum valenti credere atque sentire? «Numquid» enim «in tenebris» hujus mortis, hoc est, in homine qui te obliviscendo vitae lumen amisit, «tua mirabilia et justitia cognoscentur?»

13. [«vers.» 14.] Occurrebat autem quaestio, quisnam sit usus istorum mortuorum; quid ex his agat Deus ad utilitatem corporis Christi, quod est Ecclesia: ut in eis demonstretur quae sit Dei gratia in praedestinatis, qui secundum propositum vocati sunt. Unde ipsum corpus in alio psalmo dicit: «Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.» Deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis (Psal. LVIII, 11 et 12). Ergo et hic sequitur ac dicit, «Et ego ad te, Domine, clamavi.» In quibus verbis jam intelligendus est Dominus Christus ex voce corporis sui loqui, id est, Ecclesiae: quid est enim, «Et ego;» nisi quia fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3)? Sed «ad te clamavi,» ut salvus essem. Quis enim me discernit ab aliis filiis irae, cum Apostolum audiam ingratos terribiliter increpantem, ac dicentem: «Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis» (I Cor. IV. 7)? Domini est salus: gigas autem in multitudine virtutis suae non erit salvus (Psal. XXXII, 16); sed, sicut scriptum est, «Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona» (Rom. X, 13-15)! Ipsi sunt medici curantes a latronibus sauciatum; sed Dominus eum perduxit ad stabulum (Luc. X, 34): quia ipsi sunt etiam operantes in agro Dominico; nec tamen qui plantat est aliquid, aut qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Ideo et ego ad Dominum clamavi; hoc est, Dominum ut salvus essem invocavi. Quomodo autem invocarem, nisi crederem? quomodo crederem, nisi audirem? Sed ut audita crederem, ipse me attraxit; quia in occulto a morte cordis non quilibet medici, sed ipse excitavit. Nam multi audierunt; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5): sed non omnium est fides (II Thess. III, 2); et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Ac per hoc, nec credere potuissem, nisi me Dei misericordia praevenisset; et quia mortuos suscitat, et vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt, me in occultis vocando, et suscitando, et trahendo, a tenebris eduxisset, et ad lumen fidei perduxisset. Ideo sequitur: «Et mane oratio mea praeveniet te.» Jam mane, posteaquam nox infidelitatis et tenebrae transierunt. Quod mane ut mihi esset, misericordia quidem tua praevenit me: sed quia restat illa clarificatio, ubi illuminabuntur occulta tenebrarum, et manifestabuntur cogitationes cordis, et laus erit unicuique a te (I Cor. IV, 5); nunc in ista vita, in ista peregrinatione, in hac luce fidei, quae in comparatione tenebrarum infidelium jam dies est, sed in comparatione diei ubi videbimus facie ad faciem, adhuc nox est, adhuc «oratio mea praeveniet te.»

14. [«vers.» 15.] Ut autem ista fervescat et exerceatur oratio, quod nobis quantum expediat, nullis, ut opinor, verbis explicari potest; differtur bonum quod in aeternum dabitur, et mala transitura crebrescunt. Ideo sequitur: «Utquid, Domine, repulisti orationem meam?» Hoc et in illis verbis dictum est, «Deus, Deus meus, respice in me; utquid me dereliquisti» (Psal. XXI, 2)? Causa cognoscenda proposita est, non tanquam sine causa hoc faceret Dei culpata sapientia: ita et hic, «Utquid, Domine, repulisti orationem meam?» Hujus tamen rei causa si diligenter advertatur, jam superius indicata est: ad hoc enim oratio sanctorum dilatione tanti beneficii, et tribulationum adversitate quasi repellitur, ut tanquam ignis flatu repercussus inflammetur ardentius.

15. [«vers.» 16-19.) Exsequitur itaque breviter etiam tribulationes corporis Christi. Neque enim in solo capite factae sunt, cum et Saulo dictum sit, «Quid me persequeris» (Act. IX, 4)? et ipse jam Paulus tanquam electum membrum in eodem corpore positus dicat, «Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea» (Coloss. I, 24). «Utquid» ergo «Domine, repulisti orationem meam, avertis faciem tuam a me? Inops sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus. In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. Longe fecisti a me amicum , et notos meos a miseria.» Contigerunt et contingunt omnia haec in membris corporis Christi. Et avertit Deus ab orantibus faciem, non exaudiendo ad id quod volunt, quando sibi nesciunt non expedire quod petunt. Et inops est Ecclesia, cum esurit et sitit peregrina, unde satietur in patria. Et in laboribus est a juventute sua: ipsum enim corpus Christi et in alio psalmo dicit, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea» (Psal. CXXVIII, 1). Et ad hoc exaltantur etiam in saeculo isto quaedam membra ejus, ut in eis sit major humilitas. Et super ipsum corpus, id est unitatem sanctorum atque fidelium, cui caput est Christus, transeunt irae Dei; non autem manent: quia non de fideli, sed de infideli dictum est, «Ira Dei manet super eum» (Joan. III, 36). Et terrores Dei conturbant infirmitatem fidelium; quia omne quod accidere potest, etiamsi non accidat, prudenter timetur. Et aliquando terrores ipsi ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aqua undique circumfluere videantur, et simul circumdare metuentem. Et quia Ecclesiae in hoc mundo peregrinanti ista non desunt, dum modo in his, modo in illis membris ejus usquequaque contingunt; ideo dixit, «tota die,» continuationem significans temporis, donec finiatur hoc saeculum. Et saepe amici et noti periclitantes secundum saeculum, sanctos formidine deserunt: de quibus dicit Apostolus, «Omnes me reliquerunt; non illis imputetur» (II Tim. IV, 16). Sed utquid haec omnia, nisi ut oratio hujus sancti corporis mane, id est, post noctem infidelitatis in luce fidei praeveniat Deum, donec veniat salus illa, in cujus nondum re, sed jam spe salvi facti sumus, eamque cum patientia fideliter exspectamus (Rom. VIII, 24, 25)? Ubi nec repellet Dominus orationem nostram, quoniam tunc nihil erit petendum, sed quidquid recte petitum est, obtinendum: nec faciem suam avertet a nobis, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): nec inopes erimus, quia copia nostra ipse Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28): nec laborabimus, quia nulla remanebit infirmitas: nec exaltati humiliabimur et conturbabimur, quia nulla ibi erit adversitas: nec iram Dei vel transeuntem sustinebimus, quia in ejus benignitate manente manebimus: nec terrores ejus nos conturbabunt, quia promissa reddita nos beabunt: nec territus longe fiet a nobis notus et amicus, ubi nullus erit qui timeatur inimicus.

IN PSALMUM LXXXVIII ENARRATIO. SERMO I. «De prima parte Psalmi.»

1. [«vers.» 1.] Psalmum istum, de quo loqui proposuimus Charitati Vestrae, donante Domino, accipite de spe quam habemus in Christo Jesu Domino nostro: et erigite animos, quia ille qui promisit, ita caetera completurus est, ut multa complevit. Dat enim nobis ad eum fiduciam, non meritum nostrum, sed illius misericordia. Et ipse est, quantum arbitror, «Intellectus Aethan Israelitae»; unde iste psalmus titulum accepit. Videris enim quis homo fuerit, qui vocabatur Aethan; interpretatio tamen nominis hujus Robustum indicat. Et nemo in hoc saeculo robustus est, nisi in spe promissionis Dei: quantum enim attinet ad merita nostra, infirmi sumus; quantum ad ejus misericordiam, robusti sumus. Itaque iste infirmus in se, robustus in misericordia Dei, inde coepit.

2. [«vers. 2.] Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.» Obsequantur membra, inquit, mea Domino meo: loquor, sed tua loquor; «annuntiabo veritatem tuam in ore meo.» Si non obsequor, servus non sum; si a me loquor, mendax sum. Ergo ut et abs te dicam, et ego dicam, duo quaedam sunt: unum tuum, unum meum; veritas tua, os meum. Quam ergo veritatem annuntiet, quas misericordias cantet, audiamus.

3. [«vers. 3.] Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur.» Hoc canto; haec est veritas tua, huic annuntiandae servit os meum: «Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur.» Sic, inquis, aedifico, ut non destruam: quoniam quosdam sic destruis, ut non aedifices: quosdam vero sic destruis, ut aedifices. Nisi enim quidam destruerentur, ut aedificarentur, non diceretur Jeremiae, «Ecce posui te ad destructionem, et aedificationem» (Jerem. I, 10). Et utique omnes qui idola colebant et lapidibus serviebant, in Christo non aedificarentur, nisi in pristino errore destruerentur. Rursus, nisi quidam ita destruerentur, ut non aedificarentur, non diceretur: «Destrues eos, et non aedificabis illos» (Psal. XXVII, 5). Propter eos ergo qui destruuntur et aedificantur, ne putarent aedificationem qua aedificantur, esse temporalem, sicut temporalis fuit ruina in qua destruuntur; tenuit se iste, cujus os servit veritati Dei, ad ipsam veritatem Dei. Ideo annuntiabo, ideo dico, «Quoniam dixisti;» securus homo dico, quoniam tu Deus dixisti: quia, etsi ego in verbo meo fluctuarem, verbo tuo confirmarer. «Quoniam dixisti.» Quid dixisti? «In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua.» Quomodo superius, ita in sequentibus. «Misericordias tuas, Domine,» inquit, «in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.» Dixit misericordias, dixit veritatem; ita rursus utrumque conjunxit: «Quoniam dixisti, In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua.» Et hic repetivit misericordiam et veritatem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Neque enim exhiberetur veritas in impletione promissorum, nisi praecederet misericordia in remissione peccatorum. Deinde, quoniam populo Israel etiam secundum carnem venienti de semine Abrahae promissa erant multa prophetice, et ita ille populus propagatus est, in quo implerentur promissa Dei; non autem clausit Deus fontem bonitatis suae etiam in alienigenas gentes, quas sub Angelis constituerat, portionem sibi faciens populum Israel: in haec duo et Apostolus distincte distribuit misericordiam Domini et veritatem. Ait enim «Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum.» Ecce quia non fefellit Deus; ecce quia non repulit plebem suam, quam praescivit. Etenim cum de casu Judaeorum ageretur, ne quis putaret sic illos improbatos, ut nihil frumenti ex illa ventilatione in horreum mitteretur, ait Apostolus: «Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit; nam et ego Israelita sum» (Rom. XI, 1, 2). Si totum illud spinae fuerunt, unde granum vobis loquor? Ergo impleta est veritas Dei in iis qui ex Israelitis crediderunt, et venit unus paries de circumcisione applicans se ad lapidem angularem (Ephes. II, 20). Sed ille lapis angulum non faceret, nisi alium parietem ex Gentibus susciperet. Ille itaque paries tanquam proprie pertinet ad veritatem, iste autem alius ad misericordiam. «Dico enim,» inquit, «Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum» (Rom. XV, 8, 9). Merito, «In coelis praeparabitur veritas tua.» Etenim omnes illi Israelitae vocati Apostoli, coeli facti sunt qui enarrant gloriam Dei. De his coelis dicitur, «Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.» Et ut noveritis de his coelis dici, certe de his in consequenti expressius dictum est, «Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.» Quaere quorum, non invenies supra nisi coelorum. Si ergo Apostoli sunt, quorum in omnibus loquelis vox audita est, ipsi sunt de quibus dictum est, «In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum» (Psal. XVIII, 2, 4, 5); quia etsi assumpti hinc sunt antequam Ecclesia impleret orbem terrarum, tamen verba eorum pervenerunt usque ad terminos orbis terrae: bene accipimus in his impletum quod nunc legimus, «In coelis praeparabitur veritas tua.»

4. [«vers. 4.] Disposui testamentum electis meis.» Dixisti (intelligitis) hoc totum: dixisti, «Disposui testamentum electis meis.» Quod testamentum, nisi novum? Quod testamentum, nisi quo renovamur ad novam haereditatem? Quod testamentum, nisi cujus haereditatis desiderio et amore cantamus canticum novum? «Disposui,» inquit, «testamentum electis meis. Juravi David servo meo.» Quam securus loquitur iste, qui intelligit, cujus os servit veritati? Quoniam dixisti, securus loquor. Si securum me facis, quia dixisti; quanto securiorem, quia jurasti? Dei quippe juratio, promissionis est confirmatio. Bene prohibetur homo jurare (Matth. V, 34); ne consuetudine jurandi, quia potest homo falli, etiam in perjurium prolabatur. Deus solus securus jurat, quia falli non potest.

5. [«vers.» 5.] Videamus ergo quid juraverit Deus. «Juravi,» inquit, «David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum.» Semen David quod est, nisi semen Abrahae? Quod autem semen Abrahae? «Et semini,» inquit, «tuo, quod est Christus» (Galat. III, 16). Sed forte ille Christus caput Ecclesiae, salvator corporis (Ephes. V, 23), semen est Abrahae, et ideo David; nos autem non sumus semen Abrahae? Imo vero sumus, sicut Apostolus ait: «Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes» (Galat. III, 29). Sic ergo hic accipiamus, fratres, «Usque in aeternum praeparabo semen tuum;» non tantum illam carnem Christi natam ex virgine Maria, sed etiam nos omnes credentes in Christum: illius enim capitis membra sumus. Non potest hoc corpus decollari: si in aeternum caput, in aeternum gloriantur et membra, ut sit ille Christus integer in aeternum. «Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.» Putamus, hoc dixit, «in aeternum,» quod «in generationem et generationem;» quoniam et supra dixerat, «In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.» Quid est, «in generationem et generationem?» In omnem generationem. Non enim toties repetendum erat verbum, quoties generatio venit et transit. Ergo multiplicatio generationum in repetitione significata et commendata est. An forte duae generationes sunt intelligendae, sicut nostis, sicut jam insinuatum vestrae Charitati retinetis? Est enim generatio nunc carnis, et sanguinis; erit generatio futura in resurrectione mortuorum. Praedicatur hic Christus; praedicabitur ibi: sed hic praedicatur, ut credatur; ibi praedicabitur, ut videatur. «Aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.» Nunc Christus habet in nobis sedem, aedificata est sedes ejus in nobis: nisi enim sederet in nobis, non nos regeret; si autem ab illo non regeremur, a nobis ipsis praecipitaremur. Sedet ergo in nobis, regnans in nobis: sedet etiam in alia generatione, quae fuerit ex resurrectione mortuorum. In aeternum Christus regnabit in sanctis suis. Hoc promisit Deus, hoc dixit Deus: si parum est, hoc juravit Deus. Quia ergo non secundum merita nostra, sed secundum illius misericordiam firma est promissio; nemo debet cum trepidatione praedicare, unde non potest dubitare. Fiat ergo in cordibus nostris robur illud, unde Aethan nomen accepit, Robustus corde: praedicemus veritatem Dei, eloquium Dei, promissa Dei, jurationem Dei; et his modis omni ex parte firmati praedicemus, et portando Deum, coeli simus.

6. [«vers. 6.] Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine.» Non merita sua confitebuntur coeli, sed «confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine.» In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum, quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia resurrexerunt mortui; plus lauda quia redempti sunt perditi. Quae gratia, quae misericordia Dei! Vides hominem heri voraginem ebriositatis, hodie ornamentum sobrietatis: vides hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae: vides hominem heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei: vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris. Ab istis omnibus desperationibus ita homines convertuntur: non respiciant ad merita sua; fiant coeli, confiteantur coeli mirabilia ejus a quo facti sunt coeli. «Quoniam videbo,» inquit, «coelos, opera digitorum tuorum» (Psal. VIII, 4). «Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine.» Et ut noveritis qui coeli confitebuntur, videte ubi confiteantur: sequitur enim, «Et veritatem tuam in ecclesia sanctorum.» De coelis ergo nulla dubitatio est, quoniam intelligantur praedicatores verbi veritatis. Et ubi confitebuntur coeli mirabilia tua et veritatem tuam? «In ecclesia sanctorum.» Excipiat Ecclesia rorem coelorum; sitienti terrae pluant coeli, et germinet excipiens pluviam germina bona, opera bona: ne pro bona pluvia det spinas, et pro horreo exspectet ignem. «Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum.» Coeli ergo confitebuntur mirabilia tua et veritatem tuam. Totum quidquid praedicant coeli, ex te est, de te est; et ideo securi praedicant: norunt enim quem praedicant, quia non possunt de praedicato erubescere.

7. [«vers.» 7.] Quid praedicant coeli? quid confitebuntur in ecclesia sanctorum? «Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino?» Hoccine coeli confitebuntur, hoc coeli pluent? Quid? «Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino?» Inde securi praedicatores, quoniam nemo in nubibus aequabitur Domino. Magna laus vobis videtur, fratres, non aequari nubes Creatori. Si intelligatur sine mysterio ad litteram, non magna laus est, Domino non aequari nubes. Quid enim? stellae quae sunt supra nubes aequantur Domino? Quid enim? sol, luna, Angeli, coeli, vel comparari poterunt Domino? Quid est quod pro magno ait, «Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino?» Intelligimus, fratres, nubes istas sicut coelos, praedicatores esse veritatis; Prophetas, Apostolos, annuntiatores verbi Dei. Nam ista omnia genera praedicatorum nubes esse dictas, ex illa prophetia intelligimus, ubi Deus iratus vineae suae dixit, «Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem:» quam vineam explicat et designat apertissime, dicens, «Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est» (Isai. V, 6, 7). Ne tu aliter intelligas vineam, et relictis hominibus significatis terram scruteris: «Vinea,» inquit, «Domini Sabaoth, domus Israel est.» Non intelligat aliud, se intelligat domus Israel esse vineam meam; se intelligat mihi non dedisse uvam, sed spinas; se intelligat ingratam exstitisse plantatori atque cultori, ingratam exstitisse irrigatori. Ergo si «vinea Domini Sabaoth, domus Israel est,» quid dixit iratus? «Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem.» Et revera ita fecit: missi sunt Apostoli tanquam nubes, ut pluerent Judaeis; et illi verbum Dei repellentes quia pro uva spinas dederunt, dixerunt Apostoli, «Ad vos missi eramus; sed quia repulistis verbum Dei, imus ad Gentes» (Act. XIII, 46). Ex illo coeperunt nubes non pluere pluviam super vineam illam. Si igitur nubes sunt praedicatores veritatis, quaeramus primo quare sint nubes. Iidem quippe coeli, iidem nubes: coeli propter fulgorem veritatis, nubes propter occulta carnis: nubes enim omnes nebulosae sunt, propter mortalitatem; et veniunt, et transeunt. Propter ipsa occulta carnis, id est, occulta nubium, ait Apostolus: «Nolite ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum» (I Cor. IV, 5). Nunc ergo quid loquatur homo, vides; quid gestet in corde, non vides: quod exprimitur de nube, vides; quod servatur in nube, non vides. Cujus enim oculi nubem penetrant? Ergo nubes in carne praedicatores veritatis. Venit et ipse omnium Creator in carne. Sed «quis in nubibus aequabitur Domino? Quis» ergo «in nubibus aequabitur Domino? et quis similis erit Domino in filiis Dei?» Ergo nemo in filiis Dei similis erit Filio Dei. Et ipse dictus est Filius Dei, et nos dicti sumus filii Dei; sed «quis similis erit Domino in filiis Dei?» Ille unicus, nos multi; ille unus, nos in illo unum; ille natus, nos adoptati; ille ab aeterno Filius genitus per naturam, nos a tempore facti per gratiam; ille sine ullo peccato, nos per illum liberati a peccato. «Quis» ergo «in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei?» Dicimur nubes propter carnem, et sumus praedicatores veritatis propter imbrem nubium; sed caro nostra aliter venit, caro illius aliter. Dicimur et filii Dei, sed ille aliter Filius Dei. Illius nubes ex virgine, ille Filius ex aeternitate, Patri aequalis. «Quis» ergo «in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei?» Dicat ipse Dominus utrum similem inveniat. «Quem me dicunt homines esse filium hominis?» Ecce enim quia videor, quia conspicior, quia inter vos ambulo, et fortasse praesentia vilui; dicite «quem me dicunt homines esse filium hominis?» Certe quia filium hominis vident, nubem vident: dicant, vel dicite «quem me dicunt homines esse.» Et responderunt dicta hominum: «Alii dicunt Jeremiam, alii Eliam, alii Joannem Baptistam, aut unum ex Prophetis.» Nominatae sunt multae nubes et filii Dei. Etenim quia justi et sancti, utique et ipsi filii Dei: Jeremias, Elias, Joannes, filii Dei; et nubes, quia praedicatores Dei. Dixistis quas nubes me homines esse putent, et in quibus filiis Dei me homines numerent: dicite et vos «quem me dicitis esse.» Respondens Petrus pro omnibus, pro unitate unus: «Tu es,» inquit, «Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 13-16). Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino inter filios Dei? Tu es Christus Filius Dei vivi;» non quomodo filii Dei qui tibi non aequantur: venisti in carne; sed non quomodo nubes quae tibi non aequantur.

8. [«vers.» 8.] Quis enim tu, cui respondetur, «Tu es Christus Filius Dei vivi;» quem putaverunt alii homines non sancti, non justi, unum ex Prophetis, aut Eliam, aut Jeremiam, aut Joannem Baptistam: quis ergo tu? Audi quod sequitur: «Deus glorificandus in consilio justorum. Quis» ergo «in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei, quando ille Deus» est «glorificandus in consilio justorum?» Quoniam non possunt aequales illi esse; consilium ipsorum sit credere in illum: quoniam non possunt aequales illi esse nubes et filii Dei; restat consilium humanae fragilitati, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). «Deus glorificandus in consilio justorum: magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt.» Ubique Deus. Qui ergo in circuitu ejus sunt, qui ubique est? Si enim habet aliquos in circuitu, quasi undique finitus intelligitur. Porro si verum dictum est Deo et de Deo, «Magnitudinis ejus non est finis» (Psal. CXLIV, 3); qui remanent, qui sunt in circuitu ejus, nisi quia ille qui ubique est, voluit per carnem in uno loco nasci, in una gente conversari, in uno loco crucifigi, ex uno loco resurgere, ex uno loco in coelum ascendere? Ubi hoc fecit, in circuitu ejus Gentes sunt. Si ibi remaneret ubi ista fecit, non esset «magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt:» quia vero ibi sic praedicavit, ut inde sui nominis mitteret praedicatores per omnes Gentes toto orbe terrarum; faciendo miracula per servos suos, factus est «magnus et terribilis in omnes qui in circuitu ejus sunt.»

9. [«vers. 9, 10.] Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.» Magna potentia tua; tu fecisti coelum et terram, et omnia quae in eis sunt: sed plus est misericordia tua, quae exhibuit veritatem tuam in circuitu tuo. Si enim ibi solum praedicareris, ubi nasci, ubi pati, ubi resurgere, unde ascendere voluisti; impleta esset illa veritas promissi Dei, «ad confirmandas promissiones patrum:» sed non impleretur, «Gentes autem super misericordia glorificare Deum» (Rom. XV, 8 et 9), nisi illa veritas expanderetur, et ab illo loco ubi apparere voluisti, in circuitu diffunderetur. Tu quidem in illo loco de nube propria intonuisti, sed ad rigandum in circuitu Gentium alias nubes misisti. Vere potens implesti quod dixisti, «Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli» (Matth. XXVI, 64). «Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.»

10. Sed cum coepit veritas tua in circuitu praedicari, utique fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 1, 2). Utique cum coepisset veritas tua praedicari in circuitu tuo, tanquam venires ad ducendam conjugem ex alienigenis, occurrit leo fremens, et suffocatus est a te. Hoc enim praefiguratum est in Samson (Judic. XIV, 5, 6): et illis verbis meis, sine nomine illius dictis, non acclamaretis, nisi agnosceretis; audistis enim, ut illi qui soletis complui a nubibus Dei. Ergo «veritas tua in circuitu tuo.» Sed quando sine persecutionibus, quando sine contradictionibus, cum dictum sit eum natum in signum cui contradicetur (Luc. II, 34)? Quia ergo illa gens, ubi nasci, ubi conversari voluisti, tanquam terra erat separata a fluctibus Gentium, ut appareret arida compluenda, reliquae autem Gentes mare erant in amaritudine sterilitatis suae; quid faciunt praedicatores tui spargentes veritatem tuam in circuitu tuo, quoniam fremunt fluctus maris? quid faciunt? «Tu dominaris potestati maris.» Nam quid fecit mare saeviendo, nisi diem quem hodie celebramus? Martyres occidit, semina sanguinis sparsit, seges Ecclesiae pullulavit. Securae ergo pergant nubes; diffundant veritatem tuam in circuitu tuo, non timeant rabidos fluctus: «Tu dominaris potestati maris.» Movetur quidem mare, contradicit mare, perstrepit mare; sed fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra id quod potestis (I Cor. X, 13). Quia ergo fidelis est qui non vos sinit tentari supra id quod potestis: «Motum autem fluctuum ejus tu mitigas.»

11. [«vers.» 11.] Denique ut placaretur mare, imo ut enervaretur rabies maris, quid in ipso mari fecisti? «Tu humiliasti sicut vulneratum superbum.» Est quidam superbus draco in mari, de quo alia Scriptura dicit, «Mandabo draconi ibi ut mordeat eum» (Amos IX, 3); est draco de quo dicitur, «Draco hic quem finxisti ad illudendum ei» (Psal. CIII, 26): cujus caput contundit super aquam. «Tu,» inquit, «humiliasti sicut vulneratum superbum.» Humiliasti te, et humiliatus est superbus. Superbus enim per superbiam superbos tenebat: humiliatus est magnus, credens autem in eum factus est parvus. Dum nutritur parvus exemplo magni facti parvi, perdidit quod tenebat diabolus; quia superbus nonnisi superbos tenebat. Dato tanto humilitatis exemplo, didicerunt homines damnare superbiam suam, imitari humilitatem Dei. Ita ergo ille perdendo quos tenebat, etiam ipse humiliatus est; non correctus, sed prostratus. «Tu humiliasti sicut vulneratum superbum.» Humiliatus es, et humiliasti; vulneratus es, et vulnerasti: neque enim eum non vulneraret sanguis tuus, qui fusus est ut deleret chirographum peccatorum. Unde enim superbiebat, nisi quia cautionem contra nos tenebat? Hanc tu cautionem, hoc chirographum tuo sanguine delevisti (Coloss. II, 14): illum ergo vulnerasti, cui tot abstulisti. Vulneratum enim intelligas diabolum, non penetrata carne, quam non habet; sed percusso corde, ubi superbus est. «Et in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.»

12. [«vers. 12, 13.] Tui sunt coeli, et tua est terra.» A te pluunt, super tuam pluunt. «Tui sunt coeli,» per quos praedicata est veritas in circuitu tuo: «tua est terra,» quae excepit veritatem in circuitu tuo. Denique quid de illa pluvia factum est? «Orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti; aquilonem et maria tu creasti.» Non enim aliquid contra te valet, contra Creatorem suum. Et malitia quidem sua, per suae voluntatis perversitatem saevire potest mundus; numquid tamen excedit modum positum a Creatore, qui fecit omnia? Quid ergo timeo aquilonem? quid timeo maria? Est quidem in aquilone diabolus, qui dixit, «Ponam sedem meam in aquilonem, et ero similis Altissimo» (Isai. XIV, 13, 14); sed humiliasti sicut vulneratum superbum. Ergo quod in illis tu fecisti, plus valet ad dominationem tuam, quam illorum voluntas ad malitiam suam. «Aquilonem et maria tu creasti.»

13. «Thabor et Hermon» «in nomine tuo exsultabunt.» Montes isti intelliguntur, sed aliquid significant. «Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.» Thabor interpretari dicitur Veniens lumen. Sed unde venit lumen de quo dictum est, «Vos estis lumen mundi» (Matth. V, 14); nisi ab illo de quo dictum est, «Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum» (Joan. I, 9)? Illud ergo lumen quod est lumen mundi, ab illo lumine venit quod non aliunde accenditur, ut timendum sit ne exstinguatur. Ergo venit lumen ab illo, lucerna illa quae non ponitur sub modio, sed super candelabrum, veniens lumen Thabor. Hermon autem interpretatur Anathema ejus. Merito venit lumen et factum est anathema ejus. Cujus, nisi diaboli, vulnerati, superbi? Ut ergo illuminaremur, abs te datum est; ut anathema nobis esset qui nos in suo errore et superbia detinebat, a te nobis est. Ergo «Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:» non in meritis suis, sed «in nomine tuo.» Dicent enim isti, «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam;» propter mare saeviens: «ne forte dicant Gentes, Ubi est Deus eorum» (Psal. CXIII secund. 1, 2)?

14. [«vers. 14.] Tuum brachium cum potentia.» Nemo sibi aliquid arroget. «Tuum brachium cum potentia:» a te facti sumus, a te defensi sumus. «Tuum brachium cum potentia; confirmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.»

15. [«vers. 15.] Justitia et judicium praeparatio sedis tuae.» Apparebit in fine justitia tua et judicium tuum: nunc occulta sunt ista. Et de judicio tuo dicitur in alio psalmo, «Pro occultis filii» (Psal. IX, 1). Erit manifestatio judicii tui et justitiae tuae. Ponentur quidam ad dexteram, et quidam ad sinistram (Matth. XXV, 33): et expavescent infideles, cum viderint quod modo deridentes non credunt; gaudebunt justi, cum viderint quod modo non videntes credunt. «Justitia et judicium praeparatio sedis tuae:» utique in die judicii. Nunc ergo quid? «Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam.» Praeparationem sedis tuae, justitiam tuam et judicium tuum venturum timerem, nisi antecederet te misericordia et veritas tua: quid timeam in fine judicia tua, quando praecedente misericordia tua deles peccata mea, et exhibendo veritatem imples promissa tua? «Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam.» Universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).

16. [«vers.» 16, 17.] In his omnibus non exsultabimus? aut quod exsultamus capiemus? aut verba sufficient laetitiae nostrae? aut lingua idonea erit explicare gaudium nostrum? Si ergo nulla verba sufficiunt; «Beatus populus sciens jubilationem.» O beate popule! putas, intelligis jubilationem? Nullo modo beatus es, nisi intelligas jubilationem. Quid est, intelligas jubilationem? Scias unde gaudeas quod verbis explicare non possis. Gaudium enim tuum non de te, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Noli ergo exsultare in superbia tua, sed in gratia Dei. Vide ipsam gratiam tantam esse, cui lingua explicandae non sit idonea, et intellexisti jubilationem.

17. Denique si intellexisti in gratia jubilationem, ipsius gratiae audi commendationem. «Beatus» certe «populus sciens jubilationem.» Quam jubilationem? Vide si non de gratia, vide si non de Deo, et omnino non de te. «Domine, in lumine vultus tui ambulabunt.» Thabor ille, Veniens lumen, nisi in lumine vultus tui ambulet, vento superbiae lucerna exstinguitur. «Domine, in lumine vultus tui ambulabunt; et in nomine tuo exsultabunt tota die.» Thabor ille et Hermon «in nomine tuo exsultabunt:» si volunt «tota die,» in nomine tuo; sin autem exsultabunt in nomine suo, non tota die exsultabunt. Non enim in gaudio perseverabunt, quando de seipsis gaudebunt, et per superbiam cadent. Ergo ut tota die exsultent, «in nomine tuo exsultabunt; et in tua justitia exaltabuntur.» Non in sua justitia, sed «in tua:» ne sint zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Quidam enim notantur ab Apostolo, quod zelum Dei habeant, sed non secundum scientiam; «ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere,» et non in lumine tuo exsultantes, «justitiae Dei non sunt subjecti.» Sed unde? Quia «zelum Dei habent, sed non secundum scientiam» (Rom. X, 2 et 3). Populus autem sciens jubilationem (illi enim non secundum scientiam; beatus autem populus non nesciens, sed sciens jubilationem), unde debet jubilare, unde debet exsultare, nisi in nomine tuo, ambulans in lumine vultus tui? Et exaltari quidem merebitur, sed in tua justitia: auferat de medio Justitiam suam, et humilietur; veniet Dei justitia, et exaltabitur. «Et in tua justitia exaltabuntur.»

18. [«vers. 18.] Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum:» quia tibi beneplacuit, non quia nos digni sumus.

19. [«vers. 19.] Quoniam Domini est susceptio.» Nam ego ut cumulus arenae impulsus sum, et caderem; et cecidissem, nisi Dominus suscepisset me. «Quoniam Domini est susceptio; et sancti Israel regis nostri.» Ipse susceptio, ipse te illuminat: in ejus lumine tutus es, in ejus lumine ambulas, justitia ejus exaltaris. Ipse te suscepit, infirmitatem tuam ipse custodit; ipse te facit robustum de se, non de te.

20. [«vers. 20.] Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti. Locutus es in aspectu tuo,» revelasti hoc Prophetis tuis. Ideo locutus es eis in aspectu, id est, in revelatione: unde Prophetae Videntes dicebantur (I Reg. IX, 9). Viderunt quiddam intus quod dicerent foris; et in occulto audierunt quod palam praedicaverunt. «Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti, Posui adjutorium super potentem.» Intelligitis quem potentem. «Exaltavi electum de populo meo.» Intelligitis quem electum; quem jam gaudetis exaltatum.

21. [«vers. 21.] Inveni David servum meum:» istum David ex semine David. «In oleo sancto meo unxi eum:» de illo enim dicitur, «Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis» (Psal. XLIV, 8).

22. [«vers. 22.] Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum:» secundum quod susceptio hominis facta est, secundum quod caro in utero virginis assumpta est (Luc. I, 31), secundum quod ab illo qui in forma Dei aequalis est Patri, forma servi suscepta est, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8).

23. [«vers. 23.] Non proficiet inimicus in eo.» Saevit quidem inimicus, sed non proficiet in eo: solet quidem nocere, sed non nocebit. Quid est ergo quod affliget? Exercebit, non nocebit: proderit saeviendo, quia in quos saevit, coronabuntur vincendo. Quid enim vincitur, si nihil contra nos saevit? aut ubi adjutor noster Deus, si nos non dimicamus? Inimicus ergo faciet quod suum est; sed «non proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.»

24. [«vers. 24.] Et concidam inimicos ejus a facie illius.» Conciduntur a conspiratione sua, et quod credunt conciduntur. Paulatim enim credunt; tanquam comminuto capite vituli, venient in potum populi Dei. Comminuit enim caput vituli Moyses, sparsit in aqua, et dedit bibere filiis Israel (Exod. XXXII, 20). Comminuuntur omnes infideles, credunt paulatim; et a populo Dei bibuntur, in corpus Christi trajiciuntur. «Et concidam inimicos ejus a facie illius; et eos qui oderunt eum, fugabo:» ne noceant. Sed fugatorum istorum forte aliqui dicunt: «Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam» (Psal. CXXXVIII, 7)? Et videntes non se habere quo fugiant ab Omnipotente, conversi fugiunt ad Omnipotentem. «Et eos qui oderunt eum, fugabo.»

25. [«vers. 25.] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso est.» Universae viae Domini misericordia et veritas. Mementote, quantum potestis, quam saepe nobis commendentur duo haec, ut reddamus illa Deo. Sicut enim ipse exhibuit nobis misericordiam, ut deleret peccata nostra; et veritatem, ut impleret promissa sua: sic et nos ambulantes in via ejus, debemus ei reddere misericordiam et veritatem; misericordiam, ut miserorum misereamur; veritatem, ut non inique judicemus. Non tibi tollat veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem: si enim per misericordiam judicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam; non ambulabis in via Dei, ubi misericordia et veritas occurrerunt sibi (Psal. LXXXIV, 11). «Et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.» Quid opus est ut immoremur? Christiani estis, Christum agnoscite.

26. [«vers. 26.] Et ponam in mari manum ejus:» hoc est, dominabitur Gentibus. «Et in fluminibus dexteram ejus.» Flumina currunt in mare; cupidi homines in amaritudinem hujus saeculi prolabuntur: omnia tamen genera ista Christo subdita erunt.

27. [«vers. 27, 28.] Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae.» Martyres nostri, quorum natalitia celebramus, sanguinem suum propter haec credita et nondum visa fuderunt: quanto fortiores nos esse debemus, videndo quod illi crediderunt? Excelsum enim apud reges terrae illi nondum viderant Christum; adhuc principes conveniebant in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus: nondum impletum erat quod in ipso psalmo sequitur, «Et nunc, reges, intelligite; erudimini omnes qui judicatis terram» (Psal. II, 2, 10). Jam ergo factus est Christus excelsus apud reges terrae.

28. [«vers. 29.] In aeternum servabo ei misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.» Propter ipsum, fidele testamentum; in ipso mediatum est testamentum; ipse mediator testamenti, ipse signator testamenti, ipse fidejussor testamenti, ipse testis testamenti ipse haereditas testamenti, ipse cohaeres testamenti.

29. [«vers. 30.] Et ponam in saeculum saeculi semen ejus.» Non tantum in hoc saeculo, sed «in saeculum saeculi;» quo transibit utique semen ejus, quae est haereditas ejus, semen Abrahae quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 16 et 29): et si in aeternum accepturi haereditatem, ponet «in saeculum saeculi semen ejus. Et thronum ejus sicut dies coeli.» Throni regum terrenorum sicut dies terrae. Alii sunt dies coeli, alii sunt dies terrae. Dies coeli anni sunt illi de quibus dicitur: «Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient» (Psal. CI, 28). Dies terrae succedentibus urgentur, praecedentes excluduntur, nec qui succedunt manent; sed veniunt ut eant, et pene antequam veniant eunt. Ita sunt dies terrae. Dies autem coeli et illi anni non deficientes, nec initium habent nec terminum; nec ullus ibi dies angustatur inter hesternum et crastinum: nemo ibi exspectat futurum, nemo ibi perdit praeteritum; sed dies coeli semper praesentes sunt, ubi erit thronus ejus in aeternum. Quod restat, si placet, servemus; quoniam longus est Psalmus, et adhuc vobiscum aliquid in nomine Christi acturi sumus. Reficite ergo vires; non dico animi vestri, nam video quod animo infatigabiles estis: sed propter servos animae, ut durent in ministerio corpora vestra, aliquantulum reficimini, et refecti ad cibos redite.

SERMO II. «De secunda parte Psalmi.»

1. Ad reliqua psalmi de quo in matutino locuti sumus, animum intendite, et pium debitum exigite; eo reddituro per nos, qui fecit et nos et vos. Dominus Christus in superioribus Psalmi ex promisso Dei annuntiabatur, et adhuc in his etiam verbis quae tractaturi sumus, ipse annuntiatur. De illo enim inter caetera paulo superius dictum erat: «Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli.» De his et de omnibus supra ab ipso exordio, quae potuimus, diximus.

2. [«vers.» 31-35.] Sequitur autem, «Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea: neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis, non reprobabo.» Magnum firmamentum promissionis Dei. Filii hujus David, filii sunt sponsi: omnes ergo Christiani, filii ejus dicuntur. Multum est autem quod promittit Deus, quia «Si» Christiani, hoc est, «filii ejus dereliquerint,» inquit, «legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint;» non contemnam eos, neque in perditione dimittam eos: sed quid faciam? «Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum.» Non ergo tantum misericordia vocantis est, sed et verberantis et flagellantis. Sit itaque manus paterna super te, et si filius bonus es, noli repellere disciplinam: quis est enim filius, cui non dat disciplinam pater ejus? Det disciplinam, dum non auferat misericordiam; caedat contumacem, dum tamen reddat haereditatem. Tu si promissa patris bene agnovisti, non timeas flagellari, sed exhaeredari: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 5-7). Peccator filius dedignatur flagellari, cum sine peccato videat Unicum flagellatum? «Visitabo» ergo, ait, «in virga iniquitates eorum.» Sic et Apostolus comminatur: «Quid vultis? in virga veniam ad vos» (I Cor. IV, 21)? Absit ut dicerent pii filii, Si cum virga venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri in virga patris, quam in blandimento perire praedonis.

3. «Visitabo,» inquit, «in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo.» A quo? Ab illo scilicet David cui talia promisi, quem unxi in oleo sancto meo prae participibus suis (Psal. XLIV, 8). Agnoscitis eum a quo non disperget Deus misericordiam suam? Ne quis forte sollicitus dicat, Quandoquidem Christum dicit, a quo se misericordiam suam non dispersurum esse confirmat, quid ergo peccator? Numquid enim hoc dixit. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis? «Visitabo,» inquit, «in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum.» Exspectabas ad securitatem tuam, «Misericordiam vero meam non dispergam ab» eis. Et quidem hoc nonnulli codices habent, sed emendatiores non habent: tamen et qui hoc habent, nihil ab re habent. Quomodo enim a Christo misericordiam suam non dispergit? Numquid ipse Salvator corporis vel in terra vel in coelo peccavit; qui sedet ad dexteram ejus, et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34)? A Christo tamen: sed a membris ejus, a corpore ejus quod est Ecclesia. Sic enim pro magno dicit quod ab illo non dispergat misericordiam suam, quasi non agnoscimus unigenitum Filium qui est in sinu Patris: non enim pro persona sua ibi computatur homo, sed una persona est Deus et homo. Ergo ab eo non dispergit misericordiam suam, cum a membris ejus, cum a corpore ejus non dispergit misericordiam suam, in quo et ipse in terra persecutiones patiebatur, cum jam sederet in coelo; et de coelo clamabat, «Saule, Saule,» non, Quid persequeris servos meos; non, Quid persequeris sanctos meos; non, Quid persequeris discipulos meos: sed, «Quid me persequeris» (Act. IX, 4)? Sicut ergo, cum eum sedentem in coelo nemo persequeretur, clamavit, «Quid me persequeris?» cum caput membra sua cognosceret, et a compage corporis sui caput charitas non separaret: sic, cum misericordiam suam non dispergit ab eo, a nobis utique non dispergit, qui sumus membra ejus et corpus ejus. Nec ideo tamen debemus securi peccare, et perverse nobis polliceri quoniam quidquid fecerimus, non perimus. Sunt enim quaedam peccata et quaedam iniquitates de quibus quidem disserere atque definire aut impossibile nobis est, aut, si jam esset possibile, certe tempori longum esset. Nemo enim potest dicere esse se sine peccato; quia si dixerit, mentietur: «Si» enim «dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est» (I Joan. 1, 8). Ergo unusquisque pro peccatis suis necessario flagellatur; sed ab eo, si christianus est, Dei misericordia non dispergitur. Plane si in tantas ieris iniquitates, ut repellas a te virgam verberantis, si repellas manum flagellantis, et de disciplina Dei indigneris, et fugias a Patre caedente, et nolis eum patrem pati, quia non parcit peccanti; tu te alienasti ab haereditate, ipse te non abjecit: nam si maneres flagellatus, non remaneres exhaeredatus. «Misericordiam vero,» inquit, «meam non aispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea.» Ad hoc enim non dispergetur misericordia liberantis, ne noceat veritas vindicantis.

4. «Neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis non reprobabo.» Non quia filii ejus peccant, ideo ego mendax inveniar: promisi, facio. Pone quia volunt illi etiam cum desperatione peccare, et sic ire omnino in peccata, ut offendant oculos Patris, et exhaeredari mereantur; nonne ipse est Deus de quo dictum est: «De lapidibus istis suscitabit filios Abrahae» (Matth. III, 9)? Itaque dico vobis, fratres: multi christiani tolerabiliter peccant, multi flagello a peccato corriguntur, et emendantur, et sanantur; multi omnino aversi, dura cervice obnitentes adversus disciplinam Patris, et ipsam omnino Dei paternitatem recusantes, habentes tamen signum Christi, eunt in tales iniquitates, ut non possit nisi recitari contra eos, «Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt» (Galat. V, 21). Non tamen propter hos remanebit Christus sine haereditate: non propter paleam etiam frumenta interibunt (Matth. III, 12); non propter pisces malos nihil ex illa sagena mittetur in vascula (Id. XIII, 47, 48). Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Securus enim promisit, qui nos antequam essemus praedestinavit: «Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit.» Peccent quantum volent desperati: respondeant membra Christi, «Si Deus pro nobis, quis contra nos» (Rom. VIII, 29-31)? Non ergo nocebit Deus in veritate sua, nec profanabit testamentum suum. Manet immobile testamentum ejus, quia ipse sibi praesciens praedestinavit haeredes: et quae procedunt de labiis ejus, non reprobabit.

5. [«vers.» 36-38.] Audi ad confirmationem tuam, audi ad securitatem tuam, si te in membris Christi esse cognoscis. «Semel juravi in sancto meo, si David mentiar.» Exspectas ut iterum juret Deus? Quoties juraturus est, si semel jurando mentitur? Unam jurationem pro vita nostra habuit, qui pro nobis ad mortem Unicum suum misit. «Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit.» In aeternum manet semen ejus; quia novit Dominus qui sunt ejus. «Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum; et testis in coelo fidelis.» Sedes ejus, quibus dominatur, in quibus sedet, in quibus regnat. Si sedes ejus, et membra ejus; quia etiam membra nostra sedes sunt capitis nostri. Videte quemadmodum caetera omnia membra nostra caput portent: caput autem ipsum super se non portat aliquid, sed ipsum portatur a caeteris membris nostris, quasi totum corpus hominis sedes sit capitis. Sedes ergo ejus, omnes in quibus regnat Deus, sic erunt, inquit, in conspectu meo sicut sol: quia justi fulgebunt in regno Patris mei sicut sol (Matth. XIII, 43). Sed sol spiritualiter; non corporaliter, sicut lucet iste de coelo, quem facit oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Denique iste sol in conspectu est non solam hominum, verum etiam pecorum minutissimarumque muscarum: quod enim quorumlibet vilissimorum animalium non videt solem istum? At vero de illo sole quid ait proprie? «Sicut sol in conspectu meo.» Non in conspectu hominum, non in conspectu carnis, non in conspectu mortalium animalium, sed «in conspectu meo. Et sicut luna:» sed quae luna? «Perfecta in aeternum.» Etenim, etsi perficitur luna ista quam novimus, alio die incipit minui, posteaquam perfecta fuerit. «Sicut luna,» inquit, «perfecta in aeternum:» sic perficietur sedes ejus tanquam luna; sed luna in aeternum perfecta. Si sol, quare et luna? Per lunam solent significare Scripturae mortalitatem carnis hujus, propter augmenta et decrementa, propter transitoriam speciem. Denique et Jericho Luna interpretatur: et utique quidam qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, incidit in latrones (Luc. X, 30); descendebat enim ab immortalitate ad mortalitatem. Similis est ergo caro ista lunae, quae omni tempore et omni mense patitur augmenta et decrementa: sed erit caro ista nostra in resurrectione perfecta; «et testis in coelo fidelis.» Itaque si in solo animo perficeremur. tantummodo soli nos compararet; rursus, si in solo corpore perficeremur, tantummodo lunae nos compararet: sed quia perficiet nos Deus et in animo et in corpore, secundum animum dictum est, «sicut sol in conspectu meo;» quia animum non videt nisi Deus: «et sicut luna,» jam caro; «perfecta in aeternum,» in resurrectione mortuorum: «et testis in coelo fidelis;» quia vera dicebantur omnia de resurrectione mortuorum. Obsecro vos, audite hoc iterum planius, et mementote: scio enim quosdam intellexisse, alios vero fortassis quid dixerim adhuc inquirere. In nulla re sic contradicitur fidei christianae, quam in resurrectione carnis. Denique ille qui natus est in signum cui contradicitur (Id. II, 34), et ipsam carnem suam resuscitavit, ut obviam iret contradictori; et qui posset membra sua sic sanare, ut ea vulnerata fuisse non appareret, cicatrices servavit in corpore, ut vulnus dubitationis sanaret in corde. In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione. Nam de animi immortalitate multi etiam philosophi Gentium multa disputaverunt, et immortalem esse animum humanum pluribus et multiplicibus libris conscriptum memoriae reliquerunt: cum ventum fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant, sed apertissime contradicunt, et contradictio eorum talis est, ut dicant fieri non posse ut caro ista terrena possit in coelum ascendere. Ideo luna ista perfecta in aeternum, et adversus omnes contradictores testis in coelo fidelis.

6. [«vers.» 39-46.] Haec de Christo promissa sunt, quam certa, quam firma, quam aperta, quam indubitata. Nam, etsi quaedam sunt tecta mysteriis, quaedam tamen sic manifesta, ut ex ipsis facillime aperiantur obscura. Haec cum ita sint, videte quid sequitur: «Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti, distulisti Christum tuum. Evertisti testamentum servi tur; profanasti in terra sanctitatem ejus. Destruxisti omnes macerias ejus; posuisti munitiones ejus formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum ejus; jucundasti omnes inimicos ejus. Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione: sedem ejus in terram collisisti. Minuisti dies sedis ejus; perfudisti eum confusione.» Quid est hoc? Illa omnia promisisti; tu vero ista contraria fecisti. Ubi sunt promissiones ad quas paulo ante gaudebamus, de quibus tam alacriter plaudebamus, de quibus securi gratulabamur? Quasi alius promiserit, alius everterit. Quod mirandum est, non alius; sed, «Tu vero,» tu qui promittebas, tu qui confirmabas, tu qui propter dubitationem humanam etiam jurabas, illa promisisti, et ista fecisti. Ubi tenebo jusjurandum tuum, ubi inveniam promissum tuum? Quid est hoc? ita vero falsum promitteret Deus, aut falsum juraret? Quare ergo illa promisit, et ista fecit? Ego dico quia ista fecit, ut promissa firmaret. Sed quis ego qui hoc dico? Videamus si hoc veritas dicit; tunc non erit inane quod dico. David positus erat cui promitterentur haec omnia in semine ejus, quod est Christus, implenda. Propter promissa ergo quae dicta sunt ad David, exspectabant homines ea impleri in David. Proinde, ne quisquam christianus cum diceret, De Christo dixit; alius diceret, Non, sed de illo David dixit; et erraret, cum videret impleta omnia esse in David: destruxit ea in David, ut cum vides ea in illo non impleta, quae necesse est impleri, quaeras alterum in quo ostendantur impleri. Ita etiam de Esau et Jacob, invenimus majorem adoratum a minore, cum scriptum sit, «Major serviet minori» (Gen. XXV, 23); ut cum in illis duobus praecedentibus videris non impletum, exspectes duos populos, in quibus impleatur quod non mendax Deus polliceri dignatur. «Ecce ex semine tuo,» dixit David, «ponam super sedem tuam» (Psal. CXXXI, 11). Promisit ex semine ejus in aeternum aliquid; et natus Salomon, factus est tantae sapientiae, ut promissio Dei de semine David in illo putaretur impleta: sed cecidit Salomon, et dedit locum sperando Christo; ut quoniam Deus nec falli posset, nec fallere, quem sciebat casurum, non in eo poneret promissum suum, sed post casum ejus respiceres tu Deum, et flagitares promissum. Ergo, Domine, mentitus es? Non imples quod promisisti? non exhibes quod jurasti? Forte hic dicturus tibi erat Deus: Juravi quidem et promisi, sed iste noluit perseverare. Quid ergo? tu, Domine Deus, non praesciebas istum non perseveraturum? Utique sciebas. Quare ergo in non perseveraturo mihi quod aeternum esset promittebas? Nonne tu dixisti: «Si dereliquerint legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, et testamentum meum profanaverint;» manebit tamen promissio mea, implebitur juratio mea? «Semel juravi in sancto meo,» intus in secreto quodam, in ipso fonte unde Prophetae biberunt, qui nobis haec ructaverunt: «Semel,» inquit, «juravi, si David mentiar.» Exhibe ergo quod jurasti, redde quod promisisti. Sublatum est de isto David, ne exspectaretur in isto David. Exspecta ergo quod promisi.

7. Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: «Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti.» Ergo ubi est quod promisisti? «Distulisti Christum tuum.» Quamvis tristitia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos: manet omnino, Deus, quod promisisti; nam Christum tuum non abstulisti, sed «distulisti.» Huic ergo David, in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur: «Distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui.» Ubi est enim testamentum vetus Judaeorum? ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Judaeorum quaeris, non est: altare Judaeorum quaeris, non est: sacrificium Judaeorum quaeris, non est: sacerdotium Judaeorum quaeris, non est. «Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem ejus.» Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti. «Destruxisti omnes macerias ejus,» quibus eum munieras: quando enim diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? «Posuisti munitiones ejus formidinem.» Quid est, «formidinem?» Ut dicatur peccantibus, «Si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet» (Rom. XI, 21). «Diripuerunt eum omnes transeuntes viam:» omnes scilicet Gentes, per «viam,» hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta ejus in omnibus gentibus: de ipsis enim dictum est, «Partes vulpium erunt» (Psal. LXII, 11). Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura, dolosos et timidos quos terret virtus aliena. Ideo ipse Dominus cum de Herode comminante loqueretur: «Dicite,» inquit, «vulpi illi» (Luc. XIII, 32). Rex qui neminem hominum timet, ipse vulpes non est: leo ille de tribu Juda, cui dicitur, «Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo» (Gen. XLIX, 9). Potestate ascendisti, potestate dormisti; quia voluisti, dormisti. Ideo in alio psalmo dicit, «Ego dormivi.» Nonne plena erat sententia, «Dormivi, et somnum coepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me» (Psal. III, 6)? quare additum est, «Ego?» Et cum magno pondere pronuntiandum est, «Ego; Ego dormivi.» Illi saevierunt, illi persecuti sunt, sed si noluissem, non dormissem. «Ego dormivi.» Ergo de quibus dictum erat, «Partes vulpium erunt;» de his nunc dictum est, «Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum ejus; jucundasti omnes inimicos ejus.» Advertite Judaeos, et videte omnia impleta quae praedicta sunt. «Avertisti adjutorium gladii ejus.» Quomodo solebant pauci dimicare, multos prosternere? «Avertisti adjutorium gladii ejus,» «et non es opitulatus ei in bello.» Merito victus, merito captus, merito a regno suo alienatus, merito dispersus: eam enim terram perdidit, pro qua Dominum occidit. «Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione.» Quid est hoc? Inter omnia mala magnus hic terror. Quantumcumque enim caedat Deus, quantumlibet irascatur, quantumlibet verberet, flagellet; ligatum tamen flagellet, quem mundet, non dissolvat ab emundatione: si enim dissolvit ab emundatione; jam non habet mundandum, sed projiciendum. A qua ergo emundatione dissolvitur Judaeus? A fide. Ex fide enim vivimus (Galat. III, 11); et de fide dictum est, «Fide mundans corda eorum» (Act. XV, 9): et quia sola fides Christi mundat, non credendo in Christum soluti sunt ab emundatione. «Dissolvisti eum ab emundatione; sedem ejus in terram collisisti:» merito et fregisti. «Minuisti dies sedis ejus:» putabant se in aeternum regnaturos. «Perfudisti eum confusione.» Haec omnia evenerunt Judaeis, non tamen ablato Christo, sed dilato.

8. [«vers.» 47.] Videamus ergo utrum impleat Deus promissa sua. Post haec dura quae commemoravit evenisse illi populo et illi regno, ne ibi putaretur Deus implevisse quod promiserat, et non daret alterum regnum in Christo, cujus regni non erit finis; alloquitur eum Propheta, et dicit: «Quousque, Domine, averteris in finem?» Forte enim non in finem et ab ipsis; quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Interea tamen, «Exardescet sicut ignis ira tua»

9. [«vers. 48, 49.] Memento quae est substantia mea.» David iste dicit positus in carne in Judaeis, positus in spe in Christo, «Memento quae est substantia mea.» Non enim quia Judaei defecerunt, defecit substantia mea. Etenim de illo populo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi; et caro illa non peccatrix; sed peccaterum mundatrix: ibi est, inquit, substantia mea. «Memento quae est substantia mea.» Non enim omnino interiit radix; veniet semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19). «Memento quae est substantia mea: non enim vane constituisti omnes filios hominum.» Ecce omnes filii hominum ierunt in vanitatem; tu tamen non vane illos constituisti. Cum ergo ierunt omnes in vanitatem, quos tu non vane constituisti; unde eos mundares a vanitate, numquid nihil tibi servasti? Illud quod tibi servasti unde mundares homines a vanitate, sanctus ille tuus, in eo substantia mea. Ex illo enim mundandantur omnes, quos non frustra constituisti a propria vanitate: quibus dicitur, «Filii hominum quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?» Forte solliciti facti converterentur a vanitate, invenirent se vanitate inquinatos, quaererent unde mundarentur; succurre, fac securos. «Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum» (Psal. IV, 3, 4). Sanctum suum admirabilem fecit; inde omnes a vanitate mundavit: ibi est, inquit, substantia mea, memento ejus. «Non enim vane constituisti omnes filios hominum.» Ergo servasti aliquid unde mundarentur. Quis est iste quem servasti? «Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?» Ergo ille homo qui vivet et non videbit mortem, ipse mundat a vanitate. Non enim in vanitate constituit omnes filios hominum, aut potest illos contemnere qui fecit illos, ut non eos converteret et non mundaret.

10. «Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?» Surgens enim a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Denique cum in alio psalmo scriptum legatur, «Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem» (Psal. XV, 10), assumit hoc testimonium apostolica disciplina, et ita in Actibus Apostolorum contra infideles disputat, dicens: «Viri fratres, scimus quia David patriarcha mortuus est, et caro ejus vidit corruptionem;» non ergo de illo dictum est, «Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem» (Act. II, 27-31). Si ergo non de illo dictum est, de quo dictum est, «Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?» Sed forte nullus est. Imo, «Quis est,» ut quaeras dictum est, non ut desperes. Sed forte est aliquis homo «qui vivet et non videbit mortem;» non tamen de Christo dixit, qui mortuus est? Nullus omnino homo est qui «vivet et non videbit mortem,» nisi qui jam pro mortalibus mortuus est. Nam ut scias quia de illo dixit, vide quid sequitur. «Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?» Ergo nunquam fuit in morte? Fuit. Quomodo ergo «vivet et non videbit mortem? Eruet animam suam de manibus inferni.» Ecce vere solus, omnino singulariter solus «vivet et non videbit mortem; eruet animam suam de manibus inferni:» quia etsi caeteri fideles ejus resurgent a mortuis, et vivent et ipsi in aeternum, et non videbunt mortem; non tamen animam suam ipsi eruent de manibus inferni. Ille qui eruit animam suam de manibus inferni, ipse eruit animas fidelium suorum; ipsi se eruere non possunt. Proba quia ipse animam suam eruit. «Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me;» quia «ego dormivi» (Psal. III, 6): sed «ipse eam pono a me, et iterum sumo eam» (Joan. X, 17, 18), quia ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni.

11. [«vers.» 50.] Sed et in ipsa fide Christi laboratum est aliquantum, et diu dixerunt Gentes frementes, «Quando morietur, et peribit nomen ejus» (Psal. XL, 6)? Propter hos ergo jam in Christum credentes, sed aliquandiu laboraturos, sequitur et dicit: «Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine?» Jam agnovimus Christum mundatorem, jam tenemus in quo comples promissa; exhibe in illo quod promisisti. Ipse est qui vivet et non videbit mortem, ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni: et nos tamen adhuc laboramus. Dixerunt ista martyres, quorum natalitia celebramus. Ipse vivet et non videbit mortem, ipse eruit animam suam de manibus inferni; et nos propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis (Psal. XLIII, 22): «Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua?»

12. [«vers. 51.] Memento, Domine, opprobrii, servorum tuorum.» Jam illo vivente, jam in coelo ad dexteram Patris sedente, opprobria objecta sunt Christianis: crimen de Christo Christiani diu habuerunt. Vidua illa pariens, et habens filios abundantiores quam illa quae habebat virum (Isai. LIV, 1; Galat. IV, 27), audivit ignominias, audivit opprobria: sed Ecclesia multiplicata, extendens in dexteram atque sinistram, ignominiae viduitatis suae jam non est memor. «Memento, Domine,» apud quem est abundantia suavitatis memoriae tuae; «Memento,» noli oblivisci. Quid, «Memento? Memento opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium.» Ibam, inquit, praedicare, et opprobria audiebam, et in sinu meo continebam; quia implebam, «Blasphemamur, rogamus; quasi purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema» (I Cor. IV, 13). Diu continuerunt Christiani opprobria in sinu suo, in corde suo; nec audebant resistere conviciantibus: antea cum crimen videretur respondere pagano, nunc jam crimen est remanere paganum. Gratias Domino; memor fuit opprobriorum nostrorum: exaltavit cornu Christi sui, fecit admirabilem apud reges terrae. Jam modo nemo insultat Christianis, aut si insultat, non publice insultat: sic loquitur, ut plus timeat audiri, quam velit credi. «Quod continui in sinu meo multarum gentium.»

13. [«vers. 52.] Quod exprobraverunt inimici tui, Domine:» et Judaei et Pagani. «Quod exprobraverunt:» quid exprobraverunt? «Commutationem Christi tui.» Hoc exprobraverunt, «commutationem Christi tui:» hoc enim objecerunt, quia mortuus est Christus, quia crucifixus est Christus. Quid objicitis insani? Quamvis jam nemo est qui objiciat; tamen si qui reliqui remanserunt, quid objicitis quia mortuus est Christus? Ille non perimebatur, sed commutabatur. Mortuus dicitur propter triduum. Ecce quid exprobraverunt inimici tui: non amissionem, non perditionem: sed plane «commutationem Christi tui.» Mutatus est ille a temporali vita ad aeternam, mutatus est a Judaeis ad Gentes, mutatus est etiam a terra in coelum. Eant nunc vani inimici tui, et adhuc exprobrent «commutationem Christi tui.» Utinam et ipsi mutentur; commutationem Christi non exprobrabunt. Sed displicet Christi mutatio, quia ipsi mutari nolunt: neque enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum (Psal. LIV, 20). «Quod exprobraverunt inimici tui, commutationem Christi tui.»

14. [«vers.» 53.] Exprobraverunt illi commutationem: tu autem quid? «Benedictio Domini» «in aeternum: fiat, fiat.» Gratias misericordiae ipsius; gratias gratiae ipsius Nos enim gratias agimus; non damus, nec reddimus, nec referimus, nec rependimus: gratias verbis agimus, re tenemus. Ipse nos gratis salvos fecit, ipse impietates nostras non attendit; ipse nos non eum quaerentes quaesivit, invenit, redemit, liberavit a dominatu diaboli et potestate daemoniorum: alligavit nos fide mundandos, unde solvit illos inimicos qui non credunt, et ideo mundari non possunt. Dicant qui remanserunt quotidie quidquid volunt, in dies singulos minus minusque remanebunt: objiciant, irrideant, exprobrent, non interitum, sed «commutationem Christi tui.» Non vident quia cum ista dicunt, deficiunt aut credendo, aut moriendo? Illorum enim maledictio temporalis est; «benedictio» autem «Domini in aeternum.» Et ad confirmandam benedictionem, ne quis timeat: «fiat, fiat.» Ista subscriptio est cautionis Dei. Securi ergo de promissionibus ejus, praeterita credamus, praesentia cognoscamus, futura speremus. Non nos avertat inimicus a via, ut qui colligit nos tanquam pullos suos sub alis suis, foveat nos; ne aberremus ab alis ejus, ne accipiter aereus rapiat implumes adhuc pullos. Non enim de se debet sperare christianus: si vult esse firmus, vapore materno nutriatur. Illa est enim gallina colligens pullos suos, de qua improperatur illi civitati infideli Jerusalem: «Quoties volui colligere filios tuos tanquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta» (Matth. XXIII, 37 et 38). Hinc dictum est, «Posuisti munitiones ejus formidinem.» Quia ergo illi noluerunt contegi sub alis gallinae hujus, et tale exemplum dederunt, quo timere debeamus a volaticis spiritibus immundis, quaerentibus quotidie quod rapiant; intremus sub alas gallinae hujus divinae Sapientiae, quoniam propter pullos suos infirmata est usque ad mortem. Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam ejus: illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam ejus; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna charitate compaginatur: nemo offendit unum, et promeretur alterum. Nemo dicat, Ad idola quidem vado, arreptitios et sortilegos consulo: sed tamen Dei Ecclesiam non relinquo; catholicus sum. Tenens matrem, offendisti patrem. Alius item dicit, Absit a me; non consulo sortilegum, non quaero arreptitium, non quaero divinationes sacrilegas, non eo ad adoranda daemonia, non servio lapidibus: sed tamen in parte Donati sum. Quid tibi prodest non offensus Pater, qui offensam vindicat matrem? quid prodest si Dominum confiteris, Deum honoras, ipsum praedicas, Filium ejus agnoscis, sedentem ad Patris dexteram confiteris; et blasphemas Ecclesiam ejus? Non te corrigunt exempla humani conjugii? Si haberes aliquem patronum, cui quotidie obsequereris, cujus limina serviendo contereres, quem quotidie, non dico salutares, sed et adorares, cui impenderes fidelia obsequia; si unum crimen de ejus conjuge diceres, numquid domum ejus intrares? Tenete ergo, charissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem, et matrem Ecclesiam. Natalitia sanctorum cum sobrietate celebrate, ut imitemur eos qui praecesserunt et gaudeant de vobis qui orant pro vobis; ut «benedictio Domini in aeternum» maneat super vos: «fiat, fiat.»

IN PSALMUM LXXXIX ENARRATIO. 1. [«vers. 1.] Oratio Moysi hominis Dei,» psalmus iste praenotatur: per quem hominem suum Deus Legem dedit populo suo, quem per eumdem hominem suum de domo servitutis liberans, quadraginta annos per eremum duxit. Fuit ergo Moyses minister Testamenti Veteris, et propheta Testamenti Novi. «Omnia» quippe «illa in figura contingebant in illis,» sicut ait Apostolus: «scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit» (I Cor. X, 11). Secundum hanc ergo dispensationem quae facta est per Moysen, inspiciendus est iste psalmus, qui ex ejus oratione titulum accepit.

2. «Domine,» inquit, «refugium factus es nobis in generatione et generatione:» sive in omni generatione, sive in duabus generationibus, vetere et nova; quia, sicut dixi, minister fuit ille Testamenti pertinentis ad generationem veterem, et Propheta Testamenti pertinentis ad generationem novam. Cujus Testamenti sponsor, sponsusque conjugii quod de illa generatione sortitus est, ait ipse Jesus: «Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille Scripsit» (Joan. V, 46). Non enim credendum est ab ipso omnino Moyse istum psalmum fuisse conscriptum, qui ullis ejus litteris inditus non est, in quibus ejus cantica scripta sunt: sed alicujus significationis gratia tam magni meriti servi Dei nomen adhibitum est, ex quo dirigeretur legentis vel audientis intentio. «Factus es» ergo «nobis,» inquit, «Domine, refugium in generatione et generatione.»

3. [«vers.» 2.] Quale autem refugium factus sit, quoniam scilicet nobis coepit esse quod non erat, id est refugium, non autem ipse non erat antequam nobis esset refugium, secutus adjunxit: «Priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis terrae, et a saeculo» «usque in saeculum tu es.» Tu ergo qui semper es, et antequam essemus, et antequam mundus esset, refugium ex quo ad te conversi sumus factus es nobis. Non mihi autem videtur utcumque intelligendum quod ait, «Priusquam montes fierent, et formaretur terra;» vel, sicut alii codices habent, quod de uno verbo graeco expressum est, «fingeretur terra.» Montes quippe partes terrae sunt altiores: et utique si antequam formaretur terra Deus est, a quo terra formata est; quid magnum de montibus vel quibuslibet aliis ejus partibus dicitur, cum sit Deus non solum ante terram, sed et ante coelum et terram, et ante omnem corporalem spiritualemque et caturam? Sed nimirum universa creatura rationalis hac differentia fortasse distincta est, ut montium nomine significentur celsitudines Angelorum, et terrae nomine humilitas hominum. Et ideo quamvis omnia quae creata sunt, non incongrue vel facta vel formata dicantur; tamen si verborum istorum est ulla proprietas, facti sunt Angeli, qui cum in ejus coelestibus enumerarentur operibus, ita enumeratio ipsa conclusa est, «Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt» (Psal. CXLVIII, 5): unde autem homo secundum corpus fieret, terra formata est. Nam hoc verbo Scriptura utitur, ubi legimus, vel, «Finxit Deus;» vel, «Formavit Deus hominem de limo terrae» (Gen. II, 7). Ergo priusquam fierent ea quae in creatura tua summa atque magna sunt; quid enim majus rationali coelesti creatura? et priusquam fingeretur terra, ut esset qui te agnosceret et laudaret in terra: et hoc parum est, quia ista coeperunt, sive in tempore, sive cum tempore; sed «a saeculo et usque in saeculum tu es.» Quod convenientius diceretur, Ab aeterno in aeternum: non enim a saeculo Deus, qui est ante saecula; aut usque in saeculum, cujus est finis, cum sit ille sine fine. Sed ex ambiguo verbo graeco fit plerumque in Scripturis ut vel saeculum pro aeterno, vel aeternum pro saeculo ponat latinus interpres. Optime autem non ait, A saeculo tu fuisti, et usque in saeculum tu eris: sed praesentis significationis verbum posuit, insinuans Dei substantiam omni modo incommutabilem, ubi non est, Fuit, et Erit; sed tantum, Est. Unde dictum est; «Ego sum qui sum;» et, «Qui est, misit me ad vos» (Exod. III, 14); et, «Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient» (Psal. CI, 27, et 28). Ecce quae aeternitas facta est nobis refugium, ut in ea mansuri, ad eam de hac temporis mutabilitate fugiamus.

4. [«vers.» 3.] Sed quoniam cum hic sumus, in magnis et multis tentationibus vivimus, quibus ne avertamur ab isto refugio metuendum est; intueamur quid consequenter oratio poscat hominis Dei. «Ne avertas hominem in humilitatem:» id est, ne a tuis aeternis atque sublimibus homo aversus, temporalia concupiscat, sapiatque terrena. Et hoc a Deo petit quod Deus ipse praecepit; simili omnino sententia qua in oratione dicimus, «Ne nos inferas in tentationem» (Matth. VI, 13). Denique et hic adjungit: «Et dixisti, Convertimini, filii hominum.» Tanquam diceret, Hoc a te peto quod ipse jussisti: dans ejus gratiae gloriam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31); sine cujus adjutorio, per arbitrium voluntatis tentationes hujus vitae superare non possumus. «Ne avertas,» inquit, «hominem in humilitatem:» et tamen tu «dixisti, Convertimini, filii hominum.» Sed da quod jussisti, precem petentis exaudiendo, et adjuvando volentis fidem.

5. [«vers. 4.] Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna, quae praeteriit.» Ideo debemus ad refugium tuum, ubi sine ulla mutabilitate tu es, ab liis praetereuntibus labentibusque converti; quoniam quantumlibet huic vitae longum tempus optetur, «mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesternus est, qui praeteriit;» non saltem tanquam dies crastinus, qui venturus est: ita omnia quae temporis fine clauduntur, pro transactis habenda sunt. Unde et ea sibi Apostoli postposuit intentio, quae retro sunt obliviscentis, ubi temporalia cuncta oportet intelligi; et in ea quae ante sunt extenti (Philipp. III, 13), quae appetitio est aeternorum. Ne putarent autem aliqui mille annos sic computari apud Deum pro uno die, quasi tam longos dies Deus habeat, cum hoc ad contemnendam temporis longitudinem dictum sit: ideo addidit, «Et sicut vigilia in nocte;» cum vigiliae spatium non habeat amplius quam tres horas. Et tamen ausi sunt homines praesumere scientiam temporum; quod scire cupientibus discipulis Dominus ait, «Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate» (Act. I, 7): et definierunt hoc saeculum sex annorum millibus, tanquam sex diebus posse finiri. Nec attenderunt quod dictum est, «tanquam dies unus, qui praeteriit:» non enim, quando dictum est, soli mille anni praeterierant. Et eos maxime debuit admonere, ne temporum luderentur incerto, quod est, «sicut vigilia in nocte:» neque enim, sicut de sex diebus aliquid verisimile videntur opinati, propter sex dies primos quibus Deus perfecit opera sua; sic etiam sex vigilias; id est horas decem et octo, possunt illi opinationi coaptare.

6. [«vers.» 5, 6.] Deinde iste homo Dei, vel potius propheticus spiritus, velut Dei legem in secreta ejus sapientia conscriptam, ubi vitae mortalium peccatrici constituit procurrendi modum ac mortalitatis aerumnam, videtur quodam modo recitare, cum dicit, «Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere decidat, durescat, et arescat.» Felicitas ergo haeredum Veteris Testamenti, quam pro magno bono expetiverunt a Domino Deo suo, hanc legem accipere meruit in occulta ejus providentia, quam videtur recitare Moyses: «Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum.» Pro nihilo enim habentur, quae antequam veniant, adhuc non sunt; cum venerint, jam non erunt: non enim ut adsint veniunt, sed ut non sint. «Mane,» id est prius, «sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere,» id est, postea, «decidat, durescat, et arescat. Decidat,» utique in morte; «durescat,» in cadavere; «arescat» in pulvere. Quae, nisi caro, ubi est concupiscentia damnata carnalium? Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8).

7. [«vers.» 7.] Hanc autem poenam de peccato venisse non tacens, continuo subjecit: «Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Defecimus,» in infirmitate; «conturbati sumus,» mortis timore. Infirmi enim facti sumus, et infirmitatem finire trepidamus. «Alter te,» inquit, «cinget, et feret quo tu non vis» (Joan. XXI, 18); quamvis martyrio non puniendum, sed coronandum: et ipsius Domini anima nos in se transfigurans, tristis erat usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); quoniam et Domini exitus nonnisi mortis (Psal. LXVII, 21).

8. [«vers. 8.] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo:» id est, non ab eis dissimulasti. «Saeculum nostrum in illuminatione vultus tui:» subauditur, «posuisti. In illuminatione» autem «vultus tui» dixit, quod superius, «in conspectu tuo,» et «saeculum nostrum,» quod superius, «iniquitates nostras.»

9. [«vers. 9, 10.] Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus.» Satis in his verbis ostenditur poenalis esse ista mortalitas. Defecisse dies dicit, sive quod in eis deficiant homines amando quae transeunt, sive quod ad paucitatem redacti sint; quod videtur in consequentibus aperire, cum dicit: «Anni nostri sicut aranea meditabantur. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.» Haec quidem verba videntur exprimere brevitatem miseriamque vitae hujus; quia longaevi appellantur hoc tempore etiam qui septuaginta annos vixerunt. Usque ad octoginta autem videntur aliquas vires habere: his vero amplius si vixerint, multiplicatis labore doloribus vivunt. Sed multi et intra septuaginta annos gerunt infirmissimam et aerumnosissimam senectutem, et saepe ultra octoginta annos senes mirabiliter vigere probati sunt. Melius est ergo in his numeris spirituale aliquid perscrutari. Neque enim super filios Adam, per quem unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit (Rom. V, 12), major ira est Dei, quia multo brevius vivunt quam vixerunt antiqui; cum et vitae ipsorum irrisa sit longitudo, ubi mille anni comparati sunt diei hesterno atque praeterito, et horis tribus: et utique tunc multum vivebant, quando iram Dei provocaverunt usque ad diluvium quo perierunt.

10. Septuaginta porro anni et octoginta, fiunt centum quinquaginta; quem sacratum esse numerum satis insinuat liber iste Psalmorum. Hanc enim habent in significatione rationem centum quinquaginta, quam quindecim: qui numerus fit septem et octo conjunctis; quorum primus insinuat propter sabbati observationem Testamentum Vetus, secundus Testamentum Novum propter Domini resurrectionem. Hinc sunt in templo quindecim gradus; hinc sunt in Psalmis quindecim cantica graduum; hinc quindecim cubitis summos montes aqua diluvii superavit (Gen. VII, 20); et si quibus aliis locis sacratus commendatur hic numerus. Ergo, «Anni nostri,» inquit, «sicut aranea meditabantur.» In rebus corruptibilibus laboramus, corruptibilia opera texebamus: quae nos, secundum Isaiam prophetam, minime contegebant (Isai. LIX, 6). «Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni.» Aliud est «in ipsis,» aliud «in potentatibus. In ipsis,» hoc est in annis vel diebus ipsis quod datur intelligi in temporalibus rebus: ideo «septuaginta;» quia temporalia promitti videntur in Vetere Testamento. «Si autem,» non in ipsis annis, sed «in potentatibus,» id est, non in rebus temporalibus, sed in aeternis, «octoginta anni;» quod Novum Testamentum in spe est renovationis et resurrectionis in aeternum: «et amplius eorum labor et dolor;» id est, quisquis hanc fidem transgreditur, et amplius aliquid quaerit, labores invenit et dolores. Potest et sic intelligi: Quia licet in Novo Testamento constituti simus, quod octogenarius significat numerus, amplius habet haec vita nostra laborem et dolorem, dum in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus; et quod nondum videmus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Et hoc ad misericordiam Dei pertinet: unde sequitur, et dicit, «Quoniam supervenit super nos mansuetudo, et corripiemur.» Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6): et dat etiam magnis quibusdam stimulum carnis, a quo colaphizentur, ne extollantur in magnitudine revelationum suarum, ut virtus in infirmitate perficiatur (II Cor. XII, 7, 9). Quidam sane codices non habent, «corripiemur;» sed «erudiemur,» quod ad eamdem mansuetudinem revocatur. Non enim potest erudiri quisquam sine labore et dolore; quia virtus in infirmitate perficitur.

11. [«vers. 11, 12]. Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare?» Valde paucorum hominum est, inquit, nosse irae tuae potestatem; quia plerisque ita magis, cum parcis, irasceris, ut non ad iram, sed potius ad mansuetudinem tuam pertinere intelligatur labor et dolor, quo corripis erudisque quos diligis, ne poenis excrucientur aeternis: sicut enim legitur in alio psalmo, «Irritavit Dominum peccator; pro magnitudine irae suae non exquiret» (Psal. X, 4). «Quis» ergo «novit,» id est, quotusquisque reperitur qui noverit «potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare?» Etiam hic subauditur, «quis novit.» Quam difficile invenitur qui noverit ita prae timore tuo dinumerare iram tuam, ut etiam hoc addat, et ad eam intelligat pertinere, quod nonnullis, quibus plus irasceris, parcere videaris, ut prosperetur peccator in via sua, et majora recipiat in novissimo? Potestas quippe humanae irae cum corpus occiderit, amplius non habet quid faciat; Deus vero habet potestatem et hic punire, et post corporis mortem mittere in gehennam (Matth. X, 28). Et a paucis eruditis major ejus ira intelligitur vana et seductoria felicitas impiorum. Hanc ille non noverat, cujus pene commoti sunt pedes, quia zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens: sed didicit eam, cum intraret in sanctuarium Dei, et intelligeret in novissima (Psal. LXXII, 2, 3, 17); quo pauci intrant, ut discant prae timore Dei dinumerare iram ejus, et prosperitatem hominum malorum numero applicare poenarum.

12. «Dexteram tuam sic notam fac.» Hoc enim magis habent codices graeci; non sicut quidam latini, «Dexteram tuam notam fac mihi.» Quid est ergo, «Dexteram tuam sic notam fac;» nisi Christum tuum, de quo dictum est, «Et brachium Domini cui revelatum est» (Isai. LIII, 1), sic notum fac, ut in eo discant fideles tui ea magis a te poscere et sperare praemia fidei quae non apparent in Vetere Testamento, sed revelantur in Novo; ne arbitrentur pro magno habendam et cupiendam vel adamandam esse terrenorum ac temporalium bonorum felicitatem, et commoveantur pedes eorum, cum eam viderent et in eis qui te non colunt; et gressus eorum effundantur in lapsum, dum nesciunt dinumerare iram tuam? Denique secundum hanc orationem hominis sui, sic notum fecit Christum suum, ut suis passionibus demonstraret, non ea munera quae videntur sonare in Vetere Testamento, ubi sunt umbrae futurorum, sed aeterna esse concupiscenda. Potest in isto sensu etiam Dei dextera intelligi, in qua justos suos ab impiis segregabit: quia et ipsa bene sic innotescit, cum flagellat omnem filium quem recipit, nec in peccatis suis prosperari sinit plus irascendo, sed in mansuetudine, sinistra flagellat, ut emendatum ad dexteram ponat (Matth. XXV, 32, 33). Et illud quod plerique codices habent, «Dexteram tuam notam fac mihi,» ad utrumque referri potest, sive ad Christum, sive ad aeternam felicitatem: nam Deus ita non habet corporalis formae dexteram, sicut nec iram commotionibus turbulentam.

13. Quod vero adjungit, «Et compeditos corde in sapientia:» alii codices non habent, «compeditos,» sed, «eruditos.» Verbum enim graecum ita in utraque significatione similiter sonat, ut una syllaba paululum differat. Sed cum illi erudiantur in sapientia, qui injiciunt, sicut scriptum est, «pedem in compedes ejus» (Eccli. VI, 25) (non utique pedem corporis, sed pedem cordis), et ejus velut aureis vinculis illigati a via Dei non exorbitant, nec fiunt ab illo fugitivi; quodlibet horum legatur, salva est sententia veritatis. Et ipsos enim «compeditos,» vel «eruditos corde in sapientia» sic notos Deus fecit in Novo Testamento, ut pro fide quam Judaeorum et Gentilium detestabatur impietas, omnia contemnerent; et eis se privari paterentur, quae magna putant promissa in Vetere Testamento qui carnaliter judicant.

14. [«vers.» 13.] Et quoniam cum sic noti fierent, ut illa contemnerent, et desiderandis aeternis per suas passiones testimonium perhiberent (unde et testes dicti sunt; sic enim graece martyres appellantur), multa et multum mala et acerba temporalia pertulerunt; hoc attendit iste homo Dei, et spiritus propheticus per Moysi vocabulum figuratus, et ait: «Convertere, Domine; quousque? et deprecobilis esto super servos tuos.» Vox est eorum, vel pro eis, qui multa, persequente isto saeculo, mala tolerantes, innotescunt compediti corde in sapientia, ut nec tantis malis coacti refugiant a Domino ad hujus saeculi bona. Secundum autem illud quod alibi scriptum est, «Quousque avertis faciem tuam a me» (Psal. XII, 1)? Etiam hoc dictum est, «Convertere, Domine; quousque?» Et ut sciant qui multum carnaliter Deo tribuunt humani corporis formam, aversionem vultus ejus et conversionem non fieri motu simili motibus corporis nostri; in hoc eodem psalmo recolant superiora: «Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.» Quomodo ergo hic dicit, «Convertere,» ut sit propitius, quasi faciem avertisset iratus; cum ibi sic insinuet iratum, ut non averterit faciem ab iniquitatibus et saeculo eorum quibus irasceretur, sed ea potius in conspectu suo et in illuminatione vultus sui posuerit? Quod autem dicitur, «quousque,» verbum est orantis justitiae, non indignatis impatientiae. Sane quod hic positum est, «deprecabilis esto;» alii verbum e verbo, «deprecare,» interpretati sunt. Sed qui ait, «deprecabilis esto,» vitavit ambiguum; quia deprecari commune verbum est: nam et ille deprecatur qui deprecationem fundit, et ille cui funditur; dicimus enim, Deprecor te, et, deprecor a te.

15. [«vers.» 14, 15.] Deinde illa bona quae futura sunt, spe anticipans, et velut jam facta deputans: «Repleti sumus,» inquit, «mane misericordia tua.» Ergo in his velut nocturnis laboribus et doloribus prophetia nobis accensa est, sicut lucerna in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr. I, 19). Beati enim mundi corde, quia ipsi Deum videbunt. Tunc replebuntur eo bono justi, quod nunc esuriunt et sitiunt (Matth. V, 8, 6), cum per fidem ambulantes peregrinantur a Domino (II Cor. V, 6). Unde et illud dicitur, «Replebis me laetitia cum vultu tuo» (Psal. XV, 11). Mane astabunt et contemplabuntur (Psal. V, 5); et, sicut alii dixerunt interpretes, «Satiati sumus mane misericordia tua,» tunc satiabuntur: sicut enim alibi ait, «Satiabor, dum manifestabitur gloria tua» (Psal. XVI, 15). Unde dicitur, «Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis;» atque ipse Dominus ait, «Ostendam meipsum illi» (Joan. XIV, 8, 21): quod donec fiat, nihil boni nobis sufficit; nec sufficere debet, ne desiderium nostrum in via remaneat, quod donec perveniat extendendum est. «Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et jucundati sumus» «in omnibus diebus nostris.» Dies ille, dies est sine fine. Simul sunt illi omnes dies; ideo satiant. Non enim succedentibus cedunt, ubi non est aliquid quod non veniendo nondum sit, et veniendo jam non sit. Omnes simul sunt, quia unus est qui stat et non transit: ipsa est aeternitas. Hi sunt dies de quibus dicitur: «Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos» (Psal. XXXIII, 13)? Hi dies et alio loco anni appellantur, ubi Deo dicitur: «Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.» Non enim anni sunt qui pro nihilo habentur, aut dies sunt qui sicut umbra declinaverunt (Psal. CI, 28, 12): sed dies sunt qui sunt, quorum numerum notum sibi fieri precabatur qui dicebat, «Notum fac mihi, Domine, finem meum» (quo perveniendo maneam, et nihil ulterius jam requiram), «et numerum dierum meorum qui est;» utique «qui est,» non qui non est. Quia dies isti, de quibus et illic consequenter dicit, «Ecce veteres posuisti dies meos» (Psal. XXXVIII, 5, 6), non sunt, quia non stant, non manent, celerrima mutabilitate transcurrunt; nec una hora in eis invenitur in qua ita simus, ut non alia pars ejus transierit, alia ventura sit, nulla stet ut sit. Illi autem anni et dies non deficiunt, in quibus nec nos deficiemus, sed sine defectu reficiemur. Exaestuet anima nostra illorum dierum desiderio, sitiat ardenter atque vehementer; ut illic repleamur, ibi satiemur, ibi dicamus quod hic praedicimus: «Satiati sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et jucundati sumus in omnibus diebus nostris. Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.»

16. [«vers.» 16.] Nunc autem in diebus adhuc malignis dicamus quod sequitur: «Et respice in servos tuos, et in opera tua.» Ipsi enim servi tui opera tua sunt, non solum ut homines sint, sed etiam ut sint servi tui, id est obedientes jussis tuis. Ipsius enim sumus figmentum, non solum in Adam, sed etiam creati in Christo Jesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 10). Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). «Et dirige filios eorum:» ut sint recti corde, quibus bonus est Deus. Bonus enim Deus Israel, sed rectis corde. Non sicut ille cui commoti sunt pedes, quia pacem peccatorum intuenti displicere coeperat Deus, quasi ista nesciens, quasi ista non curans, et ab humani generis gubernatione dissimulans (Psal. LXXII, 1-14).

17. [«vers. 17.] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos.» Unde dicitur, «Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine» (Psal. IV, 7). «Et opera manuum nostrarum dirige super nos:» ut non ea pro rerum terrenarum mercede faciamus; tunc enim non directa, sed curva sunt. Huc usque psalmum istum multi codices habent; sed in nonnullis legitur alius ultimus versus, «Et opus manuum nostrarum dirige.» Cui versui diligentes et docti praenotant stellam, quos asteriscos vocant, quibus significant ea quae in hebraeo vel aliis interpretibus graecis reperiuntur, in Septuaginta vero interpretatione non sunt. Quem versum si velimus exponere, id mihi videtur habere sententiae, quod omnia bona opera nostra, unum opus est charitatis: plenitudo enim Legis charitas (Rom. XIII, 10). Nam superiore versu cum dixisset, «Et opera manuum nostrarum dirige super nos;» isto ultimo non «opera,» sed «opus» dixit «manuum nostrarum dirige:» tanquam ultimo versu volens ostendere ipsa opera unum opus esse, id est, ad unum opus dirigi. Tunc enim recta sunt opera, cum ad hunc unum finem diriguntur: finis enim praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Opus ergo unum est, in quo sunt omnia, fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6): unde etiam Dominus in Evangelio dicit, «Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit» (Joan. VI, 29). Cum ergo in isto psalmo, et vita vetus et vita nova, et vita mortalis et vita vitalis, et anni qui pro nihilo habentur et dies habentes plenitudinem misericordiae veraeque laetitiae, id est, et poena primi hominis et regnum secundi, satis aperteque distincta sint; ad hoc existimo hominis Dei Moysi nomen titulo ejus inscriptum, ut eis qui pie recteque scrutantur Scripturas, eo modo intimaretur etiam legem Dei, quae per Moysen ministrata est, ubi pro bonis operibus sola vel pene sola praemia terrenorum bonorum Deus polliceri videtur, sine dubio habere sub velamento tale aliquid, quale iste psalmus ostendit. Sed cum quisque transierit ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 16), et revelabuntur oculi ejus, ut consideret mirabilia de lege Dei; donante illo cui dicimus, «Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua» (Psal. CXVIII, 18).