Jump to content

Enarrationes in XII psalmos Davidicos/1

Checked
E Wikisource
IN PSALMUM PRIMUM ENARRATIO
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


2 


IN PSALMUM PRIMUM ENARRATIO.

[recensere]

PRAEFATIO.

1. Quoniam summum virtuti incentivum proposuit Deus futurae beatitudinis delectationem: vehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitavit. Utriusque sententiae praestat indicium primus humani generis Adam, a Domino Deo in paradiso voluptatis positus; ut aeterna delectatione frueretur, ad virtutem futurae sobolis provocandam. Neque enim erat incognitum Deo locum eum errori daturum, et caeteris propositam spem salutis esse debere, qua in praereptam humano sedem generi contenderent reformari. Et idem per speciem serpentis quae praefiguravit delectationis illecebram, uxoria persuasione deceptus. Occasione igitur accepta, adversarius per delectationem mihi operatus est mortem. Itaque quod divina gratia tributum erat ad vitam, factum est mihi in mortem, eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit; ad lapsum enim speciem praetendit naturae. Delectarunt enim opera sua Dominum: delectarunt prima naturae exordia, quae videns Dominus ait: Bona valde (Gen. I, 31). 2. Laudant Angeli Dominum, psallunt ei Potestates coelorum, et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suavitate canorae vocis suae dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3). Innumera 738 angelorum millia assistunt, et seniores et turba magna sicut voces aquarum multarum concinunt Alleluia (Apoc. XIX, 1 et seq.). Ipsum axem coeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus suavitate versari, ut sonus ejus extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae. Nec id ab usu naturae alienum videtur; quandoquidem vox missa gratiore plausu e nemoribus resultet, aut montibus, et suaviore sono reddant quod acceperint. In scopulis quoque ipsis et lapidibus reperit natura quod delectaret. Aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. Ferae ipsae, atque aves loci amoenioris aut modulatioris vocis delectatione mulcentur. Lactentibus quoque parvulis aut severitas terrori est, aut blanditiae voluptati. Naturalis igitur delectatio est. 3. Unde et David sanctus, qui adverteret unde homo, et qua esset fraude dejectus (nam si tenuisset infusam sibi a Domino aeternae illius coelestisque delectationis gratiam, nec saecularibus captus amisisset illecebris, numquam tam miserabilis aerumnae subiisset injurias), itaque reparare eam studens ac reformare psallendi munere, coelestis nobis instar conversationis instituit. 4. Etenim licet omnis Scriptura divina Dei gratiam spiret, praecipue tamen dulcis psalmorum 739 liber; quandoquidem ipse Moyses qui plano gesta majorum sermone descripsit, ubi tamen per mare Rubrum populum patrum memorabili admiratione transduxit, demersum aspiciens regem Pharaonem cum suis copiis, in majora ingenium attollens suum (quia majora viribus suis fuerat assecutus), canticum Domino cecinit triumphale (Exod. XV, 1 et seq.). Maria quoque tympanum sumens, caeteras hortabatur dicens: Cantemus Domino; gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem projecit in mare (Ibid. 20). Ipse etiam Moyses cum legem Domini legisset, quo ejus memoriam pectoribus affigeret audientium, per canticum locutus est dicens: Audi, coelum, et loquar: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, sicut imber super gramen, sicut nix super fenum (Deut. XXXII, 1 et seq.). 5. Delectatur igitur cantico Deus non solum laudari, sed etiam reconciliari. Inde et Moyses tunc maxime cantico usus est, quando coelum testificabatur et terram; ut salutem suam coelestis sono gratiae concinentem avidius mundus audiret, et sacrae suavitate dulcedinis in aeternum Legis observantia mentibus inoleret humanis. Denique Legis tabulae priusquam cantico firmarentur, per indignationem Moysis fractae et comminutae sunt. Ubi vero tali signaculo consecratae sunt, humana locum ira non habuit, quia sanctificatio eam sacrae suavitatis exclusit. Canticum itaque Domini sicut ros mollior descendit e coelo, et fidem hominum sicut gramen imbre quodam gratiae spiritalis infudit. Duo igitur haec cantica in libris Moysis tamquam duo mundi oculi, coelique lumina, totum corpus operis ejus illustrant. 6. At vero David principaliter a Domino ad hoc munus electus est; ut quod in aliis rarum praeeminere reliquo opere videtur, in hoc juge et continuum refulgeret. Unum canticum legimus in libro Judicum (Judic. V, 2 et seq.), reliqua, historiae more, decursa, quibus expressa sunt gesta majorum. Unum Esaias canticum scripsit (Esai. XII, 1 et seq.), quo legentium corda mulceret; in reliquis terribili tuba correptionis infremuit. Canticum ei ne ipsi quidem inimici objicere potuerunt, qui eum propter alia dicta usque ad necem sunt persecuti. Unum Daniel (Dan. III, 52 et seq.), unum Habacuc (Habac. III, 2 et seq.). Salomon ipse David filius licet innumera cantica cecinisse dicatur; unum tamen quod Ecclesia receperit, canticorum Canticum dereliquit. In aliis igitur singula advertere licet. 7. Historia instruit, Lex docet, prophetia annuntiat, correptio castigat, moralitas suadet: in libro Psalmorum profectus est omnium, et medicina quaedam salutis humanae. Quicumque legerit, habet quo propriae vulnera passionis speciali possit curare remedio. Quicumque cernere voluerit, tamquam in communi animarum gymnasio, et quodam stadio virtutum diversa genera certaminum reperiens praeparata, id sibi eligat, cui se intelligit aptiorem, quo facilius perveniat ad coronam. 740 Si quis gesta recensere majorum studeat, atque imitari velit, intra unum psalmum (Psal. LXXVII, 8 et seq.) totam paternae historiae seriem accipit comprehensam; ut thesaurum memoriae compendio lectionis acquirat. Faciliora quoque videntur, quae brevius explicantur. Illud etiam quantae altitudinis, quod brevi intervallo offensionum adversa distinxit, et reconciliationis secunda subtexuit; ut simul cognosceres quid incredulitatis obesset offensa, quid fides prompta conferret? Si quis vim legis explorat, quae tota in vinculo charitatis est (qui enim diligit proximum, legem implevit), in psalmis legat quanto dilectionis affectu pro totius plebis opprobrio repellendo, periculis se gravibus solus objecerit; in quo non imparem charitatis gloriam triumpho virtutis agnoscet. Si quis correptionum saeva formidat, audiat dicentem: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2); et discat quemadmodum debeat irati judicis temperare censuram. Si quis patientiae cognoscere gestit exemplum, legat in psalmis: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5); et advertat quia praeceptum Evangelicum spiritu praevidit, virtute praevenit. Habes itaque illud proverbiale: Quia mansuetus homo, cordis est medicus (Prov. XIV, 30). Si quis praeterea adversus nequitiae spiritalis incursus vult esse munitus, quid magis quam psallendum sibi esse noverit? Psallebat David adolescentior; et Saulis nequam spiritum fugabat, qui eum antea stringebat. 8. De virtute autem prophetiae quid loquar? Quod alii annuntiaverunt per aenigmata, huic soli palam atque aperte videtur esse promissum, ut Dominus Jesus ex ejus semine nasceretur, sicut dixit ad eum Dominus: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). In psalmis itaque nobis non solum nascitur Jesus; sed etiam salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Patris. Id quod nemo praesumpserat hominum dicere, hoc solus hic Propheta annuntiavit, postea ipse Dominus in Evangelio praedicavit (Luc. XXIV, 44). 9. Omnes praeterea scriptores psalmorum in suis scriptis exempla posuerunt, aut aliqua dicta superiorum: psalmi nihil praeter quod suum est, habent. Quid igitur psalmo gratius? Unde pulchre ipse David: Laudate, inquit, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio (Psal. CXLVI, 1). Et vere; psalmus enim benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor jucunditatis, laetitiae resultatio. Ab iracundia mitigat, a sollicitudine abdicat, a moerore allevat. Nocturna arma, diurna magisteria; scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae, citharae modo ex diversis et disparibus vocibus unam exprimens cantilenam. Diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus. 741 Mulieres Apostolus in Ecclesia tacere jubet: psalmum etiam bene clamant: hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui. Hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc veterani tristes in cordis sui jucunditate respondent, hunc juvenes sine invidia cantant lasciviae, hunc adolescentes sine lubricae aetatis periculo et tentamento concinunt voluptatis, juvenculae ipsae sine dispendio matronalis psallunt pudoris, puellulae sine prolapsione verecundiae cum sobrietate gravitatis hymnum Deo, inflexae vocis suavitate modulantur. Hunc tenere gestit pueritia, hunc meditari gaudet infantia, quae alia declinat ediscere. Ludus quidam est iste doctrinae majoris profectus, quam cum seria traditur disciplina. Quantum laboratur in Ecclesia ut fiat silentium, cum lectiones leguntur? Si unus loquatur, obstrepunt universi; cum psalmus legitur, ipse sibi est effector silentii. Omnes loquuntur, et nullus obstrepit. Psalmum reges sine potestatis supercilio resultant. In hoc se ministerio David gaudebat videri. Psalmus cantatur ab imperatoribus, jubilatur a populis. Certant clamare singuli quod omnibus proficit. Domi psalmus canitur, foris recensetur. Sine labore percipitur, cum voluptate servatur; psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat. Quis enim non remittat ei, cum quo unam ad Deum vocem emiserit? Magnum plane unitatis vinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire! Dispares citharae nervi sunt, sed una symphonia. In paucissimis chordis saepe errant digiti artificis; sed in populo spiritus artifex nescit errare. Psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio. Angelorum ministerium, militia coelestis, hostia spiritalis. Psalmum et saxa respondent: psalmus canitur, et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur. Videmus flere praeduros, flecti immisericordes.

10. Certat in psalmo doctrina cum gratia simul. Cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem. Nam violentiora praecepta non permanent: quod autem cum suavitate perceperis, id infusum semel praecordiis non consuevit elabi. Quid est quod non tibi occurrat psalmos legenti? In his lego Canticum pro dilecto, et sacrae desiderio charitatis inflammor (Psal. XLIV, 1); in his torcularia divini mysterii recognosco (Psal. VIII, 1 et alibi); in his revelationum gratiam, resurrectionis recenseo testimonia, repromissionis numera (Psal. L, 3 et seq.); in his disco vitare peccatum, dedisco 742 erubescere poenitentiam delictorum. Tantus rex, tantus propheta suo me provocavit exemplo, ut aut commissum studeam extenuare peccatum, aut non commissum cavere. 11. Quid igitur psalmus, nisi virtutum est organum, quod sancti Spiritus plectro pangens Propheta venerabilis, coelestis sonitus fecit in terris dulcedinem resultare? Simul cum ille in fidibus et chordis, hoc est, in reliquiis mortuis diversarum vocum modulatus discrimina, divinae laudationis ad coelestia dirigeret cantilenam; docuit utique prius nobis peccato esse moriendum, et tunc demum in hoc corpore diversa opera discriminanda virtutum, quibus ad Dominum devotionis nostrae gratia perveniret; ut occupatis intentione coelestium nulla irreperet terrenorum libido vitiorum, simul animus coelestis gratiae suavitate nitesceret. Merito igitur tanti ministrum muneris Dominus laudans ait: Inveni David secundum cor meum. 12. Aiunt etiam, eorum qui cithara canunt peritiores intus canere, ut ferunt fabulae de Aspendio citharista; causas quoque modulaminum, et quaedam claustra rhythmorum in superiore parte esse psalterii. Docuit ergo David intus nos canere oportere, intus psallere, quemadmodum canebat et Paulus, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 15), et ad superiorum intuitum vitam nostram actusque formare, ne delectatio dulcedinis excitet corporis passiones, quibus non redimitur nostra anima, sed gravatur; cum ad redemptionem animae suae psallere se sanctus Propheta memoraverit dicens: Psallam tibi in cithara, sanctus Israel: gaudebunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti (Psal. LXX, 22). Sed jam psalmi istius qui propositus est nobis, ingrediamur exordia. ENARRATIO. 13. (Vers. 1) Beatus, inquit, vir qui non abiit in consilio impiorum. Quam aptum, quam opportunum principium! Namque ut ii qui agonis aliquam solemnitatem receperint exhibendam, proponere praemium solent, jactare coronae nobilitatem, quo certaturi studio majore conveniant, nisu quoque propensiore decertent: ita Dominus noster Jesus regni coelestis gloriam, perpetuae quietis gratiam, vitae aeternae beatitudinem ad virtutis humanae incentiva proposuit. Imperator quoque cum progreditur ad bellum, donativum militi, et promotiones dignitatum in numeris 743 militaribus pollicetur; ut spes commodi furetur labores, et metum abscondat periculi. Velut praeco igitur magni imperatoris sanctus David hortatur milites, athletas vocat, praemium exprimit dicens: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. A praemio coepit, ut pondus futuri certaminis elevaret; mercedem praemisit, ut unusquisque praesentium rerum sollicitudines ac labores corde transiliens, ad emerendam beatitudinem futurorum avida festinatione contenderet. Beatus, inquit, vir. Quid plus potuit homini dari, quam quo nihil amplius potuit Deo Apostolica auctoritate deferri (I Tim. VI, 15 et 16)? Beatus enim, et solus potens, et rex regum, et dominus dominantium Deus dictus est. Ille solus potens, ille rex regum, ille dominus dominantium, beatitudinis tamen non supergreditur potestatem. Donavit nobis appellationis ejus commune consortium, quae digna aestimata est honore divino. 14. Consideremus nunc qua ratione, Beatus vir, dixerit; et non magis, beati homines: cum uterque sexus vocetur ad gratiam. Numquid a consortio beatitudinis exclusit mulieres, quia virum solum beatum nuncupavit? Absit; quia nec a consortio creaturae exclusit Deus feminas, quia prius virum condidit. Dixit enim Deus: Faciamus hominem secundum imaginem nostram, et secundum similitudinem nostram . . . . Et fecit, inquit, Deus hominem; ad imaginem Dei fecit illum; masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 26 et 27). In homine uterque signatur: in viro sexus exprimitur. Sed quemadmodum cum homo dicitur, uterque comprehenditur: ita cum vir nominatur, et mulier cujus vir ille sit, intelligitur. Denique, Haec vocabitur, inquit, mulier, quoniam de viro suo sumpta est (Gen. II, 23). Accedit illud, quoniam quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae: et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. Virum igitur Scriptura dicendo, consortem copulae non praetermisit; quia et hominem dicendo, consortem non tacuit naturae. Itaque quemadmodum illic hominem factum legimus, et cum sit una natura, tamen principalem sexum prius creatum negare non possumus: ita et hic cum legimus virum, de principali portione sexum quoque supparem recognoscimus. Paria igitur studia virtutis, quia par praerogativa est creaturae. Quid autem sexum discutias, ubi non corporis a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet? Non ergo illic discernas honorem, mercedem dividas, ubi non discernitur sexus. Non incaute tamen, si prior vocetur ad exercitium, qui fuit posterior ad lapsum. Quae male coepit, sequi debet, non praecedere; ut vel post experimentum sit verecundior. Male Eva naturae ordinem praetermisit, exspectare debuit praecedentem. Astute serpens a posteriore coepit; ideo Propheta ad superiorem revertitur, eum utique qui lapsus non esset, nisi esset posteriorem secutus. 15. Denique prius nos revocavit a lapsu, quam ad palmam victoriae provocavit. Beatus, inquit, vir qui non abiit in consilio impiorum. Vide ubi beatus appelleris, o homo: non in divitiis, non in 744 potestatibus et honoribus, non in nobilitate generis, aut decore et pulchritudine, non in corporis salubritate, in quibus nihil naturae est bonum; denique non solum facilem commutationem habent in contraria, verum etiam ministerium ad culpam exhibent ei qui uti his nesciat. Quis enim justus propter pecuniam? Quis humilis in potestatibus? Quis misericors propter nobilitatem? Quis castus propter decorem? Illecebrosa haec magis sunt ad peccatum, quam fructuosa ad virtutis profectum. 16. Quid sibi deinde vult quod maluit dicere: Non abiit, et non stetit, quasi de praeterito; cum potuerit dicere: Beatus vir qui non abit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stat, et in cathedra pestilentiae non sedet? Vide dogma; non enim statim beatus qui non est impius aut peccator, propter incerta exitus. Non enim otiose scriptum est: Ante mortem ne laudaveris aliquem (Eccli. XI, 30). Ergo dum in hac vita quisquam est, non potest definita praedicatione laudari, cum patere adhuc possit errori; ille autem qui vitam sine offensione concluserit, jure beati appellatione censetur, qui utitur consortio beatorum. 17. Sed forte dicas: Qua ratione ergo alibi dixit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 1)? Non enim dixit beatum qui intellexerit, sed eum qui intelligit; quoniam qui bonum operantur, in ipso opere et quo probentur, inveniunt, remunerationem sui in ipso opere consequentes. Siquidem beatae fructus est conscientiae bonum factum. Qui autem a malo temperant, non si semel aut bis declinaverint culpam, statim beati; sed si potuerint culpae contagium per omne vitae suae tempus evadere. 18. Nunc illud occurrit, cur beatum dicere maluerit, non eum qui pietatis aliquo sit functus officio, sed eum qui ab impiorum consilio temperaverit. Videtur enim magis laudandus qui virtutis munus impleverit, quam qui peccatum evaserit. Siquidem nec bos, nec equus, nec lapis in peccato esse consueverunt, aut sedere in cathedra pestilentiae. Sed illa beatitudinis non habent fructum, quae virtutis non habent sensum. Nam quomodo perveniunt ad legis praemium, quae non habent sequendae legis affectum? De rationalibus ergo propositam sententiam video, hoc est, de nobis. Nobis autem initium bonorum, abstinentia peccatorum est; quoniam legimus: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Hic enim ordo est disciplinae, ut ab inferioribus ad perfectiora contendas; ne terrearis mole majorum, qui leviorum exordio debeas provocari. Scalarum enim similem esse Scriptura (Gen. XXVIII, 12) nos docet pietatis ascensum, per quas vidit angelos Domini ascendentes et descendentes sanctus Jacob, vir exercitationis; qui nobis propositus est, ut per illum cognosceremus gradum virtutis paulatim nos proferre debere; et ita posse ab imis ad summa contendere, si per processus gradiamur exiguos ad ea quae videntur humanae altiora naturae. Has tibi scalas semper habeto propositas. Ne timeas, o homo, gradus hos ascendere 745 disciplinae. Primus gradus vicinus est terrae, sequens similis est prioris. Sic per aequales gradus ad summa conscenditur. Ne fastidias, o homo, primum illum velut vilissimum gradum. Ille primus ascensus te a terris separat; aerem calcas, ubi ab humo elevaveris vestigium. In virtute positus surgendo liquisti terram; terram relinquis, si culpam declinas. Exordium ergo processionis ad virtutem est abstinere a peccato. 19. Ut sciamus autem hanc disciplinam esse doctrinae, audi Legem dicentem: Non adulterabis, non homicidium facies (Exod. XX, 14 et 15); imperfectis enim ista praecepta convenientia videbantur. Denique ipse Dominus Jesus sciens imperfectum, a quo interrogabatur quibus ad vitam aeternam operibus perveniret, respondit ei: Non adulterabis, non homicidium facies, non furtum facies, etc. (Matth. XIX, 18). Deinde dicenti quod fecisset illa omnia, adjecit perfectiora dicens: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo (Ibid., 21). Tantumque abesse docuit inter malorum declinationem, et imitationem bonorum, ut haec abnueret, qui illa sibi facilia judicabat. Sed quia nec illa ascenderat, ideo ad haec se aptare non potuit. Nam si dilexisset proximum, potuisset pauperibus subsidia sui patrimonii non negare. Ideoque gradum primum Legis ascende, ut possis ad Evangelii coeleste fastigium pervenire. Unde arbitror quod quasi sub Lege positus, morem Legis in primo psalmo secutus, ex sua persona sanctus Propheta magis cavenda denuntiet, quam sequenda proponat. In quadragesimo autem psalmo (Psal. XL, 1 et seq.), qui ex persona inscribitur Salvatoris, adhortatio magis virtutis fiat, quam erroris depressio; de passione enim Salvatoris loquitur (Ibid., 6 et seq.). Et ideo Evangelii dispensator etiam, sicut possumus aestimare, cum audivimus dicentem: Beati misericordes (Matth. V, 7); et in psalmo propriae passionis, et in Evangelio misericordiam coronavit. Sed adoriamur jam psalmi explanationem, et virtutem inspiciamus Propheticam. 20. Beatus, inquit, vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Possumus dicere tres esse speeies peccatorum, quas hic putamus expressas, cogitationis, operationis, permansionis; beatumque eum significari, qui et non cogitaverit quod malum est. Nam quomodo potest beatus esse, qui suis cogitationibus accusantibus in die judicii revincendus est? Etiamsi hominem fefellit, testem refugit, accusatorem evasit; se tamen sui accusatorem vitare non poterit, quem maxime debet timere; quia et accusatorem habebit, et confitentem reum. Beatus ergo est qui et non cogitaverit quod malum est, et non operatus fuerit peccatum (quia interdum et sine cogitatione delinquimus; ex multiloquio enim non effugimus peccatum), et non perseveraverit in peccato. Vel sic: qui et non cogitaverit quod esset erroris, vel in ea cogitatione non steterit, vel certe non perseveraverit in iis cogitationibus, 746 quas plenas erroris adverterit. Sed haec utrum recte conveniant, qui legerit, aestimabit. Nam qui semel male cogitavit, nec stare in eo debuit, nec perseverare. Sed etsi non perseveraverit, beatus esse non potuit; quia stetit in eo quod improbe cogitavit. Etsi non stetit, tamen eo ipso quod cogitavit male, utrum habeat beatitudinis fructum, clementem aliquem quaerere debet interpretem. Postremo quia nemo potest dicere mundum se habere cor, esto ut veniabilis cogitatio sit, numquid veniabilis operatio peccatorum? Postremo si veniabilis statio, numquid etiam plena beatitudinis, eo quod non perseveraverit in crimine? Deinde qui non cogitavit quae improba sunt, quomodo in peccato stare potuit, aut perseverare? Ut beatus sit, qui tria haec jure servaverit, certe ordo diversus est. Primum est enim, ut non perseveraverit in peccato; secundum, ut non steterit in eo; tertium, ut non cogitaverit quod esset erroris. Qui enim non perseveraverit, potuit tamen stare; qui non stetit, potuit cogitare; qui autem nec cogitavit, vere beatus est. 21. Unde alteram quoque traditionem non praetermittendam putavi, quo tres gradus recto ordine factos asseramus; ut qui beatus vult esse, non abeat in consilio impiorum, hoc est, in eorum cogitationibus non ambulet; deinde non stet in via peccatorum; tertio, non sedeat in cathedra pestilentiae. Tu igitur qui in Ecclesia factus es Christianus, vel qui ad gratiam tendis, abstine ab impiorum consiliis, ut possis dicere: Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV, 9). Nec cogites quae sunt impia. Quae sunt illa, nisi quae in Dei excogitantur injuriam? Pietas enim prima in Deum, secunda in parentes. Et quidem inimicus inserit frequenter diversa mentibus nostris: et ideo caute Propheta cogitationes magis, quam infusiones improvisas putavit ad crimen tenendas. Abstinuisti ergo ab impiorum consiliis? Recte; non tamen statim beatus. Cave etiam ne in via peccatorum steteris. 22. Quanto examine Scripturae divinae verba ponuntur? Etenim quia omnes sub peccato sumus, non a te exigit quod ultra naturam est, ut peccatum non facias; quia nec unius diei infans sine peccato; sed ut non maneas in peccato quadam statione diuturna. Non omnes impii sunt; ideo revocaris ab omnibus cogitationibus et conjurationibus impiorum; sed omnes peccatores; ideo admoneris ut desinas peccare. Fuerit adolescentioris lapsus aetatis, debet eum maturitatis emendare processus. Ergo in graviora non abeas, in levioribus non stes. Habes hoc et in Esaia dictum a Domino: Exi a Babylone, fugiens a Chaldaeis (Esai. XLVIII, 20): hoc est: Et si intrasti in confusionem vitiorum, exi. Non oportuit intrare; sed ingressus es, carnis lege cogente, et captivante te in lege peccati, exi, egredere vel serius, exue te servitio gravi. Non potuisti non introire in peccatum 747 per fragilitatem: datur tibi exire peccato per sobrietatem. Exi ergo a Babylone, fugiens a Chaldaeis. Babylon confusio est, quae virtutum ordinem non tenet; confusa enim illecebris mente, delinquimus. Chaldaei sunt qui siderum cursus vanae studio superstitionis explorant, et impiae serunt gentilitatis errores. Ab his fuge, ne te capiant, ne te gravi laqueo captivitatis innectant. Abraham Chaldaeus fuit, sed fugit a Chaldaeis, et ante Legem; tu sub Lege natus es, fuge ab impiis. Ille haereditatem patrum respuit, ut fidei possideret; tu successionem corporis derelinque, haereditatem devotionis acquire. 23. Si autem in peccato non steteris, nec sic beatus; adhuc habes quo carere debeas. Multae sunt illecebrae, multi a virtute deflexus: gravia irritamenta sunt voluptatum, gravis fomes avaritiae, cupiditas potestatum, honoris ambitio, quae velut veneno quodam mentes hominum, et quadam animas pestilenti vitiorum tabe contaminant. Haec est cathedra pestilentiae super quam sederunt Scribae et Pharisaei, qui imponunt hominibus onera gravia, ipsi autem digito nolunt ea movere. Has cathedras de templo Salvator ejecit eorum qui se de honore jactarent, primatus quaererent dignitatum; eorum qui sacerdotio vel primatu honoris uterentur ad quaestum; eorum qui indulgentes gulae, nequaquam debitam continentiae praestarent custodiam. Haec vera est pestilentia. Denique Heli filii erant filii pestilentiae. In hac quadam sede vitiorum prohibet Scriptura nos cervicem inflectere, viresque totius corporis reclinare. Adverte igitur proprietates. 24. Et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Viam dici vitae hujus cursum, in dubium non venit; cum ipsa Scriptura dicat: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi (Psal. CXLI, 4). Et: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V, 25). Etenim quoniam cursum vitae hujus currimus, habemus semitam per quam ambulamus quotidie, donec perveniamus ad finem. Etsi non videmur corporaliter ire, progredimur. Nam sicut in navibus dormientes ventis aguntur in portus; etsi nullus quiescentibus sensus est navigandi, tamen cursus eos urget ad finem et impellit ignaros: sic vitae nostrae spatio defluente, ad proprium unusquisque finem, cursu latente, deducitur. Unde dicitur: Surge qui dormis (Ephes. V, 14); tu enim dormis, et tempus tuum ambulat: et vide ne dum diu dormis, praetereat tempus. Ideo etsi dormis, cor tuum vigilet, cor tuum non ferietur; si cor otiosum non sit, non sunt otiosa tempora tua. In via es, o homo, ambula ut pervenias; ne te nox in via occupet, ne consumatur dies vitae, antequam progressum virtutis acceleres. Viator es vitae hujus; omnia transeunt, omnia post te fiunt. Omnia in hac via cernis, et transis. Vidisti amoenitatem arborum, herbarum viriditatem, puritatem fontium, et quodcumque hujusmodi quo delectantur oculi; juvit spectare, delectavit parumper attendere; dum attendis, 748 pertransisti. Iterum dum ambulas, incidisti scopulosum et confragosum iter, concava rupium, praerupta montium, densa silvarum. Taediasti parum, iterum transisti. Talis haec vita est, cujus nec prospera permanent, nec adversa diuturna sunt. Ergo quasi in via locatum neque secunda extollant, neque adversa te frangant, nec plausibilia remorentur, nec moesta detineant. Festina semper ad finem, festina ut pervenias. Elige tamen viam antequam curras. 25. Duae viae sunt: una justorum, altera peccatorum: una aequitatis, altera iniquitatis, de qua dixit Propheta: Et vide si via iniquitatis in me est (Psal. CXXXVIII, 24). Non solum ergo vita nostra via est, sed etiam in ipsa vita nostra aut virtutis via est, aut iniquitatis. Cave igitur ne in te gressus suos collocet avaritia, et sis via criminis; ne improbitas, ne libido, et sis via iniquitatis itinerantibus detrita flagitiis. Licet tibi eligere quos sequaris, aut justos, aut injustos. Justorum via angustior est, injustorum latior: illa sobrietatis angustior, haec ebrietatis latior, ut possit capere fluctuantes; haec habet saeculi hujus illecebras, illa habet futurorum praemia. In istis fructus praesentior, in illis spes tardior; quae enim suavia sunt, non differunt diuturnam exspectationem, sed habent praesentem perfunctionem; quod autem serium est, labore quaeritur, eo quod a beata cogitatione vix capitur; quia oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Difficile solemus credere quae non videmus: et ideo anima aestuat, et huc atque illuc velut oculos quosdam circumfert cogitationes suas. Tunc illi occurrunt diversae rerum species, seque offundunt. Si ad sempiterna intendat, virtutem eligit; si ad praesentia, voluptatem praeponit. Grave et iniquum certamen adversus delectationes praesentium. Hic libertas est cupiditatum, illic servitus injuriarum, facere quae non vis, et ab iis quae desideraveris, abstinere; hic convivium, illic jejunium; hic intemperantia gaudiorum, illic perseverantia lacrymarum; hic saltatio, illic oratio; hic cantus dulces, illic gemitus graves. Scriptum est quidem: Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo epularum. Melius est audire increpationem sapientis, magis quam virum audientem canticum stultorum (Eccl. VII, 5 et 6). Sed pauci haec audiunt, pauciores sequuntur. Allicit homines magis dulce peccati, quod ad praesens influit et impinguat audientis affectum, quam triste virtutis, quae fidei spem velut quodam cortice amari laboris involvit. Beatus ergo atque mirabilis, qui talium viarum positus in electione, non fuerit illecebris voluptatis inflexus; ut gradum suum super vadosa et prava constituat. Non dicitur ei: Vae qui dereliquisti semitas directas, abeundo in vias tenebrarum (Eccl. VIII, 16)! 26. Cognovimus igitur quae sit via peccatorum, in qua standum non esse Propheta nos admonet; sed etiam Ecclesiastes docet, qui ait: Noli stare in sermone malo (Ibid. 3), hoc est, non persistere in sermonibus 749 malis, similiter et operibus improbandis. Quomodo in bonis sit standum, sanctus idem Propheta praecipit dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem (Psal. CXXI, 2). In Jerusalem standum est, de Babylone fugiendum. Et Moysi dicitur: Tu autem sta mecum (Deut. V, 31), qui de Aegypto fugit, et cum Domino stans perseverabat. Et in Evangelio (Matth. XX, 9), qui steterunt usque ad horam undecimam, aequalem mercedem operantibus acceperunt. Et quae steterunt virgines usque ad adventum sponsi, ad nuptias simul introire meruerunt; quae autem discesserunt; et postea reverterunt, Dominicae excluduntur auctoritate sententiae (Matth. XXV, 10). Didicimus ergo non stare in via peccatorum, stare autem in virtutis officio; quia scriptum est: Tu autem fide stas (Rom. XI, 20). 27. Nunc consideremus quid sit: Et in cathedra pestilentiae non sedit. Et quidem praemisimus, quod non simplex consessus in hujusmodi quod in usu est solio, reprehendatur. Quid enim invidiae haberet ad culpam? Sed cum oculi Domini semper super fideles terrae sint; tamquam sub conspectu imperatoris locati, et veluti in ministerio quodam positi, stare debemus. Miles in procinctu stat, non sedet; miles in armis non se reflectit, sed excitat atque erigit. Ideoque militibus Christi dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini, qui statis in domo Domini (Psal. CXXXIII, 1). At contra iniquitas in talento plumbeo sedet, eo quod fixa in peccato, se ab eo separare non possit. Etenim inveterati in errore, et studiose flagitiis inhaerentes, sedere dicuntur, qui nolunt assurgere, nec audire dicentem: Surgite postquam sederitis (Psal. CXXVI, 2). Denique hic ipse Propheta alibi ait: Sederunt principes, et adversum me detrahebant (Psal. CXVIII, 23). An ignoramus quod tantam vim habeat inveterata consuetudo peccandi, ut excludat naturam, quae cum sit medicabilis ad salutem, tamen corroboratis tempore passionibus immedicabilis invenitur? Non ergo permaneamus in vitiis; sed unusquisque etiamsi fuit, exsiliat a culpa, sicut scriptum est (Prov. V, 3) de muliere meretrice. Ne intendas in eam oculum tuum, sed exsili, ne moreris; exsili antequam te anni juventutis inveniant. Sed, quod gravius est, plerique luxuriam corporis nec albenti erubuere canitie, et usque ad senectutis aetatem vitam produxere maculosam. Intimis enim concepta visceribus lues culpae, processu temporis coacervatur. Cave igitur ab impiorum consiliis, non penetrent hujusmodi consilia mentem tuam; ne dicatur de te: Alligavit quis ignem in sinu, vestimenta autem non comburet (Prov. VI, 2)? Etenim qui semel in sinu mentis flagitii flammam ferventis adoleverit, cito corporis sui vestimenta comburet. Et ut in stipulam ignis exsiliens, inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit, absumat: ita vel exigua scintilla peccati, si quo vitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. Noli ergo stare in peccato. Postremo posuisti vestigium supra voraginem culpae, cito aufer pedem; ne supra plantam tibi ascendat pollutio, 750 et lapsu faciliore deceptus, supra lutum resideas. 28. Cavenda ergo prima sunt vitia, ne in plura deinde graviora proserpant. Etenim sicut ii qui se in luto versant, quo magis volutantur, eo amplius inquinantur: ita qui semel se luto improbitatis asperserit, nisi ab eo velociter exsiliat, gravius sibi dedecoris sui coenum per singulos dies lutulentae conversationis obducit. Itaque gravi odore terrae illius ac flagitiosae voraginis contrahitur quaedam animarum pestilentia, corruptoque salubrium cogitationum spiramine, lues aestuantium passionum miseranda grassatur. Hinc lethale se mentibus virus infundit, hinc subrepit aegritudo corporibus, languores animis. Est enim malus languor, erroris languor, avaritiae languor, inexplebilis cupiditatis languor. Istae divitiae sunt, ut ait Ecclesiastes: Est languor malus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle. V, 12). Dic mihi, o Ecclesiastes, qua causa malus hic languor sit? Respondebit, quia multos avara spes devorat. Insatiabilis edacitas cupiditatis est. Nescit satiari argento, qui concupiscit argentum (Ibid. 9). Distendunt divitiae, non explent: Et si quis satiatus fuerit divitiis, non est, inquit, qui sinat eum dormire. Et quidem omnes dies ejus in tenebris, et luctu, et iracundia multa, et languore, et ira (Ibid. 11 et 16). Quomodo enim potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam, qui damna formidat, qui lucra cogitat, qui usuras computat, qui apothecas numerat? Malus ergo languor qui bonam aufert mentis quietem. Est languor malus luxuria, libido, concupiscentia, delectatio, saecularis ambitio, quae cito corrumpit salutem sobrietatis. Omnis postremo mundi hujus corruptela pestilentia est. Ne ergo tetigeritis, ne attaminaveritis eam. Lues est, contaminat; morbus est, polluit. Ne gustaveritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, ut Apostolus dixit (Coloss. II, 21 et 22), qui et alibi clamat: Radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI, 10); morbos excitat, dolores inserit. Denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus (Ibid.). Ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos, neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit; ut evomantur ex ore Domini Jesu, quos propter gravia peccata rejecerit. Ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. Omne caput in dolore, omne cor in moestitia (Esai. I, 5 et 6). A pedibus usque ad caput peccatorum ulcera. Omne caput in dolore, quando qui sapientes aestimantur, dolore cruciantur avaritiae; sensus enim sapientis in capite ejus. Quod referri potest etiam ad Ecclesiae praeeminentes: Omne cor in moestitia, quando sapimus quae sunt carnalia, et corporeis voluptatibus aciem nostri cordis infodimus. Unde ait Dominus (Ezech. XI, 19) ad hujusmodi, quod dederit illis cor carneum. 29. A pedibus usque ad caput serpit lues dira morborum, quando laborant contagio, quando compatiuntur aliis, si quis effectu libidinis defraudetur, viduae pudorem expugnare non potuit, 751 agrum invadere; et aegre cuncti invicem languores transferunt. Quoties ingemiscunt seniores quod diu potare non possint? Quoties dolent quod scortari desierint, cum scortandi habeant voluntatem? Quoties inter fabulas ebriorum virtutes probro sunt, peccata laudi, honestas ludibrio, continentia risui, misericordia vanitati! Isti sunt morbi qui mala sua in multos transferunt. A paucis corruptela ad omnes pervenit. Sedent in consiliis derogantes sobriis, ructantes crapulam; sedent in tabernis de ebrietate certantes. Inter hos meretrix plena vino, huic arridens, illum adurens, et omnes ardore inflammans libidinis. Verecundus si transeat, erubescit, a singulis carpitur; si flagitiosus, omnium ore laudatur, et tamquam morbus transit in animas singulorum; qui enim in flagitiis celebris, plurimos ad imitationem adducit erroris. Itaque dum peccatum imitantur alienum, suum faciunt malum. Non sedeas inter eos, quos sanctus Propheta fugiebat. Illum imitare, fugientem utique, non sedentem, qui ait: Non sedi in consilio malignantium, et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 4). Qua ratione eos fugiebas, David, explica nobis. Demonstra has partes, ut et nos eas fugere possimus, ne inficiamur earum contagio: Corrupti sunt, inquit, et abominabiles facti sunt: non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1). Generaliter ergo ad omnes flagitiosos potest referri: demum specialiter ad irrisores bonorum quos Aquila χλευαστὰς dixit, quod isti vere morbi sunt, qui irridendo bonos, plurimum animis operantur errorem, mentesque corrumpunt. Quanta dixit a quibus beatus vir debeat abstinere! Et adhuc adjicit alia. 30. (Vers. 2.) Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte; hoc est, beatus ille qui haec faciat consilio, ratione, prudentia; potest enim et parvulus non per virtutem, sed per impossibilitatem et inscientiam delinquendi ab iis quae dicta sunt, abstinere. Potest et irrationabili pecudi convenire, cui nulla vis consilii, nullus sensus erroris est. Hoc est ergo quartum quod sequitur, in quo definitio beati viri a pecude discernitur; quia vir sapiens subditus legi est voluntate, non necessitate. Plurimum enim refert; quia in voluntate, mercedis est fructus; in necessitate, dispensationis obsequium. Ita enim docuit nos Apostolus dicens: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17). Ordo autem conveniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. Qui diligit, ex voluntate facit mandata legis; qui timet, invitus observat. Hanc disciplinam docendi etiam Dei justitiam in Lege accepimus. Sic enim scriptum est: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Et erunt verba haec quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et in anima tua: et demonstrabis ea filiis tuis, et loqueris eis sedens in domo, et ambulans in itinere, et 752 in quiete, et in vigilia. Et alligabis ea in signum in manu tua, et erunt monilia ante oculos tuos: et scribes ea super limina in domiciliis tuis et in januis tuis (Ibid., 5-9). Et infra: Et nunc, Israel, quid abs te postulat Dominus Deus tuus, nisi ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus (Deut. X, 12)? Sapientia quoque dicit: Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, habebitis disciplinam (Sap. VI, 12). Clara est, et quae numquam marcescat sapientia, et facile videtur ab iis qui diligunt illam, et invenitur ab iis qui quaerunt illam. Legitime ergo docemur a sancto Propheta voluntatem in Lege habere, meditationem secundum Legem. Voluntas in Lege non solum in studio, sed etiam in facto est. Prior voluntas, secunda operatio. Denique et Domiminus dicenti sibi: Si vis, potes me mundare, respondit: Volo, mundare (Matth. VIII, 2 et 3); quo ostenderet operationibus nostris voluntatem praeviam esse debere. Denique lex voluntarios quaerit; quia lex Domini irreprehensibilis est, convertens animam: nemo autem convertitur, nisi qui voluntate convertitur. Voluntarius autem abscondit et sensum furatur laboris. 31. Ideoque die et nocte in Lege meditatur; in quo non tam continua legendi postulatur intentio, quam servandae Legis affectus. Ille enim plene meditatur, qui sibi ipse lex est, scriptum in corde suo legis intendens. Aquila tamen diem tantummodo posuit, non etiam noctem. Quod non tam a caeteris discrepans, quam alio referens posuit; quoniam qui Legem meditatur, semper in luce est, noctem non habet. Etenim cujus lucent opera, non potest utique in tenebris ambulare; quia justitia ejus sicut lumen effulget. Meditetur ergo Legem vita nostra, meditetur conversatio, meditetur actus, meditetur intellectus mysteriorum coelestium. Lex enim exemplar est et umbra coelestium, umbra futurorum bonorum, quae is qui credit in Lege, in Evangelio recognoscit. Meditetur in tenebris et die, id est, et in adversis positus, et prosperis. Lex enim praecipit ut diligas Dominum tuum. Qui diligit, in omni statu suo debet servare diuturnae charitatis affectum. Pater diligit filium, diligit etiam cum arguit, diligit etiam cum verberat baculo; qui enim parcit baculo suo, odit filium suum. Nos quoque Dominus castigat, et diligit. Itaque etiam cum digna coertione committimus, ille tamen diligit, qui etiam recipit offensum. Castigat enim Dominus omnem filium quem recipit. Et tu cum castigaris dilige; quia ideo castigaris, ut recipiaris. Nam quid grande est, si tunc diligas Dominum Deum tuum, cum tibi abundant omnia, cum frueris optatis, cum honoribus, facultatibus, liberis gaudes. Et homini, a quo acceperimus beneficium, gratiam referre consuevimus. Denique cum laudaretur Job judicio coelesti, hoc retulit diabolus (Job, I, 10 et 11): Minime mirum si gratus esset Deo, cui tanta suppeteret affluentia prosperorum; sed tunc probandum, si illa amittat universa, et pii cultoris praestet officium. Haec 753 igitur prima virtus, ut non frangaris adversis, non extollaris secundis. Id te Lex docet, ut in afflictione non relaxes intentionem, nec desperationem induas; victor non dicas: Virtus mea et fortitudo mea haec tribuit mihi (Deut. VIII, 17); sed omnia noveris divinae misericordiae deputanda. 32. Clamat Esaias: Non confundetur qui in angustia est usque in tempus (Esai. VIII, 22). Hoc primum bibe (Esai. IX, 1). Quid est, hoc primum bibe? Sequestremus mystica, persequamur moralia, quae docet littera. Propter errorum gravia graves contritiones et vexationes populi dicit futuras; et oportuit eas praecedere, ut sequeretur misericordia. Bibe ergo primum tribulationem; per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei; bibe, ut sensus tribulationis pectoris tui infundatur internis: bibe cum patientis affectu moerentis dolorem. Dum enim conversus ingemueris, tunc Dominum tibi reconciliabis offensum. Hoc ergo primum bibe; ut sis in dolore et angustiis. Cito laetitia infundit errorem. Pinguis factus et incrassatus populus surrexit ludere, et recessit a Domino. Prodest tibi cor habere contritum. Hoc primum bibe, ut sacrificium tuum accipiatur a Domino. Doceat te Apostolus quid sit: Hoc primum bibe, hoc est, tribulationis poculum. Tribulatio enim patientiam operatur (Rom. V, 3 et 4). Non potest esse patientia, nisi ante fuerit tribulatio. Tribulatio, inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit. Bibe primum tribulationem, ut postea tibi tot virtutum pocula ministrentur. Et ut scias quia bibitur tribulatio, audisti dicentem hodie Prophetam: Potasti nos vino compunctionis (Psal. LIX, 5). Et in posterioribus ait: Et potum dabis nobis in lacrymis, in mensura (Psal. LXXIX, 6). In mensura petit potum, non supra mensuram; ne ferre non possit. Denique quam bono hoc precaretur affectu, suo probabat exemplo, qui potum suum cum fletu miscebat (Psal. CI, 10), ut Domini in se inclinaret misericordiam. 33. Bibe ergo hoc primum, ut bibas et secundum (hoc enim tempus est ut inseramus mystico) bibe primum vetus Testamentum, ut bibas novum Testamentum. Nisi primum biberis, secundum bibere non poteris. Bibe primum, ut sitim mitiges; bibe secundum, ut bibendi satietatem haurias. In veteri Testamento compunctio, in novo laetitia est. Vide quemadmodum Dominus artibus diaboli pro suis servulis obviaverit. Ille cibo fraudis decepit unum, ut in uno omnes circumveniret; Jesus autem cibo salutis omnes redemit, ut in omnibus et illum qui deceptus fuerat, reformaret. Ille calicem aureum Babylonis excogitavit, ut quicumque plus biberent, plus sitirent; et quia potus placere non poterat, auri pretio illiceret ad bibendum. Propinavit de vino suo, cui etiam metalli suffragia requisivit. At vero Dominus Jesus aquam de petra effudit, et omnes biberunt. Qui biberunt in typo, satiati 754 sunt; qui biberunt in veritate, inebriati sunt. Bona ebrietas, quae infunderet laetitiam, non afferret confusionem; bona ebrietas, quae sobriae stabiliret mentis incessum; bona ebrietas, quae vitae munus rigaret aeternae. Hoc ergo poculum bibe, de quo dixit Propheta: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Nec te moveat quod Babylonis aureum poculum est; quia et tu bibis poculum sapientiae, quae sit auro argentoque pretiosior. Utrumque ergo poculum bibe veteris et novi Testamenti; quia in utroque Christum bibis. Bibe Christum, quia vitis est, bibe Christum, quia petra est quae vomuit aquam; bibe Christum, quia fons vitae est, bibe Christum, quia flumen est, cujus impetus laetificat civitatem Dei; bibe Christum, quia pax est; bibe Christum, quia flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; bibe Christum, ut bibas sanguinem quo redemptus es; bibe Christum, ut bibas sermones ejus; sermo ejus Testamentum est vetus, sermo ejus Testamentum est novum. Bibitur Scriptura divina, et devoratur Scriptura divina cum in venas mentis ac vires animae succus verbi descendit aeterni. Denique non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Hoc verbum bibe, sed ordine suo bibe. Primum bibe in veteri Testamento: cito fac ut bibas et in novo Testamento. Et tamquam ipse festinet, dicit: Galilaea gentium et partes Judaeae, populus qui ambulatis in tenebris, videte lucem magnam; qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super vos (Esai. IX, 1 et 2). Bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna; lux non quotidiana, non diei, non solis, non lunae; sed lux illa quae umbram mortis excludat. Nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis ac diei videre non possunt. Et quasi requirenti tibi unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: Quoniam puer natus est nobis, filius datus est nobis (Ibid., 6). Puer, Quia ortus ex Virgine est; Filius, quia ex Deo natus tantae auctor est lucis. Puer nobis natus est. Nobis, qui credimus; non Judaeis, qui non crediderunt; nobis, non haereticis; nobis, non Manichaeis; nobis natus est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; nobis natus est, quia carnem suscepit ex Virgine, quia homo natus est ex Maria. Caro nascitur nobis, Verbum datur. Quod nostrum est, inter nos natum est: quod supra nos est, nobis donatum est. 34. Satis excurrimus, ut putamus, sed non otiose; ut doceremus quia et in tribulationibus diligere Dominum debemus, nec recedere ab eo, quoniam et laetitiae tribulatio saepe succedit, et laetitia tribulationi. Denique qui tribulatione non frangitur, et legem sequitur, beatus est. 35. (Vers. 3.) Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet, et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur. Quae ista beatitudo est, quae ligno arboris comparatur, nisi intelligamus 755 in paradiso, illo beatorum loco, lignum vitae in medio lignorum aliorum de terra productum? Inter multa enim ligna quae erant speciosa ad aspectum, et bona ad escam, etiam hoc lignum terra produxit, et in medio paradisi erat; ut caetera ligna ejus viriditate florerent. Quod esse hoc lignum dicimus, nisi per quod nobis salus venit? Et recte hoc terra produxit, quia eum Virgo generavit, quae erat terra secundum Auctoris sententiam, quae in eum dicta est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Pulchre quoque in medio legitur lignorum aliorum; quia erat in medio apostolorum discentium, vel quia in medio erat mentis et cordis, sicut ipse ait: Medius vestrum stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26). Et alibi ait: Ego autem in medio vestrum sum (Luc. XXII, 27). Denique et de ipso Salomon dixit: Lignum vitae est omnibus percipientibus eum (Prov. III, 18). Qui ergo beatus est, imitator erit Domini Jesu, qui est lignum vitae, lignum sapientiae, plantatum in utero Virginis, voluntate Patris; a quo in perpetuum mansurum plantatur, ut fructum daret in tempore suo. Non enim potuit arescere ista plantatio, quae habebat ubertatem in se manentem gratiae spiritalis. Denique plenus Spiritu sancto Jesus regressus est ab Jordane. Hi sunt decursus aquarum de quibus dicitur in Evangelio: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum (Joan. VII, 38). 36. Est et alia traditio, quia sunt aquae de quibus prohibet nos bibere Hieremias dicens: Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon (Jerem. II, 18)? Est et Tigris fluvius Assyrios praeterfluens. Est et Euphrates in Babyloniam tendens. Est et Phison, qui Latina interpretatione oris dicitur commutatio, circumiens terram Evilath, ubi est aurum, et aurum terrae illius bonum; et lapis carbunculus, et lapis prasinus. Merito os illic commutatur, ut non teneatur promissorum fides: sed sit in ore dolus, ubi est aurum bonum; avaritia enim fidem frangit, nec tenet verborum simplicitatem. Ornamenta quoque pretiosa mentem animumque commutant; ut aliud in pectore, aliud in sermone sit. In illis ergo regionibus fluminum fuerunt Judaei captivi, abducti in Aegyptum, et ad Assyrios, et ad Babylonios, ubi super flumina Babylonis sedebant, et flebant suae calamitatis aerumnam; et ut hic ipse Propheta testatur (Psal. CXXXVI, 1 et seq.); illic suspenderunt organa sua, et omnem deposuere laetitiam, ubi graviora tolerarunt. Denique reliquae decem Tribus ad Assyrios ductae sunt; duae autem Juda et Benjamin tamquam gravioris reae flagitii in Babyloniam transierunt. Atrocius enim sacerdotis filia adultera quam caeterae puniuntur; quia sacerdotalis generis gratiam turpi opprobrio decoloravit. 37. Sicut illi ergo in tentationibus gravissimis fuerunt: ita multis tentationibus se Salvator noster objecit; ut nulla tentationis nostrae certamina praeteriret. Plantatus ergo recte dicitur secus decursus horum fluminum, non. in ipsis decursibus; 756 ut finitimum, non demersum intelligas. Fuit illi congressio prima carnis et sanguinis. Denique ait: Pater, transfer a me calicem istum: sed non quod ego volo, sed quod tu vis (Matth. XXVI, 39). Fuit divitiarum objecta tentatio, cum omnia regna terrae ei inimicus offerret, si procidens Dominus adoraret eum. Habes duorum fluminum decursus Geon et Phison. Fuit illi colluctatio adversus principes mundi: fuit in ipsa passione certamen adversus tentatores, quos Persas Hebraea appellat interpretatio, qui falsa testimonia deferebant. Adversus eos qui dicebant: Descendat nunc de cruce, et credimus ei (Marc. XV, 32); quae diabolus suggerebat. Habes Tigrim et Euphratem flumina. 38. Quadripartitum autem nobis certamen esse etiam Apostolus comprehendit dicens: Quia non est nobis luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi hujus rectores tenebrarum; adversus spiritualia nequitiae, quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12). Hi sunt fluvii qui de paradiso exeunt. Unde puto quod is qui in paradisum gestit redire, hos debeat transire decursus aquarum. Quod non otiose expressit idem ipse sanctus Propheta, demonstrans his qui tentationes omnes subirent, deberi sibi jam paradisi requiem. Itaque sic ait: Decursus aquarum descenderunt oculi mei (Psal. CXVIII, 136). Sicut enim romphaea est in ingressu paradisi ignea; ut qui redit, per ignem revertatur, urat peccata sua, probet aurum suum: ita qui redit, per hos decursus redit. Meritoque dicunt sancti: Transivimus per ignem et aquam (Psal. LXV, 12). De istis decursibus et Esaias dicit: Si transeas per aquam, flumina non te concludent (Esai. XLIII, 2). Quae flumina? Audi dicentem David de iis qui festinabant ad paradisum: Forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem (Psal. CXXIII, 5). 39. Quamvis nonnulli de istis quatuor tentationibus etiam illud accipiunt: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psal. XC, 13). Ut ambulaverit in incarnatione, conculcaverit in passione, vel in traditione regni conculcet, quod Patri tradet, cum omnem evacuaverit principatum. Pulchre autem Aquila τὸ μεταπεφυτευμένον dixit, hoc est, transplantatum, eo quod primo sit plantatum in Virgine, postea transplantatum in paradisum; sicut dixit ad latronem: Amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). 40. Hoc lignum igitur fructum dabit in tempore suo. Ligna terrena fructum non dare, sed ferre dicuntur; sed lignum vitae ac sapientiae dat fructum, hoc est, largitur et donat. Rursus illud occurrit: Si lignum est sapientiae, cur in tempore dabit, et non semper? Ne forte grave sit nobis hoc sentire de Christo; sed tu qui legisti quia dispensatorem fidelem et prudentem constituet (Luc. XII, 42) Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram, in tempore utique, non semper, turbari utique non debes. Potest sapientia semper fructum dare; sed quia sapientia 757 est, debet sapienter dare, dispensare prudenter, si quando nos plenam mensuram aut mereamur, aut possimus accipere. Sicut hic extremum tempus fructum, ita et illic dabit fructum bonum in gentibus; ut resurrectionis ejus consortium capere ac servare possimus. Nunc non possumus, odioso saeculo non sustinemus. Hic enim corruptela est, et cavendum fuit ne corrumperemus bonos fructus, quos lignum vitae daret; quia nunc corrupti, illic autem incorrupti: quando et mortui, inquit, resurgent incorrupti, et nos commutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 52 et 53). Quid ergo proderat morituro accipere, quod ei mors habebat auferre? Novit ergo sapientia quibus quando dare debeat, quae nec folium amittit ligni sui. Et ideo qui fructus sit sapientiae, quod folium consideremus. 41. Fructus interior est; folium, quo fructus vel a sole torrenti, vel a frigore defenditur. Fructus videtur esse fides, pax, doctrina, excellentia verae cognitionis, intentio bona, mysteriorum ratio. Hos fructus bona vita custodit: mala etiam si perceperit, amittit: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? In mysticis fructus est, in moralibus folium contemplatione mysteriorum coelestium. Nam virtutes sine fide, folia sunt; videntur virere, sed prodesse non possunt. Agitantur vento, quia non habent fundamentum. Quanti gentiles habent misericordiam, habent sobrietatem; sed fructum non habent, quia fidem non habent! Labuntur cito folia, ubi ventus flaverit. Et aliqui Judaei habent castimoniam, sedulitatem in lectione multam, et diligentiam; sed sine fructu sunt, et versantur ut folia. Haec forte sunt folia quae Salvator in illa ficu reperit, sed fructum non invenit (Matth. XXI, 19). 42. Mystica salvant, et a morte liberant: moralia autem ornamenta decoris sunt, non subsidia redemptionis. Praestare autem mystica moralibus etiam ipse Dominus docet in Evangelio suo dicens de Maria, quae sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius, cum Martha circa ministerium festinaret, et quereretur quod soror eam propria circa mensae ministerium non juvaret: Martha, Martha, Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi (Luc. X, 41 et 42). Si illa quae Christo ministrabat ad mensam, non conferebatur ei quae verbum cupiebat audire; quem operantem studioso cognitionis aeternae conferre poterimus? Ita tamen, ut nec illius operationi fides, nec hujus cognitioni, sicut Mariae, desit operatio; ne vel folia sine fructu sint, vel fructus sine munimentis naturalibus sit intectus, et pateat injuriae. 43. Possumus etiam illud intelligere, quia foliis se texerunt Adam atque Eva, corporea vestimenta quaerentes, eo quod resurrectio Dominici corporis prophetaretur; quia nec caro, quae antea vice foliorum interire consueverat, peritura 758 esset in Christo; justorumque omnium, qui secundum Evangelium ad imitationem ligni sapientiae nati ex Virgine vitam suam actusque formarent. Nam Graecus ita dixit: ὃ τὸν καρπὸν αὐτοῦ δόσει; quod potest ad beatum referri, μακάριος καρπὸν δόσει, Graece; Latine autem sic dicitur, ut sit: quia beatus dabit fructum, in resurrectione scilicet sua, quando potest perpetuum dare. Potest et sic, ὃ τὸν καρπὸν αὐτοῦ ὑπὲρ ξύλον, ut referatur ad lignum, cujus facta omnia prosperabuntur. In quo evidens testificatio, quia de Salvatore dictum est. Cujus enim nisi ipsius facta possunt universa laudari, et prosperos habere exitus? Aquila autem, dirigentur, ait: quod et ad quemcumque hominem referendum videtur, quem dirigit Dominus favore coelesti. A Domino enim diriguntur gressus viri, et orationem suam in conspectu Dei David propheta dirigi postulavit (Psal. CXL, 2). Sed et ipse Dominus direxit opera sua, ut nullo erroris curvarentur anfractu. 44. (Vers. 4.) Sequitur: Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae; hoc est, non sic ut beatus vir, qui ideo beatus, quia non abiit in consilio impiorum, quia in peccato non stetit, in consilio pestilentium non sedit, volentium vel credentes pie, vel viventes pervertere; qui voluntatem habuit in Lege, et meditabitur in ea; aut, sicut Aquila posuit, resonabit in Lege: ut praecepta Legis resonet vita ejus, mores resultent sicut illorum, quorum in omnem terram exivit sonus. Forte hic sonus doctrinae hominum exeat; illic autem ubi facie ad faciem dabitur videre, plenior quaedam verbi fieri videatur expressio. Non ergo sicut beatus iste qui haec fecerit, qui erit tamquam lignum plantatum, cujus gesta omnia prosperabuntur, ita erit et impius. Ideo repetivit vel qui scripsit, vel qui postea addidit (ut quidam putant) quo confirmatior fieret repetita sententia dicendo: Non sic impii, non sic, qui erunt tamquam pulvis; sunt enim terreni, et sicut pulvis projicitur a facie venti, ita et isti projicientur et dissipabuntur a Spiritu sancto, qui terrae fertili atque fecundae animae salutaris sicut ventus auster aspirare consuevit. 45. Huic vento dicitur in Canticis: Veni, auster (Cant. IV, 16), ut clementia aeris mollioris cordis nostri arva laxentur, quae brumali gelu stricta recipiendis gremium seminibus denegabant. Bonum est nobis ut hic ventus aspiret, qui naves Tharsis ferentes vero Salomoni quae ad templum ejus necessaria videntur, tutos deducat in portus. Sed tunc iste ventus aspirat, si boreas ille gravis ventus flare desierit. Ideo vel Ecclesia, vel anima pia dicit: Exsurge, borea, et veni, auster (Ibid.); hoc est: Tu, borea, recede, et veni, auster: aspira hortum meum; ut flores non discutias, sed reserves. Anima igitur plena floribus pietatis hortum habet, vel ipsa hortus est, qui fructus ferat: anima quae impietati patet, pulverem habet, qui est infecundus ad fructum. Fructiferam quidem illam 759 fecit Dominus; sed ipsa sibi collegit impietatis pulverem. 46. Quid te jactas, o plene impietatis? An quia honoribus es potens, et abundas divitiis? Non advertis quia pulvis es, et tu dispergeris et dissipaberis. Vidi, inquit, impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI, 35 et 36). Quid gloriaris, quia multa te servitia ambiunt, multi amici tegunt latera tua, plurimi te equi sequuntur, quorum nobis enarras prosapiam, et tamquam majorum tuorum genus. Praefers divitias, quia conviviis pascis sodales. Utinam egenos pasceres; utinam non jocorum ministros, sed votorum adjutores. Jactas quia prodeunti illico ceditur, et homines te tamquam feram declinant aut bestiam. Num haec esse aliquid putas? Non audis quia ea omnia tamquam umbra praetereant? Quid juvant consulares praetextae, aut nitentes auro triumphales palmatae? Nudus exibis: nemo illic consulem recognoscet. Quid prosunt innumerae possessiones? Publicae sunt, non tuae. Hodie tu tenes, cras alius. Cum tu exieris, alius intrat. Vix movisti pedem, alius gressum intulit. Quanti ante te illic fuerunt, quanti post te dominabuntur, et hoc putas esse privatum? Quem umquam a morte divitiae redemerunt? Immo quem non ad mortem divitiae coegerunt? Quem ab inferis suae revocarunt opes? Quem potentia excusavit a poena? Pulvis est impietas, sicut pulvis est impiorum potentia: caliginem infert, dare salutem non potest. Simul ut vehemens flare coeperit spiritus, spargit eam atque dissolvit: aerem turbat, solum nudat; ut pulvis projicitur, deficit ut fumus, liquescit ut cera. 47. Hinc plerique non mediocrem moverunt quaestionem, utrum perituram naturam videatur asserere Scriptura divina; maxime quia alibi dixit: Comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, et ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43); et alibi: Ecce confundentur et reverebuntur omnes adversarii; erunt enim tamquam non sint (Esai. XLI, 11). Primum ergo interrogo, utrum impietatem secundum naturam putent esse, an praeter naturam? Si secundum naturam asserant, errare eorum opinionem certum est. Denique dicant, utrum naturae peccatum conveniat, an non? Sed certum est peccare, deviare esse ab eo quod est secundum naturam. Quid igitur tam ineptum, quam ut dicant minus videri, impium esse, quam peccatorem; cum omnium acerbissimum sit, quidquid in Dei fieri videtur injuriam? Quod si impie agere, non est praeter naturam: vivere ergo Impie secundum naturam est, nec peccati loco habendum, nec dignum reprehensione existimandum; nemo enim reprehenditur, qui operatur secundum naturam. Unde concluditur, quia impietas praeter naturam 760 est. Quomodo igitur cum perditione consuetudinis, ἀπολλησομένας φύσεις, hoc est, perituras naturas inducit Scriptura, cum impietas non utique naturalis sit, sed praeter naturam? Quod enim non habet, non amittit: nec potest ea substantia perire, quae non fuit. Nam et pulvis commotus, aut in aquae substantiam transfertur, aut in aerem, aut in ignem, hoc est, in aliam videtur saepe transire naturam. Non ergo in nihilum deficit, sed in aliud transit. 48. Quid obstat igitur quin et ille qui verbi virtute et ratione comminuitur ut pulvis, non in nihilum dissipetur, sed commutetur in melius; ut ex terreno fiat spiritalis homo, et ut lutum platearum sic deleatur, ut tollatur quidquid asperum ac sordidum videtur, remaneat quidquid planum ac mundum est? Et quod ait de adversariis Hierusalem: Sunt sicut qui non sunt; utique potuit dicere: Non erunt. Sed cum dixerit: Confundentur et reverebuntur; utique intelligis quia erunt per substantiam, et profectum conversionis, sed non erunt quasi adversarii, quod fuerunt. Itaque per improbitatis defectum non erunt, erunt fide ac devotione mutati. Denique et alibi ex peccatoris persona dicitur: Et iram Dei sustinebo, quia peccavi, donec justificet judicium meum (Mich. VII, 9). Convertere enim Deus cupiens peccatorem, punit eum et urit, ut purget. Unde ait: Et educet me in lucem (Ibid.). Nam et ceram urit ignis, et liquescit, ut purgetur: et nos per ignem probamur: et fumus consumpto omni materiali expurgatur, et neque natura transit. Itaque et anima purgata ab omni labe, in id quod est deficit, non in id quod non est; unde ait Balaam: Moriatur anima mea ut anima justorum (Num. XXIII, 10); ut moreretur lapsus ejus, et quidam improbitatis usus: transiret autem in consuetudinem, vitamque justorum; omnia enim Deus salva vult esse. Unde et Salomon ait: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 13). Fecit animam ut sit: creavit hominem in incorruptionem, quem ad imaginem sui fecit: sed homines a naturae munere deviantes, obnoxios fecere se morti, ut quasi terreni corrumpantur. Sed Deus per tribulationes ad poenitentiam cogit, ut per poenitentiam uratur et consumatur illud accidens malum improbitatis, et pereat; et locus ille animae, qui erat accidentis impietatis possessio, pateat ad receptionem virtutis et gratiae. Certum est autem animae naturam esse pretiosam, quae ad similitudinem Dei facta receptionem omnis virtutis admittit; utpote quae cognitionis supernae non sit fraudata consortio. 49. Nunc illud superesse arbitramur, quod in multorum ore versatur, qua ratione Deus, cujus sine voluntate nec passer vilissimus cadit, et apud quem capilli capitis numerati sunt, dixerit per Isaiam: Sic omnes gentes ut stillicidium de 761 urceo, et sicut momentum staterae aestimatae sunt, et ut sputum aestimabuntur (Esai. XL, 15). Ita ergo peribunt omnes gentes sicut stillicidium de urceo, et ut sputum perit, et ad nullos usus proficit. Sed tu qui nosti quia gentes non eo usque pro nihilo habuit Deus noster, ut et Abrahae dixerit: Benedicentur in te omnes gentes (Gen. XII, 3); et per David locutus sit ad Filium dicens: Dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8); et infra: Omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 11); qui legisti, quia obtulit Deus Filium suum pro omni gente, ut salvos faceret peccatores (Rom. VIII, 32); debes hoc loco vim divinae sententiae considerare. Contemplatione etenim creaturarum coelestium, quae multae sunt (sicut coelum quod multipliciter majus quam terra est, ut a plerisque punctum comparatione coeli terra sit aestimata), Angelorum, Archangelorum, Principatuum, Potestatum, Thronorum, Dominationum, millium, et decem millium, et innumerabilium millium; contemplatione ergo horum gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt, cujus est omnis plenitudo. Ex illa igitur plenitudine coelesti tamquam gutta cadens aestimatae sunt gentes. Quomodo enim poterant maximae videri, cum ipsa terra in qua sunt gentes, minima mundi portio sit, et omnium quae operatus est Deus, tamquam staterae exigua inclinatio gentes sint? Simul cognosce per hanc stateram omnia Deum cum justitia condidisse, et in ipsis gentibus inesse quiddam naturaliter, in quo justitiae videretur vel exiguum esse momentum, et sputum ipsum tamquam ex universitate totius corporis interiorem existere portionem. 50. Magis ergo hic misericordia praedicatur: quoniam qui venit quaerere quod perierat, nec stillicidium illud quasi vile contempsit, et allevavit momentum staterae; et sputo illi substantiam boni corporis donans, dignatus est omnes gentes in unum corpus Ecclesiae congregari. Inter gentes autem et Israel annumerari potest nequaquam expers divinae ejus justitiae; quia ipse Moyses dixit de Israel: Ecce populus sapiens, et disciplinae tenax, gens magna (Deut. IV, 6). Et ut scias quia supra meritum nostrum Dei bonitas redundavit, Apostolus hunc propheticum locum interpretatus ait: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32 et seq.); et subjunxit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit: aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Hunc autem locum praemittens Propheta ait: Sic omnes gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt (Esai. XL, 15), et reliqua, ut cognoscas intellectum istum cum interpretatione Apostolica convenire. 51. (Vers. 5.) Sed quid evidentius eo quod perituras naturas non videatur inducere, cum ipse subjecerit sanctus Propheta: Quoniam non resurgunt impii in judicio. Non enim dixit: Non resurgunt; sed ait: Resurgunt quidem, sed non in judicio. Qui autem resurgit, est utique, et manet; sed quia non credidit in Christum, jam judicatus est; et ideo non venit in judicium, quem peracti jam 762 manet poena judicii. Et de resurrectione quidem plurima divinarum Scripturarum sunt testimonia, quae non praetermisimus in libris consolationis et resurrectionis. De eo autem quod ait: Non resurgunt impii in judicio; secundum Evangelium absoluta sententia est, quia non omnes judicabuntur. Apostolus autem ait: Omnes enim oportet nos stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Haec putant plerique esse contraria; nec advertunt quia Salvator de perfidis dixit atque impiis, qui non crediderunt in Dominum Jesum. Sic enim ait: Qui credit in me, non judicabitur, qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc autem est judicium, quia venit lux in hunc mundum, et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem; erant enim mala ipsorum opera (Joan. III, 18, 19). Liquet igitur de quibus dictum sit, hoc est, de iis qui non crediderunt in Dominum Jesum. Apostolus quoque etsi dixit omnes, de iis utique dixit qui crediderunt, sed actuum suorum rationem in die judicii reddituri sunt. Denique ipse alibi ait (Rom. II, 15), quia testimonium conscientiae nostrae in die judicii revelabitur, cum invicem cogitationes nostrae aut accusabunt se, ut scriptum est, aut defendent, et patebunt cordis occulta. Quid autem hoc evidentius quod ait alibi: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 15)? Immutabuntur enim justi in incorruptionem, manente corporis veritate. Daniel quoque dicit: Judicium sedit, et libri aperti sunt (Dan. VII, 10). Ostendit ergo judicium futurum, maxime cum alibi idem dicat: Multi qui sedent in tumulo terrae, exsurgent, isti in vitam aeternam, et isti in opprobrium et confusionem aeternam; et intelligentes splendebunt sicut splendor coeli, et de justis multi sicut stellae lucebunt (Dan. XII, 2 et 3). 52. Quod istud est judicium sedentium judicum, et qui libri aperti, nisi conscientiae nostrae, velut libri peccatorum nostrorum seriem continentes? Quamquam hoc ipsum vile sit aestimare quasi humani simile judicii. Aliud est Christi judicium, ubi conscientia ipsa se prodit, quae latere non potest occultorum arbitrum: ubi cogitationes lucent apud eum, qui adhuc cogitantibus dicebat: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Cum Judaeis diceret, dicebat omnibus; ne quis putaret quod occulta possent esse quae eum fallerent, ne quis putaret quod parietibus clausis testem occulti erroris effugeret. Ideoque et Evangelista testatur dicens: Jesus autem sciebat cogitationes eorum (Luc. VI, 8). Quomodo ergo ait: Libri aperti sunt? Non utique atramento scripti, sed vestigiis delictorum, et flagitiorum inquinamento. Aperietur liber conscientiae tuae, aperietur liber cordis tui, culpa nostra recitabitur. Est ibi liber, ubi est tabula; immo sunt libri inscripti, ubi sunt inscriptae tabulae, quas inscribit Spiritu sancto Apostolica doctrina, sicut legimus, dicente Paulo: Epistola nostra vos estis. . . . inscripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2 et 3). Sunt ergo tabulae cordis inscriptae 763 Spiritu sancto, istae recitabuntur. Si bene egeris, manebit Scriptura. Vide ne tollas Spiritus sancti gratiam; vide ne deleas, et scribas atramento flagitia tua, ne veniat dies judicii, et dicat Judex: Recitentur libri, recitentur tabulae gestorum ejus; et dicat tibi: Ego scripsi tabulas tuas, cur delesti apices meos? Ego scripsi dona mea, quomodo delesti munera mea, et scripsisti opprobria tua? Non legisti quia scribo? Non tibi dixi per os Prophetae mei: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2); judicium autem Verbi est. 53. Multi ergo dormientium in tumulo terrae surgent, qui bene egerunt, in resurrectionem vitae: qui male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29). Quod Daniel ait: in vitam aeternam; hoc Salvator: in resurrectionem vitae, dixit. Item quod ait Daniel: in opprobrium et confusionem; Salvator dixit: in resurrectionem judicii. Unde non expedit nobis ad judicium venire, et non expedit non venire; ne aut praedamnati videamur, aut in hac labe vitiorum subeamus tanti pondus judicii. Propheta rogat ne intret Dominus in judicium cum servo suo (Psal. CXLII, 2); quanto magis nos judicium Domini timere debemus? Pone quia misericors Dominus ignoscet: quanta prodentur quae latere credebam? Qui pudor, quae confusio erit mihi, cum is qui alios profitebar docere, ipse in eo deprehendar, in quo alios arguebam? 54. Et ideo quoniam et Salvator duo genera resurrectionis posuit, et Joannes in Apocalypsi dixit: Beatus qui habet partem in prima resurrectione (Apoc. XX, 6), isti enim sine judicio veniunt ad gratiam: qui autem non veniunt ad primam resurrectionem, sed ad secundam reservantur, isti urentur, donec impleant tempora inter primam et secundam resurrectionem: aut si non impleverint, diutius in supplicio permanebunt. Ideo ergo rogemus ut in prima resurrectione partem habere mereamur. Sunt qui resurrexerunt in passione Christi; et isti plane beati, qui acceperunt Christi gratiam, et audierunt vocem ejus, de qua scriptum est: Venit hora quando audient mortui vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent (Joan. V, 25). Et: Ingressi sunt in sanctam civitatem (Matth. XXVII, 53). Puto quod magis illam significet supernam, quam istam Hierusalem, quam reliquit, quam incusavit, quod in istam pedibus, in illam autem supernam meritis intraverint. 55. Sed et illud caveamus, ut hic positi surgamus de tumulo terrae. Sunt qui viventes sepulcro sunt circumdati et repleti mortuis, quorum guttur sepulcrum est, non loquentium verba vitae, sed mortis. Si hic resurrexerimus a mortuis, et illic resurgemus: si hic non fuerimus ossa arida; 764 sed acceperimus rorem Verbi, humorem Spiritus sancti, et illic vivemus; sic hic nos excitaverit Jesus voce sua magna, ut excitavit Lazarum, et per discipulos suos solverit a vinculis mortis, et induxerit in Bethaniam, ubi erat Lazarus, hoc est, in domum obeditionis, et adhibuerit hic convivio suo; et illic cum eodem recumbemus, et illic cum eo semper epulabimur, et illic nobis redolebit unguentum, quod solus proditor dolebat effusum. 56. (Vers. 5.) Ergo impii non resurgunt in judicio. hoc est, in portionem eorum qui judicium subituri sunt; nec peccatores resurgunt in consilio justorum. Vides quia surgunt impii, et non surgunt in judicio justorum, quia peccatores etsi non resurgunt in consilio justorum; resurgunt tamen in judicio. Unde videntur qui bene crediderunt, et fidem suam etiam operibus exsecuti sunt, ipsi non judicari, sed surgere in consilio justorum: peccatores autem qui non possunt inter justos surgere, surgent in judicio. Habes duos ordines. Tertius superest impiorum, qui quoniam non crediderunt, jam judicati sunt; et ideo non surgunt in judicio, sed ad poenam: dilexerunt enim magis tenebras quam lucem (Joan. III, 19); et ideo judicium eorum poena est, et forte poena tenebrarum. Et poterat quidem intelligi quod ii qui mala opera habent, credentes tamen in Christum, volentes quidem recte vivere; sed victi illecebris peccatorum, dilexerunt plus tenebras quam lucem: id est, utrumque dilexerunt, sed magis tenebras. Sed quia de illis praemisit qui non crediderunt, sic accipiendum puto quod dilexerunt tenebras, et non lucem; lux enim Christus est. Qui ergo non crediderunt luci, absurdum est ut lucem vel dilexisse credantur, quam nescierunt. Nescierunt enim, neque intellexerunt, in tenebris ambulant sicut scriptum est (Psal. LXXXI, 5). 57. (Vers. 6.) Sequitur: Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. Adverte sensum: Non resurgunt impii in judicio: quoniam novit Dominus viam justorum. Vias eorum utique novit, quorum dirigit gressus; sunt enim gressus hominum, qui a Domino diriguntur. Diriguntur a Domino et viae viri. Has novit Dominus vias, quae sunt rectae, quae ad illam vitam tendunt dicentis: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Haec bona est via: tortuosa autem est via saeculi. Non dignatur illam viam nosse. Illos enim agnoscit, qui sunt ipsius, qui operantur opera ejus: qui autem operantur iniquitatem, his dicit Dominus: Discedite a me, omnes operarii iniquitatis, non novi vos (Luc. XIII, 27). Non per ignorantiam, sed per id quod indigni sint scientia Dei, nesciuntur. 765 58. Pulchre autem ait: Et iter impiorum peribit. Separavit Latinus, ut iter diceret, et tamquam discrevit iter a via; Graecus autem in utroque viam dixit. Non otiose tamen Latinus, quia et Dominus: Ego sum via, dixit; non dixit: Ego sum iter. Perire autem iter impiorum dixit, non impios. Servat eorum substantiam, qui si convertantur, 766 solum iter impietatis amittent, quod nec ab initio fuit, nec erit. Quod accidens igitur est perit: quod substantivum, manet. Pereunt autem ita impii, quomodo dicitur: Anima quae peccat, ipsa morietur (Ezec. XVIII, 4): ut peccati aculeo, non omni substantiae suae dissolutione moriantur.