1 | 3 |
IN PSALMUM XXXV ENARRATIO.
[recensere]765 PRAEFATIO. 1. Dicturus Propheta in psalmo sequenti quae esset forma justi, ante formam expressit injusti. Neque enim possumus cognoscere quae sit forma justitiae, nisi cognoscamus quae sit iniquitatis effigies; sunt enim sibi adversae atque contrariae. Namque in altera simplex habitudo naturae, in altera fallax versutia nequitiae: alia virtutum imagines praefert, alia vitiorum commercia praetendit. Convenire autem hunc ordinem et ipsa ratio docet; et si de contrariis sumenda sunt testimonia, ipsi doctores philosophiae confessi sunt, dum sequuntur. Quis autem dubitet longe anteriorem Davidem Platonis fuisse temporibus, quem non solum magister ejus; sed nec avi quidem avorum ejus videre potuerunt: cum ille in principio regni fuerit Judaeorum (quod per innumera annorum curricula propagatum est), iste post tempora captivitatis, quibus regnum gentis ejus jam fuerat dissolutum. Ergo ipse qui tenet in omnes saecularis sapientiae principatum, cum diceret non posse formam justitiae comprehendi, nisi ante discutiendam injustitiae seriem putavissent, exemplum attulit quod ii qui velint aurum quaerere, prius se luto obliniant. Aurum itaque justitia, iniquitas lutum est. Quod a nostris quoque prius dictum esse non dubium est, cum scriptum sit: Ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43). Et vere lutum; quia eos inquinat qui sibi appropinquaverint. Fugiamus ergo injustitiam, ne luteis sordibus inquinemur, atque in ejus voraginem non pes noster exterior, sed, quod est gravius, mens nostra mergatur. Et philosophia quidem aurum se quaerere dicit; sed lutum versat, quae divinitatem quaerit in statuis; sed vasa figuli virga confringet. Nos aurum quaerimus, quo corpora nostra mundemus, mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes; ut et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur. Bonum aurum, sanguis est Christi, dives ad pretium, profluus ad lavandum omne peccatum. Ordinem diximus, titulum consideremus. 2. (Vers 1.) In finem, inquit, servo Domini psalmus David. In toto psalterii corpore solus hic titulus est, quod psalmum servo Domini se scripsisse testetur. Quis iste est servus Domini, videamus: quid psalmi series significet: cui dictus hic psalmus sit? Audiamus ad quem loquatur: Domine, inquit, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 6 et 7). Cui hoc, nisi Filio Dei dicitur? Haec enim non humanae, sed divinae sunt potestatis. Sed quid sibi vult quod servo Domini dici psalmum hunc 766 titulus declaravit (Psal. LXXXIX, 1), cum orationem Moysi hominis Dei maluerit, quam servi Domini in posteriore titulo nuncupare? quod ergo consilium Prophetae fuerit non intelligo, vel potius ipsius domini Salvatoris, qui locutus est in Propheta. Vere judicia ejus sicut abyssus multa, ut servo honorificentiam reservaret, sibi conditionem servitutis ascriberet. Videor mihi intelligere, videor hausisse aliquid de gratia spiritali. Adversus injustitiam, ut diximus, psalmus hic scriptus est: et ideo plus gravatur injustitia perfidorum, qui Christum Jesum Dominum recipere noluerunt, cum ille propter ipsos susceperit servitutem. Quid enim tam iniquum, quam ingratos fuisse tantis beneficiis; ut quibus ille salutem daret, hi sanguinem ejus effunderent? Denique alibi cum de sua passione loqueretur, ad acervandam Judaicae impietatis invidiam sic ait: Ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me . . . (Psal. LXVIII, 18). Pauper et dolens ego sum (Ibid., 30). 3. Veni, Paule, interpretare nobis, qua ratione Dominus coeli atque terrarum se pauperem dixerit, et quae sit ista paupertas. Tu certe illum divitem dixisti: quomodo idem dives et pauper est? Audiamus testimonium Pauli. Scitis, inquit, gratiam Domini nostri Jesu Christi; quia propter vos pauper factus est, cum dives esset; ut vos ejus inopia ditaremini (II Cor. VIII, 9). Veni et tu, Esaia, interpretare nobis quomodo se dolentem dixerit Christus, qui dolores vulnerum sanare consuevit. Medicus venit, ut curaret aegros: quid ipse habuit quod doleret? Audiamus etiam Esaiae testimonium. Pro nobis, inquit, dolet: et nos aestimavimus eum esse in doloribus (Esai. LIII, 4). Expressit medici affectum, qui etiamsi ipse nullum vulnus habuit quod doleret, tamen compassus est vulneratis. Hoc igitur in psalmo Dominus exprobrat Judaeis: Ego propter vos pauper, ego pro vobis dolens, et vos mihi manus impias intulistis dicentes: Tollamus justum, quia inutilis est nobis (Sap. II, 12). Injiciamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19). Bene panem dixit pro carne ejus. Ille alimentum detulit, isti pro beneficio retulere supplicium. Non mirum ergo si esuriunt, qui sibi vitae aeternae alimoniam denegarunt. Pulchre etiam duo ista junxerunt: Injiciamus lignum in panem ejus. Nesciebant quid loquerentur Judaei, et mysterium loquebantur. Paradisum nobis Crux reddidit Christi. Hoc est lignum quod Adae Dominus demonstravit, dicens de ligno vitae, quod esset in medio paradisi, edendum: de ligno autem scientiae boni et mali, non edendum. Erravit Adam, mandata non tenuit, interdictum gustavit. 767 Per lignum coepimus esurire; quia suum caro accepit alimentum. Ideo Dominus in Christo carnem junxit et lignum, ut fames antiqua cessaret, vitae gratia redderetur. Beatum lignum Domini, quod omnium peccata crucifixit. beata caro Domini, quae victum omnibus ministravit! 4. De paupertate igitur et dolore Domini idonea, ut arbitror, sanctorum protulimus testimonia, quorum alter vidit et dixit, alter est electus ut diceret. Ipsorum igitur qui probati sunt, de servitute Domini testimonia iterum proferamus; immo sua quae de se ipse locutus in utroque est. Audiamus ergo quid dicat: Sic dicit Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi ad congregandum Jacob et Israel ad eum (Esai. XLIX, 5). Advertimus ergo quod propter congregationem populi, formam susceperit servitutis. Audis, Judaee, et de gratia contumeliam refers; et hoc ad perfidiam derivas, propter quod magis credere debuisti. Ad te vocandum venit, et conviciaris. Ex utero servum se dixit. Audi, Ariane, ex quo utero: paululum supra recurre: Ex utero, inquit, matris meae, vocavit Dominus nomen meum (Psal. XLIX, 1). Quod nomen ejus sit, audiamus, quo eum Pater vocavit. Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel: quod interpretatur, Nobiscum Deus (Esai. VII, 14; Matth. I, 23). Quod enim aliud nisi Filius Dei nomen est Christi? Accipe aliud. Dixerat quidem et Gabriel ad Joseph de Maria: Pariet filium, et vocabit nomen ejus Jesum (Ibid., 21). Accipe Dei vocem: Et tu, Bethleem Judaeae, non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet Princeps qui regat populum meum (Mich. V, 2). Adverte mysterium: ex utero Virginis idem et servus exivit et dominus; servus ad operandum, dominus ad imperandum; ut regnum Deo in hominum mentibus radicaret. Utrinque unus, non alter ex Patre, et alter ex Virgine; sed idem qui ante saecula ex Patre, ipse postea carnem suscepit ex Virgine. Ideo ergo et servus vocatur, et dominus: propter nos servus; sed unitate divinae substantiae Deus ex Deo, Princeps ex Principe, aequalis ex aequali; neque enim degenerem genuit (Matth. III, 17), in quo se ipse complacere memoravit. 5. Magnum, inquit, tibi est vocari puerum meum, ut statuas Tribus Jacob. Servat ubique suae vocabula dignitatis. Magnus Deus, et magnus puer: nec in carne magnitudinis suae nomen amittit, cujus magnitudinis nullus est finis. Meritoque securus, cum in forma Dei esset, ut Apostolus dicit, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 6 et seq.). Hic est ergo aequalis quasi Dei Filius, hic servi formam in carne suscepit, hic mortem gustavit, cujus magnitudo non habet finem; quia finis Legis est Christus ad justitiam omni credenti: ut in ipsum omnes credamus, hunc intimo adoremus affectu. Bona servitus, quae omnes liberos fecit: 768 bona servitus, quae nomen super omne nomen acquisivit: bona humilitas, quae fecit, ut in nomine ejus omnes genu figant, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. In hunc ergo finem dirigitur hic psalmus, ut et nos servi simus ad justitiam, non superbi ad arrogantiam. Servitus enim stipendium libertatis est: stipendium autem mortis arrogantia est. Sed jam ipsam psalmi seriem adoriamur. ENARRATIO. 6. (Vers. 2.) Dixit injustus, ut delinquat sibi. Quid dixerit, non expressit, et ideo sic intelligendum arbitror, quia quidquid dicit injustus, peccatum est. Omnis enim injustitia, peccatum; quoniam ubi organum vitiosum, quomodo potest cantus non esse vitiosus? Degeneris materiae decolor partus est. Quidquid ergo loquitur injustus, iniquitas est, quae in suum refertur auctorem, sicut viperae partus, qui primo suam scindit parentem, ut frequens sermo est (De Tobia, cap. 12, num. 41, et inf. Psal. XXXVII, num. 8). Sibi ergo delinquit. Nihil hac sententia sublimius dictum arbitror. In illis qui sibi sapientiam saeculi vindicarunt, nihil tale legi, nihil tale cognovi. Nec mirum, quandoquidem illi humano ingenio locuti sunt, hoc infudit Spiritus Dei, Spiritus veritatis: quia injustus sibi delinquat, sibi generet vulnera, se ipse confodiat. Nam sicut spinae nascuntur in manu ebriosi, ut Scriptura asserit (Prov. XXVI, 9): ita et injusti sermone nascuntur, quae compungant loquentem. Loquitur injustus, et interior ejus conscientia vulneratur; quia in omni sermone quem loquitur, non est fraudis immunis. Cujus enim gravior est poena, quam propria, cum pro omni sermone det poenas? Serpens aliis infundit venenum, injustus sibi; in eum enim refunditur quidquid effuderit. Injustus igitur et aliis inutilis, et sibi noxius: justi autem vita fructuosa aliis, et sibi dulcis. Dicit enim Salomon: Fili, si sapiens eris, tibi sapiens eris, et proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12). 7. Advertimus ergo quia justitia aliis est potius nata, quam sibi: commune commodum, non suum exspectat; et alienum bonum pro suo ducit emolumento. Beata et praeclara justitia, cujus bonum omnibus proficit: ex uno plerumque ad plures proficiscitur, atque ad omnes pervenit. Justus David, qui parcebat inimico, et malebat innocentiam suam, quam vitam tueri; ne malo publico vindicaretur, atque appetendi principis in malis quoque causis aliis exemplum ederet, cum ipse vindictam de insidiatore sumpsisset. Justus Abel, qui de ovibus suis quas ei Dominus dederat, primitias Domino putaverit offerendas; et ideo plus placuit Deo, quia moram non fecit, devotionem probavit. Sed hoc impius ferre non potuit, justitiae praevaricator, radix iniquitatis; et ideo fratrem occidit, quia hostia ejus Deo magis quam oblatio sua fuerat comprobata. Sed 769 ille occisus Deo loquebatur in voce sanguinis sui, hic vivus a facie Domini repellebatur; et cum adhuc a Domino poenae cessarent, torquebat eum suorum conscientia peccatorum. Latebat miser tremens et timens; et cum adhuc percussor deesset, ipsa sese injusti vita cruciabat. Acceperat signum, ne eum aliquis occideret: non ut vitae suavitate frueretur, sed ne mors auferret aerumnam: ut percussorem suum quotidie timendo pateretur. Meruerat quidem ut percussor inhiberetur; sed sine ulla intermissione ipse sibi suus carnifex erat, ipse percussor. 8. Quae poena major quam timere quod vitare non possis, nec quod timueris, evadere? Unde praeclare David exprimens conventionem gravissimam conscientiae peccatricis ait: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum contra me est semper (Psal. L, 4). Offunditur enim nobis ultrix nostri imago peccati; nec quietum reum suum esse permittit, inferens miseram servitutem: atque in sua vincula trahit, ut enodare se non queat; quoniam volens ipse se vendidit, cui liberum erat delictorum aera non capere, et libertatem innocentiae reservare. Itaque dum oramus, peccatum offunditur: ubi somno sensus se corporis relaxaverit, peccatum recurrit. Semper nobis error noster tamquam malus exactor occurrit, vel tamquam improbus fenerator conveniens debitorem. Unde Dominus ait: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Sed justus novit quemadmodum peccatorum suorum vincula dissolvat, nec exspectat accusatorem, sed praevenit ut confitendo suum allevet omne delictum; ne habeat quod adversarius criminetur. Ideoque Scriptura tibi dicit: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Vocem enim eripit adversario, et quasi dentes quosdam paratos ad praedam criminationis infestae, peccatorum suorum confessione constringit. Dixit Judas Iscariotes ut delinqueret sibi. Quid dixit: Quem osculatus fuero, ipse est: tenete eum (Matt. XXVI, 48). Hoc dixit, et se ipse proprio ore egit in mortem. Quantos putamus in ipso fuisse tortores, ut sibi ipse tam gravis poenae exactor incumberet, et semetipse laqueo strangularet? 9. Dixit injustus ut delinquat sibi. Locutus est justus: Ecce ego peccator male feci, et grex iste quid fecit (II Reg. XXIV, 17)? Et remissum est omne peccatum. Dixit ergo justus, et sibi profuit. Dixit Cain: Numquid ego custos sum fratris mei (Gen. IV, 9)? et sibi ipse mentitus est. Dixit Ananias omne se venditi sui ruris pretium protulisse, et mentitus est sibi, qui potuit minus offerre sine fraude. Ideoque praeclare ait: Et mentita est iniquitas sibi (Psalm. XXVI, 12). Sibi enim ante mentitur, cum in suum mentitur exitium; sibi delinquit, qui sibi innocentiae eripit suavitatem. Quis enim puritate et simplicitate pectoris dulcior fructus? Quis cibus suavior, quam is quem animus bene sibi conscii, et mens innocentis epulatur? At vero iniquitas velut quodam plumbeo talento, ut Scriptura testificatur (Zach. V, 7), conscientiam gravat. Meritoque David ait: Sicut onus grave gravatae sunt super me (Psalm. XXXVII, 5). Et Salomon: Sicut uva acerba dentibus, 770 et fumus oculis, ita iniquitas omnibus utentibus ea (Prov. X, 26). Gravis poena quae cibum impedit, aspectum obducit; et, quod est amplius, oculis mentis internae tenebrosam offundit caliginem, ut quod verum est, videre non possit injustus. Ideoque delinquit sibi, qui sibi quae pretiosa sunt, eripit. 10. Dixit ergo injustus ut delinquat sibi. Justus autem loquitur, ut aliis et sibi prosit; ille loquitur ad perniciem, hic loquitur ad salutem. De justis vero et fidelibus dictum est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Illius lingua vulnerat, lingua autem prudentum sanat. Unde cum expostularet David cum rege Saul, quod oblitus beneficii, salutis ingratus eum persequeretur ad mortem, a quo toties jam videret se esse servatum; et vitam ejus appeteret, qui vitam suam pro regis salute periculis obtulisset, ait sibi fructum non perire justitiae, qui insidiatorem suum in manus suas a Domino sibi traditum non peremisset (I Reg. XXIV, 14). Ab injustis iniquitas prodivit, venenum a serpentibus effusum est, venenum et iniquitatis arma perierunt. 11. Ideo scriptum est: Dixit injustus ut delinquat sibi. Quid dixit? Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14). Effectum non habent verba, sed peccatum habent. Inanis quidem pompa jactantiae; sed superbiae spiritus criminosus non timet convicio majestatem violare divinam. Etenim si ullus Dei timor ejus inesset affectui, non in conspectu Dei plena doli gerenda sibi ausu temerario credidisset, quasi Deus non possit occulta cognoscere, qui scrutator est internorum. Spectat omnia Deus; nihil est quod eum praetereat, nemo qui fallat: cui omnia praesentia quae futura sunt, et manifesta quae latent. Etenim si sol iste mundanus clausis plerumque domiciliorum habitaculis suum lumen interserit; quanto magis Deus summus, aeternus, etiam secreta penetralia mentis humanae, atque omne Angelorum consilium scientia sua scrutatur, et praevenit? Quid ergo aliud agit injustus, nisi ut iniquitatem sibi quaerat et odium? 12. Sic enim scriptum est: Non est timor Dei ante oculos ejus: quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniret iniquitatem suam et odium. Quid enim inveniret? Omnis enim qui quaerit, invenit: ergo si malum quaeritur, agitur ut inveniatur. Sed quemadmodum laudabilis est ille, qui bonum quod quaesivit, invenit, ita inveniabilis qui laboravit ut malum quod quaesierat, inveniret; bonis enim rebus, non flagitiis atque criminibus laborem nostrum nos oportet impendere. Quid igitur nisi summae stultitiae atque dementiae est, odium quaerere, iniquitatem mais artibus invenire, quam bonus nemo quaesivit? 13. Quomodo igitur improbi iniquitatem suam et odium quaerant, consideremus. Nempe Herodias erat tetrarchae Philippi legitimo nexa conjugio, regiae abundans opibus potestatis: quae Herodem Romam adusque tendentem quasi germanum mariti, hospitii et affinitatis jure suscepit; cum quo depacta suam copulam, non multo post relicto viro, consortii sui jura mutavit. 771 Nonne ea quaesivit iniquitatem et odium, quae conjugium deseruit, ut inveniret adulterium? Et quia sanctus Baptista nuptias illicitas constanter increpuit dicens Herodi: Non licet tibi eam uxorem habere (Marc. VI, 18), quae maritum contra Legem reliquit, et fratri mariti quasi ex Lege convenit; commota est adultera, ut eum vellet occidere. Sed cognito quod Herodem ad necem justi non facile posset inflectere, excogitavit qua via istud efficeret. Natalis erat Herodis, quem luxu nimio, ut plerisque regibus mos est, celebrare consueverat. Adornavit filiam, ut in convivio regis pignus regale saltaret. Et cum placuisset Herodi, quod displicere debuit patruo, obtulit ei, ut quod vellet praemium pro saltationis opprobrio postularet. Matrem illa consuluit, cujus impulsu caput Baptistae poposcit. Victus Herodes, quia sacramento se constrinxerat daturum quidquid neptis propria petisset, jussit occidi Joannem, et caput ejus afferri. Quod allatum puellae dedit, et illa matri suae pertulit. Verum est ergo quod iniquitas et odium requirantur: quandoquidem ea mulier, quod facili petitione impetrare non poterat, pravis artibus excogitatae fraudis elicuit.
11. Quid de Juda proditore loquar qui quaesivit avaritiam, et invenit sacrilegium, dicens: Quid mihi dabitis, et ego eum vobis tradam (Matt. XXVI, 15)? Nec expletus pauperum spoliis, ad plenitudinem criminum gravissimorum crimina ferendo pervenit, pia miscens charitatis sacramenta flagitiis, cum diceret: Quem osculatus fuero, ipse est: tenete eum (Ibid., 48); ut vere de eo dictum dubitari non queat: Verba oris ejus iniquitas et dolus. Oscula labiis ferebat, offundebat venena pectoribus; meditabatur acerba supplicia, gratiae pignus afferebat. 15. Bene de eo prophetia addi fecit: Noluit intelligere ut bene ageret; non enim per naturam deliquit, sed per voluntatem. Denique Apostolus erat, audiebat quotidie divina mandata, discebat coeleste mysterium; potuit intelligere ut bene ageret, si voluisset. Videbat sanari paralyticos, caecis refundi lumen, mortuos resuscitari; num debuit intelligere quod Deus esset, qui talia posset operari? Sed intelligere noluit, quia avarus homo et pecuniae intentus a cognitione divinitatis vigorem suae mentis avertit. Unusquisque enim qui se flagitiis ingurgitaverit, non vult intelligere quae coelestium mandatorum sunt, ne revocetur a vitiis. Vide illum fugientem intelligere, qui ait: Tenebrae operiunt me, et circumdant parietes: quis scit an videat Dominus (Eccles. XXIII, 26)? Non vult enim quaerere et invenire, quod Deus omnia videat atque cognoscat; ne metu retrahatur a crimine. Vide regem Achab petentem a Nabuthe vineam ejus; cognosce respondentem illum: Absit ut cedam haereditatem patrum meorum (III Reg. XXI, 3). Non debuit intelligere quod justa referebat? Sed noluit intelligere ut bene ageret, et aliena non 772 quaereret. Non debuit intelligere quod vero Elias Deo serviebat, cum videret in verbo Eliae clausum coelum tribus annis et tribus mensibus; et ad preces ejus pluvias esse demissas, ut arida omnia rigarentur? Sed noluit intelligere, ne perfidiam condemnaret, sequeretur fidem. 16. (Vers. 5.) Quinetiam Iniquitatem meditatus est in cubili suo, ubi verum quaerere debuisset. In cubilibus enim compungere nos debent nostra peccata, non in ipsis delinquendo committi, dicente Propheta: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). 17. Astitit, inquit, omni viae non bonae: malitiam autem odio non habuit. Non enim immerito injusta meditatur, qui in via erroris assistit, et malitiam diligit, quam odisse deberet. Plus dixit, astitit; quasi jamdudum in via nequitiae, diuturna statione, permaneat. Ille enim beatus (Psal. I, 1), qui in via peccatorum non stetit, non is qui in ea stare non desinat. Et ideo prima praecepta sunt sancti prophetae David, impietatem fugere, in peccato non stare, in Lege meditari; ut intelligas quae bona sunt, et justa atque injusta secernas. In omnibus igitur radix est spectanda gignendi, ne eam inutilis ab exordio succus inficiat, gravioraque multo sunt, animorum vitia, quam virgultorum. Cavendum ergo prae caeteris, ne humano ingenio malitiae usus inolescat, atque omnis aetas secutura degeneret; arbor enim mala fructus malos facit. Nam si plerumque quod nolumus hoc agimus, et vitare non possumus; et quod odio habemus, hoc facimus, vinti quadam aut delectatione flagitii, aut obreptione peccati: quomodo possumus vitare quod amamus? Astringimur et inviti quomodo possumus voluntarii non teneri? Vix se exsolvit Paulus erroribus quotidiana decertatione luctando, ut vinculis captivitatis exutus, per Christi gratiam servaretur; et tu putas quod assistendo delictis possis ad coelestium repromissionum merita pervenire? Luctando corona quaeritur, non reluctando; studio, non refragio comparatur. Certantibus quoque divinae misericordiae suffragia postulanda sunt, ut corona justitiae pro laborum meritis deferatur. 18. (Vers. 6, 7.) Denique quid sequatur consideremus. Domine, inquit, in coelo misericordia tua; et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua sicut abyssus multa. Nonne hunc locum secutus est Paulus ut diceret: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24 et 25). Ubi enim mens humana turbatur, et certaminum dura atque aspera nos fatigant, Domini auxilium postulandum est. Ideoque conversus ad Dominum, ipsum invocat et implorat, ut laborantibus adjutor assistat. Misericordia ergo petenda de coelo est, et veritas Dei ex prophetarum oraculis colligenda, qui quasi nubes mysteria divinae cognitionis obtexunt. Posuit enim tenebras 773 Deus latibulum suum; ut primo pluviam mysticae fertilitatis accipias, et tunc infusus rore coelesti fulgorem reseratae lucis agnoscas, ut possis dicere: Ex plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16). Quis enim potest secreta Dei facile comprehendere, cujus justitia sicut montes Dei, vel (sicut Aquila posuit) ut montes validi; eo quod validae virtutis plena praecepta sint. Unde et Apostolus videns esse sublimia quae audivit, dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 23 et 24)? Altitudinem itaque divitiarum sapientiae retulit ad altitudinem montium. Audi quorum montium. Ipse enim Dei Filius mons magnus est (Esai. XL, 9); et ideo ascende in hunc montem qui evangelizas Sion, ut stes radicatus et plantatus in Christo. Est mons quasi sapientia Dei, est mons quasi justitia, est mons quasi scientia Dei, est mons quasi sanctificatio, est mons quasi redemptio, est mons quasi resurrectio. Demonstravit nobis hos montes Scriptura, quae dixit: In ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30). Vel quia angelis angelus factus est Dei Filius, prophetis propheta; cujus judicia sicut abyssus multa. Audi bona: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8); id est, scriptura veteris Testamenti, novi advocat seriem Testamenti ad consummationem sanctificationis et plenitudinem gratiae, sonitu quodam atque profluvio redundantiae spiritalis. 19. (Vers. 8, 9.) Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quid est, homines et jumenta? Rationabiles utique, et irrationabiles. Rationabilibus judicia, irrationabilibus misericordia. Alii reguntur, alii nutriuntur. Ideoque addidit: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt; id est, non generatio viperarum, sed filii hominum, qui ad imaginem et similitudinem Dei vivunt; non in pascuis, sed in conviviis collocantur: alii enim in loco pascuorum, alii in privilegio sacramentorum. Imperfectis succus lactis, perfectis mensa refectionis, de qua dixit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII, 5); in qua panis vivus, id est, Verbum Dei; in qua oleum sanctificationis, quo impinguatur caput justi, et sensus firmatur interior, ut aboleatur oleum peccatoris; in qua etiam poculum inebrians, quam praeclarum, vel, quam validum (Ibid.)! Κράτιστον enim dixit Graecus vel potens, vel forte, vel validum; validum enim, quo abluuntur flagitia vel delentur. Bona ergo ebrietas poculi salutaris. Sed est alia ebrietas de redundantia Scripturarum. Est et alia ebrietas per infusionem Spiritus sancti. Denique illi qui diversis linguis in apostolorum Actibus loquebantur (Act. II, 13), musto pleni audientibus videbantur. Domus ergo Ecclesia est; ubertas domus, redundantia gratiarum; torrens voluptatis, Spiritus sanctus. 774 20. Nec te nomen aut mos torrentis offendat, quod aliquando aridior aut exilior sit, ut ejus soleant fluenta cessare. Cessavit et hic noster, cessavit aliquando torrens profluvii spiritalis in populo Judaeorum. Quid dicam, torrens cessavit; cum mare cessaverit, sicut lectio hodierna nos docuit, dicente Domino: Ecce ego increpatione mea desolabo mare, et ponam flumina deserta, et arefient pisces eorum (Esai. L, 2), utique Judaeorum suae ariditate perfidiae, ut enatare non possint? Cessavit ergo torrens propter Synagogae sacrilegia; quia erat illa plebs fide arida, sterilis operibus, captiva peccatis. Quid enim flueret non bibentibus, sed contaminantibus sacros meatus, cum ipsum fontem necarint? Bonus torrens, qui illis cessavit, ut nobis abundaret, et sitim humanae cupiditatis averteret, sicut torrens in austro. Unde et Scriptura dicit: Surge, aquilo, et veni, auster (Cant. IV, 16), qui arbusculas paradisi perflare consuevit. 21. Diximus sensum, etiam elocutionem consideremus, cur torrentem voluptatis, dixerit potatis eos, et non torrente, quasi de torrente; nisi quia aviditatem bibentium voluit exprimere, quasi torrentem ipsum vellent ebibere, si possent? Hic est forsitan torrens voluptatis quem in Genesi legimus (Gen. II, 10), fontem qui abluit paradisum, et dividitur in quatuor flumina, quae circumeunt totam terram. Ex hoc enim fonte virtutes profluunt spiritales, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia. Bonus fons gratiae et splendoris ejusdem atque naturae, cujus et illud flumen de quo in posterioribus dicitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). 22. (Vers. 10, 11.) Aptissime itaque substituit: Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te; et justitiam tuam iis qui recto sunt corde. Etenim post commemorationem coelestium beneficiorum, jure gratiae referuntur auctori Domino nostro Jesu Christo, qui fons vitae irriguus aeternae descendit in terras, ut ariditatem nostri pectoris irrigaret. Idem est splendor gloriae Dei Patris, et imago substantiae ejus; et ideo in lumine ejus vero, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, videbimus, inquit, Patrem; quia Deus lux est. Recte etiam dicitur: In lumine tuo videbimus lumen; secundum illud: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). Apud te ergo, Fons vitae, praesentem videbimus Patrem. Sicut enim tu apud Patrem eras in principio Deus Verbum: ita apud te semper est Pater, qui in te est. Est enim apud ipsum, in quo est. Prophetatur autem adventus Domini Salvatoris, qui venturus in terram diceret: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); id est, unum sumus lumen, sicut unum nomen. Per luminis et nominis unitatem ambo unum sumus; immo Trinitas unum in unitate substantiae, sed distinctione uniuscujusque personae. Trinitas distinctionem significat personarum, unitas potestatem. Potest et ad Patrem dici: Quoniam apud te est fons vitae, id est, in te ex quo vita processit, erat Verbum, et semper erat, quia apud te erat. Omnia per ipsum et in ipso facta sunt; et ipse est 775 vita universorum, et ipse te nobis manifestavit, ut corda hominum ad cognitionem tuae majestatis illuminentur. 23. Praetende ergo misericordiam tuam scientibus te. Praerogativa praetenditur, ut mereantur misericordiam quibus cognitionis tuae meritum suffragatur. Denique in posterioribus etiam vilioribus personis studium scientiae agnoscimus suffragatum, dicente Domino: Memor ero Rahab et Babylonis scientibus me (Psal. LXXXVI, 4); id est, meretricis illius Rahab, et confusionis illius memor ero apud scientes me, vel inter ipsos; quia meretrix illa me agnovit, quem populus non agnovit. Inter illos ergo qui me sciverunt, commemorabitur Rahab, ut dignum fidei praemium adipiscatur. Unde et in Evangelio dictum advertimus: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum (Matth. XXI, 31). Sed quia invalidi sumus ad exsequendum, licet devoti ad credendum: tu, praetende misericordiam tuam in te credentibus, quo devotioni et fidei facta quoque nostra conveniant; nec studium mentis nostrae destituat corporis hujus infirmitas, sed in ipsis tentationibus et infirmitatibus gloriemur, in quibus gloriabatur Apostolus dicens: Libentissime itaque magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut praetendat in me virtus Christi (I Cor. XII, 9). 24. (Vers. 12, 13.) Pulcherrime itaque addidit; Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveant me. Ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare. Superius quidam accipiunt torrentem voluptatis tuae in tentationibus fortitudinem; sicut est martyrum, in quibus placuit Deo exhibere sibi suavis, et grati certaminis voluptatem. Etenim si hyemes pro tentationibus accipiuntur: unde et orandum Dominus admonet, ne fiat fuga nostra hyeme aut sabbato, hoc est vel in tentatione, vel otio (Matth. XXIV, 20); hyeme autem crescit torrens, et adimpletur, atque intumescit: torrens utique pro graviore tentatione potest accipi, quae est in persecutionibus. Et ideo bene torrens voluptatis dicitur, quia ubi superabundavit peccatum persecutionis, superabundavit et gratia confessionis. 25. Vide virtutem Propheticae distinctionis. Primo injustum exposuit, qui vel in corde suo, vel in sermone dicit, ut sibi delinquat, vel in se delinquat; habet enim Graecus codex, ἐν ἑαυτῷ, id est, in se ipso, sed non omnes. Et forte ideo, quia insipiens in corde suo dixit quia non est Deus (Psal. XIII, 1). Ne forte et injustus intra se dicat, et intra se delinquat, licet Deum palam negare dementis sit; injustitiam autem plerique pro laude profitentur. Rapere enim, nocere etiam iis qui non laeserint, et circumvenire plerique sibi existimant gloriosum. Ergo primo injusti vitam exposuit, postea sacramentum divinae cognitionis adjunxit; ut timentes Deum, iniquitatem et injustitiam declinemus. Precem addidit, ut ab injustorum consortio justos suos liberare dignetur; ut in iis quoque qui mundo sunt corde, justitia divina praetendat, quasi speculatrix pia; ne nobis peccatorum velut hostium incursus obrepat, et capiat dormientes. Ideo vigilandum est, semper castra 776 Domini munienda sunt; quia nocte advenit inimicus et adversarius, quando somno sensus tenetur, cibo corpus distenditur. Orandum ut justitia Dei praetendat in nobis, quae in infirmitate positos faciat fortiores, ut possit unusquisque nostrum dicere: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). 26. Deinde etiam specialiter pro se orat; ut nos doceat, quemadmodum orare debeamus ad Dominum: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, id est non in superbiam incidam. Denique et alibi meminit sui dicens: Si non ambulavi in magnis (Psal. CXXX, 1). Hic oravit, ibi implevit: non implesset, nisi orasset. Cavenda superbia, quae etiam in prosperis supplantat. Denique gravius Adam in paradiso cecidit, quam si cecidisset in terra. De altissimis cadere, praecipitium est: in planis lapsus vocatur. Ideo pes errat superbi, quia caput non tenet; oculi enim sapientis in capite ejus. Non mirum ergo si errat vestigium, ubi oculus non habetur. Praecedat oculus, ut pes sequatur. Quomodo enim in tenebris viator incederet? Cito pes offendit in nocte, si quasi quidam mundi oculus viam luna non monstret. Et tu in nocte es saeculi, monstret tibi Ecclesia viam; ex alto te justitiae sol illuminet, ut lapsum timere non possis. 27. Et quia pedem dixerat superbiae, addidit: Et manus peccatorum non moveant me. Etenim sicut sancti membra sunt Christi, ita impii membra sunt diaboli. Manus peccatorum non moveant me, id est, actus eorum qui peccant, non me de justitiae statione dimoveant. Plerumque enim dum videmus peccatores prosperis abundare successibus, nutamus affectu, et quasi quadam peccatorum manu de radice virtutis avellimur. Cavendum ergo ne quos in domo Dei manus divina plantavit, manus adversa supplantet. Pulchre tamen hoc dicit, qui a persecutoribus verberatur. Qui autem moventur de radice sua, qua jam Christo inhaeserant, cadunt. 28. Unde addidit: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Quid est, ibi? Utrum ubi est superbia, ubi est manus peccatorum? An ubi stabant, ubi erant ante plantati; ibi ceciderunt? An in vicino, an in continenti, quasi in ipso tempore, in ipso loco? Et videtur ambiguum. Sed alibi docemur qui sit ibi, ubi dicitur: Ibi dolores sicut parturientis (Psal. XLVII, 8). Bonus dolor ei cui partus est fidei, quo Christus in Ecclesia formatur, et nascitur. Et alibi dicit: Memor ero Rahab, et Babylonis scientibus me. Etenim alienigenae, et Tyrus et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi (Psal. LXXXVI, 4); id est, ubi scientes me, ubi fundamenta in motus sanctis, ibi et alienigenae; quia et ipsi in me putaverunt esse credendum. Ibi ergo ceciderunt, ubi magis stare debuerunt; quia et in paradiso cecidit Adam, et Christus in ruinam venit, et in resurrectionem, ut ruina sit perfidorum: justorum autem et fidelium resurrectio. 29. Denique expulsi sunt; quia injusti viri in loco sancto stare non poterant. Unde et Apostolus dixit: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor. X, 12). Et utique ei dixit qui non corpore, sed fide stabat. Possumus 777 et in futurum intelligere, ibi, ut est: erit fletus, et stridor dentium (Matth. XIII, 14); et: Nudus ibi pergam (Job. I, 21). Quam brevis in exitu et quanta conclusio! Non sim, inquit, superbus, ut peccem; non peccem, ne movear, ne cadam; non cadam, ne expellar, sicut Adam de paradiso expulsus est; quia in ipso primum pes superbiae stare non potuit. Nescit stare superbia; et si ceciderit, non novit resurgere. Et ideo pulchre iste et in superioribus locutus est de superbis: Hi in curribus, et hi 778 in equis; nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur (Psal. XIX, 8); hoc enim stabile, illud infidum. Et subjecit: Ipsi obligati sunt et ceciderunt; nos vero surreximus, et erecti sumus (Ibid. 9). Et in libro Michaeae prophetae scriptum est: Noli superbe gaudere mihi, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam (Mich. VII, 8). Cecidimus enim in hoc mundo, sed in Christo resurreximus: cui est honor, gloria, virtus, perpetuitas et a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.