9 | 11 |
IN PSALMUM XLVII ENARRATIO.
[recensere]935 1. (Vers. 1.) Hujus titulus hic est: Psalmus cantici filiis Core, secunda sabbati (Psal. XLI et seq.). Boni filii Core, et psalmis jam superioribus approbati, eo quod congruis sensibus et cogitationibus ad virtutum studia convenientibus in semetipsis pangerent spiritale psalterium, et cognitioni divinitatis, pervigiles specula mentis intenti, coelestium mysteriorum digni forent haurire secreta. Et ideo cum psalmorum ante arcam Domini quotidie canendorum munus et officium recepissent, videntur electi, ut psalmum cantici in secunda sabbati specialiter reciperent concinendum. Etenim quibus recte videbatur esse commissum, ut ascensionem Domini ab inferis resurgentis voce sua psallerent; his utique deferendum fuit, ut ipsum resurrectionis diem munere suo ministerioque celebrarent. Quid est enim secunda sabbati; nisi Dominica dies quae sabbatum sequebatur? Dies autem sabbati erat dierum ordine posterior, sanctificatione Legis anterior. Sed ubi finis 936 Legis advenit, qui est Christus Jesus ( finis enim (Rom. X, 4) Legis Christus ad justitiam omni credenti ) et resurrectione sua octavam sanctificavit: coepit eadem prima esse, quae octava est, et octava quae prima: habens ex numeri ordine praerogativam, et ex resurrectione Domini sanctitatem. Unde et in Evangelio legimus δευτερόπρωτον sabbatum (Luc. VI, 1), quod Latine dicitur secundo-primum. Ubi enim Dominica dies coepit praecellere, qua Dominus resurrexit; sabbatum quod primum erat, secundum haberi coepit a primo. Prima enim requies cessavit, secunda successit. Unde et ad Hebraeos scribens Apostolus ait: Postera ergo die restat requies populo Dei. Festinemus igitur intrare in illam requiem (Heb. IV, 8, 9 et 11).
2. Requies ergo vera jam non in operis cessatione, sed in resurrectionis est tempore. Ideoque qui sabbati secundum Legem solemnitatem custodiebant, unam sabbati nuncupabant, quasi unum esset sabbatum et non aliud. Nos qui observantiam 937 induimus spiritalem, et ad similitudinem et requiem Dei cupimus nostram formare militiam, atque in illa civitate coelesti nostrum exhibere ministerium: ubi non est exemplar, non umbra, sed veritas; primam dicimus sabbati, sicut scriptum est: Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati (Matt. XXVIII, 1). Nihil autem pulchrius, nihil expressius. Ante resurrectionem sabbatum dixit, post resurrectionem primam sabbati nuncupavit. Joannes quoque Evangelista dicit: Prima sabbati venit mane Maria Magdalena; cum adhuc tenebrae essent (Joan. XX, 1). Tenebrae pro tempore, mane pro gratia. Sed isti expressius secundum Evangelium, quasi recusso velamine. David autem sub Lege positus, et moderationem tenuit debitae cantionis, et mysterium non repressit, ut secunda sabbati diem Dominicam declararet; quo apud Judaeos ordinem numeri putaret esse servatum, et spiritale sacramentum agnosceret revelatum. Audiamus igitur quid dicat, qui in secunda sabbati Deo psallit. 3. (Vers. 2.) Magnus, inquit, Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in loco sancto ejus. Non ergo ubique Deus magnus et laudabilis est? Ille quidem ubique magnus et potens est; sed angusta mens non capit magnitudinem divinae ejus potestatis et gratiae. Quanto autem magis appropinquat Deo nostra cognitio, tanto praecellentior ejus nobis videtur esse majestas. Denique Thomas qui ante dicebat: Nisi videro in manibus ejus fixuras clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX, 25); ubi misit digitum suum, et evidentia resurrectionis cognovit indicia, admirans intra se Dei gratiam: Dominus, inquit, meus et Deus meus (Ibid., 28). Tunc ergo plenissime divinitatem ejus dominationemque confessus est, ubi eum resurrexisse non dubitavit ab inferis. Denique in Sion hymnus Deum decet, et votum ei solvitur in Hierusalem. Quid igitur mirum si in civitate coelesti, et in illo superno et aethereo loco potentia ejus vehementius praedicatur? 4. (Vers. 3.) Addidit: Dilatans exsultationem universae terrae. Et vere magnus dicitur, qui istius terrae in qua ante intolerabilium peccatorum germina pullulabant, ubi erat moeror tristitiae et gemitus, exsultationem toto orbe diffudit. Itaque hominum conscientia quae ante flagitiorum suorum gurgitibus demersa lugebat, nunc per indulgentiam Christi, et remissionem omnium peccatorum metu absoluta laetatur. Convenit igitur etsi ita intelligamus, ut diximus; sed quia in vetustis exemplaribus aliquibus reperimus: εὐρίζῳ ἀγαλλιάματι πάσης τῆς γῆς; quod Latine significat bona radice exsultatione universae terrae: sensum quidem eumdem advertimus; quia divina in nobis Dei Patris dona laudantur, qui dedit nobis exsultationem bona radice fundatam, Deum videlicet Jesum, veram et fecundissimam 938 vitem, de qua sacramenta fluxere coelestia; in quibus est perpetua et diuturna laetitia, quod his abluatur omne peccatum, et conscientia interna mundetur: elocutionemque convenire cognoscimus; quia bene radicata exsultatione laetamur, qui exsultamus in Christo. Saeculi enim laetitia temporalis est, perpetua autem laetitia ejus qui gaudet in Domino. 5. (Vers. 4.) Mons Sion, latera aquilonis, civitas regis magni. Deus in gradibus ejus dignoscetur, cum suscipiet eam. Cur sit exsultatio universae terrae, evidenter expressit; quoniam Dominus Jesus Ecclesiam sibi ex peccatoribus congregavit. Itaque qui erant ante latera aquilonis, id est, socii et inhaerentes diabolo, cui dicitur: Exsurge, aquilo, ut veniat auster (Cant. IV, 16); facti sunt Christo fideles. Ipsi sunt enim de quibus dicitur: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion (Psal. CXXIV, 1). Facti sunt itaque mons Sion per gratiam Christi, et baptismatis sacramentum. Aquilonis intelligibilis gravis est flatus, qui prius tempestates asperrimas et procellas humanis movebat affectibus: coepit suos amittere, qui vexabat alienos. Gentem omnem everterat Judaeorum, nationes omnes suo revinctas tenebat imperio, ipsius erant latera; hoc est, aspirabant cum eo. Sicut enim principis latera dicimus stipatores ejus et comites, et sicut mulier latus est viri, eo quod morigera ei societate jungatur; ita latera erant diaboli, qui faciebant ipsius voluntatem. Ii ergo nunc sunt mons Sion, qui Deum speculantur aeternum, et ipsi noctibus et diebus intendunt. Vide mihi Paulum cum persequeretur Ecclesiam Domini, latus aquilonis fuisse: vide nunc cum legitur in Ecclesia, montem esse speculatorium, per quem Christi gloriam cognoscimus, et videmus. Et quia Graecus montes dixit, hoc est, ὄρη; vide quomodo servuli Christi montes sint. Montes in circuitu ejus (Ibid., 2); in quibus est Ecclesia Domini, quae est civitas Regis magni. Simul quia Dominus secundum coeli tractum in Venerario passus est; qui erat locus in latere aquilonis. Ibi autem et mons Sion, ibi Hierusalem quae in terris. 6. Vide ne id quoque videatur expressum, quia congregatio plebis Dei, quae erat aquiloni conjuncta per culpam, Ecclesia Christi est facta per gratiam; ut jam non Synagoga, sed Christi Ecclesia nuncupetur. Et quia reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt, in ipsis Deus cognoscitur, in Petro, Paulo, Joanne, Jacobo, qui graves et excelsi viri velut fundamenta et culmina sunt Ecclesiae. Quasi fundamenta gravia, quos nulla gravis aquilonis flabra concusserint; sed immobiles fidei servaverunt fundamentum, ne Ecclesia tota nutaret: praecelsi quasi culmina, qui verticem ejus turribus suae virtutis erexerint. Etenim sicut in operibus suis conditor, et in aedificationibus suis aedificator agnoscitur; ut etiamsi nomen non audias, tamen ex operum 939 qualitate artificem deprehendas (et quid mirum de humanis, cum ipsius Creatoris aeterni, qui non videtur a nobis, invisibilia tamen ejus per ea quae facta sunt, intelligamus), ita in excelsis et magnis domibus (quae domus nos sumus, si libertatis et gloriae fundamentum usque ad finem firmum tenuerimus) Deus habitator agnoscitur, ut Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. Ipse enim verus Deus, qui tales viros praeceptorum suorum institutione fundavit. Ergo sicut in illis se Deum demonstravit aeternum; ita, inquit, cum Regis magni suscipiet civitatem, gradibus ejus receptionem suae cognitionis infundet: ut fiant docibiles Dei, qui mandatum ejus et audierint, et putaverint exsequendum; ne ab illius domus aedificatae in petra firmitate degenerent. 7. (Vers. 5, 6.) Hoc, inquit, videntes reges terrae congregati sunt, et transierunt in unum. Ipsi videntes tunc admirati sunt. Boni reges qui sui corporis possunt se praebere rectores, ab ipsa patriarchae Abrahae origine et institutione manantes, qui docuit peccatum posse superari. Ideo verus rex, qui flagitiis esse nescivit obnoxius, in quo culpae et erroris illecebra regnare non potuit. Unde et dictum est ad hujusmodi virum a filiis Chet: Rex a Deo tu es nobis (Gen. XXIII, 6). Tales ergo reges terrae, qui carni imperitarent, congregati sunt; ut in uno essent corde, et in uno spiritu, sicut legimus: Quia multitudo credentium habebat unam animam, et cor unum, et non erat in his aliqua separatio (Act. IV, 32). Ii sunt qui transierunt in unum non tam locum, quam in eumdem affectum atque propositum. Probato enim dicitur: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7). Neque enim mediocris virtutis est, ab improbis ad honesta, a terrenis ad aeterna transire, et carnalis vitae consuetudinem commutare, omnemque ejus abolere usum, novos mores assumere, totumque statum conversationis veteris detorquere. Meritoque dicitur ei: Si transeas per aquam, tecum sum (Esai. XLIII, 2). Cum transeunte est Deus, non cum desistente. 8. Ii ergo qui intra semetipsos erant ante discordes, ubi in unum, mente et studio convenerunt, recepta pace quae fecit utraque unum, et inimicitias in carne sua medii parietis destructione dissolvit: admirati sunt, vel eum qui in gradibus suis dignoscitur, vel homines ita esse conversos; ut qui ante diabolo serviebant, nunc Domino Jesu justi pietate servitii mancipati sint. Et quia reges sui corporis in semetipsis vim non mediocris laboris experti (neque enim facile atque mediocre est animum vincere, resecare cupiditates, edomare carnis lasciviam, averruncare luxuriam, quae repugnabat et Paulo, ut captivum sibi peccati lege constringeret) sicut gratiam in iis qui virtute processerant, mirabantur: ita etiam ne quis relaberetur in vitia, de superiore virtutum dejectus fastigio, commovebantur. Proclivis enim et mutabilis in utrumque est humana conditio; ut quocumque intenderit, eo 940 propendeat et vergat vel ad studia virtutum, vel ad illecebram delictorum. 9. Et ideo non mediocri quatiebantur affectu; ita ut ex formidine tremor apprehenderet eos, considerantes illud quod scriptum est: Quia in locis impiorum ingemiscent justi (Prov. XXVIII, 28). Denique vide mihi Petrum amarissime flentem, quod ei error obrepserit; et virtutem suae mentis prolapsione corporeae fragilitatis inflexerit: meritoque a Christo supra esse reprehensum, quod ausus sit usurpare constantiam, nec obnoxiam considerare naturam. Et hic quidem per gratiam emendavit errorem; sed Judas mansit in crimine, perseveravit in gemitu. Justus erat cum apostolorum numero necteretur: sed quia supplantatus a diabolo est, in locis nunc deplorat et ingemit impiorum; quod de gratia sit relapsus ad poenam. Ergo cadentibus hujusmodi viris, qualis fuit proditor Judas, vel Saul a Domino Deo suo accitus ad regnum, etiam fortes viri trepidabant. 10. (Vers. 7.) Conferentes denique quanto certamine perveniretur ad finem, quantae contritiones justorum, quantae sollicitudines, qualis adversarius, quanta diuturno labore contentio, quantae amaritudines praepositi terroris, quae vincula continentiae, quae conscientiae verbera, non mediocriter conturbabantur; ne quis tantis vel laboribus vitae austerioris cederet, vel doloribus. Sunt enim ibi dolores acerbi et graves; id est, in Ecclesia, in illa civitate Regis magni sunt dolores, sicut parturientis, donec formetur Christus in nobis. Neque enim sine dolore Paulus erat, cum videret in Galatis insipientibus doctrinae suae tardiorem profectum. Ideoque dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Testificatur et Dominus in Evangelio graves esse parturientis dolores; cum dicit: Mulier cum parturit, tristitiam habet; quia venit dies ejus: cum autem pepererit puerum, jam non meminit tristitiae propter gaudium; quia natus est homo in hoc mundo (Joan. XVI, 21). Magnus ergo labor, ut aliquis sibi Christum acquirat; ne sine gubernatore quasi navis in saeculi istius salo fluctuet. Denique apostoli tristes erant, cum se Christus ad Patrem rediturum esse memoraret, quod absente rectore destitui se putarent. Gaudium Christus est. Ipse est et puer quem parturit, qui in utero suae mentis accepit spiritum salutis. Qui pepererit, et enutrierit, exsultat: qui parturit, quatitur atque compungitur. 11. Bonum est ut et parias, et enutrias eum. Ne coquas agnum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19), ne dicatur tibi: Vae in utero habentibus et nutrientibus (Matth. XXIV, 19). Sic enim Christus natus est ex Maria, ut agnoscas eum, sicut bos agnovit possessorem suum: et scias quia ipse te creavit, et majores tuos ipse possedit. Non eum quasi parvulum nutrias, sed quasi verum atque perfectum Deum ex vero et perfecto Deo noveris adorandum. Sic eum Magus adoravit, ut non in lacte matris agnum coqueret; sed quasi Deum veneraretur aeternum. Denique ut eum inveniret, 941 coelum aspiciebat. Non ergo quaerebat in terris, quem de coelo fulgens stella monstrabat. Ideo eum Maria non parturivit, sed peperit, quia et Dominum et salutare sciebat ex se esse generandum, sicut ipsa testatur dicens: Magnificat anima mea Dominum: et laetatus est spiritus meus in Deo salutari meo (Luc. I, 46 et 47). Ibi ergo dolores sicut parturientis. Dolor est ut parturias, dolor est ut enutrias, quem in principio debes habere perfectum. 12. (Vers. 8.) Ideoque plerique graviter conteruntur, sicut versiculus significat, qui secutus est: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Nam dum ad fidei perfectionem Dei famuli pervenire desiderant, commacerant corpus suum, castigando severius, et redigendo in ministerium servitutis; ne reprobentur qui fuerant jam probati. Hoc autem faciunt in spiritu sancto valido atque vehementi. Est enim spiritus consilii atque virtutis, ut nimia abstinentia dissolvant corpus suum, quo omnes ejus evacuent voluptates; ut dicatur illis: Convalescite, manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3). Cum enim solutus quis fuerit ab ista compage terrena, tunc fortior ad vitam resurgit aeternam. Mentior, nisi astipulatur Scriptura, quae dicit: Dissolvi et cum Christo esse, multo melius (Philip. I, 23). Qui dissolvitur, incipit esse cum Christo. Et alibi: Tempus meae resolutionis instat (II Tim. IV, 6). Qui ergo meditatus fuerit se ipsum dissolvere per abstinentiam, diem passionis suae timere non poterit. 13. Et bene ait spiritum vehementem, naves dicturus. Naves autem de corporibus dixit, quae vago diversarum passionum fluctu moventur: et cito merguntur, nisi habeant gubernatorem. Unde et alibi ait: Qui descendunt in mare in navibus (Psal. CVI, 23). Bene autem navigant, qui in navibus Christi crucem sicut arborem praeferunt, atque inde explorant flabra ventorum; ut corpora sua dirigant ad sancti Spiritus gratiam, in ligno Domini tuti atque securi: nec permittunt naves suas vago fluctu errare per maria, sed ad portum salutis, et ad consummationem gratiae cursus sui directione contendunt; ut fida statione potiantur, quo dissolutae cursus suos possint in resurrectione reparare, ubi naufragium timere non possint. 14. Et nos igitur circumspectemus hanc gratiam, speculatores ejus simus, exploremus eam; ut fiant corpora nostra naves Tharsis. Tunc enim caro ad servitutem redigitur, cum ad Dei intendimus gratiam; ut id quod amarum ad tempus sit, sicut est jejunium, non quod dulce et voluntarium, sequamur. Tharsis ergo est speculatorium gratiae, intelligibilis civitas, ut Sion superior. Ad eam festinabat Jonas. De ea dixit Scriptura, quia sociatus est Josaphat Oziae regi, et sic placuit ut facerent, et irent ad eum naves in Tharsis. Sed quia impio se conjunxit, ideo missus est ad eum propheta, qui diceret ei: Destruxit Dominus opus tuum, et contritae sunt naves tuae, et non potuerunt ire in Tharsis (II Paral. XX, 35, 36 et 37). Quo significatur quod praevaricantium mandatum Dei corpora ad consummationem 942 gratiae pervenire non possint. Ad Salomonem autem, utpote sapientem et pacificum virum naves de Tharsis cum auro et argento, et dentibus eburneis sine ulla offensione veniebant, et eo ipse mittebat. Habebat enim cum rege Hiram sacrae negotiationis spiritale commercium, et mutuae gratiae concertantis affectum. Has ergo naves ii qui regali in se auctoritate potiuntur ad coercendam ferociam corporalem, videntes ex corruptibilibus in corruptas, ex maculosis summa gratiae luce fulgentes, ex dissolutis atque detritis esse renovatas, vivere ex mortuis, ex sepultis resurgere, celebri sermone commemorant. 15. (Vers. 9.) Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. Audivimus extra civitatem, vidimus in civitate, cui Deus est lumen aeternum, fulget dies sine sole mundano, luna non quaeritur: fundamentum ejus non temporale, sed aeternum est. 16. (Vers. 10.) Suscepimus, inquit, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Si ad Filium Dei dicitur, templum ita intelligimus, secundum quod ipse de corpore suo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). Vere templum Dei corpus est Christi, in quo est nostrorum purificatio peccatorum. Vere templum Dei caro illa in qua nullum peccati potuit esse contagium; sed pro delicto mundi totius fuit ipsa sacrificium. Vere templum Dei caro illa, in qua Dei imago fulgebat, et corporaliter plenitudo divinitatis habitabat; quoniam ipse Christus est plenitudo. Ergo ad ipsum dicitur: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Quod quid est, nisi quod ait: Medius vestrum stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26); hoc est, in medio vestri est, et non videtur? Si autem ad Patrem refertur, quid est: In medio templi tui; nisi quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi? 17. In illo ergo templo suscepimus, inquit, misericordiam tuam; hoc est, Verbum quod caro factum est, et habitavit in nobis. Sicut enim redemptio Christus, ita et misericordia. Quae autem major misericordia, quam quod pro nostris flagitiis se praebuit immolandum; ut sanguine suo mundum lavaret, cujus peccatum nullo alio modo potuisset aboleri? Etenim si de sanctis viris Apostolus dixit: Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus inhabitat in vobis (I. Cor. III, 16); quanto magis carnem Domini Jesu templum Dei dixerim, qui semper plenus Spiritu sancto legitur, et ipse testificatur dicens: Sentio de me virtutem exiisse (Luc. VIII, 46); quae virtus omnium vulnera acerba sanabat. Potest et illud intelligi quod dixit suscepisse se cum populo misericordiam Dei in medio templi ejus; quoniam ipse Ecclesiam suam fundavit, et propagavit in aeternum; quoniam ipse vere cum Filio suo unigenito hanc gratiam plebi suae contulit, quem aedificatorem etiam demonstravit dicens: Hic aedificabit mihi civitatem (Esai. XLV, 13); quae diffusa toto orbe terrarum, 943 fecit ut tota terra plena laudis ejus esset et nominis. Sicut enim scriptum est: Laudis ejus plena est terra (Habac. III, 3); ita scriptum est: Datum est ei nomen super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu curvet coelestium, et terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quod Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 9 et seq.). 18. (Vers. 11.) Unde proprie dixit Propheta: Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: justitia plena est dextera tua. Non mirum est si plenus est justitiae Dei, qui est dextera Dei. Idem autem est virtus Dei, et justitia Dei; ut et secundum id quod justitiae Dei plenus est, eam justitiae plenitudinem in eo esse quam Pater habet, noveris: et secundum id quod virtus et justitia Dei Patris et sapientia legitur, nihil in eo divinae majestatis intelligas esse diversum; sed omnia accepisse a Patre Filium, et omnis gloriae paternae Filium splendorem esse cognoscas, et ejus characterem substantiae: qui ita expressit Patrem, ut in eo totus sit Pater, sicut in Patre totus est Filius. 19. (Vers. 12.) Et quia vidit in spiritu Propheta laudes Christi terris in omnibus praedicandas, velut epilogo quodam faciens suscepti sermonis excessum ad laetitiam nos et cultum nominis ejus hortatur dicens: Laetetur mons Sion; id est, qui confidunt in Domino, sicut ipse postea interpretatus est dicens: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, etc. (Psal. CXXIV, 1). Ipse Dominus Jesus, qui est mons et altitudo Ecclesiae suae, quae Christum suum toto speculatur affectu, laetetur fide ejus et devotione quae complacuit Deo; quoniam repudiata est infidelis. Potest igitur et hoc pie intelligi, quoniam etiam superior omnibus ipse est mons, in quem is ascendere jubetur qui fidem praedicat, dicente Scriptura: In montem excelsum ascende qui evangelizas Sion (Esai. XL, 9). 20. Exsultent, inquit, animae confitentes tibi. Ipsae sunt filiae Judaeae illius in qua notus est Deus. Nam ista Judaea quae in carne est vel littera, non agnovit Dominum. Nam si agnovisset, etiam recepisset. Sed non agnovit, quem non recepit, et judicia ejus refugit: quibus eos non ex patre Abraham, sed ex diaboli semine manare memorabat; quoniam omne peccatum semen inimici est. Confessionis autem filiae peccatum non faciunt, sed obumbrant. Et ideo beati quorum tecta sunt peccata. Meritoque exsultabunt filiae confessionis propter judicia Domini, cum cognoverint judicia ejus et vias ejus, quae in hoc saeculo inscrutabilia et investigabilia sunt hominibus: et cum facie ad faciem spectare coeperint veritatem, tunc illa quae nunc videntur inscrutabilia, comprehendent, et eorum cognitione gaudebunt. 21. (Vers. 13.) Circumdate, inquit, Sion, et complectimini eam: narrate in turribus ejus. Qui intelligunt Sion, circumdant eam, et complectuntur suis sensibus; ut teneant, et non dimittant eam, ne sibi speculatoria disciplina virtutis possit auferri. Ideoque illa in Canticis dicit: Tenui eum, et non dimittam eum (Cant. III, 4); quae Dei sapientiam requirebat, et complectebatur justitiam Dei brachiis charitatis, et quibusdam fidei et devotionis lacertis; ipse est enim piae 944 mentis amplexus. Comprehendamus ergo et nos quantum possumus interna mysteria veritatis, et scribamus ea atque affigamus ea sensibus nostris, virtutemque coelestis oraculi: quam ut assequeretur Moyses ille peritus in omni sapientia Aegyptiorum, in montem ascendit, atque in nubem intravit; ut operta et occulta cognosceret, adhaerente sibi socio Jesu; quia nemo sine vero Jesu potest incerta sapientiae et occulta comprehendere. Et ideo in specie Jesu Nave, veri Salvatoris significabatur ei aspiratura praesentia, per quem fierent omnes docibiles Dei, qui Legem aperiret, Evangelium revelaret. 22. Ergo qui Sion circumdederint prudentia sua, et complexi fuerint intellectu ascendentes super turres ejus, narrant desuper ei qui non potuerit ascendere in turres ejus, quid agendum, vel quid cavendum sit. Murata est enim civitas Dei; ideoque alibi dicit Dominus: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos (Esai. XLIX, 16). Distincta est turribus, de quibus insidiator possit, si appropinquare coeperit, deprehendi. Habet ille exercitus suos, quibus animas Dei obsidere consuevit, admovere machinas; ut possit turres expugnare munitas. Sed vos, inquit, praedicate de turribus; est enim in turribus Hierusalem abundantia. Praedicate justitiam, monete custodiam; sapientia enim in exitu canitur, et in murorum altissimis praedicatur. Et alibi iterum dicit: In muris tuis constitui custodes, diebus ac noctibus in finem non tacebunt (Esai. LXII, 6). Narrate ergo sine intermissione, sine fine. Adversarius vigilat, circuit, et rabie ferina quaerit, quos invenerit, devorare. Ideo semper canendus est Dominus, qui dentes leonum conterat, et ora confringat; ut nobis nocere non possint. 23. (Vers. 14, 15.) Ponite, inquit, corda vestra in virtute ejus; id est, ut virtutem ejus intelligatis: et distribuite gradus ejus, ut enarretis in progenie altera. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula. Βάρεις dixit Graecus, hoc est, excelsas et turritas domos; unde Propheta cum de civitate Dei et inhabitantibus eam loqueretur: Distribuite, inquit, gradus ejus; hoc est, mansiones ejus altas atque sublimes in coelestibus. Quo docet ordinem servandum esse meritorum. Unusquisque enim in suo ordine (Joan. XIV, 2). Unde et Dominus ire et praeparare se dicit Discipulis mansiones; ut pro suorum ratione meritorum digna unusquisque habitacula consequatur, in quibus requiem illam carpat aeternam. 24. Sunt etiam sublimia et alta praecepta, in quibus sunt occulta pietatis mysteria, et theoremata sermonum coelestium. Haec, inquit, distribuite, et pro captu uniuscujusque dividite, quantum possit unusquisque ingenio proprio comprehendere. Neque enim omnibus Paulus eadem disputabat. Aliis nihil praedicabat nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum, non in persuasione sapientiae verbi; sed in ostensione spiritus atque virtutis; inter perfectos autem sapientiam loquebatur; quia non capiebat universus populus percipere sapientiam in mysterio quae abscondita est. 945 25. Ideo eam Christus abscondit, ut eam stulti non intelligant, prudentes studiosius quaerant: et enarrent in progenie altera, quae spiritus foret virtute perfectior; quoniam generatio superior per infirmitatem fidei, perfectae sapientiae cognoscere sacramenta non potuit. Et ideo signum quaerebat, veritatem repudiabat; cum utique non veritas signi, sed signum veritatis sit. Unde respondit ei Dominus: Generatio nequam et adultera 946 signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi Jonae prophetae (Matth. XII, 39). Ad arguendam itaque perfidiam Judaeorum, Jonae exemplum accersitur; eo quod Ninivitae signo crediderunt, et praedicationem Jonae qui fuerat in utero ceti, sequendam putarunt: Judaei autem nec post resurrectionem Domini Jesu crediderunt, qui de corde terrae post triduum resurrexit, et vivit ac regnat per omnia saecula. Amen.