Jump to content

Enarrationes in XII psalmos Davidicos/9

Checked
E Wikisource
IN PSALMUM XLV ENARRATIO
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


 8 10 


IN PSALMUM XLV ENARRATIO.

[recensere]

925 PRAEFATIO. 1. (Vers. 1.) Titulus psalmi hujus ita inscribitur: In finem, pro filiis Core pro occultis, psalmus ipsi David. Quid est, pro occultis? Occultorum habuisse se cognitionem per revelationem Domini Jesu, in quinquagesimo quoque psalmo sanctus Propheta commemorat dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8). Quae autem illa sint occulta, in Evangelio sancto docemur, dicente Dei Filio, quod mysteria sapientiae abscondita sint sapientibus, et parvulis revelata (Matth. XI, 25). Haec sunt illa, ni fallor, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt: quae praeparavit Dominus diligentibus eum. Ergo in occulto cordis nostri occulta sapientiae recondamus, non temere aliquibus divulgemus; nisi sacramentorum consortibus, quos Dominus vocavit ad gratiam suam, qui se in abscondito vult rogari; quoniam solus est, qui abscondita et occulta cognoscat. 2. Denique ipse Dominus Jesus ad percipiendam Legem solum Moysen, non absque Jesu tamen, in montem voluit ascendere. In Evangelio quoque Petro, Joanni, et Jacobo solis ex omni numero discipulorum resurrectionis suae gloriam revelavit (Matth. XVII, 1). Ita occultum suum voluit esse mysterium: et admonebat frequenter, ne cui facile quae viderant, annuntiarent; ne offendiculum quisquam subiret infirmior, qui vim sacramentorum fluctuanti ingenio haurire non posset. Denique ipse Petrus nesciebat quid diceret, qui 926 tria tabernacula Domino, et servulis crederet esse facienda. Deinde fulgorem gloriae Domini transfigurantis se sustinere non potuit: sed in terram cecidit, ceciderunt et filii tonitrui Jacobus et Joannes et nubes operuit eos; nec potuerunt surgere nisi postea quam Jesus venit, et tetigit eos, et jussit ut surgerent, et formidinem sequestrarent. Introierunt ergo in nubem, ut abdita, et occulta cognoscerent; atque ibi audierunt vocem Dei dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite (Ibid., 5). Quid est, Hic est filius meus dilectus? Hoc est, noli errare, Simon, ut servulis Filium Dei conferendum putes: Hic est Filius meus; non Moyses filius, non Elias filius; quamvis alter aperuerit mare, alter clauserit coelum. In verbo enim Domini uterque naturam vicit elementi: sed illi ministerium praebuerunt, hic est qui solidavit aquas, coelum siccitate clausit, et quando voluit, in imbres resolvit. Ubi testimonium resurrectionis adsciscitur, astipulantur ministeria servulorum: ubi gloria Domini resurgentis ostenditur, servulis splendor absconditur. Namque ipsos stellarum globos sol exortus obducit, et omnia earum lumina mundano sub sole vanescunt. Quomodo ergo sub aeterno sole justitiae, atque illo fulgore divino videri poterant stellae carnales? Ubi ergo sunt illa lumina, quae vestris ante oculis quodam miraculo refulgebant? Tenebrae sunt universa, comparatione lucis aeternae. Alii ministeriis suis Deo placere 927 festinent: hic solus est verum lumen et aeternum, in quo Pater complacet, vel in quo beneplacitum est mihi; ut meum sit, quidquid hic fecit: et quidquid ego feci, Filii opus esse jure credatur. Ipsum audite dicentem: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non dixit: Ego et Moyses unum sumus. Non dixit sibi et Eliae ullum divinae gloriae esse consortium. Quid tria tabernacula praeparatis? Non in terris habet iste tabernaculum, sed in coelo. Audierunt apostoli, et ceciderunt pavore turbati. Venit Dominus, et levavit eos, et jussit ne cui dicerent quod vidissent. 3. Huic ergo tua occulta servato, cui David sua occulta mandabat dicens: Ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII, 13). Munda enim debent esse receptacula, in quibus sunt pietatis occulta mysteria. Et ideo tibi dicitur: Bibe aquam de vasis tuis, et de puteorum tuorum fontibus . . . . et in plateis superfluant aquae tuae, ut irriguo fonte munderis (Prov. V, 15 et 16). Ideo tibi dicitur: Vino torcularia tua redundent (Prov. III, 10). Ideo dicitur: In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te in aqua contradictionis (Psal. LXXX, 8). Est enim quaedam in tribulationibus interna pectorum saeva tempestas, quando sunt foris pugnae, intus timores. Est aqua contradictionis, quando velut quodam amarissimi salis aestu fluctuant nostrae cogitationes, nec ulla in profundo mentium definitionis stabilitate placidantur. Tunc tempestas in abscondito, tunc aqua contradictionis, quae solo potest Christi sermone sedari, quo peccata nobis nostra dimittit, secundum quod ipse dignatus est dicere: Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3). Loquere, Domine Jesu: verbum tuum medicina est, verbum tuum lumen est, verbum tuum nostrae colluvionis ablutio est, verbum tuum fons est. Tu loqueris, et culpa lavatur. 4. Et quia de abscondito tempestatis, et de aqua contradictionis ductus est sermo, omnia nobis factum est Dei verbum. Caro factum est, ut carnem servaret; aqua factum est, ut aquam contradictionis sua gratia temperaret, et amaritudinem impietatis auferret. Ideoque scriptum est: Aqua alta verbum in corde viri (Prov. XX, 5). Alibi verbum, alibi iterum consilium; ibi enim bonum consilium, ubi bonum est Dei verbum. Et ideo tibi Lex dicit: Attende tibi, ne fiat tibi verbum malum in corde tuo (Deut. XV, 9); et dicat Jesus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Misit enim Deus Verbum suum, ut sanaret hominem, non ut perderet. Hoc Verbum medicina est, non poena. Hoc Verbum in corde tuo, et in ore sit tuo: hoc Verbum sit in occultis, ubi diabolus insidiatur: intret Verbum, exeat diabolus. Nam si irrepserit diabolus, Christus recedit; quomodo recessit a Juda postquam se diabolus in cor ejus immersit. Et tu ergo dic: Ab occultis meis munda me, Domine; ne diabolus insidietur in occultis, sicut leo in cubili suo. Quod si Christi occulta pie fideliterque servaveris, insidiandi diabolo locus esse non poterit. Ideoque in psalmo nono David de occultis scribens Domini sacramentis; quod est conversio peccatorum, vocatio gentium, Dei regnum, praeparatio cordis, 928 judicium pauperum, refectio inopum; ante de occultis pectoris tui atque secretis exterminandum adversarium dicit: ne sedeat in occultis ut interficere cupiens innocentem. Ideoque tibi dicitur: Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito (Matth. VI, 6). Illo tua descendat oratio, ubi eam audiat qui scrutatur abscondita: ibi tuam patientiam deprehendat, vel tegendae injuriae, vel jactantiae declinandae; occultat enim sapiens injuriam suam. Ibi est latibulum sapientiae; posuit enim tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). Quaerent me mali, et non invenient (Prov. I, 28). 5. Ideo Abraham puteum fodit, ut aquam qui quaereret, inveniret: ideo puteum fodit Isaac: ideo Dominus Jesus sedebat ad puteum; erat autem ibi fons Jacob. Sedebat ad puteum, ut quaereres, Fons ibi est, ubi Christus est. Fons est, ut aquae supereffluant requirentibus; quo et universa carnis vel flagitia diluantur, vel restinguantur incendia. Haec ergo est altitudo sapientiae et scientiae Dei; ut mali eam non inveniant, boni quaerant, atque in ejus acquirendae studio et meditatione versentur. Vis scire quam verum sit? Audi sapientiae ipsius verba: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Pulsa ergo januam; quia Christus est janua: pulsa ostium Verbi; ut aperiatur tibi ad eloquendum mysterium Christi, et absconditos in Christo sapientiae possis invenire thesauros. In ipso nobis sapientia, in ipso vita nostra abscondita est; sicut Paulus asseruit (Coloss. III, 3), qui usque ad tertium raptus est coelum, ut audiret ea quae homini non licet loqui. Quanta occultorum est disciplina! Licet scire homini, et non licet loqui. Scire vita est, loqui mors est. 6. Cognoscentes ergo quia finis occultorum qui Graece σκοπὸς dicitur, hic est, atque ea summa, ut et indigni non apprehendant sapientiae disciplinam: et qui desiderium habent, vitae tamen et fidei meritis suffragantibus, cognitionem divinorum capere sacramentorum laborant, et quotidianis exercitationibus desudant, ut intentionis suae fructum mereantur. adipisci; nonum psalmum et quadragesimum quintum diligentius legamus, ut absconditam in mysterio sapientiam fideli possimus mente comprehendere. Soli enim isti de occultis titulum praetulerunt. Sed jam psalmum adoriamur. ENARRATIO. 7. Deus noster refugium et virtus. Quid est, noster? Hoc est, eorum qui in te credimus. Sic et alibi: Domine, refugium factus es nobis (Psal LXXXIX, 1). Nobis, inquit, credentibus, non incredulis: nobis quaerentibus, non refugientibus veritatem. Ille enim hoc potest dicere, qui in solius Dei praesidio suae constituit spem salutis. Nobis ergo refugium factus es, et nostrum refugium et virtus, qui sumus ex populis nationum. Judaei te negaverunt, Judaei non te receperunt; et ideo es conversus ad gentes, vocasti nos, et refugium factus es nostrum, et virtus es nobis. Vis scire quia de nobis 929 qui sumus ex gentibus, dictum sit? Crux Domini Judaeis offendiculum, Graecis stultitia: nobis autem virtus Dei atque sapientia est (I Cor. I, 18). Et infra: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est sapientia nobis a Deo (Ibid., 30). Utique Paulus non de Judaeis, nec de gentibus dixit: sed de iis qui conversi ad Dominum Jesum praedicarent suae salutis auctorem. Confugisti ergo ad Christum? Non deseras fundamentum, confirmatorem tuum non derelinquas; ut te qui suscepit, ipse tueatur, et mercem suam pius animarum nostrarum negotiator agnoscat. 8. (Vers. 2.). Adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Bene nimis ad utrumque respondit, et ut in tribulationibus quae nos nimis invenerunt, et adjutor nimis possit intelligi. Quanto enim majores tribulationes fuerint, tanto majora nobis et vehementiora adjumenta sunt necessaria. Et ideo plerumque fit, ut in gravioribus et asperioribus certaminibus coronemur: quia lacrymis et gemitibus et orationibus frequentioribus aeternae opem nobis divinitatis adsciscimus. 9. (Vers. 3.) Quo fit ut non timeamus, cum terra nostra turbatur, et transferuntur montes; quia si tu pro nobis, quis contra nos? Timere non possumus fragilitates istius carnis, quae timore ac metu frangitur, inflammatur cupiditatibus, luxuria mollitur, deliciis enervatur, vaporatur febribus, dolore vexatur, exanimatur angustiis. Vel cum transferuntur illi montes in cor maris, de quibus dixit Salvator: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, non solum de ficulnea facietis; sed etiam si monti huic dixeritis: Tollere, et jactare in mare; nihil impossibile erit vobis (Matth. XXI, 21). Misit se hic mons in cor Judae, et mentem ejus gravi tempestate turbavit, diversarum exagitans fluctibus passionum. Sicut enim terrarum fertilitati fecunda bonis operibus et devotionis ac fidei fructibus anima comparatur, ut odor Jacob, sicut odor agri pleni; ita etiam procellosi maris inquietudine figuratur anima ejus, qui quietus esse non novit, et amaris cogitationibus excitat graves fluctus. Denique nec osculo suo Dominus Jesus Judae proditoris amaritudinem temperavit. Suscepit osculum proditor, infudit venenum, mortem irrogavit: cujus aculeum quidem Christus obtudit, sed solus proditor non evasit. Et ut evidenter montem hujusmodi nobis manifestaret, alibi quoque cum daemonium ab homine jussisset exire, apostolis interrogantibus qua causa illud ipsi ejicere nequivissent, ait: Non ejicitur hoc genus, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII, 20). Et addidit: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Transi hinc illo (Ib., 19), manu significans quis ille mons esset, quem posset perfecta transferre fides. Perfecta enim fides grano sinapis comparata est, dicente Apostolo: Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 2). 10. (Vers. 4.) Sunt etiam qui ita distinguunt: Et transferentur montes; ut sequatur: In cordibus maris sonuerunt, 930 et turbatae sunt aquae ejus: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Non bonae aquae quae sonant, atque turbantur, et potum praebere non possunt. Meliores sunt quae pertranseunt; sicut scriptum est: Inter medios montes pertransibunt aquae, et potabunt omnes bestiae agri: suscipient onagri in sitim suam (Psal. CIII, 10 et 11). Denique ubi legio daemoniorum petiit et accepit potestatem ut introiret in porcos, magno impetu se praecipitavit in mare (Luc. VIII, 32): et aquae illae gregis sui praecipitatione turbatae sunt. Alibi quoque idem David propheta sic posuit: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt (Psal. LXXVI, 17); hoc est, bonae virtutes, quae Verbi coelestis cognitione sunt placidae, non sonitu et fragore terribiles. De malis autem virtutibus quid dicit? Et conturbatae sunt abyssi, multitudo sonitus aquarum (Ibid., 17 et 18). Abyssi Deum non vident, et ideo turbationibus semper obnoxiae sunt. Et exposuit quid essent abyssi. Multitudo, inquit, sonitus aquarum. Nam et bestia illa Antichristus ex abysso ascendit, ut adversus Eliam atque Enoch, atque Joannem qui propter testimonium Domini Jesu terris sunt redditi, praeliaretur: ut legimus in Joannis Apocalypsi: cui datum est os loquendi magna, ut adversus Deum plena furoris convicia et sacrilegii personaret (Apoc. XIII, 5 et seq.). 11. Sonuerunt ergo aquae, id est, immundi spiritus, cum turbarentur videntes opera Dei, in Domini salutaris adventu appropinquare sibi judicium pertimescentes. Sonuerunt et turbatae sunt aquae in Domini passione. Unde et dictum est: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Psal. II, 1)? Et alibi Scriptura dicit: Periit memoria eorum cum strepitu (Psal. IX, 8). Diabolus sonum quaerit, Christus silentium. Denique sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Esai. LIII, 7). Et alibi: Non clamabit, neque contendet, nec quisquam audiet in platea vocem ejus (Esai. XLII, 2 et 3) . . . . donec ejiciat in victoria judicium (Matth. XII, 19 et 20). Quae est ista nisi de serpente victoria? In hac fortitudine Filii Dei conturbati sunt montes; cum diabolus et ministri ejus viderent mortuos resurgentes. Isti sunt montes qui turbantur: illi montes qui transferuntur in paradisum, quibus dicitur: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Et alius cui dicitur: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere (Joan. XXI, 23). Et Enoch qui raptus est; ne malitia saeculi mutaretur. 12. Post Domini passionem quid aliud sequi debuit, nisi quia de corpore Domini flumen exivit: quando de latere ejus aqua fluxit et sanguis, quo laetificavit animas universorum; quia illo flumine lavit peccatum totius mundi? Est et fluvius qui de Eden exiit, et circumiit universam terram, Verbum Dei quo paradisus intelligibilis irrigatur, et omnis anima vocatur ad gratiam Christi, dicente ipso Dei Verbo: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Cui ego dedero aquam, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38 et 39). Ex illo enim unico Dei Verbo quatuor fluviorum prudentiae et fortitudinis, temperantiae quoque et justitiae fluenta manarunt. Alii enim per Spiritum datur 931 sermo sapientiae, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum . . . Haec enim operatur omnia unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XIII, 9 et seq.). Hi sunt impetus fluminis, cum se in gratiam ministeriorum operationis atque virtutis spontanea divisione transfundit. 13. His igitur fluminis superni meatibus civitas illa in qua Deus inhabitat, irrigatur; et sanctificatur Altissimi tabernaculum, omnis anima quae inhabitatur a Christo; vel corpus illud quod Virgo generavit, de quo Gabriel angelus dixit: Et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei vivi (Luc. I, 35). Bonum tabernaculum, quod nulla potuerunt obumbrare peccata. Admirabile templum Dei, et aula coelestis, quod solutum corrumpi non potuit, sed intra triduum resurrexit, resuscitatum ab ipso qui mortuus videbatur. Nec mirum, quando Deus in medio civitatis ejus erat, nec commotus est, sive quia nullius peccati prolapsione commotus est Dei Filius, nec alicujus erroris offensione titubavit, aut corporalis illecebrae nutavit impulsu; sive quia non reliquit animam ejus Dei gratia, sed inseparabilis in ea mansit, quod ab omni colluvione delicti immaculata duraverit. Unde et ad Patrem Dei Filius dixit: Nec derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10). Ergo quia suberat ei nec in carne peccare, divine ait: Ego in Patre et Pater in me est (Joan. XIV, 10). Et alibi: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9). Ab eo utique non egrediebatur, cui dixit postea: Exsurrexi, et adhuc tecum sum (Psal. CXXXVIII, 18). Ubi autem aliquis gravius peccat, commovetur in eo Deus, ut ab eo transeat. Unde et Adae peccanti deambulare visus est, et Stephano stare; quia ille in praevaricatione lapsus est, hic in martyrio coronatus. Et in Zachariae libro ita scriptum est: Ambulavit in commotione indignationis irae suae Dominus (Zach. IX, 14). Simile et in Evangelio dictum est Judaeis: Ecce derelinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38). Dereliquit enim Dominus Judaeos, et statim secuta est ruina Synagogam. Quod si eam Christus non deseruisset, numquam eam supremum secutum esset excidium. Aperuimus ergo quod dictum est: Deus in medio ejus non commovebitur. 14. Sequitur: Adjuvabit eam Deus diluculo. Quo significatur quia resurrectio matutina adjumentorum nobis coelestium subsidia confert, quae noctem repulit, diem refudit, dicente Scriptura: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illucescet tibi Christus (Ephes. V, 14). Vide autem mysterium. Vespere passus est Christus: ideo et secundum Legem ad vesperam agnus occiditur (Exod. XII, 6). Mane surrexit; sic enim scriptum est: Una autem sabbati venit Maria Magdalene prima luce ad monumentum, cum adhuc 932 esset obscurum, et vidit lapidem amotum ab ostio (Joan. X, 1). Ad vesperam mundi occiditur, deficiente jam luce; quia in tenebris erat hic totus mundus, et majoribus fuisset tenebrarum squaloribus involutus; nisi Christus nobis e coelo lux aeterna venisset, innocentiae tempora generis refusurus humano. Passus est ergo Dominus Jesus, et sanguine suo nostra peccata donavit, lux refulsit conscientiae purioris, et dies resplenduit gratiae spiritalis. Unde et Apostolus ait: Nox praecessit, dies appropinquavit (Rom. XIII, 12). Evigilavimus igitur, jam non dormiamus. Vestem lucis induimus, non in amictus tenebrosae conversationis atque exuvias revertamur. Comessationibus atque deliciis, quae nocturni sunt temporis, vale diximus: sobrietatem elegimus, cujus gratia Jacob primatus quos non habebat, invenit. 15. In aliis quoque codicibus invenitur: Adjuvabit eam Deus vultu suo. Quid hoc quoque significet, ipse Propheta nos doceat. Namque ipse in posterioribus dixit: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4). Aspectus ergo Dei, salus nostra est, atque in ejus vultu nostrum est adjumentum. In quo quanta vis sit, divina Scriptura declarat, quae non otiose attexuit, quod respexit Deus super munera Abel, super munera autem Cain non respexit (Gen. IV, 4 et 5); et ideo contristatus est Cain, quod sacrificium suum Deo displicuisse cognovit, placuisse germani. Unde et illud quod hodie in psalmi responsorio decantatum est, plurimum nostrae conducit assertioni: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2). Quem Dominus respicit, salvat. Denique in Domini passione cum titubaret Petrus sermone, non mente (licet ipse Petri sermo titubantis fidelior sit, quam doctrina multorum), respexit eum Christus, et Petrus flevit; quo proprium lavit errorem. Ita quem visus est voce denegare, lacrymis fatebatur. 16. Conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna: dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Adventu Domini Salvatoris adversariae potestates cum sua legione turbatae sunt, jussae ab humanis exire corporibus, et precatae ut mitterentur in porcos. Turbatis nequissimis potestatibus, necesse fuit turbari cultores simulacrorum, inclinari quoque regna peccati. Erat enim grave regnum, quod sibi in grave servitium subjugaverat omnium animos peccatorum; qui enim facit peccatum, servus est peccati. Regnum autem peccati, mortis est regnum, quod diu toto orbe praevaluit. Unde et Apostolus ait: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 14). Venit veritas, figura cessavit: venit vita, regnum mortis evanuit: venit remissio 933 peccatorum, et peccati vincula resoluta sunt. Ante etiam leviora delicta mortis nexibus stringebantur: post adventum autem Domini salutaris etiam graviora flagitia sunt remissa. Inclinata sunt ergo regna spiritalium nequitiarum quae sunt in coelestibus; quia cultus simulacrorum, et illecebra peccati coepit imminui Evangelicae praedicatione doctrinae. Inclinata est perfidia posteaquam coepit fides in nationum regnare pectoribus. Inclinantur regna peccati, cum legitur: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Inclinavit omnia regna perfidiae voce sua Dominus dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). 17. Hanc vocem dedit Altissimus, et omnes eum secuti sunt populi nationum, dura peccati regna fugientes, et perpetuae mortis atrocitatem, atque intolerabilem flagitiorum omnium servitutem; cum polliceretur fessis requiem, captivis remissionem, servientibus libertatem: et decusso jugo ferreo Babylonii regis, jugum suum suave cervicibus fidelium subrogaret; ne vacua colla gentilium rursus inimicus catenis suae iniquitatis astringeret. Christus enim quos alligat, liberat: et quos astringit, absolvit. Denique qui servus vocatus a Domino est, libertus est Domini; et qui liber vocatus est, servus Christi est. Ideoque in suis vinculis Paulus gloriatur dicens: Paulus vinctus Jesu (Ephes. III, 1). Quod sub aliis contumelia, sub Christo gloria est. Dedit vocem suam in passione Dominus, et universa elementa tremuerunt, omnis terra commota est (Psalm. XXIII, 1); ut ritus gentilium solveretur, fieretque terra Domini, et plenitudo ejus, ut scriptum est; cessarent auguria perfidorum, et sacrificium impietatis cognitio fidei et studium devotionis abolerent. Dat vocem suam Dominus quotidie, et resultat in cordibus singulorum; ut terrenum omne decedat ejus, qui bene credit affectu, atque omnes interiorum sensus animorum ab errore, a corruptione luxuriae et dissolutione, ad cognitionem coelestium sacramentorum, et studium castitatis; a nequitia ad virtutem pia confessione moveatur. 18. (Vers. 8.) Motos ergo eos dicit qui in terra sunt, vel quia terra erant omnes homines, in quibus erat terrena corruptio; quia occulos mentium ad sublime gratiae coelestis elevare atque attollere nesciebant; nec poterant dicere: Deus virtutum nobiscum; cum quibus non erat nisi prolapsionis incentor, et auctor erroris. Sed posteaquam vox Domini in Evangelio resultavit, audet Propheta dicere: Deus virtutum nobiscum. Bene dicit; Deus virtutum nobiscum; qui credidit quod Virgo in utero accepit et peperit. Audemus et nos dicere; Deus virtutum nobiscum; posteaquam Emmanuel, hoc est, Deus coepit esse nobiscum. Ubi ergo Emmanuel, ibi Deus virtutum nobiscum. 19. Susceptor noster Deus Jacob (Ibid.). Imitemur ergo patriarcham Jacob, odorem ejus, virtutem ejus, laborem 934 ejus. Sicut enim Abrahae opera facere debemus, ut filii ejus appellari jure mereamur; ita etiam exercitia atque certamina sancti Jacob subire debemus, ut Deus Jacob Deus noster esse credatur. Nam si opera Jacob, vel quia illum aequare non possumus, studia operis ejus ac fidei non agnoscat in nobis; quomodo quasi Deus Jacob nos juvare dignabitur? 20. (Vers. 9.) Dum haec diceret, ecce per Spiritum sanctum praesens imago ei infusa est futurorum; et videns ex gravi perturbatione bellorum pacem toto orbe diffusam in adventu Domini salutaris, clamat ad universos dicens: Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Venite, ad congregationem spectat: Videte, ad intentionem, et cognoscendae studium veritatis. Videte, inquit, opera Domini plena miraculis, in quibus magnarum sunt signa virtutum. Denique τέρατα Graece, admiranda dicuntur Latine. Non ergo quasi prodigialis horroris accipias opera Domini, sed quasi plena admirationis. Praeclare posuit super terram; id est, in terram. 21. (Vers. 10.) Auferens bella usgue ad fines terrae, arcum conteret et confringet arma: et scuta comburet igni. Et vere antequam Romanum diffunderetur imperium, non solum singularum urbium reges adversum se praeliabantur; sed etiam ipsi Romani bellis frequenter civilibus atterebantur. Pugnavit Marius adversus Cinnam. In utraque parte Romanus fusus est sanguis. Sylla insurrexit, et Mario victori rursus civilia bella commovit. Lepidus Sertoriusque rebelles se Romano imperio praebuerunt. Caesar Pompeium est persecutus, et Galliarum furorem excitavit adversus arma Romana. Devicto seniore Pompeio, juniorem in Hispaniarum partibus debellavit. Quid Triumviros loquar ex hostibus amicos, ex amicis rursus in hostiles tumultus esse progressos: maria quoque Actiaco bello infecta sanguine Romanorum? Unde factum est, ut taedio bellorum civilium, Julio Augusto Romanum deferretur imperium; et ita praelia intestina sedata sunt. Hoc autem eo profecit, ut recte per totum orbem apostoli mitterentur, dicente Domino Jesu: Euntes docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19). Illis quidem etiam interclusa barbaricis montibus regna patuerunt, ut Thomae India, Matthaeo Persia. Sed tamen quo plura obirent spatia terrarum, in exortu Ecclesiae potestatem Romani imperii toto orbe diffudit, et dissidentium mentes, terrarumque divortia donata pace composuit. Didicerunt omnes homines sub uno terrarum imperio viventes, unius Dei omnipotentis imperium fideli eloquio confiteri. 22. Abstulit ergo bella usque ad fines terrae; quod factum esse non dubium est. Sed vide ne bella infirmitatis abstulerit, quae sunt in corde titubantium. Qui enim terrena transierit, jam non dicit: Foris pugnae, intus timores (II Cor. VII, 5); sed dicit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Transi ergo mundum, 935 ut incipias esse supra mundum; περάσαι enim transire est, vel ut dicam expressius, transfretare. Abstulit ergo Dominus bella, quae movebat nobis nequitia spiritalis: et devicto diabolo, pacem suam nobis reliquit. Arcum confregit, de quo ignita adversarii jacula spargebantur: et scuta perfidiae combussit igni; ut scutum fidei inviolabile permaneret. 23. (Vers. 11.) Vacate, inquit, et videte, quia ego sum Dominus. Vox Domini post bella sedata: Vacate, ut nulla animarum sit occupatio; ne offusio saecularium perturbationum internae oculum mentis obducat. Vacate, inquit, ab erroribus, vacate a perturbationibus, vacate a peccatis; quia omnis qui peccat, non vidit Deum, nec cognovit eum (I Joan. III, 6); sicut in Epistola sua dixit Joannes Evangelista. Vacate ergo studio cognoscendae divinitatis: nolite terrenis operibus occupari. Ideo rex Aegyptiorum augeri jubebat numerum laterum, et caetera onera Judaeorum; ne cognoscerent Deum, et cultui sacro vacarent, offensus Moysi et Aaron voce sanctorum, qui dicebant: Dimitte populum Dei, ut eamus et serviamus Domino Deo nostro (Exod. V, 6 et seq.). 24. Exaltabor inter gentes, et exaltabor in terra. Erat sublimis Dominus in excelsis, id est, in Angelis et Archangelis, in patriarchis et prophetis, qui de illo sublimia sentiebant, nec eum terrenis imaginibus et simulacris scrupeis conferebant: sed non erat sublimis in populis nationum, qui 936 Deum suum in antris et spelaeorum habitaculis requirere videbantur. Denique reprehenditur Magdalena, quae Christum quasi mortuum flebat, et quasi sepultum quaerebat in tumulo. Unde dicit ad eam Christus: Maria, quid ploras? quem quaeris (Joan. XX, 15)? numquid eum qui posset auferri? Audivit vocem, et recognovit eum, et volebat contingere; et ait Dominus: Noli me tangere (Ibid., 17), quem putas mortuum. Ad Patrem vado. Miraris quod in tumulo non invenisti, quem coelestia praestolantur? Aut forte reprehenditur, quia Christum nisi fides perfecta non tangit; sicut haemorrhoissa plena eum tetigit fide. Unde Dominus ait: Tetigit me aliquis: sentio de me virtutem exisse (Luc. VIII, 46). Quo dicto, agnovit in se illa quod exeunte fuerat virtute curata; et statim confessa est sui conscia quod Dominum ipsa tetigisset. Unde Dominus ait: Fides tua te salvam fecit: vade in pace (Ibid., 48). Exaltatus autem in terra Dominus est, secundum quod ipse ait: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 32). Vel quod facta est voluntas ejus sicut in coelo et in terra. 25. (Vers. 12.) Et repetit dicens: Deus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob. Repetitio confirmatio est. Vel quia non solum quando natus ex Virgine est, factus est nobiscum Deus; sed etiam post resurrectionem ipse dixit: Ecce ego vobiscum sum. . . . usque ad consummationem mundi (Matt. XXVIII, 20). Cui est honor et gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.