Jump to content

Enarrationes in XII psalmos Davidicos/3

Checked
E Wikisource
IN PSALMUM XXXVI ENARRATIO
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum


 2 4 


IN PSALMUM XXXVI ENARRATIO.

[recensere]

777 PRAEFATIO. 1. Omnis Scriptura divina, vel naturalis, vel mystica, vel moralis est. Naturalis in Genesi, in qua exprimitur quomodo facta sunt coelum, maria, terrae, et quemadmodum mundus iste sit constitutus. Mystica in Levitico, in quo comprehenditur sacerdotale mysterium. Moralis in Deuteronomio, in quo secundum Legis praeceptum vita humana formatur. Unde et Salomonis tres libri ex plurimis videntur electi: Ecclesiastes de naturalibus, Cantica Canticorum de mysticis, Proverbia de moralibus. 2. Sed quia omnium psalmorum corpus unum est, idcirco nihil in his divisum est atque distinctum; sed prout se obtulit ratio, nulla intermissa doctrinae istiusmodi disciplina est. Namque et naturalem evidentissime comprehendit, dicendo de Angelis atque Virtutibus, et sole, et luna, et stellis, et lumine coeli coelorum, et aqua quae super coelos est: Quia ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit (Psal. XXXII, 9, et CXLVIII, 6). Et de mysticis locutus est, cum de occultis, et sacrae unctionis unguento, et de consummatione scripserit Tabernaculi (Psal. LXXXVIII, 21, et XLV, 5). Quorum multiplex gratia; quoniam multifariam et multis modis locutus est Dominus in Prophetis. Nam et venturum praefatus est Dei Filium Principem sacerdotum, et passurum esse pro nobis, et sanguine suo mundaturum nostra peccata tituli Pro torcularibus (Psal. VIII et aliis) declararunt; et resurrecturum psalmus resurrectionis (Psal. LXV,) expressit, et alius postea titulus indicavit, in quo terra ejus est restituta (Psal. XCVI), commutationem quoque universorum futuram fidei sacramentis. Et de moralibus plura contexuit, diversaque virtutum genera demonstravit, et dedit praecepta vivendi, quibus ulcera nostrorum sanavit errorum, moresque renovavit humanos, atque intimos mutavit affectus; sicut docet psalmus trigesimus tertius, quem etiam Petrus sanctus in epistola sua tamquam medicamentum nostris pectoribus affixit (I Pet. III, 11); atque iste qui nobis hodierna lectione propositus est. Nam isti prae caeteris ethici reperiuntur: sed iste diffusior, qui trigesimus sextus 778 inscribitur. Nam, etsi ille praedulcis et lucidus est, iste tamen dulcior; quoniam ille me docuit cohibere linguam a malo, iste desinere ab ira, indignationem relinquere. Ille praecepit sine dolo loqui, iste instituit esse mansuetum, qui praemia mansuetudinis demonstravit. Quae majora fomenta sunt cordis humani, quam mansuetudo atque simplicitas: quibus et dolor omnis acceptae levatur injuriae, et labes criminis omnis excluditur? 3. Ad haec igitur manum medicamenta mittamus, ut vulnera nostra curemus; ne si velimus dicere quod alios curare possimus, dicatur nobis: Medice, cura te ipsum (Luc. IV, 23). Ergo quod etiam non medicis, sed vulgo quoque solet esse commune; ut medicinam pauci profiteantur, plurimi tamen remedia ejus aliqua scire se dicant: vel quod medicorum pueri faciunt nos quoque alieno medicamento remedium indigentibus proferamus. Dives magistrum adhibeat, pauper ministrum. Qui perfecti altitudinem capit, sumat ex ipso: qui planiora desiderat, in valle pascatur, ut parvulus. Qui fluvium metuit, de rivulo bibat: et qui profundum pavet, ad littus enatet. Pulchre autem sanctus David in superiore psalmo (Psal. XXXV) injusti vitam describit, hic justi; ibi injustus exponitur, hic justus instituitur; ille sibi delinquit, hic tollit etiam aliena peccata. Et ideo quod primum medicamentum sit justitiae consideremus. ENARRATIO. 4. (Vers. 1) Noli, inquit, malignari inter malignantes: neque aemulatus fueris facientes iniquitatem. Primum discamus quid sit aemulari; licet minor vis sermonis hujus sit in Latino, quam in Graeco. Nam et in bono aemulationem legimus, et in malo. Denique Apostolus dicit: Bonum est aemulari in bono semper (Galat. IV, 18). Et supra ipse dixit: Aemulantur vos non bene; sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini (Ibid., 17). Et iterum ipse ait: Aemulamini meliora charismata (I Cor. XII, 31). Et ad Romanos habes. Dico ergo numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit; sed illorum 779 delictum salus est gentibus, ut illos aemulentur (Rom. XI, 11). Et infra: Vobis enim dico gentibus: quamdiu ego sum gentium Apostolus, ministerium meum illustrabo, si quo modo aemuler carnem meam, et salvos faciam aliquos ex ipsis (Ibid., 13); hoc est, afficiam carnem meam. Denique παραζηλώσω Graecus habet. Nam et hic: μὴ παραζήλου ἐν πονηρευομένοις habet; μήδε ζήλου τοὺς ποιοῦντας τὴν ἀνομίαν; hoc est, noli malignos in aemulationem excitare; quoniam illi non de bono, sed de malo certant. 5. Quid est, in aemulationem excitare? Exemplo si possumus aperiamus. Intemperantes mulieres quaedam sunt, quae aliorum conjugum corda sollicitant: quos cum consuetudini suae probroque subdiderint, non contentae erroris sui habere secretum, student coram jugalibus eorum suum jactare flagitium; ut eas in zelum sui excitent et inflamment, triumphum quemdam de dolore probarum mentium et commotione captantes. Quae aemulatione feminea thori proprii contumeliam non ferentes, solvunt complaciti vincla conjugii, aut quotidiana rixa decertant; fitque ex aemulatione discordia, ex dissensione dissidium, quo domus tota turbetur. Exemplo igitur protervae mulieris cognosce qui legis, partes esse nequissimae detestabilisque versutiae, improba aemulatione alterius animam commovere: aliudque esse zelum, aliud parazelum. Haec est enim prava aemulatio, quae bonorum subintrat affectum: qua etiam Judaeus erravit qui a vero et bono Evangelicae disciplinae itinere, devia Legis aemulatione deflexit, sicut de se Apostolus ait (Philip. III, 6), quod secundum aemulationem Legis persequebatur Ecclesiam Christi. 6. Ergo quamvis Deus noster ingratis Judaeorum offenderetur frequenter affectibus et querelis; tamen assumptum semel et electum sibi populum minime relinquebat; sed Synagoga tantum meretrix procax irritare eum coepit in aemulationis amaritudinem, praevaricationis se miscendo sacrilegiis. Denique dixit ad sacerdotem Aaron: Fac nobis deos quos adoremus (Exod. XXXII, 1); et vituli caput adorare coeperunt. Unde per canticum magnum Moysi Dominus in ore ipsius resultavit dicens: Ipsi excitaverunt me in aemulationem in non Deo, irritaverunt me in simulacris suis; ego autem excitabo eos in aemulationem in non gente, in natione insipiente irratabo eos (Deut. XXXII, 21). En quomodo Dominus condemnavit Synagogae meretricios mores, quo ipsorum in eos versutiam retorqueret; et suo afficerentur ingenio, qui Dominum Deum suum a quo assumpti fuerant, gravibus sacrilegiis refutarunt, deos sibi quos colerent eligentes: assumens e contrario sibi Ecclesiam de profanis, quam praelatam sibi sine Lege, sine gratia Judaeorum populus ingemisceret; atque eo amplius in aemulationem illorum excitaretur affectus, quo viliorum facta esset electio. Nam ante quo afficeretur ille populus non habebat; cum solum se a Domino consideraret electum. Ubi vero advertit adscitam ex nationibus convenam plebem quae 780 sibi legem Domini, prophetarum oracula, Testamentum novum Domini vindicaret, tunc demum excruciari nimio coepit affectu, posteaquam se repudiatum esse cognovit. Denique si videat gentilium caeremonias, non movetur: si audiat profectum Ecclesiae, cruciatur miseraque torquetur invidia. Completur ergo in Judaea: Et ego in aemulationem eos excitabo in non gente. 7. Accedit ad cruciatus gravioris aerumnam, quod ex gentibus peccatores sibi videntur esse praelati, qui ne gentis quidem, alicujusve nationis nomen attollant. Nam omnis congregatio cujusque regionis nomen sibi vindicare consuevit, ut Aegyptii, Aethiopes, Syri, Judaei, Arabes, provinciae suae terrarumque suarum vocabulum praeferunt: nos de diversis populis congregati, vocabulum nobis unius gentis non possumus usurpare; et ideo quia nomen non habebamus in terris, de coelo accepimus, ut Christi populus diceremur. Sed hoc gentilis stultitiam putat, Judaeus opprobrium. Verum est ergo quod scriptum est, quia ultus est Deus propriam contumeliam, Ecclesiam sibi ex non gente quaerendo; et eam ex gente insipiente, vetusto illi atque regali populo praeferendo. Quae sit gens insipiens quae praelata sit, audi dicentem: Quoniam stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27). Et iterum: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18). Reddidit ergo, non intulit Dominus aemulationis communionem; ut esset non in forma imitationis, sed in poena iniquitatis. 8. Denique Latinus interpres volens distinctionem facere inter aemulationem virtutis, et aemulationem offensionis, ait: Numquid aemulamur Domino (I Cor. X, 20)? Hoc est, numquid Domino offensionem aemulationis inferimus, ut de iis edamus, quae immolata simulacris sunt; sicut Judaei, cum sacrificando simulacris exasperaverunt? Quod si inter homines excitandae aemulationis offendit intentio, et frequenter persona exasperati superior invenitur, quod incentoria aemulationis fraudi esse consuevit; cujus stultitiae est majestatem irritare divinam, et offendiculo aemulationis incessere, ubi nulla ultionis est difficultas?

9. Non debemus igitur malignis aemulandi adversum nos aculeos ministrare, qui etiam non lacessiti, invidiae stimulis excitantur, ut noceant; sicut Cain fratrem occidit, quia magis illius sacrificium acceptum esset, quam quod ipse putaverat offerendum. In quo non aemulatus Abel: sed invidus Cain praelationis gratiam scelesto parricidio persecutus est. Non enim ille fratris voluit obumbrare sacrificium, sed servare sacrificii disciplinam; ut primitias nulla desidia moraretur, nec aliqua in usus proprios derivata usurpatione violaret. Saul quoque triumphatorem Palaestinorum David prophetam, et propriae conservatorem salutis, juvencularum sibi sermone praelatum tentavit insidiis, teli jaculo paravit occidere; ac pene sanguinem generi fuderat innocentis, 781 nisi vulnus ille sinuati corporis inflexione elusisset. Quae ibi malitia, si juvenculae dixerunt: Saul in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7)? Quam atrox autem invidia regis Saul, qui sermonis errorem in innocentis exitium derivavit! 10. Neque aemulatus, inquit, fueris facientes iniquitatem. Non repetivit quod dixerat, sed mutavit: aliud est enim subaemulari, aliud aemulari: subaemulatio astutiam habet, aemulatio simplicitatem. Sed tamen etiam ipsa cauta debet esse simplicitas et provida, ut noverit quid cavendum sit. Neque enim otiose dictum est: Estote astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Spiritalis ergo debet esse astutia, quae servet salutem, dolum nesciat. Spiritalis debet esse simplicitas. Videtur autem etiam alio loco distinctionem subaemulationis Scriptura fecisse, cum dicit: Et auferetur zelus Ephrem, et inimici Judae peribunt. Non erit aemulus Ephrem Judae, et Judas non vexabit Ephrem (Esai. XI, 13). Alibi autem habes: Sic et vos, quoniam aemulatores estis spiritalium ad aedificationem Ecclesiae, quaerite ut abundetis (I Cor. XIV, 12). Aemulatores pro bonis, et bonae rei imitatoribus posuit, aemulum pro obliquo et invido. 11. (Vers. 2). Primum est ergo, ne malignos ad aemulationis malignitatem lacessas; secundum, ut non aemuleris iniquitatem facientes. Plerumque enim videntes pii fraude aliquos et astutia quaesisse divitias, et pervenisse ad honores, aemulatione deformi, vias eorum sequi gestiunt; ut ad divitias et honores simili arte perveniant, vel in contrahendo conjugio circumscribant adolescentulas. Quid enim prodest, cum ipsae divitiae et omnis gloria saecularis tamquam fenum cito arescat, et tamquam olera herbarum in ipsa specie sui floris intercidant? Omnis caro fenum, et omnis gloria hominis ut flos feni. Noli ergo magnopere affectare quod perpetuum esse non possit, noli esse aemulus et obliquus; noli esse contentiosus et decertator in zelo. Unde et Aquila dixit: Noli concertare in malignantibus. Symmachus: Noli contendere. Noli etiam esse imitator iniquitatis et fraudis; sed esto apostolicae doctrinae, propheticae gratiae, sanctorumque virtutis imitator; ut fructum feras, et messem bonitatis recondas, sicut Joseph, qui multitudine frumenti famem diuturnae sterilitatis exclusit: ut Habacuc, qui prandium messoribus deferendo, elevatus ab angelo aerii tramitis iter carpsit, et redditus terris, inter saevos leonum strepitus pio prophetae dulce convivium ministravit. 12. (Vers. 3.) Recte ergo dicit Propheta: Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabitata terram, et pasceris in divitiis ejus. Quae est terra quam suadet inhabitandam, nisi anima tua, quam bene debes excolere, frequenter spiritalibus inarare vomeribus, ne longo inhorrescat situ? Bonus enim agricola quotidiana operatione et pervigili sollicitudine exercet agrum suum, et propria rura custodit; ne devastet ea aper de sylva, et fructus maturos raptor eripiat. Ara ergo terram tuam, ut cum 782 venerit, qui seminat verbum, animam tuam inveniat praeparatam; ne supra inculta cordis tui decidat semen, et veniant aves coeli, et diripiant quod fuerit seminatum. Quae sit ergo terra, audi dicentem: Ecce exiit qui seminat, seminare agrum suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, aliud supra petram, aliud supra terram bonam . . . . (Luc. VIII, 5 et seq.). Quod autem supra terram bonam, ii sunt qui in corde bono audientes verbum retinent, et fructum afferunt per patientiam (Ibid., 15). Mundum sit ergo cor tuum, munda sit anima tua, ut fructum bonitatis possis afferre, hoc est, gratiae spiritalis. Bonitas enim fructus est Spiritus sancti; sicut scriptum est: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, modestia, continentia (Galat. V, 22). Hi sunt fructus, quorum divitiis pascimur, et ubertate satiamur. In hac terra vitem illam fructiferam justus Noe plantavit, et de fructu ejus bibit, atque intimo corde solutus est; quando eum laudabili pietatis amictu induit virtutum suarum geminata posteritas. Alio quoque loco nobis istas Propheta sanctus divitias demonstravit, quibus erat dives in Christo, et omnibus quae ad vitam aeternam conducerent, abundabat. Et re vera quis ditior, quam qui dives in Domino est; ut possit dicere: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, quasi in omnibus divitiis (Psal. CXVIII, 14)? Quid enim poterat deesse viro, qui coelestibus ditabatur oraculis? Et ideo suadet hoc psalmo, ut thesaurum illum nobis quaeramus aeternum, et delectationem ejus acquisitione capiamus. 13. (Vers. 4.) Ideoque ait: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Quare non dixit tuas; sed cordis tui petitiones? Etenim petitiones exterioris hominis interiorisque communes non sunt, nec omnes probantur a Christo; quia lex carnis legi mentis frequenter repugnat. Quae autem interioris sunt hominis, qui renovatus est Spiritu, illas petitiones Dominus petitori donat effectu. Unde et alibi ait: Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, et omnes petitiones tuas confirmet (Psal. XIX, 5). Secundum cor ait, non secundum appetentiam carnis; et illas petitiones, inquit, quae prodeunt ex intimo corde, confirmet, non quae ex carnis hujus illecebra et voluptatibus diriguntur. 14. (Vers. 5, 6.) Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Et educet sicut lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem. Hoc solo versiculo qualis esse debeas, declaravit. Quis enim revelat viam suam, nisi qui Deo occultorum suorum arbitro interna sui pectoris confitetur? Bene ait, revela, hoc est, aperi conscientiam tuam, ne eam saeculi istius gravet umbra vel carnis. Prorumpentia enim semina si fuerint obumbrata, tenuantur; soli objecta pinguescunt. Quid de seminibus loquor? Ipsas arbusculas, quominus sese in altum subjiciant, umbra silvestris internecat, et prohibet brachia ramosa diffundere. Pulchre autem dixit: Revela ad Dominum viam tuam, quia natura hominum prona peccato velut quoddam menti nostrae velamen obducit; 783 ne nostra Domino peccata fateamur, qui potest vulnera nostra sanare: ut erubescat quis ore proprio postulare medicinam, ne coram hominibus sua prodantur opprobria. Premit igitur se intra hominem conscientia, cum latere non possit; et tamdiu differt, quoad vulnus efferveat, ut jam non fidei salubritate, sed immedicabili atrocitate ulceris detegatur. Revela, inquit, ad Dominum viam tuam; hoc est, aperi viam tuam, noli abscondere, sicut abscondebat Cain, qui latere cupiebat; omnis enim qui male agit, odit lucem. Revelabat David viam suam, qui ait: Dico ego opera mea Regi (Psal. XLIV, 2). Aperi sensum tuum, ut nihil sit quod timeas reprehendi. Revelavit et Paulus, qui praesumpsit dicere: Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4). Is actus, ea vita sit, ut via tua coram Patre tuo luceat, qui in coelis est. 15. Sed quia obnoxia fragilitati omnis humana conditio est, et non nostrae est potestatis iter nostrum ex voluntate dirigere; ideo tibi dicit: Spera in Domino, et ipse faciet; hoc est, ut aperiat viam tuam, nec talem te esse permittat, ut fugias lucem, dum times prodi, et diligas tenebras, ut possis tua occultare flagitia, dicens: Tenebrae operiunt me, quis scit si videt Altissimus (Eccli. XXIII, 6)? Quomodo enim potest qui adulterium molitur, non noctem suis accommodam quaerere tentamentis? qui falsum cogitat testem suae fraudi adhibere, qui corruptelam judicis captat, ut opprimat innocentem, iniquitatis non explorare secretum? Latro in solitudine subsidet, noctis tenebras opperitur, ut sceleri cedat effectus. Iniquitas ergo tenebrae sunt: Deus lux est. Et si tu velis tuam occultare justitiam, Deus eam educet in lucem; nec patitur latere judicium quo ea quae bona sunt elegisti, quae improba refutasti. Nec solum facit tuum lucere judicium; sed lucere sicut meridiem. Quando se sol iste in splendorem totus effundit, meridies est. Meridies erat quando Joseph cum fratribus epulabatur, non ultus injuriam, sed oblitus. 16. (Vers. 7.) Subditus esto Domino, et obsecra eum. Non solum ut subjectus sis Deo, moneris; sed etiam ut obsecres Dominum, quo possis tuae studium subjectionis implere, sicut et supra ait: Revela Domino viam tuam, et spera in eum. Non solum revelare viam tuam te convenit; sed etiam sperare in Dominum. Bona autem subjectio, non abjecta, non vilis, sed gloriosa atque sublimis; ille enim Deo est subditus, qui facit Domini voluntatem. Denique quis ignorat quod sapientia mentis praestantior, quam carnis sapientia sit? Sapientia autem mentis subjecta est Dei legi; sapientia carnis non est subdita. Et addidit Apostolus: Nec enim potest (Rom. VIII, 7). Esto ergo subditus, hoc est, proximus Christo, ut Legem impleas. Denique Christus faciendo voluntatem Patris, Legem implevit. Et ideo finis est Legis, et plenitudo est charitatis; quia diligens Patrem, affectum omnem ejus adhibuit voluntati. Unde pro gloria Apostolus dixit: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; ut 784 sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 18). Et ipse de se ait: Nonne Deo subdita est anima mea; ab ipso enim salutare meum (Psal. LXI, 2)? Denique pro pietate erat, non pro infirmitate, Joseph et Mariae parentibus subditus. Gloria autem Christi maxima, ut se universorum hominum pectoribus infundat, et omnes revocet ab impietate perfidiae, et gentilitatis affectu, ut sibi faciat esse subjectos. Cum autem sibi subjecerit omnia, cum intraverit plenitudo gentium, et salvus factus fuerit omnis Israel, et toto orbe unum fuerit corpus in Christo; tunc erit et ipse subjectus, munus suum Deo Patri offerens, et quasi Princeps omnium sacerdotum, et coelestibus corpus altaribus, ut sit sacrificium fides omnium. Pietatis ergo est ista subjectio, quod erit subjectus in corpore Dominus Jesus, cujus nos sumus corpus et membra. Esto ergo homo subjectus Christo, hoc est, subditus sapientiae Dei, subditus verbo, subditus justitiae, subditus virtuti; quia haec omnia Christus est. Omnis homo Deo se subjiciat; non enim unum, sed omnes docet ut subjiciant cor suum, subjiciant animam suam, subjiciant carnem suam, quo sit Deus omnia in omnibus. Subjectus ergo est qui plenus est gratiae, et suscipit juguni Christi, et mandata Domini strenue et incunctanter exsequitur; sine subjectione autem, qui se frustra extollit, sensu propriae carnis inflatus, insolens devotionis et piae declinans observantiam servitutis, quam ipso jure naturae Auctori debemus aeterno. Postremo qui sine peccato est, subjectus est Christo, quoniam redemptus a Domino est; qui autem in peccato est, non potest dici liber, sed servus, quem gravia tenent vincula peccati. 17. (Vers. 7.) Sequitur: Ne aemulatus fueris eum, qui prospere dirigitur in via sua, faciens iniquitatem. Evidenter hic quid superius senserit, intimavit: non excitandos malignos aemulatione ad malignitatem, neque imitandos facientes iniquitatem. Non enim iniquitas, sed prosperae res quae proveniunt iniqua gerentibus nos saepe sollicitant, ut eos putemus imitandos, quo ad eorum possimus pervenire successus dicentes: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias. Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas; et fui flagellatus tola die (Psal. LXXII, 12 et seq.). Si igitur flagellatus est David, cavere debemus ne et nos flagellemur; et dicatur nobis quia divitiae, honores, potentiae, generationi huic videantur esse disposita, quasi vaga et incerta pecuniae opera, iniquitatisque compendia, non quasi praemia ulla virtutis; ideoque velut somnium veniant, et cum somnio te resurgente deficiant. Ipsos athletas cum vicerint, certum est coronari, non antequam vincant. Nobis lucta cum saeculo est. Vince ante saeculum, ut coronam petas. Nemo ante coronatur, nisi certamen impleverit. Qui stadium currunt, numquid ante bravium accipiunt, quam stadium percurrerint? Quanti priores in exitu cadunt, et cursus sui celeritate fraudantur? Numquid tu Deo, quam Paulus acceptior? Ille vas electionis, ille gentium Doctor 785 numquam sibi in hoc saeculo coronam ausus est postulare. Denique audi dicentem: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die (II Tim. IV, 7 et 8). Paulus ille raptus in tertium coelum, qui audivit arcana quae non licet homini loqui: utrum in corpore esset raptus, an sine corpore, nescit, sicut ipse testatus est (II Cor. XII, 2). Paulus ergo dicit, in illa die coronam sibi esse reddendam; tu hic tibi ut reddatur insistis? Imple ergo certaminis tui tempus. Non semel athleta luctatur, nec semel praeliatur miles, ut stipendia sua possit implere; et tibi non cum una passione luctamen est. 18. (Vers. 8). Superiores si evaseris passiones, ira succedit; et ideo tibi dicit Scriptura: Desine ab ira, et relinque indignationem. Sunt multa vitia quae obrepunt insipientibus. Ira gravis passio est: plerumque accendit invitum; et volentem mitius vindicare, in furorem rapit, ut perimat quem putaverit coercendum. Commotus, gladio saepe transverberat innocentem. Amicos et fratres per indignationem plurimi peremerunt. Ideo Sapiens dicit: Ira perdit etiam sapientes (Prov. XV, 1). Salomonis dictum est, quia non solum quoscumque de medio homines, sed etiam ipsos perdat ira sapientes. Et David sapientem monet dicens: Desine ab ira; ne cum accenderis eam, illa non desinat priusquam te ejus flamma consumat. Relinque, inquit, indignationem; hoc est, natura te rapit, movet affectus, culpa te alicujus excitat vel offensa, ut indigneris; sed non usque quaque, ut modum nescias: relinque eam, finem impone, ne te in peccatum trahat. Hoc est, quod supra dixit: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Non enim hortatur ut irascaris, sed ad tempus cedit affectui; dat tamen medicamentum, ne diutius vis ulceris serpat. Irascimini, quod ait, tuae est passionis. Medicus enim non statim adhibet medicamenta languori; si dolor fervet, fomenta adhibet, ut mitescat dolor; si febris exaestuat, remedii tempus exspectat, ipsum potum sitientibus negare consuevit. Non dicit: Noli febrire, cum vapor fervet aegroti; sed dicit: Exspecta, desinat febris, digeratur commotio. Sic et Propheta non potuit dicere homini, cujus caro ut variis morborum, ita commotionum passionibus excitatur: Non irascere; sed dicit: Desine ab ira, et indignationem relinque, ne pecces; ira enim gravis est magistra peccati. Alius quoque medicus dicit: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26); ne dum diu differs, veniat ille qui calefactum corporis somno excitare consuevit, et stimulet te, inserat tibi cogitationes, et in secreta se tui pectoris immergat dicens: Vindica injuriam tuam, virum te esse cognosce: femineae infirmitatis est, non capere vindictam. Ergo contemnere te debuit servus, frater decipere, amicus illudere; et tu adhuc tuam non ulcisceris contumeliam? Proscribas necesse est, gladio oportet insurgas, et dolorem tuum adversarii morte solvas. Vir fuit ille qui suum occidit inimicum, merito 786 praedicatur; quia ita se vindicavit, ut alius ignorans audiret, eique irrogare non auderet injuriam. His stimulis plus accenditur, plus movetur; ut compleatur quod scriptum est: Ira perdit etiam sapientes. 19. (Vers. 9.) Ergo tu ne audias eum; ne aemuleris ut nequiter facias. Quoniam qui nequiter agunt, exterminabuntur. Exterminantur qui radices non habent, sicut olera vel fenum. Olera infirmus manducet: tu autem vitem insere in agro tuo, vineam institue. Et si venerit Achab, qui tibi dicat: Da mihi vineam tuam, ut olera mihi seram (III Reg. XXI, 2); noli ei acquiescere, ne ex consensu tuo caduca serat, abscindat aeterna. Ideo Nabuthe inter sanctos habetur, quia majorum suorum haereditatem, ne regi quidem putavit esse cedendam; et lapidari maluit, ut vineam suam non daret in direptionem. Haereditas majorum, fides vera est. Exstiterunt Ariani regali subnixi potentia, qui templum Domini putarent sibi esse tradendum, supplicia acerba minitantes; sed absit, ut apud mentem Domino servientem praeponderaret magis poenae formido, quam forma pietatis. Non praevaluit perfidia, quia fides restitit. Est etiam quaedam vinea in pectoribus fidelium, de qua dicit Esaias: Vinea facta est dilecto in cornu uberi (Esai. V, 1). Hanc vineam Dominus plantavit in cordibus nostris; et ideo legimus dicentem Deum: Ego te plantavi vitem fructiferam, totam veram (Jerem. II, 21). Nemo ergo de agro animae nostrae hanc auferat vitem; quia benedicta est ea vitis. Ideoque dictum est de sanctis: A fructu frumenti, vini, et olei, multiplicati sunt (Psal. IV, 8). Bonum est ergo habere intra te torcularia vino redundantia; ut fluat tibi vinum in vas tuum de vinea Sorech, poculum illud inebrians quam praeclarum! Sorech enim vinea novi principii est, et novae aequitatis. Unde et dicitur nobis: Cantate Domino vestro canticum novum, principium ejus, magnificate nomen ejus ab extremo terrae (Esai. XLII, 10). Haec ergo vinea uvas faciat, non iniquitatem. Ideo relicta est vinea Judaeorum; quia iniquitatem fecit, ut scriptum est (Esai. V, 7), et non judicium. Nos ergo fructum feramus in Christo, ut perpetui esse mereamur. 20. Sustinentes enim Dominum possidebunt terram: illam utique viventium terram. Est quaedam terra coelestis, quae fructum coelestibus ferat, de qua ait: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Haec terra multo hominum sudore ventri ministrat alimenta; illa terra bona Domini sine ullo labore fructificat, in qua justorum diuturna possessio, et piae mentis haereditas est. Et bene ait: Sustinentes autem Dominum haereditate possidebunt terram. Haec est enim terra quae non praeterit; nam coelum et terra praeteribunt, verba autem Domini non praeteribunt. Et ideo nec illa intelligibilis terra poterit praeterire paradisi, in qua sunt qui Domini verba conservant. In hac terra collocatus est Adam, ut fructum aeternae caperet vitae; sed quia verba Domini servare non voluit, ideo in possessione quam acceperat, 787 manere non meruit. Qui autem verba Domini custodit, confidenter dicit: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2). Adam autem quoniam non exspectavit Dominum (quomodo enim exspectavit qui refugit et offerre se timuit), ideo nec Dominus eum videre dignatus est; oculi enim Domini super justos. Hunc autem eousque videre nolebat, ut quaereret dicens: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Qui quaeritur, pro absente habetur. Fides est quae nos repraesentat Deo, perfidia quae facit impios exsulare. Nullus itaque absens est Deo, nisi qui se absentem fecerit. Et ideo dicit: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. IX, 29); qui enim ignorat, ignorabitur. Ergo Adam quasi peccator locum suum servare non potuit. De paradiso ejectus, in castellum est relegatus, ut ageret poenitentiam. Accepit dilationem, ne continuo penitus interiret; ut salva fieret Eva per generationem filiorum, fidem sancti Abel, prophetarum gratiam, Ecclesiae posteritatem. 21. (Vers. 10.) Sed quia per haec redimi noluerit, et in peccato perseverandum ducit, de eo dicit Propheta: Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies. Quomodo enim esse poterit in futurum, cum peccati locus diuturnus esse non possit? Haec est enim terra quae aperuit os suum, ut sanguinem susciperet innocentis. Et ideo in hac terra locus est peccatorum. Praeterit terra, quomodo peccatoris locus poterit inveniri? Ego arbitror quod ideo firmamentum inter aquam et aquam (Gen. I, 6) Deus esse praeceperit, ut a virtutibus peccata discerneret; et superior aqua quae laudat Dominum, quieta maneret erroris, inferior peccato esset obnoxia. Denique illa Deum videt, haec non videt: quae super coelos est, videt; quae in abysso, non videt. Unde etiam dictum est: Viderunt te aquae, Deus, viderunt te aquae, et timuerunt: turbatae sunt abyssi, multitudo sonitus aquarum (Psal. LXXVI, 17). Merito turbantur abyssi super quas tenebrae sunt deformes, et ideo pacem habere non possunt. Unde rogavit legio daemoniorum ut in abyssum mitteretur, et se cum magno tumultu praecipitavit in fluctus (Matth. VIII, 31); ut porcorum gregem quem repererat, strangularet. Peccatores itaque abyssum petunt, ubi caligo tenebrarum. 22. (Vers. 11.) Mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Merito terram possident in quibus Deus ipse requiescit; sicut divino per Esaiam resultavit oraculo dicens: Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Esai. LXVI, 2)? Qui sunt mansueti, nisi quos nullus stimulus dissensionis exagitat, non ira perturbat, non saevitia exasperat, non rabies crudelitatis inflammat? Et ideo quia non vina, non epulas, non divitias, sed pacem Domini dilexerunt in corpore constituti; pro illa delectatione corporalium voluptatum, qua se putarunt esse fraudandos, ut gratiam adipiscerentur aeternam, delectabuntur in multitudine pacis, quam Dominus noster Jesus in diebus suis generi donavit humano; sicut prophetia quae non mentita est, 788 comprehendit asserens: Orietur in diebus ejus justitia, et multitudo pacis, donec extollatur luna (Psal. LXXI, 7). Quae igitur est pax qua cunctae Ecclesiae multiplicatus est populus; nisi illa de qua Dominus dixit: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27)? Dedit pacem, qui animorum bella sedavit. 23. (Vers. 12, 13.) Sequitur: Observabit peccator justum, et fremet super eum dentibus suis. Dominus autem irridebit eum; quoniam prospicit quod veniat dies ejus. Indignantis quidem et effervescentis in iracundiam consuetudo est, dentibus fremere: sed habet etiam cor maligni dentes suos, qui non resonare, sed lacerare consueverunt. Insidiae, commenta, nequitiae, dentes sunt peccatoris. Insidiatur ergo peccator justo, quia invidet; justi enim vita redarguit peccatorem, quem tacita majore auctoritate condemnat, quam si clara voce loqueretur. Sed justus timere non debet fremitum peccatoris, quia improbitas non potest esse perpetua. Insidiae temporales sunt; munimenta autem virtutis aeterna. Mors peccatoris omnem ejus potentiam fraudemque dissolvit. 24. (Vers. 14.) Plus adjicit: Ecce, inquit, gladium evaginaverunt peccatores, extenderunt arcum suum, ut dejiciant pauperem et inopem. Quis est gladius peccatoris, nisi contrarius gladio Spiritus sancti? Docuit hunc Scriptura me gladium; docuit Apostolus dicens, quia habemus loricam justitiae, et scutum fidei, et galeam salutis, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 14 et seq.). Ergo verbum Dei gladius Spiritus sancti est. E contrario utique gladius spiritus nequissimi, verbum est malum. Hoc gladio Petrus apostolus Ananiam et Saphiram sermonis sui quasi quodam ense percussit; hoc gladio Paulus Elimae adversanti disputationibus suis, oculorum lumen eripuit, et noctem caecitatis infudit. Considera nunc mihi jurgantes peccatores, atque acerba jactantes insolentiae, et criminationum opprobria proferentes; nonne, si eos audias, dices: Gladium evaginaverunt peccatores; quando sermo turpis tamquam de vagina petulanti ex ore profertur, quem cohiberi par fuit et recondi? Similiter ut gladius verbum Dei dicitur, et idem sermo est peccatoris: ita et arcus quem extendunt peccatores, mens eorum est; et sagitta quam jaciunt, sermo est venenatus. Sicut enim sagitta est Christus, qui est Verbum Dei, cui dicitur: Posui te sicut sagittam electam (Esai. XLIX, 2), quae profertur ex pharetra Dei: ita sagittae sunt perfidorum, quae arcu quodam iniquitatis emissae incautum vulnerant innocentem, nisi ignita eorum jacula scuto fidei repellantur. Et ideo sollicitus esse debes miles in praelio; quia pugna tibi non solum adversus carnem et sanguinem est, sed adversus ipsas quoque nequitias spiritales quae non videntur. Abundent tibi arma fortia Deo, ut facile possis quae volueris tela depromere: ne pauperem te et inermem hostis possit opprimere. Esto Deo fortis, Deo dives, ut dicatur de te: Redemptio animae viri, divitiae ejus Prov. XIII, 8). Abundato thesauro sapientiae, esto dives in verbo et operibus bonis, ut possis esse munitus. 789 Fuge divitias peccatoris, ne inveniat ubi vulnerare te possit. Esto misericors, ut invulnerabilis maneas, vel curare te possis, si fueris vulneratus. Est et pauper quem volunt adversarii vulnerare, ex illo numero de quo Salvator dixit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). 25. (Vers. 15.) Et ideo framea peccatorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Ut quemadmodum revertitur pax in Dei servulos ab eis qui non receperint benedicentium pacem: ita etiam malitia peccatorum, qua justo nocere conantur, in eorum perniciem revertatur; quo suis telis et vulneribus trucidentur. Saepe enim jacula in ipsos qui ea jecerint, refunduntur Quod etiam proximo accidit bello, cum infideles et sacrilegi lacesserent aliquem in Domino confidentem, et regnum ejus ereptum ire contenderent, Ecclesiis Domini persecutionum saeva minitantes; ut subito ventus oriretur, qui infidelibus excuteret scuta de manibus, ac tela omnium, atque missilia in peccatoris exercitum retorqueret. Adhuc hostis deerat, et jam illi ventorum praelia ferre non poterant, suisque spiculis sternebantur. Et quod pejus est, non erant corporum graviora vulnera illa, quam mentium; deficiebant enim corde, cum Deum adversum se pugnare cognoscerent. Exierant itaque provocantes, et de pharetra cordis sui adversus populum Christianum venenata perfidiae jacula proferebant; sed in caput eorum sua revertebatur impietas. Denique ipsi inter se sua perfidia sunt soluti, paratasque fidelibus insidias dissipavit Dominus; ut non solum piis nocere non possent, sed propriis auxiliis nudarentur, atque ad hostem arma sua transirent. Quanto melius non protulissent gladium de vagina, hoc est, impia nequaquam verba prompsissent? Nam si pro otioso sermone redditurus est unusquisque rationem, quanto magis verba sacrilegii gravibus suppliciis expiabit? 26. Igne nos examinasti, dicit David (Ps. XVI, 3). Ergo omnes igne examinabimur. Et Ezechiel dicit: Ecce venit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus ejus; aut quis sustinebit cum apparuerit nobis? Quoniam ipse introibit sicut ignis conflatorii et sicut alveus lavantium; et sedebit conflans et purgans sicut aurum et argentum: et purgabit filios Levi, et effundet eos sicut aurum, et sicut argentum, et erunt Domino offerentes sacrificium in aequitate (Malach. III, 2 et 3). Igne ergo purgabuntur filii Levi, igne Ezechiel, igne Daniel. Sed hi etsi per ignem examinabuntur, dicent tamen: Transivimus per ignem et aquam (Ps. LXV, 12). Alii 790 in igne remanebunt: illis rorabit ignis, ut Hebraeis pueris, qui incendio fornacis ardentis objecti sunt; ministros autem impietatis ultor ignis exuret. Vae mihi si opus meum arserit, et laboris hujus patiar detrimentum! Et si salvos faciet Dominus servos suos, salvi erimus per fidem, sic tamen salvi quasi per ignem; et si non exurimur, tamen uremur. Quomodo tamen alii remaneant in igne, alii pertranseant, alio loco nos docet Scriptura divina. Nempe in mare Rubrum demersus populus est Aegyptiorum (Exod. XIV, 22 et seq.), transivit autem populus Hebraeorum; Moyses pertransivit, praecipitatus est Pharao: quoniam graviora eum peccata merserunt. Eo modo praecipitabuntur sacrilegi in lacum ignis ardentis, qui superba in Deum jactavere convicia. Sequamur ergo hic positi columnam ignis, quae nos in hoc corpore positos illuminet, et viam monstret; ut in futurum nobis nebula refrigeret noctis: quo saeva incendia relevare possimus. 27. Vide autem Scriptura quid dicat: Arcum peccatorum Dominus confringat. Arcum autem suum posuit in nube, quo diluvia cessarent, tranquillitas refunderetur. Unde credendum, quia adversarius et malignus arcum extendit suum, ut quietis animis moveat tempestates, excitet flatus. Oremus ergo ut arcum malignitatis dissolvat Dominus Deus noster; adsit pauperi suo et inopi, qui propter Dei timorem duxit non affectandas esse divitias, non occupanda minorum praedia, non viduas relictis majorum haereditatibus exuendas. 28. (Vers. 16.) Melius est parum justo, super divitias peccatorum multas. Non ergo divitiae accusantur, sed divitiae peccatorum; nisi forte quia peccator dixit: Omnia haec mihi tradita sunt, et cui volo, do illa (Luc. IV, 6). Deinde quoniam divitiae magis facem cupiditatis inflammant; et unusquisque dum majora desiderat, non declinat diverticula peccatorum. Unde et Salvator dixit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). Iniquitatis enim census est, qui in diaboli potestate est, ut cui ille voluerit, conferatur. Potest et illud intelligi: Melius est parum justo, super divitias peccatorum multas; quia est qui est dives in verbis, ut sunt philosophi istius mundi de sacrilegiis disputantes, de motu siderum, de stella Jovis ac Saturni, de generationibus hominum, de simulacrorum cultu, de geometria, de dialectica. Philosophi ergo in sermone divites sunt, fidei inopes, veritatis exsortes. Et sunt plerique simplices Domini sacerdotes, in sermone pauperes, abstinentia et virtute sublimes. 791 Illi multis loquuntur perfidiam, isti paucis fidem asserunt; illi suos amittunt quotidie sacerdotes, hic pauper populos acquirit Ecclesiae, numeroque credentium. Qui ergo hos audierit, et viderit operum qualitatem, dicit: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas. Hinc Salomon derivavit illud, quod quasi suum ipse posuit: Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19). Dialectica ergo divitiis verborum fluit, pietas timorem Dei servat. Ideo hic parcus in verbis, dives in spiritu, magis vult timere, quam vana veri verba jactare; timor enim disciplina sapientiae est: loquacitas innocentiae virtutisque naufragium, atque incentivum prolapsionis et culpae. 29. (Vers. 17.) Quoniam brachia, inquit, peccatorum conterentur. Ut actus eorum justo impedimentum afferre non possint; ne derelinquatur virga peccatorum super sortem justorum. Et Paulus ait: Conterat Deus satanam sub pedibus vestris (Rom. XVI, 20). Si enim brachium ejus contritum fuerit, totus ipse conteretur; ut conculcentur ejus commenta, sicut venena serpentis. 30. Confirmat autem justos Dominus, brachio adversarii dissoluto. Et ideo justus dicit: Et confirmasti super me manum tuam (Ps. XXXVII, 3). Et Job ait: Manus Domini tetigit me (Job. XIX, 21). Misit ergo Dominus manum suam in servum suum; et manum peccatoris quam in eum accepta miserat potestate, brachiumque contrivit. Ita diabolus suo sermone deceptus est, qui dixit: Mitte manum tuam in eum, et videamus si in faciem te non benedicat (Job. II, 5). Non enim ausus est dicere, maledicat; sed hoc intelligendum reliquit. Misit Deus manum suam, et confirmatus est Job. Coepit benedicere, qui maledicere credebatur; sanat enim justos, cum tangit manus divina, non vulnerat. Misit manum suam, et leprosi macula omnis abscessit; tetigit caecorum oculos, et caecitate depulsa lumen refulsit oculorum. Pete ergo semper ut confirmeris, quoniam et tu qui stas, vide ne cadas. Nos stare debemus, ut confirmemur a Domino. Lubricum est saeculum, cito labimur. Ideo rogemus ut nos Dominus stabilire et confirmare dignetur. 31. (Vers. 18, 19.) Noli putare quia viam tuam nesciat Dominus. Si justus es, novit. Crede dicenti Prophetae: Novit Dominus vias immaculatorum; et haereditas eorum immaculata erit. Non confundentur in tempore malo. Qui novit Dominum scitur a Domino. Novit justos, nescit injustos; ideo injustis dicet: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: nescio vos (Matth. VII, 23); hoc est, quia estis indigni cognitione divina. Nescio vos; quia me ipsi nescire voluistis. Opera vestra me nesciunt, facta vestra me nesciunt; etsi dicatis, quia me scitis, redarguunt vos peccata vestra. Omne peccatum a malo est: qui autem non peccat, in me manet, hoc scripsit Joannes (I Joan. III, 6). Quid de Domino dicam, quia dedignatur impium scire? Paulus dedignatur, qui dixit: Si quis in vobis propheta est, aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis: qui autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 37 et 38). 792 Et alibi scriptum est: Cognovit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Simus ergo Domini, ut cognoscat nos Dominus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. 32. Graecus habet: Novit Dominus dies immaculatorum. Sunt enim dies Eliae, sunt dies Nabuchodonosor; ideo Evangelium habet: In diebus Eliae, quando clausum est coelum (Luc. IV, 25). Nox erat perfidis, sed Eliae lumen erat; clausum erat perfidis coelum, sed Eliae patebat; fames erat perfidis, sed Eliae ubertas; neque enim esurire poterat, cui cibum coelestia ministrabant; nec esuriebat, qui alios ipse pascebat. Ergo sibi dies est justus in tenebris; quia et lux in tenebris lucet. Et Joseph in Aegypto erat, et lucebat ei meridies; sicut infra dixit: Peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas (Ps. XLIX, 16)? Justitia lumen est, quia supra habes: Et educet sicut lumen justitiam tuam (Ps. XXXVI, 6). Habes ergo quod in te luceat, si justitiam sequaris. Splendet tibi dies, lucet tibi nox; quia fideli et nox sicut dies illuminabitur. Dies igitur justi novit Dominus, quia ipse illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), hoc est, illum qui ad imaginem et similitudinem Dei vivit; illum qui se hominem esse cognoscit, ut refugiat equorum libidinem adhinnientem, ferarum rabiem, lepusculorum formidinem, vulpium fraudem, rapinam luporum; illum hominem qui sic agit, quasi in hunc mundum supervenerit; qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus sit. Venisti ergo, noli remanere, noli adhaerere terrenis. Ut scias autem quia dies boni sunt, audi dicentem: Abraham . . . diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Bonum habet diem, qui Dei Filium bonum Deum novit, et Dominum confitetur. Et rursus ipse nos admonet cavere debere, quia dies mali sunt (Ephes. V, 16). Qui mali sunt dies? In quibus utique malum cognoscitur, quod est a malo. Aut forte dies saeculi mali sunt; quia saeculum in maligno positum est. Sed legimus etiam post saeculum diem malum: In die mala liberabit eum Dominus (Ps. XL, 2), hoc est, in die judicii, mala quidem propter multorum supplicia. Necesse est enim ut torqueantur injusti, compatiantur justi; quia et Angeli gaudent, cum peccator a morte servatur unus. Compatiuntur igitur cum punitur; etsi alibi legerimus: Laetabitur justus, cum viderit vindictam impiorum (Ps. LVII, 11), quod suo loco reservo; etsi frequenter audieris cur laetetur; sed occupationes occupationibus non inseramus. 33. Novit Dominus dies immaculatorum, quia immaculatae innocentiae gratia ejus et plenitudo miseretur, non miseretur errantibus. Isti non habent diem, quia lucem fugiunt, de quibus pulchre dictum est: Dies eorum sicut umbra praetereunt (Ps. CXLIII, 4). Cognitio ergo Dei, dignationis est, non visionis. Oculi ejus lux sunt: quos aspicit, illuminat; et ideo oculi ejus, dies justorum sunt. 34. Unde et haereditas eorum in aeternum erit; quia aeterna bona, non temporalis haereditatis compendia 793 quaesierunt. Et non habebunt de quo erubescant, in tempore malo, id est, judicii coelestis: et in diebus famis saturabuntur; quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4). Sed quis homo? Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit) raptum ejusmodi usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2). Ille ergo homo qui in Christo est, qui se in carne esse non novit, qui non in carne ambulat, sed in spiritu; ille qui rapitur non solum ad coelum, sed etiam ad tertium coelum, rapitur ad paradisum, et audit arcana verba quae non licet homini loqui; qui non in virtutibus suis, sed in infirmitatibus gloriatur: ipse non in solo pane, sed in omni verbo Dei vivit. Verbum enim Dei vita est, quia Verbum caro factum est. Unde praeclare dixit Evangelista: Quod factum est in ipso, vita est (Joan. I, 14). 35. Alexandrini quidem et Aegyptii legunt: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est (Ibid., 3); et interposita distinctione subjiciunt: In ipso vita est (Ibid., 5). Salva sit fidelibus illa distinctio: ego non vereor legere: Quod factum est in ipso, vita est; et nihil habet quod teneat Arianus, quia non illius venena considero, sed lectionis sacrae consuetudinem recognosco. Non enim dixit: Factum est Verbum ante omne principium. Non dixit: Factum est Verbum; sed si quod dixerit audire desideras: Verbum, inquit, erat apud Deum. Erat apud Deum, quod cum ipso operabatur, cum ipso dominabatur. Non dixit: Factum est Verbum; sed dixit: Deus erat Verbum: Deus autem non factura, sed factor est et creator. Aperi aures, et audi: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Discis esse Filium, in quo divinitatis est plenitudo? Aperi aures adhuc paululum, et audi dicentem: Quod factum est in ipso, vita est. In ipso, inquit, factum est: non Dei Verbum factum est. Aut si hoc movet te ad calumniam, quia dixit: in ipso factum est; numquid et Deo Patri calumniaris, quia Dei Filius dixit: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem; ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21)? Aut quia David dixit: Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem (Psal. CXVII, 21); hoc est, conversus es mihi in salutem, operatus es mihi ad salutem? Possem aliis uti, sed nolo mihi credas; ne putes argumenta esse ingenii, non testimonia veritatis. 36. Ipse tonitrui filius, ipse qui in Christi pectore recumbebat, ipse cui secreta sua Dominus non tacebat, cui Petrus innuit ut Dominum interrogaret, et ille interrogavit, et Dominus revelavit; ipse exponat quid senserit de eo quod ait: Quod factum est in ipso, vita est. Audi ergo interpretantem, quia tuas, Ariane, calumnias jam cavebat: Quod erat ab initio; et quod audivimus, et vidimus oculis nostris; quod perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae, et vita apparuit (I Joan. I, 1). Caro ergo est quae in Christo apparuit, vel Christus in carne; ipse nostra in omnibus vita est. Ipsius divinitas, vita est; ipsius aeternitas, vita est; ipsius caro, vita est; ipsius passio, vita est. Unde et Hieremias ait: In umbra ejus vivemus (Thren. IV, 20). Umbra alarum, 794 umbra crucis, umbra est passionis. Ipsius mors, vita est: ipsius vulnus, vita est: ipsius sanguis, vita est: ipsius sepultura, vita est: ipsius resurrectio, vita est universorum. Vis scire quoniam mors ipsius vita est? In morte, inquit, ipsius baptizati sumus . . . . ut cum ipso in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 3 et 4). Et ipse ait: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 4 et 5). Ipse granum pro nobis corpore solutus et mortuus est; ut fructum multum afferret in nobis. Mors itaque ejus fructus est vitae. Quod factum est ergo in ipso, vita est. Caro facta est in ipso, vita est; infantia facta est in ipso, vita est; judicium factum est in ipso, vita est; mors facta est in ipso, vita est; remissio peccatorum facta est in ipso, vita est; vulnus factum est in ipso, vita est; illusio facta est in ipso, vita est; divisio facta est in ipso, vita est; sepultura facta est in ipso, vita est; resurrectio facta est in ipso, vita est. Vide quanta in ipso facta sunt, quibus vitae nostrae facta conversio est, ut quae perierat, redderetur. Ad postremum venditio facta est in ipso, vita est: redemptio facta est in ipso, vita est. Ad mortem venditus est a Juda, emptus a Judaeis ad mortem, ut pretioso ejus sanguine nos redimeremur ad vitam. Haec est vita quae facta est, haec est vita quae apparuit, haec est vita quam audivimus, haec est vita quae erat apud Patrem; quia ipse qui erat in principio, ipse postea est natus ex Virgine, ut esset vita morituris. 37. Ipsum hunc propositum nobis locum interrogemus? Quid est, hominem in Christo? Hoc est, factum in Christo, in quo facta sunt omnia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16 et 17), hoc est, in virtute ejus. Homo ergo in Christo, qui factus est ad imaginem ejus et similitudinem: homo in Christo, qui totus in Christo sit. Sicut enim Deus per unitatem et plenitudinem divinitatis Pater Deus totus in Filio est, et Filius in Patre: ita per intentionem et pietatis affectum (ut exempli vice, non comparationis utamur) homo totus in Christo est; qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est. Homo ergo in Christo, non ille terrenus, non ille peccati; sed homo Christi. Quid ergo movet: Quod factum est in ipso, vita est; si et homo praecipue interior, in ipso factus est, in ipso crucifixus, in ipso renovatus, in ipso sepultus, et cum ipso consepultus, in ipso resuscitatus? Quid movet, ut dixi, quia scriptum est: Quod factum est in ipso, vita est; cum homo dixerit: In Deo faciemus virtutem (Psal. LIX, 14)? Si quaeris quae vita sit, si moveat quod factum sit in ipso, accipe. Nempe vita, Ecclesia est. In ipso facta est, in ejus costa, in ipso resuscitata Eva. Eva autem vita, hoc est, quod factum est; quia Eva quae perierat, salva facta est per Ecclesiam, hoc est, per filiorum suorum generationem, sicut scriptum est (I Tim. II, 15); quia delictum superioris praevaricatricis sobria emendavit haereditas. Unde et ipse Paulus raptus est ad vitam, qui ante erat persecutor ad mortem. 795 38. Prolixius evagati sumus, ut de eo homine qui non in solo pane, sed in omni verbo Dei viveret, diceremus. Revertamur ad psalmum: Et ideo immaculati non confundentur in die judicii, et in diebus famis saturabuntur. 39. (Vers. 20.) Deficientes sicut fumus deficient. Graecus ἐξέλιπον habet, h hoc est, defecerunt. Vides subito aliquem ad potestatem venisse, et honoris insignia: sublimem judicas. Vides illi alium esse successum; nonne dicis de eo: Ubi honoratus et exaltatus est iste? Defecit. Ideo plus dixit Graecus; quia ubi honorari et exaltari quis creditur, ibi defectu proprio praevenitur; ut meatus fluminum praeterisse citius quam venisse comprehendas; et dum ventura opperiris fluenta, te adhuc exspectante, fluxerunt. Contra, humiles atque mansueti dum subjiciuntur a divitibus et opprimuntur, exaltati sunt a sua humilitate, et subito refulserunt. Ideoque Paulus in infirmitatibus sibi placuit, non in virtutibus. 40. Sed consideremus, ne quis putet cum in revelationibus gloriatum; et repetamus ea, ut se ipse defendat humilitatis magistrum. Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum ejusmodi usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2). Ante annos quatuordecim revelatum sibi dicit, et tamen revelationem tamdiu apud se tenuit et repressit: nec dixisset, nisi utile nobis judicasset ut diceret; ne nos revelationibus extolleremur. Si enim in tanta gratia non est gloriatus Paulus, nec nos gloriari oportet. Juvenis ipse non gloriatus est, senex gloriaretur? Deinde raptum se usque ad tertium coelum negare non potuit; et tamen utrum in corpore, an extra corpus raptus esset, se ignorare testatus est. Non ergo de scientia; sed de ignorantia gloriatur, et Dei circa se gratiam praedicat. Quod scientiae est, negat; quod charitatis est, confitetur: scientia enim inflat, charitas vero aedificat. Et iterum, raptum ejusmodi hominem dixit: quemadmodum raptus esset, utrum in corpore, an extra corpus, incertum sibi esse memoravit. Vide stateram sapientiae. Constituit unum in Christo, et se alterum, qui ait: Nescio. Quod alienum est, attollit. quod suum, humiliat. Et audivit, inquit, verba ineffabilia (I Cor. XII, 4). Non dixit: Audivi, sed quod alter audieret, non negavit. Verecunde itaque testem se maluit significare quam vatem, et refugit videri coelestium arbiter secretorum. Testimonium enim dicere, veritatis est: meritum elationis non refugere, gloriantis. Ideoque ait: Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem non gloriabor (Ibid., 5). 41. Quid est autem quod ait audisse hominem, et hominem illum in Christo, quae non licet homini loqui? Quomodo hoc convenit, ut non licuerit homini loqui, quae licuerit homini audire? Si ipsi homini qui audivit, non licet loqui, quomodo ei creditum est audire, quod non permissum est loqui? quae ista distantia est? Si alteri homini qui esset exterior, quomodo potuit homo cognoscere quod homini non licebat audire? Unde videtur non gratia loquendi illi homini defuisse 796 qui esset in Christo, cui non defuit; sed eis qui audirent, locum, tempus, meritum defuisse. Ille enim in coelo audivit; et ideo non competere judicatum est, ut id loqueretur in terris, quod audisset in coelo; cum in ipsa terra sit ista discretio, ut quod in altera regione canitur, in altera non canatur, secundum quod scriptum est: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4)? Denique Hebraei non canebant in terra captivitatis, quod in sua patria canere consueverant. Haec terra captivitatis est, alia terra libertatis est; ista peccati, illa quietis aeternae; vallestris ista, illa coelestis. Ergo in coelo illa nunc praedicabat Paulus, quae terris ante praedicare non poterat; inter perfectos enim secreta sapientiae sunt loquenda. 42. Attamen quid commemoratio istius revelationis operatur, nisi ut doceat quod in revelationibus minime gloriandum sit, sed in infirmitatibus; quia infirmitas, et remedium revelationis, et virtutis exercitium est? Contra autem revelatio, elationis lubricum est; namque ne revelationis sublimitate extolleretur ipse Paulus, qui raptus in tertium coelum est, stimulum carnis accepit. Subvenit ergo infirmitas, ne gratia in periculum verteretur. Utilior ergo infirmitas, quam gratia. Eadem quoque infirmitas officina virtutis est; sicut ipsi Apostolo testificatus est Dominus, quia virtus in infirmitatibus consummatur (II Cor. XII, 9). Denique iste post revelationem rogavit remedium sanitatis, et non impetravit; in infirmitate autem remedium non quaesivit, sed cursum consummavit, et coronam invenit. 43. (Vers. 21.) Mutuatur, inquit, peccator, et non solvit: justus autem miseretur, et tribuit. Hoc quoque convenit personae Pauli, quia justus miseretur et tribuit. Vide illum Domini eloquia dividentem, vide argentum Domini fenerantem. Unam mnam accepit, duas reddidit: duas accepit, quatuor reddidit: quinque accepit, decem reddidit. Non ligavit in sudario quod acceperat, sed nummulariis erogavit; et quod erogaverat, cum usuris recepit. Ita et accipientem a peccato maximo liberavit, ne apud eum pecunia Domini deperiret; et ipse ut decem civitatibus praeficeretur, emeruit. Quae sint decem civitates, in epistolis recognosce quas scripsit; etsi apostoli praescripto numero non teneantur, quibus dictum est: Ite per orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc. XVI, 15). Hic ergo ab Hierusalem per Orientem et Illyricum et Italiam Domini pecuniam dispensavit. Et ne quis putaret quod suam feneraret, Domini esse pecuniam testabatur dicens: His autem qui matrimonio juncti sunt, denuntio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere (I Cor. VII, 10). Et alibi: Quid experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Denique ipse rex ita dixit, in quo figura est Domini: Oportuit te pecuniam meam committere nummulariis. Meam, inquit, non tuam. Justus ergo miseretur et tribuit. Quomodo tribuat, audi dicentem: Per omnes Ecclesias doceo. Peccator autem mutuatur, et non solvit (I Cor. VII, 17). Vide divitem mutuantem, et non reddentem: pauperem accipientem, 797 et continuo remunerantem, ne diutius in aere alieno sit. Haec moralia. 44. Vide nunc pauperem mysticum, id est, simplicem et timentem Dei nomen, audientem verbum de castitate, et solventem; audientem de misericordia, et solventem; audientem de placiditate, et non irascentem: divitem vero illum arrogantem et superbum, audientem quidem, sed post se rejicientem sermones Dei; audientem de condemnatione luxuriae, et magis luxuriantem. Denique Ecclesia solvit quod accepit, Synagoga non solvit. Cognosce Ecclesiam solvere: Tui, inquit, erant, et mihi eos dedisti, et verbum tuum servaverunt (Joan. XVII, 6). Et alibi: Ipse enim Pater diligit vos, quia vos me diligitis (Joan. XVI, 27). Reddidit ergo Ecclesia quam accepit a Domino pecuniam charitatis, sed Synagoga non reddidit. Ideoque de Judaeis dicitur: Si non venissem, et locutus non fuissem his, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 24); quia audierunt utique, et non crediderunt. Probatum est ergo quia mutuati sunt peccatores, et non solverunt. Peccator igitur eget semper: justus autem abundat et tribuit, cujus dives est conscientia. Ideoque Judaei in suis divitiis eguerunt: Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11); Christiani autem in divitiis simplicitatis suae non defecerunt. 45. (Vers. 22.) Bonus ergo justus; et ideo addit Scriptura: Quoniam benedicentes eum, possidebunt terram; maledicentes autem eum, disperibunt. Quomodo justus possidet terram, aut quam terram, cum Scriptura dicat: Numquid soli habitabitis super terram (Esai. V, 8)? Et alibi: Vae habitantibus super terram (Apoc. VIII, 13), quod increpationis est verbum atque maledicti. Cujus ergo terrae benedicta possessio est? Non istius quae tenebris absconditur et amaritudinibus impletur: sed illius quae fluit mel et lac, id est, habet gratiam suavitatis, et fulgorem lucis aeternae. Accipe mellis boni suavitatem; immo supra mel: Fugiet dolor et gemitus et tristitia (Esai. XXXV, 10); quia suavitas gratiae amaritudinem humanae fragilitatis excludet. Et alibi: Et delebit omnem lacrymam de oculis eorum; et mors non erit amplius, neque luctus (Apoc. XXI, 4). Accipe etiam lactis nitorem. Et non indigebunt lucerna, et lumine solis; ipse enim Dominus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. Amen (Apoc. XXIV, 5). 46. Est etiam mysticus justus, qui miseretur et tribuit, qui omnia verba quae accepit a Patre dedit nobis, et peccatorum nostrorum nobis aera dimisit, et sanguinem suum pro nostris debitis solvit; ut non in fenore essemus alieno, sed in suo aere bonus creditor nos haberet. Est et peccator ille qui congregavit quae non peperit, et mutuatus est quod non tenebat, nec vult restituere quod accepit. Audi quia mutuatus est diabolus: Tibi, inquit, dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum (quia mihi tradita sunt, et cui volo, do illa) si procidens adoraveris me (Luc. IV, 6). Nequissime, accepisti ad tentationem, non ad mortem; hoc est, accepisti ut probarentur Dei servuli, 798 non ut exstinguerentur; accepisti ut Deus adoraretur, non ut negaretur; accepisti saecularia, cur eripis quae aeterna sunt? accepisti quae mundi sunt, cur vis auferre quae Christi sunt? Da illa cui vis, non invidemus. Cur nobis a te quae nos volumus, invidentur? Tu adorari vis, qui omnibus nequior, ipsa quoque indignus es servitute. 47. (Vers. 23.) A Domino gressus viri corrigentur. Graecus διαβήματα dixit, hoc est, transitus. Et ideo dicitur tibi: Si transeas per aquam, flumina te non concludent (Esai. XLIII, 2). Transi ergo, noli cessare; sicut bonus viator cum venerit ad aliquod viae signum, non stat, sed pertransit; et tu in via es, quamdiu in hoc cursu es constitutus. Paulus si stetisset, cursum suum non consummasset. Vide ne ideo dicat: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor. X, 12). Non enim qui transivit, potest timere ne cadat. Vidi, inquit, impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani; et transivi, et ecce non erat (Infra vers. 35). Videns ergo impium superexaltatum, qui non stetit, non offendit: si stetisset, et miratus illum fuisset, et secutus esset, offenderat, et ceciderat sicut impius. Ideo Moyses videns rubum relucere et non ardere, ait: Transiens videbo hoc visum magnum (Exod. III, 3). Qui transit de hoc saeculo, magnum visum videt: qui solvit vincula istius nexus quo ligamur huic corpori, magnum visum videt. Moyses in Exodo, ut legitur, multa videt miracula: non tanta alius videt qui non est in Exodo. Idem Moyses transivit: transivit et populus patrum, quia de terra captivitatis exibat. Dirigebantur itaque a Domino gressus eorum, quibus per noctem ignis columna lucebat, per diem nubis; ut nec diei ardor afficeret commeantes, nec impedimentum viantibus tenebrae noctis afferrent. 48. Et tu merere factis, votisque deposce ut gressus tui a Domino dirigantur, ne moveantur pedes tui; quia scriptum est: Mei autem pene moti sunt pedes; paulo minus effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII, 2). Cavendum est quoque ne rectam semitam derelinquas, et diverticula te viarum tortuosarum decipiant; ideo dicitur: Parate viam Domino: rectas facite semitas ejus (Esai. XL, 3). Paremus ergo viam Domino Deo nostro in mentibus nostris; rectas faciamus animorum semitas, ne labamur; non effundantur gressus nostri sicut uxoris Lot, quae post se respexit, et gressus tenere non potuit, sed effusi sunt, cum in salem esset repente conversa; non effundantur sicut Aegyptiorum, quorum gressum maris fluctus effudit. Ipsis Hebraeis qui cum Moyse erant, quia peccaverunt in deserto, ceciderunt vestigia pedum, ne in terram resurrectionis intrarent. 49. Nonne etiam de his pulchre dicitur quia effusi sunt processus eorum, quorum spes lapsae, in vanum effusus labor, vota sunt destituta. Considera enim aliquem per aliquot annos habuisse studium probitatis, castitatis custodiam, vitae attentioris affectum, piae propositum servitutis, sedulae 799 observationis officium; subitoque eum esse mutatum, discessisse de monasterio, valedixisse jejuniis, continentiae renuntiasse, indulgere deliciis, studere luxuriae. Dudum de monasteriis exierunt, et nunc luxuriae sunt magistri, disseminatores incontinentiae, incentores petulantiae, obtrectatores pudoris. Nonne de his pulchre dixeris: Effusi sunt gressus eorum, quos bene direxisse poenituit? Egerunt itaque novi generis poenitentiam pro virtutibus, et non agunt pro delictis. Sed hi ex nobis exierunt, dicit Joannes, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis fuissent, nobiscum perseverassent (I Joan. II, 19). Hi ergo viam suam condemnaverunt, quibus convenit dici: O qui dereliquistis semitas rectas, abeundo in vias tenebrarum; et qui laetamini in malis, et gaudetis in eversione mala, quorum semitae pravae, et flexuosi cursus eorum, sicut lubricus et flexuosus auctor ipsorum; cur odisse coepistis viam rectam, et justum consilium deseruistis (Prov. II, 13 et seq.)? Non vos direxit Dominus: quem autem dirigit Dominus, viam ejus cupiet, sicut scriptum est, et ipsius semitis delectabitur. 50. Utrumque tamen intelligi potest, ita est medium, quod et ipse qui a Domino dirigitur, viam Domini cupiet; quia duce ipso, omnis levatur labor, omnia impedimenta removentur, incentiva subministrantur: et ipse Dominus non aspernatur, sed libenter accipit viam viri quem ad virtutem ipse direxerit. Pulchre autem viri gressus dirigi dicuntur a Domino; quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, sine offensione servare vestigium. Qui enim plantat et rigat, nihil sunt; sed qui dat incrementum Deus: ipsi soli gloria virtutum jure defertur. 51. (Vers. 24.) Denique etiam justus cadit interdum; sed si justus est, cum acciderit, non conturbabitur. Quod conditionis est, cadit; quod justitiae, resurgit: quoniam justum Deus non derelinquit, sed confirmat manum ejus. Qua ratione non pedem, sed manum dixit? Nisi forte ea, quoniam qui cadit, non magis pede labitur, sed infirmus lubrico saepe decipitur, vel offendit in petra; hic autem justi casum intellige, id est, fortioris. Denique de populo qui luctatur, si genu fixerit, vel pede lapsus fuerit, pro victo habetur; athleta qui luctandi peritiam habet, et ad coronam luctatur, etiam volens genu figit, ut vincat; et si lapsus fuerit, non excluditur; et si ab eo qui superior sit, prematur, manibus tamen se sustinens, jure decertat; nec aufertur bravium, nisi fuerit fusus in ventrem, aut distentus vinculo lacertorum. Inde oriuntur crebra certamina; quia multa et incognita plerisque sunt genera ruinarum. Nam casus eorum proprie appellantur ruina, Graece enim πτώματα nuncupantur. Ergo quum stringitur et urgetur, saepe se volvit, et fit supra qui inferior habebatur, superioremque dum surgit, elidit: quod videtur Scriptura significare, cum dicit: Universum 800 stratum versasti in infirmitate ejus (Psal. XL, 4). Itaque de eo dicitur: Cum ceciderit bonus athleta, non turbabitur; plerique enim volunt teneri, quo maturius vincant, qui de arte praesumunt. Sed etiamsi assignatus, ut ipso verbo utar, et primo et secundo fuerit, non excluditur; licet ei interdum reparare luctamen, et vincere saepe contingit, et cedere eum qui secunda contentione superavit. Ita ergo etiam justus etsi offendiculum incurrerit et ceciderit, non relinquat tamen studium devotionis et fidei, sobrietatem teneat, poenitentiam gerat, saepe se reparet. Ideo interrogat Petrus: Si peccaverit in me frater meus, quoties remittam ei; usque septies (Matth. XVIII, 21 et 22)? Et respondit Dominus: Non solum septies, sed etiam septuagies septies. Ut scias autem quia athletae sumus et impellimur, et alii ruunt, et plerique eliduntur, audi dicentem: Suffulsit Dominus omnes qui ruunt, et corrigit omnes elisos (Psal. CXLIV, 14). Unde et ipse de se dicit David, vel ille qui locutus est in Propheta: Impulsus subversus sum ut caderem; et Dominus suscepit me (Psal. CXVII, 13); Jesus enim non cecidit, sed impulsus est. Etenim cum ipse convertat elisos, quomodo ipse potuit elidi? Justum autem, cum ceciderit, posse resurgere testatur Scriptura, quae dicit: Numquid qui cadit, non adjiciet ut resurgat; aut qui aversus fuerit, non revertetur? Vae iis qui avertuntur aversione impudenti, dicit Dominus (Jerem. VIII, 4 et 5). 52. Utinam quidem ineluctabilis et insuperabilis sit Christi athleta, et in omni aetate, in omni virtutum genere gloriosus, sicut ille ait: Sed in omnibus superamus propter eum qui nos dilexit (Rom. VIII, 37). Quid est in omnibus? Sunt athletae qui vocentur pueri, ephebi, viri; hoc est, παῖδες, ἐφήβοι, πύκται. Etiam Scriptura has in luctatoribus novit aetates, dicente David: Ne avertas faciem tuam a puero tuo (Psal. LXVIII, 18); et juvenis fui, et senui (Infra vers. 25). Unde et Joannes ait: Scribo vobis, pueri; quia cognovistis patrem: scribo vobis, juvenes; quia vicistis malum: scribo vobis, patres; quia cognovistis eum qui est ab initio (I Joan. II, 12 et seq.) Maturior itaque ad patres scribens, maturos designat fidei devotionisque processu. Virtutum ergo istae, non infirmitatis aetates sunt; neque enim sine virtute puer est, qui cognovit Patrem Deum virtutum. Ex illo puero isti sunt pueri, qui prius quam sciret vocare patrem, aut matrem, accepit virtutem Damasci, et spolia Samariae. Ipse est puer qui natus est nobis, filius qui datus est nobis, cujus principatus super humeros ejus. Ipse nos docuit pueritiam esse virtutem dicens: Sinite pueros, et nolite eos prohibere ad me venire (Luc. XVIII, 16). Et alibi: Amen, amen, dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Ipsa quoque corporis fortitudine pueri plerumque viros vincunt. Et utique si aetatem pueritiae consideremus, non potest puer aut usum omnem scire, aut vim subire luctandi. Novimus tamen quod frequenter pueri quos non poterant portare, 801 vicerunt. Adeo vigor animi infirmitatem excludit aetatis. 53. Quales autem pueri, tales et ephebi, hoc est, spiritales. Novit Scriptura adolescentem Paulum jam proximum conversioni (Act. VII, 57); novit et Euthycum adolescentem, qui cum sermonibus Pauli intentus haereret, somno victus de tritecto cecidit et resurrexit (Act. XX, 9); novit et Joannem adolescentem in Christi pectore recumbentem (Joan. XIII, 23), qui tam fortis fuit, ut persecutionem non timeret, malum vinceret. Hic est puer qui patrem genitalem reliquit (Matth. IV, 20), secutus Patrem eum quem cognovit aeternum; adolescens amictus sindone, Dominum sequebatur tempore passionis, qui sua omnia dereliquerat (Marc. XIV, 51); maturior, Deum Verbum in principio ipso semper fuisse atque esse cognovit (Joan. I, 1 et 2), et manere in se probavit. 54. Viros quoque Scriptura nos docuit spiritales, Agabo propheta dicente: Virum hunc cujus est zona haec, sic alligabunt Judaei in Hierusalem (Act. XXI, 11). Et Festus ait: Vir quidam est relictus a Felice in custodia (Act. XXV, 14). Ante passionem suam Paulus adolescens dicitur, in passione sua vir significatur, qui cursu consummato, esset jam proximus ad coronam. 55. Cognovimus aetates pro fide et devotione certantes, cognoscamus etiam genera certaminum singulorum. Haec quoque Scripturae nos doceat tenor. In hoc itaque saeculari agone alii sunt, qui simplici quodam et legitimo genere luctantur, et ligaturis tantum corporis certant, verberare non norunt, qui palestritae vocantur; alii qui caedem et pulveris jactum membrorum nexibus miscent, omni sibi verberandi jure permisso: quos pammacharios vocant, eo quod omnis litis et pugnae adversum se habeant potestatem; alii qui cestibus adversum se decernunt, et dilaceratis capitibus, cruciantur: hi πύκται feruntur. 56. Haec omnia certamina subiit Paulus apostolus, sicut ipse demonstrat. Itaque dicit: Quoniam non est nobis pale adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, et (ut compendio utar) adversus nequitias spiritales (Ephes. VI, 12). In Latinis plerisque colluctatio reperitur, in Graecis omnibus πάλη scribitur; πάλη enim Graecorum, lucta est Latinorum. Et vere pale; quia caro et sanguis, et nequitiae spiritales patientia et continentia corporis, et animi moderatione superantur. Ira, furor, caedes, arma sunt diaboli. Alibi quoque plagis supra modum caesum se esse significat dicens: In plagis supra modum, in mortibus frequenter (II Cor. XI, 23). Hierosolymis autem pugnis se esse percussum; ubi cum intervenientibus militibus, aliquando cessassent Judaei percutere Paulum, ipse pontifex Ananias circumstantibus jussit percutere os ejus, cui respondit Apostolus: Percutere te incipiet Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum Legem, et extra Legem jubes me percuti (Act. XXIII, 3)? Scivit profecto referire, qui graviore pugno pontificem repercussit; ipse enim corporaliter caesus est: illi retulit quod in animam percuteretur a Christo. In prima quoque epistola ad Corinthios scribens ait: Ego igitur sic curro, non ut in incertum: sic enitor, non ut aera caedens (I Cor. IX, 16). Quod Latine dixit, enitor, 802 Graece ait, πυκτεύω. Et vere quasi bonus pycta, non aerem, sed aerias potestates et Judaeorum capita verberabat; quia caput omnium Jesum Dominum non habebant. In omni itaque certamine Apostolus est probatus, qui etiam coronam cursus consummati accepit. Unde et ipse ait: Omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 13). 57. Habet et Christus, qui in pueritia sua aevi maturos vicerint; ut Daniel puer spiritu valido seniores illos redarguit Judaeorum, et de victoriae jure dejecit in mortem. Habet et alios, qui priusquam nascerentur, in matris ventre luctati sunt. Denique Jacob fratrem supplantavit Esau, et malum vicit; atque ita de utero matris exivit, ut victoriae insigne monstraret, et pedem senioris degeneris victor inverteret. Hieremias in vulva matris sanctificatus est et probatus. Joannes Baptista Principem agonis humani, praemiatoremque luctantium, necdum natus venisse cognovit, atque in utero matris exsiliens piae bravium confessionis emeruit. Recte jam tunc designatus est ad coronam, qui ante omnes ad Christi agonem fidei testis et praeco virtutis suum nomen obtulerat. Bonus praeco, qui ad certamen alios excitabat. Et vere bonus praeco; qui tam magna voce clamavit, ut ad ejus sonum secreta coelestia resultarent. Quid multa? Terram movit, coelum implevit. Ideoque vocis nomen accepit; quia Verbum Dei vox sacrata praecessit, quemadmodum ipse nos docuit dicens: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I, 23). Dixit hoc Esaias propheta: de se dictum iste firmavit (Esai. XL, 3). Audivimus quid dixit praeco: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Joan. I, 23). Haec est vox singularis et sola, tam sonora, ut ab omnibus audiretur; tam dulcis, ut universorum corda mulceret. Istos ergo athletas suos Dominus confirmavit ut vincerent; numquam enim suos deserit, et relinquit. 58. (Vers. 25.) Et ideo addidit Propheta: Juvenis fui, et senui: sic Latini; aliqui autem juxta Graecos habent: Juvenis fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Simpliciter qui vult intelligere, patet sensus, quod vitae suae tempore David non viderit justum derelictum. Sed hoc et brevis temporis est, et incredibile; siquidem multos videmus in saeculo justos ab hominibus derelinqui, quando eos aliqui potentium persequuntur; et nullus ad eos audet accedere, cum in timore aut in injuria viderit constitutos. Unde Job dicit: Fratres mei discesserunt, agnoverunt extraneos magis quam me: amici mei immisericordes facti sunt; et qui me noverant, obliti sunt nomen meum (Job. XIX, 13). David quoque non solum destitutum; sed etiam impugnatum se ab amicis et proximis clamat: Amici, inquit, mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt (Psal. XXXVII, 12). Ergo si in hoc saeculo reperiuntur justi derelicti, quomodo sibi contraria dixit David; nisi intelligas quod justus etsi in saeculo derelinquitur, a Domino tamen non derelinquitur? Neque enim Job cum esset in stercore (Job. II, 3), a Domino derelictus est, quem in angelorum concilio Dominus ipse sua voce laudabat, quem tentari passus est, ut coronaret; tentationem autem in corpus dedit, in animam denegavit. 803 Nec derelictus David cui regnum dedit, ut populo imperaret electo: quem parricidalibus praeliis appetitum, regni sui depulsum finibus, victoriae jure restituit. Ipsi quoque Jacob, Elias et Elisaeus, et Joannes Baptista, et caeteri qui in caprinis pellibus circumeuntes errabant in solitudinibus, et montibus, et speluncis, et foveis terrae, licet ludibria multa et acerba supplicia tolerasse videantur; tamen non derelicti sunt. Siquidem cum fratrem fugeret Jacob, et per deserta incomitatus erraret, obdormivit, et surgens vidit ibi multitudinem coelestis militiae, et ait: Hic locus vocatur castra Angelorum (Gen. XXXII, 2). Non satis fuit castrum vocare; sed castra, quae tantae multitudini convenirent. Vides ergo quia solum se putabat, et castra eum coelestis exercitus sequebantur; sicut (I Cor. X, 4) et patres nostros Moysis tempore, ne in deserto sitirent, petra (ut scriptum est) sequebatur. Nam cum in Exodo legerimus (Exod. XVII, 6) quod sitiente populo, percussit Moyses virga petram, et aqua fluxit, et bibit populus Dei; iterum in Levitico legerimus, vel in Numeris quod rursus Moyses tetigerit petram virga (Num. XX, 11), et scaturiverit aqua patribus ad bibendum; praeclare Apostolus hoc interpretatus est dicens: Bibebant autem de consequenti eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Illos igitur querulos, illos murmurantes, illos praevaricantes, tamen non deserebat Dominus, sed sequebatur. Quid de Elia et Elisaeo dicam, quibus per deserta gradientibus equi de coelo, et igneus currus occurrit? Quomodo derelictus Elias, qui est invitatus a Christo (Matth. XVII, 3)? quomodo derelictus in terris, qui raptus ad coelum? quomodo egenus et nudus et inanis, qui geminati spiritus haereditatem discipulo dereliquit; ut una melotide haeres donatus fluvios sisteret, Jordanem revocaret in fontem, regum exercitus pasceret in deserto, et potum sitientibus ministraret? Ad ejus arbitrium de coelo profluebant pocula, in terris mortui resurgebant. Quomodo derelictus est Elisaeus, qui cum Syrorum vallatus esset exercitu, ut captivus raperetur ad regem, dicente Giezi servo: Domine, quid faciemus, ait: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis. Et dixit: Domine, aperi oculos ejus, ut videat. Et aperti sunt oculi ejus, et vidit montem et omnia in circuitu equis innumeris et coelestibus repleta legionibus (IV Reg. VI, 16 et 17). Paulus quoque qui dixit, periculis in mari, periculis in deserto se esse jactatum (II Cor. XI, 26), tamen ipse testificatus est dicens: Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31)? Ergo si ille derelictus, et destitutus ab hominibus, apud Deum abundat et profluit. Nam et Elias destitutus erat, ita ut diceret: Domine, accipe animam meam (III Reg. XIX, 4); et tamen vigebat apud Deum, ut ipsis esset regibus virtute terribilis. 59. Quomodo juvenis hoc David potuit comprehendere? Juvenis enim magis temporalia, quam aeterna considerat; quia aetas ea propendet ad vitia. Sed sunt quidam in juventute senes, et alii juvenes in senectute. Sunt, inquam, viri quorum animi senilium gravitate censentur, in quibus 804 aetas senectutis sit vita immaculata, in quibus vigeat incana prudentia: qualis erat Hieremias, qui cum se juvenem contuitu memoraret aetatis, et per juventutem excusaret, quod praedicandi impar officio videretur, ait illi Dominus: Noli dicere: Quia juvenis ego sum; quoniam ad omnes ad quoscumque misero te, abibis (Jerem. I, 7). Ita juvenem non putavit, quem aptum propheticae gratiae judicabat. Talis ergo juvenis fuit David, qui renovatus esset, et refloruisset, ut ipse dixit (Psal. CII, 5), velut aquilae juventus sua. Sic ergo intelligi oportet: Juvenis fui; sed sanctificatus, sed propheta in gentibus positus, qui jam possem regni coelestis sacramenta cognoscere, et vera praemia considerare justitiae: sed non vidi justum derelictum. Postea quoque alibi et usu roboratus et munere, acquisivi incrementa sapientiae. Eadem circa justum visa est mihi gratia permanere. 60. Explanavimus, ut potuimus, quomodo dixerit: Juvenis fui; sed quomodo addiderit: Etenim senui, consideremus. Bona juventus, sed melior senectus; qui enim usque in finem perseveraverit, hic salvus erit. Unde non perfunctorie de patriarcha Abraham dictum est (Gen. XXV, 8), quod nutritus esset in senectute bona. Et Joannes senex coepit scribere Evangelium, vel Epistolas, qui cum refugeret apostolum se scribere, seniorem scripsit (Epist. II et III); nec minor est aestimatus, cui cygnea quaedam suppeteret gratia senectutis. Ipse Vas electionis dominicae scribens ad Philemonem ait: Cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Jesu, obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo (Philem., 9 et 10). Volens itaque illi plurimum deferre, seniori Paulo eum, non juveni comparavit; et ibi se senem esse gloriatus est, ubi jam in vinculis tenebatur. Et videte distantiam; adolescens significatus est in alterius passione, senex in sua (Act. VII, 57). Ibi ut adolescens, quia Judaeorum vestimenta servabat; hic senex, ubi sui corporis exuvias exuebat. Denique et Petrus ibi senex dicitur, ubi certamen est passionis: Cum junior, inquit, esses, cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. XXI, 18). Ante certamen junior dicitur, in certamine senex, qui omne certamen impleverit. Hoc ergo dicit David ille juventute bellator, in senectute pacificus: Juvenis, inquit, fui; sed nolo me adhuc juvenem putes: Etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. 61. Quod est semen justi? Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus; non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed sicut in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Audi justi semen. Filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Et nunc si quis ex gentibus veniens sermonem audiat nostrum, et Dominus juvare dignetur, ut formetur Christus in animo ejus, quo partus fidei ferat: semen ei Christus erit. Illic in utroque. Abraham itaque et generationis pater erat secundum 805 carnem, et is qui verbum Domini in pectoribus justorum primus infuderit. Et ideo hoc semen Abrahae panes istos quibus praebeatur corporalis alimonia, non requirit; quia habet panem justitiae, qui descendit de coelo (Joan. VIII, 39). Sicut enim negantur filii Abrahae qui opera Abrahae non fecerint: ita semen Abrahae sunt, et inter filios recipiuntur, qui opus ejus effecerint. Verum Abrahae semen Elias, cui angelus alimenta praebebat, et in virtute escae illius quadraginta dierum curriculis ambulabat. Non requirebat istam corporis hujus alimoniam verum semen Abrahae, cui panes deferebantur de coelo. Denique corvi ei quotidianum convivium ministrabant. Ita indigus erat omnium, ut nihil haberet suum, et mittebatur ut victum aliis largiretur. Verum semen Daniel, cui inter leones posito aerea fercula per Habacuc prophetam referta messorum epulis vehebantur. Est ergo panis Angelorum, quem manducavit homo; sic enim scriptum est: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Hic est panis, de quo dixit David: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco viridi ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 2). Bonus David docuit me panem angelorum, et ipse me docuit aquam refectionis. Haec refectio spiritalis est, haec refectio requies est mentis internae. Bona aqua, quae peccatum lavat, mundat interna. Quae sit aqua haec, audiamus. Si quis, inquit, sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem incipiebant accipere, qui credituri erant in eum (Joan. VII, 37 et seq.). Ergo nec hoc pane, nec aqua refectionis indiget justus, cui Spiritus sanctus est requies et refectio. 62. (Vers. 26.) Quomodo autem poterit indigere, qui tota die miseretur et fenerat? Quid est quod fenerat justus? Non aes, non ferrum, non plumbum: sed argentum igni examinatum. Hoc defert ad mensam Domini, et dividit requirentibus: cui unam, cui duas, cui quinque mnas quotidie dividit, et numquam deficit. Sed fenerationem audivimus in Lege reprehensam, dicente Moyse: Non fenerabis (Deut. XXIII, 19). Duplex est feneratio: una pecuniae, altera gratiae. Divide utramque; quia scriptum est: Si recte offeras, non recte dividas, peccasti: quiesce (Gen. IV, 7). Et tu recte divide, ne pecces. Ipse Moyses doceat te dividere, qui admonuit recte dividendum; ut sequaris, quod Abel egit, qui recte divisit: fugias quod Cain parricida fecit, qui recte dividere nesciebat. Dividit ergo Spiritus sanctus divisiones, qui operatur omnia dividens singulis prout vult: ille prout vult, tu prout potes, prout ingenio vales. Divide quando Lex de pecunia dicat, quando de gratia. Dixit enim tibi: Fenerabis gentibus, cujus Dominus usuras exigit: tu autem non mutuaberis (Deut. XV, 6.) Est et pecunia fenoris, est et gratia, cujus Dominus usuras exigit; pecunia fenoris, aes habet, gratia fidem confert. Fenerato ergo 806 fidem gentibus, ut tibi abundet gratia: tu autem noli mutuari quasi indigus, sed quasi dives et locuples fenerato. Feneravit Petrus, feneravit Paulus, feneravit Joannes Evangelista, vel uterque, et non indiguit; hoc est, fenerarunt pecuniam Christi, non fenerarunt pecunias ad usuram. Fenera ergo, et noli desistere fenerare. Audis quid dicat Scriptura: Tota die miseretur et fenerat. Justus per diem fenerat, avarus in nocte; gratia enim lucis est, avaritia autem usura tenebrarum est. Et ideo semen fenerantis fidem in benedictione erit, habens utique praemium benedictionis. 63. (Vers. 27, 28, 29.) Declina a malo, et fac bonum; et inhabita in saecula saeculorum. Quoniam Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos: in aeternum conservabuntur. Injusti autem punientur, et semen impiorum peribit. Justi haereditate possidebunt terram; et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. His versiculis demonstrat Propheta quod pertineamus ad Dominum, et ipse arbiter cogitationum, operationumque nostrarum sit, spectans merita singulorum, qui nihil sine judicio agit; sed malos et bonos actus judicio discernit. Declinandum ergo est a malo et faciendum est bonum. Ne bona malaque confundas, prius est ut crimine careas; postea ut innocentiae fructum deferas, quo possis esse perpetuus. Noli putare quod Deum tua peccata praetereant; sic enim plerique labuntur. Ipse universa cernit et damnat, et impiorum semen exterminat; semen utique non corporalis generationis, sed mentis internae et impietatis successionem (Job. I, 1). Nam utique Job de semine Esau genitus Scripturae testificatione signatur. Quomodo ergo semen Esau periit in Job, cum tantus iste vir fuerit, ut venturum in terras Dominum praevideret, qui cetum istius saeculi diabolum subjugaret? Ergo hoc quaeritur, ne malitia transfundatur in posteros. Hoc per baptismatis sacramentum Christus operatur, ut exuat unusquisque quod natus est, induat quod renatus: fiat non familiae haeres, sed gratiae; ut perpetuum domicilium habitationis aeternae sibi possit acquirere. Qui autem habitare meruerit in saeculum saeculi, et ipse honorificabit Deum in saecula saeculorum. 64. (Vers. 30 et seqq.) Ubi moralibus justum instituit disciplinis, ut qualis deberet esse, te doceret, quaeve esset perfectae forma justitiae; ad sapientiam et theoremata mentem vult ejus assurgere; et excitat ejus intentionem, ut spectet intento corde coelestia, et divina intra se volvat oracula, atque ad ea quae complaceant Deo, suum informet affectum: sit meditatus in Lege, nec ulla eum Domini mandata praetereant; motus divini Sacramenti cognoscat. Denique abhinc vidi in praeceptis sanctum Prophetam assurgere: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde ipsius: nec damnabit, 807 inquit, eum Dominus, cum judicabitur illi. Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te, ut haereditate possideas terram: cum perierint peccatores videbis. Vidi impium superexaltatum et elevatum ultra cedros Libani; et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Superiora moralia, haec intelligibilia. Quod est justi os quod meditabitur sapientiam, nisi interioris hominis? Duo sunt enim homines in singulis: unus interior, alter exterior; interior cogitat quae mentis sunt, quae mentis sunt loquitur; exterior quae sunt corporis. Tamen adveniens Dominus utrumque conjunxit; et duos in uno homine condidit; ne diversis sese impugnent motibus, sed invicem sibi voluntatum suarum unitate socientur. Ideo os justi meditabitur sapientiam. Jam enim et ipse exterior homo justi in interioris hominis transfusus est disciplinam: et in ejus conformatus naturam, ipsius exercet officia, ut caro meditetur quod mentis internae est. Sed ne hoc incredibile tibi videatur, audi Apostolum dicentem (Philip. III, 21) quia Dominus Jesus transfiguravit corpus humilitatis nostrae, ut conforme fieret corpori gloriae suae. Quis audeat dicere carnem sine peccato, carnem assumptam ex Virgine, carnem Spiritu Dei in Mariam superveniente generatam, quae in nullo discrepavit a sapientiae disciplinis, interioris hominis exsortem fuisse virtutum, nec in usus ejus transire potuisse; cum supra hominem fuerit quod tactu ejus sanabantur aegroti, caecis refundebatur aspectus, mortui resurgebant? Competenter ergo scriptum est: os justi meditabitur sapientiam; eo quod totus homo sit spiritalis, non utique terrenus: qualis enim terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Absit ergo terrenus, remansit coelestis. Ideoque in tempora Redemptoris referens Propheta, meditabitur, dixit: licet unus e pluribus, meditatur, scripserit. Nec abhorret a sensu; quia prophetarum spiritui futura pro praesentibus sunt. Alii putant os pro mente dictum. Pulchre autem istud exposuit nobis Salomon dicens: Narratio justi semper sapientia: stultus autem sicut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12); id est quod saepe varietur, nec in sua perseveret sententia, et tamquam in tenebris lumen videatur offundere, nec tenere. 65. Sit ergo tibi semper in corde et ore meditatio sapientiae, et lingua tua loquatur judicium, lex Dei tui in corde tuo sit. Ideo tibi dicit Scriptura: Loqueris in illis sedens in domo, ambulans in via, dormitans, resurgens (Deut. VI, 7). Loquamur ergo Dominum Jesum; quia ipse est Sapientia, ipse est Verbum et Verbum Dei. Nam et hoc scriptum est: Aperi os tuum verbo Dei. Ipsum spirat, qui sermones ejus resonat, et verba meditatur. Ipsum 808 semper loquamur. Cum de sapientia loquimur, ipse est: cum de virtute loquimur, ipse est: cum de justitia loquimur, ipse est: cum de pace loquimur, ipse est: cum de veritate, et vita, et redemptione loquimur, ipse est. Aperi os tuum Dei verbo, scriptum est: tu aperi, ille loquetur. Ideo dixit David: Audiam quid loquatur in me Dominus (Ps. LXXXIV, 9). Et ipse Dei Filius dicit: Aperi os tuum, et adimplebo illud (Ps. LXXX, 11). Sed non omnes ut Salomon possunt percipere sapientiae perfectionem; non omnes ut Daniel. Omnibus tamen pro possibilitate infunditur spiritus sapientiae; sed omnibus qui fideles sunt. Si credas, habes spiritum sapientiae; ideo Sapiens dicit: Credidi propter quod locutus sum (Ps. CXV. 10). Cum credideris, accipies loquendi gratiam. Et qui credit, redimitur; et qui orat, redimitur: si pie intendat orationibus, et in oratione assiduus sit, diem praeveniat, noctem frequentet, soli matutinus occurrat, ut ante ipse illuminetur a Christo, quam terra solis exortu; et qui psallit redimitur; et qui compungitur, redimitur. 66. Ideo semper meditare, semper loquere quae Dei sunt, sedens in domo. Domum possumus accipere Ecclesiam, possumus accipere domum interiorem in nobis, ut intra nos loquamur. Sedent judices in Hierusalem; sederunt sedes in judicio; sedit etiam judicum concilium, et libri aperti sunt. Prophetia dicit: Et tu cum consilio omnia fac (Eccli. XXXII, 24). Cum consilio de factis tuis judica, cum consilio vinum bibe, cum consilio loquere; ut effugias peccatum, ne incidas per multiloquium. Sedens loquere tecum, quasi qui judices: in via loquere, ne umquam vaces. In via loqueris, si in Christo loquaris, quia via Christus est. In via loquere tibi, loquere Christo. Audi quomodo illi loquaris. Volo, inquit, viros in omni loco orare, levantes puras manus sine ira et disceptatione (I Tim. II, 8). Loquere, o homo, dormitans, ne tibi somnus mortis obrepat. Audi quomodo dormitans loquaris: Si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem; donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Ps. CXXXI, 4 et 5). Vince naturam diligentia, exclude corporis somnum. Naturam nobis formare non possumus, possumus diligentiam. Homo erat David: indulgebat aliquid somno per noctem; sed excludebat somnum, lavans per singulas noctes lectum suum et lacrymis irrigans stratum suum. Ideo memor erat in stratu suo semper Domini sui, et in ipso meditabatur; ut diluculum praeveniret, et in tenebris ei illucesseret Christus dicens: Surge qui dormis (Ephes. V, 14). Non in omnibus haec gratia est, sed potest esse et in pluribus diligentia. Ne igitur exspectes ut excitet te Christus; sed potius Christum excita. Excitat eum qui de ipso dormitans cogitat. Si tu illum excitaveris, et ipse 809 te excitabit a somno, resuscitabit a morte dicens tibi: Exsurge a mortuis (Ibid.). Cum surges ergo vel resurges, ipsum loquere, ut impleas quod juberis. Audi quomodo te Christus excitet. Anima tua dicit: Vox fratris mei pulsat ad januam (Cant. V, 2); et Christus ait: Aperi mihi, soror mea, sponsa. Audi quomodo tu exsuscites Christum. Anima dicit: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, si suscitaveritis et resuscitaveritis charitatem (Cant. III, 5). Charitas Christus est. Audi etiam quomodo dormiens loquaris: Ego dormio et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Haec communiter: attolle nunc paulo altius mentem tuam. 67. Loquere sedens in domo, in hac terrestri domo hujus habitationis, quae dissolvitur, in qua peregrinamur a Domino. In corpore enim isto positi, dum supervestire magis quam nos exspoliare volumus, exsulamus a Christo, et graviter ingemiscimus. In hac sedens ergo confitere peccata tua; quia sedisti, et non stetisti, et non dixisti: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem (Psal. CXXI, 2). Loquere magis, et noli occultare delicta; loquere sedens: ut audias dicentem: Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI, 2). Loquere in via ambulans, id est, carpens vitae istius cursum. Hic loquere, ne illic obmutescas, sicut ille obmutuit qui angelo Christi ante non credidit; postea tamen cum credidisset, vocem recepit. Loquere dormiens et quiesceas, consepultus in Christo; ut cum ipso in novitate vitae resurgas. Loquere etiam sepultus in tumulo; sicut loquebantur animae sanctorum, petentes de mortis auctore vindictam. Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI, 10)? Loquere postremo cum surgis; sicut docuit ille qui dixit: Ego dormivi, et quievi, et resurrexi; quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6). Et illic ergo: Os justi meditabitur sapientiam, donec ad sublimiora tabernaculi secreta coelestis, ac sacrae plena jucunditatis atque laetitiae ipse perveniat; quemadmodum Scriptura nos docuit, dicente David: Haec recordatus sum, et effudi super me animam meam; quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis (Psal. XLI, 5). Ergo et sedentes in hac corporea domo, et egressi hinc, atque ambulantes in via, cum rapiemur, si meremur, obviam Christo, et dormientes loquemur. 68. Accipe tertiam ἀναγογὴν, qua se anima elevat justi. Est enim quidam spiritalis somnus intelligendus, de quo Salomon ait: Si enim sedeas, sine timore sedebis; si dormias, suaviter requiesces, et non timebis pavorem qui superveniet tibi, neque impetus impiorum supervenientes tibi (Prov. III, 24 et seq.). Cum suavitate requiesces, et pavorem, et supervenientes impiorum impetus non timebis; si lingua tua loquatur judicium Dei, et semper illud ante oculos habeas; ut peccato locum nullum relinquas, et noveris quod delicti pretium supplicii retributione solvetur. Ipse enim hoc in nonagesimo interpretatus est psalmo dicens: Non timebis a timore nocturno, et a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab occursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis (Ps. XC, 5 et seq.). Justus enim cum 810 loquitur judicium Dei, vel cum loquitur ipse quae justa sunt, et veri plena judicii, non cum iracundia loquitur, non ex animi moerentis afflictione, non ex dolore, non ex aliqua passione; sed loquitur ex veritate, loquitur ex aequitate, ut non propendat affectu, sed quae loquitur, vero pendat examine: judicat enim quae dicenda sint, vel non promenda. Cui simile est illud: Labia sapientium alligata sunt sensu (Prov. XV, 7); eo quod omnia quae loquuntur, vero sensui convenire videantur, et sensus sui prudentia intelligant, quae loqui debeant vel tacere: ut quae silenda sunt, cohibeant claustro quodam nexuque labiorum; in iis autem quae oporteat dici, labiorum vincula resolvantur. Merito ergo praemisit: Os justi meditabitur sapientiam; meditatio enim diuturna plenum poterit habere judicium, quod loquetur justus in tempore; cum ea quae perfecta sunt, facie ad faciem, viderit. Nunc enim de iis quae non comprehendimus, loqui vera non possumus. Denique nec Paulus praesumpsit dicere, qui raptus in paradisum audivit secreta coelestia: sed volens non in iis errare quae diceret, ait: Quam inscrutabilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Nunc autem absolutus corpore, forsitan investigabilium viarum genera, et judicia ejus quae sicut abyssus multa sunt, comprehendit. 69. (Vers. 31.) Adhuc justitiae forma describitur et augetur, dicente Scriptura: Lex Dei ejus in corde ipsius; et non supplantabuntur gressus ejus. In corde justi lex Dei est. Quae lex? Non scripta, sed naturalis; justo enim non est lex posita, sed injusto. In corde ejus lex est, non perfunctorie, sicut in labiis Judaeorum; corde enim creditur ad justitiam. Qui credit, et loquitur; qui autem loquitur, non continuo credit. Denique non credidit populus, de quo dictum est: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13). Si igitur gentes cum ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex, cognoscentes quae sequi debeant vel cavere; quanto magis fidelis et justus, qui ad imaginem et similitudinem Dei vivit, decora novit et honesta decernere, et uti legitimo quodam naturalis sapientiae gubernaculo, ne ejus supplantentur vestigia; sicut Esau, quem propter gulae aviditatem frater supplantavit ut caderet, atque in mortem vestigia ejus effudit. 70. (Vers. 32, 33.) Quo magis justus est quisque, eo magis illi insidiatur inimicus; et ideo ait Scriptura: Considerat peccator justum, et quaerit perdere eum. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus: nec damnabit eum, cum judicabitur illi. Videns ergo peccator quia justus in ore suo loquitur, et in corde meditatur sapientiam, quia in lingua sua judicium loquitur, quia in corde suo legem Domini custodit; mortem peccati ei conatur inferre, sed Dominus tuetur eum. Et ideo non timeamus insidias peccatoris, quoniam Deus pro nobis est. Si ergo Deus pro nobis, qui contra nos? Propterea non derelinquet justum suum Deus, nec damnabit eum, cum habuerit de ipso judicium. Verus enim judex est; et ideo justitia non potest periclitari. Unde et Aquila dixit: Nec damnabit eum in judicando eo. Symmachus: Nec damnabit, cum judicatur justus. 71. Sed quia Septuaginta viri sic posuerunt: 811 Cum judicabitur illi; putamus quod ad aliud respexerit, quia scriptum est: Quoniam ipse Dominus veniet in judicium (Esai. III, 14). Sed in quod judicium? Audi dicentem: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Ps. L, 6). Ideo ergo praebet se Dominus audiendum, ut de se judicetur, quo magis vincat. Quomodo se praebeat, audi: Populus meus, quid feci tibi; aut in quo contristavi te; aut quid molestus tibi fui; responde mihi? Quia ex Aegypto eduxi te, et de domo servitutis liberavi te (Mich. VI, 3 et 4). Et alibi: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur (Esai. XLIII, 25 et 26). 72. Grave hoc judicium, cum Dominus de se postulat contra hominem judicari. Quid enim respondeas ei, qui universa tibi contulit, omnibus te praefecit; subjecit tibi Aegyptios, ad quos hospes adveneras, insectantes postea mari mersit. Ille tuos delevit hostes, atque subvertit, ille te creavit et condidit, ille suo sanguine te redemit; et tu tradis te, ut servias ejus inimico! Ille tibi omnia peccata dimisit, et tu graviora committis! Vocat te, in judicium venies, quid responsurus es ei, qui nisi iterum tibi donet, peristi? Ideoque videns sanctus David hac quadam moralitate Dei amplius se gravari, judicium refugit, misericordiam poscit dicens: Et ne intres in judicium cum servo tuo; quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2). Confitetur se in tenebris sicut mortuum saeculi collocatum. Caute sicut mortuum saeculi dixit, non mortuum; non enim mortui saeculi sunt, qui moriuntur in Christo; illi autem sunt mortui saeculi, qui omnem vitam suam quam vixerunt in saeculo, in interitu et morte constituunt. Et ideo quasi desperatus ad remedium confugit dicens: Cito exaudi me, Domine; quia defecit spiritus meus (Ibid., 7). Talis enim judicii proposita sibi oblatione defecit, in quo examinanda veritas foret potius, quam misericordia conferenda. 73. Tamen tam pius est Dominus, ut etsi nemo justificetur in conspectu ejus vivens (quis enim quamvis justus non obnoxius est peccato; aut cujus talis est vita, ut digna judicetur Dei similitudine?) utique ad imaginem et similitudinem Dei factus debet, sicut Deus qui sine peccato est, ita et is qui ad imaginem ejus est, sine peccato esse. Qua ergo dignus est poena qui gratiam tantam Dominicae operationis, et similitudinem divini decoris amisit? Sed quia misericors est, etiamsi ipse se judicio subjiciat; justum tamen non judicat, sed injustum. Justo parcit, quasi conditionis fragilitate peccanti: injustum punit, quasi qui detestetur ingratum. Deinde etiamsi multa habeas opera justitiae, noli esse impatiens atque arrogans, quo praemia tibi justitiae in hoc saeculo existimes flagitanda, aut indigne tibi adversa accidisse aliqua conqueraris. Quamdiu enim vivis, certamen tibi debetur, non praemium. 74. (Vers. 34.) Exspecta ergo vel auxiliatorem, vel remuneratorem Dominum: Et custodi vias ejus; hoc est exspectare et ejus quem exspectandum putas, mandata conservare. Etsi conteraris, etsi affligaris, etsi aegritudine deficias, tamen exspecta 812 Dominum, et non te confundet spes. 75. Veniet Dominus, et exaltabit te, ut haereditate possideas terram. Liquet superiorem esse terram, non istam in valle terrenam; sed illam quae est repromissionis aeternae in qua quicumque constituitur, exaltatur a Domino. 76. Videbis autem cum perierint peccatores; tunc enim justorum remuneratio erit, cum judicium fuerit de meritis impiorum. Sed non uno genere pereunt peccatores. Ante tibi pereunt, si eorum potentiam et divitias non mireris: si non te moveat cum eos honoribus, liberis, amicis abundare cognoveris. Haec enim saeculi sunt, et saeculum saeculari subjacet malignitati: et princeps mundi iis qui sibi serviunt, favet; secundum illud: Omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9). Quid quaeris ut ea tibi dentur, cum ipse impius qui dat, in eis diutius esse non possit? Transit etiam ipse, quomodo possunt non transire quae contulit? Tu modo constantem animum gere, justitiam tene, nemo te moveat, et videbis nihil esse impium. 77. (Vers. 35.) Denique audi dicentem: Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat. Vidi eum in saeculo hoc, vidi oculis corporis; vidi etiam jactantem se, et superexaltantem sermonibus suis, aestimantem se aliquid esse, qui nihil est. Quomodo se superexaltat? Ponam, inquit, thronum meum super nubes: et ero similis Altissimo (Esai. XIV, 14). Exaltat se, ut videas eum sicut cedros Libani superexaltatas: et ipsae altae sunt, et in monte sunt altissimo. Merito ergo superexaltatae sunt, et superexaltatus videtur impius, qui se in illo monte constituit, de quo scriptum est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare (Matth. XVII, 19). Huic. Cui? Daemonio, inquit, a quo iste invasus fuerat et oppressus, quem miramini esse sanatum. Ideo charitatem magis habet in Christo, quam potestatem in diabolo. Vides cedrum in monte altissimo superexaltatam; sed vento frangitur, sed igni exuritur, sed vetustate dissolvitur: ita est dives in saeculo. Fulget quidem splendore quodam gratiae saecularis ut Libanus, nixus est mundi potentia, opibus et divitiis exsultat. Videtur tibi aliquid esse, antequam dicas: Transiens videbo (Exod. III, 3). Sicut enim Moyses animo et mente transivit materialia, et Deum vidit: ita et tu si transeas hinc, ad Dei gratiam vestigium tuae mentis attollens, videbis eum nihil esse qui in hac terra sibi potentissimus videbatur. Ideo animae tuae dicit, menti tuae dicit Deus Verbum: Ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano: transibis et pertransibis (Cant. IV, 8). Si transeas saecularia, pertransibis ad paradisum. Audi transeuntem, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Audi iterum pertranseuntem: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., 43). 78. Quid est: Ecce non erat. In principio utique Verbum erat. Et qui Verbum videt, qui particeps Verbi est, utique et ipse est; quia Verbum Dei semper est, et sermo qui de ipso est, non est: Est et non; sed: Est; et manet in eo qui sequitur Deum. Qui autem nescit Verbum, non est, quia non adhaeret ei qui dixit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). 813 Qui autem adhaeret ei, unus spiritus est. Ubi autem spiritus, ibi et vita. Ideo tibi dicit Scriptura de Deo: Qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt (Rom. IV, 17); hoc est, vocat gentes quae non erant, tamquam populum suum qui erat; erant enim patres nostri, qui erant electi Dei. Et alibi dicitur: Cognovit Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19); non cognoscit eos qui non sunt. Et Esther ait: Non des virgam regni tui iis qui non sunt (Esther. XIV, 11). Recte ergo justus dicit: Et transivi, et ecce non erat; hoc est, vidi eum superexaltatum in saeculo, antequam considerarem quia nihil est saeculum. Ubi autem transivi mente supra mundum, vidi quia jam non erat, qui ante erat superexaltatus in hoc mundo. 79. Et tu, si justus es, transi a praesentibus ad ea quae futura sunt, et transibunt tibi praesentia. Coelum et terra transibunt; verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35). Justo ergo omnia transeunt. Transit impius, similis vanitati est, et dies ejus sicut umbra praetereunt. Nec solum praetereunt justo praesentia; sed etiam cum ad ea quae sunt futura, intenderit, jam ista praetereunt. Vide quomodo justo praesentia praeteriere. Utique temporibus David prophetae Synagoga erat, Ecclesia ex gentibus non erat: et idem futuris quasi praesentibus dicit: Benedicite gentes Deum nostrum (Psal. LXV, 8). Deinde supra ait: Ascendit Deus in jubilatione (Psal. XLVI, 6). Transivit perfidiae ventura tempora, non aetate, sed mente; et resurrectionem Domini multo post saeculo futuram, pia fidei devotione celebravit dicens: Psallite Deo nostro, psallite; psallite Regi nostro, psallite (Ibid., 7). Quasi interesset ipsis Christi et Ecclesiae nuptialis copulae sacramentis, ita tripudiat et gaudet. Causam quoque celebritatis expressit dicens: Regnavit Dominus super omnem terram (Ibid., 8). Ergo si nos praetereamus, et illa praeteriisse quae futura sunt, nobis videntur; ut si in navigando terram praetereas, illam quoque videas praeterire, et quasi a te discedere. Saepe nautae, maxime in tempestate, fugiunt terram; et tamen cum eam fugiunt navigantes, ipsa potius fugere videtur a navigantibus. Et tu si fugias mundum hunc, et ipse te effugiet; si praetereas terram hanc, et ipsa te praeteribit. Et tu in mari hoc navigas, et in hoc saeculo fluctuas; fuge terram, saxa habet, lapides habet; sicut scriptum est: Lapides de via projicite (Esai. LXII, 10). Si festines per aerium hoc profundum ad portum divinae voluntatis, videbis tibi haec omnia praeteriisse. Quid enim interest utrum praeterierint, an tibi ea judices praeteriisse? 80. Est et alius impius qui videtur exaltatus et elevatus super cedros Libani; et si transeas, non erit, nec locum ejus invenies. Vide mihi scribam Judaicum reddentem seriem veterum Scripturarum, sed non sequentem; audis quia labiis reddit, miraris ut doctum. Interrogas quid sentiat: respondet secundum litteram, percurrit historiam. Superexaltatus videtur tibi et elevatus, si 814 litteram cogites. Transi ad intelligentiam spiritalem, quia Lex spiritalis est; vides illum nihil esse, tum dicis: Vidi impium superexaltatum. . . . et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Quaesivi eum ubi esse debuerat, ubi vita est: non illum inveni. Non erat ibi, ubi vita erat; quia mortuus erat, et ideo nec locus ejus inventus est. Quis enim mortui locus, qui non erat, nec fuit umquam? Non enim fuit, qui in littera erat; littera enim occidit, spiritus autem vivificat. Quaesivi ergo eum, ut invenirem: ille se non praebuit, ut inveniretur; hoc est, ego eum volui convertere: ille se mihi praebere noluit, ut converteretur. Feci quae erant quaerentis: ille refugit ea, quae esse debuerant revertentis. Denique anima quae converti vult, Verbum requirit; et cum invenerit, dicit: Tenui eum, et non dimittam eum (Cant. III, 4), hoc est, Dei Filium, Dei Verbum. Injustum autem qui sanari noluit, quaesivi eum, et non inveni; et ideo non illum imiteris. 81. (Vers. 37.) Custodi innocentiam, et vide aequitatem. Qui custodit innocentiam, aequitatem videt; quoniam qui mundus est, Deum videt, cujus virga recta est, et recta justitia; ut aversetur eos qui declinaverint ad studia pravitatis. Bona innocentia, quae Deum videt. Denique alii posuerunt: Custodi perfectionem; perfectus est enim qui malitiam nescit, nec dolum novit. Ideo inquit: Custodi perfectionem; quia sunt reliquiae homini pacifico. Reliquiae dicuntur hominis de corpore mortui, de ejus exuviis. Ideo reliquiae, quia post mortem hominis videntur superesse; supersunt enim quae servantur ad resurrectionem. Oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem et hoc mortale induere immortalitatem. Ergo magis reliquiae sunt hominis spes resurrectionis, et fides conversionis, et gratia dilectionis; quoniam impii non resurgunt in judicium; vita autem Justorum nota est Deo, et judicio Domini comprobatur. Huic loco pulchre illud convenit Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5). 82. (Vers. 38.) Injusti autem disperibunt simul; reliquiae impiorum interibunt. Justorum reliquiae virtutes sunt: impiorum reliquiae improbitas atque perfidiae peccatum. Ea delebuntur, ut non sint. 83. (Vers. 39.) Salus autem justorum a Domino; non a saeculo, non ab elemento. Coelum et terra praeteribunt. Non committo salutem meam coelo; quia et ipsum praeterit, quia de pluribus coelis dictum est: Ipsi peribunt, tu autem permanes (Psal. CI, 27). Deo soli committo, qui permanet, qui potest peccata donare; ut protector meus sit in tempore tribulationis, et adjuvet me, et liberet me, et eripiat me a peccatoribus judicii sui tempore, et salvum me faciat, quoniam speravi in eum. In ipsum solum speravi; non vult enim nos et sibi et alii servire. Qui ipsi soli servit, liberatur; quoniam ipsi est laus, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum.