4 | 6 |
IN PSALMUM XXXVIII ENARRATIO.
[recensere]Titulus: In finem pro Idithum Canticum ipsi David. 841 1. (Vers. 1.) In superiore psalmo expressa forma poenitentiae est: in hoc sequenti patientiae forma signatur. Quem psalmum David scripsit, et Idithum viro disciplinis leviticis et sacerdotalibus erudito canendum dedit, qui ante arcam Domini psalmorum seriem pangendi solertissimus praecinebat. Ergo quia non Idithum scripsit hunc psalmum, sed propheta David, et Idithum viro canendi perito psallendum dedit; ideo sic inscriptus est titulus. Denique etiam in saecularibus scriptis alii erant qui scribebant, alii qui in scena, vel cantica, vel comoedias, vel tragoedias, canere consueverant. Et illi quidem coronam Olympicam postulabant: unde et ἐπινίκιον hymnum eorum scripta in fine testantur; David autem qui non haec serta coronarum marcentium requirebat, sed illam incorruptibilem et incontaminatam remunerationum coelestium haereditatem pio desiderabat affectu, hymnum non victoriae ἐπινίκιον; sed ei scripsit, qui victoriam in se credentibus impertiebat, qui finis est omnium quae pia mente deposcimus. Sive enim sapientiam quaeras, sive virtuti studeas, sive veritati, sive viae atque justitiae, sive resurrectioni, in omnibus tibi sequendus est Christus, qui est virtus Dei atque sapientia, veritas, via, justitia, resurrectio. Ad quem igitur contendas, nisi ad perfectionem omnium, summamque virtutum? Et ideo tibi dicit: Veni, sequere me (Matth. XIX, 21); hoc est, ut ad consummationem virtutum pervenire merearis. Ergo qui sequitur Christum, ipsum pro possibilitate sua debet imitari; ut praecepta ejus secum ipse meditetur, et divinorum exempla factorum. 2. Et ideo David secum ipse meditabatur, quod Christum in se locutum esse retinebat, ut cum aliqui ei essent molesti, et eum ad contentionem lacessere conarentur, patientiam indueret, certandi studia declinaret, ex quibus inanis strepitus et jurgia frequenter oriuntur. Ideoque 842 cum sancto David plerique ejus virtutibus invidentes, qui eum de proposito mansuetudinis, et humilitatis affectu crederent diducendum, frequenter ingruerent; ipsae quoque praecipue nequitiae spiritales in coelestibus, adversus quas grave luctamen est justis, ad commovendum eum ministros suae improbitatis impellerent: ne inter obstrepentium crebra certamina, et disceptationum tumultus sermo aliquis sibi offensionis excideret, tacere sanctus Propheta proposuit. O validum scutum circumspectae munitionis silentium! O fidissimum stabilitatis fundamentum, in quo si quis potuerit stare, lubricum verbi timere non possit! Multi enim etiam stabili corde firmati, incauti tamen, sermonis fluctuantis errore saepe ceciderunt. Videns igitur hujusmodi insidiis et vano concertantium strepitu se Propheta tentari, intra se ipse tacitus conferebat, legem sibi taciturnitatis imponens; et cum taceret, insultantibus sibi, et ut loqueretur aliquid provocantibus; qualia solent insolentium esse certamina atque sermones: Responde nobis, si de aequalitate praesumis: vides et tu esse te victum, et nihil habere quod referas; cum se prope ad vocem conviciis videret impelli, se ipse revocabat, ut loqueretur in corde. 3. (Vers. 2.) Dixi, Custodiam vias meas; ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam; dum consistit peccator adversum me; hoc est, proposui, confirmavi, imperavi mihi, locutus sum cordi meo: Custodiam vias meas. Si alii dixissem, sermo meus stare deberet; quanto magis stabile debet esse, quod mihi ipse constitui! Si quis alienum fallat, indecorum est: si quis proximum, grave; quanto igitur gravius, si quis se ipsum eo quod sibi promiserit, putet esse fraudandum; ut ipse sibi infidelis suo judicio et despicabilis aestimetur. Cui igitur idoneus videri potest, qui sibi vilis est? Teneamus igitur animae constantiam nostrae; ne 843 in offensionem labia loquendi festina prorumpant. Et Job plagam suam silentio vicit, et tolerantiam suam taciturnitate superavit. Non bene creditur carni: vicissemus, si Eva tacuisset. Ergo primum illud processit ex voce peccatum, et serpens ille nequissimus atque versutus per vocem nos ante tentavit. Atque utinam aut Adam surdus fuisset, aut Eva obmutuisset: ille, ne vocem suae uxoris audiret; ista, ne loqueretur marito, et lubricae vocis ministerio serpentis in virum venena transfunderet. Cain quoque etsi parricidio naturam violavit humanam, et oblitteravit impius jura pietatis; tamen per vocem sacrilegium sceleri suo addidit, ut negaret Deo necati fratris interitum. Quid de singulis dicam? Populus ipse electus a Domino, cui tacitus Moyses aperuit mare, ingratus coelestibus beneficiis obmurmurabat, quo divinam contraxit offensam. Deinde ipsum ducem invii illius atque inusitati itineris Moysen respuit, et a fratre ejus Aaron deos sibi fieri quos coleret, postulavit. 4. Unde etiam ipse considerans tanta vocis pericula: Dixi: inquit, Custodiam vias meas. Quae sint igitur istae viae hominis, quae magnopere praecavendae, ne quid gravioris offensionis incurrant, admonet nos tantus Propheta diligentius considerare. Admonet etiam Salomon ejus filius paternae mentis interpres perspicacius examinare, qui scripsit: Tria mihi sunt impossibilia intelligere, et quartum quod non agnosco. Vestigium aquilae volantis, et viam serpentis in petra, et semitas navis in pelago navigantis, et vias viri in juventule. Talis via mulieris adulterae, quae postquam egit, abluta nihil egisse se dicit iniquum (Prov. XXX, 18 et seq). Tria ergo impossibilia sibi esse dixit ad intelligendum, et quartum quod ille habens inter homines sapientiae signaculum, non agnosceret, viarum videlicet viri in juventute processum. Quarum igitur vel inexplicabilis, vel difficilis agnitio, potest facilis earum esse custodia? Unde non immerito ipse David delictorum juventutis suae non defensionem obtulit, sed oblivionem rogavit. Delicta, inquit, juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7). Non immerito igitur Salomon dixit se non agnoscere quod pater ejus, in quo major Dei gratia fuit, se ignorasse testatus est. Et fortasse delicta juventutis ad fervorem retulit carnis, ignorantiam autem ad verborum prolapsionem, quae non ex sententia nostra, sed impetu quodam et cursu loquendi plerumque funduntur; quod periculosum esse Propheta cognoscens ait: Credidi propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1). Supra fundamentum ergo virtutis vox tuta est; sine fundamento, lubrica. Ideo quasi quodam tubae sono Scripturae divinae electus interpres increpuit: Corde creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Fides Credentium principalis est, confessio exsecutionis. 5. Quomodo igitur proposuerit sanctus propheta David, aut propter quid custodire vias suas, audiamus: Ut non, inquit, delinquam in lingua mea. Si hoc cavet Propheta, tu non caves? Si hoc metuit, in quo Dei gratia loquebatur, tu non metuis, qui erroris verba non refugis, et theatralibus sermonibus delectaris? Tu non reformidas, cui scriptum est in Evangelio (Matth. XII, 36), quia 844 pro omni otioso verbo rationem es redditurus? Si pro otioso verbo periculum est, quanto magis pro criminoso! Non omne quod otiosum, est criminosum: sed omne quod non fructuosum, periculosum atque eradicabile; omnis enim arbor non faciens fructum, excidetur, et in ignem mittetur. Cum movetur animus, exagitatur stimulantibus adversariis, obstrepentibus, illudentibus, criminantibus, excidit verbum commotionis; ideo silentium et tutum est, et decorum, quod servat cum gravitate cautelam. Quid enim labia nostra, nisi quaedam nostra vincula sunt? Denique vinculis labiorum suorum unusquisque constringitur. Ideo sapiens in tempore tacet, et secum ipse considerat quo tempore loqui debeat. De quo praeclare ipse Salomon: Labia Sapientis alligata sunt intellectu (Prov. XV, 7). Quando ergo vides illudentibus protervis, sapientem tacere, dic: Ligavit iste intellectu labia sua; hoc est prudenter tacet, ne labiorum suorum vinculis alligetur. Posuit ori suo custodiam, sepsit aures suas spinis, vectem adhibuit foribus oris sui, servat thesaurum cordis sui et argentum eloquii sui, ut examinatum et purgatum, quando oportet, proferat; ne quisquam prius fur in cor ejus aut perturbator irrumpat, et ad eos captivum trahat, quibus flagitia sua vendat. 6. Meditabatur Judas Christum vendere, sed revocabat eum tanta Domini gratia, et quaedam paternae delinimenta pietatis, quibus furor ejus molliebatur: nec erupisset in scelus, nisi se in cor ejus, quia Christum fallere se putabat, adversarius demersisset. Non ergo dubites quando aliqui tibi molesti sunt volenti servare justitiam, ministros esse illius nequissimi peccatoris, qui omnium auctor est flagitiorum. Videbat David propheticis oculis, agnoscebat ejus figuram; ideo tacebat, ne illius faceret voluntatem, qui interturbare gestit affectum. Premebat vocem, claudebat portas suas silentio, praetendebat in eo patientia, et taciturnitatis vigilabat custodia; ne inimicus obreperet, ne de claustris oris vagus aliquis sermo et incautus exiret. Ideo fortior est patiens, qui se ipsum continet, quam qui urbes capit. Justus ipse sibi claustrum est, ipse sibi pervigil custos. 7. Cum sibi ergo ipse praetenderet, loquebatur in suo corde: Posui ori meo custodium, dum consistit peccator adversum me. Adest semper inimicus, quia semper insidiatur. Etsi illum non vides, adest: etsi illum non sentis, incursat. Si non vides, videnti crede: Consistit, inquit, peccator adversum me. Qui videt peccatum suum, videt etiam peccatorem sibi in iis quae gesserit, illudentem. Qui autem peccatorem praeviderit, potest vitare peccatum. Videbat David consistere adversum se peccatorem; quando Semei maledicebat et lapidabat regem suum, et clamabat: Exi, vir sanguinum (II Reg. XVI, 7). Neque enim tam praeruptus foret, ut nec tanti regis reverentia moveretur, nec armatum ejus timeret exercitum, cum unus de exercitu ejus conviciantem potuisset occidere; sed amentem diabolus fecerat, qui eum impellebat ad mortem. Ideo David adversus auctorem magis praeliabatur, quam ministrum persequebatur. Quid enim magnum, de homine invalido 845 vindicari, quem ad furorem alter urgebat, in cujus nece peccator habuisset voluntatis effectum? Non gladio diabolus, sed verbo Dei vincitur: ideo taceat lingua hominis, Dei Verbum loquatur. Denique et Christus tacebat ante Pilati judicium constitutus, ut nobis daret formam tacendi; quia lingua corporis facilis est ad errorem, proclivis ad lapsum. Sunt autem et qu tacentes loquantur; sicut Moyses qui stabat attonitus, et tacebat, cui dixit tacenti Deus: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 5)? Ut Susanna, quae tacuit in periculis suis, et Dominus exaudivit eam. Ergo etiamsi in te verbum Dei sit; et tacebis in Dei verbo, et tacitus clamabis, ut audiaris a Christo. 8. Meditare ergo quae Christi sunt, quae secum meditabatur propheta David, in quo ea quae secum in hoc psalmo meditatum esse se dicit, ante in eo locutus est Christus. Sic enim scriptum est: Ego autem cum in aliquo mihi molesti essent, induebam me cilicio; et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. XXXIV, 13). Quid est, in aliquo? Quia tunc maxime aut sermo non opportunus elabitur, aut affectus movetur; quando vel in dolore aliquo et tristitia sumus, vel indignatione animus aegrescit, vel aliquibus sollicitudinibus impeditur, aut disceptationibus occupatur. Qui igitur molesti? Primum de ipso auctore peccati et angelis suis intellige; deinde de iis qui malunt sequaces ejus esse, quam Christi. Impellitur uxor, ut sancti Job (Job II, 10 et alibi): amicus, quod in illo ipso libro manifestatur; filius, ut Abessalon; servus, libertus, domesticus; quia inimici hominis etiam domestici ejus, ut exagitent eum singuli. Quod igitur remedium adversus hujusmodi animorum aegritudines, nisi patientia, nisi silentium? Et, quod est gravius, ille te magis lacessit, qui beneficiis tuis usus sit: et inter ipsos amplius ille exasperat, qui plus tibi debeat; quo magis ingrati hominis acerbitate, aut vilis alicujus personae indignitate movearis. 9. Ergo justus, etsi amicus ei est insolens, dolet pro amico; quia idcirco amicus suus labitur, quia a tentatore impellitur. Si pro amico dolet, multo magis pro uxore, pro filio: si eos quoque sibi insolentes experiatur; et si frater exagitat, ut Esau sanctum Jacob, dolet et quaerit sibi fratrem reconciliare, vel fugere a facie ejus, ut Rebecca suadebat, ne iracundia fratris occasionem nocendi aliquam reperiret; et si proximus aut domesticus, dolet; et si minister, aut libertus, aut servus, fert patienter, et in his omnibus tacet: ne ei respondeat, a quo eum cernit impelli. Conviciatur ergo ex domesticis aliquis? dolet et tacet; conviciatur libertus? tacet; conviciatur servus? tacet. Sic vincitur qui laqueum ejus animae per escam vocis extendit. Tace ergo et tu cum tibi indignus conviciatur; tace cum tibi servus, et maxime tuus, contumeliam facit; et dic in corde tuo: Ego taceo: Tu autem ne taceas, Domine (Psal. XXXIV, 22); et adde: Ne discedas a me, ut David propheta dicebat; hoc est, ne solum me impugnantibus derelinquas. Non est enim solus, cui Deus praesens est. Accipe testimonium. Ecce, inquit, venit hora, ut dispergamini unusquisque in sua, et 846 me solum relinquatis; sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. XVI, 32). 10. Justus ergo adversus insolentes sibi tacet, justus orat. Audi justum orantem: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 4). Justus maledicentibus sibi benedicit; ut faciebant apostoli, sicut Paulus asserit dicens: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 13). Justus diligit inimicos suos. Vide quemadmodum paulatim per gradus singulos ascendere docetur ad incrementa virtutum, dicente Domino: Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44). Justus orat pro calumniantibus; quia et hoc praecepit Dominus adjungens: Benefacite iis qui oderunt vos, orate pro calumniantibus et persequentibus vos (Ibid.). Ipse est per omnia justus, qui haec custodit et servat. Primum, quia tacet, et non respondet inimicis; deinde quia orat, hoc est, non est otiosus affectu. Et qui orat, bona orat, non ea quae cuique possint suo inimico nocere. Plus est ergo orare, quam tacere. Justus maledicentibus sibi benedicit. Plus est et hoc quam orare pro se; securus enim sui benedicit ei, quem non timet, aut etiam ei quem ante metuebat. Justus diligit inimicum. Plus est diligere, quam benedicere; quia major est mentis dilectio, quam sermonis gratia. Justus benefacit ei cujus odiis appetitus est. Justus orat pro calumniantibus. Bona charitas, et pietas bona: utrumque Dei, et utrumque est Deus; quia charitas est Deus, ut dixit Joannes in epistola (I Joan. IV, 16). Ideo utrumque conjunctum est: Diligite inimicos vestros . . . . et orate pro calumniantibus et persequentibus vos. Plenitudo Legis est charitas: sed etiam haec Evangelii plenitudo pro calumniantibus et persequentibus nos jubet orare, ut peccatis eorum veniam postulemus; sicut divino judicio Job sanctus electus est, cujus oratio regum illorum calumniantium justo aboleret offensam (Job XLII, 8). 11. Ergo etsi infirmus es, ora; etsi fortis es, ora. Infirmus pro te oras, fortis pro inimico tuo oras. Bonum scutum infirmitatis, oratio. Tu oras, et Dominus te protegit. Bonum scutum etiam triumphantis, ut inimicum tuum quem possis ferire, defendas; ne ab aliquo trucidetur, et (quod est majus) a Christo, qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19). Haec est oratio, quae in sinum convertitur deprecantis, fructum referens eorum quae voluit impetrare; ut dona in ejus animam ac mentem recurrant, quae poposcit a Domino; sicut in posterioribus hic idem propheta te docuit dicens: Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 5 et 6). Ipse est sinus animae, secretum orationis ejus penetralia voluntatis, et quaedam recurrentium votorum intima receptacula. Unde et justi in Abrahae sinu requiescere leguntur (Luc. XVI, 22), quod in ejus gratia, in ejus requie, in ejus placiditate requiescant, qui conformem ei induerint fidem, et eamdem in bonis operibus fecerint voluntatem. 12. Sed forte miretur aliquis, cum Dominus dixerit per os David, quod humiliabat in jejunio animam suam (Psal. XXXIV, 13); quomodo ipse David ait in posterioribus: Si non humiliter sentiebam; sed exaltavi animam meam (Psal. CXXX, 2). Verum is consideret aliud esse 847 quod ad sapientiam mentis refertur, aliud quod ad humilitatem cordis: sapientia mentis sublimis est; sapientia autem carnis non debet inflari. Humiliabat ergo David in jejunio animam suam, ut castigandum nostrae carnis tumorem doceret. Exaltabat animam Propheta, per sublimem Dei gratiam; quoniam et qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Nec solum superbus retunditur, et humilis attollitur digna remuneratione meritorum, sicut primum est intelligendum: sed quia verbum Dei ex omni parte acutum est, velut gladius qui ex duabus acutus est partibus, ego arbitror posse intelligi, quia et qui se exaltat, novit se humiliare: et qui se humiliare novit, etiam exaltare se novit. Denique Paulus ostendit, dicens: Ego autem didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et humiliari, scio et abundare (Philip. IV, 11). Ergo et David non humiliter sentiendo de Christo exaltabat animam suam, quam humiliant et dejiciunt Ariani; et exaltando animam suam, sensus vigorem, fideique gratiam, virtutis humilitatis pio repraesentabat affectu. 13. (Vers. 3) Ideo ergo dicebat: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; quia noverat quando se humiliare deberet, et noverat quando silere deberet. Obmutuit, ne ipsa litigiosa cum objurgantibus contentione perstreperet: humiliatus est, ut tumorem dejiceret superborum, vel ut ipsos quomodo humiliare se deberent, suo doceret exemplo: siluit a bonis; quia bona conscientia non eget defensione verborum, quae suo nixa est testimonio, ipsa sui judex. Ideoque justus dicit: Quis contradicat, aut quis resistat mihi (Esai. L, 8)? Et Paulus dicit: Mihi enim pro minimo est, ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3). Adversum calumniantes et peccatores justus suo judicio contentus est: meritorum autem suorum judicium Christo reservat. Ideoque addidit: Qui dijudicat me, Dominus est (Ibid., 4). Pulcherrime eum judicem elegit, qui nulla fraude fallatur; ut eum nec occulta praetereant, nec infirmae conditionis lapsus offendat: qui fragilitati norit ignoscere. Ad omnia igitur utile silentium. Si peccatum agnoscis, tace, ne negando exaggeres; si non agnoscis, tace securus de innocentia. Non possunt aliena verba, crimen affigere, quod propria non recepit conscientia. 14. Sequitur: Et dolor meus renovatus est. Adhuc in inferiore virtutis gradu positus haec verba depromit, quod dolor sibi peccatorum veterum objectione renovatus sit, quae deleta jam obduxisse videbatur oblivio, vel bonorum operum texerat compensatio. Denique in posterioribus quasi fortior dicit: Viderunt me, et moverunt capita sua (Psal. CVIII, 25); eo quod minarentur, et nocere non possent. Et addidit: Maledicent illi, et tu benedices (Ibid. 28). Et quod quasi validior loquitur, negligens injuriae, vel pudoris, cui benedictio Domini pro omnibus 848 abundaret. Ergo in isto psalmo trigesimo octavo quasi in quadam meditatione, nondum tamen in omni locatus perfectione virtutis, dicit sibi dolorem esse renovatum. Validissimus enim cicatricis offensionem sentire non novit, nec plagam potest timere, qui fortior est. In ipso pugilum certamine solet plerumque qui fortior est exspectare, ut inferioris ictu aliquo lacessatur, quo acrior offensus insurgat; ita exercitatione nimia atque patientia roboratus, ut tamquam insensibilis ad dolorem, plagam sentire non possit, percussus ridet, lacessitus initiatur. At vero inferior si forte ictum ferientis supra obductam cicatricem veteris vulneris exceperit, renovatum sentit dolorem. Sic est cui objiciuntur peccata superiora, quae competenter doluit atque deflevit; ut satisfactione congrua vulneri peccatorum suorum obduceret cicatricem. Si perfectus est, tacet conviciantibus, nullo sibi dolore renovato; quia etsi peccavit, securus est quia sine poenitentia sunt Dei dona; et ideo quae semel donavit, resolvere ac renovare non soleat, cum ipse dixerit: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates, et memor non ero (Esai. XLIII, 25) Si autem imperfectus et immemor coelestium praeceptorum, dolor ei tamquam rescissa cicatrice reparatur. 15. (Vers. 4.) Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Graviora vulnera, sicut novimus, caustico medicamento vel admoto igne curantur. Ergo vir sapiens ipse medicus est sibi: tamen etsi medicus est, vulnus suum curat. Ideoque si non plene consummatus est ad inoffensae habitudinem sanitatis, vaporatur ejus cor, habet febrem, ignescit ad objecta convicia. Et si tacet, vel intra se teritur. Lapis si ad lapidem teratur, ignem excutit; ita etiam bona conscientia pudore succenditur, si renovetur ei suorum recordatio delictorum. Et in ipsa meditatione ignis exardescit. Non malus ignis, qui adurat, sed non exurat. Talis ignis Dei quem Moyses in rubo vidit; quando robus urebatur, sed non exurebatur. Est ergo ignis, qui peccatum minuit, et suo culpam ardore depascit. Est et ignis qui coelestium scripturarum meditationibus excitatur; velut ille de quo dicit Hieremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis (Jerem. XX, 9). Aut ille de quo Cleophas, et qui simul iter agebat, quando post resurrectionem eis se Christus adjunxit, sermone mutuo conferebant dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ideo et Dominus venit, ut ignem hunc in terram mitteret; quo illuminaret animas universorum, studium accenderet, crimen exureret. 16. (Vers. 5.) Locutus sum in lingua mea: notum fac mihi, Domine, finem meum: et numerum dierum meorum qui est; ut sciam quid desit mihi. Bonus ignis, qui fecit ut Propheta loqueretur. Et vide ne ipse sit ignis qui visus est, quando in die Pentecostes in unum locum discipulis congregatis, decidit cum 849 vi magna super eos Spiritus sanctus, et linguis variis loquebantur. Sic enim scriptum est: Quia visae sunt linguae eorum dispersae tamquam ignis (Act. II, 3). Hic est ergo qui dixit ad Hieremiam: Ecce do tibi in os verba mea in ignem (Jerem. V, 14). Hanc ergo et David linguam ignis accepit, ut divinae cognitionis succensus ardore loqueretur: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Non de morte sua quaerit (neque enim hic finis resurrecturo) sed de eo fine quaerit, de quo Apostolus dixit (I Cor. XV, 24 et seq.): Quia ille finis, quando Dominus Jesus tradet regnum Deo Patri, et evacuabit omnes Principatus et Potestates: et quando mors novissima omnium destruetur: ut mala deficiant, et bona aeterna succedant. Et ideo dictum est: Fugit dolor, tristitia, et gemitus (Esai. XXXV, 10). Hunc finem in hominibus operabatur et Paulus dicens: Et quis est qui laetificat me, nisi qui contristatur ex me (II Cor., II, 2)? Objurgando enim dolorem, tristitiam, gemitus excitabat, ut agerent poenitentiam; quo irrevocabilem veniam et salutem, cujus Deum non poeniteret, mererentur. Ille igitur verus est finis, qui non unius erit finis, sed omnium. Quomodo ergo finem meum dixit? Sed considera quis loquatur. Utique homo, vel unus ex hominibus usus communitate substantiae, vel quia ad formam universorum describitur, et ad perfectionem consummati hominis eruditur. 17. Unde et addidit notum sibi fieri numerum dierum qui est, ut sciat quid desit sibi. Ad perfectionem utique quid desit, non ad istius corporis vitam de quo propheta David cupiebat absolvi dicens: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est, et habitavi cum habitantibus Cedar (Psal. CXIX, 5). Denique dierum numerum cognoscere volebat, non etiam noctium. Hic enim dies et noctes sunt: ibi vero dies soli, ibi lumen perpetuum atque diuturnum. Et ideo addidit: Qui est, inquit, non qui transeat. Coelum enim et terra praeteribunt, fides autem permanet, et dies Christi; quia heri et hodie ipse est, et in saecula. Quem autem numerum quaerat, accipe. In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Dat ergo unicuique locum Dominus Jesus, hoc est, aptam pro uniuscujusque meritis mansionem. Unusquisque enim in suo ordine. Praecessit ergo, ut pararet in se credentibus locum. Unde etiam et dixit: Si abiero, et paravero vobis locum, iterum venio ad vos, et accersam vos ad meipsum; ut ubi ego sum, et vos sitis: et quo vado scitis, et viam scitis (Ibid., 3 et 4). Est ergo via per quam resurgens Christus ascendit. Et ille quidem ascendit super omnes coelos ad Dei sedem: homines autem a primo coelo ad secundum, et deinceps a secundo ad tertium, et ab illo per distinctiones fere ad septimum coelum, atque in ipsam apsidem et summitatem coelorum qui merentur, ascendunt. Si ergo numerus viarum est, et numerus mansionum; utique numerus dierum est, per quos ad coeli altitudinem pervenitur. 18. (Vers. 6.) Ecce veteres posuisti dies meos: Alius habet: Palaestas posuisti dies meos. Si secundum Septuaginta viros, veteres accipimus dies; hoc est, secundum 850 veterem hominem intelligimus exactos. Sed vetus homo noster affixus est cruci. Ergo et vetus dies praeteriit, novus venit. Alius enim dies hominis, alius dies Christi, quem Abraham vidit, et gavisus est; de quo et David ait: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24). Sanctus ergo in die Domini exsultat in die novo, in quo Deus Dominus illuxit nobis, et dedit novam lucem in innoxiam vitam et integram reformatis. Ideo vir justus securus novae lucis et gratiae Dei dicit (Apoc. XXI, 1, et XXII, 5): Erit mihi coelum novum, et terra nova, et novum lumen. Non enim lucerna, et lumen solis illic lucebit, aut lunae; sed Dominus illuminabit super populum suum. Illa ergo desideravi, illa exoptavi; et ideo diem hominis non requisivi. 19. Quod si palaestas accipimus dies, ex nomine intelligimus plenos certaminis et laboris; quoniam palaestae luctatores in agone dicuntur, qui luctantur ad coronam. Ergo quia et nobis lucta non solum adversus carnem et sanguinem est; sed et adversus spiritalia nequitiae in coelestibus; dies nostri, hoc est, vitae istius, in labore sunt et dolore. Unde et in posterioribus ait: Anni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus, octoginta anni: et plurimum eorum labor et dolor (Psal. LXXXIX, 9 et 10). Unde et apostolus Paulus abundantius caeteris apostolis laboravit; ut legitime certando ad coronam quam cuperet, perveniret. 20. Sed tamen quia et architectorum mensurae palaestae dici feruntur, quibus ad structurae numerum vel modum spatii colligendum, aedificia metiuntur, locumque eum in quo aedificia sunt locanda; et quia per Esaiam locutus est Deus: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes statera (Esai. XL, 12)? Videamus ne forte hic sensus hoc sermone sit colligendus, eo quod cognitos dies omnium habeat Deus: cui nihil immensum sit, qui omnia mensura quadam suae scientiae comprehendat, nihilque ei sit inaestimabile, nihil inexaminatum atque innumerabile, qui ait: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Luc. XII, 7). Hoc ergo dicit Propheta: Ecce novisti dies meos; non te praetereunt quotidiani actus mei; peccata mea ante oculos tuos posuisti: et ideo substantia mea tamquam nihilum ante te. Quid enim est homo, nisi quia memor ejus es? Homo vanitati similis factus est. Homo in peccato: et si aliquid habeat probitatis atque virtutis, recte caeteris terrenis animantibus antefertur, et in conspectu animalium quibus est praepositus, antecellit; in conspectu autem Dei tamquam nihil est ejus substantia. Unde et alibi ait: Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis homo vivens (Psal. CXLII, 2). Quod Symmachus manifestius expressit dicens: Et vita mea tamquam nihilum ante te. 21. Sunt autem qui breves putant dies dictos, quia Symmachus σπιθαμὰς posuit: σπιθαμὴ autem palmus est; et quia palmo mensus dicitur (Esai. XL, 12) Deus 851 coelum (palma autem vel palmus portio manus est metientis, et aliquid comprehendentis), ideo tamquam breves dies aestimant nuncupatos; cum cognitio Dei per mensuram, ut supra diximus, possit intelligi: coelestis autem ista cognitio, ut ad mensuram facta sint omnia. Non ergo breves, sed magni dies Prophetae possunt intelligi, quos Deus mensus est palmo, quo mensus est coelum. Neque enim breves suae vitae dies diceret, qui postea ait: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5); nisi forte quia propter peccata hominum breviores vitae istius dies fecit Deus, quae ante et nongentis et septingentis annis extendebatur ut nunc intra centum annorum curricula claudatur. Sic ergo intelligendum est: Ecce peccato obnoxios dies meos nosti; dies enim vitae hujus, quae peccato est obnoxia, breves sunt: dies autem vitae aeternae sine fine. 22. Aut certe sic (nostrum est enim argumentis quaerere veritatem, tuum est eligere quid sequaris): Ne peccatum, inquit, cresceret, abbreviasti dies vitae humanae qua vivimus, in his terris; et tamen cum maturior in hoc brevi cursu istius vitae finis sit peccatorum, mortis celeritate substantia mea tamquam nihilum ante te; quia etsi ad imaginem et similitudinem Dei facti sumus, gravat tamen nos in hoc corpore constitutos quaedam terrena contagio: quae non gravaret, si nos exuere magis veterem hominem, cum induimus gratiam, quam supervestire mallemus; minorem etiam laborem nobis exspoliatus homo vetus, quam supervestitus afferret. Nam quod exspoliamur, abjicimus: quod supervestimur, induimus. Et ideo ingemiscimus et laboramus, donec mortale hoc veteris hominis indumentum, et errori effectum obnoxium, novitate suae vitae spiritualis absorbeat; ut si supra venenum plurima mella fundantur, aegre ac nimis sero veneni virus aboletur. Aqua etiam multa diu cum veneni felle luctatur, si non illud exspuat, sed absorbeat. Ideo laboriosa poenitentia, suavis gratia; quia peccatum exspoliatur, ubi gratia est: absorbetur, ubi poenitentia; ibi remittitur, hic absconditur. Et ideo scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). 23. (Vers. 7.) Et requievit paulisper ingemiscens humanae conditionis aerumnam; quia dixerat: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Et post diapsalma, resumpto spiritu, ait: Quamquam in imagine Dei ambulet homo; tamen vane conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Vide quomodo ante asperitatem suae sententiae temperavit: postea rationem suae vocis absolvit. Temperavit 852 dicendo: Quia in imagine Dei ambulat homo. Beatus homo, qui ad similitudinem Dei per fidem ambulas: beatus qui in te fidem habes: beatior si avaritiam non haberes. Aliud bonum mentis est aeternum, aliud vanum carnalis cupiditatis incendium. Fides enim Deo militat; avaritia tentatori: ista congerit quod sibi prosit, illa quod proficiat alienis. Quid igitur tam vanum, quam nescire cui laboret haeredi? Quis enim scit si sibi filius, aut nepos proprius supervivat? Saepe aut in tabulis testamenti scriptus haeres funesto ambitu testatorem praecedit ad tumulum, aut haereditatem superstes absorbet, aut luxuriosus dissipat, aut stultissimus non tuetur, aut proscriptus amittit. Si quem ergo videris studiose divitias congregantem, die et tu: Vane conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Neque enim secum potest auferre, quae possidet; et cum morietur, relinquet alienis divitias suas. Succedit frequenter inimicus et ingratus, et decessori successor insultat. Quos ille dilexit, iste persequitur: quos ille nutrivit, hic vendit. 24. Graecus tamen non habet: In imagine Dei; sed tantummodo: In imagine. In qua ergo imagine ambulat homo? In ea utique ambulat ad cujus similitudinem factus est; id est, ad imaginem Dei. Imago autem Dei Christus; qui est splendor gloriae, et imago substantiae ejus. Christus ergo imago Dei venit ad terras; ut jam non in umbra ambularemus, sed in imagine. In Christo enim imagine ambulat, qui sequitur Evangelium. Ideo discipulo suo dicit: Vade retro post me (Marc. VIII, 33), ut me sequaris. Ideo erravit populus Judaeorum; quia in umbra ambulavit. Ideo non errat populus Christianus; quia in imagine ambulat, habens solem sibi justitiae refulgentem. Bona imago, non ceris picturae fucata radiantis, sed plenitudine divinitatis expressa. In qua imagine et Pater simul videtur et Filius; quia per utrumque eorum unitas operationis effulget. Etsi jam resurrexit Christus, tamen in Evangelio (Joan. XI, 44) nobis adhuc ejus imago monstratur. Lego quod Lazarum suscitaverit; et Patris opus et Filii credo. Filius vocavit, Pater audivit, et Lazarus ambulavit. Lego quia eum daemones fatebantur; fatebantur et Patrem, quia Dei Filium precabantur; fatebantur et ipsum, quia per ipsum ejiciebantur. Scriptum est enim: Quod si in Spiritu Dei ejicia daemonia, filii vestri in quo ejiciunt (Matth. XII, 27)? 25. Primum igitur umbra praecessit, secuta est imago, erit veritas. Umbra in Lege, imago vero in Evangelio, veritas in coelestibus. Umbra Evangelii et Ecclesiae congregationis in Lege, imago 853 futurae veritatis in Evangelio, veritas in judicio Dei. Ergo quae nunc celebrantur in Ecclesia, eorum umbra erat in sermonibus prophetarum: umbra in diluvio, umbra in Rubro mari; quando baptizati sunt patres nostri in nube, et in mari: umbra in petra, quae aquam fluxit, et populum sequebatur. Nonne illud in umbra erat sacrosancti hujus mysterii sacramentum? Nonne in umbra erat aqua de petra, quasi sanguis ex Christo, quae fugientes se populos sequebatur, ut biberent, et non sitirent: redimerentur, et non perirent? Sed jam discessit umbra noctis et caliginis Judaeorum, dies appropinquavit Ecclesiae. Videmus nunc per imaginem bona, et tenemus imaginis bona. Vidimus Principem sacerdotum ad nos venientem, vidimus et audivimus offerentem pro nobis sanguinem suum: sequimur, ut possumus, sacerdotes; ut offeramus pro populo sacrificium: etsi infirmi merito, tamen honorabiles sacrificio; quia etsi nunc Christus non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris quando Christi corpus offertur: immo ipse offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur. Et ipse quidem nobis apud Patrem advocatus assistit: sed nunc eum non videmus; tunc videbimus, cum imago transierit, veritas venerit. Tunc jam non per speculum, sed facie ad faciem ea quae sunt perfecta, videbuntur. 26. Ascende ergo, homo, in coelum, et videbis illa quarum umbra hic erat vel imago. Videbis non ex parte, non in aenigmate, sed in consummatione: non in velamine, sed in luce. Videbis verum lumen, aeternum atque perpetuum Sacerdotem; cujus hic imagines videbas, Petrum, Paulum, Joannem, Jacobum, Matthaeum, Thomam. Videbis perfectum hominem jam non in imagine, sed in veritate; qualis enim coelestis, tales et coelestes. Utique et ipsi jam in gloria vel decore, jam in resurrectionis gratia; non in corpore mortis, et corruptionis deformitate. 27. Vide ne eo deferas imaginem terrestris, ubi lux coelestium est. Hic si quis tyranni imagines habeat, qui jam victus interiit, jure damnatur. Quomodo tu hostis et adversarii imaginem in civitatem veri imperatoris inducis; nisi ut ipse te damnes? Et si volueris imaginem terrestris inferre, contradicet tibi princeps istius mundi, et dicet: Mea est imago haec; et quae offers, mea sunt. Quid facies deprehensus, cum tibi dixerit: Mea est avaritia, mea est ambitio, meae divitiae, quarum imaginem in te recognosco? Ipse est enim adversarius et defensor. Quod si fueris qualis Jacob, dices Labae qui se transfigurat in angelum lucis: Recognosce si quid tuorum in me invenis (Gen. XXXI, 32). Tunc ille requiret, et non inveniens confutatus abscedet; quia abscondisti atque oblitterasti omnia simulacra vitiorum. Beatus qui potest dicere: Veniet hujus mundi princeps, et in me suum inveniet nihil (Joan. XIV, 3). Quae sua sunt enim quaerit ille, non illa quae Christi. Si ergo quae sunt Christi sequeris, noli quas non habebas affectare divitias, augere quas habebas; et divitem te sibi sentiat pauper. Induc in domum tuam inopem, frange panem esurienti, et nudum operi; ut tibi thesaurus condatur in coelo, qui tecum transeat. Pauper Christus 854 est factus, cum dives esset, ut nos sua inopia divites faceret. Noli ergo propter divitias vane conturbari, excitari de somno, cogitare quemadmodum pecuniam tuam serves, opes tuas augeas, de nocte procedere, excubare ad judicis domum; ut aliena diripias, litem moveas pauperi, verearis exactorem tributi: vana est ista conturbatio. 28. (Vers. 8.) Et ideo Justus dixit: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Et substantia mea ante te est. Spes et patientia nostra Christus est: ipse factus est redemptio nostra, ipse est nostra exspectatio; ut dicamus singuli: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me (Psal. XXXIX, 2). Respice ergo nos in judicio tuo. Respiciat super nos misericordia tua; ut qui de merito diffidimus nostro, per tuam misericordiam liberemur, in cujus potestate est animae nostrae vitaeque substantia. Et ideo non timeamus corporis mortem; sed eum qui potest animam nostram vel servare, vel perdere: cujus substantia virtus est, quam Deus ad similitudinem sui pectoribus infudit humanis. 29. (Vers. 9.) Quisquis igitur habet istam substantiam animae suae, dicit: Ab omnibus iniquitatibus meis eripe me. Non unius criminis lapsum fatetur, qui ab omnibus se iniquitatibus solvi precatur. Scit enim quod nisi Dominus ignoscat, nemo salvus esse possit, quicumque natus est sub peccato, quem ipsa noxiae conditionis haereditas astrinxit ad culpam. 30. Opprobrium, inquit, insipienti dedisti me. Quis est insipiens, nisi qui peccatum facit, et eligit mala pro bonis? Ergo qui auctor est peccatorum, ipse insipiens magis, quam ejus minister. Cum peccamus igitur, in opprobrium tradimur adversario; ut ille nos quasi inimicus in die judicii accuset et prodat. Suscipiamus ergo opprobrium crucis Christi, quod suscepit Moyses, et Aegypti thesauris regalibus praetulit; et ideo non est insipienti in opprobrium traditus. Alii habent codices: Opprobrium insipienti ne tradas me. Sed magis David eam consuetudinem habet, ut sua magis opprobria et peccata fateatur, nec de peccatis suis erubescat et opprobriis, qui scit in confessione esse veniam, et in peccati sui condemnatione justitiam. 31. (Vers. 10.) Denique ex his quae sequuntur, manifestatur hic sensus; quia subjecit: Obmutui, et non aperui os meum; quoniam tu fecisti me; hoc est, dedisti me in opprobrium insipienti, ideo obmutui, et non aperui os meum, ne peccata majora contraherem. Agnovi voluntatem tuam, ut ad tempus erubescerem, et postea salvus fierem veniam postulando. Prodest ergo interdum et opprobrium. Siquidem etiam ipse prodest carnis interitus; ut testificatur Apostolus dicens: Tradidi eum in interitum carnis; ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. (I Cor. V, 5). Opprobrium quoque prodesse David ipse testatus est dicens ad Abessam: Sine, maledicat mihi Jeminaeus; quoniam dixit illi Dominus; ut videat humilitatem meam, et retribuat mihi Dominus bona pro maledicto hoc. (II Reg. XVI, 11 et 12). Et revera vidit opprobrium ejus Dominus, quod flens ibat et excalceatus, operto capite; et amovit ejus opprobrium. Liquet igitur quia cum datus in opprobrium David fugerit, et humiliatus sit, et 855 nudis pedibus Domino satisfecerit, et lapides jacientem non repercusserit, et in maledicentem non permiserit vindicari, et post haec regno suo integro restitutus sit; quia et opprobrium a Domino sit, et prosit magis sustinere opprobrium, quam refellere. Denique victoria post secuta est. Ergo opprobrium prodest. Sed quid est quod addidit: Quoniam tu fecisti me? Nonne ideo obmutuisse se dicit, et non aperuisse os suum: quia agnovit Domini voluntatem: propterea patienter se pertulisse, ut satisfieret Domino per opprobrium pro peccato? 32. (Vers. 11.) Unde et adjunxit: Amove a me plagas tuas (Psal. XXXVII, 18). Quomodo hoc sibi congruit? In superiore psalmo flagellis se obtulit, hic flagella a se postulat amoveri; nisi quia solvit jam de manu Domini duplicia peccata sua, erubescendo, opprobria sustinendo? Compunctiones cordis sui sunt et cogitationum, sunt et increpationum flagella. Videamus tamen ne ideo dixerit ante Deum esse substantiam animae suae; quia non impugnaret adversarius eam, nisi potestatem accepisset a Domino; quod enim fecit Dominus, et tuetur. Denique angelus in circuitu est hominis, qui praetendit, ne quis noceat ei. Non discedit angelus, nisi jussus a Domino, ut suus athleta decertet. Ergo quasi substantia Domini praesumit veniam sibi iniquitatum suarum a Conditore suo posse concedi; et ideo rogat, quia novit Auctorem suum misericordem. Deinde quia datus sit in opprobrium, non resistit; sed patitur adversum se assistere peccatorem, et silet substantiae suae conscientia, quae bona est, et potest corporis ferocitatem refrenare, ut virtus succedat, culpa ponatur. Postremo quia factus a Domino est, citius sibi posse donari peccatum confidenter existimat, qui fortitudinem manus Domini potuerit sustinere. 33. Et hoc utique bonae substantiae est, etsi a fortitudine manus Domini defecisse se dicit. Fortis manus sicut male percutit, sic cito sanat: quae fortis ad vulnus, fortis et ad remedium est. Unde et ipse ait: Percutiam, et sanabo (Deut. XXXII, 39); ut non meminerit vulneris, qui sanatus evasit. Denique haec manus Domini sancto Job omnia abstulit, et omnia repraesentavit; immo omnia cumulo auxit, ut amissa geminaret. Nec te moveat quod defecisse se dixit. Est qui deficit, et fortior surgit; suffulcit enim Dominus omnes qui ruunt, et corrigit omnes elisos. Cum virtute enim surgit quicumque corrigitur. Defecit Paulus a fortitudine manus hujus. Cecidit persecutor, et surrexit Evangelii praedicator. Hoc est quod ait: A fortitudine manus tuae ego defeci. 34. (Vers. 12.) Et addidit: In increpationibus super iniquitatem erudisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Graecus ὑπὲρ ἀνομίας dixit, hoc est, pro iniquitate; et integrum versum, ἐν ἐλεγμοῖς ὑπὲρ ἀνομίας ἑπαίδευσας ἄνθρωπον posuit, quod est: In increpationibus pro iniquitate erudisti hominem. Ideo Sapiens dixit: Quis mihi dabit cogitationum mearum flagella . . . . (Eccli. XXIII, 2) et labiorum meorum signaculum (Eccli. XXII, 33)? 856 Ut cor suum ipse suis cogitationibus flagellaret, et signaret labia sua; quo et vetera peccata minueret, nec alia loquendo renovaret; quo propriis increpationibus eruditus, exercitia virtutis indueret. Tabescit autem anima, quando peccatum minuitur: vel cum anima tabescit, culpa deponitur: incrassatur, cum peccata cumulantur. Unde ait Dominus de peccatoribus: Non permanebit in his Spiritus meus in aeternum; quoniam carnes sunt (Gen. VI, 3). Et alibi Scriptura dicit: Incrassatum est cor populi hujus (Act. XXVIII, 27). Ideo et Hieremias primum baculum vidit nucinum: deinde ollam ferventem, ut tabesceret anima prophetae incipientis; quo culpa discederet, ut accederet gratia. Sed cur prius baculum, postea ollam? Quoniam qui baculo non corrigitur, in ollam mittitur, ut ardeat et tabescat. Et ideo ad prophetam Ezechielem dicitur: Accipe tibi sartaginem . . . : et accipies iniquitates domus Israel . . . . et consummabis, et tabescent, inquit, in suis iniquitatibus (Ezech. IV, 3 et seq.). Et alibi in eodem libro dicit Dominus: Sed ego magnum faciam titionem, et multiplicabo ligna, et succendam ignem; ut liquefiat caro, et imminuatur jus (Ezech. XXIV, 9 et 10). Quibus testimoniis significatur quod animae perfidorum admoto igne tabescant; ut deponant crassitudinis quemdam carnalis humorem. Mittuntur ergo in sartaginem et animae peccatorum; ut defluat quaedam peccati caro, quae obduxerat animae ac mentis vigorem; et velut jure quodam, ita quibusdam infuderat animam illecebris cupiditatum. Exspectant igitur nos quaedam sartagines; ideo hic conteramus cor nostrum, ut subtile fiat, et deponat omnem duritiem et pinguedinem quamdam carnalis arvinae: quod patientur qui luxuriati sunt in hac vita; et magis ludibria dedecorum, quam opera ulla virtutum exercenda sibi more Judaico crediderunt. Incrassatus est enim Jacob, et pinguis factus est, et surrexit ludere: quem a fidei veritate lusus ille in perfidiae traduxit errorem. Merito ergo Paulus castigabat corpus suum, ne nutriret corpus peccati; luxuriando enim facimus membra peccati, sobrietate autem membra justitiae. Non natura ergo, sed culpa delinquit. 35. Nec iterum vana et inania sequamur, ne telam araneae texere judicemur: eo quod peccata nulla perpetuitatis possunt habere substantiam. Unde cum videris aliquos studere facultatibus ampliandis, cumulandis potestatibus, affectando decori, dices illud Esaiae: Telam araneae texunt isti in omnibus diei unius, (Esai. LIX, 5), quae diuturna esse non potest; sed cito scinditur, atque opus ejus omne dissolvitur. Non enim supra solidum aliquod firmamentum locatur; sed in vacuo suspenditur. Nihil laxum, nihil molle verum Christi militem decet; ecce enim qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Arguti sibi et industrii omnes avari videntur. Quid argutius, quid sollicitius aranea, quae operi suo diebus ac noctibus semper intendit, nec ullo sumptu, ullaque impensa conficit vestimentum? Sed vanum 857 est omne quod fecerit. Sic homo omnis est, qui opus suum supra Christi non constituit fundamentum. Vane noctibus et diebus et ipse turbatur; cum eum plerumque araneae modo etiam in ipso suae improbitatis molimine, operis sui ruina convolvat. 36. (Vers. 13.) Et ideo sapiens qui cognoscit hujus saeculi vanitatem, non diuturnam vitae hujus precatur usuram; sed ad illa aeterna festinat, et labore hujus corporis et dolore gestit absolvi; sicut Propheta desiderasse cognoscitur dicens: Exaudi, Domine, orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas a me, quoniam advena ego sum apud te in terra, et peregrinus; sicut omnes patres mei. Alius est incola, alius advena, alius accola. Incola, qui de loco est, et genitalem locum incolit: advena qui aliunde venit: accola, qui ad tempus colit, et mutatur annorum vicibus. Hoc est ergo quod dicit David: Apud te alienus sum, dum in terra sum: non sum nunc paradisi tui incola. Unde exposuit hoc ipse subjiciens: Et peregrinus; sicut omnes patres mei. Quod aperuit et apostolus Paulus, asserens quoniam cum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 7); quia etsi fides in nobis est, per fidem tamen ambulamus, non per speciem, id est, non facie ad faciem, quasi praesentes; ambulamus enim in aenigmate adhuc, non in veritate. Denique addidit: Audemus ergo et confidimus magis peregrinari corpore, et adesse ad Dominum (Ibid., 8). Audemus praesumptionis in Deo fidei, non temeritatis est verbum; et consentimus, id est, volentes acquiescimus et optantes, non plenioris scientiae auctoritatem velut principaliter nostro judicio dependentes: volumus verum esse quod cupimus; ut appropinquemus ad Dominum, a quo nos videtur futurorum et praesentium distantia separare. Audemus ergo adesse; et ideo inquit: Connitimur (Ibid., 9). Cognoscis verbum volentis adhuc pervenire, non ejus qui pervenerit. Affectus igitur in hoc sermone, non effectus ostenditur. Denique ipsum testem sui sermonis interroga; immo audi dicentem, vel potius audi dubitantem, cum dicit: Ideo connitimur, sive absentes, sive praesentes placere illi (Ibid.): absentes adhuc per fidem, praesentes per speciem. Unde et hoc potest intelligi, quod et hic positi, et illic placere nostro judici, redemptori quoque nostrarum desideramus animarum. Necesse est enim nos ei assistere per speciem; ut unusquisque operum suorum merita dignae adipiscatur sortis examine: vel justus in requie, vel impius in aerumna. Fundit igitur lacrymas; quoniam cum advena in terram venerit, demoretur et separetur a patria longo detentus exsilio. Considera nunc mihi illum Adam de paradiso ejectum, in castellum relegatum, spectantem unde dejectus sit, flentem ubertim; quia reminiscitur quid amiserit, quove deciderit. Et ideo gratias agamus Deo, qui nos perpetuo exsilio liberavit, aperiens januam qua revertamur ad patriam. Unde Apostolus 858 praesumpsit dicere: Ergo jam non estis advenae atque peregrini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19). 37. (Vers. 14.) Hoc volens recipere David antequam Christus veniret in terram, dixit: Remitte mihi ut refrigerer, priusquam eam, et amplius non ero; hoc est, hic mihi remitte, ubi peccavi. Nisi hic remiseris mihi, ibi remissionis requiem invenire non potero; quod enim in terra ligatum manserit, ligatum manebit in coelo, quod solutum in terra fuerit, solutum erit in coelo. Propheta enim et praedicator Ecclesiae congregandae, evangelico spiritu indulgentias Domini praevidebat; et praecipienda apostolis ei Dominus revelabat; immo haec erat vetus sententia, ut qui se ligasset in terris, vinctus migraret a corpore. Ideo Dominus, quod ante erat judicii sui, dedit apostolis peccata remittendi aequitate solvenda; ne cito solvenda, diu ligata manerent. Denique audi dicentem: Tibi dabo claves regni coelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelo (Matth. XVI, 19). Tibi, inquit, dabo claves regni coelorum, ut et solvas et liges. Hoc Novatianus non audivit, sed Ecclesia Dei audivit; ideo ille in lapsu, nos in remissione: ille in impoenitentia, nos in gratia. Quod Petro dicitur, apostolis dicitur. Non potestatem usurpamus, sed servimus imperio; ne postea cum venerit Dominus, et ligatos invenerit quos oportuit solvi, commoveatur adversus dispensatorem, qui ligatos servaverit servos, quos Dominus jusserat solvi dicens, quoniam qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multum: qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit minus (Luc. XII, 47). 38. Merito ergo David remitti sibi postulat quod sciebat non esse iis, qui secundum Aaron erant, sacerdotibus attributum: sed Evangelio servabatur. Cui ergo non remittitur, in exsilio est, in peregrinationis injuria perseverat. Hic ergo petenda est venia. Hic enim dictum est: Beati qui nunc fletis; quia ridebitis (Luc. VI, 21): hic locus est veniae postulandae. Deploremus igitur in terris, ut mereamur indulgentiam. Nisi remissum peccatum hic fuerit, non habebimus requiem: si requies non fuerit, non erit vita aeterna: si vita aeterna non fuerit, non erimus. Ideo petit remitti sibi, antequam eat, ut sit. Si enim remissum non fuerit, non ero, inquit, cum iis qui sunt, cum iis qui in paradisum merentur ascendere. Qui autem non est, consumetur cum descendentibus in lacum, qui in catenis et carcere fuerit derelictus. 39. Non ergo definitive dicit: Non ero; quia alibi dicit: Psallam tibi in cithara, Deus sanctus Israel. Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti (Psal. LXX, 22 et 23). De redemptione ergo praesumit. Et alibi audi dicentem: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9). Erit ergo qui placere praesumit. Potest et sic intelligi; quia dixit: Advena ego sum apud te in terra; et peregrinus, sicut omnes patres 859 mei; et ideo remitte mihi, ut peregrinus esse desinam: remitte mihi exsilium, quo relegatus sum. Si remiseris antequam discedam hinc, non ero amplius exsul atque peregrinus. Cum enim tu remiseris, non ero peregrinus; sed civis ero sanctorum tuorum. Ero cum patribus meis, qui et 860 ipsi fuerunt ante peregrini, nunc vero jam cives sunt. Ero domesticus Dei, ut poenam non timeam, gratiam merear: per Dominum nostrum Jesum Christum, cum quo tibi est laus, honor, gloria, perpetuitas, cum Spiritu sancto a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.