5 | 7 |
IN PSALMUM XXXIX ENARRATIO.
[recensere]859 1. In superioribus psalmis poenitentiam praedicavit: deinde de patientia sua, et perturbatione hominis est locutus: in trigesimo autem et nono psalmo, novum annuntiat Testamentum; qui enim malorum poenitentiam agit, exspectat. Sed non est perfecti exspectare, sed exspectasse; nemo enim nisi qui perseveraverit usque in finem, salvus erit.
2. (Vers. 2, 3.) Ideo addidit: Exspectans exspectavi Dominum. Ubi ergo hoc dicitur, nisi in Evangelio? in quo jam nobis qui exspectabatur, advenit: in quo jam nobis non Legis caligat umbra, sed veritas fulget; quia Christus illuxit, qui exaudivit deprecationes suorum, et eduxit nos de lacu miseriae, et de luto faecis; ubi jam demersi tenebamur nostrorum voragine peccatorum, et totus homo noster inhaerebat, nec poterat sese animus noster eruere, obrutus multiplicis labe flagitii. Gratias igitur Domino Jesu, unigenito Dei Filio redemptori nostro, qui nobis peccata omnia remissurus descendit e coelo; ut nos de lacu ac limo istius mundi, et coenulenta quadam palude terrarum, de corpore quoque mortis hujus eriperet, atque in carne sua statueret animi nostri interiora vestigia; ut confirmati in Dei verbo, et per crucem Dominici corporis passionibus absoluti, ambulemus jam non in opprobrio dedecoris, sed in remissione peccati. Confirmatus igitur et radicatus in Christo, supra petram sibi memorat pedum suorum statuta vestigia. Unde dicit Apostolus: Bibebant autem de consequenti petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Petra, eo quod sitientes sequatur, confirmet labentes; ne sitientibus aqua desit, labentibus firmamentum.
3. (Vers. 4.) Exspectanti ergo mihi, Domine Jesu, aliquando venisti, direxisti gressus meos in Evangelio, immisisti in os meum canticum novum, quod est novum Testamentum. Gaudentes jam canimus hymnum Deo nostro, quia novarum virtutum praecepta cognovimus; ut nostra omnia relinquamus, Christum sequentes, et nostros diligamus inimicos. Novos etiam hausimus mores; ut pro persequentibus nos, precem Domino deferamus. Maledicentes ecce benedicimus. Nescimus opera nostra jactare, aut celare peccata. Angelorum etiam more nuptias refutamus. 4. (Vers. 5.) Quid multa? De illo aerumnoso peccatore beatus homo factus est, jam non respiciens in istius mundi varias vanitates. Vanitas enim vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. I, 2), totus hic mundus est; sicut dixit sapiens Salomon. Quid enim nisi vanum est ea sequi, quae perseverare non possunt; et omnia tamquam umbra praetereunt? Insaniae 860 autem falsae, aut certamina ista bellorum, in quibus pro temporali possessione sanguis tantus effunditur: aut contentionum theatralium dissensiones: aut Circensium plena furoris studia declarantur: aut haereticorum doctrina feralis: aut pseudoprophetarum in modum oraculorum coelestium simulati gestus, verba composita. Sic enim dicit propheta: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus: et non respexit in vanitates, et insanias falsas. 5. Sunt ergo et verae insaniae, et forsitan prophetarum, qui in excessu mentis positi prophetabant, repleti Dei Spiritu, ut quibusdam insanire viderentur; cum propriae salutis immemores, nudi plerumque et excalceati, sicut Esaias sanctus, per populos currerent, vociferantes non quae ipsi vellent, sed quae a Domino juberentur. Ex his igitur intelligitur affulsisse remedium salutis; quoniam qui exspectabatur, adest. 6. Exspectavit eum Adam de paradiso ejectus; ut longo liberaretur exsilio. Exspectavit eum in Noe justo, qui ad semen futurorum est reservatus; ut ex illo justitiae semina in hominibus pullularent. Ipsum putabat publicae salutis auctorem, qui diluvio superstes esse meruisset. Ipsum sapientiae principem, qui excoluisset vitem, et ex ejus fructu inebriatus foret. Quid est enim vitis nisi sapientia? sicut aperuit nobis David coelestis interpres oraculi dicens: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae (Psal. CXXXVII, 3). Eo quod in ipso esset sapientiae plenitudo, quae exspectabatur in Christo, qui novo repletus sapientiae sacramento, quod oculus non vidit, nec auris audivit, inusitatum nobis deferre mysterium properavit; ut nudus jaceret, et exuberantis sapientiae pocula inaudita proflueret: ut obliti superiorum, in novos mores, et novam sobrietatem vitae resurgeremus aeternae; quo per stultitiam praedicationis Deus agnosceretur, quem per sapientiam non cognovit hic mundus. Denique in figura illa dormientis et nudati patris, qui stultitiam risit, maledictus est: qui venerati sunt, benedictionis gratiam sunt adepti. Ideoque qui mortem unigeniti Filii Dei, patris et creatoris omnium, ad offendiculum, aut opprobrium nostrae fidei objiciendam esse crediderint, peccatorum suorum nexibus ad perpetuam maledictionis aerumnam tenentur astricti: qui vero eam pro totius humani generis absolutione suscipiunt, virtutis aeternae praesidio fulciuntur. Crux enim Christi Judaeis offendiculum, Graecis stultitia, ut Apostolus dixit (I Cor. I, 23 et seq.): nobis autem qui credimus in Dominum Jesum, virtus Dei atque sapientia est. 861 7. Exspectatus est in Moyse, cum siccasset et pertransisset undas maris, et impossibile viribus humanis, pedestris viae aperiret in fluctibus iter: sequeretur petra, et vomeret aquas; ut sitientium patrum in medio deserti viscera interna satiaret. 8. Exspectatus est, et in Aaron principe sacerdotum, qui inter vivos ac mortuos medius stetit: et serpentem statuit luem mortis; ne a cadaveribus defunctorum ad viventium transiret interitum. Quid enim tam proprium Christi, quam advocatum apud Deum Patrem astare populorum, mortem suam offerre pro cunctis, repellere necem, vitam reformare perituris? 9. Exspectatus est et in Jesu Nave, et certe venit, qui et potestatem suam et nomen accepit; ut et populum in terram repromissionis induceret, et vere Jesu nomine vocaretur. Siccavit fluenta, convertit amnem in suum fontem, solem statuit, donec consummaret in virtute victoriam. Sed adhuc figura erat ille, non veritas. Denique verus ei dux militiae coelestis effulsit, et adoravit eum Jesus Nave; quamvis adhuc nondum in corpore verus astiterat, sed adhuc venerat in figura. 10. Quando igitur verus advenit? Audi dicentem: Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi. Tunc dixi, ecce venio. In capite Libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui. Quid evidentius quam quod cum Evangelii sui munere nobis Jesus verus advenit? Ipse locutus est, et innumeri credentium populi congregati sunt, qui vix singuli ante credebant. Ipse venit in carne, et cessavit sacrificium Judaeorum. Cessavit oblatio pro peccato, quia peccatorum remissor advenerat. Non erat remedium necessarium Legis, ubi Legis Auctor astabat. 11. In capite Libri scriptum est de me. Scriptum profecto de Christo est in principio veteris Testamenti quod venturus esset, ut in redemptione hominum, Dei Patris faceret voluntatem; quando scriptum est, quia Evam in specie Ecclesiae ad hominis adjumenta formavit. Quid enim nobis in hac corporis infirmitate, et saeculi istius perturbatione praesidio potest esse; nisi sola Ecclesiae gratia, qua redimimur: et fides nostra, qua vivimus? In capite Libri scriptum est: Os de ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 23, 24). Quis iste sit qui locutus est, aut de quo istud sit sacramentum, audi dicentem: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Unde et admonet (Ibid., 25) ut sic diligat homo uxorem suam, quemadmodum Ecclesiam Christus; quoniam membra sumus corporis ejus, de carne ipsius, et de ossibus ejus. Quae igitur major salus, quam esse cum Christo, et ei unitate quadam corporis adhaerere, in quo nec macula sit ulla, nec tortitudo peccati? 862 12. Scriptum est in capite Libri, quod Abel justi placuit hostia Deo, displicuit oblatio parricidae (Gen. IV, 4 et 5). Nonne aperte significavit Dominus Jesus offerendum se esse pro nobis; ut in sua passione novi sacrificii gratiam consecraret, ritum populi parricidalis aboleret? Quid autem expressius, quam quod a sancto Patriarcha oblatus est filius, et aries immolatus est? Nonne aperte ostendit hominis carnem, quae omnibus terrenis est communis animantibus, non divinitatem unigeniti Filii Dei obnoxiam futuram sacrae vulneri passionis? 13. Scriptum est in capite Libri, venturum hominem qui Potestatibus coelestibus imperaret (Gen. XXVIII, 12). Impletum est, quando Dominus Jesus venit in terras, et angeli ministrabant ei; sicut ipse dignatus est dicere: Ex hoc videbitis coelos apertos, et angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis (Joan. I, 51).
14. Scriptum est in capite Libri: Agnus sine macula, mundus, maturus, masculus, anniculus erit vobis; et occidet eum omnis synagoga (Exod. XII, 5). Quis iste sit agnus, audistis dicentem: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Hic est qui occisus est ab omni populo Judaeorum: quem adhuc hostili odio persequuntur. Et illum quidem oportebat pro omnibus mori; ut in ejus cruce fieret remissio peccatorum, et sanguis ipsius mundi inquinamenta lavaret: sed vae illis qui auctorem salutis propriae negaverunt! Fecistis, inquit, consilium; sed non per me (Esai. XXX, 1). Quomodo poterat probare parricidium, qui consilium non probabat? Et tamen quanta pietas! Abhorrebat quidem a consilio; sed si converterentur, remedium non negabat. 15. Scriptum est etiam, non solum in capite; sed in omni Legis complexione, venturum hominem ad conservandum hominum genus, qui omnia vellet quae Deus vellet. Unde intelligis quoniam divinitatis ejusdem est, qui ejusdem est voluntatis. Unde etiam ad sacrificium passionis voluntarius accessit, meritoque praedixit: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). 16. Sed forte dicas: Quomodo in Evangelio dixit: Pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc, sed non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39). Et videtur quidem esse distantia voluntatis: verum intelligimus aliud esse quod secundum unitatem divinitatis exprimitur, ubi dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): aliud quod secundum hominis est locutus affectum, quem innuit cautum esse debere, nec praesumere quod facile implere non possit; ne dum praemium quaerit, incidat sacrilegium. Unde ait: Cum persequentur vos in hac civitate; fugite in aliam (Matth. X, 23). Merito ergo et hic subiturus corporis passionem, coepit contristari, et moestus esse: et assumptis Petro et duobus filiis Zebedaei: Tristis est anima mea (Matth. XXVI, 38), ante praemisit; et subjecit postea: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Spiritus promptus est, caro autem infirma (Ibid., 41). Vides ubique eum secundum hominem loqui, secundum hominem orare, secundum 863 hominem tristem esse, secundum hominem dixisse: Pater meus, si possibile est (Matth. X, 23). Quod utique non impossibile Deo; sed hominis est dubitare, Dei confirmare. Ideo promptiores assumpsit, quasi electos ultimi judicii sui testes, qui verborum ejus agnoscerent sacramentum. Denique alii dormiebant, isti soli fida mente vigilabant. Unde et per Hieremiam nondum suscepto corpore, ipse ait: Ego sicut agnus ductus sum, et nescivi (Jerem. XI, 19). Quid est quod nesciat Sapientia Dei, quae in arcano Patris semper est? Et ideo enarravit omnia Filius Dei, quia Dei Patris ipse sapientia est. Quomodo praescivit se sicut agnum esse ducendum, et quo duceretur nescisse se dicit? Aut quomodo in superioribus per os ipsius David ait: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Quomodo derelinquitur a Patre Filius, qui ait: Et non sum solus; quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32)? Et alibi: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9)? Et alibi: Exsurrexi, et adhuc tecum sum (Psal. CXXXVIII, 8)? nisi ut advertas quod hominum sensum exprimit, qui putant se a Domino suo, quando sunt in periculis, derelictos. Denique audi quod sequitur: Longe, inquit, a salute mea, verba delictorum meorum (Psal. XXI, 2); hoc est, alia verba sunt delictorum, alia sacramenta salutis aeternae. Non praejudicant verba virtuti: suis viribus substantia divina fulcitur. Homo videtur, homo auditur, Deus in operibus agnoscitur. Et tamen de hoc homine dictum est: Et homo est et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9)? Quid est, quis? Non quo nemo, sed quo rarus, quo sapiens; sicut illud: Quis ascendet in montem Domini? Quis sapiens et intelliget ea (Ose. XIV, 10)? Denique alibi: Vir insipiens non cognoscit ea, et stultus non intelligit haec (Psal. XCI, 7). Et tu ergo cum legis Evangelium, quasi sapiens et non stultus cognosce quae legis: illuminet te Sapientiae fulgor aeternae. Verba quidem sunt; sed et ipsa mundant, et ipsa illuminant, et ipsa confirmant, et ipsa vivificant. Unde ait Petrus: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et non relinquemus te (Joan. VI, 69). 17. Denique ut adverteremus, quod secundum hominem locutus esset, paulo post dixit: Ecce appropinquat hora, ut Filius hominis tradatur in manus peccatorum (Matth. XXVI, 45). Et Judae osculanti ait: Juda, osculo filium hominis tradis; hoc est, venenum infundis osculo, quo gratia charitatis infunditur: osculo quod sacrae pacis insigne est: osculo quo amicitia fida firmatur: osculo, quo fides sancta signatur? Hoc ergo osculo tradis periculo, quem propter osculi commercium venerari deberes? Et tradis filium hominis homo, qui propter hominum salutem descendit de coelo? Sic enim scriptum est: Filius hominis qui est in coelo, ipse est qui descendit e coelo (Joan. III, 13). Filium hominis tradis, qui te ex peccatore apostolum fecit: Filium hominis tradis, qui venit, ut in sanguine suo omnium peccata dilueret? Ego osculum non nego: ipse videris, qui violaveris osculi sanctitatem. An non legisti quod utiliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6)? Nec immerito graviore telo tantae dignationis percussus est Judas, quam si eum fulmine perculisset. Denique patientiam Domini ferre non potuit, 864 qui majestatem prodidit; adeo ut sibi ipsi tanti sceleris reatus non posset ablui. Itaque abiit, pecuniam refudit; hoc est, condemnavit avaritiam suam tantae impietatis auctorem, pretium perfidiae synagogae reddidit. Non excusatur proditor, qui poenitentiae locum invenire non potuit; sed acervatur sacrilegium Judaeorum, qui etiam proditoris vocibus arguuntur. Ille suum crimen agnovit dicens, quod tradiderit sanguinem justum: isti et pretium sceleris receperunt, et acrioribus studiis justitiae principem persecuti sunt. Ideo ad istorum omnium perpetuam condemnationem latro crucifixus absolvitur; quia ille Christum in suppliciis agnovit suis, quem isti in beneficiis non agnoverunt: et peccatum suum confessus est Christo, qui sciret ignoscere; quia in cruce sua regnum Domini mente conspexit, quod in convivio Christi Judas videre non potuit. Ideo precationem latronis vox secuta est coelestis hujusmodi: Amen, amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Tripudiabas, draco, quod apostolum subtraxeras Christo: plus amisisti quam sustulisti, qui latronem vides in paradisum esse translatum. Nemo est qui possit excludi, quando receptus est latro, minister tuus; et eo pervenit, unde ipse dejectus es. 18. Subtexuimus ista propter illum versiculum, quia dixit: Ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui; hoc est, divinitatis mihi tecum, Pater, una voluntas est. Et quia una voluntas, una substantia est; quia et inseparabilis majestas, et potentia Trinitatis. Sed alia vox carnis, et tamen ad voluntatem Dei et ipsa consensit dicens: Non quod ego volo, sed quod tu vis (Marc. XIV, 37). Et alibi: Si non potest hoc transire, nisi illud bibam, fiat voluntas tua (Matth. XXV, 42). Communis affectus est mortem timere, quam suscepit Christus; ut crucifigeret, sicut crucifixit, et carnem; mihi enim est luctatus, ut mihi vinceret. Etsi caro Christi fortis, nec peccato obnoxia; tamen peccata suscepit: infirmitates suscepit, etsi nihil habuit quod doleret. Denique audi dicentem, quia pro nobis dolet (Esai. LIII, 4) . . . donec ejiciat in veritate judicium (Esai. XLII, 4). Non enim alteram carnem, sed hanc suscepit; ut Apostolus docet dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem (I Cor. XV, 53). Etsi de Virgine natus est et Spiritu sancto, tamen hominis est filius; quia homo Virgo. Et ideo quod natum est ex carne, caro est: et qui natus est de homine, homo dicitur, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. 19. Propterea incorruptibilis suscepit hanc carnem, ut faceret incorruptibilem: et immortalis, ut faceret immortalem. Si quis ergo eum sequitur, induet immortalitatem. Si quis voluntatem ejus facit, non morietur in aeternum; sed dicit ei Christus: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quid est, hodie? Hoc est, de nocte transisti, mecum eris in lumine. Noli tenebras formidare, quem aeterna lux suscepit. Pulchre etiam subjunxit: Mecum eris in paradiso (Ibid.); hoc est, noli dubitare de carne, et me in carne vidisti: noli timere, ne et tu cadas de 865 paradiso, sicut cecidit Adam; sed audi quia mecum eris, quo praesente, cadere non possis. Cecidit caro in paradiso, antequam susciperetur a Christo. Ibi eris susceptus, ubi et ille qui suscepit; quia non mentitus est dicens: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Non recedet pastor a gregibus suis, licet jam lupum in paradiso timere non possis, cui dictum est: Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Ideo ante consummationem adversarius dejicitur in incendium, catenis quoque perpetuis alligatur; ut tu jam nullas insidias pertimescas. 20. Et Adam ut caderet, a serpente deceptus est, et flexus est ab uxore. Ideo jam nullae in paradiso nuptiae, sed omnes erunt sine celebritatibus nuptiarum, sicut angeli in coelo. Non dixerat Adae: Mecum eris; quia sciebat illum esse casurum, ut redimeretur a Christo. Felix ruina, quae reparatur in melius. Ideo jam pius pastor, bonus negotiator gregem suum, et mercem propriam non reliquit. Erit quidem et adhuc in paradiso cum angelis pugna serpenti, donec dejiciatur: sed qui cum Christo est, timere non poterit. Adam cum Christo non fuit, quando deceptus est. Nam si cum Christo fuisset, et in ejus praeceptione permansisset, perire utique non potuisset. Non mansit in Christo, quia non in ejus sermone permansit. Denique audi, qui maneat in Christo. Si manseritis, inquit, in me et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis, petetis; et fiet vobis (Joan. XV, 7). Et infra: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in mea dilectione (Ibid., 10). Vis scire, quia cum Christo Adam non erat? Dixit ei Dominus: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Qui utique quasi absentem requirit, non diceret: Ubi es; si eum in se manere cognosceret. Sed quis eum absentem fecerit, audiamus. Absconderunt se, inquit, ambo a facie Domini (Ibid., 8). Omnes videt Christus: sed qui se abscondit, absconditur; quoniam qui ignorat, ignoratur. Cognoscit enim eos Dominus qui sunt ipsius. Ille omnes suos vult esse, quos condidit et creavit. Utinam, tu homo, non fugias, et te ipse a Christo non abscondas! Ille etiam fugientes requirit, et absconditos non vult perire, sed clamat dicens: Adam, ubi es? Hoc est, homo, ubi es? Ego te in lumine posui, tu tenebras requisisti. 21. Denique in paradiso, ubi semper matutinus erat dies, vesper est factus; quoniam omnia peccata tenebrosa sunt. Ideoque habes (Ibid., 8), quia audierunt vocem Domini Dei deambulantis ad vesperam in paradiso. Simul cognosce mysterium. Mane errasti: ad vesperam liberaberis. Quomodo enim vespera, ubi Christus est? Nam licet sedes ejus supra coelum coelorum, tamen in sanctis suis Christus est. Quomodo ergo vespera ubi Deus est, cum Deus lux sit? Denique Saulo in itinere lux refulsit, quando ei Christus occurrit. Unde etiam lumine Dei refulgente, caecatus est persecutor. Cur ergo caecatus; nisi quia non agnoverat Christum? Nam si cognovisset lucis arbitrum, non amisisset lumen oculorum. Denique et ubi 866 agnovit, recepit. Indicio est quod non agnoverit Christum, qui audita voce: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? respondit: Quis es, Domine (Ibid., 5)? Non quaesisset quis esset, si cognovisset. Unde et Dominus quasi ignoranti dicit: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum tibi est adversus stimulum calcitrare (Ibid., 5). Et ille dixit: Domine, quid me oportet facere (Ibid., 6)? Vide congruentia utrimque magisteria. Medicus minatur, ut corrigat; terret, ut curet: aeger primo medici personam requirit, si sit idoneus a quo sanari se posse praesumat; ubi medicinae audivit auctorem, remedium poposcit, salutem invenit. Denique ab accedente non solum expulit caecitatem: sed etiam lucem quam non habuerat, accepit; ut Christum videret, quem antea non viderat. 22. (Vers. 10, 11.) Sed videamus sequentia; repetito tamen versiculo, de quo videtur esse tractatus: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Justitiam tuam non abscondi in corde meo. De superiore itaque versiculo intelligimus: Ecce venio non solum ut voluntatem tuam faciam; sed etiam legem tuam in medio cordis mei. Alii habent: In medio ventris mei. Est enim venter et mentis, qui semina concipit sensuum; de quo Esaias dixit: In utero accipimus, et parturivimus spiritum salutis (Esai. XXVI, 18). Hoc utero parturivit et Paulus, qui ait: Filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV, 19). Christus ergo non in ventre corporeo, sed in animae quodam ventre formatur. Hoc ventre Apostolus genuit; sicut scriptum est: Ego vos per Evangelium genui (I Cor. IV, 15). Ideo alii bene habent: In medio cordis; alii: In medio ventris; ut interioris hominis ventrem intelligas, qui in medio esse cordis accipitur: in quo naturalis legis praescripta servamus; quae non solum custoditur, sed etiam fit in cordibus nostris. Unde et scriptum est, quia non solum auditores legis justi sunt apud Deum; sed etiam factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Sunt enim qui naturaliter ea quae legis sunt, faciunt; sicut gentes quae legem non audiunt et sibi lex sunt, qui cognita sibi legis praecepta conservant. Ergo quasi gentilis populi congregator, personam nostram suscepit hoc loco Christus; ut diceret facere se legem in medio cordis sui. Siquidem populus nationum legem quam non audivit, implevit; ut agnosceret Christum quem populus Judaeorum qui legem acceperat, non recepit, nec cognoscendum putavit; quia scriptum est: Agnovit bos possessorem suunt, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit (Esai. I, 3). Hic ergo credentium venter est, in quo Spiritus sanctus operatus est, et eum semine spiritali implere consuevit; sicut testificatur in Evangelio Dominus Jesus, qui ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Ex illo flumine ista sunt flumina, de quo legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). De quibus ergo fluunt hujusmodi flumina spiritalia, 867 de his bene dicitur (Psal. XCII, 3 et 4): Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam. Elevabunt flumina fluctus suos a voce aquarum spiritalium, quae supra coelos Deum laudant. 23. Qui elevaverit vocem suam, hic potest dicere: Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Quid est quod addidit, magna; nisi quia fuit ante non magna? Quae est magna, nisi de totius orbis terrarum partibus congregata; quando ab oriente et occidente, septentrione et meridie populi gentium sunt vocati? Alibi tamen legimus magnam Ecclesiam: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna: in populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18). Ibi ergo Ecclesia magna, ubi populus gravis; hoc est, non inquietus et mobilis, qui sedit manducare et bibere, et surrexit ludere. Gravis populus est qui fidem Deo suo servat, et qui non aliqua levitate mutetur: neque nutet et fluctuet, sed charitate sit fundatus in Christo; ut possit dicere: Confido enim, quia neque mors, neque gladius, neque tribulatio separare me possit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 35 et seq.). 24. Qui autem praedicat in Ecclesia magna, non abscondit justitiam Dei in corde suo; sed exaltat viribus vocem suam, annuntians Christum. Non timet eum coram populo praedicare, non erubescit crucem ejus; sed gloriatur in illa Domini passione. Non sequitur litteram Legis; sed eruit profunda mysteria, quibus revelet Domini Jesu gloriam: quem Lex significavit esse venturum ad Ecclesiam, 868 quae magna est congreganda. Justitia igitur fides est. Denique credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti (Gen. XV, 6). Sic et alibi: Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam (Psal. CXXXVIII, 2). 25. Ad Patrem dicit: Justitiam meam non abscondi in corde meo: veritatem tuam, et salutare tuum dixi. Totus ex persona Christi psalmus iste est; ideo justitiam meam dicit: licet non arroganter et homo possit dicere justitiam suam, qui Deo credit, et fidem suam sibi reputari ad justitiam confitetur. Veritatem et misericordiam diligit, qui fidem praedicat veram, et peccata dimittit. Ideo enim Christus advenit, ut fidem statueret, remissionem tribueret peccatorum. 26. (Vers. 15.) Et quia ex persona Salvatoris totum hunc esse diximus psalmum; ne forte dicant apollinaristae: Ecce corpus, dixit, praeparasti mihi (Psalm. vers. 7), non etiam animam; audiant in inferioribus psalmi hujus dicentem: Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. 27. Haec sunt quae in hoc psalmo difficiliora arbitrati sumus: reliqua plana et facilia, nec indiga esse interpretationis existimavimus; cum si in Tractatum incidant, in alio psalmo in quo videntur esse repetita, rectius prosequemur, favente domino Jesu: cui est laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.