Epigrammaton liber VII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber VI Liber VIII Fairytale right blue.png

I

Accipe belligerae crudum thoraca Minervae,
Ipsa Medusaeae quem timet ira comae.
Dum vacat, haec, Caesar, poterit lorica vocari:
Pectore cum sacro sederit, aegis erit.

II

Invia Sarmaticis domini lorica sagittis
Et Martis Getico tergore fida magis,
Quam vel ad Aetolae securam cuspidis ictus
Texuit innumeri lubricus unguis apri:
Felix sorte tua, sacrum cui tangere pectus
Fas erit et nostri mente calere dei.
I comes et magnos inlaesa merere triumphos
Palmataeque ducem, sed cito, redde togae.

III

Cur non mitto meos tibi, Pontiliane, libellos?
Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos.

IV

Esset, Castrice, cum mali coloris,
Versus scribere coepit Oppianus.

V

Si desiderium, Caesar, populique patrumque
Respicis et Latiae gaudia vera togae,
Redde deum votis poscentibus. Invidet hosti
Roma suo, veniat laurea multa licet:
Terrarum dominum propius videt ille, tuoque
Terretur vultu barbarus et fruitur.

VI

Ecquid Hyperboreis ad nos conversus ab oris
Ausonias Caesar iam parat ire vias?
Certus abest auctor, sed vox hoc nuntiat omnis:
Credo tibi, verum dicere, Fama, soles.
Publica victrices testantur gaudia chartae,
Martia laurigera cuspide pila virent.
Rursus, io, magnos clamat tibi Roma triumphos
INVICTUSque tua, Caesar, in urbe sonas.
Sed iam laetitiae quo sit fiducia maior,
Sarmaticae laurus nuntius ipse veni.

VII

Hiberna quamvis Arctos et rudis Peuce
Et ungularum pulsibus calens Hister
Fractusque cornu iam ter inprobo Rhenus
Teneat domantem regna perfidae gentis
Te, summe mundi rector et parens orbis:
Abesse nostris non tamen potes votis.
Illic et oculis et animis sumus, Caesar,
Adeoque mentes omnium tenes unus,
Ut ipsa magni turba nesciat Circi,
Utrumne currat Passerinus an Tigris.

VIII

Nunc hilares, si quando mihi, nunc ludite, Musae:
Victor ab Odrysio redditur orbe deus.
Certa facis populi tu primus vota, December:
Iam licet ingenti dicere voce 'Venit!'
Felix sorte tua! Poteras non cedere Iano,
Gaudia si nobis, quae dabit ille, dares.
Festa coronatus ludet convicia miles,
Inter laurigeros cum comes ibit equos.
Fas audire iocos levioraque carmina, Caesar,
Et tibi, si lusus ipse triumphus amat.

IX

Cum sexaginta numeret Cascellius annos,
Ingeniosus homo est: quando disertus erit?

X

Pedicatur Eros, fellat Linus: Ole, quid ad te,
De cute quid faciant ille vel ille sua?
Centenis futuit Matho milibus: Ole, quid ad te?
Non tu propterea, sed Matho pauper erit.
In lucem cenat Sertorius: Ole, quid ad te,
Cum liceat tota stertere nocte tibi?
Septingenta Tito debet Lupus: Ole, quid ad te?
Assem ne dederis crediderisve Lupo.
Illud dissimulas, ad te quod pertinet, Ole,
Quodque magis curae convenit esse tuae.
Pro togula debes: hoc ad te pertinet, Ole.
Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
Uxor moecha tibi est: hoc ad te pertinet, Ole.
Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
Dicere quindecies poteram, quod pertinet ad te:
Sed quid agas, ad me pertinet, Ole, nihil.

XI

Cogis me calamo manuque nostra
Emendare meos, Pudens, libellos.
O quam me nimium probas amasque,
Qui vis archetypas habere nugas!

XII

Sic me fronte legat dominus, Faustine, serena
Excipiatque meos, qua solet aure, iocos,
Ut mea nec, iuste quos odit, pagina laesit,
Et mihi de nullo fama rubore placet.
Quid prodest, cupiant cum quidam nostra videri,
Si qua Lycambeo sanguine tela madent,
Vipereumque vomat nostro sub nomine virus,
Qui Phoebi radios ferre diemque negat?
Ludimus innocui: scis hoc bene: iuro potentis
Per genium Famae Castaliumque gregem
Perque tuas aures, magni mihi numinis instar,
Lector inhumana liber ab invidia.

XIII

Dum Tiburtinis albescere solibus audit
Antiqui dentis fusca Lycoris ebur,
Venit in Herculeos colles. Quid Tiburis alti
Aura valet! Parvo tempore nigra redit.

XIV

Accidit infandum nostrae scelus, Aule, puellae;
Amisit lusus deliciasque suas:
Non quales teneri ploravit amica Catulli
Lesbia, nequitiis passeris orba sui,
Vel Stellae cantata meo quas flevit Ianthis,
Cuius in Elysio nigra columba volat:
Lux mea non capitur nugis neque moribus istis,
Nec dominae pectus talia damna movent:
Bis denos puerum numerantem perdidit annos,
Mentula cui nondum sesquipedalis erat.

XV

Quis puer hic nitidis absistit Ianthidos undis?
Effugit dominam Naida numquid Hylas?
O bene, quod silva colitur Tirynthius ista
Et quod amatrices tam prope servat aquas!
Securus licet hos fontes, Argynne, ministres:
Nil facient Nymphae: ne velit ipse, cave.

XVI

Aera domi non sunt, superest hoc, Regule, solum,
Ut tua vendamus munera: numquid emis?

XVII

Ruris bibliotheca delicati,
Vicinam videt unde lector urbem,
Inter carmina sanctiora si quis
Lascivae fuerit locus Thaliae,
Hos nido licet inseras vel imo,
Septem quos tibi misimus libellos
Auctoris calamo sui notatos:
Haec illis pretium facit litura.
At tu munere dedicata parvo
Quae cantaberis orbe nota toto,
Pignus pectoris hoc mei tuere,
Iuli bibliotheca Martialis.

XVIII

Cum tibi sit facies, de qua nec femina possit
Dicere, cum corpus nulla litura notet,
Cur te tam rarus cupiat repetatque fututor,
Miraris? Vitium est non leve, Galla, tibi:
Accessi quotiens ad opus mixtisque movemur
Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.
Di facerent, ut tu loquereris et ille taceret:
Offendor cunni garrulitate tui.
Pedere te mallem: namque hoc nec inutile dicit
Symmachus et risum res movet ista simul:
Quis ridere potest fatui poppysmata cunni?
Cum sonat hic, cui non mentula mensque cadit?
Dic aliquid saltem clamosoque obstrepe cunno,
Et si adeo muta es, disce vel inde loqui.

XIX

Fragmentum quod vile putas et inutile lignum,
Haec fuit ignoti prima carina maris.
Quam nec Cyaneae quondam potuere ruinae
Frangere nec Scythici tristior ira freti,
Saecula vicerunt: sed quamvis cesserit annis,
Sanctior est salva parva tabella rate.

XX

Nihil est miserius neque gulosius Santra.
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam,
Quam tot diebus noctibusque captavit,
Ter poscit apri glandulas, quater lumbum,
Et utramque coxam leporis et duos armos,
Nec erubescit peierare de turdo
Et ostreorum rapere lividos cirros.
Buccis placentae sordidam linit mappam;
Illic et uvae conlocantur ollares
Et Punicorum pauca grana malorum
Et excavatae pellis indecens volvae
Et lippa ficus debilisque boletus.
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis,
Rosos tepenti spondylos sinu condit
Et devorato capite turturem truncum.
Colligere longa turpe nec putat dextra,
Analecta quidquid et canes reliquerunt.
Nec esculenta sufficit gulae praeda,
Mixto lagonam replet ad pedes vino.
Haec per ducentas cum domum tulit scalas
Seque obserata clusit anxius cella
Gulosus ille, postero die vendit.

XXI

Haec est illa dies, magni quae conscia partus
Lucanum populis et tibi, Polla, dedit.
Heu! Nero crudelis nullaque invisior umbra,
Debuit hoc saltem non licuisse tibi.

XXII

Vatis Apollinei magno memorabilis ortu
Lux redit: Aonidum turba, favete sacris.
Haec meruit, cum te terris, Lucane, dedisset,
Mixtus Castaliae Baetis ut esset aquae.

XXIII

Phoebe, veni, sed quantus eras, cum bella tonanti
Ipse dares Latiae plectra secunda lyrae.
Quid tanta pro luce precer? Tu, Polla, maritum
Saepe colas et se sentiat ille coli.

XXIV

Cum Iuvenale meo quae me committere temptas,
Quid non audebis, perfida lingua, loqui?
Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes,
Thesea Pirithoi destituisset amor,
Tu Siculos fratres et maius nomen Atridas
Et Ledae poteras dissociare genus.
Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis,
Ut facias illud, quod, puto, lingua, facis.

XXV

Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper
Et cerussata candidiora cute,
Nullaque mica salis nec amari fellis in illis
Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
Nec cibus ipse iuvat morsu fraudatus aceti,
Nec grata est facies, cui gelasinus abest.
Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
Nam mihi, quae novit pungere, Chia sapit.

XXVI

Apollinarem conveni meum, Scazon;
Et si vacabit - ne molestus accedas -,
Hoc qualecumque, cuius aliqua pars ipse est,
Dabis: haec facetum carmen inbuant aures.
Si te receptum fronte videris tota,
Noto rogabis ut favore sustentet.
Quanto mearum, scis, amore nugarum
Flagret: nec ipse plus amare te possum.
Contra malignos esse si cupis tutus,
Apollinarem conveni meum, Scazon.

XXVII

Tuscae glandis aper populator et ilice multa
Iam piger, Aetolae fama secunda ferae,
Quem meus intravit splendenti cuspide Dexter,
Praeda iacet nostris invidiosa focis:
Pinguescant madido laeti nidore penates
Flagret et exciso festa culina iugo.
Sed cocus ingentem piperis consumet acervum
Addet et arcano mixta Falerna garo:
Ad dominum redeas, noster te non capit ignis,
Conturbator aper: vilius esurio.

XXVIII

Sic Tiburtinae crescat tibi silva Dianae
Et properet caesum saepe redire nemus,
Nec Tartesiacis Pallas tua, Fusce, trapetis
Cedat et inmodici dent bona musta lacus;
Sic fora mirentur, sic te palatia laudent,
Excolat et geminas plurima palma fores:
Otia dum medius praestat tibi parva December,
Exige, sed certa, quos legis, aure iocos.
'Scire libet verum? res est haec ardua.' Sed tu
Quod tibi vis dici, dicere, Fusce, potes.

XXIX

Thestyle, Victoris tormentum dulce Voconi,
Quo nemo est toto notior orbe puer,
Sic etiam positis formosus amere capillis
Et placeat vati nulla puella tuo:
Paulisper domini doctos sepone libellos,
Carmina Victori dum lego parva tuo.
Et Maecenati, Maro cum cantaret Alexin,
Nota tamen Marsi fusca Melaenis erat.

XXX

Das Parthis, das Germanis, das, Caelia, Dacis,
Nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
Navigat, a rubris et niger Indus aquis;
Nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum,
Nec te Sarmatico transit Alanus equo.
Qua ratione facis, cum sis Romana puella,
Quod Romana tibi mentula nulla placet?

XXXI

Raucae chortis aves et ova matrum
Et flavas medio vapore Chias
Et fetum querulae rudem capellae
Nec iam frigoribus pares olivas
Et canum gelidis holus pruinis
De nostro tibi missa rure credis?
O quam, Regule, diligenter erras!
Nil nostri, nisi me, ferunt agelli.
Quidquid vilicus Umber aut colonus
Aut rus marmore tertio notatum
Aut Tusci tibi Tusculive mittunt,
Id tota mihi nascitur Subura.

XXXII

Attice, facundae renovas qui nomina gentis
Nec sinis ingentem conticuisse domum,
Te pia Cecropiae comitatur turba Minervae,
Te secreta quies, te sophos omnis amat.
At iuvenes alios fracta colit aure magister
Et rapit inmeritas sordidus unctor opes.
Non pila, non follis, non te paganica thermis
Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes,
Vara nec in lento ceromate bracchia tendis,
Non harpasta vagus pulverulenta rapis,
Sed curris niveas tantum prope Virginis undas,
Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
Per varias artes, omnis quibus area servit,
Ludere, cum liceat currere, pigritia est.

XXXIII

Sordidior caeno cum sit toga, calceus autem
Candidior prima sit tibi, Cinna, nive:
Deiecto quid, inepte, pedes perfundis amictu?
Collige, Cinna, togam; calceus ecce perit.

XXXIV

Quo possit fieri modo, Severe,
Ut vir pessimus omnium Charinus
Unam rem bene fecerit, requiris?
Dicam, sed cito. Quid Nerone peius?
Quid thermis melius Neronianis?
Non deest protinus, ecce, de malignis,
Qui sic rancidulo loquatur ore:
'Quid tu tot domini deique nostri
Praefers muneribus?' Neronianas
Thermas praefero balneis cinaedi.

XXXV

Inguina succinctus nigra tibi servos aluta
Stat, quotiens calidis tota foveris aquis.
Sed meus, ut de me taceam, Laecania, servos
Iudaeum nuda sub cute pondus habet,
Sed nudi tecum iuvenesque senesque lavantur.
An sola est servi mentula vera tui?
Ecquid femineos sequeris, matrona, recessus,
Secretusque tua, cunne, lavaris aqua?

XXXVI

Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret
Et rudis hibernis villa nataret aquis,
Plurima, quae posset subitos effundere nimbos,
Muneribus venit tegula missa tuis.
Horridus, ecce, sonat Boreae stridore December:
Stella, tegis villam, non tegis agricolam.

XXXVII

Nosti mortiferum quaestoris, Castrice, signum?
Est operae pretium discere theta novum:
Exprimeret quotiens rorantem frigore nasum,
Letalem iuguli iusserat esse notam.
Turpis ab inviso pendebat stiria naso,
Cum flaret madida fauce December atrox:
Collegae tenuere manus; quid plura requiris?
Emungi misero, Castrice, non licuit.

XXXVIII

Tantus es et talis, nostri Polypheme Severi,
Ut te mirari possit et ipse Cyclops.
Sed nec Scylla minor. Quod si fera monstra duorum
Iunxeris, alterius fiet uterque timor.

XXXIX

Discursus varios vagumque mane
Et fastus et have potentiorum
Cum perferre patique iam negaret,
Coepit fingere Caelius podagram.
Quam dum volt nimis adprobare veram
Et sanas linit obligatque plantas
Inceditque gradu laborioso,
- Quantum cura potest et ars doloris! -
Desit fingere Caelius podagram.

XL

Hic iacet ille senex Augusta notus in aula,
Pectore non humili passus utrumque deum;
Natorum pietas sanctis quem coniugis umbris
Miscuit: Elysium possidet ambo nemus.
Occidit illa prior viridi fraudata iuventa:
Hic prope ter senas vixit Olympiadas.
Sed festinatis raptum tibi credidit annis,
Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.

XLI

Cosmicos esse tibi, Semproni Tucca, videris:
Cosmica, Semproni, tam mala, quam bona sunt.

XLII

Muneribus cupiat si quis contendere tecum,
Audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
Nos tenues in utroque sumus vincique parati:
Inde sopor nobis et placet alta quies.
Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
Alcinoo nullum poma dedisse putas?

XLIII

Primum est, ut praestes, si quid te, Cinna, rogabo;
Illud deinde sequens, ut cito, Cinna, neges.
Diligo praestantem; non odi, Cinna, negantem:
Sed tu nec praestas nec cito, Cinna, negas.

XLIV

Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est,
Cuius adhuc vultum vivida cera tenet.
Hunc Nero damnavit; sed tu damnare Neronem
Ausus es et profugi, non tua, fata sequi:
Aequora per Scyllae magnus comes exulis isti,
Qui modo nolueras consulis ire comes.
Si victura meis mandantur nomina chartis
Et fas est cineri me superesse meo:
Audiet hoc praesens venturaque turba, fuisse
Illi te, Senecae quod fuit ille suo.

XLV

Facundi Senecae potens amicus,
Caro proximus aut prior Sereno,
Hic est Maximus ille, quem frequenti
Felix littera pagina salutat.
Hunc tu per Siculas secutus undas,
O nullis, Ovidi, tacende linguis,
Sprevisti domini furentis iras.
Miretur Pyladen suum vetustas,
Haesit qui comes exuli parentis:
Quis discrimina comparet duorum?
Haesisti comes exuli Neronis.

XLVI

Commendare tuum dum vis mihi carmine munus
Maeonioque cupis doctius ore loqui,
Excrucias multis pariter me teque diebus,
Et tua de nostro, Prisce, Thalia tacet.
Divitibus poteris musas elegosque sonantes
Mittere: pauperibus munera πεζὰ dato.

XLVII

Doctorum Licini celeberrime Sura virorum,
Cuius prisca gravis lingua reduxit avos,
Redderis - heu, quanto fatorum munere! - nobis,
Gustata Lethes paene remissus aqua.
Perdiderant iam vota metum securaque flebat
Tristitia, et lacrimis iamque peractus eras:
Non tulit invidiam taciti regnator Averni
Et raptas Fatis reddidit ipse colus.
Scis igitur, quantas hominum mors falsa querellas
Moverit, et frueris posteritate tua.
Vive velut rapto fugitivaque gaudia carpe:
Perdiderit nullum vita reversa diem.

XLVIII

Cum mensas habeat fere trecentas,
Pro mensis habet Annius ministros:
Transcurrunt gabatae volantque lances.
Has vobis epulas habete, lauti:
Nos offendimur ambulante cena.

XLIX

Parva suburbani munuscula mittimus horti:
Faucibus ova tuis, poma, Severe, gulae.

L

Fons dominae, regina loci quo gaudet Ianthis,
Gloria conspicuae deliciumque domus,
Cum tua tot niveis ornetur ripa ministris
Et Ganymedeo luceat unda choro:
Quid facit Alcides silva sacratus in ista?
Tam vicina tibi cur tenet antra deus?
Numquid Nympharum notos observat amores,
Tam multi pariter ne rapiantur Hylae?

LI

Mercari nostras si te piget, Urbice, nugas
Et lasciva tamen carmina nosse libet,
Pompeium quaeres - et nosti forsitan - Auctum;
Ultoris prima Martis in aede sedet:
Iure madens varioque togae limatus in usu,
Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.
Sic tenet absentes nostros cantatque libellos,
Ut pereat chartis littera nulla meis:
Denique, si vellet, poterat scripsisse videri;
Sed famae mavult ille favere meae.
Hunc licet a decuma - neque enim satis ante vacabit -
Sollicites; capiet cenula parva duos;
Ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit;
Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.

LII

Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
Nec fuit in nostro certior orbe fides.
Maior me tanto reverentia turbat, et aures
Non auditoris, iudicis esse puto.

LIII

Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,
Munera, contulerant quae tibi quinque dies:
Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
His comes accessit spongia, mappa, calix,
Semodiusque fabae cum vimine Picenarum,
Et Laletanae nigra lagona sapae;
Parvaque cum canis venerunt cottana prunis
Et Libycae fici pondere testa gravis.
Vix puto triginta nummorum tota fuisse
Munera, quae grandes octo tulere Syri.
Quanto commodius nullo mihi ferre labore
Argenti potuit pondera quinque puer!

LIV

Semper mane mihi de me mera somnia narras,
Quae moveant animum sollicitentque meum.
Iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit,
Exorat noctes dum mihi saga tuas;
Consumpsi salsasque molas et turis acervos;
Decrevere greges, dum cadit agna frequens;
Non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.
Aut vigila aut dormi, Nasidiane, tibi.

LV

Nulli munera, Chreste, si remittis,
Nec nobis dederis remiserisque:
Credam te satis esse liberalem.
Sed si reddis Apicio Lupoque
Et Gallo Titioque Caesioque,
Linges non mihi - nam proba et pusilla est -,
Sed quae de Solymis venit perustis
Damnatam modo mentulam tributis.

LVI

Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri,
Parrhasiam mira qui struis arte domum.
Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit,
Has petet a nostro Pisa Tonante manus.

LVII

Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan:
Πὺξ ἀγαθὸς fuerat, nunc erit ἱππόδαμος.

LVIII

Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis,
Dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
Deinde experta latus madidoque simillima loro
Inguina nec lassa stare coacta manu,
Deseris inbelles thalamos mollemque maritum;
Rursus et in similes decidis usque toros.
Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
Hirsutum et dura rusticitate trucem:
Invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos.
Difficile est vero nubere, Galla, viro.

LIX

Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus.
Bellum convivam Caecilianus habet.

LX

Tarpeiae venerande rector aulae,
Quem salvo duce credimus Tonantem,
Cum votis sibi quisque te fatiget
Et poscat dare, quae dei potestis:
Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti
Ne suscensueris velut superbo.
Te pro Caesare debeo rogare:
Pro me debeo Caesarem rogare.

LXI

Abstulerat totam temerarius institor urbem,
Inque suo nullum limine limen erat.
Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
Et modo quae fuerat semita, facta via est.
Nulla catenatis pila est praecincta lagonis,
Nec praetor medio cogitur ire luto,
Stringitur in densa nec caeca novacula turba,
Occupat aut totas nigra popina vias.
Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.

LXII

Reclusis foribus grandes percidis, Amille,
Et te deprendi, cum facis ista, cupis,
Ne quid liberti narrent servique paterni
Et niger obliqua garrulitate cliens.
Non pedicari se qui testatur, Amille,
Illud saepe facit, quod sine teste facit.

LXIII

Perpetui numquam moritura volumina Sili
Qui legis et Latia carmina digna toga,
Pierios tantum vati placuisse recessus
Credis et Aoniae Bacchica serta comae?
Sacra coturnati non attigit ante Maronis,
Implevit magni quam Ciceronis opus:
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Postquam bis senis ingentem fascibus annum
Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit,
Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,
Proque suo celebrat nunc Helicona foro.

LXIV

Qui tonsor fueras tota notissimus urbe,
Et post hoc dominae munere factus eques,
Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,
Cinname, cum fugeres tristia iura fori.
Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
Quid facit infelix et fugitiva quies?
Non rhetor, non grammaticus ludive magister,
Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.

LXV

Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
A miser et demens! viginti litigat annis
Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?

LXVI

Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
Plus meruisse tamen se Labienus ait.

LXVII

Pedicat pueros tribas Philaenis
Et tentigine saevior mariti
Undenas dolat in die puellas.
Harpasto quoque subligata ludit,
Et flavescit haphe, gravesque draucis
Halteras facili rotat lacerto,
Et putri lutulenta de palaestra
Uncti verbere vapulat magistri:
Nec cenat prius aut recumbit ante,
Quam septem vomuit meros deunces;
Ad quos fas sibi tunc putat redire,
Cum coloephia sedecim comedit.
Post haec omnia cum libidinatur,
Non fellat - putat hoc parum virile -,
Sed plane medias vorat puellas.
Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
Cunnum lingere quae putas virile.

LXVIII

Commendare meas, Instanti Rufe, Camenas
Parce precor socero: seria forsan amat.
Quod si lascivos admittit et ille libellos,
Haec ego vel Curio Fabricioque legam.

LXIX

Haec est illa tibi promissa Theophila, Cani,
Cuius Cecropia pectora dote madent:
Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus,
Nec minus esse suam Stoica turba velit.
Vivet opus quodcumque per has emiseris aures:
Tam non femineum nec populare sapit.
Non tua Pantaenis nimium se praeferat illi,
Quamvis Pierio sit bene nota choro.
Carmina fingentem Sappho laudabat amatrix:
Castior haec, et non doctior illa fuit.


LXX

Ipsarum tribadum tribas, Philaeni,
Recte, quam futuis, vocas amicam.

LXXI

Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus,
Filia ficosa est et gener atque nepos,
Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi
Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
Cum sint ficosi pariter iuvenesque senesque,
Res mira est, ficos non habet unus ager.

LXXII

Gratus sic tibi, Paule, sit December,
Nec vani triplices brevesque mappae
Nec turis veniant leves selibrae,
Sed lances ferat et scyphos avorum
Aut grandis reus aut potens amicus,
Seu quod te potius iuvat capitque;
Sic vincas Noviumque Publiumque
Mandris et vitreo latrone clusos;
Sic palmam tibi de trigone nudo
Unctae det favor arbiter coronae,
Nec laudet Polybi magis sinistras:
Si quisquam mea dixerit malignus
Atro carmina quae madent veneno,
Ut vocem mihi commodes patronam
Et quantum poteris, sed usque, clames:
'Non scripsit meus ista Martialis.'

LXXIII

Esquiliis domus est, domus est tibi colle Dianae,
Et tua patricius culmina vicus habet;
Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae,
Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
Dic, ubi conveniam, dic, qua te parte requiram:
Quisquis ubique habitat, Maxime, nusquam habitat.

LXXIV

Cyllenes caelique decus, facunde minister,
Aurea cui torto virga dracone viret:
Sic tibi lascivi non desit copia furti,
Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales,
Maternaeque sacris ornentur frondibus Idus,
Et senior parca mole prematur avus:
Hunc semper Norbana diem cum coniuge Carpo
Laeta colat, primis quo coiere toris.
Hic pius antistes sophiae sua dona ministrat,
Hic te ture vocat, fidus et ipse Iovi.

LXXV

Vis futui gratis, cum sis deformis anusque.
Res perridicula est: vis dare, nec dare vis.

LXXVI

Quod te diripiunt potentiores
Per convivia, porticus, theatra,
Et tecum, quotiens ita incidisti,
Gestari iuvat et iuvat lavari:
Nolito nimium tibi placere.
Delectas, Philomuse, non amaris.

LXXVII

Exigis, ut nostros donem tibi, Tucca, libellos.
Non faciam: nam vis vendere, non legere.

LXXVIII

Cum Saxetani ponatur coda lacerti
Et, bene si cenas, conchis inuncta tibi:
Sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos
Mittis: habes nec cor, Papyle, nec genium.

LXXIX

Potavi modo consulare vinum.
Quaeris, quam vetus atque liberale?
Prisco consule conditum: sed ipse,
Qui ponebat, erat, Severe, consul.

LXXX

Quatenus Odrysios iam pax Romana triones
Temperat et tetricae conticuere tubae,
Hunc Marcellino poteris, Faustine, libellum
Mittere: iam chartis, iam vacat ille iocis.
Sed si parva tui munuscula quaeris amici
Commendare, ferat carmina nostra puer:
Non qualis Geticae satiatus lacte iuvencae
Sarmatica rigido ludit in amne rota,
Sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus,
Vel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
At tibi captivo famulus mittetur ab Histro,
Qui Tiburtinas pascere possit oves.

LXXXI

'Triginta toto mala sunt epigrammata libro.'
Si totidem bona sunt, Lause, bonus liber est.

LXXXII

Menophili penem tam grandis fibula vestit,
Ut sit comoedis omnibus una satis.
Hunc ego credideram - nam saepe lavamur in unum -
Sollicitum voci parcere, Flacce, suae:
Dum ludit media populo spectante palaestra,
Delapsa est misero fibula: verpus erat.

LXXXIII

Eutrapelus tonsor dum circuit ora Luperci
Expingitque genas, altera barba subit.

LXXXIV

Dum mea Caecilio formatur imago Secundo
Spirat et arguta picta tabella manu,
I, liber, ad Geticam Peucen Histrumque iacentem:
Haec loca perdomitis gentibus ille tenet.
Parva dabis caro, sed dulcia dona, sodali:
Certior in nostro carmine vultus erit;
Casibus hic nullis, nullis delebilis annis
Vivet, Apelleum cum morietur opus.

LXXXV

Quod non insulse scribis tetrasticha quaedam,
Disticha quod belle pauca, Sabelle, facis,
Laudo, nec admiror. Facile est epigrammata belle
Scribere, sed librum scribere difficile est.

LXXXVI

Ad natalicias dapes vocabar,
Essem cum tibi, Sexte, non amicus:
Quid factum est, rogo, quid repente factum est,
Post tot pignora nostra, post tot annos
Quod sum praeteritus vetus sodalis?
Sed causam scio: nulla venit a me
Hispani tibi libra pustulati
Nec levis toga nec rudes lacernae.
Non est sportula, quae negotiatur;
Pascis munera, Sexte, non amicos.
Iam dices mihi 'Vapulet vocator.'

LXXXVII

Si meus aurita gaudet lagalopece Flaccus,
Si fruitur tristi Canius Aethiope;
Publius exiguae si flagrat amore catellae,
Si Cronius similem cercopithecon amat;
Delectat Marium si perniciosus ichneumon,
Pica salutatrix si tibi, Lause, placet;
Si gelidum collo nectit Cadilla draconem,
Luscinio tumulum si Telesilla dedit:
Blanda Cupidinei cur non amet ora Labyrtae,
Qui videt haec dominis monstra placere suis?

LXXXVIII

Fertur habere meos, si vera est fama, libellos
Inter delicias pulchra Vienna suas:
Me legit omnis ibi senior iuvenisque puerque,
Et coram tetrico casta puella viro.
Hoc ego maluerim, quam si mea carmina cantent
Qui Nilum ex ipso protinus ore bibunt;
Quam meus Hispano si me Tagus impleat auro,
Pascat et Hybla meas, pascat Hymettos apes.
Non nihil ergo sumus, nec blandae munere linguae
Decipimur: credam iam, puto, Lause, tibi.

LXXXIX

I, felix rosa, mollibusque sertis
Nostri cinge comas Apollinaris.
Quas tu nectere candidas, sed olim -
Sic te semper amet Venus - memento.

XC

Iactat inaequalem Matho me fecisse libellum:
Si verum est, laudat carmina nostra Matho.
Aequales scribit libros Calvinus et Umber:
Aequalis liber est, Cretice, qui malus est.

XCI

De nostro, facunde, tibi, Iuvenalis, agello
Saturnalicias mittimus, ecce, nuces.
Cetera lascivis donavit poma puellis
Mentula custodis luxuriosa dei.

XCII

'Si quid opus fuerit, scis me non esse rogandum'
Uno bis dicis, Baccara, terque die.
Appellat rigida tristis me voce Secundus:
Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
Pensio te coram petitur clareque palamque:
Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
Esse queror gelidasque mihi tritasque lacernas:
Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
Hoc opus est, subito fias ut sidere mutus,
Dicere ne possis, Baccara: 'Si quid opus'.

XCIII

Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis
Circuit, ancipiti vix adeunda iugo,
Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum
Te iuvat et lenta detinuisse mora?
Quid Nomentani causam mihi perdis agelli,
Propter vicinum qui pretiosus erat?
Sed iam parce mihi nec abutere, Narnia, Quinto:
Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.

XCIV

Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat:
Olfecit postquam Papylus, ecce, garum est.

XCV

Bruma est et riget horridus December,
Audes tu tamen osculo nivali
Omnes obvius hinc et hinc tenere
Et totam, Line, basiare Romam.
Quid posses graviusque saeviusque
Percussus facere atque verberatus?
Hoc me frigore basiet nec uxor,
Blandis filia nec rudis labellis.
Sed tu dulcior elegantiorque,
Cuius livida naribus caninis
Dependet glacies rigetque barba,
Qualem forficibus metit supinis
Tonsor Cinyphio Cilix marito.
Centum occurrere malo cunnilingis,
Et Gallum timeo minus recentem.
Quare si tibi sensus est pudorque,
Hibernas, Line, basiationes,
In mensem rogo differas Aprilem.

XCVI

Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans,
Cui genus et nomen maxima Roma dedit.
Sex mihi de prima deerant trieteride menses,
Ruperunt tetricae cum male pensa deae.
Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?
Da lacrimas tumulo, qui legis ista, meo:
Sic ad Lethaeas, nisi Nestore serior, undas
Non eat, optabis quem superesse tibi.

XCVII

Nosti si bene Caesium, libelle,
Montanae decus Umbriae Sabinum,
Auli municipem mei Pudentis,
Illi tu dabis haec vel occupato:
Instent mille licet premantque curae,
Nostris carminibus tamen vacabit:
Nam me diligit ille proximumque
Turni nobilibus legit libellis.
O quantum tibi nominis paratur!
O quae gloria! quam frequens amator!
Te convivia, te forum sonabit,
Aedes, compita, porticus, tabernae.
Uni mitteris, omnibus legeris.

XCVIII

Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.

XCIX

Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
- Namque solent sacra Caesaris aure frui -,
Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
'Temporibus praestat non nihil iste tuis,
Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'
Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.

Fairytale left blue.png Liber VI Liber VIII Fairytale right blue.png