Liber VII | Liber IX |
Imperatori Domitiano Caesari Augusto Germanico Dacico Valerius Martialis s.
Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu famam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto, propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octavus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur. Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum materia successerat: quam quidem subinde aliqua iocorum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecundiae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint, quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis autem epigrammata a severissimis quoque et summae fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non permisi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alligata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custoditurum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine profiteri brevissimo placuit epigrammate.
I
[recensere]Laurigeros domini, liber, intrature penates
Disce verecundo sanctius ore loqui.
Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
Tu mihi, tu Pallas Caesariana, veni.
II
[recensere]Fastorum genitor parensque Ianus
Victorem modo cum videret Histri,
Tot vultus sibi non satis putavit
Optavitque oculos habere plures:
Et lingua pariter locutus omni
Terrarum domino deoque rerum
Promisit Pyliam quater senectam.
Addas, Iane pater, tuam rogamus.
III
[recensere]'Quinque satis fuerant: nam sex septemve libelli
Est nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuvat?
Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
Fama potest: teritur noster ubique liber;
Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt
Altaque cum Licini marmora pulvis erunt,
Me tamen ora legent et secum plurimus hospes
Ad patrias sedes carmina nostra feret.'
Finieram, cum sic respondit nona sororum,
Cui coma et unguento sordida vestis erat:
'Tune potes dulcis, ingrate, relinquere nugas?
Dic mihi, quid melius desidiosus ages?
An iuvat ad tragicos soccum transferre coturnos,
Aspera vel paribus bella tonare modis,
Praelegat ut tumidus rauca te voce magister
Oderit et grandis virgo bonusque puer?
Scribant ista graves nimium nimiumque severi,
Quos media miseros nocte lucerna videt.
At tu Romano lepidos sale tinge libellos:
Agnoscat mores vita legatque suos.
Angusta cantare licet videaris avena,
Dum tua multorum vincat avena tubas.'
IV
[recensere]Quantus, io, Latias mundi conventus ad aras
Suscipit et solvit pro duce vota suo!
Non sunt haec hominum, Germanice, gaudia tantum,
Sed faciunt ipsi nunc, puto, sacra dei.
V
[recensere]Dum donas, Macer, anulos puellis,
Desisti, Macer, anulos habere.
VI
[recensere]Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti
- Ficta Saguntino cymbia malo luto -,
Argenti furiosa sui cum stemmata narrat
Garrulus et verbis mucida vina facit.
'Laomedonteae fuerant haec pocula mensae:
Ferret ut haec, muros struxit Apollo lyra.
Hoc cratere ferox commisit proelia Rhoetus
Cum Lapithis: pugna debile cernis opus.
Hi duo longaevo censentur Nestore fundi:
Pollice de Pylio trita columba nitet.
Hic scyphus est, in quo misceri iussit amicis
Largius Aeacides vividiusque merum.
Hac propinavit Bitiae pulcherrima Dido
In patera, Phrygio cum data cena viro est.'
Miratus fueris cum prisca toreumata multum,
In Priami calathis Astyanacta bibes.
VII
[recensere]Hoc agere est causas, hoc dicere, Cinna, diserte,
Horis, Cinna, decem dicere verba novem?
Sed modo clepsydras ingenti voce petisti
Quattuor. O quantum, Cinna, tacere potes!
VIII
[recensere]Principium des, Iane, licet velocibus annis,
Et renoves voltu saecula longa tuo,
Te primum pia tura rogent, te vota salutent,
Purpura te felix, te colat omnis honos:
Tu tamen hoc mavis, Latiae quod contigit urbi
Mense tuo reducem, Iane, videre deum.
IX
[recensere]Solvere dodrantem nuper tibi, Quinte, volebat
Lippus Hylas, luscus vult dare dimidium.
Accipe quam primum; brevis est occasio lucri:
Si fuerit caecus, nil tibi solvet Hylas.
X
[recensere]Emit lacernas milibus decem Bassus
Tyrias coloris optimi. Lucri fecit.
'Adeo bene emit?' inquis. Immo non solvet.
XI
[recensere]Pervenisse tuam iam te scit Rhenus in urbem;
Nam populi voces audit et ille tui:
Sarmaticas etiam gentes Histrumque Getasque
Laetitiae clamor terruit ipse novae.
Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo,
Nemo quater missos currere sensit equos.
Nullum Roma ducem, nec te sic, Caesar, amavit:
Te quoque iam non plus, ut velit ipsa, potest.
XII
[recensere]Uxorem quare locupletem ducere nolim,
Quaeritis? Uxori nubere nolo meae.
Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
Non aliter fiunt femina virque pares.
XIII
[recensere]Morio dictus erat: viginti milibus emi.
Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.
XIV
[recensere]Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumam
Mordeat et tenerum fortior aura nemus,
Hibernis obiecta notis specularia puros
Admittunt soles et sine faece diem.
At mihi cella datur, non tota clusa fenestra,
In qua nec Boreas ipse manere velit.
Sic habitare iubes veterem crudelis amicum
Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
XV
[recensere]Dum nova Pannonici numeratur gloria belli,
Omnis et ad reducem dum litat ara Iovem,
Dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus,
Et ditant Latias tertia dona tribus:
Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos,
Nec minor ista tuae laurea pacis erat,
Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
Principis est virtus maxima, nosse suos.
XVI
[recensere]Pistor qui fueras diu, Cypere,
Causas nunc agis et ducena quaeris:
Sed consumis et usque mutuaris.
A pistore, Cypere, non recedis:
Et panem facis et facis farinam.
XVII
[recensere]Egi, Sexte, tuam, pactus duo milia, causam:
Misisti nummos quod mihi mille, quid est?
'Narrasti nihil' inquis 'et a te perdita causa est.'
Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
XVIII
[recensere]Si tua, Cerrini, promas epigrammata vulgo,
Vel mecum possis vel prior ipse legi:
Sed tibi tantus inest veteris respectus amici,
Carior ut mea sit quam tua fama tibi.
Sic Maro nec Calabri temptavit carmina Flacci,
Pindaricos nosset cum superare modos,
Et Vario cessit Romani laude coturni,
Cum posset tragico fortius ore loqui.
Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
Qui velit ingenio cedere, rarus erit.
XIX
[recensere]Pauper videri Cinna vult; et est pauper.
XX
[recensere]Cum facias versus nulla non luce ducenos,
Vare, nihil recitas. Non sapis, atque sapis.
XXI
[recensere]Phosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?
Caesare venturo, Phosphore, redde diem.
Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae
Plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis?
Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro:
Ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
Quid cupidum Titana tenes? Iam Xanthus et Aethon
Frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.
Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci,
Et cupit Ausonium luna videre ducem.
Iam, Caesar, vel nocte veni: stent astra licebit,
Non deerit populo te veniente dies.
XXII
[recensere]Invitas ad aprum, ponis mihi, Gallice, porcum.
Hybrida sum, si das, Gallice, verba mihi.
XXIII
[recensere]Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus,
Qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
Si levis ista tibi flagrorum causa videtur,
Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
XXIV
[recensere]Si quid forte petam timido gracilique libello,
Inproba non fuerit si mea charta, dato.
Et si non dederis, Caesar, permitte rogari:
Offendunt numquam tura precesque Iovem.
Qui fingit sacros auro vel marmore vultus,
Non facit ille deos: qui rogat, ille facit.
XXV
[recensere]Vidisti semel, Oppiane, tantum
Aegrum me, male, saepe te videbo.
XXVI
[recensere]Non tot in Eois timuit Gangeticus arvis
Raptor, in Hyrcano qui fugit albus equo,
Quot tua Roma novas vidit, Germanice, tigres:
Delicias potuit nec numerare suas.
Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos
Et victoris opes divitiasque dei:
Nam cum captivos ageret sub curribus Indos,
Contentus gemina tigride Bacchus erat.
XXVII
[recensere]Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
Si sapis et sentis, hoc tibi ait 'Morere.'
XXVIII
[recensere]Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
Esse velis cuius fama decusque gregis?
Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?
An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi
Baetis in Hesperia te quoque lavit ove?
An tua multifidum numeravit lana Timavum,
Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?
Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,
Nec Miletos erat vellere digna tuo.
Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
Et Tiburtino monte quod alget ebur;
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
Non sunt Parthenio candidiora suo.
Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
Texta, Samiramia quae variantur acu;
Non Athamanteo potius me mirer in auro,
Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
O quantos risus pariter spectata movebit
Cum Palatina nostra lacerna toga!
XXIX
[recensere]Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
XXX
[recensere]Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
Temporibus Bruti gloria summa fuit.
Aspicis, ut teneat flammas poenaque fruatur
Fortis et attonito regnet in igne manus!
Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
Funus amat: totis pascitur illa sacris;
Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat
Saevior in lassos ire sinistra focos.
Scire piget post tale decus, quid fecerit ante:
Quam vidi, satis hanc est mihi nosse manum.
XXXI
[recensere]Nescio quid de te non belle, Dento, fateris,
Coniuge qui ducta iura paterna petis.
Sed iam supplicibus dominum lassare libellis
Desine et in patriam serus ab urbe redi:
Nam dum tu longe deserta uxore diuque
Tres quaeris natos, quattuor invenies.
XXXII
[recensere]Aëra per tacitum delapsa sedentis in ipsos
Fluxit Aretullae blanda columba sinus.
Luserat hoc casus, nisi inobservata maneret
Permissaque sibi nollet abire fuga.
Si meliora piae fas est sperare sorori
Et dominum mundi flectere vota valent,
Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris,
Fratre reversuro, nuntia venit avis.
XXXIII
[recensere]De praetoricia folium mihi, Paule, corona
Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
Pallida quam rubri diluit unda croci.
An magis astuti derasa est ungue ministri
Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
Illa potest culicem longe sentire volantem
Et minimi pinna papilionis agi;
Exiguae volitat suspensa vapore lucernae
Et leviter fuso rumpitur icta mero.
Hoc linitur sputo Iani caryota Kalendis,
Quam fert cum parco sordidus asse cliens.
Lenta minus gracili crescunt colocasia filo,
Plena magis nimio lilia sole cadunt;
Nec vaga tam tenui discurrit aranea tela,
Tam leve nec bombyx pendulus urguet opus.
Crassior in facie vetulae stat creta Fabullae,
Crassior offensae bulla tumescit aquae;
Fortior et tortos servat vesica capillos
Et mutat Latias spuma Batava comas.
Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo,
Talia lunata splenia fronte sedent.
Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis,
Mittere cum possis vel cocleare mihi, -
Magna nimis loquimur - cocleam cum mittere possis,
Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
XXXIV
[recensere]Archetypum Myos argentum te dicis habere.
Quod sine te factum est, hoc magis archetypum est?
XXXV
[recensere]Cum sitis similes paresque vita,
Uxor pessima, pessimus maritus,
Miror, non bene convenire vobis.
XXXVI
[recensere]Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
Iam tacet Eoum barbara Memphis opus:
Pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
Clarius in toto nil videt orbe dies.
Septenos pariter credas adsurgere montes,
Thessalicum brevior Pelion Ossa tulit;
Aethera sic intrat, nitidis ut conditus astris
Inferiore tonet nube serenus apex
Et prius arcano satietur numine Phoebi,
Nascentis Circe quam videt ora patris.
Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat,
Par domus est caelo, sed minor est domino.
XXXVII
[recensere]Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas,
Milia te centum num tribuisse putas?
'Debuit haec' inquis. Tibi habe, Polycharme, tabellas
Et Caietano milia crede duo.
XXXVIII
[recensere]Qui praestat pietate pertinaci
Sensuro bona liberalitatis,
Captet forsitan aut vicem reposcat:
At si quis dare nomini relicto
Post manes tumulumque perseverat,
Quaerit quid, nisi parcius dolere?
Refert sis bonus, an velis videri.
Praestas hoc, Melior, sciente fama,
Qui sollemnibus anxius sepulti
Nomen non sinis interire Blaesi,
Et de munifica profusus arca
Ad natalicium diem colendum
Scribarum memori piaeque turbae
Quod donas, facis ipse Blaesianum.
Hoc longum tibi, vita dum manebit,
Hoc et post cineres erit tributum.
XXXIX
[recensere]Qui Palatinae caperet convivia mensae
Ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
Hic haurire decet sacrum, Germanice, nectar
Et Ganymedea pocula mixta manu.
Esse velis, oro, serus conviva Tonantis:
At tu si properas, Iuppiter, ipse veni.
XL
[recensere]Non horti neque palmitis beati,
Sed rari nemoris, Priape, custos,
Ex quo natus es et potes renasci,
Furaces, moneo, manus repellas
Et silvam domini focis reserves:
Si defecerit haec, et ipse lignum es.
XLI
[recensere]'Tristis Athenagoras non misit munera nobis,
Quae medio brumae mittere mense solet.'
An sit Athenagoras tristis, Faustine, videbo:
Me certe tristem fecit Athenagoras.
XLII
[recensere]Si te sportula maior ad beatos
Non corruperit, ut solet, licebit
De nostro, Matho, centies laveris.
XLIII
[recensere]Effert uxores Fabius, Chrestilla maritos,
Funereamque toris quassat uterque facem.
Victores committe, Venus: quos iste manebit
Exitus, una duos ut Libitina ferat.
XLIV
[recensere]Titulle, moneo, vive: semper hoc serum est;
Sub paedagogo coeperis licet, serum est.
At tu, miser Titulle, nec senex vivis,
Sed omne limen conteris salutator
Et mane sudas urbis osculis udus,
Foroque triplici sparsus ante equos omnis
Aedemque Martis et colosson Augusti
Curris per omnes tertiasque quintasque.
Rape, congere, aufer, posside: relinquendum est.
Superba densis arca palleat nummis,
Centum explicentur paginae Kalendarum,
Iurabit heres, te nihil reliquisse,
Supraque pluteum te iacente vel saxum,
Fartus papyro dum tibi torus crescit,
Flentes superbus basiabit eunuchos;
Tuoque tristis filius, velis nolis,
Cum concubino nocte dormiet prima.
XLV
[recensere]Priscus ab Aetnaeis mihi, Flacce, Terentius oris
Redditur: hanc lucem lactea gemma notet;
Defluat et lento splendescat turbida lino
Amphora centeno consule facta minor.
Continget nox quando meis tam candida mensis?
Tam iusto dabitur quando calere mero?
Cum te, Flacce, mihi reddet Cythereia Cypros,
Luxuriae fiet tam bona causa meae.
XLVI
[recensere]Quanta tua est probitas, tanta est infantia formae,
Ceste puer, puero castior Hippolyto!
Te secum Diana velit doceatque natare,
Te Cybele totum mallet habere Phryga;
Tu Ganymedeo poteras succedere lecto,
Sed durus domino basia sola dares.
Felix, quae tenerum vexabit sponsa maritum
Et quae te faciet prima puella virum!
XLVII
[recensere]Pars maxillarum tonsa est tibi, pars tibi rasa est,
Pars vulsa est. Unum quis putat esse caput?
XLVIII
[recensere]Nescit, cui dederit Tyriam Crispinus abollam,
Dum mutat cultus induiturque togam.
Quisquis habes, umeris sua munera redde, precamur:
Non hoc Crispinus te, sed abolla rogat.
Non quicumque capit saturatas murice vestes,
Nec nisi deliciis convenit iste color.
Si te praeda iuvat foedique insania lucri,
Qua possis melius fallere, sume togam.
XLIX
[recensere]Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi
Quantaque nox superis omnibus illa fuit,
Qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum
Et licuit Faunis poscere vina Iovem:
Tanta tuas celebrant, Caesar, convivia laurus;
Exhilarant ipsos gaudia nostra deos.
Vescitur omnis eques tecum populusque patresque,
Et capit ambrosias cum duce Roma dapes.
Grandia pollicitus quanto maiora dedisti!
Promissa est nobis sportula, recta data est.
L
[recensere]Quis labor in phiala? docti Myos, anne Myronos?
Mentoris haec manus est, an, Polyclite, tua?
Livescit nulla caligine fusca nec odit
Exploratores nubila massa focos;
Vera minus flavo radiant electra metallo,
Et niveum felix pustula vincit ebur.
Materiae non cedit opus: sic alligat orbem,
Plurima cum tota lampade luna nitet.
Stat caper Aeolio Thebani vellere Phrixi
Cultus: ab hoc mallet vecta fuisse soror;
Hunc nec Cinyphius tonsor violaverit, et tu
Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis.
Terga premit pecudis geminis Amor aureus alis,
Palladius tenero lotos ab ore sonat:
Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin
Languida non tacitum per freta vexit onus.
Imbuat egregium digno mihi nectare munus
Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
Ceste, decus mensae, misce Setina: videtur
Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
Auctor enim tanti muneris ille mihi:
Si Telethusa venit promissaque gaudia portat,
Servabor dominae, Rufe, triente tuo;
Si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
LI
[recensere]Formosam sane, sed caecus diligit Asper.
Plus ergo, ut res est, quam videt Asper amat.
LII
[recensere]Tonsorem puerum, sed arte talem,
Qualis nec Thalamus fuit Neronis,
Drusorum cuï contigere barbae,
Aequandas semel ad genas rogatus
Rufo, Caediciane, commodavi.
Dum iussus repetit pilos eosdem,
Censura speculi manum regente,
Expingitque cutem facitque longam
Detonsis epaphaeresin capillis,
Barbatus mihi tonsor est reversus.
LIII
[recensere]Auditur quantum Massyla per avia murmur,
Innumero quotiens silva leone furit,
Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
Cum revocat tauros et sine mente pecus:
Tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
Quis non esse gregem crederet? unus erat,
Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
Cui diadema daret marmore picta Nomas.
O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
Grandia quam decuit latum venabula pectus
Quantaque de magna gaudia morte tulit!
Unde tuis, Libye, tam felix gloria silvis?
A Cybeles numquid venerat ille iugo?
An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro
Hanc tibi vel frater vel pater ipse feram?
LIV
[recensere]Formosissima quae fuere vel sunt,
Sed vilissima quae fuere vel sunt,
O quam te fieri, Catulla, vellem
Formosam minus aut magis pudicam!
LV
[recensere]Temporibus nostris aetas cum cedat avorum
Creverit et maior cum duce Roma suo,
Ingenium sacri miraris deesse Maronis,
Nec quemquam tanta bella sonare tuba.
Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones
Vergiliumque tibi vel tua rura dabunt.
Iugera perdiderat miserae vicina Cremonae
Flebat et abductas Tityrus aeger oves:
Risit Tuscus eques, paupertatemque malignam
Reppulit et celeri iussit abire fuga.
'Accipe divitias et vatum maximus esto;
Tu licet et nostrum' dixit 'Alexin ames.'
Adstabat domini mensis pulcherrimus ille
Marmorea fundens nigra Falerna manu,
Et libata dabat roseis carchesia labris,
Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
Excidit attonito pinguis Galatea poetae
Thestylis et rubras messibus usta genas;
Protinus Italiam concepit et ARMA VIRUMQUE,
Qui modo vix Culicem fleverat ore rudi.
Quid Varios Marsosque loquar ditataque vatum
Nomina, magnus erit quos numerare labor?
Ergo ero Vergilius, si munera Maecenatis
Des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
LVI
[recensere]Magna licet totiens tribuas, maiora daturus
Dona, ducum victor, victor et ipse tui,
Diligeris populo non propter praemia, Caesar,
Te propter populus praemia, Caesar, amat.
LVII
[recensere]Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,
Ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
Collegitque sinu fragmenta novissima laxi
Oris et aggesta contumulavit humo.
Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
Hoc sibi iam Picens praestitit officium.
LVIII
[recensere]Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
Possim te Sagarim iure vocare meo.
LIX
[recensere]Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
Non fuit Autolyci tam piperata manus.
Hunc tu convivam cautus servare memento:
Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
Et latet in tepido plurima mappa sinu;
Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
Et tectus laenis saepe duabus abit;
Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
Erubuit fallax, ardeat illa licet.
Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
Circuit et soleas subripit ipse suas.
LX
[recensere]Summa Palatini poteras aequare colossi,
Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
LXI
[recensere]Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
Non iam quod orbe cantor et legor toto,
Nec umbilicis quod decorus et cedro
Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
Sed quod sub urbe rus habemus aestivum
Vehimurque mulis non, ut ante, conductis.
Quid inprecabor, o Severe, liventi?
Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.
LXII
[recensere]Scribit in aversa Picens epigrammata charta,
Et dolet, averso quod facit illa deo.
LXIII
[recensere]Thestylon Aulus amat, sed nec minus ardet Alexin,
Forsitan et nostrum nunc Hyacinthon amat.
I nunc et dubita, vates an diligat ipsos,
Delicias vatum cum meus Aulus amet.
LXIV
[recensere]Ut poscas, Clyte, munus exigasque,
Uno nasceris octiens in anno
Et solas, puto, tresve quattuorve
Non natalicias habes Kalendas.
Sit vultus tibi levior licebit
Tritis litoris aridi lapillis,
Sit moro coma nigrior caduco,
Vincas mollitia tremente plumas
Aut massam modo lactis alligati,
Et talis tumor excitet papillas,
Qualis cruda viro puella servat,
Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
Tam multos quis enim fuisse credat
Natalis Priamive Nestorisve?
Sit tandem pudor et modus rapinis.
Quod si ludis adhuc semelque nasci
Uno iam tibi non sat est in anno,
Natum te, Clyte, nec semel putabo.
LXV
[recensere]Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late
Templa nitent, felix area nuper erat:
Hic stetit Arctoi formosus pulvere belli
Purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
Hic lauru redimita comas et candida cultu
Roma salutavit voce manuque ducem.
Grande loci meritum testantur et altera dona:
Stat sacer et domitis gentibus arcus ovat;
Hic gemini currus numerant elephanta frequentem,
Sufficit inmensis aureus ipse iugis.
Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
Hos aditus urbem Martis habere decet.
LXVI
[recensere]Augusto pia tura victimasque
Pro vestro date Silio, Camenae.
Bis senos iubet en redire fasces,
Nato consule, nobilique virga
Vatis Castaliam domum sonare
Rerum prima salus et una Caesar.
Gaudenti superest adhuc, quod optet,
Felix purpura tertiusque consul.
Pompeio dederit licet senatus
Et Caesar genero sacros honores,
Quorum pacificus ter ampliavit
Ianus nomina: Silius frequentes
Mavult sic numerare consulatus.
LXVII
[recensere]Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu
Iam conviva mihi, Caeciliane, venis,
Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae
Et Floralicias lasset harena feras.
Curre, age, et inlotos revoca, Calliste, ministros;
Sternantur lecti: Caeciliane, sede.
Caldam poscis aquam: nondum mihi frigida venit;
Alget adhuc nudo clusa culina foco.
Mane veni potius; nam cur te quinta moretur?
Ut iantes, sero, Caeciliane, venis.
LXVIII
[recensere]Qui Corcyraei vidit pomaria regis,
Rus, Entelle, tuae praeferet ille domus.
Invida purpureos urat ne bruma racemos
Et gelidum Bacchi munera frigus edat,
Condita perspicua vivit vindemia gemma,
Et tegitur felix nec tamen uva latet:
Femineum lucet sic per bombycina corpus,
Calculus in nitida sic numeratur aqua.
Quid non ingenio voluit natura licere?
Autumnum sterilis ferre iubetur hiems.
LXIX
[recensere]Miraris veteres, Vacerra, solos,
Nec laudas nisi mortuos poetas.
Ignoscas petimus, Vacerra: tanti
Non est, ut placeam tibi, perire.
LXX
[recensere]Quanta quies placidi, tantast facundia Nervae,
Sed cohibet vires ingeniumque pudor.
Cum siccare sacram largo Permessida posset
Ore, verecundam maluit esse sitim,
Pieriam tenui frontem redimire corona
Contentus, famae nec dare vela suae.
Sed tamen hunc nostri scit temporis esse Tibullum,
Carmina qui docti nota Neronis habet.
LXXI
[recensere]Quattuor argenti libras mihi tempore brumae
Misisti ante annos, Postumiane, decem,
Speranti plures - nam stare aut crescere debent
Munera - venerunt plusve minusve duae;
Tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
Libra fuit quinto Septiciana quidem;
Besalem ad scutulam sexto pervenimus anno;
Post hunc in cotula rasa selibra data est;
Octavus ligulam misit sextante minorem;
Nonus acu levius vix cocleare tulit.
Quod mittat nobis decumus iam non habet annus:
Quattuor ad libras, Postumiane, redi.
LXXII
[recensere]Nondum murice cultus asperoque
Morsu pumicis aridi politus
Arcanum properas sequi, libelle.
Quem pulcherrima iam redire Narbo,
Docti Narbo Paterna Votieni,
Ad leges iubet annuosque fasces:
Votis quod paribus tibi petendum est,
Continget locus ille et hic amicus.
Quam vellem fieri meus libellus!
LXXIII
[recensere]Instanti, quo nec sincerior alter habetur
Pectore nec nivea simplicitate prior,
Si dare vis nostrae vires animosque Thaliae
Et victura petis carmina, da quod amem.
Cynthia te vatem fecit, lascive Properti;
Ingenium Galli pulchra Lycoris erat;
Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli;
Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi:
Non me Paeligni nec spernet Mantua vatem,
Si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.
LXXIV
[recensere]Oplomachus nunc es, fueras opthalmicus ante.
Fecisti medicus quod facis oplomachus.
LXXV
[recensere]Dum repetit sera conductos nocte penates
Lingonus a Tecta Flaminiaque recens,
Expulit offenso vitiatum pollice talum
Et iacuit toto corpore fusus humi.
Quid faceret Gallus, qua se ratione moveret?
Ingenti domino servulus unus erat,
Tam macer, ut minimam posset vix ferre lucernam:
Succurrit misero casus opemque tulit.
Quattuor inscripti portabant vile cadaver,
Accipit infelix qualia mille rogus;
Hos comes invalidus summissa voce precatur,
Ut quocumque velint, corpus inane ferant:
Permutatur onus stipataque tollitur alte
Grandis in angusta sarcina sandapila.
Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur,
Cui merito dici 'mortue Galle' potest.
LXXVI
[recensere]'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
Nil est, quod magis audiam libenter.'
Sic et cum recitas tuos libellos,
Et causam quotiens agis clientis,
Oras, Gallice, me rogasque semper.
Durum est me tibi, quod petis, negare.
Vero verius ergo quid sit, audi:
Verum, Gallice, non libenter audis.
LXXVII
[recensere]Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
Liber, in aeterna vivere digne rosa,
Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
Splendeat et cingant florea serta caput;
Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno
Et caleat blando mollis amore torus.
Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
Longior huic facta est, quam data vita fuit.
LXXVIII
[recensere]Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,
Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,
Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,
O pudor! o pietas! et putat esse parum.
Non illi satis est turbato sordidus auro
Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
Omnis habet sua dona dies: nec linea dives
Cessat, et in populum multa rapina cadit;
Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,
Nunc dat spectatas tessera larga feras,
Nunc implere sinus securos gaudet et absens
Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
Quae dare non semper consul uterque solet?
Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,
Quod spectatorem te tua laurus habet.
LXXIX
[recensere]Omnes aut vetulas habes amicas
Aut turpes vetulisque foediores.
Has ducis comites trahisque tecum
Per convivia, porticus, theatra.
Sic formosa, Fabulla, sic puella es.
LXXX
[recensere]Sanctorum nobis miracula reddis avorum
Nec pateris, Caesar, saecula cana mori,
Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae
Et pugnat virtus simpliciore manu.
Sic priscis servatur honos te praeside templis,
Et casa tam culto sub Iove numen habet;
Sic nova dum condis, revocas, Auguste, priora
Debentur quae sunt quaeque fuere tibi.
LXXXI
[recensere]Non per mystica sacra Dindymenes,
Nec per Niliacae bovem iuvencae,
Nullos denique per deos deasque
Iurat Gellia, sed per uniones.
Hos amplectitur, hos perosculatur,
Hos fratres vocat, hos vocat sorores,
Hos natis amat acrius duobus.
His si quo careat misella casu,
Victuram negat esse se nec horam.
Eheu, quam bene nunc, Papiriane,
Annaei faceret manus Sereni!
LXXXII
[recensere]Dante tibi turba querulos, Auguste, libellos,
Nos quoque quod domino carmina parva damus,
Posse deum rebus pariter Musisque vacare
Scimus, et haec etiam serta placere tibi.
Fer vates, Auguste, tuos: nos gloria dulcis,
Nos tua cura prior deliciaeque sumus.
Non quercus te sola decet nec laurea Phoebi:
Fiat et ex hedera civica nostra tibi.
Liber VII | Liber IX |