Jump to content

Epigrammaton libri XII/Liber II

Checked
E Wikisource
 Liber I Liber III 

Valerius Martialis Deciano suo sal.

[recensere]

'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, quibus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pagina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. Denique videris, an te delectet contra retiarium ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.' Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias, cum qua et quam longa epistula negotium fueris habiturus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi pervenient.



Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
Deinde, quod haec una peraget librarius hora,        5
Nec tantum nugis serviet ille meis;
Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
Sis licet usque malus, non odiosus eris.
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
Incipiat positus quam tepuisse calix.        10
Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!


Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
Scipio quod victor quodque Metellus habet;
Nobilius domito tribuit Germania Rheno,
Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,        5
Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.


Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.
Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.


O quam blandus es, Ammiane, matri!
Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
Fratrem te vocat et soror vocatur.
Cur vos nomina nequiora tangunt?
Quare non iuvat hoc quod estis esse?        5
Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
Matrem, quae cupit esse se sororem,
Nec matrem iuvat esse nec sororem.


Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus
Et tecum totis noctibus esse velim.
Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:        5
Vel tantum causis vel tibi saepe vacas.
Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:
Ut te non videam, quattuor ire piget.


I nunc, edere me iube libellos.
Lectis vix tibi paginis duabus
Spectas eschatocollion, Severe,
Et longas trahis oscitationes.
Haec sunt, quae relegente me solebas        5
Rapta exscribere, sed Vitellianis,
Haec sunt, singula quae sinu ferebas
Per convivia cuncta, per theatra,
Haec sunt aut meliora si qua nescis.
Quid prodest mihi tam macer libellus,        10
Nullo crassior ut sit umbilico,
Si totus tibi triduo legatur?
Numquam deliciae supiniores.
Lassus tam cito deficis viator,
Et cum currere debeas Bovillas,        15
Interiungere quaeris ad Camenas?
I nunc, edere me iube libellos.


Declamas belle, causas agis, Attice, belle,
Historias bellas, carmina bella facis,
Componis belle mimos, epigrammata belle,
Bellus grammaticus, bellus es astrologus,
Et belle cantas et saltas, Attice, belle,        5
Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,
Vis dicam quid sis? magnus es ardalio.

VIII

[recensere]


Si qua videbuntur chartis tibi, lector, in istis
Sive obscura nimis sive latina parum,
Non meus est error: nocuit librarius illis,
Dum properat versus adnumerare tibi.
Quod si non illum, sed me peccasse putabis,        5
Tunc ego te credam cordis habere nihil.
'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus:
Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.


Scripsi, rescripsit nil Naevia, non dabit ergo.
Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.


Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,
Laudo: licet demas hinc quoque dimidium.
Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium.


Quod fronte Selium nubila vides, Rufe,
Quod ambulator porticum terit seram,
Lugubre quiddam quod tacet piger voltus,
Quod paene terram nasus indecens tangit,}
Quod dextra pectus pulsat et comam vellit: {{versus|5}
Non ille amici fata luget aut fratris,
Uterque natus vivit et precor vivat,
Salva est et uxor sarcinaeque servique,
Nihil colonus vilicusque decoxit.
Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.        10


Esse quid hoc dicam, quod olent tua basia murram
Quodque tibi est numquam non alienus odor?
Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume, semper:
Postume, non bene olet qui bene semper olet.

XIII

[recensere]


Et iudex petit et petit patronus.
Solvas censeo, Sexte, creditori.


Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum,
Cenandum quotiens iam videt esse domi.
Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque
Laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur,        5
Si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
Hic quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
Adsidet et cathedris, maesta iuvenca, tuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis,
Illinc Pompei dona nemusque duplex.        10
Nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
Nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
Nam thermis iterumque iterumque iterumque lavatur.
Omnia cum fecit, sed renuente deo,
Lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit,        15
Si quis ibi serum carpat amicus iter.
Per te perque tuam, vector lascive, puellam,
Ad cenam Selium tu, rogo, taure, voca.


Quod nulli calicem tuum propinas,
Humane facis, Horme, non superbe.


Zoilus aegrotat: faciunt hanc stragula febrem.
Si fuerit sanus, coccina quid facient?
Quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?
Ostendit stultas quid nisi morbus opes?
Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis.        5
Vis fieri sanus? stragula sume mea.

XVII

[recensere]


Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,
Cruenta pendent qua flagella tortorum
Argique letum multus obsidet sutor.
Sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
Non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit.        5

XVIII

[recensere]


Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
Tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
Mane salutatum venio, tu diceris isse
Ante salutatum: iam sumus ergo pares.
Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis,        5
Tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
Esse sat est servum, iam nolo vicarius esse.
Qui rex est, regem, Maxime, non habeat.


Felicem fieri credis me, Zoile, cena?
Felicem cena, Zoile, deinde tua?
Debet Aricino conviva recumbere clivo,
Quem tua felicem, Zoile, cena facit.


Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
Nam quod emas, possis iure vocare tuum.


Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
Dicis 'Utrum mavis? elige.' Malo manum.

XXII

[recensere]


Quid mihi vobiscum est, o Phoebe novemque sorores?
Ecce nocet vati Musa iocosa suo.
Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
Basia, nunc labro coepit utroque dare.

XXIII

[recensere]


Non dicam, licet usque me rogetis,
Qui sit Postumus in meo libello,
Non dicam: quid enim mihi necesse est
Has offendere basiationes,
Quae se tam bene vindicare possunt?        5

XXIV

[recensere]


Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum,
Squalidus haerebo pallidiorque reo:
Si iubeat patria damnatum excedere terra,
Per freta, per scopulos exulis ibo comes.
Dat tibi divitias: ecquid sunt ista duorum?        5
Das partem? multum est? Candide, das aliquid?
Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
Adnuerit, felix, Candide, solus eris.


Das numquam, semper promittis, Galla, roganti.
Si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.

XXVI

[recensere]


Quod querulum spirat, quod acerbum Naevia tussit,
Inque tuos mittit sputa subinde sinus,
Iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
Erras: blanditur Naevia, non moritur.

XXVII

[recensere]


Laudantem Selium cenae cum retia tendit
Accipe, sive legas, sive patronus agas:
'Effecte! graviter! cito! nequiter! euge! beate!'
'Hoc volui! Facta est iam tibi cena, tace.'

XXVIII

[recensere]


Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum
Dixerit et digitum porrigito medium.
Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
Calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
Ex istis nihil es, fateor, Sextille: quid ergo es?        5
Nescio, sed tu scis res superesse duas.

XXIX

[recensere]


Rufe, vides illum subsellia prima terentem,
Cuius et hinc lucet sardonychata manus
Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae
Et toga non tactas vincere iussa nives,
Cuius olet toto pinguis coma Marcellano        5
Et splendent volso bracchia trita pilo,
Non hesterna sedet lunata lingula planta,
Coccina non laesum pingit aluta pedem,
Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
Ignoras quid sit? splenia tolle, leges.        10


Mutua viginti sestertia forte rogabam,
Quae vel donanti non grave munus erat.
Quippe rogabatur felixque vetusque sodalis
Et cuius laxas arca flagellat opes.
Is mihi 'Dives eris, si causas egeris' inquit.        5
Quod peto da, Gai: non peto consilium.

XXXI

[recensere]


Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
Supra quod fieri nil, Mariane, potest.

XXXII

[recensere]


Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis,
Pontice: cum Licino est, hic quoque magnus homo est.
Vexat saepe meum Patrobas confinis agellum,
Contra libertum Caesaris ire times.
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum,        5
Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.'
Non bene, crede mihi, servo servitur amico:
Sit liber, dominus qui volet esse meus.

XXXIII

[recensere]


Cur non basio te, Philaeni? calva es.
Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.

XXXIV

[recensere]


Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus,
Tres pateris natos, Galla, perire fame.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno,
Quem nec casta potest iam decuisse Venus.
Perpetuam di te faciant Philerotis amicam,        5
O mater, qua nec Pontia deterior.

XXXV

[recensere]


Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae,
In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.

XXXVI

[recensere]


Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;
Splendida sit nolo, sordida nolo cutis;
Nec tibi mitrarum nec sit tibi barba reorum:
Nolo virum nimium, Pannyche, nolo parum.
Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis        5
Horrida, sed mens est, Pannyche, volsa tibi.

XXXVII

[recensere]


Quidquid ponitur hinc et inde verris,
Mammas suminis imbricemque porci
Communemque duobus attagenam,
Mullum dimidium lupumque totum
Muraenaeque latus femurque pulli        5
Stillantemque alica sua palumbum.
Haec cum condita sunt madente mappa,
Traduntur puero domum ferenda:
Nos accumbimus otiosa turba.
Ullus si pudor est, repone cenam:        10
Cras te, Caeciliane, non vocavi.

XXXVIII

[recensere]


Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
Hoc mihi reddit ager: te, Line, non video.

XXXIX

[recensere]


Coccina famosae donas et ianthina moechae:
Vis dare quae meruit munera, mitte togam.


Uri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
Novi hominis fraudes: esurit atque sitit.
Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
Hamus et in mullum mittitur atque lupum.
Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi,        5
Condantur parco fusca Falerna vitro.
Omnes Tongilium medici iussere lavari:
O stulti, febrem creditis esse? Gula est.


'Ride si sapis, o puella, ride'
Paelignus, puto, dixerat poeta.
Sed non dixerat omnibus puellis.
Verum ut dixerit omnibus puellis,
Non dixit tibi: tu puella non es,        5
Et tres sunt tibi, Maximina, dentes,
Sed plane piceique buxeique.
Quare si speculo mihique credis,
Debes non aliter timere risum,
Quam ventum Spanius manumque Priscus,        10
Quam cretata timet Fabulla nimbum,
Cerussata timet Sabella solem.
Voltus indue tu magis severos,
Quam coniunx Priami nurusque maior.
Mimos ridiculi Philistionis        15
Et convivia nequiora vita
Et quidquid lepida procacitate
Laxat perspicuo labella risu.
Te maestae decet adsidere matri
Lugentive virum piumve fratrem,        20
Et tantum tragicis vacare Musis.
At tu iudicium secuta nostrum
Plora, si sapis, o puella, plora.

XLII

[recensere]


Zoile, quid solium subluto podice perdis?
Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.

XLIII

[recensere]


Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά,
Quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso
Vel quam seposito de grege Parma dedit:
At me, quae passa est furias et cornua tauri,        5
Noluerit dici quam pila prima suam.
Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
Non vendes nummis coccina nostra tribus.
Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
Fulcitur testa fagina mensa mihi.        10
Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
Concolor in nostra, cammare, lance rubes.
Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
At mihi succurrit pro Ganymede manus.
Ex opibus tantis veteri fidoque sodali        15
Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?

XLIV

[recensere]


Emi seu puerum togamve pexam
Seu tres, ut puta, quattuorve libras,
Sextus protinus ille fenerator,
Quem nostis veterem meum sodalem,
Ne quid forte petam timet cavetque,        5
Et secum, sed ut audiam, susurrat:
'Septem milia debeo Secundo,
Phoebo quattuor, undecim Phileto,
Et quadrans mihi nullus est in arca.'
O grande ingenium mei sodalis!        10
Durum est, Sexte, negare, cum rogaris,
Quanto durius, antequam rogeris!


Quae tibi non stabat praecisa est mentula, Glypte.
Demens, cum ferro quid tibi? Gallus eras.

XLVI

[recensere]


Florida per varios ut pingitur Hybla colores,
Cum breve Sicaniae ver populantur apes,
Sic tua subpositis conlucent prela lacernis,
Sic micat innumeris arcula synthesibus,
Atque unam vestire tribum tua candida possunt,        5
Apula non uno quae grege terra tulit.
Tu spectas hiemem succincti lentus amici
- Pro scelus! - et lateris frigora trita times.
Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus -
Quid metuis? - non te, Naevole, sed tineas?        10

XLVII

[recensere]


Subdola famosae moneo fuge retia moechae,
Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.
Confidis natibus? non est pedico maritus:
Quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.

XLVIII

[recensere]


Coponem laniumque balneumque,
Tonsorem tabulamque calculosque
Et paucos, sed ut eligam, libellos:
Unum non nimium rudem sodalem
Et grandem puerum diuque levem        5
Et caram puero meo puellam:
Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis,
Et thermas tibi habe Neronianas.

XLIX

[recensere]


Uxorem nolo Telesinam ducere: quare?
Moecha est. Sed pueris dat Telesina. Volo.


Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas.
Qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.


Ūnus saepe tibī tōtā dēnārius arcā
cum sit et hic cūlō trītior, Hylle, tuō,
nōn tamen hunc pistor, nōn auferet hunc tibi cōpō,
sed sī quis nimiō pēne superbus erit.
īnfēlīx venter spectat convīvia cūlī,       5
et semper miser hic ēsurit, ille vorat.


Novit loturos Dasius numerare: poposcit
Mammosam Spatalen pro tribus: illa dedit.

LIII

[recensere]


Vis fieri liber? mentiris, Maxime, non vis:
Sed fieri si vis, hac ratione potes.
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
Veientana tuam si domat uva sitim,
Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae,        5
Contentus nostra si potes esse toga,
Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse,
Si tua non rectus tecta subire potes.
Haec tibi si vis est, si mentis tanta potestas,
Liberior Partho vivere rege potes.        10



Quid de te, Line, suspicetur uxor
Et qua parte velit pudiciorem,
Certis indiciis satis probavit,
Custodem tibi quae dedit spadonem.
Nil nasutius hac maligniusque.        5


Vis te, Sexte, coli: volebam amare.
Parendum est tibi: quod iubes, coleris:
Sed si te colo, Sexte, non amabo.


Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit
Immodicae foedo crimine avaritiae.
Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
Accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.

LVII

[recensere]


Hic quem videtis gressibus vagis lentum,
Amethystinatus media qui secat Saepta,
Quem non lacernis Publius meus vincit,
Non ipse Cordus alpha paenulatorum,
Quem grex togatus sequitur et capillatus        5
Recensque sella linteisque lorisque:
Oppigneravit modo modo ad Cladi mensam
Vix octo nummis anulum, unde cenaret.

LVIII

[recensere]


Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.
Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.


Mica vocor: quid sim cernis, cenatio parva:
Ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
Frange toros, pete vina, rosas cape, tinguere nardo:
Ipse iubet mortis te meminisse deus.


Uxorem armati futuis, puer Hylle, tribuni,
Supplicium tantum dum puerile times.
Vae tibi, dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
'Non licet hoc.' Quid? tu quod facis, Hylle, licet?


Cum tibi vernarent dubia lanugine malae,
Lambebat medios inproba lingua viros.
Postquam triste caput fastidia vispillonum
Et miseri meruit taedia carnificis,
Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus        5
Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
Nam cum fellaret, purior illa fuit.

LXII

[recensere]


Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis,
Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
Hoc praestas, Labiene, tuae - quis nescit? - amicae.
Cui praestas, culum quod, Labiene, pilas?

LXIII

[recensere]


Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum,
Quae tulit e sacra Leda redempta via.
Miliche, luxuria est, si tanti dives amares.
'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.

LXIV

[recensere]


Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis
Et non decernis, Laure, quid esse velis,
Peleos et Priami transit et Nestoris aetas
Et fuerat serum iam tibi desinere.
Incipe, tres uno perierunt rhetores anno,        5
Si quid habes animi, si quid in arte vales.
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent,
Ipse potest fieri Marsua causidicus.
Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
Dum quid sis dubitas, iam potes esse nihil.        10


Cur tristiorem cernimus Saleianum?
'An causa levis est?' inquis, 'extuli uxorem.'
O grande fati crimen! o gravem casum!
Illa, illa dives mortua est Secundilla,
Centena decies quae tibi dedit dotis?        5
Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.

LXVI

[recensere]


Unus de toto peccaverat orbe comarum
Anulus, incerta non bene fixus acu.
Hoc facinus Lalage speculo, quo viderat, ulta est,
Et cecidit saevis icta Plecusa comis.
Desine iam, Lalage, tristes ornare capillos,        5
Tangat et insanum nulla puella caput.
Hoc salamandra notet vel saeva novacula nudet,
Ut digna speculo fiat imago tua.

LXVII

[recensere]


Occurris quocumque loco mihi, Postume, clamas
Protinus et prima est haec tua vox 'Quid agis?'
Hoc, si me decies una conveneris hora,
Dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.

LXVIII

[recensere]


Quod te nomine iam tuo saluto,
Quem regem et dominum prius vocabam,
Ne me dixeris esse contumacem:
Totis pillea sarcinis redemi.
Reges et dominos habere debet,        5
Qui se non habet atque concupiscit
Quod reges dominique concupiscunt.
Servom si potes, Ole, non habere,
Et regem potes, Ole, non habere.

LXIX

[recensere]


Invitum cenare foris te, Classice, dicis:
Si non mentiris, Classice, dispeream.
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
Cum cenaret, erat tristior ille, domi.
Si tamen invitus vadis, cur, Classice, vadis?        5
'Cogor' ais: verum est; cogitur et Selius.
En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam.
Grandia verba ubi sunt? si vir es, ecce, nega.


Non vis in solio prius lavari
Quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
Undis ne fovearis irrumatis?
Primus te licet abluas: necesse est
Ante hic mentula, quam caput, lavetur.        5

LXXI

[recensere]


Candidius nihil est te, Caeciliane. Notavi:
Si quando ex nostris disticha pauca lego,
Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
Hoc mihi das, tamquam deteriora legas,
Ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:        5
Malo tamen recites, Caeciliane, tua.

LXXII

[recensere]


Hesterna factum narratur, Postume, cena
Quod nollem - quis enim talia facta probet? -
Os tibi percisum quanto non ipse Latinus
Vilia Panniculi percutit ora sono:
Quodque magis mirum est, auctorem criminis huius        5
Caecilium tota rumor in urbe sonat.
Esse negas factum: vis hoc me credere? credo.
Quid, quod habet testes, Postume, Caecilius?

LXXIII

[recensere]


Quid faciat volt scire Lyris: quod sobria: fellat.

LXXIV

[recensere]


Cinctum togatis post et ante Saufeium,
Quanta reduci Regulus solet turba,
Ad alta tonsum templa cum reum misit,
Materne, cernis? invidere nolito.
Comitatus iste sit precor tuus numquam.        5
Hos illi amicos et greges togatorum
Fuficulenus praestat et Faventinus.

LXXV

[recensere]


Verbera securi solitus leo ferre magistri
Insertamque pati blandus in ora manum
Dedidicit pacem subito feritate reversa,
Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
Nam duo de tenera puerilia corpora turba,        5
Sanguineam rastris quae renovabat humum,
Saevos et infelix furiali dente peremit:
Martia non vidit maius harena nefas.
Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,
A nostra pueris parcere disce lupa!'        10

LXXVI

[recensere]


Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?

LXXVII

[recensere]


Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
Utilis unguendis axibus esse potes.
Hac tu credideris longum ratione colosson
Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis        5
Saepe duplex unum pagina tractat opus.
Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis
Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.

LXXVIII

[recensere]


Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?
In thermis serva, Caeciliane, tuis.

LXXIX

[recensere]


Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.
Excusatum habeas me rogo: ceno domi.

LXXX

[recensere]


Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?

LXXXI

[recensere]


Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.

LXXXII

[recensere]


Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?

LXXXIII

[recensere]


Foedasti miserum, marite, moechum,
Et se, qui fuerant prius, requirunt
Trunci naribus auribusque voltus.
Credis te satis esse vindicatum?
Erras: iste potest et irrumare.        5

LXXXIV

[recensere]


Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:
Vulnera sic Paridis dicitur ulta Venus.
Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:
Abs hoc occisus, Rufe, videtur Eryx.

LXXXV

[recensere]


Vimine clausa levi niveae custodia coctae,
Hoc tibi Saturni tempore munus erit.
Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri,
Si quereris, rasam tu mihi mitte togam.

LXXXVI

[recensere]


Quod nec carmine glorior supino
Nec retro lego Sotaden cinaedum,
Nusquam Graecula quod recantat echo
Nec dictat mihi luculentus Attis
Mollem debilitate galliambon:        5
Non sum, Classice, tam malus poeta.
Quid si per gracilis vias petauri
Invitum iubeas subire Ladan?
Turpe est difficiles habere nugas
Et stultus labor est ineptiarum.        10
Scribat carmina circulis Palaemon,
Me raris iuvat auribus placere.

LXXXVII

[recensere]


Dicis amore tui bellas ardere puellas,
Qui faciem sub aqua, Sexte, natantis habes.

LXXXVIII

[recensere]


Nil recitas et vis, Mamerce, poeta videri.
Quidquid vis esto, dummodo nil recites.

LXXXIX

[recensere]


Quod nimio gaudes noctem producere vino,
Ignosco: vitium, Gaure, Catonis habes.
Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo,
Laudari debes: hoc Ciceronis habes:
Quod vomis, Antoni: quod luxuriaris, Apici.        5
Quod fellas, vitium dic mihi cuius habes?


Quintiliane, vagae moderator summe iuventae,
Gloria Romanae, Quintiliane, togae,
Vivere quod propero pauper nec inutilis annis,
Da veniam: properat vivere nemo satis.
Differat hoc, patrios optat qui vincere census        5
Atriaque inmodicis artat imaginibus.
Me focus et nigros non indignantia fumos
Tecta iuvant et fons vivos et herba rudis.
Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,
Sit nox cum somno, sit sine lite dies.        10


Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,
Sospite quo magnos credimus esse deos,
Si festinatis totiens tibi lecta libellis
Detinuere oculos carmina nostra tuos,
Quod fortuna vetat fieri, permitte videri,        5
Natorum genitor credar ut esse trium.
Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
Haec fuerint nobis praemia, si placui.

XCII

[recensere]


Natorum mihi ius trium roganti
Musarum pretium dedit mearum
Solus qui poterat. Valebis, uxor.
Non debet domini perire munus.

XCIII

[recensere]


'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'
Quid faciam, si plus ille pudoris habet?
Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum,
Unum de titulo tollere iota potes.


 Liber I Liber III