Epistolae (Benedictus de Spinoza)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

See also Spinoza - Lettre I (bilingue).



E P I S T O L A I.

ARG. Spinozae scientia et humanitate laudata Oldenburgius mentionem facit colloquii Rhenoburgi de Deo, de extensione al. habiti, super quibus rebus ut fusius exponat philosophum enixe rogat.

Clarissimo viro B. D. S.

H E N R I C U S O L D E N B U R G I U S.

CLARISSIME DOMINE, AMICE COLENDE,

Tam aegre nuper, cum tibi in secessu tuo Rhenoburgi adessem, a latere tuo divellebar, ut quam primum in Angliam factus sum redux, tecum rursus uniri, quantum fieri potest, commercio saltem epistolico annitar. Rerum solidarum scientia, coniuncta cum humanitate et morum elegantia (quibus omnibus natura et industria amplissime te locupletarunt) eas habent in semet ipsis illecebras, ut viros quosvis ingenuos et liberaliter educatos in sui amorem rapiant. Age itaque, vir praestantissime, amicitiae non fucatae dextras iungamus, eamque omni studiorum et officiorum genere sedulo colamus. Quod quidem a tenuitate mea proficisci potest, tuum iudica. Quas tu possides ingenii dotes, earum partem, cum sine tuo id fieri detrimento possit, me mihi vindicare sinas. 2. Habebamus Rhenoburgi sermonem de Deo, de extensione et cogitatione infinita, de horum attributorum discrimine et convenientia, de ratione unionis animae humanae cum corpore; porro de principiis philosophiae Cartesianae et Baconianae. 3. Verum cum quasi per transennam et in transcursu duntaxat de tanti momenti argumentis tunc loqueremur, atque interim ista omnia menti meae crucem figant, ex amicitiae inter nos initae iure tecum agere nunc aggrediar, ac peramanter rogare, ut circa subiecta praememorata tuos conceptus nonnihil fusius mihi exponere, imprimis vero in hisce duobus me edocere non graveris, videlicet, primo, qua in re extensionis et cogitationis verum discrimen ponas; secundo, quos in Cartesii et Baconis philosophia defectus observes, quaque ratione eos e medio tolli ac solidiora substitui posse iudices. Quo liberalius de hisce et similibus ad me scripseris, eo arctius me tibi devincies et ad paria, si modo possim, praestanda vehementer obstringes. 4. Sub prelo hic iam sudant exercitationes quaedam physiologicae a nobili quodam Anglo, egregiae eruditionis viro, perscriptae. Tractant illae de aeris indole et proprietate elastica, quadraginta tribus experimentis comprobata, de fluiditate item et firmitudine et similibus. Quam primum excusae fuerint, curabo, ut per amicum, mare fortassis traiicientem, tibi exhibeantur. Tu interim longum vale et amici tui memor vive, qui est

Londini d. 16/26 August. 1661.

tuus omni affectu et studio

HENRICUS OLDENBURG.

E P I S T O L A II.

ARG. Spinoza respondet definiendo Deum et attributum, mittitque ut melius intelligatur ethices part. 1. definitiones, axiomata et quatuor primas propositiones. Fine epistolae de quibusdam Cartesii et Baconis erroribus disputat.

Viro nobilissimo ac doctissimo Henr. Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

VIR CLARISSIME,

Quam grata sit mihi tua amicitia, ipse iudicare poteris, modo simul a tua humanitate impetrare possis, ut tibi ad virtutes, quibus abundas, reflectere liceat, et quamvis, quamdiu ipsas contemplor, non parum mihi videar superbire, nempe quod eam tecum inire audeam, praesertim dum cogito amicorum omnia, praecipue spiritualia, debere esse communia; tamen hoc tuae humanitati potius, simul et benevolentiae, quam mihi, erit tribuendum. Summitate enim illius te deprimere et copia huius adeo me locupletare voluisti, ut arctam amicitiam, quam mihi constanter polliceris et a me reciprocam dignatus es petere, inire non verear, eaque ut sedulo colatur, enixe sim curaturus. 2. Ingenii mei dotes quod attinet, si quas possiderem, eas te tibi vendicare libentissime sinerem, quanquam scirem, id non sine meo magno detrimento futurum. Sed ne videar hoc modo tibi, quod a me iure amicitiae petis, velle denegare, quid circa illa, de quibus loquebamur, sentiam, conabor explicare; quanquam non putem, nisi tua benignitas intersit, hoc medium futurum, ut mihi arctius devinciaris. 3. De D e o itaque incipiam breviter dicere; quem definio esse ens, constans infinitis attributis, quorum unumquodque est infinitum sive summe perfectum in suo genere. Ubi notandum, me per a t t r i b u t u m intelligere omne id, quod concipitur per se et in se; adeo ut ipsius conceptus non involvat conceptum alterius rei. Ut ex. gr. extensio per se et in se concipitur; at motus non item. Nam concipitur in alio, et ipsius conceptus involvit extensionem. 4. Verum, quod haec sit vera Dei definitio, constat ex hoc, quod per D e u m intelligamus ens summe perfectum et absolute infinitum. Quod autem tale ens existat, facile est ex hac definitione demonstrare; sed, quia non est huius loci, demonstratione supersedebo. 5. Sed quod hic demonstrare debeo, ut primae quaestioni viri clar. satisfaciam, sunt haec sequentia: primo, quod in rerum natura non possunt existere duae substantiae, quin tota essentia differant; secundo, substantiam non posse produci; sed quod sit de ipsius essentia existere; tertio, quod omnis substantia debeat esse infinita sive summe perfecta in suo genere. 6. Quibus demonstratis facile poterit videre vir clar. quo tendam, modo simul attendat ad definitionem Dei, adeo ut non sit opus apertius de his loqui. Ut autem haec clare et breviter demonstrarem, nihil melius potui excogitare, nisi ut ea more geometrico probata examini tui ingenii subiicerem; ea itaque hic separatim mitto, tuumque circa ipsa iudicium exspectabo. *)

  • ) Vide ethices P. 1. ab initio usque ad prop. 4. Br. (prop. 8. schol. 2. Me.)

7.-10. [ de quibusdam Cartesii et Baconis erroribus ]

E P I S T O L A III.

ARG. Oldenburgius diversas movet quaestiones de Deo eiusque existentia, de cogitatione et de eth. part. 1. axiomatis, simulque amicum de collegio quodam philosophico certiorem facit et Boylii librum de exercitationibus physiologicis mittere denuo promittit.

Clarissimo viro B. D. S.

H E N R I C U S O L D E N B U R G I U S.

VIR PRAESTANTISSIME ET AMICISSIME,

Redditae mihi sunt perdoctae tuae literae et magna cum voluptate perlectae. Geometricum tuum probandi morem valde probo; sed meam simul hebetudinem incuso, quod, quae tam accurate doces, ego haud ita prompte assequar. Patiaris igitur, oro, ut documenta istius meae tarditatis tibi prodam, dum sequentes quaestiones moveo, earumque solutiones a te peto. 2. Prima est, an clare et indubitanter intelligas ex sola illa definitione 1), quam de Deo tradis, demonstrari, tale ens existere. Ego sane cum mecum perpendo, definitiones non nisi conceptus mentis nostrae continere, mentem autem nostram multa concipere, quae non existunt, et fecundissimum esse in rerum semel conceptarum multiplicatione et augmentatione, necdum video, quomodo ex eo conceptu, quem de Deo habeo, inferre possim Dei existentiam. Possum quippe ex mentali congerie omnium perfectionum, quas in hominibus, animalibus, vegetabilibus, mineralibus etc. deprehendo, concipere et formare substantiam aliquam unam, quae omnes illas virtutes solide possideat, quin imo mens mea valet easdem in infinitum multiplicare et augere; adeoque ens quoddam perfectissimum et excellentissimum apud sese effigiare, cum tamen nullatenus inde concludi possit huiusmodi entis existentia. 3. Secunda quaestio est, an tibi sit indubitatum, corpus non terminari cogitatione, nec cogitationem corpore; cum adhuc sub iudice lis sit, quid sit cogitatio; sitne motus corporeus, an actus quidam spiritualis, corporeo plane contradistinctus? 4. Tertia est, an axiomata illa, quae mihi communicasti, habeas pro principiis indemonstrabilibus et naturae luce cognitis, nullaque probatione egentibus. Fortasse primum axioma 2) tale est; sed non video, quomodo tria reliqua in talium numerum referri queant. Secundum 3) quippe supponit, nihil existere in rerum natura praeter substantias et accidentia, cum tamen multi statuant, tempus et locum rationem habere neutrius. Tertium tuum axioma 4), res nempe, quae diversa habent attributa, nihil habere inter se commune, tantum abest, ut clare a me concipiatur, ut potius contrarium eius tota rerum universitas videatur evincere. Res enim omnes nobis cognitae, tum in nonnullis inter se differunt, tum in quibusdam conveniunt. 5. Quartum 5) denique, res scilicet, quae nihil commune habent inter se, unam alterius causam esse non posse, non ita perspicuum est intellectui meo caliginoso, quin luce aliqua perfundi egeat. Deus quippe nihil formaliter commune habet cum rebus creatis, earum tamen causa a nobis fere omnibus habetur. 1) Vid. ethic. P. 1. defin. 6. Me. 2) Vid. ethic. P. 1. prop. 1. Me. 3) Vid. ethic. P. 1. axiom. 2. Me. 4) Vid. ethic. P. 1. prop. 2. Me. 5) Vid. ethic. P. 1. prop. 3. Me.

6. Haec igitur axiomata, cum apud me non videantur extra omnem dubitationis aleam posita, facile coniicis, propositiones tuas iis superstructas non posse non vacillare. Et quo magis eas considero, eo pluribus super eas dubitationibus obruor. 7. Ad primam 1) quippe expendo, duos homines esse duas substantias et eiusdem attributi, cum et unus et alter ratione valeant; inde concludo, dari duas substantias eiusdem attributi. Circa secundam 2) considero, cum nihil possit esse causa sui ipsius, vix cadere sub captum nostrum, quomodo verum esse possit, substantiam non posse produci, neque ab alia quacumque substantia. 8. Haec enim propositio omnes substantias causas sui statuit, easdemque omnes et singulas a se invicem independentes, totidemque deos facit et hac ratione primam omnium rerum causam negat; quod ipsum lubens fateor me non capere, nisi hanc mihi gratiam facias, ut sententiam tuam de sublimi hoc argumento nonnihil enucleatius et plenius mihi aperias, doceasque, quaenam sit substantiarum origo et productio, rerumque a se invicem dependentia et mutua subordinatio. Ut hac in re libere et fidenter mecum agas, per eam, quam inivimus, amicitiam te coniuro rogoque enixissime, ut persuasum tibi habeas quam maxime, omnia ista, quae mihi impertiri dignaberis, integra et salva fore, meque nullatenus commissurum, ut eorum quippiam in tui noxam aut fraudem a me evulgetur. 9.-10. [ de collegio quodam philosophico, al. ] 1) Vid. ethic. P. 1. prop. 5. Me. 2) Vid. ethic. P. 1. prop. 6. Me.

Londini die 27. Septemb. 1661.

tibi addictissimum

HENR. OLDENBVRG.

E P I S T O L A IV.

ARG. Spinoza respondet ad quasdam Oldenburgiii quaestiones et dubitationes, ceteris propter temporis brevitatem omissis, cum iter Amstelodamum facturus esset.

Viro nobilissimo ac doctissimo Henrico Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

VIR CLARISSIME,

Dum paro ire Amstelaedamum, ut ibi hebdomadam unam ac alteram commorer, tuam perquam gratam epistolam accepi, tuasque obiectiones in tres, quas misi, propositiones vidi; quibus solis, ceteris propter temporis brevitatem omissis, conabor satisfacere. 2. Ad primam itaque dico, quod non ex definitione cuiuscumque rei sequitur existentia rei definitae: sed tantummodo (ut in scholio 1), quod tribus propositionibus adiunxi, demonstravi) sequitur ex definitione, sive idea alicuius attributi, id est (uti aperte circa definitionem Dei 2) explicui) rei, quae per se et in se concipitur. Rationem vero huius differentiae etiam in memorato scholio satis clare, ni fallor, proposui, praecipue philosopho. Supponitur enim non ignorare differentiam, quae est inter fictionem et inter clarum et distinctum conceptum; neque etiam veritatem huius axiomatis, scilicet, quod omnis definitio sive clara et distincta idea sit vera. Quibus notatis non video, quid ad primae quaestionis solutionem ultra desideretur. 3. Quare ad solutionem secundae pergo, ubi videris concedere, quodsi cogitatio non pertineat ad extensionis naturam, quod tum extensio non terminaretur cogitatione, nimirum cum de exemplo tantum dubites. Sed nota, amabo, si quis dicat extensionem non extensione terminari, sed cogitatione; annon idem dicet, extensionem non esse absolute infinitam, sed tantum quoad extensionem? Hoc est, non absolute mihi concedit extensionem, sed quoad extensionem, id est, in suo genere esse infinitam. At ais, forte cogitatio est actus corporeus. Sit, quamvis nullus concedam. Sed hoc unum non negabis, extensionem, quoad extensionem, non esse cogitationem, quod ad meam definitionem 3) explicandam et ad tertiam propositionem 4) demonstrandam sufficit. 4. Pergis tertio in ea, quae proposui, obiicere, quod axiomata non sunt inter notiones communes numeranda. Sed de hac re non disputo. Verum etiam de ipsorum veritate dubitas, imo quasi videris velle ostendere eorum contrarium magis esse vero simile. Sed attende, quaeso, ad definitionem, quam substantiae et accidentis dedi, ex qua haec omnia concluduntur. 5. Nam cum per substantiam intelligam id, quod per se et in se concipitur, hoc est, cuius conceptus non involvit conceptum alterius rei; per modificationem autem sive per accidens id, quod in alio est, et per id, in quo est, concipitur. Hinc clare constat primo, quod substantia sit prior natura suis accidentibus. Nam haec sine illa nec existere nec concipi possunt. Secundo, quod praeter substantias et accidentia nihil detur realiter sive extra intellectum. Nam quicquid datur, vel per se vel per aliud concipitur, et ipsius conceptus vel involvit conceptum alterius rei, vel non involvit. 6. Tertio, quod res, quae diversa habent attributa, nihil habent inter se commune. Per attributum enim explicui id, cuius conceptus non involvit conceptum alterius rei. Quarto denique, quod rerum, quae nihil commune habent inter se, una alterius causa esse non potest. Nam cum nihil sit in effectu commune cum causa, totum, quod haberet, haberet a nihilo. 7. Quod autem adfers, quod Deus nihil formaliter commune habeat cum rebus creatis etc., ego prorsus contrarium statui in mea definitione 1). Dixi enim, Deum esse ens constans infinitis attributis, quorum unumquodque est infinitum sive summe perfectum in suo genere. 8. Quod autem adfers, in primam propositionem, quaeso, mi amice, ut consideres homines non creari, sed tantum generari, et quod eorum corpora iam antea existebant, quamvis alio modo formata. Verum hoc concluditur, quod libenter etiam fateor, scilicet quod si una pars materiae annihilaretur, simul etiam tota extensio evanesceret. Secunda autem propositio 5) non multos deos facit; sed tantum unum, scilicet constantem infinitis attributis etc. 1) Vid. ethic. P. 1. prop. 8. schol. 2. Me. 2) Vid. ethic. P. 1. defin. 6. Me. 3) Vid. ethic. P. 1. defin. 2. Me. 4) Vid. ethic. P. 1. prop. 8. Me. 5) Vid. ethic. P. 1. prop. 6. Me.

E P I S T O L A VIII.

ARG. Respondet Oldenburgius iterum ad epist. 6. et Boylii sententiam de Spinozae notis exponit. Fine epistolae denuo admonet amicum ut edat opuscula “de rerum primordiis et intellectus emendatione”.

Clarissimo viro B. D. S.

H E N R I C U S O L D E N B U R G I U S.

Altera responsio ad epistolam VI. *)

PRAESTANTISSIME VIR, AMICE CLARISSIME,

Multa equidem afferre possem, quae diuturnum meum silentium apud te excusarent; sed ad duo capita causas illius reducam, invaletudinem scilicet nobilissimi Boylii et meorum negotiorum turbam. Illa impedimento fuit, quominus ad tuas in nitrum animadversiones citius respondere valuerit Boylius; haec adeo me districtum tenuere per plurimos menses, ut mei vix juris fuerim, proindeque nec officio illo defungi potuerim, ad quod me tibi obstrictum profiteor. Gestit animus, amotum esse (pro tempore saltem) utrumque obstaculum, ut meum cum tanto amico commercium instaurare liceat. Id equidem nunc facio maxima cum lubentia; statque animus (favente numine) omni modo cavere, ne deinceps consuetudo nostra litteraria tamdiu interrumpatur.

  • ) Ep. 6. omissa est in hac editione. Me.

2.-13. [ Oldenburgius Boylii sententiam de Spinozae notis exponit. ]

14. Iam ad ea progrediar, quae mihi tecum intercedunt. Et hic in ipso limine rogare mihi fas sit, confecerisne illud tanti momenti opusculum tuum, in quo “de rerum primordio, earumque dependentia a prima causa, ut et de intellectus nostri emendatione” tractas. Certe, vir amicissime, nil credo in publicum prodire posse, quod viris revera doctis et sagacibus futurum sit istiusmodi tractatu gratius vel acceptius. Id tui genii et ingenii vir spectare potius debet, quam quae nostri seculi et moris theologis arrident; non tam illi veritatem, quam commoditates spectant. 15. Te igitur per amicitiae nostrae foedus, per omnia veritatis augendae et evulgandae jura contestor, ne tua de argumentis iis scripta nobis invideas vel neges. Si tamen quid sit maioris momenti, quam ego praevideo, quod ab operis publicatione te arceat, summopere oro, ut epitomen eius per litteras mihi impertire ne graveris; et amicum me senties pro hoc officio et gratum. 16. Alia brevi prodibunt ab eruditissimo Boylio edenda, quae redhostimenti loco tibi transmittam, ea quoque adiuncturus, quae totum tibi institutum regiae nostrae societatis, cui sum cum aliis viginti a consilio et cum uno altero a secretis, depingent. Hac vice temporis angustia praecludor, quominus evagari ad alia queam. Omnem tibi fidem, quae ab honesta mente proficisci potest, omnemque ad quaevis officia, quae a tenuitate mea praestari queunt, promptitudinem tibi spondeo, sumque ex animo,

Londini d. 3. April. 1663.

vir optime, tuus ex asse

HENRICUS OLDENBURG.

E P I S T O L A XV.

ARG. Philosophus amico rescribit “de rationibus, quibus persuademur unamquamque naturae partem cum suo toto convenire et cum reliquis cohaerere”. Quaedam de Hugenio.

Nobilissimo ac doctissimo viro Henr. Oldenburgio

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

VIR NOBILISSIME,

Quod me ad philosophandum tu et nobilissimus D. Boylius benigne hortamini, maximas habeo gratias. Ego quidem pro tenuitate mei ingenii, quantum queo, pergo, non dubitans interim de vestro auxilio et benevolentia. Ubi quaeris, quid sentiam circa quaestionem, quae in eo versatur, ut cognoscamus, quomodo unaquaeque pars naturae cum suo toto conveniat et qua ratione cum reliquis cohaereat, puto te rogare rationes, quibus persuademur unamquamque naturae partem cum suo toto convenire, et cum reliquis cohaerere. Nam cognoscere, quomodo revera cohaereant et unaquaeque pars cum suo toto conveniat, id me ignorare dixi in antecedenti mea epistola *); quia ad hoc cognoscendum requireretur totam naturam omnesque eius partes cognoscere. 2. Conabor igitur rationem ostendere, quae me id affirmare cogit; attamen prius monere velim, me naturae non tribuere pulchritudinem, deformitatem, ordinem neque confusionem. Nam res non nisi respective ad nostram imaginationem possunt dici pulchrae aut deformes, ordinatae aut confusae.

  • ) Ep. 14., omissa in hac editione. Me.

3. Per partium igitur cohaerentiam nihil aliud intelligo, quam quod leges sive natura unius partis ita sese accommodat legibus sive naturae alterius, ut quam minime sibi contrarientur. Circa totum,et partes considero res eatenus, ut partes alicuius totius, quatenus earum natura invicem se accommodat, ut, quoad fieri potest, inter se consentiant; quatenus vero inter se discrepant, eatenus unaquaeque ideam ab aliis distinctam in nostra mente format, ac proinde, ut totum, non ut pars, consideratur. Ex. gr. cum motus particularum lymphae, chyli etc. invicem pro ratione magnitudinis et figurae ita se accommodant, ut plane inter se consentiant, unumque fluidum simul omnes constituant, eatenus tantum chylus, lympha etc. ut partes sanguinis considerantur; quatenus vero concipimus particulas lymphaticas ratione figurae et motus, a particulis chyli discrepare, eatenus eas ut totum, non ut partem consideramus.

4. Fingamus iam, si placet vermiculum in sanguine vivere, qui visu ad discernendas particulas sanguinis, lymphae etc. valeret, et ratione ad observandum, quomodo unaquaeque particula ex alterius occursu vel resilit, vel partem sui motus communicat etc. Ille quidem in hoc sanguine, ut nos in hac parte universi, viveret et unamquamque sanguinis particulam ut totum, non vero ut partem consideraret, nec scire posset, quomodo partes omnes ab universali natura sanguinis moderantur, et invicem, prout universalis natura sanguinis exigit, se accommodare coguntur, ut certa ratione inter se consentiant. 5. Nam si fingamus, nullas dari causas extra sanguinem, quae novos motus sanguini communicarent, nec ullum dari spatium extra sanguinem, nec alia corpora, in quae particulae sanguinis suum motum transferre possent, certum est, sanguinem in suo statu semper mansurum et eius particulas nullas alias variationes passuras, quam eas, quae possunt concipi ex data ratione motus sanguinis ad lympham, chylum etc., et sic sanguis semper ut totum, non vero ut pars considerari deberet. Verum quia plurimae aliae causae dantur, quae leges naturae sanguinis certo modo moderantur et vicissim illae a sanguine, hinc fit, ut alii motus aliaeque variationes in sanguine oriantur, quae consequuntur non a sola ratione motus eius partium ad invicem, sed a ratione motus sanguinis et causarum externarum simul ad invicem; hoc modo sanguis rationem partis, non vero totius habet. De toto et parte modo dixi.

6. Iam cum omnia naturae corpora eodem modo possint et debeant concipi, ac nos hic sanguinem concepimus (omnia enim corpora ab aliis circumcinguntur et ab invicem determinantur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione, servata semper in omnibus simul, hoc est, in toto universo eadem ratione motus ad quietem), hinc sequitur omne corpus, quatenus certo modo modificatum existit, ut partem totius universi considerari debere, cum suo toto convenire et cum reliquis cohaerere; et quoniam natura universi non est, ut natura sanguinis, limitata, sed absolute infinita, ideo ab hac infinitae potentiae natura eius partes infinitis modis moderantur et infinitas variationes pati coguntur. Verum ratione substantiae unamquamque partem arctiorem unionem cum suo toto habere concipio. Nam ut antehac in prima mea epistola, quam Rhenoburgi adhuc habitans tibi scripsi *), conatus sum demonstrare, cum de natura substantiae sit esse infinitam, sequi ad naturam substantiae corporeae unamquamque partem pertinere, nec sine ea esse, aut concipi posse.

  • ) Est Ep. 2. huius collectionis. Br.

7. Vides igitur, qua ratione, et rationem, cur sentiam corpus humanum partem esse naturae. Quod autem ad mentem humanam attinet, eam etiam partem naturae esse censeo; nempe quia statuo, dari etiam in natura potentiam infinitam cogitandi, quae, quatenus infinita, in se continet totam naturam obiective et cuius cogitationes procedunt eodem modo, ac natura eius, nimirum idearum.

8. Deinde mentem humanam hanc eandem potentiam statuo; non quatenus infinitam et totam naturam percipientem; sed finitam, nempe quatenus tantum humanum corpus percipit, et hac ratione mentem humanam partem cuiusdam infiniti intellectus statuo.

9. Verum haec omnia et quae huic rei annexa sunt, hic accurate explicare et demonstrare, res esset nimis prolixa, nec puto, te id impraesentiarum a me exspectare. Imo dubito, an mentem tuam satis perceperim, atque aliud responderim, ac rogaveris, quod ex te scire desidero.

10.-11. [ Quaedam de Hugenio. ]

E P I S T O L A XXVI.

ARG. Simon de Vries, Spinozae philosophiae et scriptorum studiosissimus, de definitionis natura et ethices locis duobus quaestiones proponit, aliorum sententiis adhibitis.

Clarissimo viro B. D. S.

S I M O N D E V R I E S.

AMICE INTEGERRIME,

Iamdudum exoptavi tibi adesse; sed tempus asperaque hyems non satis mihi fuerunt propitiae. Quamvis autem corpore abs te tam longe sim remotus, animo tamen saepissime es praesens meo, praesertim in tuis scriptis cum versor eaque manibus tracto. Sed cum non omnia circa d e f i n i t i o n e s mihi sint clara, tui memor ad hasce litteras scribendas animum appuli. 2. Consului subtilis ingenii mathematicum Borellum, qui de his rebus sic scribit. Definitiones, inquit, adhibentur in demonstratione, ut praemissae. Quare necesse est, ut sint evidenter cognitae; alias cognitio scientifica seu evidentissima ex iis acquiri non potest. Et alibi: Non temere, sed maxima cautione eligi debet ratio structurae aut essentialis passio prima et notissima alicuius subiecti. Nam si constructio et passio nominata sit impossibilis, tunc non efficietur definitio scientifica; ut si quis diceret: duae rectae lineae spatium comprehendentes vocentur figurales, essent definitiones non entium et impossibiles; et propterea potius ignorantia, quam scientia ex eis deduceretur. Deinde si constructio aut passio nominata sit quidem possibilis et vera, sed nobis ignota aut dubia, tunc bona definitio non erit. Nam conclusiones ab ignoto et dubio ortae incertae quoque et dubiae erunt; et ideo suspicionem aut opinionem, non autem scientiam certam afferent. 3. A cuius opinione dissentire videtur Tacquet, qui autumat ex falso pronuntiato directe ad veram conclusionem procedi posse, uti tibi notum. Clavius vero, cuius etiam sententiam introducit, sic sentit. Definitiones, inquit, sunt artis vocabula, neque opus est, ut ratio afferatur, cur res aliqua hoc aut illo definiatur modo; sed satis est, ut nunquam res definita asseratur alicui convenire, nisi prius definitionem traditam eidem convenire demonstretur.

4. Ita ut Borellus velit, quod definitio alicuius subiecti debeat constare ex passione sive structura prima, essentiali, nobis notissima et vera. Clavius contra statuat, nihil referre, sive prima, sive notissima, sive vera passio sit, nec ne, dummodo definitionem, quam tradidimus, alicui convenire, non asseratur, nisi prius demonstretur.

5. Prae Clavii sententia Borelli sententiam eligerem ego. Utri vero tu, an eorum neutri assentiaris, nescio. Cum igitur tales de definitionis natura, quae inter principia demonstrationis numeratur, difficultates mihi sint obortae, nec animus ab istis se queat expedire, etiam non de iis, quae de ea deducuntur; magnopere desidero et obnixe peto, ut, si per negotium perque otium liceat, tuam hac de re sententiam perscribere non graveris, et simul addere distinctionem inter axiomata et definitiones. Borellus nullam veram admittit, nisi quoad nomen; sed te aliam ponere credo.

6. Porro definitionem tertiam non intelligo. 1) Memini te Hagae Comitis mihi dixisse, quod res duobus modis potest considerari, vel prout in se est, vel prout respectum habet ad aliud; uti intellectus: is enim vel potest considerari sub cogitatione, vel ut constans ideis. Sed quaenam hic sit distinctio, non assequor. Nam existimo, quod, si cogitationem recte concipio, eam oportet comprehendere sub ideis, quia remotis ab ea omnibus ideis cogitationem destrui necessum est. Cuius rei cum exemplum satis clarum non habeam, res ipsa aliquo modo obscura remanet ulterioreque explicatione indiget. 7. Denique etiam in scholio prop. 10. lib. 1. 2) sub initium ipse haec habes: Ex his apparet, quod quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur, hoc est, unum sine alterius ope, non possumus tamen inde concludere, ipsa duo entia sive duas diversas substantias constituere. Id enim est de natura substantiae, ut unumquodque eius attributorum per se concipiatur, quandoquidem omnia quae habet attributa simul in ipsa fuerunt. 8. In quibus videris supponere, substantiae naturam ita esse constitutam, ut plura possit habere attributa, quod nondum est demonstratum, nisi ad sextam definitionem 3) substantiae absolute infinitae sive Dei respicias; alias, si statuatur unamquamque substantiam tantum habere unum attributum, et ego haberem duas ideas duorum attributorum, recte concludere possem, quod, ubi duo diversa attributa, ibi duae diversae sint substantiae. Huius etiam clariorem explicationem rogo. Desino, vir clarissime, et ad has tuam responsionem prima quavis occasione exspecto. 1) Laudat Spinozae ethices P. 1. defin. 3., quae iam tunc a diversis erat descripta et cum amicis communicata. Br. 2) Laudat iterum ethic. P. 1. prop. 10. schol. Br. 3) Vid. ethic. P. 1. defin. 6. Me.

Amstelaedami die 24. Febr. 1664.

tibi addictissimus

S.I. DE VRIES.

E P I S T O L A XXVII.

ARG. Respondet auctor inter genera definitionum distinguendum esse suamque sententiam accuratius explanat.

Doctissimo iuveni Simoni de Vries

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

AMICE COLENDE,

Quod ad quaestiones a te propositas attinet, video te in iis haerere, propterea quod non distinguis inter genera definitionum, nempe inter definitionem, quae inservit ad rem, cuius essentia tantum quaeritur et de qua sola dubitatur, explicandam, et inter definitionem, quae ut solum examinetur, proponitur. Illa enim, quia determinatum habet obiectum, vera debet esse; haec vero id non requirit. 2. Ex. gr. si quis templi Solomonis descriptionem me roget, ipsi veram templi descriptionem tradere debeo, nisi cum ipso cupiam garrire. Sed si ego templum aliquod in mente concinnavi, quod aedificare cupio, ex cuius descriptione concludo me talem fundum totque millia lapidum aliorumque materialium emere debere, aliquisne sanae mentis mihi dicet, me male conclusisse, ex eo quod forte falsam adhibui definitionem? Vel an aliquis a me exiget, ut meam definitionem probem? Is sane nihil aliud mihi dicit, quam quod id, quod conceperam, non conceperim, vel a me exiget, ut id, quod conceperam, probem, me concepisse; quod sane est nugari. 3. Quare d e f i n i t i o vel explicat rem, prout est extra intellectum, et tum vera debet esse et a propositione vel axiomate non differre, nisi quod illa tantum circa rerum rerumve affectionum essentias versatur, hoc vero latius, nempe ad aeternas veritates etiam se extendit; vel explicat rem, prout a nobis concipitur vel concipi potest, tumque in eo etiam differt ab axiomate et propositione, quod non exigit nisi ut concipiatur absolute, non ut axioma sub ratione veri. Quare mala definitio illa est, quae non concipitur. 4. Quod ut intelligatur, Borelli exemplum capiam. Nempe si quis diceret, duae rectae lineae spatium comprehendentes vocentur figurales; si is per lineam rectam intelligit id, quod omnes per lineam curvam, tum bona est definitio (per illam enim definitionem intelligeretur figura ut ( ), aut similes), modo quadrata et alias postea non intelligat figuras. Verum si per lineam rectam intelligat id, quod communiter intelligimus, res est plane inconceptibilis, ideoque nulla est definitio. Quae omnia a Borello, in cuius sententia amplectenda pronus es, plane confunduntur. 5. Aliud exemplum addo, id nempe, quod in fine adfers. Si dicam unamquamque substantiam unum tantum habere attributum, mera est propositio et eget demonstratione. Si vero dicam, per substantiam intelligo id, quod uno tantum attributo constat, bona erit definitio, modo postea entia pluribus attributis constantia alio nomine a substantia diverso insigniantur. 6. Quod autem dicis, me non demonstrare, substantiam (sive ens) plura habere posse attributa, forte ad demonstrationes noluisti attendere. Duas enim adhibui. 1) Prima “quod nihil nobis evidentius, quam quod unumquodque ens sub aliquo attributo a nobis concipiatur, et quo plus realitatis aut esse aliquod ens habet, eo plura attributa ei sunt tribuenda; unde ens absolute infinitum definiendum” etc. Secunda, et quam ego palmariam iudico, est, quod “quo plura attributa alicui enti tribuo, eo magis cogor, ipsi existentiam tribuere”, hoc est, eo magis sub ratione veri ipsum concipio, quod plane contrarium esset, si ego chimaeram aut quid simile finxissem. 7. Quod autem dicis, te non concipere cogitationem, nisi sub ideis, quia remotis ideis cogitationem destruis, credo id tibi contingere propterea, quod dum tu, res scilicet cogitans, id facis, omnes tuas cogitationes et conceptus seponis. Quare non mirum est, quod ubi omnes tuas cogitationes seposuisti, nihil postea tibi cogitandum supersit. Quod autem ad rem attinet, puto me satis clare et evidenter demonstrasse, intellectum, quamvis infinitum, ad naturam naturatam, non vero ad naturantem pertinere. 8. Porro quid hoc ad tertiam definitionem intelligendum faciat, nondum video, nec etiam cur ea moram iniiciat. Ipsa enim definitio, ut ipsam, ni fallor, tibi tradidi, sic sonat: Per s u b s t a n t i a m intelligo id, quod in se est et per se concipitur, hoc est, cuius conceptus non involvit conceptum alterius rei. Idem per a t t r i b u t u m intelligo, nisi quod attributum dicatur respectu intellectus, substantiae certam talem naturam tribuentis. 2) Haec, inquam, definitio satis clare, quid per substantiam sive attributum intelligere volo, explicat. 9. Vis tamen, quod minime opus est, ut exemplo explicem, quomodo una eademque res duobus nominibus insigniri possit. Sed ne parcus videar duo adhibebo. Primo dico per Israelem intelligi tertium patriarcham; idem per Iacobum intelligo, quod nomen Iacobi ipsi imponebatur propterea, quod calcem fratris apprehenderat. Secundo per planum intelligo id, quod omnes radios lucis sine ulla mutatione reflectit; idem per album intelligo, nisi quod album dicatur respectu hominis planum intuentis etc. 1) Vid. ethic. P. 1. prop. 10. schol. Br. 2) Vid. ethic. P. 1. defin. 3. et 4. Br.

E P I S T O L A XXVIII.

ARG. Spinoza respondet ad Vriesii epistolam in hoc corpore omissam de experientia necessaria ad definitionem probandam et de veritatibus aeternis.

Doctissimo iuveni Simoni de Vries

B. D. S.

AMICE COLENDE,

Petis a me, an egeamus experientia ad sciendum, utrum definitio alicuius attributi sit vera? Ad hoc respondeo, nos nunquam egere experientia, nisi ad illa, quae ex rei definitione non possunt concludi, ut ex. gr. existentia modorum (haec enim a rei definitione non potest concludi); non vero ad illa, quorum existentia ab eorundem essentia non distinguitur, ac proinde ab eorum definitione concluditur. Imo nulla experientia id unquam nos edocere poterit. Nam experientia nullas rerum essentias docet; sed summum, quod efficere potest, est mentem nostram determinare, ut circa certas tantum rerum essentias cogitet. Quare cum existentia attributorum ab eorum essentia non differat, eam nulla experientia poterimus assequi.

2. Quod porro petis, anne res etiam rerumve affectiones sint aeternae veritates, dico: omnino. Si regeris, cur eas aeternas veritates non voco, respondeo, ut eas distinguam, uti omnes solent, ab iis, quae nullam rem reive affectionem explicant, ut ex. gr. a nihilo nihil fit. Haec, inquam, similesque propositiones vocantur absolute aeternae veritates, sub quo nihil aliud significare volunt, quam quod talia nullam sedem habent extra mentem etc.

E P I S T O L A XXIX.

ARG. Viro amicissimo, Ludovico Meyero, philosophiae medicinaeque doctori, ad binas litteras respondens quaestionem de infinito subtiliter exponit.

Viro doctissimo atque expertissimo L. M. P.M.Q.D. [L. Meyer]

B. D. S.

AMICE SINGULARIS,

Duas abs te accepi pistolas, unam die 11. Ianuarii datam et ab amico N. N. mihi traditam; alteram vero 26. die Martii et ab amico nescio quo Leida missam. Pergratae mihi ambae fuerunt; praecipue, ubi exiis, omnia tua optime se habere, teque mei saepe memorem intellexi. Porro pro tua erga me humanitate et honore, quo semper me dignatus es afficere, maximas quas debeo ago gratias; simulque precor, ut me tibi non minus addictum credas, quod semper data occasione, quantum mea ferre poterit tenuitas, ostendere conabor. Atque hoc ut incipiam, ad id, quod in tuis epistolis ex me quaeris, respondere curabo. Petis autem, ut, quae de infinito excogitata habeam, tibi communicem; quod libentissime faciam.

2. Quaestio de i n f i n i t o omnibus semper difficillima, imo inextricabilis visa fuit, propterea quod non distinxerunt inter id, quod sua natura sive vi suae definitionis sequitur esse infinitum, et id, quod nullos fines habet, non quidem vi suae essentiae, sed vi suae causae; ac etiam, quia non distinxerunt inter id, quod infinitum dicitur, quia nullos habet fines, et id, cuius partes, quamvis eius maximum et minimum habeamus, nullo tamen numero adaequare et explicare possumus; denique quia non distinxerunt inter id, quod solummodo intelligere, non vero imaginari, et inter id, quod etiam imaginari possumus. Ad haec, inquam, si attendissent, nunquam tam ingenti difficultatum turba obruti fuissent. Clare enim tum intellexissent, quale infinitum in nullas partes dividi seu nullas partes habere potest; quale vero contra, idque sine contradictione. Porro etiam intellexissent, quale infinitum maius alio infinito sine ulla implicantia, quale vero non item concipi potest; quod ex mox dicendis clare apparebit.

3. Verum prius haec quatuor paucis exponam, videlicet s u b s t a n t i a m , m o d u m , a e t e r n i t a t e m , et d u r a t i o n e m . Quae circa substantiam considerari velim, sunt. Primo, quod ad eius essentiam pertinet existentia, hoc est, quod ex sola eius essentia et definitione sequatur eam existere; quod, nisi me mea fallit memoria, antehac tibi viva voce absque ope aliarum propositionum demonstravi. Secundum, et quod ex hoc primo sequitur, est, quod substantia non multiplex, sed unica duntaxat eiusdem naturae existat. Tertium denique, quod omnis substantia non nisi infinita possit intelligi. 4. Substantiae vero affectiones modos voco, quorum definitio, quatenus non est ipsa substantiae definitio, nullam existentiam involvere potest. Quapropter, quamvis existant, eos ut non existentes concipere possumus. Ex quo porro sequitur, nos, ubi ad solam modorum essentiam, non vero ad ordinem totius naturae attendimus, non posse concludere ex eo, quod iam existant, ipsos postea exstituros aut non exstituros, vel antea exstitisse aut non exstitisse. Unde clare apparet, nos existentiam substantiae toto genere a modorum existentia diversam concipere. Ex quo oritur differentia inter aeternitatem et durationem. Per durationem enim modorum tantum existentiam explicare possumus; substantiae vero per aeternitatem, hoc est, infinitam existendi, sive (invita latinitate) essendi fruitionem.

5. Ex quibus omnibus clare constat, nos modorum existentiam et durationem, ubi, ut saepissime fit, ad solam eorum essentiam, non vero ad ordinem naturae attendimus, ad libitum, et quidem propterea nullatenus quem eorum habemus conceptum destruendo, determinare, maiorem minoremque concipere, atque in partes dividere posse; aeternitatem vero et substantiam, quandoquidem non nisi infinitae concipi possunt, nihil eorum pati posse, nisi simul eorum conceptum destruamus. Quare ii prorsus garriunt, ne dicam insaniunt, qui substantiam extensam ex partibus sive corporibus ab invicem realiter distinctis conflatam esse putant. Perinde enim est, ac si quis ex sola additione et coacervatione multorum circulorum quadratum aut triangulum, aut quid aliud tota essentia diversum conflare studeat. 6. Quare omnis illa farrago argumentorum, quibus substantiam extensam finitam esse ostendere philosophi vulgo moliuntur, sua sponte ruit. Omnia enim illa substantiam corpoream ex partibus conflatam supponunt. Ad eundem etiam modum alii, qui postquam sibi persuaserunt, lineam ex punctis componi, multa invenire potuerunt argumenta, quibus ostenderent lineam non esse in infinitum divisibilem.

7. Si tamen quaeras, cur naturae impulsu adeo propensi simus ad dividendam substantiam extensam, ad id respondeo, quod quantitas duobus modis a nobis concipiatur; abstracte scilicet sive superficialiter, prout ope sensuum eam in imaginatione habemus; vel ut substantia, quod non nisi a solo intellectu fit. Itaque si ad quantitatem, prout est in imaginatione, attendimus, quod saepissime et facilius fit, ea divisibilis, finita, ex partibus composita et multiplex reperietur. Sin ad eandem, prout est in intellectu, attendamus, et res, ut in se est, percipiatur, quod difficillime fit, tum, ut satis antehac tibi demonstravi, infinita, indivisibilis et unica reperietur.

8. Porro ex eo, quod durationem et quantitatem pro libitu determinare possumus, ubi scilicet hanc a substantia abstractam concipimus, et illam a modo, quo a rebus aeternis fluit, separamus, oritur tempus et mensura; tempus nempe ad durationem, mensura ad quantitatem tali modo determinandam, ut, quoad fieri potest, eas facile imaginemur. Deinde ex eo, quod affectiones substantiae ab ipsa substantia separamus et ad classes, ut eas quoad fieri potest, facile imaginemur, redigimus, oritur numerus, quo ipsas determinamus. Ex quibus clare videre est, mensuram, tempus et numerum nihil esse praeter cogitandi seu potius imaginandi modos. 9. Quare non mirum est, quod omnes, qui similibus notionibus, et quidem praeterea male intellectis, progressum naturae intelligere conati sunt, adeo mirifice se intricarint, ut tandem se extricare nequiverint, nisi omnia perrumpendo et absurda, etiam absurdissima admittendo. Nam cum multa sint, quae nequaquam imaginatione, sed solo intellectu assequi possumus, qualia sunt substantia, aeternitas et alia; si quis talia eiusmodi notionibus, quae duntaxat auxilia imaginationis sunt, explicare conatur, nihilo plus agit, quam si det operam, ut sua imaginatione insaniat. Neque etiam ipsi substantiae modi, si cum eiusmodi entibus rationis seu imaginationis auxiliis confundantur, unquam recte intelligi poterunt. Nam cum id facimus, eos a substantia et modo, quo ab aeternitate fluunt, separamus, sine quibus tamen recte intelligi nequeunt.

10. Quod ut adhuc clarius videas, cape hoc exemplum: nempe, ubi quis durationem abstracte conceperit, eamque cum tempore confundendo in partes dividere inceperit, nunquam poterit intelligere, qua ratione hora ex. gr. transire possit. Nam ut hora transeat, necesse erit, eius dimidium prius transire, et postea dimidium reliqui, et deinde dimidium, quod huius reliqui superest; et si sic porro infinite dimidium a reliquo subtrahas, nunquam ad finem horae pervenire poteris. Quare multi, qui entia rationis a realibus distinguere assueti non sunt, durationem ex momentis componi ausi sunt asseverare, et sic in Scyllam inciderunt cupientes vitare Charybdim. Idem enim est durationem ex momentis componere, quam numerum ex sola nullitatum additione.

11. Porro cum ex modo dictis satis pateat, nec numerum, nec mensuram, nec tempus, quandoquidem non nisi auxilia imaginationis sunt, posse esse infinitos (nam alias numerus non esset numerus, nec mensura mensura, nec tempus tempus); hinc clare videre est, cur multi, qui haec tria cum rebus ipsis confundebant, propterea quod veram rerum naturam ignorabant, infinitum actu negarunt. Sed quam misere ratiocinati sint, iudicent mathematici, quibus huius farinae argumenta nullam moram iniicere potuerunt in rebus ab ipsis clare distincteque perceptis. 12. Nam praeterquam quod multa invenerunt, quae nullo numero explicari possunt (quod satis numerorum defectum ad omnia determinandum patefacit), multa etiam habent, quae nullo numero adaequari possunt, sed omnem, qui dari potest, numerum superant. Nec tamen concludunt, talia omnem numerum superare ex partium multitudine, sed ex eo, quod rei natura non sine manifesta contradictione numerum pati potest, ut ex. gr. omnes inaequalitates spatii duobus circulis A B et C D interpositi, omnesque variationes, quas materia in eo mota pati debeat, omnem numerum superant. figure 7

13. Idque non concluditur ex nimia spatii interpositi magnitudine. Nam quantumvis parvam eius portionem capiamus, huius tamen parvae portionis inaequalitates omnem numerum superabunt. Neque etiam idcirco concluditur, ut in aliis contingit, quod eius maximum et minimum non habeamus (utrumque enim in hoc nostro exemplo habemus, maximum nempe A B, minimum vero C D); sed ex eo tantum concluditur, quod natura spatii inter duos circulos diversa centra habentes interpositi nihil tale pati possit. Ideoque si quis omnes illas inaequalitates certo aliquo numero determinare velit, simul efficere debebit, ut circulus non sit circulus.

14. Sic etiam, ut ad nostrum propositum revertar, si quis omnes materiae motus, qui hucusque fuerunt, determinare volet, eos scilicet eorumque durationem ad certum numerum et tempus redigendo, is certe nihil aliud conabitur, quam substantiam corpoream, quam non nisi existentem concipere possumus, suis affectionibus privare, et ut naturam, quam habet, non habeat, efficere. Quae clare demonstrare hic possem, ut et alia multa, quae in hac epistola attigi, nisi id superfluum iudicarem.

15. Ex omnibus iam dictis clare videre est, quaedam sua natura esse infinita, nec ullo modo finita concipi posse; quaedam vero vi causae, cui inhaerent, quae tamen, ubi abstracte concipiuntur, in partes possunt dividi et ut finita spectari; quaedam denique infinita, vel, si mavis, indefinita dici, propterea quod nullo numero adaequari queant, quae tamen maiora et minora possunt concipi, quia non sequitur, illa necessario debere esse aequalia, quae numero adaequari nequeunt, ut ex allato exemplo et aliis multis satis est manifestum.

16. Denique causas errorum et confusionum, quae circa quaestionem de infinito ortae sunt, breviter ob oculos posui, easque, ni fallor, ita explicui omnes, ut non putem ullam superesse circa infinitum quaestionem, quam hic non attigi, aut quae ex dictis facillime solvi non queat. Quare in his te detinere diutius, operae pretium esse non iudico.

17. Verum hic obiter adhuc notari velim, quod Peripatetici recentiores, ut quidem puto, male intellexerunt demonstrationem veterum, qua ostendere nitebantur Dei existentiam. Nam, ut ipsam apud Iudaeum quendam, Rab Ghasdai vocatum, reperio, sic sonat: “Si datur progressus causarum in infinitum, erunt omnia, quae sunt, etiam causata. Atqui nulli, quod causatum est, competit vi suae naturae necessario existere. Ergo nihil est in natura, ad cuius essentiam pertinet necessario existere. Sed hoc est absurdum; ergo et illud.” Quare vis argumenti non in eo sita est, quod impossibile sit, dari actu infinitum aut progressus causarum in infinitum; sed tantum in eo, quod supponatur, res, quae sua natura non necessario existunt, non determinari ad existendum a re sua natura necessario existente.

18. Transirem iam, quia tempus me festinare cogit, ad secundam tuam epistolam; sed ad ea, quae isthac continentur, commodius, cum dignatus fueris me invisere, respondere potero. Quaeso itaque, si fieri potest, ut quam primum venias; nam tempus migrandi festinanter accedit. Tantum est. Vale meique memor vive, qui sum etc.

Rhenoburgi d. 20. Apr. 1663.

E P I S T O L A XXXIX. (Versio.)

ARG. Argumenta de unitate Dei.

Viro amplissimo ac prudentissimo * * * * * * * [Ioh. Hudde]

B. D. S.

AMPLISSIME VIR,

Demonstrationem u n i t a t i s D e i , hinc nimirum, quod eius natura necessariam involvit existentiam, quam postulabas, et ego in me recipiebam, ante hoc tempus ob quasdam occupationes mittere non potui. Ut ergo eo deveniam, praesupponam

 I. Veram uniuscuiusque rei definitionem nihil aliud, quam rei definitae simplicem naturam includere. Et hinc sequitur
 II. Nullam definitionem aliquam multitudinem vel certum aliquem individuorum numerum involvere vel exprimere; quandoquidem nil aliud, quam rei naturam, prout ea in se est, involvit et exprimit. Ex. gr. definitio trianguli nihil aliud includit, quam simplicem naturam trianguli; at non certum aliquem triangulorum numerum; quemadmodum mentis definitio, quod ea sit res cogitans, vel Dei definitio, quod is sit ens perfectum, nihil aliud, quam mentis et Dei naturam includit; at non certum mentium vel deorum numerum.
 III. Uniuscuiusque rei existentis causam positivam, per quam existit, necessario dari debere.
 IV. Hanc causam vel in natura et in ipsius rei definitione (quia scilicet ad ipsius naturam existentia pertinet, vel eam necessario includit) vel extra rem ponendam esse.

2. Ex his praesuppositis sequitur, quod si in natura certus aliquis individuorum numerus existat, una pluresve causae dari debeant, quae illum iuste nec maiorem, nec minorem individuorum numerum producere potuerunt. Si, exempli gratia, in rerum natura viginti homines existant (quos omnis confusionis vitandae causa simul ac primos in natura esse supponam), non satis est, causam humanae naturae in genere investigare, ut rationem, cur viginti existant, reddamus; sed etiam ratio investiganda est, cur nec plures, nec pauciores, quam viginti homines existant. Nam (juxta tertiam hypothesin) de quovis homine ratio et causa, cur existat, reddenda est. 3. At haec causa (juxta secundam et tertiam hypothesin) nequit in ipsius hominis natura contineri; vera enim hominis definitio numerum viginti hominum non involvit. Ideoque, (juxta quartam hypothesin) causa existentiae horum viginti hominum, et consequenter uniuscuiusque sigillatim, extra eos dari debet. Proinde absolute concludendum est, ea omnia, quae concipiuntur numero multiplicia existere, necessario ab externis causis, non vero propriae suae naturae vi produci. Quoniam vero (secundum hypothesin) necessaria existentia ad Dei naturam pertinet, eius vera definitio necessariam quoque existentiam ut includat, necessum est; et propterea ex vera eius definitione necessaria eius existentia concludenda est. At ex vera eius definitione (ut iam ante ex secunda et tertia hypothesi demonstravi) necessaria multorum deorum existentia non potest concludi. Sequitur ergo unici Dei solummodo existentia. Q. E. D.

4. Haec, amplissime vir, mihi hoc tempore optima visa fuit methodus ad propositum demonstrandum. Hoc ipsum antehac aliter demonstravi, distinctionem essentiae et existentiae adhibendo; quia vero ad id, quod mihi indicasti, attendo, hanc demonstrationem tibi libentius mittere volui. Spero tibi faciet satis, tuumque super ea iudicium praestolabor, et interea temporis manebo, etc.

Voorburgi d. 7. Ianuar. 1666.

E P I S T O L A XL. (Versio.)

ARG. Pergit disputare de unitate Dei.

Viro amplissimo ac prudentissimo * * * * * * * [Ioh. Hudde]

B. D. S.

AMPLISSIME VIR,

Quod in tua epistola, d. 10. Febr. ad me data 1), aliquo modo mihi erat obscurum, in ultima, d. 30. Martii scripta 2), optime enucleasti. 1) In hac collectione deest. Me. 2) Etiam deest. Me.

Quoniam igitur, quae proprie tua sit sententia, novi, statum quaestionis talem, qualem eum concipis, ponam; an scilicet non nisi unum sit ens, quod sua sufficientia vel vi subsistit? Quod non tantum affirmo, sed etiam demonstrare in me suscipio, hinc nimirum, quod eius natura necessariam involvit existentiam; licet hoc ipsum facillime ex Dei intellectu, (quemadmodum ego in prop. 11. part. I. demonstrationum mearum geometricarum in Cartesii principia praestiti) aut ex aliis Dei attributis demonstrari licet. 2. Rem ergo ut aggrediamur, in antecessum breviter ostendam, quas proprietates ens necessariam includens existentiam habere debet: nimirum

 I. Id esse aeternum. Si enim determinata duratio ei attribueretur, ens istud, extra determinatam durationem ut non existens vel ut necessariam non involvens existentiam conciperetur, quod definitioni suae repugnat.
 II. Id simplex, non vero ex partibus compositum esse. Partes namque componentes natura et cognitione priores sint oportet, quam id, quod compositum est; quod in eo, quod sua natura aeternum est, locum non habet.
 3.  III. Id non determinatum, sed solum infinitum posse concipi. Quippe si istius entis natura determinata esset et etiam determinata conciperetur, illa natura extra eos terminos ut non existens conciperetur, quod cum definitione sua quoque pugnat.
 IV. Id indivisibile esse. Si enim esset divisibile, in partes vel eiusdem vel diversae naturae dividi posset. Si hoc, destrui et ita non existere posset, quod definitioni adversum est; et si illud, pars quaelibet necessariam per se existentiam includeret, et hoc pacto unum sine alio existere, et per consequens concipi, ac propterea illa natura ut finita comprehendi posset, quod per antecedens definitioni adversatur. Hinc videre est, quod, si eiusmodi enti aliquam velimus adscribere imperfectionem, statim in contradictionem incidamus. Nam sive imperfectio, quam tali vellemus affingere naturae, in quodam defectu aut terminis quibusdam, quos istiusmodi natura possideret, vel in aliqua mutatione, quam virium defectu a causis externis pati posset, sita esset; eo semper redigemur, eam naturam, quae necessariam involvit existentiam, non existere, vel haud necessario existere. Et idcirco concludo:
 4.  V. Id omne, quod necessariam includit existentiam, nullam in se habere posse imperfectionem, sed meram debere exprimere perfectionem.
 VI. Porro, quoniam non nisi ex perfectione provenire potest, ut aliquod ens sua sufficientia et vi existat, sequitur, si supponamus, ens, quod non omnes exprimit perfectiones, sua natura existere, etiam nos debere supponere illud quoque ens existere, quod omnes comprehendit in se perfectiones. Si enim minori potentia praeditum sua sufficientia, quanto magis aliud maiori potentia praeditum existit.
 5.  Ut denique ad rem accedamus, affirmo non nisi unicum posse ens esse, cujus existentia ad suam naturam pertinet; illud nimirum ens tantum, quod omnes in se habet perfectiones, quodque  D e u m  nominabo. Quippe si aliquod ponatur ens, ad cuius naturam existentia pertinet, illud ens nullam in se continere imperfectionem, sed omnem exprimere debet perfectionem (per notam 5.); et propterea natura illius entis ad Deum, (quem per notam 6. etiam existere statuere debemus) pertinere debet, quia omnes perfectiones, nullas vero imperfectiones in se habet.   6.  Nec extra Deum existere potest; nam si vel extra Deum existeret, una eademque natura, quae necessariam involvit existentiam, duplex existeret; quod iuxta antecedentem demonstrationem est absurdum. Ergo nihil extra Deum, sed solus Deus est, qui necessariam involvit existentiam. Q. E. D.
 Haec sunt, amplissime vir, quae hoc tempore ad hanc rem demonstrandam in medium proferre scio. Optem, ut tibi demonstrare liceat, me esse etc.

Voorburgi die 10. Aprilis 1666.

E P I S T O L A XLI. (Versio.)

ARG. Quibusdam de unitate Dei denuo explicitis amici consilium de poliendis vitris audire cupit.

Viro amplissimo ac prudentissimo * * * * * * * [Ioh. Hudde]

B. D. S.

AMPLISSIME VIR,

Ad tuam (in causa fuit impedimentum aliquod) nono decimo Maii datam *) citius respondere non licuit. Quia vero te tuum super demonstratione mea tibi missa suspendere iudicium, quantum ad maximam partem, deprehendi (propter obscuritatem, credo, quam in ea reperis), sensum eius clarius hic explicare conabor.

  • ) In hac collectione deest. Me.

2. Primo ergo quatuor proprietates, quas ens sua sufficientia aut vi existens habere debet, enumeravi. Has quatuor reliquasque his similes in nota quinta ad unam redigi. Deinde, ut omnia ad demonstrationem necessaria ex solo supposito deducerem, in sexta ex data hypothesi Dei existentiam demonstrare conatus sum; et inde denique, nihil amplius (ut notum) nisi simplicem verborum sensum praesupponendo, quod petebatur, conclusi.

 Hoc breviter meum propositum, hic scopus fuit. Iam uniuscuiusque membri sensum sigillatim explanabo, ac primum a praemissis ordiar proprietatibus.

3. In prima nullam invenis difficultatem, nec aliud quid, sicut et secunda, est, quam axioma. Per simplex enim nihil, nisi quod non est compositum, intelligo, sive ex partibus natura differentibus aut ex aliis natura convenientibus componatur. Demonstratio certe universalis est.

4. Sensum tertiae, (quantum ad hoc, quod si ens sit cogitatio, id in cogitatione, si vero sit extensio, in extensione non determinatum, sed solummodo indeterminatum concipi potest) optime percepisti, quamvis te conclusionem percipere neges; quae tamen hoc nititur, quod sit contradictio, aliquid, cuius definitio existentiam includit, aut (quod idem est) existentiam affirmat, sub negatione existentiae concipere. Et quoniam determinatum nihil positivi, sed tantum privationem existentiae eiusdem naturae, quae determinata concipitur, denotat; sequitur id, cuius definitio existentiam affirmat, non determinatum posse concipi. 5. Ex. gr. si terminus extensionis necessariam includit existentiam, aeque extensionem sine existentia, ac existentiam sine extensione impossibile erit concipere. Hoc si ita statuatur, determinatam extensionem concipere impossibile quoque erit. Si enim ea determinata conciperetur, propria sua natura esset determinanda, nempe extensione: et haec extensio, qua determinaretur, deberet sub existentiae negatione concipi; id quod, iuxta hypothesin, manifesta est contradictio.

6. In quarta nihil aliud volui ostendere, quam tale ens nec in partes eiusdem, nec in partes diversae naturae posse dividi, sive eae, quae diversae sunt naturae, necessariam existentiam, sive minus involvunt. Si enim, inquiebam, posterius hoc locum obtineret, posset destrui, quoniam rem destruere est illam in eiusmodi partes resolvere, ut nulla earum omnium naturam totius exprimat; si vero prius locum haberet, cum tribus iam declaratis pugnaret proprietatibus.

7. In quinta solummodo praesupposui, perfectionem in τωι esse, et imperfectionem in privatione του esse consistere. Dico privationem; quamvis enim ex. gr. extensio de se cogitationem neget, nulla tamen hoc ipsum in ea est imperfectio. Hoc vero, si nimirum extensione destitueretur, in ea imperfectionem argueret, ut revera fieret, si esset determinata; similiter si duratione, situ etc. careret.

8. Sextam absolute concedis; et tamen dicis, tuam difficultatem (quare scilicet non plura entia per se existentia, natura autem differentia possent esse; quemadmodum cogitatio et extensio diversa sunt, ac forte propria sufficientia subsistere possunt) totam superesse. Hinc non aliud iudicare valeo, quam te eam longe alio ac ego sensu capere. Confido me perspicere, quo eam sensu intelligas; ego tamen, ne tempus perdam, meum tantum declarabo sensum. Dico ergo, quantum ad sextam attinet, si ponamus aliquid, quod in suo genere solummodo indeterminatum, et perfectum est, sua sufficientia existere, quod etiam existentia entis absolute indeterminati ac perfecti concedenda erit; quod ens ego D e u m nuncupabo. Si ex. gr. statuere volumus, extensionem aut cogitationem (quae quaelibet in suo genere, hoc est, in certo genere entis, perfectae esse queunt) sua sufficientia existere; etiam existentia Dei, qui absolute perfectus est, hoc est, entis absolute indeterminati erit concedenda. 9. Hic loci, quod modo dixi, notari vellem, quantum vocabulum imperfectionis spectat, nimirum illud significare rei alicui quicquam deesse, quod tamen ad suam naturam pertinet. Ex. gr. extensio solummodo respectu durationis, situs, quantitatis imperfecta dici potest; nimirum quia non durat longius, quia suum non retinet situm, vel quia maior non evadit. Nunquam vero, quia non cogitat, imperfecta dicetur, quandoquidem eius natura nihil tale exigit, quae in extensione sola consistit, hoc est, in certo entis genere; quo respectu tantum determinata aut indeterminata, imperfecta aut perfecta dicenda est. Et quandoquidem Dei natura in certo entis genere non consistit, sed in ente, quod absolute indeterminatum est, eius etiam natura exigit id omne, quod το esse perfecte exprimit; eo quod eius natura alias determinata et deficiens esset. 10. Haec cum ita se habeant, sequitur non nisi unum ens, Deum scilicet, posse esse, quod propria vi existit. Si etenim, verbi causa, ponamus, quod extensio existentiam involvit, aeterna et indeterminata ut sit, absoluteque nullam imperfectionem, sed perfectionem exprimat, opus est. Ideoque extensio ad Deum pertinebit, aut aliquid erit, quod aliquo modo Dei naturam exprimit; quia Deus est ens, quod non certo duntaxat respectu, sed absolute in essentia indeterminatum et omnipotens est. Hocque, quod (pro lubitu) de extensione dicitur, de omni eo, quod ut tale statuere volemus, affirmandum quoque erit. Concludo rgo, ut in praecedenti mea epistola, nihil extra Deum, sed Deum solum sua sufficientia subsistere. Credo haec sufficere ad sensum praecedentis declarandum; tu vero melius de eo iudicium ferre poteris.

11.-13. [ Amici consilium de poliendis vitris audire cupit. ]

E P I S T O L A XLII.

ARG. De optima methodo, qua inoffenso pede in rerum cognitione pergere possimus.

Doctissimo expertissimoque viro I. B. [Ioh. Bouwmeester]

B. D. S.

DOCTISSIME VIR, AMICE SINGULARIS,

Ad ultimas tuas literas, dudum a me acceptas *), antehac respondere non potui; ita variis occupationibus et sollicitudinibus impeditus fui, ut vix tandem me expedire potuerim.

  • ) In hac collectione deest. Me.

Nolo tamen, quandoquidem animum aliquantisper recipere licet, meo officio deesse; sed tibi quam primum maximas agere gratias volo pro amore atque officio erga me tuo, quod saepius opere, iam vero literis etiam satis superque testatus es etc. 2. Transeo ad tuam quaestionem, quae sic se habet, nempe: an aliqua detur aut dari possit methodus talis, qua inoffenso pede in praestantissimarum rerum cogitatione sine taedio pergere possimus? an vero, quemadmodum corpora nostra, sic etiam mentes casibus obnoxiae sint, et fortuna magis, quam arte cogitationes nostrae regantur? Quibus me satisfacturum puto, si ostendam, quod necessario debeat dari methodus, qua nostras claras et distinctas perceptiones dirigere et concatenare possumus, et quod intellectus non sit, veluti corpus, casibus obnoxius. Quod quidem ex hoc solo constat, quod una clara et distincta perceptio, aut plures simul possunt absolute esse causa alterius clarae et distinctae perceptionis. Imo omnes clarae et distinctae perceptiones, quas formamus, non possunt oriri nisi ab aliis claris et distinctis perceptionibus, quae in nobis sunt, nec ullam aliam causam extra nos agnoscunt. 3. Unde sequitur, quas claras et distinctas perceptiones formamus, a sola nostra natura eiusque certis et fixis legibus pendere, hoc est, ab absoluta nostra potentia, non vero a fortuna, hoc est, a causis quamvis certis etiam et fixis legibus agentibus, nobis tamen ignotis et a nostra natura et potentia alienis. Quod ad reliquas perceptiones attinet, eas a fortuna quam maxime pendere fateor. 4. Ex his igitur clare apparet, qualis esse debeat vera methodus et in quo potissimum consistat, nempe in sola puri intellectus cognitione, eiusque naturae et legum; quae ut acquiratur, necesse est ante omnia distinguere inter intellectum et imaginationem, sive inter veras ideas et reliquas, nempe fictas, falsas, dubias et absolute omnes, quae a sola memoria dependent. Ad haec intelligendum, saltem quoad methodus exigit, non est opus naturam mentis per primam eius causam cognoscere, sed sufficit mentis sive perceptionum historiolam concinnare modo illo, quo Verulamius docet. 5. Et his paucis puto me veram methodum explicuisse et demonstrasse, simulque viam ostendisse, qua ad eam perveniamus. Superest tamen te monere, ad haec omnia assiduam meditationem et animum propositumque constantissimum requiri, quae ut habeantur, apprime necesse est, certum vivendi modum et rationem statuere et certum aliquem finem praescribere. Sed de his impraesentiarum satis etc.

Voorburgi d. 10. Iun. 1666.

E P I S T O L A L. (Versio.)

ARG. De discrimine inter Spinozae et Hobbesii politicam, de unitate Dei, de figurae notione, de libro professoris Ultraiectini in tractatum theol.-politicum.

Viro humanissimo atque prudentissimo * * * * * * * [Jarig Jelles]

B. D. S.

HUMANISSIME VIR,

Quantum ad politicam spectat, discrimen inter me, et Hobbesium, de quo interrogas, in hoc consistit, quod ego naturale ius semper sartum tectum conservo, quodque supremo magistratui in qualibet urbe non plus in subditos iuris, quam iuxta mensuram potestatis, qua subditum superat, competere statuo, quod in statu naturali semper locum habet.

2. Porro, quod demonstrationem attinet, quam ego in appendice geometricarum in Cartesii principia demonstrationum stabilio, nempe Deum non nisi valde improprie unum vel unicum dici posse; respondeo, rem solummodo existentiae, non vero essentiae respectu unam vel unicam dici. Res enim sub numeris, nisi postquam ad commune genus redactae fuerunt, non concipimus. Qui verbi gratia sestertium et imperialem manu tenet, de numero binario non cogitabit, nisi hunc sestertium et imperialem uno eodemque, nempe nummorum vel monetarum nomine vocare queat. Nam tunc se duos nummos vel monetas habere, potest affirmare; quoniam non modo sestertium sed etiam imperialem nummi vel monetae nomine insignit. 3. Hinc ergo clare patet, nullam rem unam aut unicam nominari, nisi postquam alia res concepta fuit, quae (ut dictum est) cum ea convenit. Quoniam vero Dei existentia ipsius sit essentia, deque eius essentia universalem non possimus formare ideam, certum est, eum, qui Deum unum vel unicum nuncupat, nullam de Deo veram habere ideam, vel improprie de eo loqui.

4.-5. [ De figurae notione, de libro professoris Ultraiectini in tractatum theol.-politicum. ]

Hagae Comitis d. 2. Iunii 1674.

E P I S T O L A LXI.

ARG. De diversitate sententiarum philosophorum. Cartesius et Spinoza diversi de libero arbitrio.

Praestantissimo acutissimoque philosopho B. D. S.

  • * * * * * *

[Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

PRAESTANTISSIME VIR,

Miror saltem, quod eo ipso, quo demonstrent philosophi, aliquid falsum esse, eadem ratione ostendant eius veritatem. Certitudinem enim intellectus in suae methodi initio Cartesius omnibus aequalem esse putat; in meditationibus autem demonstrat. Idem illi probant, qui putant se aliquid certi demonstrare posse hac ratione, ut pro indubitato a singulis hominibus accipiatur.

2. Sed his missis experientiam provoco, et, ut ad haec accurate attendas, submisse rogo. Sic enim deprehendetur, si ex duobus unus aliquid affirmet, alter vero neget, et ita, ut sibi eius sint conscii, loquantur, quod licet verbis contrarii videantur, attamen perpensis eorum conceptibus ambo (unusquisque pro suo conceptu) vera dicant. Quod quidem refero, cum immensae sit in vita communi utilitatis, et possent hoc unico observato innumerae controversiae et inde sequentes contentiones praecaveri; quamvis veritas haec in conceptu non semper absolute vera sit, sed positis tantum iis, quae in intellectu supponuntur ut vera. 3. Quae regula etiam adeo est universalis, ut apud omnes homines, ne dementibus quidem ac dormientibus exceptis, reperiatur. Quicquid enim hi dicunt, se videre (licet nobis non ita appareat) aut vidisse, certissimum est, haec revera ita se habere. 4. Quod etiam in casu proposito, de libero nempe arbitrio, clarissime conspicitur. Uterque enim tam qui pro, quam qui contra disputat, verum mihi dicere videtur, prout nimirum quilibet libertatem concipit. L i b e r u m enim dicit Cartesius, quod a nulla causa cogitur; et tu e contra, quod a nulla causa determinatur ad aliquid. Fateor itaque tecum, nos in omnibus rebus a certa causa ad aliquid determinari, et sic nullum nos habere liberum arbitrium. Sed contra quoque puto cum Cartesio in certis rebus (quod statim aperiam) nos nullatenus cogi, atque ita habere liberum arbitrium. Exemplum formabo a praesenti.

5. Triplex autem est status quaestionis: primo an in res, quae extra nos sunt, absolute aliquam habeamus potestatem? Quod negatur. Exempli gratia, quod hanc nunc exaro epistolam, non est absolute in mea potestate, quandoquidem certe prius scripsissem, ni vel absentia vel amicorum praesentia impeditus fuissem. Secundo, an nos in motus corporis nostri, qui sequuntur, voluntate eos ad id determinante, absolute habeamus potestatem? Respondeo limitando, si nimirum sano corpore vivamus. Si enim valeo, semper me ad scribendum applicare, vel non applicare possum. 6. Tertio, an, quando mihi meum rationis exercitium usurpare licet, eo liberrime, hoc est, absolute uti possim? Ad quod respondeo affirmative. Quis enim mihi negaret, nisi contradicendo propriae conscientiae, quod non possum in meis cogitationibus cogitare, me velle scribere aut non scribere. Et quoad operationem quoque, quia hoc externae causae permittunt (quod secundum concernit casum), quod equidem tam scribendi, quam non scribendi facultatem habeam, fateor quidem tecum, dari causas, quae me ad id determinant, quod iam scribo, quia scilicet primo mihi scripsisti, eademque opera postulavisti, ut prima occasione rescriberem et, quia impraesentiarum datur occasio, eam non libenter amitterem. 7. Pro certo etiam affirmo, teste conscientia, cum Cartesio, istiusmodi res me propterea non cogere, meque revera (quod negatu videtur impossibile) id nihilominus omittere posse, non obstantibus his rationibus. Si quoque cogeremur a rebus externis, cui possibile est habitum virtutis acquirere? Imo hoc posito omnis malitia excusabilis esset. Sed quot modis non fit, ut, si a rebus externis ad aliquid determinemur, obfirmato tamen ac constanti ei resistamus animo?

8. Ut itaque superioris regulae clariorem dem explicationem. Ambo equidem verum dicitis proprium iuxta conceptum. Si autem absolutam veritatem spectemus, haec tantum competit sententiae Cartesii. Supponis enim in conceptu, ut certum, libertatis essentiam in eo consistere, quod a nulla re determinamur. Hoc sic posito utrumque verum erit. Verum tamen cum essentia cuiuslibet rei in eo consistat, sine quo ne quidem concipi possit, et clare sane concipiatur libertas, licet ab externis causis in nostris actionibus ad aliquid determinemur, sive licet semper causae sint, quae incitamento nobis sunt, ut actiones nostras tali modo dirigamus, cum tamen id plane non efficiant; verum nullatenus, posito quod cogamur. Vide praeterea Cartesii epist. tom. I. ep. 8. et 9., item tom. II. ep. 2. Sed haec sufficiant. Rogo, ut ad has difficultates respondeas etc.

D. 8. Octob. 1674.

E P I S T O L A LXII.

ARG. Argute et sagaciter de libertate exponit.

Viro doctissimo atque expertissimo * * * * * * * [G. H. Schuller]

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

EXPERTISSIME DOMINE,

Misit mihi amicus noster I. R. *) literas, quas ad me dignatus es scribere, una cum iudicio tui amici de mea et Cartesii de libero arbitrio sententia, quae mihi gratissima fuerunt. Et, quamvis in praesentia, praeterquam quod valetudinem non satis firmam habeam, aliis rebus admodum distrahar, tamen vel singularis tua humanitas, vel, quod ego praecipuum puto, veritatis studium, quo teneris, me cogit, ut tuo desiderio pro mei ingenii tenuitate satisfaciam. Etenim quid tuus amicus velit, antequam experientiam provocat et accuratam attentionem petit, nescio. Quod deinde addit: si quando inter duos alter de re quapiam quid affirmat, alter autem neget etc., verum est, si intelligit illos duos, quamvis iisdem utantur vocabulis, de rebus tamen diversis cogitare, cuius rei exempla aliquot amico I. R. olim misi, cui iam scribo, ut tibi eadem communicet.

  • ) Ioh. Rieuwerts bibliopola Amstelodamensis procul dubio significatur. Br.

2. Transeo igitur ad illam libertatis definitionem, quam meam esse ait; sed nescio, unde illam sumpserit. Ego eam rem liberam esse dico, quae ex sola suae naturae necessitate existit et agit; coactam autem, quae ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione. Ex. gr. Deus, tametsi necessario, libere tamen existit, quia ex sola suae naturae necessitate existit. Sic etiam Deus se et absolute omnia libere intelligit, quia ex sola ipsius naturae necessitate sequitur, ut omnia intelligat. Vides igitur me libertatem non in libero decreto; sed in libera necessitate ponere.

3. Sed ad res creatas descendamus, quae omnes a causis externis determinantur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione. Quod ut clare intelligatur, rem simplicissimam concipiamus. Ex. gr. lapis a causa externa ipsum impellente certam motus quantitatem accipit, qua postea cessante causae externae impulsu moveri necessario perget. Haec igitur lapidis in motu permanentia coacta est, non necessaria, quia impulsu causae externae definiri debet; et quod hic de lapide, id de quacumque re singulari, quantumvis illa composita et ad plurima apta esse concipiatur, intelligendum est, quod scilicet unaquaeque res necessario a causa externa aliqua determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione.

4. Porro, concipe iam, si placet, lapidem, dum moveri pergit, cogitare et scire, se, quantum potest, conari, ut moveri pergat. Hic sane lapis, quandoquidem sui tantummodo conatus est conscius et minime indifferens, se liberrimum esse et nulla alia de causa in motu perseverare credet, quam quia vult. Atque haec humana illa libertas est, quam omnes habere iactant, et quae in hoc solo consistit, quod homines sui appetitus sint conscii et causarum, a quibus determinantur, ignari. 5. Sic infans se lac libere appetere credit; puer autem iratus vindictam velle et timidus fugam. Ebrius deinde credit, se ex libero mentis decreto ea loqui, quae postea sobrius tacuisse vellet. Sic delirans, garrulus et huius farinae plurimi se ex libero mentis decreto agere, non autem impetu ferri credunt. Et quia hoc praeiudicium omnibus hominibus innatum est, non ita facile eodem liberantur. Nam quamvis experientia satis superque doceat, homines nihil minus posse, quam appetitus moderari suos, et quod saepe, dum contrariis affectibus conflictantur, meliora videant et deteriora sequantur, se tamen liberos esse credunt, idque propterea, quod res quasdam leviter appetant, et quarum appetitus facile potest contrahi memoria alterius rei, cuius frequenter recordamur.

6. His, quaenam mea de libera et coacta necessitate, deque ficta humana libertate sit sententia, satis, ni fallor, explicui; ex quibus facile ad tui amici obiectiones respondetur. Nam quod cum Cartesio ait, illum liberum esse, qui a nulla causa externa cogitur, si per hominem coactum intelligit eum, qui invitus agit, concedo nos quibusdam in rebus nullatenus cogi, hocque respectu habere liberum arbitrium. Sed si per coactum intelligit, qui quamvis non invitus, necessario tamen agit (ut supra explicui), nego nos aliqua in re liberos esse.

7. At amicus tuus contra affirmat, nos rationis exercitio liberrime, hoc est, absolute uti posse, qua in re satis, ne dicam, nimis confidenter perstat. Quis enim, ait, nisi propriae contradicendo conscientiae, negaret, me cogitationibus meis cogitare posse, quod vellem et quod non vellem scribere?. Pervelim scire, quam ille conscientiam praeter illam, quam supra exemplo lapidis explicui, narrat. Ego sane, ne meae conscientiae, hoc est, ne rationi et experientiae contradicam et ne praeiudicia et ignorantiam foveam, nego, me ulla absoluta cogitandi potentia cogitare posse, quod vellem et quod non vellem scribere. 8. Sed ipsius conscientiam appello, qui sine dubio expertus est, se in somnis non habere potestatem cogitandi, quod vellet et quod non vellet scribere; nec cum somniat se velle scribere, potestatem habet, non somniandi se velle scribere. Nec minus expertum illum esse credo, quod mens non semper aeque apta sit ad cogitandum de eodem obiecto; sed prout corpus aptius est, ut in eo huius vel illius obiecti imago excitetur, ita mens aptior est ad hoc vel illud obiectum contemplandum.

9. Cum praeterea addit, quod causae, cur animum ad scribendum applicuerit, ipsum quidem ad scribendum impulerint, sed non coegerint, nihil aliud significat (si rem aequo pondere examinare velis), quam quod ipsius animus ita tum erat constitutus, ut causae, quae ipsum alias, cum scilicet magno aliquo affectu conflictatur, non potuissent, nunc facile potuerunt flectere, hoc est, causae, quae ipsum alias non potuissent cogere, coegerunt iam, non ut invitus scriberet, sed ut necessario scribendi esset cupidus.

10. Quod porro statuit: quod si a causis externis cogeremur, virtutis habitum acquirere possit nemo; nescio, quis ipsi dixerit, non posse ex fatali necessitate, sed tantummodo ex libero mentis decreto, fieri, ut firmato et constanti simus animo.

11. Et quod denique addit: quod hoc posito omnis malitia excusabilis esset, quid inde? Nam homines mali non minus timendi sunt, nec minus perniciosi, quando necessario mali sunt. Sed de his, si placet, vide meae appendicis ad Cartesii principiorum lib. I. et II. ordine geometrico demonstrator. partis II. caput 8.

12. Denique tuus amicus, qui haec mihi obiicit, vellem, ut mihi responderet, qua ratione ille humanam virtutem, quae ex libero mentis decreto oritur, simul concipiat cum Dei praeordinatione. Quod si cum Cartesio fatetur, se haec nescire conciliare, ergo telum, quo ipse transfixus iam est, in me vibrare conatur. Sed frustra. Nam si meam sententiam attento animo examinare velis, omnia congruere videbis etc.

E P I S T O L A LXIII.

ARG. Auctor hortatur Spinozam ad libros de intellectus emendatione et ethice edendos. De motus definitione. De differentia inter ideam veram et adaequatam.

Praestantissimo atque acutissimo philosopho B. D. S.

  • * * * * * *

[Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

PRAESTANTISSIME VIR,

Methodum tuam recte regendae rationis in acquirenda veritatum incognitarum cognitione, ut et generalia in physicis quando impetrabimus? Novi te iam modo magnos in iis fecisse progressus. Prius iam mihi innotuit, et posterius noscitur ex lemmatibus parti secundae ethices adiectis *); quibus multae difficultates in physicis facile solvuntur. Si otium, et occasio sinit, a te submisse peto, veram motus definitionem, ut et eius explicationem, atque qua ratione, cum extensio, quatenus per se concipitur, indivisibilis, immutabilis etc. sit, a priori deducere possimus, tot tamque multas oriri posse varietates et per consequens existentiam figurae in particulis alicuius corporis, quae tamen in quovis corpore variae et diversae sunt a figuris partium, quae alterius corporis formam constituunt.

  • ) Vid. ethices P. 2. post prop. 13. schol. Me.

2. Praesens mihi indicasti methodum, qua uteris in indagandis necdum cognitis veritatibus. Experior eam methodum valde esse praecellentem, et tamen valde facilem, quantum ego de ea concepi; et possum affirmare hac unica observatione magnos me in mathematicis fecisse progressus. Optem idcirco, ut mihi veram traderes definitionem ideae adaequatae, verae, falsae, fictae et dubiae. 3. Differentiam inter ideam veram et adaequatam quaesivi. Huc usque tamen nil aliud rescire potui, quam cum rem inquisivi et certum conceptum vel ideam, quod, inquam (ut porro expiscarer, an haec idea vera etiam alicuius rei adaequata esset), ex me quaesiverim, quae sit causa huius ideae aut conceptus; qua cognita denuo interrogavi, quae sit rursus causa huius conceptus, et sic semper in causas causarum idearum inquirendo perrexi, usque dum talem causam nanciscerer, cuius aliam causam rursus videre non possem, quam quod inter omnes ideas possibiles, quas penes me habeo, haec una quoque ex iisdem existat. 4. Si, exempli causa, inquirimus, in quo consistat vera nostrorum errorum origo; Cartesius respondebit, quod assensum praebeamus rebus nondum clare perceptis. Verum licet haec vera idea huius rei sit, nondum tamen potero omnia circa haec scitu necessaria determinare, nisi quoque huius rei adaequatam ideam habuero; quam ut assequar, denuo in causam huius conceptus inquiro, quare nimirum fiat, ut assensum praebeamus rebus non clare intellectis, et respondeo hoc fieri ex defectu cognitionis. Sed hic rursus ulterius inquirere non licet, quaenam sit causa, ut quaedam ignoremus; ac proinde video me adaequatam ideam nostrorum errorum detexisse. 5. Hic interim a te requiro, an, quia constat, multas res infinitis modis expressas habere adaequatam sui ideam et ex quavis adaequata idea omnia ea, quae de re sciri possunt, educi posse, quamvis facilius ex hac, quam ex illa idea eliciantur, an, inquam, sit medium, quo noscatur, utra prae alia usurpanda sit. Sic exempli gratia adaequata idea circuli consistit in radiorum aequalitate; eadem quoque consistit in infinitis rectangulis sibi invicem aequalibus, factis a segmentis duarum linearum, atque sic porro infinitas habet expressiones, quarum unaquaeque adaequatam circuli naturam explicat; et quamvis ex unaquaque harum omnia alia deducere liceat, quae de circulo sciri possunt, id ipsum tamen multo facilius fit ex una harum, quam ex altera. 6. Sic quoque, qui applicatas curvarum considerat, multa deducet, quae ad dimensionem harum spectant, sed maiori facilitate, si consideremus tangentes etc. Et ita indicare volui, quo usque hac in disquisitione progressus sum; cuius perfectionem vel, si alicubi erro, emendationem, nec non desideratam definitionem exspecto. Vale.

D. 5. Ian. 1675.

E P I S T O L A LXIV.

ARG. De differentia inter ideam veram et adaequatam, quae nulla sit praeter relationem extrinsecam. De aliis brevius.

Nobilissimo ac doctissimo viro * * * * * * * [Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIME VIR,

Inter i d e a m v e r a m et a d a e q u a t a m nullam aliam differentiam agnosco, quam quod nomen veri respiciat tantummodo convenientiam ideae cum suo ideato, nomen adaequati autem naturam ideae in se ipsa; ita ut revera nulla detur differentia inter ideam veram, et adaequatam praeter relationem illam extrinsecam. Iam autem, ut scire possim, ex qua rei idea ex multis omnes subiecti proprietates possint deduci, unicum tantum observo, ut ea rei idea, sive definitio causam efficientem exprimat. 2. Exempli gratia, ad circuli proprietates investigandas inquiro, an ex hac idea circuli, quod scilicet constat ex infinitis rectangulis, possim omnes eius proprietates deducere; inquiro, inquam, an haec idea causam circuli efficientem involvat. Quod cum non fiat, aliam quaero: nempe quod circulus sit spatium, quod describitur a linea, cuius unum punctum est fixum, alterum mobile. Cum haec definitio iam causam efficientem exprimat, scio me omnes inde posse circuli proprietates deducere etc. 3. Sic quoque cum Deum definio esse ens summe perfectum cumque ea definitio non exprimat causam efficientem (intelligo enim causam efficientem tam internam, quam externam), non potero inde omnes Dei proprietates expromere; at quidem cum definio Deum esse ens etc. Vide defin. 6. P. 1. ethices.

4. Ceterum de reliquis, nimirum de motu, quaeque ad methodum spectant, quia nondum ordine conscripta sunt, in aliam occasionem reservo.

5. Circa illa, quae ais, quod ille, qui considerat applicatas curvarum, multa deducet, quae ad dimensionem earum spectant, sed maiori facilitate, considerando tangentes etc., ego contrarium puto, quod etiam considerando tangentes multa alia difficilius deducentur, quam considerando ordinatim applicatas; et absolute statuo, quod ex quibusdam proprietatibus alicuius rei (quacumque data idea) alia facilius, alia difficilius (quae tamen omnia ad naturam illius rei spectant) inveniri possint. Sed hoc tantum observandum existimo, ideam talem esse inquirendam, ex qua omnia elici queant, ut supra dictum. Omnia enim ex aliqua re possibilia deducturus, necessario sequitur, ultima prioribus difficiliora fore etc.

E P I S T O L A LXV.

ARG. Quatuor quaestiones de attributis Dei solvendas proponit.

Praestantissimo acutissimoque philosopho B. D. S.

  • * * * * * *

[G. H. Schuller]

PRAESTANTISSIME VIR,

Serio abs te peto, ut dubitationes hic motas solvere, tuamque ad eas responsionem mittere placeat. Sit, rogo, demonstratio ea ostensiva, non vero ad impossibile deducens, num scilicet primo nos plura de Deo attributa, quam cogitationem extensionemque possimus cognoscere? Porro num inde sequatur, creaturas aliis constantes attributis nullam posse concipere extensionem? Unde sequeretur tot constituendos esse mundos, quod dantur Dei attributa. Quantae ex. gr. extensionis noster existeret mundus, tantae quoque extensionis mundi aliis affecti attributis essent. Quemadmodum vero praeter cogitationem non nisi extensionem percipimus, ita etiam istius mundi creaturae non nisi sui mundi attributa atque cogitationem perciperent.

2. Secundo, quoniam Dei intellectus tam essentia, quam existentia a nostro differt intellectu, nihil ergo cum nostro commune habebit; ac proinde (per ethic. P. 1. prop. 3.) Dei intellectus nostri causa esse nequit.

3. Tertio, in schol. prop. 10. P. 1. ethic. ais, nihil in natura clarius esse, quam quod unumquodque ens sub aliquo attributo debeat concipi (quod optime capio), et quo plus realitatis aut esse habeat, eo plura ei competant attributa. Hinc sequi videtur, dari entia, quae tria, quatuor aliaque plura habent attributa, licet ex demonstratis colligere licuerit, unumquodque ens duobus tantum constare attributis, nimirum certo quodam Dei attributo, eiusdemque attributi idea.

4. Quarto, eorum, quae a Deo immediate producta sunt, quaeque mediante infinita quadam modificatione producuntur, exempla desiderarem. Prioris generis cogitatio ac extensio, posterioris vero intellectus in cogitatione, motus in extensione esse videntur.

Haec sunt, quae abs te, siquidem tempus aliquod tibi sit reliquum, peto. Vale etc.

Londini d. 25. Iulii 1675.

E P I S T O L A LXVI.

ARG. Spinoza respondet ubivis ethices libris tribus primis laudatis, qui in amici manibus esse debebant.

Doctissimo expertissimoque viro * * * * * * * [G. H. Schuller]

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

EXPERTISSIME VIR,

Gaudeo, quod tandem occasio tibi oblata fuerit, ut me tuis literis, mihi semper gratissimis, recreares, quod ut frequenter facias, enixe rogo etc.

2. Ad dubia pergo, et quidem ad primum dico, mentem humanam illa tantummodo posse cognitione assequi, quae idea corporis actu existentis involvit, vel quod ex hac ipsa idea potest concludi. Nam cuiuscumque rei potentia sola eius essentia definitur (per ethices P. 3. prop. 7.), mentis autem essentia (per P. 2. prop. 13.) in hoc solo consistit, quod sit idea corporis actu existentis; ac proinde mentis intelligendi potentia ad ea tantum se extendit, quae haec idea corporis in se continet, vel quae ex eadem sequuntur. 3. At haec corporis idea nulla alia Dei attributa involvit neque exprimit, quam extensionem et cogitationem. Nam eius ideatum, nempe corpus (per P. 2. prop. 6.) Deum pro causa habet, quatenus sub attributo extensionis et non quatenus sub ullo alio consideratur; atque adeo (per P. 1. axiom. 6.) haec corporis idea Dei cognitionem involvit, quatenus tantummodo sub extensionis attributo consideratur. Deinde haec idea quatenus cogitandi modus est, Deum etiam (per eandem prop.) pro causa habet, quatenus res est cogitans, et non quatenus sub alio attributo consideratur; adeoque (per idem axiom.) huius ideae idea Dei cognitionem involvit, quatenus sub cogitationis et non quatenus sub alio attributo consideratur. 4. Apparet itaque mentem humanam sive corporis humani ideam praeter haec duo nulla alia Dei attributa involvere, neque exprimere. Ceterum ex his duobus attributis vel eorundem affectionibus nullum aliud Dei attributum (per prop. 10. P. 1.) concludi, neque concipi potest. Atque adeo concludo mentem humanam nullum Dei attributum praeter haec posse cognitione assequi, ut fuit propositum. Quod autem addis, an ergo tot mundi constituendi sunt, quot dantur attributa? vide schol. prop. 7. P. 2. ethices. 5. Posset praeterea haec propositio facilius demonstrari, deducendo rem ad absurdum; quod quidem demonstrandi genus, quando propositio negativa est, prae altero eligere soleo, quia cum natura similium magis convenit. Sed quia positivum tantummodo petis, ad alterum transeo, quod est, an id possit ab alio produci, in quo tam essentia, quam existentia discrepat; nam quae ab invicem ita differunt nihil commune habere videntur. Sed cum omnia singularia praeter illa, quae a suis similibus producuntur, differant a suis causis tam essentia quam existentia, nullam hic dubitandi rationem video.

6. Quo autem ego sensu intelligam, quod Deus sit causa efficiens rerum, tam essentiae, quam existentiae, credo me satis explicuisse in schol. et coroll. prop. 25. P. 1. ethic.

7. Axioma schol. prop. 10. P. 1. ut in fine eiusdem schol. innui, formamus ex idea, quam habemus entis absolute infiniti, et non ex eo, quod dentur aut possint dari entia, quae tria, quatuor etc. attributa habeant.

8. Denique exempla, quae petis, primi generis sunt in cogitatione intellectus absolute infinitus, in extensione autem motus et quies; secundi autem facies totius universi, quae quamvis infinitis modis variet, manet tamen semper eadem, de quo vide schol. lem. 7. ante prop. 14. P. 2.

9. His, vir praestantissime, ad tuas nostrique amici obiectiones respondisse me credo. Si tamen scrupulum adhuc remanere existimas, rogo, ut mihi significare non graveris, ut eum etiam, si possim, evellam. Vale etc.

Hagae Com. d. 29. Iulii 1675.

E P I S T O L A LXVII.

ARG. Nova quaestio num duo tantum, an plura sint Dei attributa.

Acutissimo ac doctissimo philosopho B. D. S.

  • * * * * * *

[Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

VIR CLARISSIME,

Abs te peto demonstrationem eius, quod dicis; nempe quod anima non possit plura attributa Dei, quam extensionem et cogitationem percipere. Quod quidem licet evidenter videam, contrarium tamen ex schol. prop. 7. P. 2. ethices posse deduci, mihi videtur, forte non aliam ob causam, quam quia sensum huius schol. non satis recte percipio. Constitui ergo, haec qua ratione deducam, exponere, te, vir clarissime, obnixe rogans, ut mihi velis, ubicumque sensum tuum non recte assequor, solita tua humanitate sucurrere. 2. Ea autem sic sese habent. Quod, licet inde colligam, mundum utique unicum esse, id tamen exinde non minus quoque clarum est, eum ipsum infinitis modis expressum, ac proinde unamquamque rem singularem infinitis modis expressam esse. Unde videtur sequi, quod modificatio illa, quae mentem meam constituit, ac modificatio illa, quae corpus meum exprimit, licet una et eadem sit modificatio, ea tamen infinitis modis sit expressa, uno modo per cogitationem, altero per extensionem, tertio per attributum Dei mihi incognitum, atque sic porro in infinitum, quia infinita dantur attributa Dei, et ordo et connexio modificationum videtur esse eadem in omnibus. 3. Hinc iam quaestio oritur, quare mens, quae certam modificationem repraesentat et quae eadem modificatio non solum extensione, sed infinitis aliis modis est expressa; quare, inquam, tantum modificationem illam per extensionem expressam, hoc est, corpus humanum et nullam aliam expressionem per alia attributa percipiat? Sed tempus mihi non permittit, ut ea prolixius prosequar; forte haec dubia omnia crebrioribus meditationibus eximentur.

Londini d. 12. Augusti 1675.

E P I S T O L A LXVIII.

ARG. In hoc epistolae fragmento amicum ad ethic. P. 1. prop. 10. et P. 2. prop. 7. schol. delegat.

Nobilissimo ac doctissimo viro * * * * * * * [Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIME VIR,

Ceterum, ad tuam obiectionem ut respondeam, dico, quod quamvis unaquaeque res infinitis modis expressa sit in infinito Dei intellectu, illae tamen infinitae ideae, quibus exprimitur, unam eandemque rei singularis mentem constituere nequeunt, sed infinitas; quandoquidem unaquaeque harum infinitarum idearum nullam connexionem cum invicem habent, ut in eodem schol. prop. 7. P. 2. ethic. explicui, et ex prop. 10. P. 1. patet. Ad haec si aliquantulum attendas, nihil difficultatis superesse videbis etc.

Hagae d. 18. Augusti 1675.

E P I S T O L A LXIX.

ARG. Auctor cupit erudiri, quomodo loci quidam epistolae de infinito (i.e. 29.) sint intelligendi.

Acutissimo atque doctissimo philosopho B. D. S.

  • * * * * * *

[Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

VIR CLARISSIME,

Primo difficulter admodum concipere queo, qui a priori corporum existentia demonstretur, quae motus et figuras habent; cum in extensione absolute rem considerando nil tale occurrat. Secundo erudiri abs te vellem, quomodo intelligendum sit, cuius meministi epistola de infinito 1) his verbis: Nec tamen concludunt, talia omnem numerum superare ex partium multitudine. Nam revera omnes mathematici mihi videntur circa talia infinita semper demonstrare, quod partium numerus sit tam magnus, ut omnem assignabilem numerum superent, et in exemplo de duobus circulis ibidem allato non hoc ipsum declarare videris, quod tamen susceperas. Ibi enim tantum ostendis 2), quod non hoc ipsum concludunt ex nimia spatii interpositi magnitudine et quod eius maximum et minimum non habeamus; sed non demonstras prout volebas, quod id non concludant ex partium multitudine etc. 1) Provocat ad ep. 29., ubi verba citata §. 12. leguntur. Br. 2) Vid. eiusdem ep. §. 13. Br.

D. 2. Maii 1676.

E P I S T O L A LXX.

ARG. Spinoza sententiam suam de infinito explanat.

Nobilissimo atque doctissimo viro * * * * * * * [Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIME VIR,

Quod in epistola de infinito dixi *), quod partium infinitatem ex earum multitudine non concludant, hinc patet, quod, si ea ex earum multitudine concluderetur, non possemus maiorem partium multitudinem concipere, sed earum multitudo, quavis data, deberet esse maior; quod falsum est. Nam in toto spatio inter duos circulos diversa centra habentes duplo maiorem partium multitudinem concipimus, quam in eiusdem dimidio, et tamen partium numerus, tam dimidii, quam totius spatii omni assignabili numero maior est. 2. Porro ex extensione, ut eam Cartesius concipit, molem scilicet quiescentem, corporum existentiam demonstrare non tantum difficile; ut ais, sed omnino impossibile est. Materia enim quiescens, quantum in se est, in sua quiete perseverabit, nec ad motum concitabitur, nisi a causa potentiori externa; et hac de causa non dubitavi olim affirmare; rerum naturalium principia Cartesiana inutilia esse, ne dicam absurda.

  • ) Vid ep. 29. §. 12. Br.

Hagae d. 5. Maii 1676.

E P I S T O L A LXXI.

ARG. Doceri desiderat, quomodo ex conceptu extensionis secundum Spinozae meditationes rerum varietas a priori possit ostendi.

Acutissimo doctissimoque philosopho B. D. S.

  • * * * * * *

[Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

DOCTISSIME VIR,

Velim, ut hac in re mihi gratificeris indicando, qui ex conceptu extensionis secundum tuas meditationes varietas rerum a priori possit ostendi, quandoquidem meministi opinionis Cartesii, in qua Cartesius statuit, se eam ex extensione nullo alio modo deducere posse, quam supponendo, motu a Deo excitato hoc effectum fuisse in extensione. Deducit ergo iuxta meam opinionem corporum existentiam non ex quiescente materia, nisi forte suppositionem motoris Dei pro nihilo haberes; quandoquidem, qui illud ex essentia Dei a priori necessario sequi debeat, abs te non sit ostensum; id quod Cartesius ostensurus captum humanum superare credebat. 2. Quare a te hanc rem requiro, sciens bene, te alias cogitationes habere, nisi alia sontica subsit forte causa, quare illud hactenus manifestum facere nolueris; et si hoc, de quo non dubito, non opus fuisset, non tale quid obscure indicares. Sed certo tibi persuasum habeas, quod sive candide mihi aliquid indices, sive celes, meus tamen erga te affectus immutatus maneat.

3. Rationes tamen, cur illud specialiter desiderem, hae sunt, quod in mathematicis semper observarim, quod nos ex quavis re in se considerata, hoc est, ex definitione cuiusque rei, unicam saltem proprietatem deducere valeamus; quod si autem plures proprietates desideremus, necesse esse, ut rem definitam ad alia referamus; tunc siquidem ex coniunctione definitionum harum rerum novae proprietates resultant. 4. Ex. gr. si circuli peripheriam considerem solam, nihil aliud concludere potero, quam quod ubique sibi similis sive uniformis existat, qua quidem proprietate ab omnibus aliis curvis essentialiter differt, nec ullas alias unquam potero deducere. Verum si ad alia referam, nimirum ad radios ex centro deductos, ad duas lineas sese intersecantes aut plures quoque, plures utique hinc proprietates deducere valebo; quae quidem aliquo modo videntur adversari prop. 16. ethices, quae praecipua fere est primi libri tui tractatus, in qua tamquam notum assumitur, posse ex data cuiuscumque rei definitione plures proprietates deduci. Quod mihi videtur impossibile, si non ad alia referamus rem definitam; id quod porro effecit, ut non possim videre, qua ratione ex attributo aliquo solo considerato, ex. gr. extensione infinita, corporum varietas exsurgere possit; vel si existimas hoc quoque non posse concludi ex unico solo considerato, sed omnibus simul sumptis, vellem hoc edoceri abs te, et qua ratione hoc concipiendum foret. Vale etc.

Parisiis d. 23. Iun. 1676.

E P I S T O L A LXII.

ARG. Spinoza explicat rem quaesitam. De Huetii libro et novis inventis, quae ad refractionem pertinent.

Nobilissimo atque doctissimo viro * * * * * * * [Ehrenfr. Walth. de Tschirnhaus]

B. D. S.

Responsio ad praecedentem.

NOBILISSIME VIR,

Quod petis, an ex solo extensionis conceptu rerum varietas a priori possit demonstrari, credo me iam satis clare ostendisse, id impossibile esse; ideoque materiam a Cartesio male definiri per extensionem; sed eam necessario debere explicari per attributum, quod aeternam et infinitam essentiam exprimat. Sed de his forsan aliquando, si vita suppetit, clarius tecum agam. Nam huc usque nihil de his ordine disponere mihi licuit.

2. Quod autem addis, nos ex definitione cuiusque rei in se consideratae unicam tantum proprietatem deducere valere, locum forsan habet in rebus simplicissimis, vel entibus rationis (ad quae figuras etiam refero), at non in realibus. Nam ex hoc solo, quod Deum definio esse ens, ad cuius essentiam pertinet existentia, plures eius proprietates concludo: nempe quod necessario existit, quod sit unicus, immutabilis, infinitus etc., et ad hunc modum plura alia exempla adferre possem, quae impraesentiarum omitto.

3. [ De Huetii libro et novis inventis. ]

Hagae Com. d. 15. Iulii 1676.

E P I S T O L A s. n.

ARG. Epistola Spinozae ad amicum, quae praefationis loco Tractatui Politico praefigi et inservire potest.

AMICE DILECTE,

Grata tua mihi heri tradita est. Gratias pro cura tam diligenti, quam pro me geris, ex animo ago. Hanc occasionem non praetermitterem, nisi in quadam re essem occupatus, quam utiliorem iudico, quaeque tibi, ut credo, magis arridebit, nempe in T r a c t a t u P o l i t i c o concinnando, quem ante aliquod tempus te auctore inchoavi. Huius Tractatus Capita sex iam sunt absoluta. P r i m u m ad ipsum opus introductionem quasi continet. S e c u n d u m tractat de iure naturali; t e r t i u m de iure summarum potestatum; q u a r t u m quaenam negotia politica a summarum potestatum gubernatione pendeant; q u i n t u m , quidnam sid illud extremum et summum, quod societas potest considerare; et s e x t u m , qua ratione imperium monarchicum debeat institui, ne in tyrannidem labatur. Impraesentiarum caput s e p t i m u m tracto, in quo omnia praecedentis sexti capitis membra ordinem bene ordinatae monarchiae concernentia methodice demonstro. P o s t e a ad aristocraticum et populare imperium, d e n i q u e ad leges aliasque particulares quaestiones politicam spectantes transibo. Hisce vale, etc. 10 VII 2003 - 21h35