5 | 7 |
6
[recensere]EPISTOLA LI. AD FAUSTUM, ET CAETEROS ARCHIMANDRITAS CONSTANTINOPOLITANOS. SYNOPSIS. Adhortatur eos ad constantiam in omni bono, maxime fidei et charitatis, et detestatur acta secundi concilii Ephesini.
937 LEO et sancta SYNODUS, quae in urbe Roma convenit, FAUSTO, MARTINO, PETRO, et EMMANUELI presbyteris et archimandritis Constantinopolitanis, dilectissimis filiis in Domino salutem.
Quamvis ea quae ad Constantinopolitanam Ecclesiam scripsimus sollicitudinem devotionis vestrae latere non possent, tamen etiam specialibus dilectionem vestram litteris cohortandam esse credidimus, ut memores sanctae professionis vestrae, quae proprie in fide et charitate consistit, omnia scandala quae contra pacem Ecclesiae orta sunt a vestris cordibus repellatis, beati Apostoli sententiam pia mente retinentes: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9); et custodientes unanimitatem cum fratre nostro Flaviano episcopo, quem ad tempus Dominus permisit impiorum factione tentari, ut probatum sibi sacerdotem suum perseverantiae merito faceret 939 clariorem. Hae autem perturbationes necesse est ut, auxiliante Dei gratia, celeriter destruantur, et omne quod reprobum est ab Ecclesiae puritate, quae nec maculam nec rugam recipit (Ephes. V, 27), respuatur: maxime cum ab insana imperitia in hoc usque proruptum sit, ut contra sacramentum salutis humanae, incarnationis Domini nostri Jesu Christi veritas denegetur, et antiquae fidei praedicator atque defensor, quia non acquievit blasphemiis quas olim sancti Patres nostri in multis haereticis damnaverunt, subjiciatur injuriis; in quo utique omnium Domini sacerdotum reverentia caeditur, et universa corporis Christi membra pulsantur. Sed quia gloriosum nobis est quidquid nos pati Deus voluerit pro veritate tolerare, in consortium vos patientiae paternis exhortationibus advocamus, ut per dilectionem vestram omnibus Deo servientibus quae scripsimus innotescant, et inimicis Evangelii resistentes, nec pastoris vestri dilectionem, nec unitatem catholicae fidei deseratis. Quoniam ea quae in Epheso nuper contra justitiam vel canonum disciplinam per unius hominis impotentiam gesta sunt, nulla catholicae fidei ratio rata esse permittit. Data idibus Octobris, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
938 Λέων ἐπίσκοπος, καὶ ἡ ἁγία σύνοδος ἡ ἐν τῇ πόλει Ῥωμαίων συναχθεῖσα, Φαυστίνῳ, Μαρτίνῳ, Πέτρῳ, Μανουηλίῳ, πρεσβυτέροις καὶ ἀρχιμανδρίταις μοναστηρίων Κωνσταντινουπόλεως.
Εἰ καὶ τὰ μάλιστα ἐκεῖνα ἃ τῇ τῶν Κωνσταντινουπολιτῶν Ἐκκλησίᾳ γεγραφήκαμεν, τὴν φροντίδα τῆς ὑμετέρας ἀγάπης λαθεῖν οὐκ ἠδυνήθη, ὅμως καὶ ἰδικοῖς γράμμασι τὴν ἀγάπην ὑμῶν προτρέψασθαι ἀκόλουθον εἶναι ἡγησάμεθα, ἵνα μεμνημένοι τῆς ἁγίας (ἐπαγγελίας ὑμῶν,) ἥ τις ἰδικῶς ἐν πίστει καὶ ἀγάπῃ συνίσταται, πάντα τὰ σκάνδαλα τὰ κατέναντι τῆς ἐκκλησίας διεγερθέντα, ἀπὸ τῆς ὑμετέρας καρδίας ἀποβάλησθε· τοῦ μακαρίου ἀποστόλου τὰς ἀποφάσεις εὐσεβεῖ γνώμῃ διακατέχοντες· Εἴ τις ὑμᾶς εὐαγγελίζεται παρ' ὃ παρελάβετε, ἀνάθεμα ἔστω· καὶ φυλάττοντες ὁμοψυχίαν μετὰ τοῦ ἀδελφοῦ ἡμῶν Φλαβιανοῦ τοῦ ἐπισκόπου, ὅν τινα πρὸς καιρὸν ὁ κύριος συνεχώρησε τῶν ἀσεβῶν ταῖς ἐπισκευαῖς πειραθῆναι, ἵνα δόκιμον ἑαυτῷ τὸν ἴδιον ἀρχιερέα, 940 διὰ τῆς ὑπομονῆς ποιήσῃ λαμπρότερον, αὗται γὰρ αἱ ταραχαὶ ἀναγκαίως, βοηθούσης τῆς τοῦ Θεοῦ χάριτος, τάχιον διαλυθήσονται, καὶ πᾶν τὸ ἀποδοκιμασθὲν, ἀπὸ τῆς καθαρότητος τῆς ἐκκλησίας, ἥτις οὔτε σπῖλον οὔτε ῥυτίδα ἐπιδέχεται, ἀποῤῥιφήσεται· μάλιστα ὅτι ἁπὸ τῆς μανιώδους αἰτίας [Forte ἀμαθίας] εἰς τοσοῦτον ἔφθασαν, ἵνα κατέναντι τοῦ μυστηρίου τῆς σωτηρίας τῶν ἀνθρώπων, ἡ τῆς ἐνσαρκώσεως τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἀλήθεια ἀρνήσηται, καὶ ὁ τῆς ἀρχαίας πίστεως κήρυξ καὶ ἔκδικος, ἐπειδὴ οὐ συνέθετο ταῖς βλασφημίαις, ἅς τινας πρὸ πολλοῦ οἱ ἅγιοι πατέρες ἡμῶν εἰς πολλοὺς αἱρετικοὺς καθεῖλαν, ὑποβληθείη ὕβρεσιν· ἐν ᾧ δηλαδὴ πάντων τῶν τοῦ κυρίου ἱερέων ἡ αἰδὼς τύπτεται, καὶ ὅλα τὰ μέλη τοῦ σώματος τοῦ Χριστοῦ. Ἀλλ' ἐπειδὴ ἔνδοξον ἡμῖν ἐστιν, εἴ τι ἂν ἡμᾶς παθεῖν ὁ θεὸς βουληθείη, [καὶ] ὑπὲρ τῆς ἀληθείας ὑπενέγκαι, εἰς κοινωνίαν ἡμεῖς τῆς ὑπομονῆς πατρικαῖς προτροπαῖς παρακαλούμεθα· ἵνα διὰ τῆς ἀγάπης ὑμῶν πᾶσι τοῖς τῷ Θεῷ δουλεύουσιν ἃ ἐγράψαμεν φανερωθείη· ἵνα τοῖς ἐχθροῖς τοῦ εὐαγγελίου ἀνεστηκοτες, μήτε τοῦ ποιμένος (ὑμῶν) τὴν ἀγάπην, μήτε τὴν μονάδα τῆς καθολικῆς πίστεως καταλείψητε. Ἐπειδὴ ἐκεῖνα τὰ ἐν Ἐφέσῳ ἐπὶ τοῦ παρόντος κατέναντι τῆς ἀληθείας καὶ τῶν κανόνων τῆς ἐπιστήμης δι' ἑνὸς ἀνθρώπου ἄμετρον δυνασείαν πεπραγμένα, οὐδὲ μία τῆς καθολικῆς πίστεως ἀκολουθία δεκτέα εἶναι συγχωρεῖ.
EPISTOLA LII. THEODORITI EPISCOPI CYRI AD S. LEONEM PAPAM. SYNOPSIS. I. Merito se accurrere ad apostolicam sedem, tot praerogativis supra caeteras eminentem. --II. In laudes S. Leonis excurrit, commendatque zelum in Manichaeos, et epistolam ad Flavianum. --III. Quam immerito depositus fuerit, nec in jus vocatus, conqueritur. --IV. Susceptos a se pro Ecclesia labores enumerat. --V. Orat ne sedem apostolicam appellans repellatur; cui fidem suam probari optat ex scriptis suis; quae indicat. --VI. Sibi a Leone cupit induci quid de Ephesina sententia agere debeat. --VII. Legatos suos Leoni, seque ejus precibus ac sollicitudini commendat; se aliosque litteris imperatoriis retineri, ne ad pontificem se conferant. 942 LEONI episcopo Romae. CAP. I. Si Paulus, praeco veritatis, tuba Spiritus sancti, ad magnum Petrum se contulit, ut iis qui Antiochiae de legali conversatione ambigebant explicationem ab illo referret, multo magis nos humiles et pusilli ad apostolicam sedem vestram accurrimus, ut Ecclesiarum ulceribus remedium a vobis accipiamus. Vobis enim primas in omnibus tenere convenit. Multis siquidem praerogativis ornatur sedes vestra. Etenim alias urbes ornat vel magnitudo, vel pulchritudo, vel habitatorum frequentia; nonnullas etiam quae his carent spiritualia quaedam dona illustrant: vestrae vero bonorum affluentiam, bonorum largitor dedit. Illa enim omnium maxima et clarissima, quae et orbi terrarum praesidet, et incolarum multitudine redundat. Ad haec 944 imperium, quod rerum nunc potitur, et suum ipsa nomen subditis impertiit. Praecipue autem illam fides ornat, cujus testis idoneus est divinus Paulus clamans: Fides vestra annuntiatur in universo mundo (Rom. I, 8). Quod si statim post suscepta salutaris praedicationis semina mirabiles hos fructus uberrime protulit, praedicandae quae in ea nunc viget pietati quaenam par esse possit oratio? Habet praeterea communium patrum magistrorumque veritatis Petri et Pauli sepulcra, fidelium animas illuminantia. Quorum beatissimum ac divinum par, in Oriente quidem exortum est, et radios quaquaversum diffudit; sed in Occidente vitae occasum ultro subiit, atque inde nunc orbem universum collustrat. Hi sedem vestram nobilissimam reddiderunt; hic bonorum vestrorum est apex. At illorum sedem nunc etiam illorum Deus illustravit, dum in ea sanctitatem vestram rectae fidei radios fundentem constituit.
CAP. II. Cujus quidem rei cum alia multa in promptu sint argumenta, sufficit zelus vester adversus infames Manichaeos, quem sanctitas vestra nuper exeruit, et quo rerum divinarum studio vester in Deum sit amor patefecit. Sufficiunt et quae nunc a vobis scripta sunt, ut apostolicum characterem vestrum ostendant. Incidimus namque in illa quae de Dei Salvatorisque nostri incarnatione sanctitas vestra scripsit, et admirati sumus exactam operis diligentiam. Utraque enim eamdem opera declarabat, et aeternam ex aeterno Patre Unigeniti Divinitatem, et ejusdem ex Abrahae et David semine humanitatem, ac similem per omnia nobis fuisse assumptam naturam, hoc uno dissimilem quod peccati expers manserit, quippe quae non ex natura, sed ex libera voluntate nascitur. Et hoc praeterea litterae continebant, unum esse unigenitum Dei Filium, et impatibilem ejus 946 Divinitatem, quae nec verti queat, nec mutari, sicut et qui ipsum genuit Pater, et Spiritus sanctus. Ideoque patibilem naturam sumpsisse, quia divina natura passionem non recipiebat: ut per carnis propriae passionem impassibilitatem iis qui in ipsum crederent largiretur. Haec et alia his cognata litteris continebantur. Nos vero spiritualem sapientiam tuam admirati, Spiritus sancti gratiam, quae per vos locuta est, laudibus extulimus, rogamusque, et obsecramus, et precamur, et supplices oramus sanctitatem tuam, ut tempestate jactatis Dei Ecclesiis opem ferat.
CAP. III. Cum enim per eos quos sanctitas tua Ephesum misit tempestatis exitum speraremus, in graviorem procellam delapsi sumus. Alexandrinorum quippe justissimus antistes haudquaquam contentus fuit iniqua hac et injustissima depositione sanctissimi Deoque charissimi Constantinopolitanorum episcopi Domini Flaviani, neque ipsius animam explevit consimilis strages aliorum episcoporum; sed me quoque absentem calamo similiter jugulavit, nec in jus vocatum, nec praesentem accusatum, nec interrogatum de Dei ac Salvatoris nostri incarnatione quid sentiam. Et homicidas quidem, ac sepulcrorum effractores, alienarumque nuptiarum invasores, non prius condemnant judices, quam vel ipsi objecta crimina confessione sua firmarint, vel ab aliis aperte fuerint convicti. Nos autem hic in divinis legibus enutritus triginta quinque mansionibus distantes condemnavit ut voluit. Neque nunc tantum hoc fecit, sed anno etiam superiore, cum eo profecti essent duo viri Apollinaris morbo infecti, 948 et calumnias in nos texuissent, consurgens in Ecclesia nos anathemate confixit; idque cum ad eum scripsissem, et quae sentirem per litteras exposuissem.
CAP. IV. Ego vero Ecclesiae sane tempestatem defleo, caeterum quieti studeo. Sex enim et viginti annis commissam mihi ab universorum Deo Ecclesiam precum vestrarum auxilio cum rexerim; neque sub beatissimo Theodoto antistite Orientis, neque sub iis qui illi in Antiochenorum sede successerunt, vel minimam reprehensionem sustinui; sed divina mihi cooperante gratia, supra mille animas Marcionis morbo liberavi, multasque alias ex Arii et Eunomii partibus ad Christum Dominum perduxi. Et octingentarum Ecclesiarum pastoralem curam sortitus sum, tot enim Cyrus habet paroecias, in quibus precum vestrarum auxilio lolium nullum relictum est, sed omnibus haereticis erroribus grex noster ereptus est. Novit qui omnia conspicit, quot lapides ab infandis haereticis in me conjectos exceperim; quot mihi multis in urbibus Orientis certamina fuerint adversus gentiles, adversus Judaeos et adversus errorem omnem haereticum. Et post tantos sudores ac labores indicta causa condemnatus sum.
CAP. V. At ego apostolicae vestrae sedis exspecto sententiam, et oro atque obtestor sanctitatem vestram ut mihi rectum ac justum tribunal vestrum invocanti opem ferat, jubeatque ad vos venire, et doctrinam meam apostolicis vestigiis inhaerentem ostendere. Sunt enim mihi, quae partim ante annos viginti, 950 partim ante octodecim, partim ante quindecim, partim ante duodecim scripsi, quaedam contra Arianos et Eunomianos, quaedam contra Judaeos et gentiles, quaedam contra magos, qui sunt in Perside, alia de universali providentia, et alia rursus de theologia, deque divina incarnatione. Exposita etiam sunt a me per divinam gratiam tum apostolica scripta, tum prophetica oracula. Et facile est ex his cognoscere an stabilem fidei regulam servarim, an ab ejus rectitudine deflexerim. Sed nolite, obsecro, supplices meas preces respuere, nec miseram meam canitiem post multos labores contumeliose tractatam despicere.
CAP. VI. Ante omnia ut a vobis docear oro an me oporteat in hac injusta depositione acquiescere, an non; vestram enim sententiam exspecto. Quod si in judicatis manere me jusseritis, manebo, neque ulli hominum deinceps molestus ero, sed rectum Dei Salvatorisque nostri judicium exspectabo. Me quidem, testis est Dominus Deus, honoris et gloriae cura non tangit, sed scandali quod injectum est: quia multi e simplicioribus, atque ii maxime qui ex diversis haeresibus opera nostra emerserunt, sedem illorum qui condemnarunt, attendentes, haereticos nos fortasse existimabunt, cum dogmatis perfectionem perspicere non possint, quodque episcopatu tot annis gesto, non domum acquisierim, non agrum, non obolum, non sepulcrum; sed spontaneam paupertatem amplexus sim, et ea quae a parentibus ad nos pervenerant, post illorum mortem statim distribuerim, ut sciunt omnes qui habitant in Oriente.
CAP. VII. Prae omnibus autem sacrum Deoque charum caput vestrum obsecro ut precibus mihi opem et auxilium ferat. Haec per reverentissimos Deoque charissimos presbyteros, Hypatium et Abramium chorepiscopos, et Alypium monachorum qui apud nos sunt exarchum, sanctitati vestrae suggessi: quandoquidem ne ad vos 952 contenderem, regiarum litterarum vincula retinuerunt, quemadmodum et alios. Et sanctitatem vestram oro ut et paterno affectu illos videat, et sinceras aures vestras illis benignas praebeat, et calumniis vexatam ac sine causa impugnatam senectutem meam studio et providentia vestra dignetur, tum ante omnia fidei insidiis appetitae quam maximam potest curam gerat, paternamque haereditatem Ecclesiis integram custodiat: ut pro his etiam paratas remunerationes a munifico et liberali Domino sanctitas vestra recipiat.
941 Λέοντι ἐπισκόπῳ Ῥώμης.
Εἰ Παῦλος τῆς ἀληθείας ὁ κήρυξ, ἡ τοῦ ἁγίου πνεύματος σάλπιγξ, πρὸς τὸν μέγαν ἔδραμε Πέτρον, ὥστε τοῖς ἐν Ἀντιοχείᾳ περὶ τῆς κατὰ νόμον πολιτείας ἀμφισβητοῦσι παρ' αὐτοῦ κομίσαι τὴν λύσιν, πολλῶ μᾶλλον ἡμεῖς οἱ εὐτελεῖς καὶ σμικροὶ, πρὸς τὸν ἀποστολικὸν ὑμῶν τρέχομεν θρόνον. Ὥστε παρ' ὑμῶν λαβεῖν τοῖς τῶν ἐκκλησιῶν ἕλκεσι θεραπείαν. Διὰ πάντα γὰρ ὑμῶν τὸ πρωτεύειν ἁρμόττει. Πολλοῖς γὰρ ὁ ὑμέτερος θρόνος κοσμεῖται πλεονεκτήμασι. Τὰς μὲν γὰρ ἄλλας πόλεις ἢ μέγεθος, ἢ κάλλος, ἢ πλῆθος τῶν οἰκητόρων κοσμεῖ. Τούτων δὲ ἐστερημένας πνευματικὰ τινὰ λαμπρύνει χαρίσματα· τῇ δὲ ὑμετέρᾳ φορὰν ἕδωκεν ἀγαθῶν ὁ τῶν ἀγαθῶν χορηγός. Ἡ γὰρ αὐτὴ πασῶν μεγίστη, καὶ λαμπροτάτη, καὶ τῆς οἰκουμένης προκαθημένη, καὶ τῷ πλήθει τῶν οικητόρων κυμαίνουσα. Πρὸς δὲ τούτοις, 943 καὶ νῦν κρατοῦσαν ἡγεμονίαν ἐβλάστησε· καὶ τῆς οἰκείας προσηγορίας τοῖς ἀρχομένοις μετέδωκε. Κοσμεῖ δὲ αὐτὴν διαφερόντως ἡ πίστις καὶ μάρτυρ ἀξιόχρεως ὁ θεῖος ἀπόστολος βοῶν, ὅτι ἡ πίστις ὑμῶν καταγγέλλεται ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ. Εἰ δὲ εὐθὺς δεξαμένη τὰ τοῦ σωτηρίου κηρύγματος σπέρματα, τοῖς ἀξιαγάστοις τούτοις ἐβεβρίθει καρποῖς, τίς ἀπόχρη λόγος τὴν νῦν ἐν αὐτῇ πολιτευομένην εὐσέβειαν εὐφημῆσαι; ἔχει δὲ καὶ τῶν κοινῶν πατέρων καὶ διδασκάλων τῆς ἀληθείας Πέτρου καὶ Παύλου τὰς θήκας, τῶν πιστῶν τὰς ψυχὰς φωτιζούσας. Ἡ δὲ τρισμακαρία τούτων καὶ θεῖα ξυνωρὶς ἀνέτειλε μὲν ἐν τeetigr;ι ἐῴᾳ, καὶ πάντοσε τὰς ἀκτῖνας ἐξέπεμψεν. Ἑν δέ τῇ δύσει προθύμως ἐδέξατο τὰς τοῦ βίου δυσμὰς, κᾀκεῖθεν νῦν καταυγάζει τὴν οἰκουμένην. Οὗτοι τὸν ὑμέτερον περιφανέστατον ἀπέφῃναν θρόνον. Οὗτος τῶν ὰγαθῶν τῶν ὑμετέρων ὁ κολοφών. Ὁ δ' ἐκείνων θεὸς καὶ νῦν τὸν ἐκείνων ἐλάμπρυνε θρόνον, τὴν ὑμετέραν ἁγιωσυνήν ἱδρύσας ἐν τούτῳ τῆς ὀρθοδοξίας τάς ἀκτῖνας ἀφιεῖσαν.
Καὶ τούτουpgr;ολλὰ μὲν ἐστιν εὑρεῖν καὶ ἄλλα τεκμήρια· ἀρκεῖ δὲ ὑμῶν καὶ ὁ κατὰ τῶν δυσωνύμων Μανιχαίων ζῆλος, ὃν πρώην ὑμῶν ἡ ὁσιότης ἐγύμνασε, δείξασα τὴν περὶ τὰ θεῖα τῆς ὑμετέρας φιλοθεΐας σπουδήν. Ἀπόχρη καὶ τὰ νῦν παρ' ὑμῶν γραφέντα τὸν Ἀποστολικὸν ὑμῶν χαρακτῆρα δηλῶσαι. Ἐντετυχήκαμεν γὰρ τοῖς παρὰ τῆς σῆς γραφεῖσι ὁσιότητος περὶ τῆς τοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ὑμῶν ἐνανθρωπήσεως, καὶ ἐθαυμάσαμεν τὴν τῶν γεγραμμένων ἀκρίβειαν. Ἀμφότερα γὰρ κατὰ ταυτὸν ἐδήλου, καὶ τὴν ἐκ τοῦ ἀϊδίου πατρὸς ἀΐδιον θεότητα τοῦ μονογενοῦς, καὶ τὴν ἐκ σπέρματος Ἀβραὰμ καὶ Δαβὶδ ἀνθρωπότητα. Καὶ ὅτι κατὰ πάντα ἡμῖν ἡ ληφθεῖσα φύσις ἐῴκει, μόνον δὲ ἀνόμοιος ἦὲ τῷ πάσης ἁμαρτίας ἀμύητος διαμεῖναι ἐπειδήπερ οὐκ ἐκ φύσεως, ἀλλ' ἐκ προαιρέσεως αὕτη φύεται. εἷχε δὲ καὶ τοῦτο τὰ γράμματα, ὡς εἷς μὲν ὁ 945 μονογενὴς τοῦ Θεοῦ Υἱὸς, ἀπαθὴς δὲ αὐτοῦ ἡ θεότης, καὶ ἄτρεπτος, καὶ ἀναλλοίωτος, καθάπερ ὁ γεννήσας αὐτὸν πατὴρ, καὶ τό πανάγιον πνεῦμα. Καὶ διὰ τοῦτο τὴν παθητὴν ἔλαβε φύσιν, ἐπειδήπερ ἡ θεῖα φύσις οὐκ ἐδὲχετο πάθος ἵνα τῷ πάθει τῆς ἰδίας σαρκὸς τὴν ἀπάθειαν τοῖς εἰς αὐτὸν πεπιστευκόσι χαρίσηται. Ταῦτα καὶ ὅσα τούτοις ἐστὶ συγγενῆ, περιεῖχε τὰ γραμματα. Ἡμεῖς δὲ τὴν πνευματικήν σου σοφίαν θαυμάσαντες, τὴν δι' ὑμῶν φθεγξαμένην τοῦ ἁγὶου πνεύματος ἀνυμνήσαμεν χάριν καὶ παρακαλοῦμεν, καὶ ἀντιβολοῦμεν, καὶ δεόμεθα, καὶ ἰκετέυομέν σου τὴν ἁγιωσύνην, ἐπαμμῦναι ταῖς τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίαις χειμαζομέναις.
Λύσιν γὰρ ἔσεσθαι τοῦ κλύδωνος προσδοκήσαντες διὰ τῶν παρὰ τῆς ὑμετέρας ἁγιωσύνης εἰς τὴν Ἔφεσον ἀποσταλέντων, χαλεπωτέρᾳ περιπεπτώκαμεν ζάλῃ. Ὁ γὰρ τῆς Ἀλεξανδρείας δικαιότατος πρόεδρος οὐκ ἠρκέσθη τῇ ἀνόμῳ ταύτῃ καὶ ἀδικωτάτῃ καθαιρέσει τοῦ ἁγιωτάτου καὶ θεοφιλεστάτου τῶν Κωνσταντινουπολιτῶν ἐπισκόπου τοῦ Κυρίου Φλαυιανοῦ, οὐδὲ ἐνέπλησεν αὐτοῦ τὸν θυμὸν τῶν ἄλλων ἐπισκόπων ἡ παραπλησία σφαγή. Ἀλλὰ κᾀμὲ τὸν ἀπόντα ὁμοίως καλάμῳ κατέσφαξεν, οὔτε καλέσας εἰς κριτήριον, οὔτε παρόντα κρίνας, οὐκ ἐρωτήσας τίνα φρονῶ περὶ τῆς τοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν ἐνανθρωπήσεως. Καὶ τοὺς μὲν ἀνδροφόνους, καί τυμβωρύχους, καὶ τοὺς τὰς ἀλλοτρίας συλήσαντας εὐνὰς, οὐ πρότερον κατακρίνοισιν οἱ δικάζοντες, ἕως ἂν ἢ αὐτοὶ τὰς κατηγορίας ταῖς ὁμολογίαις κυρώσωσιν, ἢ παρ' ἑτέρων ἐναργῶς ἐλεγχθῶσιν. Ἡμᾶς δὲ ὁ τοῖς θείοις νόμοις ἐντεθραμμένος πέντε καὶ τριάκοντα σταθμοῖς ἀφεστηκότας κατέκρινεν ὡς ἠθέλησε. Καὶ τοutigr;το οὐ νῦν μόνον πεποίηκεν, ἀλλὰ καὶ πέρυσι μετὰ δύο ἄνδρας τῶν τῆν Ἀπολιναρίου νόσον 947 εἰσδοξαμένων ἐκεῖσε δραμόντας, καὶ συκοφαντίας καθ' ἡμῶν ὑφήναντας, ἀναστὰς ἐπ' ἐκκλησίας ἡμᾶς ἀνεθεμάτισε. Καὶ ταῦτα ἐμοῦ γράψαντος πρὸς αὐτὸν, καὶ ἃ φρονῶ διὰ γραμμάτων δηλώσαντος.
Ἐγὼ δὲ ὀδύρομαι μὲν τῆς ἐκκλησίας τὸν κλύδωνα, τὴν δὲ ἡσυχίαν ἀσπάζομαι. Ἓξ γὰρ καὶ εἴκοσι ἔτη τήν ἐγχειρισθεῖσάν μοι παρὰ τῶν ὅλων Ἐκκλησίαν ἰθύνας διὰ τὰς ὑμετέρας εὐχὰς, οὐκ ἐπὶ τοῦ μακαριωτάτου Θεοδότου τοῦ τῆς ἀνατολῆς προέδρου, οὐκ ἐπὶ τῶν μετὰ ἐκεῖνον τὸν τῶν Ἀντιοχέων διαδεξαμένων θρόνον, τὴν τυχοῦσαν μέμψιν ὑπέμεινα, ἀλλὰ τῆς θείας μοι χάριτος συνεργησάσης πλείους μὲν ἢ χιλίας ψυχὰς ἠλευθέρωσα τῆς Μαρκίωνος νόσου, πολλοῖς δὲ ἄλλοις ἐκ τῆς Ἀρείου καὶ Εὐνομίου συμμορίας προσήγαγον τῷ δεσπότῃ Χριστῷ. Καὶ ἐν ὀκτακοσίαις ἐκκλησίαις ἔλαχον ποιμαίνειν· τοσαύτας γὰρ ὁ Κύῤῥος παροικίας ἔχει, ἐν αἷς οὐδὲ ἕν διὰ τὰς ὐμετέρας εὐχὰς μεμένηκε ζιζάνιον· ἀλλὰ πάσης αἱρετικῆς ἐλευθέρωται πλάνης τὸ ἡμετέρον ποίμνιον. Οἶδεν ὁ πάντα ἐφορῶν πόσοις ἐδεξάμην λίθοις ὑπὸ τῶν δυσωνύμων κατ' ἐμοῦ πεμφθέντων αἰρετικῶν, πόσοις ἐν ταῖς πλείοσι τῆς ἀνατολῆς πόλεσιν ἔσχον ἀγῶνας πρὸς Ἔλληνας πρὸς Ἰουδαίους, πρὸς πᾶσαν πλάνην αἰρετικήν. Καὶ μετὰ τοσούτους ἱδρὼτας καὶ πόνους μὴ δικασάμενος κατεκρίθην.
Ἐγὼ δὲ τοῦ ἀποστολικοῦ ὑμῶν θρόνου περιμένω τὴν ψῆφον. Καὶ ἱκετεύω, καὶ ἀντιβολῶ τὴν σὴν ἁγιότητα, έπαμῦναί μοι τὸ ὸρθὸν ὑμῶν καὶ δίκαιον ἐπικαλουμένῳ κριτήριον, καὶ κελεῦσαι δραμεῖν πρὸς ὑμᾶς, καὶ ἐπιδεῖξαί μου τὴν διδασκαλίαν τοῖς ἀποστολικοῖς ἴχνεσιν ἐπομένην. Ἔστι γάρ μοι τὰ μὲν πρὸ εἴκοσι ἐτῶν συγγεγραμμένα, τὰ δὲ πρὸ 949 ὀκτωκαίδεκα, τὰ δὲ πρὸ πεντεκαίδεκα, τὰ δὲ πρὸ δυοκαίδεκα. Τὰ μὲν πρὸς Ἀρειανοὺς, καὶ Εὐνομιανοὺς, τὰ δὲ πρὸς Ἰουδαίους καὶ Ἕλληνας, τὰ δὲ πρὸς τοὺς ἐν Περσίδι μάγους, ἀλλὰ περὶ τῆς καθόλου προνοίας, ἕτερα δὲ περὶ θεολογίας, καὶ τῆς θείας ἐνανθρωπήσεως. Ἡρμήνευταί μοι διὰ τὴν θείαν χάριν, καὶ τὰ ἀποστολικὰ συγγράμματα, καὶ τὰ προφητικὰ θεσπίσματα· καὶ ῥᾴδιον ἐκ τούτου καταμαθεῖν, εἴτε ἀκλινῆ τὸν κανόνα τῆς πίστεως διετήρησα, εἴτε τὴν τούτου παρέβην εὐθύτητα. Ἀλλὰ μὴ διαπτύσητέ μου τὴν ἱκετείαν παρακαλῶ, μηδὲ τὴν ἀθλίαν μου παρίδητε πολιὰν μετὰ πολλοὺς ὑβρισμένην καμάτους.
Πρὸ δὲ πάντων, μαθεῖν ἀντιβολῶ παρ' ὑμῶν, εἴτε χρή με τέρψαι τὴν ἄδικον ταύτην καθαίρεσιν, εἴτε μή. Τὴν γὰρ ὑμετέραν προσμένω ψῆφον. Κᾃν κελεύσητε τοῖς καταψηφισαμένοις ἠμμεῖναι, ἐμμενῷ καὶ οὐδενὶ ἀνθρώπων ἐνοχλήσω λοιπόν, ἀλλὰ μενῶ τὸ ἀκλινὲς τοῦ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν κριτήριον. Ἐμοὶ δὲ, ὡς ὁ δεσπότης μαρτυρεὶ Θεὸς, οὐ τιμῆς μέλει καὶ δόξης, ἀλλὰ μόνον τοῦ γεγενημένου σκανδάλου· ὅτι πολλοὶ τῶν ἁπλουστέρων, καὶ μάλιστα εἰ ἐκ διαφόρων αἱρέσεων παρ' ἡμῶν ζωγρηθέντες, τῷ θρόνῳ τῶν κατακρινάντων προσεχόντες αἱρετικοὺς ἴσως ἡμᾶς ὑπολήψονται, τὴν τοῦ δόγματος ἀκρίβειαν κατιδεῖν οὐ δυνάμενοι· ὅτι τοσοῦτον χρόνον ἐπισκοπεύσας, οὐκ οἰκίαν ἐκτησάμην, οὐκ ἀγρὸν, οὐκ ὀβολὸν, οὐ τάφον, ἀλλὰ τὴν αὐτομάτην πενίαν, καὶ τὰ παρὰ τῶν πατέρων εἰς, ἡμᾶς ἐλθόντα μετὰ τὴν ἐκείνων τελευτὴν εὐθὺς διανείμας, ὡς ἴσασιν ἅπαντες οἱ τὴν ἑῲαν οἰκοῦντες.
Πρὸ δὲ πάντων, ἱκετεύω τὴν ἱερὰν ὑμῶν καὶ τῷ Θεῷ φίλην κεφαλὴν, παρασχεῖν μοι τῶν προσευχῶν τὴν βόeeacgr;θειαν. Ταῦτα διὰ τῶν εὐλαβεστάτων καὶ θεοφιλεστάτων πρεσβύτερων Ὑπατίου καὶ Ἀβραμίου τῶν χορεπισκόπων, καὶ Ἀλυπίου τοῦ ἐξάρχου τῶν παρ' ἡμῖν μοναζόντων τὴν ὑμετέραν ἁγιωσύνην ἐδίδαξα. Ἐπειδήπερ ἐμὲ δραμεῖν πρὸς ὑμᾶς τὰ τῶν βασιλικῶν γραμμάτων ἐπέσχε δεσμά, 951 ὥσπερ οὖν καὶ τοὺς ἀλλοὺς. Καὶ παρακαλῶ τὴν ὑμετέραν ὁσιότητα, καὶ ἰδεῖν αὐτοὺς πατρικῶς, καὶ τὰς ἀκλινεῖς ὑμῶν ἀκοὰς εὐμενεῖς αὐτοῖς παρασχεῖν, καὶ τὸ συκοφαντούμενον καὶ μάτην πολεμούμενόν μου γῆρας τῆς ὑμετέρας ἀξιῶσαι κηδεμονίας, καὶ πρὸ πάντων τῆς ἐπιβουλευομένης πίστεως παντὶ σθένει φροντίσαι, καὶ φυλάξαι ταῖς ἐκκλησίαις τὸν πατρῷον κλῆρον ἀκήρατον· ἵνα καὶ τὰς ἀντὶ τούτων ἀντιδόσεις δέξηται ὑμῶν ἡ ἁγιότης παρὰ τοῦ μεγαλοδώρου δεσπότου.
ADMONITIO IN SEQUENTIS EPISTOLAE FRAGMENTUM. 1. Insigne quod subjicimus epistolae Anatolii fragmentum, ex quo hunc post Flaviani mortem ordinatum discimus, e codice Regio 940 a Cotelerio editum fuit inter Ecclesiae Graecae Monumenta tom. I, pag. 66. Istud Quesnellus secundae Leonis editioni inseruit, praemisitque epistolis 69, 70 et 71, datis mense Julio an. 450, in quibus de ipsius Anatolii ordinatione sermo est. In observationibus autem ad hoc fragmentum affirmat, circa haec tempora (praedictarum scilicet epistolarum Leonis) Flavianum obiisse; cui proinde Anatolius suffectus, circa idem tempus eam ad eumdem Leonem epistolam dederit ex qua hoc fragmentum excerptum fuit. Non assentimur. Flavianum enim paulo post Ephesinum latrocinium habitum mense Augusto anni 449, inter manus eorum a quibus in exsilium ducebatur glorioso ad Christum fine transisse eodem an. 449 testatur Prosper in Chronico. Concinit Historia Eutychianistarum, quae eum, dum in exsilium deportaretur, ipso in itinere apud Epipam Lydiae civitatem defunctum indicat. Potuit quidem haec mors a Flaviani inimicis aliquamdiu occultari ob Constantinopolitanos qui illi maxime favebant: unde archimandritae, clerus et populus Constantinopolitanae urbis qui ad Leonem litteras dedere citius circa Octobrem an. 449 (ut colligere licebit ex admonitione in epistolam 59), ejusdem episcopi mortem ignorabant. At nihilominus Anatolium ordinatum fuisse ante finem anni 449, ex Theodoro lectore manifestum est. In fragmentis enim ejusdem a Valesio collectis, ordinatione Anatolii ac nonnullis ejusdem ordinationis circumstantiis commemoratis, ait: Agebantur autem haec consulatu Protogenis et Asterii. Igitur sub finem ejusdem anni haec epistola ad Leonem scripta videtur; sicut et alia ordinatorum ejus, cujus fit mentio in epistola 71; nam statim post ordinationem ejusmodi epistolae scribebantur. 2. Sub idem tempus de eadem re ad Leonem litteras dedere Theodosius atque Pulcheria, et omnes hae epistolae simul videntur transmissae. Nondum tamen Romam pervenerant mense Martio anni 450, cum Leo scripsit epistolas 60 et 61, in quibus Flavianum adhuc vivum praesumit. Eas pontifex accipere potuit mense Aprili vel Maio; cujus morae quid in causa fuerit ignoramus. Cum autem difficilem rem proponerent, quae maturiorem consultationem flagitabat, forte hac de re Leo habuit illum tractatum, cujus gratia Petronium et Regulum Gallicanos diu se retinuisse scribit epist. 67, ad Ravennium, in quam vide annot. 2 (885 d). Haec quidem Anatolii causa adeo magnum pontifici negotium facessivit, ut quatuor legatos eligendos, instruendos, atque Constantinopolim transmittendos crediderit, quod non exiguam in respondendo dilationem flagitabat: unde nihil mirum si epistolae 69, 70 et 71 quibus hac de ordinatione respondet, datae fuerint mense Julio anni 450. Interim hoc fragmentum excerptum ex Anatolii epistola, quae statim post ejus ordinationem ante finem anni 449 exarata fuit, cum certa dies ac mensis lateat, praemittendum censuimus epistolae Leonis ad Theodosium, quae die 25 Decembris signatur. EPISTOLA LIII, seu EPISTOLAE ANATOLII CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI AD S. LEONEM FRAGMENTUM. De ordinatione sua. 954 Ex epistola ANATOLII Constantinopolitani ad LEONEM Romanum.
Etenim piissimus et Christi amans noster imperator Theodosius, qui cuncta in secundis post res ad Deum pertinentes ponit, cum sanctissima Constantinopolitana Ecclesia pastore orbata esset, deberetque accipere qui eam posset regere, plurimam ejusce rei curam suscepit. Ac primo quidem demandavit religiosissimo ejusdem urbis clero ut ad gubernationem aptiores decernerent cum probatione, sibi electionem omnium praecipui reservans. Deinde in his exorta immoderata dissensione, cunctisque hinc erga multos in varia studia scissis, jubet imperator conquiri clericos in regia urbe etiam ex aliis civitatibus ob quaedam (ita ut fit) negotia degentes, quo inter illos praestantior absque 956 ullo affectu in episcopalem dignitatem promoveretur. Quod cum factum fuisset, postea placuit iis qui in cuncta potestatem obtinent, permitti clero electionem primatis. Et ecce suffragia in me omnium minimum venerunt; non propter justitiam meam, sed ut Christus Jesus in me ostenderet omnem patientiam suam, juxta Apostolum (I Timoth. I, 16). Unde id operis incubuit sanctae synodo episcoporum Constantinopoli versantium, ut ad me ordinandum sine mora procederent.
953 Ἐκ τῆς ἐπιστολῆς Ἀνατολίου Κωνσταντινουπόλεως πρὸς τὸν Ῥώμης Λέοντα·
Καὶ γὰρ ὁ εὐσεβέστατος καὶ φιλόχριστος ἡμῶν. Βασιλεὺς Θεοδόσιος, ὁ δεύτερα τὰ λοιπὰ τῶν θείων ἡγούμενος, τῆς ἐν Κωνσταντινουπόλει ἁγιωτάτης ἐκκλησίας τοῦ ποιμαίνοντος χηρευούσης, ὀφειλούσης τε τυχεῖν, τοῦ ταύτην ἰθύναι δυναμένου, πλείστην τούτου ποιησάμενος τὴν φροντίδα. Πρότερον μὲν ἐπέτρεψε τῷ κατ' αὐτὴν εὐλαβεστάτῳ κλήρῳ τοὺς ἐπιτηδειοτέρους εἰς ἐπιστασίαν μετὰ δοκιμασίας ψηφίσασθαι, τὴν ἐπιλογὴν ἑαυτῷ τοῦ πάντων ἐκκρίτου ταμιευσάμενος· Εἶτα διχονοίας ἀμέτρου ἐν τούτοις ὰναφυείσης, καὶ πάντων ἐντεῦθεν περὶ πολλοὺς μεριζομένων τὰς γνώμας, κελεύει τοὺς διάγοντας ἐν τῇ Βασιλευόυσῃ, καὶ ἐξ ἑτέρων πόλεων, τινῶν ἕνεκεν, οἷα συμβαίνει, χρειῶν, κληρικοὺς ἀνερευνᾶσθαι, ἐφ' ᾧ τε τὸν ἐκ τούτων ἄμεινον [Leg. ἀμείνω vel ἀμείνονα] 955 δίχα πάσης προσπαθείας εἰς τὴν ἐπισκοπὴν προαχθῆναι. Οὗπερ γεγονότος, ἔδοξε λοιπὸν τοῖς κρατοῦσι τῶν ὅλων, ἑπιτραπῆναι κλήρῳ τὴν ἐπιλογὴν τοῦ πρωτεύοντος. Καὶ ἰδοὺ φθάνει ψῆφος ἐπ, ἐμὲ τὸν ἐλάχιστον, οὐ κατὰ τὴν ἐμὴν δικαιοσύνην, ἀλλ' ἵνα πάντως ἐν ἐμοὶ ἐνδείξηται Χριστὸς Ἰησοῦς τὴν πᾶσαν μακροθυμίαν αὐτοῦ, κατὰ τὸν ἀπόστολον. Ὅθεν γέγονεν ἔργον τῇ ἐνδημούσῃ ἁγίᾳ συνόδῳ, ἀνυπερθέτως εἰς τἢν ἐπ' ἐμοὶ χειροτονίαν ἐλθεῖν.
EPISTOLA LIV. AD THEODOSIUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. Nicaenae fidei se inhaerere scribit; Eutychen non minus quam Nestorium esse damnandum; concilium intra Italiam haberi postulat.
LEO urbis Romae episcopus THEODOSIO semper Augusto.
Pro integritate fidei catholicae Christianissimum principem convenit esse sollicitum, et hoc indefessis precibus divinam misericordiam posco, ut cordi vestro id quod est veritatis inspiret, neque falli vos in aliquo humanarum aemulationum fraude patiatur. A me autem atque ab omnibus catholicis sacerdotibus quae evangelicae atque apostolicae fidei pietas defendatur, satis plene ac lucide litteris meis, quas clementiam vestram jam dudum per famulum vestrum EPIPHANIUM tribunum, qui pro hac causa missus est, arbitror accepisse, reseratum est: nec ambigi potest, hoc nos purissime credere, hoc constanter asserere, quod etiam venerandi Patres, quondam apud Nicaeam congregati, secundum fidem Symboli credendum et confitendum sacratissima auctoritate sanxerunt. Nos enim, venerabilis imperator, sicut Nestorii dogma perversum merito anathematizavimus; ita juste etiam horum impietatem, qui veritatem carnis nostrae negant a Domino nostro Jesu Christo susceptam esse, damnamus, Gloriosissime. Unde si pietas vestra suggestioni ac supplicationi 957 nostrae dignetur annuere, ut intra Italiam haberi jubeatis episcopale concilium, cito auxiliante Deo poterunt omnia scandala, quae in perturbationem totius Ecclesiae sunt commota, resecari: ut per universum regnum vestrum catholicae fidei integritate 958 servata, et pacem Christianam manere, et vestram apud Deum crescere gloriam gaudeamus. Data octavo kalendas Januarias, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
ADMONITIO IN SEQUENTES IMPERIALES EPISTOLAS. 1. Cur epistolae sequentes Leoninis insertae fuerint, probe notavit Quesnellus in brevi admonitione eisdem epistolis praemissa his verbis: Ex epistolarum subjectarum serie manifestum est scriptas eas fuisse consilio et hortatu sancti Leonis totiusque synodi, ex qua et cujus nomine datae sunt superiores pontificis litterae. Has igitur pro utrarumque affinitate hoc loco excudendas putavimus. Nam et clariorem illius synodi nobis ingerunt notitiam, cujus locum, tempus, materiem aliasque circumstantias aperiunt; et ab ipso Leone dictatae videntur. De quibus plura in dissertatione 1 de Vita et rebus gestis S. Leonis ad annum 449. Ipsae epistolae tres imperiales ad Theodosium. et alia ad Pulcheriam Leonis consilium palam testantur; has vero ab ipso Leone dictatas nihil indicat; quin nonnulla Leoninae scribendi rationi haudquaquam congruunt. 2. Quoad tempus vero, cum omnes tum quae traditae tum quae redditae fuerunt Augustorum epistolae, in una Chalcedonensi collectione exhibitae, chronica notatione careant, alii aliter opinati sunt. De quatuor prioribus epistolis in Orientem missis in primis statuendum est. Totum pendet ex interpretatione illorum verborum Valentiniani epist. 55: Cum advenissem Romam ad Divinitatem placandam, sequenti die ad basilicam apostoli Petri processi, et illic post venerabilem noctem diei Apostoli, et a Romano episcopo, et ab aliis cum eo ex diversis provinciis congregatis rogatus sum scribere tuae mansuetudini. Ex recitatis autem verbis colligitur Valentinianum Romam accessisse pridie ante festivitatem apostoli Petri; die autem sequenti, id est ipso die festo ad basilicam apostoli Petri processisse; et illic post nocturnum officium a Leone aliisque episcopis qui ad idem festum convenerant, exoratum fuisse ut ad Theodosium scriberet. Idipsum Placidiam et Eudoxiam Augustas rogatas fuisse, ex aliis earumdem epistolis liquet. 3. Cardinalis Baronius ad an. 449, n. 164, arbitratus est has quatuor epistolas eodem anno scriptas fuisse post diem dedicationis basilicae S. Petri, quae celebrari solet die decima octava Novembris, et ad eam diem usque retentos fuisse existimat episcopos, qui synodo Romanae superioribus epistolis 44 et seqq. memoratae interfuerant. Sed praeterquam quod non est verosimile episcopos, qui III kal. Octobris in Urbe convenerant, per quinquaginta dies Romae fuisse detentos absoluta jam synodo die 13, aut serius 15 Octobris, ut liquet ex epist. 44 et sequentibus; praeter hoc, inquam, nullum antiquum documentum superest, quo probetur Leone pontifice dedicationem basilicae S. Petri celebratam fuisse die 18 Novembris. Adde quod Valentinianum an. 449 Romae fuisse nullum aliunde indicium est; nonnulla autem suppetunt documenta quae eum anno 450 ibidem exstitisse probant. 4. Quesnellus diss. 1 ad an. 450, n. 1, Baronii sententiam impugnans, in aliam apertius erroneam transiit, contendens has epistolas scriptas fuisse post festum S. Petri die 29 Junii an. 450. Error ex duobus manifeste detegitur. Primum quia hoc anno Valentinianus Romae erat mense Martio, quo legem edidit Novellis insertam tit. 7, de Indulgentiis reliquorum, nec non mense Aprili ex tit. 38, de Naviculariis annuis, etc., ex quibus dies festus S. Petri, ante quem ille pridie Romam advenerat, dies 29 Junii esse non potest. Secundo quia cum Theodosius obierit die 28 Julii anni ejusdem 450, si post diem 29 Junii scriptae ac missae ad eum fuissent epistolae, post ejus mortem Constantinopolim pervenissent, nec potuisset alias, quae exstant, epistolas reddere. Alius igitur dies festus S. Petri cum Tillemontio et Pagio quaerendus est, et anterior quidem die III nonas Martii an. 450, quo memorata lex de Indulgentiis reliquorum data fuit. Ex antiquissimo Kalendario Bucheriano, in quo dies festi Romanae Ecclesiae notantur, discimus VIII kal. Martii Romae celebratum fuisse festum hoc titulo ibidem signatum: Natale Petri de Cathedra. Hoc itaque anno Valentinianus cum Augustis Romam pervenit IX kal. Martii; ipso autem festo Leo cum episcopis ab eisdem petiit ut ad Theodosium scriberent. Porro ex Placidiae epist. 58 ad Pulcheriam colligitur eos scripsisse antequam eamdem Pulcheriam bonae causae favere ex ipsius litteris exploratum fieret; alias hujus rei aliqua mentio a Placidia eidem epistolae inserta fuisset. Id autem Romae innotuit ante diem 17 Martii hujus anni 450, quo S. Leo hac de re gratulatus Pulcheriae dedit epistolam 60. Igitur quatuor priores epistolae exaratae fuerunt paulo post diem 22 Februarii, et ante diem 17 Martii anni ejusdem, ac probabilius sub Februarii finem. 5. Cuique epistolae sive a Valentiniano, sive ab Augustis scriptae Quesnellus subjecit epistolam quam Theodosius reddidit. Nos collectionis Chalcedonensis methodum et rationem etiam temporis sequendam putavimus. Ut autem idoneum intervallum tribuatur transmissioni litterarum, Theodosii epistolae in Aprilem referendae videntur, ac propterea post epistolas 60 et 61 scriptas mense Martio easdem locavimus. 6. Quamvis probabilius existimemus omnes has epistolas scriptas fuisse Latine, uti Latine pariter scribebantur leges, etiamsi in Oriente darentur, interiisse tamen credimus originale Latinum, solamque superesse Graecam versionem, et Latina exempla, quae ad nos transmissa fuerunt, esse antiquam interpretationem ex Graeco, eamque ab homine lucubratam Latini sermonis minus perito, ut constabit ex aliquot locis valde obscuris et pessime redditis, quae Augustorum originali nequaquam congruunt. Hac etiam de causa notatio temporis a Graeco collectore semper omissa, in Latino textu pariter desideratur, quae suppleta fuit, cum Latinae Chalcedonensis collectionis auctor Latina originalia invenit. Confer Praefat. in epistolas num. 36. 7. Nunc titulum, qui tribus imperialibus epistolis 55, 56 et 57, in collectione Chalcedonensi praefigitur, exhibemus. In Graeca collectione sic: Θεῖον γράμμα καταπεμφθὲν, τοῦτο μὲν τοῦ δεσπότου ἡμῶν Οὐαλεντινιανοῦ, τοῦτο δὲ τῆς θείας μνήμης Πλακιδίας, οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τῆς προσκυνητῆς Βασιλίδος Εὐδοξίας, πρὸς τὸν τῆς θείας μνήμης Θεοδόσιον, ὥστε κελεῦσαι ἐν τοῖς μέρεσι τῆς Ἰταλίας σύνοδον ἐπιτελεσθῆναι. In Latina vero nostri codices ita reddunt: Sacrae litterae tam a domino nostro Valentiniano, quam a divae memoriae Placidia, nec non et Eudoxia Augusta ad Theodosium divae memoriae, ut juberet in partibus Italiae concilium celebrari. EPISTOLA LV. VALENTINIANI IMPERATORIS AD THEODOSIUM AUGUSTUM. 962 Domino meo THEODOSIO, gloriosissimo, victori et triumphatori, perpetuo imperatori et patri, VALENTINIANUS gloriosus, victor ac triumphator semper Augustus et filius.
Cum advenissem in urbem Romam ad Divinitatem placandam, sequenti die ad basilicam apostoli Petri processi, et illic post venerabilem noctem diei apostoli, et a Romano episcopo, et ab aliis cum eo ex diversis provinciis congregatis rogatus sum scribere vestrae mansuetudini de fide, quae cum sit conservatrix omnium fidelium animarum, dicitur perturbata: quam nos a nostris majoribus traditam, debemus cum omni competenti devotione defendere, et dignitatem propriae venerationis beato apostolo Petro intemeratam et in nostris temporibus conservare: quatenus beatissimus Romanae civitatis episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit, locum habeat ac facultatem de fide et sacerdotibus judicare, domine sacratissime pater, et venerabilis imperator. Hac enim gratia secundum solemnitatem conciliorum et Constantinopolitanus episcopus eum per libellos appellavit, propter contentionem quae orta est de fide. Huic itaque postulanti et conjuranti salutem nostram communem annuere 964 non negavi, quatenus ad tuam mansuetudinem meam petitionem ingererem, ut praedictus sacerdos congregatis ex omni orbe etiam reliquis sacerdotibus intra Italiam, omni praejudicio submoto, a principio omnem causam quae vertitur, sollicita probatione cognoscens, sententiam ferat, quam fides et ratio verae Divinitatis expostulat. Non debet enim nostris temporibus contra religionem turbarum petulantia praevalere, dum incommota fides hactenus fuerit conservata. Ad perfectiorem vero agnitionem vestrae divinitatis, direximus etiam gesta per quae et desideria et exclamationes omnium pietas vestra cognoscat.
961 Θῷ δεσπότῃ Θεοδοσίῳ, ἐνδόξῳ, νικητῇ, καὶ τροπαιούχῳ, αἰωνίῳ Βασιλεῖ, καὶ πατρὶ, νικητὴς Οὐαλεντινιανὸς, ἔνδοξος, τροπαιοῦχος, ἀεὶ βασιλεὺς, καὶ υἱός.
Παραγενομένου μου ἐν τῇ πόλει Ῥώμῃ ἐξευμενίσασθαι τὸ θεῖον, τῇ ἐπιούσῃ ἡμέρᾳ ἐν τῷ εὐκτηρίῳ τοῦ ἀποστόλου Πέτρου προῆλθον· κᾀκεῖσε μετὰ τὴν σεβάσμιον νύκτα τῆς ἡμέρας τοῦ ἀποστόλου, ὑπό τε τοῦ Ῥώμης ἐπισκόπου, ὑπό τε ἑτέρων αὐτῷ ἅμα ὲκ διαφόρων ἐπαρχιῶν συνηγμένων, ἡξιώθην γράψαι πρὼς τὴν σὴν ἡμερότητα περὶ τῇς πίστεως· ἥ τις φύλαξ ὑπάρχουσα πασῶν τῶν πιστευουσῶν ψυχῶν, λέγεται τεταράχθαι· ἣν ἡμεῖς ἀπὸ τῶν προγόνων παραδοθεῖσαν, ὀφείλομεν μετὰ τῆς προσηκούσης καθοσιώσεως ἐκδικεῖν, καὶ τῆς ἰδίας εὐλαβείας τήν ἀξίαν τῷ μακαρίῳ ἀποστώλῳ Πέτρῳ ἄτρωτον καὶ ἐν τοῖς ἡμετέροις χρόνοις διαφυλάττειν· ἴνα ὁ μακαριώτατος ἐπισκοπος τῆς Ῥωμαίων πόλεως, ᾧ τὴν ἱερωσύνην κατὰ πάντων ἡ ἀρχαιότης παρέσχε, χώραν καὶ εὐπορίαν ἔχειν περί τε πίστεως καὶ ιἑρέων κρίνειν, δέσποτα ἁγιώτατε πάτερ, καὶ σεβάσμιε βασιλεῦ. Τούτων γὰρ χάριν κατὰ τὸ ἔθος τῶν συνόδων καὶ ὁ τῆς Κωνσταντινουπόλεως ἐπίσκοπος αὐτὸν ἐπεκαλέσατο διὰ λιβέλλου, ἕνεκα τῆς ἀνακυψάσης φιλονεικίας περὶ τῆς πίστεως. Τοῦτο οὖν αἰτοῦντι, καὶ ἐνευχομένῳ τὴν κοινὴν σωτηρίαν ἡμῶν, ἐπινεῦσαι 963 οὐκ ἠρνησάμην τὸ πρὸς τὴν σὴν ἡμερότητα τὴν ἐμὴν αἴτησιν οἰκειῶσαι· ἵνα ὁ προλεχθεὶς ἰερεὺς, συναχθέντων ἐκ πάσης τῆς οἰκουμένης καγ τῶν λοιπῶν ἱερέων, ἐντὸς τῆς Ἰταλίας, παντὸς προκρίματος ἀποκινηθέντος, ἐξ ὑπαρχῆς τὴν στρεφομένην αἰτίαν πεφροντισμένῃ δοκιμασίᾳ διαγνοὺς, ἐξοίσῃ τὴν ἀπόφασιν, ἣν ἡ πίστις, καὶ ὁ τῆς ἀληθοῦς θειότητος λόγος ἀπαιτεῖ. Οὐ γὰρ ὀφείλει ἐν τοῖς ἡμετέροις καιροῖς καινότης θρησκείας εἰσάγεσθαι θορύβῳ προπετείας, ἁσαλεύτου τῆς πίστεως μέχρις ὧδε διαφυλαχθείσης. Πρὸς δὲ τελείαν διδασκαλίαν τῆς σῆς θειότητος ἀπεστείλαμεν καὶ τὰ πεπραγμένα· δι' ὧν καὶ τὰς ἐπιθυμίας, καὶ τὰς ἐκβοήσεις πάντων, ἡ ὑμετέρα εὐσέβεια καταμάθοι.
EPISTOLA LVI. GALLAE PLACIDIAE AUGUSTAE AD THEODOSIUM. Domino victori THEODOSIO et triumphatori, semper Augusto filio, GALLA PLACIDIA piissima et florens, perpetua Augusta et mater.
Dum in ipso ingressu civitatis antiquae hanc curam habuissemus ut cultum beatissimo Petro apostolo redderemus, in ipso adorando altari martyris reverendissimus LEO episcopus, paululum se post orationem retinens, propter catholicam fidem apud nos deflevit, ipsum similiter 966 summum apostolorum, quem nuper adieramus, testem objiciens, episcoporum multitudine circumseptus, quos ex innumerabilibus civitatibus Italiae pro principatu proprii loci seu dignitate collegit; et verbis permiscens lacrymas, ad communionem sui fletus nostros quoque gemitus provocavit. Non enim modicum detrimentum est ex his quae gesta sunt, ut fides, quae antis temporibus regulariter custodita est a sacratissimo patre nostro Constantino, qui primus imperio splenduit Christianus, nuper turbata sit ad arbitrium unius hominis, qui in synodo Ephesinae civitatis odium et contentiones potius exercuisse narratur, militum praesentia et metu appetens Constantinopolitanae civitatis episcopum Flavianum, eo quod libellum ad apostolicam sedem miserit, et ad omnes episcopos harum partium, per eos qui directi fuerant in concilio a reverendissimo episcopo Romae, qui secundum definitiones Nicaeni concilii consueti sunt interesse, domine sacratissime fili, venerabilis imperator. Hac itaque gratia, tua mansuetudo tantis turbis resistens, veritatem fidei catholicae religionis immaculatam servari praecipiat: ut secundum formam et definitionem apostolicae sedis, quam etiam nos tamquam praecellentem similiter veneramur, in statu sacerdotii illaeso manente per omnia Flaviano, ad concilii et apostolicae sedis judicium 968 transmittatur, in qua primus ille, qui coelestes claves dignus fuit accipere, principatum episcopatus ordinavit; quando scilicet decet nos huic maximae civitati, quae domina omnium est terrarum, in omnibus reverentiam conservare. Diligentius autem etiam in hoc providete, ne quod priscis temporibus nostra generatio custodivit, sub nos imminui videatur, et per praesens exemplum schismata generentur inter episcopos et sanctas Ecclesias.
Δεσπότῃ νικητῇ Θεοδοσίῳ, καὶ τροπαιούχῳ ἀεὶ βασιλεῖ, υἱῷ, Γάλλα Πλακιδία ἡ εὐσεβεστάτη, καὶ ἀνθοῦσα, αἰωνία βασιλὶς, καὶ μήτηρ.
Ὁπήνικα ἐν ἀυτῆ τῇ εἰσόδῳ τῆς ἀρχαίας πὸλεως ταύτην ἐτιθέμεθα τὴν φροντίδα, ἀποδοῦναι τὴν προσκύνησιν τῷ μακαριωτάτῳ ἀποστόλῳ Πέτρῳ ἐν αὐτῷ τῷ προσκυνητῷ θυσιαστηρίῳ τοῦ μάρτυρος ὁ εὐλαβέστατος ἐπίσκοπος Λέων, ὀλίγον ἐπισχὼν ἑαυτὸν ἀπὸ τῆς εὐχῆς, ἕνεκα τῆς καθολικῆς πίστεως πρὸς ἡμᾶς ἀπωδύρατο· 965 αὐτόν τε ὁμοίως τὸν κορυφαῖον τῶν ἀποστόλων, ᾧ καὶ ἔναγχος προσείημεν, μάρτυρα συλλαβόμενος, περιεστοιχισμένος τε πλήθει ἐπισκόπων, οὕς τινας ἀπὸ ἀναριθμήτων πόλεων ἐν τῇ Ἰταλίᾳ συνήγαγεν ὑπὸ τῆς ἀρχῆς τοῦ ἰδίου τόπου, καὶ τῆς ἀξίας, καὶ τοῖς ῥήμασι συνάπτων τὰ δάκρυα, εἰς κοινωνίαν τῶν ἰδίων θρήνων καὶ τὰς ἡμετέρας οἰμωγὰς ἐξεκαλεῖτο. Οὐ μικρὰ γὰρ ἐκ τῶν γεγενημένων ζημία, τὴν τοσούτοις χρόνοις φυλαχθεῖσαν τοῦ καθολικοῦ κανόνος πὶστιν ἀπὸ τοῦ θειοτάτου πατρὸς ἡμῶν Κωνσταντίνου, ὃς πρῶτος ἐν τῷ βασιλείω διέλαμψε χρίστιανὸς, ἔναγχος τεταράχθαι πρὸς ὑπόληψιν ἑνὸς ἀνθρώπουι ὅς τις ἐν τῇ συνόδῳ τῆς Ἐφεσίων πόλεως μῖσος, καὶ ἀψιμαχίαν μᾶλλον λέγεται γεγυμνακέναι, τῇ τε τῶν στρατιωτῶν παρουσίᾳ, καὶ τῷ φύβῳ καταπλήττων τὸν ἐπίσκοπον τῆς Κωνσταντινουπόλεως Φλαυιανὸν, διὰ τὸ λίβελλον στεῖλαι πρὸς τὸν ἀποστολικὸν θρόνον, καὶ πρὸς πάντας τοὺς ἐπισκόπους τῶν μερῶν τούτων, διὰ τῶν ἀποσταλέντων ἐν τῇ συνόδῳ παρά τοῦ εὐλαβεστάτου ἐπισκόπου Ῥώμης· οἵ τινες κατὰ τούς ὅρους τῆς ἐν Νικαίᾳ συνόδου εἰθίσθησαν συνιέναι, δέσποτα ἁγνότατε υἱὲ βασιλεῦ προσκυνητέ. Τούτου χάριν ἡ σὴ ἡμερότης τοῖς τοσούτοις θορύβοις ἀντιτιθεῖσα τὴν ἀλήθειαν ἄσπιλον τὴν πίστιν τῆς καθολικῆς θρησκείας παραφυλαχθῆναι προσταξάτω. Ἵνα κατὰ τὸν τύπον, καὶ τον ὅρον τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου, ὃν καὶ ἡμεῖς ὁμοίως, ὡς προηγούμενον, προσκυνοῦμεν, ἐν τῇ στάσει τῆς ἱερωσύνης ἀβλαβοῦς μένοντος ἐν πᾶσι Φλαυιανοῦ, ἐν τῇ συνόδῳ τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου ἡ δίκη παραπεμφθείη 967 ἐν ᾧ πρῶτος ἐκεῖνος, ὁ τὰς οὐρανοῦ κλεῖς ἀξιωθεὶς ὑποδέξασθαι, τὴν ἐπισκοπὴν τῆς ἀρχιερωσύνης ἐκόσμησε δηλαδή· ὁπότε πρὲπει ἡμᾶς ταύτῃ τῇ μεγίστῃ πόλει, ἥ τις δέσποινα πασῶν ὑπάρχει τῶν γεῶν, ἐν πᾶσι τὸ σέβας παραφλάξαι. Ἐπιμελέστερον δὲ κᾀκείνου προνοῆσαι· ἵνα μὴ ὅπερ ἐν τοῖς ἀνωτέροις χρόνοις ἡ ἡμετέρα γενεὰ διεφύλαξεν, ἐφ' ἡμῶν δόξῃ μιαίνεσθαι, καί διὰ τοῦ παρόντος ὑποδείγματος σχίσματα προχωρῆσαι ἔν τε τοῖς ἐπισκόποις, καὶ ταῖς ἁγιωτάταις ἐκκλησίαις.
EPISTOLA LVII. LICINIAE EUDOXIAE AUGUSTAE AD EUMDEM THEODOSIUM. De Ecclesiae catholicae turbatione. Domino THEODOSIO inclyto, semper Augusto, et patri, LICINIA EUDOXIA piissima et perpetua Augusta filia.
Omnibus notum est tuam mansuetudinem, curam atque sollicitudinem habere Christianorum et catholicae fidei, in tantum ut juberetis ad injuriam ejus nihil omnino faciendum. Cum igitur feliciter Romae fuissemus ingressae, et in liminibus basilicae sanctissimi apostoli Petri venissemus, Leo beatissimus Romanae civitatis episcopus, etiam cum aliis plurimis episcopis 970 postulationem nobis obtulit, dicens omne dogma religionis per Orientem fuisse turbatum, et accidisse, quatenus tota Christianorum fides ad confusionem omnem perduceretur. Nam Flavianum Constantinopolitanae Ecclesiae episcopum propter inimicitias Alexandrini episcopi ingemiscebat expulsum; et hoc cum aliis episcopis postulavit, protestans et ipsorum venerabilium locorum cultum, et mansuetudinis nostrae salutem, quatenus ad tuam clementiam ex hac causa meas litteras destinarem, domine sanctissime pater, et adorabilis imperator. Salutans igitur justa posco, quatenus his litteris curam vestra tranquillitas praebere dignetur, et quae male gesta sunt emendari praecipiat, donec omnibus quae jam definita sunt revocatis, ex integro causa fidei et Christianae religionis, quae mota est, in partibus Italiae congregato concilio, perquiratur. Scriptum est enim hic omnem contentionem motam, quatenus Flavianus episcopus ex humanis rebus potuisset auferri.
Δεσπότῃ Θεοδοσίῳ τροπαιούχῳ, ἀεὶ βασιλεῖ, καὶ πατρὶ. Λικιννία Εὐδοξία ἡ εὐσεβεστάτη, καὶ ἀνθοῦσα, αἰωνια βασιλὶς θυγὰτηρ.
Πᾶσιν ἔγωσται τὴν σὴν ἐπιείκειαν μέριμναν, καὶ φροντίδα ποιεῖσθαι τῶν χριστιανῶν, καὶ τῆς καθολικῆς πίστεως ἐπὶ τοσοῦτον, ὡς ἐπιτρέπειν ἐφ' ὕβρει ταύτης μηδὲν παντάπασι γίνεσθαι. Ὁπηνίκα τοίνυν εὐτυχῶς ἐν τῇ Ῥώμῃ εἰσεληλύθαμεν, καὶ τοῖς οὐδοῖς τοῦ εὔκτηρίου τοῦ ἁγιωτάτου ἀποστόλου Πέτρου παραγεγόναμεν, Λὲων, ὁ μακαριώτατος ἐπίσκοπος τῆς Ῥωμαίων πόλεως, μετὰ καὶ ἑτέρων πλειόνων ἐπισκὸπων, ἀξίωσιν ἡμῖν προσήγαγε, 969 φάσκων, ὅλον τὸ δόγμα τῆς θρησκείας κατὰ τὴν ἀνατολὴν τεθορυβῆσθαι, καὶ τοῦτο συμβέβηκεν, ὥστε πᾶσαν τῶν χριστιανῶν τὴν πίστιν εἰς σύγχυσιν ἐλάσαι, καὶ γὰρ Φλαυιανὸν τὸν ἐπίσκοπον τῆς Κωνσταντινουπόλεως Ἐκκλησίας, διὰ τὰς ἔχθρας τοῦ Ἀλεξανδρέων ἐπισκόπου, ἀπωδύρατο ἐκβεβλῆσθαι, καὶ τοῦτο μετὰ τῶν ἄλλων ἐπισκόπων ᾔτησεν, ἐπιμαρτυρόμενος αὐτῶν τε τῶν σεβασμίων τόπων τὴν προσκύνησιν, καὶ τῆς ὑμετέρας ἡμερότητος τὴν σωτηρίαν. Ὥστε πρὸς τὴν σὴν φιλανθρωπίαν ἀπὸ τοῦ μέρους τούτου ἐμὰ γράμματα καταπεμφθῆναι, δέσποτα ἁγνότατε πάτερ, βασιλεῦ προσκυνητέ. Προσαγορεύουσα τοιγαροῦν, δίκαια αἰτῷ· ὥστε τούτοις τοῖς πράγμασι θεραπείαν ἡ ὑμετέρα γαληνότης ἐπιτρέψοι παρασχεθῆναι· καὶ τὰ κακῶς πεπραγμένα διορθωθῆναι κελεύσοι· ἄχρις οὗ πάντων τῶν ἤδη τετυπωμένων ἀνακληθέντων, ἐξ ὁλοκλήρου πίστεως, καὶ τῆς τῶν χριστιανῶν θρησκείας, ἡ κινουμένη αἰτία, ἐν τοῖς τῆς Ἰταλίας συναχθείσης τῆς συνόδου, δοκιμασθείη. Ἐγράφη γὰρ ἑνταῦθα πᾶσαν φιλονεικίαν κεκινῆσθαι, ὥστε Φλαυιανὸν τὸν ἐπίσκοπον ἐκ τῶν ἀνθρωπίνων πραγμάτων ἐπαρθῆναι.
EPISTOLA LVIII. GALLAE PLACIDIAE AD PULCHERIAM AUGUSTAM, Qua concilium Ephesinum secundum detestatur. 972 GALLA PLACIDIA piissima semper Augusta, AELIAE PULCHERIAE piissimae semper Augustae filiae.
Ut Romam frequentibus concursionibus adaeque desideremus inspicere, causa nobis est amplectendae religionis, ut terminis sanctorum nostram exhiberemus praesentiam, quos certum est pro sua virtute in coelestibus constitutos, neque inferiora despicere. Nos itaque sacrilegum esse credimus, si solemnium ordinem denegemus. Cum igitur beato apostolo Petro nostram praesentiam dedissemus, illic multitudine sacerdotum reverendissimus Leo papa circumdatus, pro dignitate sui loci nos primus adiit: qui propter interpositam gemitus sui tristitiam, desiderium suum verbis pene insinuare non poterat. Vicit tamen constantia sapientiae sacerdotis, ut lacrymas paululum retineret, et causam violatae fidei, tamquam hujus vindex, manifesto sermone proferret. In quo sermone cognovimus nostris temporibus catholicam fidem esse turbatam, quam a divo patre nostro Constantino nostri generis parentes hactenus servaverunt. Secundum voluntatem namque cujusdam, pravum aliquid adversus sacerdotem Constantinopolitanum 974 excitatum dicitur. Nos itaque in Ephesino concilio, in quo nullus ordinem sacerdotum custodivit, neque mensuram, sine consideratione Divinitatis omnia esse gesta cognovimus, quatenus praesumptio et injustitia in quorumdam damnationem vim obtinere dicatur, quae nostris temporibus terribilia esse videntur. Debet itaque fides proprie valere, sanctissima atque venerabilis filia Augusta. Igitur tua clementia secundum catholicam fidem, quod semper nobiscum fecit, et nunc similiter conspirare dignetur, ut quidquid illo tumultuoso miserrimoque concilio constitutum est, omni virtute submoveatur, et omnibus integris permanentibus, ad apostolicae sedis, in qua primus apostolorum beatus Petrus, qui etiam claves regnorum coelestium suscipiens, sacerdotii principatum tenuit, episcopatus causa mittatur. Debemus enim primatum in omnibus immortali conversationi tribuere, quae totum mundum propriae virtutis dominatione complevit, et nostro imperio orbem gubernandum servandumque commisit.
971 Γαλλὰ Πλακίδια ἡ εὐσεβεστάτη καὶ ἐπιφανεστάτη ἀειαυγούστα Αἰλίᾳ Πουλχερίᾳ τῇ εὐσεβεστάτῃ ἀειαυγούστᾳ θυγατρί.
Ὅτι τὴν Ῥώμην συνεχέσιν ἐκδρομαῖς ὁμοίως ἐπιποθοῦμεν ὁρᾷν, τῆς θρησκείας ἐστὶν ἐξαίρετον ἡ ὑπόθεσις, ὥστε τοῖς ὅροις τῶν ἁγίων τὴν ἡμετέραν ἀποδιδόσθα· παρουσίαν, οὓς ἀληθές ἐστιν ἐν τοῖς οὐρανίοις κατὰ τὴν αὐτῶν ἀρετὴν κατασταθέντας, οὐδὲ τῶν κατωτέρω καταφρονεῖν. ἡμεῖς τοίνυν ἱεροσυλίας γένος εἶναι νομιζόμεθα, εἰ ἀρνησόμεθα τῶν εἰωθότων τὴν τάξιν. Ἐπεὶ οὗν τῷ μακαριωτάτῳ ἀποστόλῳ Πέτρῳ τὴν ἡμετέραν παρουσίαν ἀποδεδώκαμεν, κᾀκεῖσε τῷ πλήθει τῶν ἱερέων ὁ εὐλαβέστατος περιλαβόμενος Πάπας Λέων, κατὰ τὴν ἀξίαν τοῦ ἰδίου τόπου πρῶτος ὑπέβαλε· καὶ διὰ τὴν παρεντιθεμένην τοῦ στεναγμοῦ λύπην, τὴν ἑαυτοῦ ἐπιθυμίαν σχεδὸν διὰ ῥημάτων δηλοῦν οὐκ ἠδύνατο. Νενίκηκεν ὅμως τὸ σταθηρὸν τοῦ φρονήματος τοῦ ἱερέως, ἐπισχεῖν ὀλίγον τὰ δάκρυα, καὶ τὴν ὑπόθεσιν τῆς παρατρωθείσης πίστεως, ὡς ταύτης ἔκδικος, σαφεῖ τῷ λόγῳ προήνεγκεν. Ἑν ᾧ λόγῳ διέγνωμεν, ἐν τοῖς ἡμετέροις καιροῖς τὴν καθολικὴν πίστιν τεταράχθαι, τὴν [Leg. ἧν] ἐκ τοῦ θείου πατρὸς ἡμῶν Κωνσταντίνου μέχρι τῆς σήμερον οἱ τοῦ ἡμετέρου γένους ἐφύλαξαν πρόγονοι. Κατὰ γνώμην τινὸς ὅσον φαῦλον κατἀ τοῦ ἱερέως Κωνσταντινουπόλεως ἐκγυμνάσαι [Leg. ἐκγυμνᾶσθαι] λέγεται. 973 Ἡμεῖς οὖν ἐν τῇ κατὰ τὴν Ἔφεσον συνόδῳ, τῇ μηδεμίαν τάξιν ἱερωσύνης φυλαξάσῃ, ἢ μηδὲ συμμετρίαν, ἄνευ τῆς προσοχῆς τῆς θειότητος πάντα πεπρᾶχθαι μεμαθήκαμεν, ὅστε τὴν πρόληψιν καὶ τὴν ἀδικίαν καὶ εἰς τινῶν καταδίκην λέγεσθαι κρατεῖν· ἃ τοῖς ἡμετέροις καιροῖς φρικτὰ εἶναι δοκεῖ. Ὀφείλει τοίνυν ἡ πίστις ἰδικῶς κρατεῖν, δέσποινα ἁγιωτάτη καὶ προσκυνητή θύγατερ Αὐγούστα. Τοιγαροῦν ἡ σὴ φιλανθρωπία κατὰ τὴν καθολικὴν πίστιν, ὅπερ ἀεί μεθ' ἡμῶν πεποίηκε, καὶ νῦν ὁμοίως συμπνεῦσαι καταξιωσάτω· ὥστε πᾶν ὃ ἐν ἐκείνῃ τῇ τεταραγμένῃ καὶ ἀθλίῃ συνόδῳ τετύπωται, πάσης ἀποκινηθείη δυμάμεως· καὶ πάντων ἀκεραίων μενόντων, εἰς τὸν ἀποστολικὸν θρόνον, ἐν ᾧ πρῶτος ὁ μακαριώτατος τῶν ἀποστόλων Πέτρος, τὰ κλεῖθρα τῶν οὐρανῶν ὑποδεξάμενος, τὴν ἀρχιερωσύνην ἐκόσμησε, τοῦ ἐπὶ [Leg. κληρωσαμἐνῃ] ὑπόθεσις παραπεμφθείη. Ὀφείλομεν γὰρ τῇ ἀθανάτῳ πόλει ἀπονέμειν ἐν πᾶσι τὰ πρωτεῖα, τῇ διὰ τῆς ἰδίας ἀρετῆς, τοῦ κόσμου κληρῶσαι μὲν, ἢ τὴν δεσποτείαν, καὶ τῇ ἡμετέρᾳ βασιλείᾳ τὸν κύκλον καὶ διοικητέον καὶ φυλακτέον ἐπιτρεψάσῃ.
975 EPISTOLA LIX. AD CLERUM ET PLEBEM CONSTANTINOPOLITANAE URBIS. SYNOPSIS. I. Gratulatur quod et Flaviano semper adhaereant et errori resistant. --II. Veritas carnis in Christo ex mysterio Eucharistiae probatur. -- III. Probatur etiam ex ejus super universa provectione, et ex actionibus passionibusque ejus corporeis. --IV. Ex necessitate incarnationis ad culpam Adae eluendam, et prophetiis illam praenuntiantibus. --V. Varii errores contra incarnationis fidem. LEO episcopus clero, honoratis et plebi consistenti Constantinopoli.
CAP. I. Licet de his quae in concilio sacerdotum nuper apud Ephesum gesta memorantur, multus nos moeror afficiat, eo quod, sicut consonans fama dispersit, et ipso rerum monstratur effectu, nec justitiae illic moderatio, nec fidei est servata religio; de vestrae tamen devotionis pietate gaudemus, et in sanctae plebis acclamationibus, quarum ad nos exempla delata sunt, omnium vestrum probavimus affectum: quia vivit ac permanet apud bonos filios optimi patris justa dilectio, et catholicae doctrinae 976 eruditionem in nulla patimini parte corrumpi. Non dubie enim, sicut vobis Spiritus sanctus reseravit. Manichaeorum confoederantur errori, qui ab unigenito Dei Filio verum et nostrae naturae hominem negant esse susceptum, omnesque ejus corporeas actiones simulatorii volunt fuisse phantasmatis. Cui impietati ne in aliquo praeberetis assensum, jam per filium meum Epiphanium et Dionysium Romanae Ecclesiae notarium cohortatoria ad dilectionem vestram scripta direximus, quibus confirmationem quam expetistis ultro praebuimus: ut nos paternam vobis curam non dubitetis impendere, ac modis omnibus laborare ut, auxiliante misericordia Dei, omnia quae ab imperitis et insipientibus excitata sunt scandala destruantur. Nec quisquam sibi audeat de sacerdotali honore blandiri, qui potuerit in exsecrandi sensus impietate convinci. NAM SI VIX in laicis tolerabilis videtur inscitia, quanto magis in eis qui praesunt, nec excusatione est digna nec venia: maxime cum etiam defendere perversarum opinionum commenta praesumunt, et in consensum suum aut terrore aut gratia instabiles quosque traducunt?
CAP. II. Spernantur hujusmodi a sanctis membris corporis Christi, neque sibi catholica libertas infidelium jugum patiatur imponi. Extra donum enim divinae gratiae et extra sacramentum habendi sunt salutis humanae, qui negantes naturam nostrae carnis in Christo, et Evangelio contradicunt, et Symbolo 977 reluctantur. Nec sentiunt se in hoc praeruptum sua obcaecatione deduci, ut nec in passionis Dominicae, nec in resurrectionis veritate consistant: quia utrumque in Salvatore vacuatur, si in eo nostri generis caro non creditur. In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore jacuere? ut nec auditu discerent, vel lectione cognoscerent, quod in Ecclesia Dei in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter communionis sacramenta taceatur. Quia in illa mystica distributione spiritalis alimoniae hoc impartitur, hoc sumitur: ut accipientes virtutem coelestis cibi, in carnem ipsius qui caro nostra factus est transeamus. Unde et ad confirmationem charitatis vestrae, quae laudabili fide inimicis veritatis obnititur, apte atque opportune sermone affectuque Apostoli utar, et dicam: Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri; ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nobis, qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens illum ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur (Ephes. I, 15-23).
CAP. III. Dicant hic adversarii veritatis quando omnipotens Pater vel secundum quam 978 naturam Filium suum super universa provexerit, vel cui substantiae cuncta subjecerit. Deitas enim Verbi par in omnibus et consubstantialis est Patri, et sempiterne atque intemporaliter una eademque potentia est genitoris et geniti. Creator quippe omnium naturarum, quoniam per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3), superior est omnibus quae creavit, nec umquam Creatori suo non fuerunt subjecta quae condidit: cui proprium et sempiternum est, nec aliunde quam de Patre, nec aliud esse quam Pater est. Huic si addita est potestas, si illustrata dignitas, si exaltata sublimitas, minor erat provehente qui crevit, nec habebat divitias ejus naturae cujus indiguit largitate. Sed talia sentientem in societatem suam Arius rapit, cujus perversitati multum haec suffragatur impietas, negans Verbo Dei humanam inesse naturam, ut dum humilitatem in Dei majestate fastidit, aut falsam in Christo asserat imaginem corporis, aut omnes actiones ejus passionesque corporeas, Deitatis potius fuisse dicat quam carnis. Quodlibet autem defendere audeat, prorsus insanum est: quia nec pietas fidei, nec ratio recipit sacramenti, ut aut aliquid passa sit Deitas, aut in ullo mentita sit veritas. Impassibilis igitur Dei Filius, cui cum Patre et cum Spiritu sancto in una incommutabilis Trinitatis essentia, hoc quod est esse perpetuum est: in ea plenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta, et prophetica dictorum atque gestorum significatione promissa, factus filius hominis non suae conversione substantiae, sed nostrae assumptione naturae, venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Venit autem non locali accessu, nec motione corporea, tamquam praesens futurus unde abfuisset, aut illinc recessurus unde venisset; sed venit per hoc quod erat visibile et commune cernentibus declarandus, humanam scilicet carnem atque animam in visceribus Virginis matris accipiens, ut manens in forma 979 Dei, turmam servi sibimet et similitudinem carnis peccati uniret, per quam non minueret divina humanis, sed augeret humana divinis.
CAP. IV. Talis enim erat omnium a primis ducta genitoribus causa mortalium, ut originali peccato transeunte per posteros, nullus poenam damnationis evaderet, nisi Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 14), in ea scilicet natura quae nostri et sanguinis esset et generis. Propter quod dicit Apostolus: Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines ad justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 18, 19). Et iterum: Quia enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 2). Hi utique omnes, qui licet in Adam sint nati, in Christo tamen inveniuntur renati, habentes fidei testimonium, et de justificatione gratiae, et de communione naturae: quam qui susceptam ab unigenito Dei Filio in utero Davidicae virginis diffitetur, ab omni sacramento Christianae religionis alienus est; et nec sponsum agnoscens, nec sponsam intelligens, nuptiali non potest interesse convivio. Caro enim Christi velamen est Verbi, quo omnis qui ipsum integre confitetur induitur. Erubescens autem illud, et quasi indignum refutans, nullum ex eo habebit ornatum: ac licet se regio inserat festo, sacrisque se epulis importunus immisceat, discretionem tamen regis fallere improbus conviva non poterit; sed, sicut ipse Dominus protestatus est, tolletur, et ligatis manibus et pedibus mittetur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Unde quicumque in Christo non confitetur corpus humanum, noverit se mysterio incarnationis indignum, nec ejus sacramenti habere consortium, quod Apostolus praedicat, dicens: Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, 980 et erunt duo in carne una. Et exponens quid per hoc significaretur, adjecit: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 30-32). Ab ipso ergo principio generis humani omnibus hominibus Christus est denuntiatus in carne venturus. In qua, sicut dictum est, Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24), utique duo sunt, Deus et homo, Christus et Ecclesia, quae de sponsi carne prodiit, quando ex latere Crucifixi manante sanguine et aqua, sacramentum redemptionis et regenerationis accepit. Ipsa est enim novae conditio naturae, quae in baptismate non indumento verae carnis, sed contagio damnatae vetustatis exuitur, ut efficiatur homo corpus Christi, quia et Christus corpus est hominis.
CAP. V. Unde non Deum tantum dicimus Christum, sicut haeretici Manichaei; nec hominem tantum, sicut haeretici Photiniani; nec ita hominem, ut aliquid ei desit quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam, sive mentem rationalem, sive carnem, quae non de femina sumpta sit, sed facta de Verbo in carnem converso atque mutato: quae tria falsa et vana Apollinaristarum haereticorum tres partes varias protulerunt. Nec dicimus quod beata Virgo Maria hominem sine Deitate conceperit, qui creatus a Spiritu sancto postea sit susceptus a Verbo, quod Nestorium praedicantem merito justeque damnavimus; sed dicimus Christum Dei Filium, Deum verum, natum de Deo Patre sine ullo initio temporis, eumdemque hominem verum, natum de matre homine certa plenitudine temporis; nec ejus humanitatem, qua major est Pater, minuere aliquid ejus naturae, qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui verissime dixit, et secundum Deum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et secundum hominem: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Hanc fidem, dilectissimi, veram et indissolubilem, quae sola veros efficit Christianos, quamque, ut intelligimus et probamus, pio studio et laudabili amore defenditis, perseveranter tenete et constanter asserite. 981 Et quoniam oportet vos post divinum auxilium etiam catholicorum principum gratiam promereri, humiliter ac sapienter exposcite ut petitioni nostrae, qua plenariam indici synodum postulavimus, clementissimus imperator dignetur annuere: qua citius, adjuvante misericordia Dei, et sanis fortitudo augeatur, et morbidis, si curari acquiescant, medicina praestetur.
EPISTOLA LX. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. Per Eutychen fidei fundamenta concuti; adversus quem concilium generale Pulcheria annitente celebrari cupit.
982 LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.
Gaudere me plurimum et exsultare in Domino pietatis tuae scripta fecerunt, quibus evidenter ostenditur quantum catholicam diligas fidem, et quantum haereticum detesteris errorem. Haeresis quippe est nimis impia et Evangelio veritatis inimica, quae non portionem aliquam laedere, sed ipsa Christianae religionis conatur fundamenta convellere, negans sempiterni Patris Filium sempiternum de utero beatae Virginis matris veram carnem nostrae sumpsisse naturae, et eos damnatione percellens, qui ab evangelica et apostolica fide nullo deduci errore potuerunt, illudque frustra praetendens quod Nicaenae synodi fidem teneat, cujus eum esse constat alienum, gloriosissima Augusta. Unde quia non deserit Ecclesiam suam divina protectio, dicente Domino: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem 983 saeculi (Matth. XXVIII, 20); eodemque opere et tempore spiritus Dei et clementiae vestrae sollicitudinem et curam nostri cordis accendit, ut de remediis procurandis eadem utrique cuperemus: quae prius poposci, nunc quoque instantius peto, majore utens fiducia deprecandi, posteaquam praesidium venerandae exhortationis accepi. Spero autem affuturam misericordiam Dei, ut cooperante clementia vestra, pestiferi erroris possit morbus auferri: ut quidquid, ipso inspirante atque auxiliante, potuerit salubriter fieri, cum vestrae fidei laude peragatur: quoniam res humanae aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat auctoritas. Data decimo sexto kalendas Aprilis, Valentiniano Augusto septies, et Avieno, v. cl. consulibus.