Jump to content

Epistolae (Leo I)/9

Checked
E Wikisource
LXXXI-XC
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum
 8 10 

1042 EPISTOLA LXXXI. AD JULIANUM EPISCOPUM. SYNOPSIS. Julianum diu per Dioscori improbitatem vexatum monet lapsos in communionem recipi non debere, nisi perfidia cum auctoribus damnata.

LEO episcopus JULIANO episcopo.

Litteras fraternitatis tuae per filios nostros Constantinopolitanos clericos, nuntias tuae salutis accepi; quibus te magnis tribulationibus gravatum fuisse significas: cum utique non defuerit materia sollicitudinis et laboris, quae inter procaces catholicae fidei adversarios inhaerentem veritati animum fatigarent; isque, ut scribis, fuerit animus ut per occasionem necessitatis et nobis te et patriae praesentares. Quod vere futurum speraveram, ut apertius omnium haereticorum ambages tuo ore recognoscerem. Sed gratias Deo, quod ita et incolumitas tua, et Ecclesiae causa profecit, ut liberum tibi fuerit apud eos interim degere, quorum nobis probabilis consensus innotuit, sicut et fratris Anatolii scripta profitentur, et gesta quae apud ipsum coram nostris sunt confecta demonstrant, frater charissime. Remeantibus ergo praedictis, salutationis vicissitudinem reddo, et ut contra falsitatis astutias perseverantem diligentiam teneas fidenter exhortor; cum tibi ad hoc et tuus animus et nostra auctoritas suffragetur. Quoniam licet de multis meliora indicata sint, quod scilicet doleant se deceptos, et damnata perfidia cum auctoribus suis, gratiam nostrae communionis exposcant (quod nos adeo libenter accepimus, reddituri his hanc quam desiderant communionem, cum promissa compleverint), quosdam tamen 1043 persistere in sua obduratione cognovimus: quos oportet districtius comprimi, si nequeunt benignitate sanari. Ad quam rem nostros post diem venerabilem Paschae dirigemus, qui tecum participato consilio ea quae a nobis constituta fuerint exsequantur. Data idibus Aprilis, Adelfio viro clarissimo consule.

EPISTOLA LXXXII. AD MARCIANUM AUGUSTUM. SYNOPSIS. I. Pro conservatione catholicae fidei gratulatur, cui pax imperii rependitur. --II. De solis errantibus agendum esse, non de fide vel Scripturis, quas aliter quam SS. Patres interpretari nefas sit. LEO episcopus MARCIANO Augusto.

CAP. I. Quamvis per Constantinopolitanos clericos ad pietatem tuam ante rescripserim, sumptis tamen clementiae vestrae litteris per virum illustrem praefectum 1044 urbis filium meum Tatianum, magnam materiam gratulationis accepi: quia studiosissimos vos ecclesiasticae pacis agnovi. Cui sancto desiderio digna equitate confertur, ut quem statum esse cupitis religionis, eumdem habeatis et regni. Nam inter principes Christianos Spiritu Dei confirmante concordiam, gemina per totum mundum fiducia roboratur: quia profectus charitatis et fidei utrorumque armorum potentiam insuperabilem facit, ut propitiato per unam confessionem Deo, simul et haeretica falsitas et barbara destruatur hostilitas, gloriosissime imperator. Aucta igitur per imperialem amicitiam spe coelestis auxilii, confidentius pietatem vestram pro sacramento salutis humanae incitare praesumo: ne cujusquam procaci impudentique versutia quasi de incerto quid sequendum sit sinatis inquiri. Et cum ab evangelica apostolicaque doctrina ne uno quidem verbo liceat dissidere, aut aliter de Scripturis divinis sapere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt, nunc demum indisciplinatae moventur et impiae quaestiones, quas olim mox ut eas per apta sibi corda diabolus excitavit, per discipulos veritatis Spiritus sanctus exstinxit.

CAP. II. Nimis autem iniquum est ut per paucorum insipientiam ad conjecturas opinionum et ad carnalium disputationum bella revocemur, tamquam reparata disceptatione 1045 tractandum sit utrum Eutyches impie senserit, et utrum perverse Dioscorus judicarit, qui in sanctae memoriae Flaviani condemnatione se perculit, et simpliciores quosque, ut in eamdem ruinam provolverentur, impegit. Quorum multis jam, ut cognovimus, ad satisfactionis remedia conversis, et veniam de inconstanti trepidatione poscentibus, non cujusmodi sit fides tenenda tractandum est, sed quorum precibus et qualiter annuendum. Unde piissimae sollicitudini vestrae, quam de indicenda synodo habere dignamini, per legationem, quae confestim ad clementiam vestram, Deo annuente, perveniet, quidquid ad causae utilitatem arbitror pertinere, plenius atque opportunus suggeretur. Data nono kalendas Maii, Adelfio viro clarissimo consule.

EPISTOLA LXXXIII. AD EUMDEM MARCIANUM. SYNOPSIS. I. Pro patefacta Anatolii fide, Eutyche represso, revocatis episcopis, reductis in urbem S. Flaviani reliquiis, gratulatur. --II. Legatos se mittere pro reconciliandis lapsis episcopis. Concilio convocando opportunum tempus non esse. 1046 LEO episcopus MARCIANO Augusto.

CAP. I. Multam mihi fiduciam scribendi ad clementiam vestram, et litterae vestrae, quas veneranter accepi, et coepiscopi mei revertentes a Constantinopoli praebuerunt, non sola assertione verborum, sed ipsis jam operum effectibus demonstrantes, ad defensionem catholicae fidei divinum in vobis vigere praesidium. Quo utique non solum Ecclesiae status, sed etiam vestri robur munitur imperii: ut merito ejus exspectetis protectionem, cujus colitis veritatem, gloriosissime imperator. Nam ut et fratris mei Anatolii citius manifestaretur integritas, et olim damnati erroris redivivus assertor locum in Christi Ecclesia non haberet: ut catholici episcopi, quos nuper haereticorum persecutio depravare non potuit, ab injustis revocarentur exsiliis; utque reliquiis beatae memoriae Flaviani digno honore susceptis, impietatem suam condemnator ejus agnosceret: vestrae virtutis titulus, vestrae pietatis est fructus. Cui confido etiam aliarum insignia accumulanda palmarum: ut sicut Constantinopolitana Ecclesia, recepta apostolicae fidei libertate, laetatur, ita omnes regni vestri provinciae emundatas se esse a diabolici dogmatis contagio glorientur. Ut ergo praecedentibus litteris indicavi, fratres meos Lucentium episcopum et Basilium presbyterum, qui sollicitudinis meae partes possint implere, direxi: favori eos pietatis vestrae in omnibus quae sunt agenda commendans. Nam cum et 1047 fratris mei Anatolii scriptis, et nostrorum sermone cognoverim multos de his qui apud Ephesum Dioscori factione compulsi detestabilibus statutis poenitendum praebuere consensum, inconstantiae suae veniam postulare, et communionem catholicam per satisfactionem correctionis expetere, non fuit talium negligenda conversio, qui non proprio sensu, sed improbi praesumptoris impulsu in haec incidisse noscuntur, in quibus liberum non habuerant judicium.

CAP. II. Ne igitur vel resipiscentium desideria mora longior fatigaret, vel incuriosa facilitas temere aliquos ac sine discretione susciperet, injunctum est ab apostolica sede directis, ut in consortium suae deliberationis adscito Constantinopolitanae urbis antistite, et pestilentiae contagia non admittantur, et sanitatis remedia non negentur. Quae industria in omnibus quae nequiter gesta sunt emendandis, celerem juvante Domino consequetur effectum, si reparationi pacis ecclesiasticae opem suam vestra pietas dignetur adjungere: ut vobis ita regnantibus, et Dei regnum intra vos habere mereamini, et catholicam fidem nulla falsitas violet, nulla haeresis inquietet; nec cuiquam liceat doctrinam evangelicam deserere, et sacerdotali honore gaudere. Synodum vero fieri, ut meminit clementia vestra, etiam ipsi poposcimus. Sed sacerdotes provinciarum omnium congregari praesentis temporis necessitas nulla ratione permittit: quoniam illae provinciae, de quibus maxime sunt evocandi, inquietatae bello ab Ecclesiis suis eos non patiuntur abscedere. Unde opportuniori tempori, propitiante Domino, cum firmior fuerit restituta securitas, jubeat vestra clementia reservari. De qua re plenius inter caetera apud pietatem vestram poterunt anegare quos misi. Data V idus Junii, Adelfio viro clarissimo consule.

1048 EPISTOLA LXXXIV. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. I. Legatos mittit qui cum lapsis summa prudentia et moderatione agant. --II. Extra unitatem fieri qui naturam nostram in Christo negat. --III. Rogat ut Eutyches ad longinquiora transferatur, ejusque monasterio catholicus praeficiatur. LEO episcopus PULCHERIAE Augustae.

CAP. I. Religiosam pietatis vestrae sollicitudinem, qua universo mundo, Deo inspirante, consulitis, crebrioribus alloquiis incitare praesumo, ut operum vestrorum profectum necessaria perfectio subsequatur; ac sicut de statu Constantinopolitanae Ecclesiae gratulamur, cujus et sacerdos et populus catholicae puritatis fidem jam tenere cognoscitur, ita etiam aliorum concors nobiscum sit de Verbi incarnatione confessio. Unde quod facturum me aliis litteris indicaveram, Lucentium episcopum, et Basilium presbyterum fratres meos dirigere properavi, qui dispositiones meas, fratris mei Anatolii devotione sociata, secundum eas quas acceperunt regulas exsequantur, gloriosissima Augusta. Sicut enim praedicti episcopi scriptis et clericorum ejus suggestione patefactum est, multa sunt quae indulgentius sunt curanda, multa quae justius coercenda; ut in causa tantae perturbationis, nec districtio sit nimis aspera, nec remissio parum cauta; cum aliud satisfacientibus, aliud pertinacibus debeatur.

CAP. II. Offertur ergo pietati vestrae digna materia, 1049 quae placitam Domino curam sancti cordis exerceat, et praecedentium meritorum coronas etiam de praesentis erroris abolitione multiplicet. Sicut enim Nestoriana impietas, ita et Eutychiana blasphemia ab omnium est catholicorum eliminanda consortio. Quia tam impium est, consempiternam et consubstantialem Patri Filii Deitatem, etiam ex utero Virginis matris partu editam negare corporeo, quam unam in Dei Filio post incarnationis sacramentum affirmare naturam: ut scilicet aut humanitas ejus refutetur aut Deitas: cum unitione utriusque essentiae, nec altera sit in alteram versa, nec assumpta in assumente finita; sed et Verbi incommutabilitas, et carnis atque animae veritas maneant inseparabiliter in unitate personae. Quod qui testificante lege, credentibus patriarchis, annuntiantibus prophetis, praedicante Evangelio, docentibus apostolis, et toto mundo confitente non credunt, extra sacramentum corporis Christi, extra unitatem sunt nominis Christiani.

CAP. III. Quorum sicut ruinam dolemus, ita perfidiam detestamur. Ut autem circa talium personas sincerum servetur ubique judicium, et aliud correctis, aliud pertinacibus rependatur, vestra pietas nostros, qui ab apostolica sede sunt missi, fovere dignetur; eorumque omnes quas injunximus adjuvet actiones; quo citius ac facilius, auxiliante Domino, quae ad vestram gloriam et ad totius Ecclesiae pacem proficiant exsequantur. De Eutyche autem totius scandali et pravitatis auctore, hoc clementia vestra praecipiat, ut ab eo loco qui Constantinopolitanae urbi nimis vicinus est, longius transferatur: ne frequentioribus solatiis eorum quos ad impietatem suam traxit utatur. Monasterio quoque ipsius, cui perniciose indigneque praesedit, catholicum abbatem jubete praeponi, qui illam servorum Dei congregationem et a pravo dogmate liberare, et institutis veritatis possit 1050 imbuere. Data V idus Junii, Adelfio viro clarissimo consule.

EPISTOLA LXXXV AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. SYNOPSIS. I. Ut qui haereticorum erroribus metu, non voluntate implicati sunt, per satisfactionem et non dubiam professionem suscipiantur. --II. Principes haereticorum sibi reservat discutiendos; eorum nomina ad altare interim recitari vetat. --III. De commonitorio ei respondet; ad sollicitudinem hortatur; cuncta sibi referri postulat. LEO episcopus ANATOLIO episcopo.

CAP. I. Licet sperem dilectionem tuam ad omne opus bonum esse devotam, ut tamen efficacior tua fieri possit industria, necessarium et congruum fuit fratres meos Lucentium episcopum, et Basilium presbyterum, ut promisimus, destinare; quibus tua dilectio societur, ut nihil in his quae ad universalis Ecclesiae statum pertinent, aut dubie agatur aut segniter cum, residentibus vobis, quibus exsecutionem nostrae dispositionis injunximus, ea possint agi cuncta moderatione, ut nec benevolentiae partes nec justitiae negligantur, sed absque personarum acceptione divinum in omnibus 1051 judicium cogitetur. Quod ut recta observantia valeat custodiri, catholicae primitus fidei servetur integritas; et quia per omnia angusta et ardua via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14); neque in sinistram neque ad dexteram ab ejus tramite devietur. Et quia evangelica et apostolica fides omnes expugnat errores, et ab uno latere Nestorium dejicit, ab alio Eutychen et participes ejus elidit hanc regulam mementote servandam, ut quicumque in illa synodo, quae nomen synodi nec habere poterit nec meretur, et in qua malevolentiam suam Dioscorus, imperitiam autem Juvenalis ostendit, dolent, ut dilectionis tuae relatione comperimus, se metu victos et terrore superatos ad consensum scelestissimi judicii potuisse compelli, et communionem catholicam obtinere desiderant, satisfactioni eorum pax fraterna praestetur; ita ut non dubiis professionibus Eutychen cum suo dogmate, cumque consortibus suis anathematis exsecratione condemnent.

CAP. II. De his autem qui in hac causa gravius peccavere, et ob hoc superiorem sibi locum in eadem infelici synodo vindicarunt, ut humiliorum fratrum simplicitatem arrogantiae suae praejudiciis aggravarent, si forte resipiscunt, et a facti sui defensione cessantes, in condemnationem proprii convertuntur erroris; horum si satisfactio talis accedit quae non refutanda videatur, maturioribus apostolicae sedis consiliis reservetur, ut examinatis omnibus atque prepensis, de ipsis eorum actionibus quid constitui debeat aestimetur. Neque prius in Ecclesia, cui te Dominus voluit praesidere, cujusquam talium, ut ante jam scripsimus, nomen ad altare recitetur, quam quid de eis constitui debeat rerum processus ostendat.

CAP. III. De commonitorio vero, a clericis dilectionis tuae nobis oblato, necessarium non fuit epistolis quid videretur inserere cum sufficeret legatis cuncta committi, quorum sermone ex omnibus diligentius instrueris. Annitere itaque, frater charissime, ut quae Ecclesiae Dei congruunt, fideliter et efficaciter 1052 cum his fratribus, quos tantae rei idoneos auctores elegimus, exsequaris; praesertim cum ipsa vos causae ratio, spesque divini auxilii cohortentur, et clementissimorum principum tam sancta sit fides, tam religiosa devotio, ut in eis non solum Christianum, sed etiam sacerdotalem experiamur affectum. Qui utique pro ea pietate qua se esse Dei famulos gloriantur, omnes suggestiones vestras fidei catholicae profuturas, dignanter accipient, ut ipsorum quoque opere et pax Christiana reparari, et error impius possit aboleri. Ac si de aliquibus amplius fuerit deliberandum, celeriter ad nos relatio dirigatur: ut pertractata qualitate causarum, nostra, quid observari debeat, sollicitudo constituat. Data V idus Junii, Adelfio viro clarissimo consule.

EPISTOLA LXXXVI AD JULIANUM COENSEM EPISCOPUM. SYNOPSIS Pro communi amicita et Ecclesiae bono sollicitudinem Juliani legatorum suorum curae junqi postulat ad reliquias haereticorum exstinguendas.

LEO JULIANO episcopo.

Quam gratum mihi semper est epistolas tuae dilectionis accipere, tam etiam nostra ad te congruum est scripta deferri, praesertim cum hoc non pro amicitia tantum communi, sed multo magis pro statu universalis Ecclesiae faciamus. Unde per fratres nostros Lucentium episcopum, et Basilium presbyterum, quos Constantinopolim indicaveramus nos esse missuros, 1053 debitum reddo colloquium, admones ut studium diligentiae tuae eisdem in omnibus sociare digneris; ut reliquiae scandalorum, si quae adhuc supersunt, sagaciter auferantur. Quamvis enim ubique jam catholicae fidei lumen eluceat, et, quod est validissimum, Christianorum principum divinis auctoritatibus corda famulentur: quaedam tamen sunt quae ita Ephesinus ille turbo confudit, ut magno moderamine sit agendum, ne mala dissensionum quae inde sunt orta permaneant. Quid itaque legatis nostris injunctum atque commissum sit, ipsorum insinuatione cognosces, eum mihi atque illis impensurus affectum, ut quaecumque ipsis mandata sunt, dilectionis tuae studio et sollicitudine sociata, adjuvante Domino, perveniant ad eum quem optamus effectum. Data V idus Junii, Adelfio viro clarissimo consule.

1054 EPISTOLA LXXXVII AD ANATOLIUM EPISCOPUM CP. SYNOPSIS. Ei commendat Basilium et Joannem presbyteros, qui haeresis accusati Romam venerant rationem fidei suae reddituri.

LEO episcopus ANATOLIO confratri episcopo Constantinopolitano.

Ad declinandam erroris maculam, qua nonnullos aut Nestoriana impietas, aut Eutychiana labefactavit insania, laudabilem curam filii nostri Basilius et Joannes presbyteri suae aestimationis habuerunt: ut inter compugnantia dogmata falsitatis vera catholicae fidei pace gauderent. Siquidem longinquae peregrinationis labore suscepto, sensum cordis sui in apostolica sede patefecerunt, damnantes utramque haeresim, quarum supra fecimus mentionem, et de incarnatione Domini nostri Jesu Christi non aliud recipientes, quam quod, instruente sancto Spiritu, et didicimus, et docemus. Per hos ergo, frater charissime, cum testimonio nostro ad propria revertentes, dilectioni tuae nostra scripta direximus, fidenter hortantes ut qui gratia apostolicae communionis ornantur, etiam tuo favore per omnia se gaudeant adjuvari. Data decimo tertio kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

ADMONITIO in epistolam sequentem, et in caeteras inferius afferendas, quae agunt de Paschate anni 455. 1. Quaestio jamdiu ante agitata circa Pascha anni 444, sollicitum Leonem effecit, ut maturius scriberet circa diem Paschatis ann. 455, in quo Romanorum et Alexandrinorum cyclos dissidere non ignorabat. Hinc jam inde ab an. 451, quo sequens epistola scripta fuit, in hanc diem unanimi consensu statuendam studium intendit. Novem praeterea ejusdem pontificis epistolas subsequentibus annis in eamdem rem exaratas habemus, praeter alias non paucas, quae desiderantur; et unam Proterii Alexandrini ad eumdem pontificem, quas suis locis dabimus. 2. Ex laterculo Paschali Theophili Alexandrini annorum centum, quod ex cyclis quinque decemnovennalibus, et annis quinque constabat, Pascha an. 455 affigebatur VIII kal. Maias. Ex cyclo autem Latinorum annorum LXXXIV ascribebatur XV kal. ejusdem mensis, ac propterea octo dierum discrimen intercedebat. Hoc autem discrimen oriebatur ex lunae saltibus, quos Latini crebriores, Alexandrini autem rariores admittebant. Cum enim Alexandrini ex suo cyclo decemnovennali lunae saltus, quibus aetati lunae una dies per saltum augetur, decimo nono quoque anno astruerent, Latini vero ex suo cyclo annorum LXXXIV usque ad emendationem Prosperi eos saltus admitterent quovis anno duodecimo, post emendationem autem Prosperi singulis quatuordecim annis: aetas lunae, ex qua paschalis dies decernitur, apud Romanos ob crebriores quam apud Alexandrinos saltus anno 455 triduo crescebat, adeo ut quae Alexandrinis eo anno XV kal. Maii die Dominico erat luna 14, Romanis esset luna 17. Cum vero luna 14 nequeat celebrari Pascha, ne cum Hebraeis conveniamus, hinc Alexandrini in Dominicam sequente VIII kal. Maii Pascha protrahere cogebantur. Apud Latinos vero cum eo die XV kal. Maias esset luna 17, nihil prohibebat quin Pascha eo die celebrarent: plura autem obstabant ne cum Alexandrinis illud festum transferrent in diem VIII kal. Maias. 3. Primum hoc die ipsis erat lunae aetas 24, quo si celebrassent Pascha, excessissent biduo extremum lunae aetatis limitem, qui penes ipsos erat luna 22. Deinde excessissent praeterea triduo limitem ultimum Dominicarum paschalium, qui ipsis erat XI kal. Maias. Quoad hos quidem Dominicarum paschalium limites anno 444 res conciliata est, eo quod persuasum Leoni fuit sufficere, si eum limitem XI kal. Maias Passionis dies nequaquam excederet: quo factum est ut, servato hoc limite, in quem tum incurrit dies Passionis, Pascha etiam a Latinis Alexandrinorum calculum secutis eo anno celebratum fuerit biduo post, id est IX kal. Maii. Sed haec conciliandi ratio nihil proderat in quaestione de Paschate anni 455, quo non solum biduum, sed triduum paschali die prorogato, ipse dies Passionis eum limitem ultimum praeteribat. Putabant tandem Latini in Alexandrinorum rationem Pascha celebratum iri mense secundo, cum ex lege primo mense celebrandum sit; primum enim mensem a die aequinoctii 21 Martii ad diem 21 Aprilis computasse videntur. 4. Multa Alexandrini adversus haec Latinorum objecta protulerunt. Sed cum semper disputaverint in hypothesi quod VIII kal. Maii esset luna 14, nec umquam, saltem ex monumentis quae supersunt, erroris convicerint Latinos, dum ea die diversam aetatem lunae tribuebant, nec quidquam attigerint de lunae saltibus diversis, ex quibus diversa lunae aetas proficiscebatur (in quo si persuasissent Latinos errare, proculdubio obtinuissent eorumdem assensum: neque enim hi luna solum 14, verum etiam 15 Pascha celebrare ex suis regulis vetabantur), nihil mirum si S. Leo se Alexandrinorum rationibus non convictum prodidit, et solum studio unitatis ac pacis, Pascha in ipsorum sententiam indixit. Haec paucis praemonuisse satis sit, ut ea quae in epistolis de hac controversia exhibendis indicantur, intelligi queant. Alia nonnulla, ubi opus fuerit, in annotationibus subjicientur. Hanc autem admonitionem sequenti epistolae praefiximus, eo quod prima sit quae de hac controversia paschali indicium praebet. 1057 EPISTOLA LXXXVIII. AD PASCHASINUM EPISCOPUM LYLIBAETANUM. SYNOPSIS. I. Mittit ad Paschasinum celebrem suam ad Flavianum CP. epistolam, qua legatus in synodo futurus instrueretur. --II. Duplicem in Christo asserit naturam adversus Eutychen. --III. Testimonia SS. Patrum de incarnatione Domini mittit, nuntiatque Orientalis dioecesis episcopos subscripsisse eidem epistolae ad Flavianum.--De Paschate anno 455 diligentius inquiri postulat. LEO episcopus PASCHASINO episcopo Lylibaetano.

CAP. I. Quamvis non dubitem fraternitati tuae omnem originem scandalorum, quae de incarnatione Domini nostri Jesu Christi in Orientalibus Ecclesiis commota sunt, ad plenum esse comperta, tamen ne quid forte sollicitudinem tuam latere potuisset, epistolam nostram, quam ad sanctae memoriae Flavianum de hac re plenissimam misimus, quamque Ecclesia universalis amplectitur, diligentius tibi recensendam cognoscendamque direxi: ut intelligens qua 1058 plenitudine totius hujus erroris impietas, Deo adjuvante, destructa sit, ipse quoque eumdem spiritum pro tuo in Deum amore suscipias, sciasque penitus detestandos Qui secundum Eutychis impietatem atque dementiam in Domino nostro unigenito Filio Dei suscipientis in se reparationem salutis humanae, dicere ausi sunt duas non esse naturas, hoc est perfectae Divinitatis et perfectae humanitatis; et putant quod possint nostram diligentiam fallere, cum aiunt se unam Verbi naturam credere incarnatam; cum utique Verbo Dei in Divinitate Patris, et sua, et Spiritus sancti, una natura sit; suscepta autem veritate carnis nostrae illi inconvertibili substantiae nostram quoque unitam esse naturam: nam nec incarnatio dici posset, nisi caro susciperetur a Verbo. Quae susceptio tanta et talis unitio est, ut a carne animata, non solum in partu beatae Virginis, sed etiam in conceptu nulla Divinitatis sit credenda divisio: quoniam in unitate personae Divinitas atque humanitas et conceptu Virginis convenit et partu.

CAP. II. Abominanda ergo est in Eutyche impietas, quae olim a Patribus in praecedentibus haereticis damnata atque destructa est; quod huic stultissimo homini prodesse debuerat: ut quod non poterat sensu apprehendere, vel praecedenti caveret exemplo, ne salutis nostrae singulare sacramentum veritatem carnis humanae in Christo Domino nostro negando vacuaret. Quoniam 1059 si vera et perfecta in illo humanitatis natura non est, nulla est nostra susceptio; et totum quod credimus, quod docemus, secundum ipsius impietatem vanitas est atque mendacium. Sed quia nec mentitur veritas, nec passibilis est Divinitas, manet in Deo Verbo utraque substantia in una persona, et ita Salvatorem suum Ecclesia confitetur, ut eum et Divinitate impassibilem, et carne passibilem fateatur, dicente Apostolo: Etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4).

CAP. III. Ut autem in omnibus plenius tua sit instructa dilectio, sanctorum Patrum nostrorum, de sacramento incarnationis Domini quid senserint, et quid Ecclesiis praedicaverint, ut evidenter agnosceres, aliqua ad dilectionem tuam scripta transmisi, quae nostri quoque apud Constantinopolim cum mea epistola allegarunt. Et totam Constantinopolitanam Ecclesiam cum monasteriis omnibus et multis episcopis noveris praebuisse consensum, et subscriptionibus suis Nestorium atque Eutychen cum suis anathematizasse dogmatibus. Noveris etiam proxime me epistolam Constantinopolitani episcopi accepisse, quae refert Antiochenum episcopum missis per provincias suas tractoriis universos episcopos et epistolae meae praebuisse consensum, et Nestorium et Eutychen pari subscriptione damnasse.

CAP. IV. Illud quoque curae tuae credimus injungendum, ut quia ratio paschalis festi experientiam tuam non latet, de eo quod in Theophili annotatione invenimus, quodque nos permovet, diligentius inquiras illic, atque pertractes cum his qui possunt supputationis et regulae istius habere peritiam: qualiter quarti anni futuri Dominicae resurrectionis dies sit tenendus. Nam cum venturum Pascha propitio Deo, decimo kalendarum aprilium die sit tenendum, 1060 sequenti autem pridie idus April. Tertio pridie nonas Aprilis; quarto sanctae memoriae Theophilus kalendas Maii constituit observandum: quod regula ecclesiastica penitus invenimus alienum; in nostris autem paschalibus cyclis, quod bene nosse dignaris, decimo quinto kalend. Maii ejusdem anni Pascha celebrandum esse sit scriptum. Et ideo, ut nobis omnibus ambiguitas auferatur, cum peritis quibusque diligentius hoc tua sollicitudo pertractet, ut in futurum hujusmodi caveamus errorem. Data octavo kalend. Julii, Adelfio viro clarissimo consule.

EPISTOLA LXXXIX. AD MARCIANUM AUGUSTUM. SYNOPSIS De legatis ad concilium generale missis vice ejus acturis; ubi omnia ad fidei et pacis unitatem revocanda.

LEO episcopus MARCIANO semper Augusto.

Credebamus clementiam vestram id desiderio nostro posse praestare, ut praesenti necessitate respecta, differri ad opportunius tempus sacerdotalem synodum juberetis: ut evocatis de cunctis provinciis sacerdotibus, vere possit esse universale concilium. Sed quia vos amore catholicae fidei congregationem nunc fieri voluistis, 1061 ne devoto obviare viderer arbitrio, fratrem et coepiscopum meum Paschasinum de ea provincia quae videtur esse securior evocatum, qui vicem praesentiae meae possit implere, direxi; Bonifacio fratre et compresbytero meo sociato, et his quos antea miseramus adjunctis, consortem illis fratrem quoque meum Juliannm addentes episcopum. Quos ea moderatione universa, Domino auxiliante, credimus esse gesturos, ut quaecumque in quaerelam perturbationemque venerunt ad unitatem pacis et fidei, compressa omni dissensione revocentur; nec ullum in aliquorum cordibus sacerdotum vel Nestorianae vel Eutychianae impietatis vestigium relinquatur: quoniam catholica fides, quam instruente nos Spiritu Dei per sanctos Patres a beatis apostolis didicimus et docemus, neutrum subrepere permittit errorem gloriosissime 1062 imperator. Si quid ergo morborum, si quid est vulnerum quod sincera possit correctione curari, ut ad veram sanitatem revocetur optamus. Quae tunc utique non erit dubia, nec cujusquam simplicitati deinceps nocitura, si nullis se excusationibus voluerit obumbrare; cum abolitionem peccati non obtineat nisi vera confessio. Quia vero quidam de fratribus, quod sine dolore non dicimus, contra turbines falsitatis non valuere catholicam tenere constantiam, praedictum fratrem et coepiscopum meum vice mea synodo convenit praesidere. Certus sum enim quod absque odio et gratia ibidem ab his quibus hoc commisimus laboretur, ut cum solius haereticae impietatis excidio, in omnibus Ecclesiis Dei veritas regnet et charitas. Data octavo kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.


1063 EPISTOLA XC. AD EUMDEM MARCIANUM AUGUSTUM, Pro concilio Nicaenam primum convocato, postea Chalcedonem translato Per Bonifacium presbyterum. SYNOPSIS I. Concilio generali congregando annuit, etsi propter temporis perturbationem in aliud maluisset differri. --II. Fidem in illo tractandam non esse ut dubiam, nec a Nicaena discedendum. LEO episcopus MARCIANO Augusto.

CAP. I. Poposceram quidem a gloriosissima clementia vestra ut synodum, quam ad reparandam Orientalis Ecclesiae pacem etiam a nobis petitam, necessariam judicatis, aliquantisper differri ad tempus opportunius juberetis: ut liberioribus ab omni perturbatione animis, hi quoque episcopi, quos hostilitatis metus detinet, convenirent. Sed quia pio studio humanis negotiis divina praeponitis, et rationabiliter ac religiose regni vestri viribus creditis profuturum, si nulla sit in sacerdotum sensibus dissonantia, nulla sit in Evangelii praedicatione discordia: ego etiam vestris dispositionibus 1064 non renitor, optans ut in omnium cordibus catholica fides, quae non potest nisi una esse, firmetur. A cujus integritate et Nestorius antea, et nunc Eutyches, diversis quidem callibus, sed impietate non impari deviarunt: abominandi prorsus in persuasionibus suis, quas contra sincerum veri luminis fontem, de coenosis lacubus diabolicae falsitatis hauserunt. Prior itaque synodus Ephesina Nestorium cum dogmate suo merito justeque damnavit: et quisquis in illo errore persistit, ad nullius potest spem remedii pertinere. Sequens vero in praedicta civitate, non potest vocari concilium, quod in eversionem fidei fuisse constat agitatum; quodque vestra clementia amore veritatis catholicis adfutura, aliud statuendo cassavit, gloriosissime imperator.

CAP. II. Unde per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, qui regni vestri est auctor et rector, obtestor et obsecro clementiam vestram ut in praesenti synodo fidem quam beati Patres nostri ab apostolis sibi traditam praedicarunt, non patiamini quasi dubiam retractari; et quae olim majorum sunt auctoritate damnata, redivivis non permittatis conatibus excitari; illudque potius jubeatis ut antiquae Nicaenae synodi constituta, remota haereticorum interpretatione, permaneant. Nec me quoque, ut voluit vestra clementia, ab illo credatis abesse concilio, cum in his fratribus quos direxi, id est Paschasino et Lucentio episcopis, 1065 Bonifacio et Basilio presbyteris, sed et in fratre meo Juliano, quem eorum volui esse participem, etiam mea sit aestimanda praesentia. Quos, auxiliante Christo, ita acturos esse confido, ut ea quae Domino nostro placeant, decernantur, accedente pietatis vestrae studio, quod et paci prosit, et religioni, et custodiae veritatis. Data sexto kalendas Julii, Adelfio viro clarissimo consule.