7 | 9 |
8
[recensere]EPISTOLA LXXI. AD ARCHIMANDRITAS CONSTANTINOPOLITANOS. SYNOPSIS. De silentio Anatolii et ordinatorum ejus circa errorum abdicationem conqueritur. De missis legatis pro causa fidei certiores eos facit.
LEO episcopus FAUSTO, MARTINO, PETRO, MANUELI, JOB, ANTIOCHO, ABRAHAMIO, THEODORO, PIENTIO, EUSEBIO, HELPIDIO, PAULO, ASTERIO et CHAROSO presbyteris et archimandritis, et JACOBO diacono et archimandritae.
1012 Causa fidei in qua salus Christiana consistit, multa me sollicitudine laborare compellit metuentem ne improbitas quae in suis fuerat amputanda principiis, processu temporis et pertinacior fiat et latior. Nam cum clementissimus imperator talia ad nos scripta direxerit quibus solicitudinem suam pro pace universalis Ecclesiae demonstraret, ipse Constantinopolitanus episcopus, et hi qui eumdem consecrarunt, praeter id quod ad ordinationem novi antistitis pertinebat, nihil nobis de compressis vel abdicatis erroribus indicarunt; quasi in illa Ecclesia nullum scandalum, nulla exstitisset offensio, aut non hinc praecipue fuerit ordinati meritum demonstrandum, si aliena a se, quae catholicorum sensibus sunt adversa, docuisset. Ne ergo, quod inter longinquas regiones accidere solet, in nimias dilationes tenderet veritatis examen, fratres et coepiscopos nostros Abundium, et Asterium, sed et Basilium, et Senatorem presbyteros, probatissimos viros, ad piissimum principem cum sufficienti paternarum auctoritatum instructione direximus. Quos in omnibus, fratres charissimi, diligentia ac sollicitudine vestra cupimus adjuvari, ut impietas, quae caecis ausibus in exitialia abrupta processit, simplices quosque decipiendi ulterius non habeat potestatem; cum aptiore medicina etiam illis cupiamus per correctionis remedia subveniri, qui aut imperitia sunt lapsi, aut terrore traducti. Et ideo vos, qui justificamini per fidem, 1013 quia catholicam diligitis veritatem, et de singulari sacramento salutis humanae per Spiritum sanctum estis edocti, collaborate nobiscum, et quanta potestis devotione satagite ut, falsitate destructa et fidei soliditate 1014 defensa, secura per totum mundum Dei pace potiamur. Data XVI kal. Augusti, Valentiniano Augusto septies, et Avieno v. c. consulibus.
ADMONITIO IN EPISTOLAM SEQUENTEM. 1. Quesnellus sequentem epistolam chronica nota expertem collocavit primo loco inter epistolas anni 451, post epistolam 75, ad eumdem Faustum scriptam VI idus Novembris an. 450. At epistola 75 exarata fuit, cum propitio Domino multum catholicorum est aucta libertas, nimirum post Theodosii mortem, qui Eutychianis patrocinabatur. Epistola vero nunc subjicienda scripta fuit, cum aliqua humana ratio seu metus aliquis ab aperta veritatis defensione poterat cohibere: unde pontifex Fausto animum acuens, Exhortor, inquit, tuam beatitudinem, ut non confundaris de Evangelio generationis Domini Jesu Christi; quod vivum adhuc Theodosium praesumit. Hinc ante Theodosii mortem, quae incidit exeunte Julio anni 450, vel saltem ante mortis ejus notitiam, quae ad Leonem pervenit antequam scriberet VI idus Novembris epistolam 75, sequentes litterae datae videntur.
2. In collectione Chalcedonensi, ex qua una hanc epistolam habemus, describitur cap. 6 post Flaviani epistolam inter Leoninas 22, et ante epist. 28, datam idibus Junii an. 449, ex quo sub hoc tempus lucubrata videri potest. Cum vero Chalcedonensis collectionis auctor exactum temporum ordinem non usquequaque servaverit, ut ex aliis documentis liquet, locus huic epistolae in ea collectione tributus, cogere non debet: cum praesertim prima epistolae verba, Gratum semper est mihi tuam alloqui charitatem, indicent jamdiu inter Leonem et Faustum intercessisse litterarum commercium, quod ab initio Eutychianae causae coepisse videtur. Inter epistolas quae ad nos pervenere, prima ad Faustum et caeteros archimandritas est epistola 32, data idibus Junii an. 449. Dein alia ad eosdem, scilicet epist. 51, ex Romana synodo scripta idibus Octobris anni ejusdem; et haec est prima post latrocinium Ephesinum, quando Theodosio patrocinante Eutychianorum vis et impotentia innotuit. Post hanc sequitur epistola 61, ad Faustum et Martinum, exarata die 17 Martii an. 450. Cum in hac Leo memoret eorum litteras ad se transmissas eodem tempore quo ipse dederat epistolam 51, uti animadvertimus annot. 48 (Col. 871, n. m) in epist. 59, exploratum videtur has Fausti et Martini litteras tunc acceptas, fuisse primas post latrocinium Ephesinum, et epistolam 61 fuisse primam epistolam, quam ad eosdem misit post epistolam 51, ac propterea metuens ne haec epistola 51 ad eos forte pervenerit, hac prima occasione ejus exemplum ipsi epistolae 61 adjecit. Hinc sequens epistola 72, qua aliis Fausti posterioribus litteris per Parthenium directis S. pontifex respondet, ante epistolam 61 collocanda non fuit. Cum porro ex dictis vivente Theodosio vel ante notitiam mortis ejusdem tradita fuerit, certus autem dies ac mensis ignorentur, in fine litterarum quae vivo Theodosio datae fuerunt eam collocavimus, ita tamen ut affirmare solum possimus eam exaratam inter Martium et Novembrem anni 450. 3. Originale Latinum hujus epistolae desiderari credimus: Latinus enim textus, quem ex mss. Latinis collectionis Chalcedonensis habemus, versio videtur ex interpretatione Graeca: unde, praeter nonnulla a Leonis stylo aliena, nota chronica abest, uti deest in omnibus epistolis ejusdem collectionis, quae a Graeco redditae fuerunt. Hinc primum locum tribuimus interpretationi Graecae, quae originalis vicem supplet. EPISTOLA LXXII. AD FAUSTUM PRESBYTERUM. SYNOPSIS. Fidem ejus laudat; ad solticitudinem hortatur.
1016 Dilectissimo Fausto presbytero LEO episcopus.
Gratum semper est mihi tuam alloqui charitatem, et affectum salutationis exsolvere: quoniam et scio te probabilem et sincerissimae fidei esse custodem, et qui non circumducitur omni vento doctrinae, sed in fundamento prophetarum et apostolorum, qui Christus est, firme consistere: ut cum venerit filius hominis in Divinitate sua ad purgationem totius mundi, in electione reperiaris frumentum aeternitatis, qui dignus thesaurizari possis in horreis. Susceptis itaque litteris per filium meum Parthenium, reciprocam salutationem exsolvens, exhortor tuam beatitudinem, fili charissime, ut non confundaris de Evangelio 1018 generationis Domini Jesu Christi filii David, filii Abraham secundum carnem: quoniam haec fides vincit mundum, quando quis credit quia Christus Jesus est Filius Dei. Si quae vero fidei quaestiones inveniuntur, admonemus ut de his quae ad communem utilitatem pertinent latius nobis scribas, libenter suscipientibus qui ista detulerint.
1015 Τῷ ἀγαπητῷ υἱῶ Φαύστῳ πρεσβυτέρῷ Λέων ἐπίσκοπος.
Κεχαρισμένον ἐστὶν ἀεὶ ἐμοὶ τὸ τὴν σὴν ἀγάπην προσφθέγγεσθαι, καὶ πρὸς τὴν προσηγορίαν τὰ ἥδιστα ἔχω. Ἐπεὶ δὲ οὐκ ἁγνοῶ δεδοκιμασμένον σε τῆς ἁγίας πίστεως εἶναι φύλακα, μὴ περιφερόμενον παντὶ ἀνέμῳ τῆς διδασκαλίας, ἀλλ' ἐν τῷ θεμελίῳ τῶν προφητῶν καὶ ἀποστόλων, ὅς ἐστι Χριστὸς, βέβαιον διαμένειν. Ἵνα ὁπότε ἔλθῃ ὁ υἱὸς τοῦ ἀνθρώπου ἐν θεότητι αὐτοῦ πρὸς καθαρισμὸν παντὸς τοῦ κόσμου, ἐν ἐπιλογῇ εὐρεθείης τοῦ σίτου τῆς ἀϊδιότητος τοῖς ὁρίοις θησαυρίζεσθαι ἄξιος. Ἀποδοθέντων τοιγαροῦν τῶν γραμμάτων διὰ τοῦ υἱοῦ τοῦ ἐμοῦ Παρθενίου, τὴν ὁμοίαν προσηγορίαν πληρῶ, προτρεπόμενος τὴν σὴν τελειότητα, υἱὲ ἀγαπητὲ, ἵνα μὴ ἐπαισχυνθῇς τὸ 1017 εὐαγγέλιον τῆς γενέσεως τοῦ δεσπότου Χριστοῦ, τοῦ υἱοῦ Δαυὶδ, υἱοῦ Ἀβραὰμ κατὰ σάρκα· ἐπειδὴ αὕτη ἡ πίστις ἐνίκησε τὸν κόσμον, εἴ τις πιστεύει, ὅτι Ἰησοῦς ἐστιν ὁ Υἱὸς τοῦ Θεοῦ. Εἰ δέ τινες τῆς πίστεως παρευρέσεις εὑρίσκοιντο, ὑπομιμνήσκομεν, ἵνα γράφῃς ἡμῖν πλατύτερον, ἡδέως ἔχοντες πρὸς τοὺς ταύτας διακομίζοντας.
EPISTOLA LXXIII. VALENTINIANI ET MARCIANI AD ARCHIEPISCOPUM ROMAE LEONEM. De electione sua et de concilio celebrando. Victores VALENTINIANUS et MARCIANUS gloriosi triumphatores, semper Augusti, LEONI reverendissimo archiepiscopo gloriosae civitatis Romae.
Ad hoc maximum imperium venimus Dei providentia et electione senatus excellentissimi cunctaeque militiae. Unde pro reverenda et catholica religione fidei Christianorum, cujus auxiliis virtutem nostrae potentiae confidimus gubernari, tuam sanctitatem principatum in Episcopatu, divinae 1019 fidei possidentem, sacris litteris in principio justum credimus alloquendam: invitantes atque rogantes ut pro firmitate et statu nostri imperii aeternam Divinitatem tua sanctitas deprecetur, ut et tale propositum atque desiderium habeamus, quatenus omni impio errore sublato per celebrandam synodum, te auctore, maxima pax circa omnes episcopos fidei catholicae fiat, ab omni scelere pura et intemerata consistens. Actum Constantinopoli, consulatu VII domni Valentiniani Augusti PP., et Avieni. v. c.
Νικηταὶ Οὐαλεντινιανὸς καὶ Μαρκιανὸς, ἔνδοξοι, τροπαιοῦχοι, ἀεὶ βασιλεῖς, Λέοντι τῷ εὐλαβεστάτῳ ἐπισκόπῳ τῆς ἐνδόξου πόλεως Ῥώμης.
Εἰς τοῦτο τὸ μέγιστον βασίλειον ἠλθομεν Θεοῦ προνοίᾳ καὶ ἐπιλογῇ τῆς ὑπερφυοῦς σνγκλήτου, καὶ παντὸς τοῦ στρατοῦ, ὅθεν ὑπὲρ τῆς εὐλαβοῦς, καὶ καθολικῆς θρησκείας τῆς πίστεως τῶν χριστιανῶν, οὗ τινος τῇ βοηθείᾳ τοῦ ἡμετέρου κράτους πεποίθαμεν ἰθύνεσθαι τὴν δύναμιν, τήν τε σὴν ἁγιωσύνην ἐπισκοπεύουσαν, καὶ ἄρχουσαν τῆς θείας 1020 πίστεως, ἱεροῖς γράμμασιν ἐν πρώτοις δίκαιον ἡγησάμεθα προσειπεῖν, προτρεπόμενοι καὶ παρακαλοῦντες, ἵνα ὑπὲρ ἑδραιότητος, καὶ στάσεως τοῦ ἡμετέρου βασιλείου, τὴν αἰώνιον θειότητα ἡ σὴ ἱκετεύῃ ὁσιότης· διὰ τὸ καὶ τὴν ἡμετέραν πρόθεσιν, καὶ τὸν πόθον τοιοῦτον ὑπάρχειν, ὥστε πάσης ἀσεβοῦς πλάνης ἀποκινηθείσης, διὰ τῆς συγκροτηθείσης ταύτης συνόδου, σοῦ αὐθεντοῦντος, μεγίστη εὶρήνη περὶ πάντας τοὺς ἐπισκόπους τῆς καθολικῆς πίστεως ὑπαρχθείη, παντὸς μύσους καθαρὰ καὶ ἄσπιλος γενομένη. Ἐπράχθη ἐν Κωνσταντινουπόλει ἐν ὑπατείᾳ τοῦ δεσπότου ἡμῶν Οὐαλεντινιανοῦ τοῦ αἰωνίου Αὐγούστου τὸ ἕβδομον, καὶ Ἀβιηνοῦ τῶν ὑπάτων.
EPISTOLA LXXIV. AD MARTINUM PRESBYTERUM. SYNOPSIS. Quam bonum sit pro veritate pati, cujus unitatem locorum spatia non scindunt. De legatis mentio.
LEO episcopus MARTINO presbytero.
Gratias agimus Deo, et multam fiduciam piae exsultationis accipimus, cum dilectionem tuam et catholicam fraternitatem ita spiritu fidei vigere cognoscimus, ut cordibus vestris nihil infirmitatis haeretica possit inferre tentatio: ad quam divinitus destruendam nec defuit, ut scitis, sollicitudo nostra, nec deerit, donec omnipotentis dextera Dei omnia diaboli arma confringat: cui ob hoc aliquid audere permittitur, ut a fidelibus Christi gloria majore vincatur. Si quid autem aut difficultatum intervenit aut morarum, cum aequanimitate tolerandum est: quoniam ubi veritas est magistra, numquam desunt divina solatia, fratres charissimi. Quamvis ergo magna locorum intervalla nos dividant, unitate tamen fidei vobiscum sumus, et toto corde Jesum Christum Dominum nostrum verum Deum et verum hominem confitentes, nulla in vobis detrimenta perpetimur, cum de vestrae professionis concordia gloriamur: tantum ut sit auxiliante Domino constantia perseverans, dicente Apostolo: 1021 Vobis enim donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Philip. I, 29). Ad quam fortitudinem sanctarum mentium roborandam, fratres nostros atque legatos, quos pro apostolicae fidei libertate direximus, et quos dudum apud vos esse confidimus, plurimum credimus profuturos: cum totius actionis nostrae didiceritis affectum, et curam vestram atque consilium pio operi junxeritis. De qua re non necesse est nunc latius scribere, cum jam per supradictos sufficientes epistolas miserimus, quibus abundantissime omnis catholica fraternitas instruatur. Divinae erit virtutis et gratiae ut Dei Filius, qui naturam humani generis suam fecit, amplius quam videmus aut sapimus, magnum pietatis suae asserat sacramentum (I Tim. III, 16), quod impia temeritas sibi quidem fraudavit, sed rectis cordibus auferre non potuit. Data idibus septembris, Valentiniano et Avieno v. c. consulibus.
EPISTOLA LXXV. AD FAUSTUM ET MARTINUM PRESBYTEROS. SYNOPSIS. I. Intolerabile esse scribit Occidentalibus episcopis, quod Ephesi contra fidem actum est. --II. Antichristo militare tam Nestorium quam Eutychen; contra quos Ecclesia profitetur non unam naturam, sed unam se adorare personam. 1022 LEO FAUSTO et MARTINO presbyteris et archimandritis. PER MAXIMINUM comitem.
CAP I. Omnes scribendi occasiones libenter amplectens, alloqui dilectionem vestram sacerdotali affectione non desino: ut ex ipsa frequentia litterarum possitis agnoscere quantam curam Ecclesiae universalis habeamus, pro cujus piissima fide studiosius defendenda vestram quoque devotionem oportet laborum nostrorum esse consortem. Nam et per fratres nostros episcopos atque presbyteros, quos pro Christianae religionis statu misimus, quosque dudum vobiscum esse confidimus, plenissime ex omni instructione quam dedimus potuistis advertere quam intolerabile habeatur apud cunctos nostrarum partium sacerdotes, quod profana quorumdam insipientia contra sacramentum redemptionis humanae inferre molita est. Et nunc per filium nostrum Maximinum comitem continuatim vos alloquiis cohortamur, ut quia propitio Domino multum catholicorum est aucta libertas, assumatis constantiam spiritalem contra Antichristi praecursores, dicente beato Joanne: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum Christum ex Deo non est, et hic est Antichristus (I Joan. IV, 2, 3).
CAP. II. Cui Nestorius et Eutyches sub diversa quidem erroris specie, sed sub eodem spiritu falsitatis militare voluerunt, cum catholica fides apostolicis atque evangelicis imbuta doctrinis utrumque detestetur, utrumque condemnet; quae ex quo coaeternum Patri Verbum caro factum est (Joan. I, 14), quem credit Filium Dei, eumdem etiam filium hominis confitetur; et in uno vero Deo ac 1023 vero homine Domino Jesu Christo non unam naturam, sed unam se profitetur adorare personam. In hac fide nobiscum inseparabiliter atque indifferenter uniti, state constanter et viriliter agite; ac si quae sunt morae de his quae poscimus ordinandis, per occasiones tamen, quas fidas gratia divina providerit, litteris nos vestrae dilectionis instruite. Quia multum solatii est, 1024 cum sollicitis animis rerum desideratarum actio nuntiatur. Volumus autem ut hae litterae nostrae, quas ad vestram dilectionem misimus, etiam caeteris catholicis innotescant: quo intelligant se quoque ad defensionem fidei hisce nostris exhortationibus incitari. Data sexto idus Novembris, Valentiniano Augusto septies et Avieno consulibus.
EPISTOLA LXXVI. MARCIANI IMPERATORIS AD ARCHIEPISCOPUM ROMAE LEONEM. Decimo kalendas Decembris Constantinopoli, domino nostro Valentiniano imperatore nostro piissimo septimum et Avieno clarissimis consulibus, sacrae litterae missae sunt a domino nostro Marciano perpetuo imperatore ad sanctissimum episcopum Leonem, quibus significabat eos qui ab eodem viro reverendissimo missi fuerant hilariter fuisse susceptos: quare cum omni alacritate eo se conferre dignetur, et synodum celebrare; vel, si hoc ei grave videbitur, suis litteris significet ut, sacris litteris episcopis vocatis, in qua placuerit civitate, fidei convenientia decernantur.
1025 LEONI reverentissimo episcopo Ecclesiae gloriosissimae civitatis Romae, MARCIANUS.
De studio et oratione nostra sanctitas tua non dubitat: quoniam veram Christianorum religionem et apostolicam fidem firmam volumus permanere, et ab omni populo pia mente servari. Denique securitatem nostrae potentiae ex recta religione et propitiatione Salvatoris nostri consistere non ambigimus. Quapropter reverendissimos viros quos ad nostram pietatem sanctitas tua direxit libenter et sicut decebat animo grato suscepimus. Superest ut si placuerit tuae beatitudini in has partes advenire et synodum celebrare, hoc facere religionis affectu dignetur: nostris utique desideriis vestra sanctitas satisfaciet, et sacrae religioni quae utilia sunt decernet. Si vero hoc onerosum est ut tu ad has partes advenias, hoc ipsum nobis propriis litteris tua sanctitas manifestet, quatenus in omnem Orientem et in ipsam Thraciam et Illyricum sacrae nostrae litterae diligantur, ut ad quemdam definitum locum, ubi nobis placuerit, omnes sanctissimi episcopi debeant convenire, et quae Christianorum religioni atque catholicae fidei prosint, sicut sanctitas tua secundum ecclesiasticas regulas definivit, sua dispositione declarent.
Τῇ πρὸ δέκα καλανδῶν Δεκεμβρίων ἐν Κωνσταντινουπόλει, τοῦ Δεσπότου ἡμῶν Οὐαλεντινιανοῦ τοῦ εὐσεβεστάτου ἡμῶν βασιλέως τὸ ὄγδοον, καὶ Ἀβιηνοῦ, τῶν λαμπροτάτων ὑπάτων, θεῖα γράμματα κατεπέμφθη παρὸ τοῦ δεσπότου ἡμῶν τοῦ αἰωνίου βασιλέως Μαρκιανοῦ πρὸς τὸν ἀγιώτατον ἐπίσκοπον Λέοντα, σημαίνοντα, ὅτι καὶ οἱ ἀποσταλέντες παρὰ τοῦ αὐτοῦ εὐλαβεστάτου ἀνδρὸς ἠδέως ἐδέχθησαν· ὥστε μετὰ πάσης προθυμίας ἐν τοῖς μέρεσι τούτοις παραγενέσθαι καταξιώσῃ, καὶ τὴν σύνοδον ἐπιτελέσαι· ἢ, εἰ τοῦτο ἐπαχθὲς αὐτῷ ὀφθείη, διὰ ἰδίων γραμμάτων δηλώσῃ ὥστε θείοις γράμμασι κληθέντας τοὺς ἐπισκόπους, ἐν ᾗ ἂν ἀρέσῃ πόλει τὰ ἁρμόζοντα τῇ πίστει ὁρισθῶσιν.
1026 Λέοντι τῷ εὐσεβεστάτῳ ἐπισκόπῳ ἐκκλησίας τῆς ἐνδόξου πόλεως Ῥώμης, Μαρκιανός.
Περὶ τῆς σπουδῆς, καὶ τῆς εὐχῆς τῆς ἡμετέρας, οὐκ ἀμφιβάλλει ἡ σὴ ἁγιότης· ὅτι περ ἀληθῆ τὴν τῶν χριστιανῶν θρησκείαν, καὶ τὴν ἀποστολικὴν πίστιν βεβαίαν διαμένειν βουλόμεθα, καὶ παρὰ πάντων τῶν δήμων εὐσεβεῖ διανοίᾳ φυλάττεσθαι. Καὶ γὰρ τὴν ἀμεριμνίαν, καὶ τὴν ἰσχὺν τοῦ ἡμετέρου κράτους, ἐκ τῆς ὀρθῆς θρησκείας, καὶ εὐμενοῦς τοῦ σωτῆρος ὑμῶν συνιστάναι, οὐκ ἔστιν ἀμφίβολον. Διὸ τοὺς εὐλαβεστάτους ἄνδρας οὓς πρὸς τὴν ἡμετέραν εὐσέβειαν πέπομφεν ἡ σὴ ἁγιότης, ἡδέως, καὶ ὡς ἐχρῆν, λογισμῷ ἡδεῖ ὑπεδεξάμεθα. Λοιπόν ἐστιν, ἵνα εἰ ἀρέσκῃ τῇ σῇ ὁσιότητι ἐφὶ ταῦτα τὰ μέρη παραγενέσθαι, καὶ τὴν σύνοδον ἐπιτελέσαι, τοῦτο ποιεῖν τῷ περὶ τὴν θρησκείαν ἔρωτι καταξιώσῃ. Καὶ γὰρ ταῖς ἡμετέραις ἐπιθυμίαις ποιήσει τὸ ἱκανὸν ἡ σὴ ὁσιότης, καὶ τῇ ἱερᾷ θρησκείᾳ τὰ χρήσιμα διατυπώσει. Εἰ δὲ ἐπαχθὲς τοῦτό ἐστι, τὸ, σὲ πρὸς ταῦτα παραγενέσθαι τὰ μέρη, τοῦτο αὐτὸ ἡμῖν ἰδίοις καταμηνύσει γράμμασιν ἡ σὴ ἀγιωσύνη· ὥστε πρὸς ἅπασαν τὴν ἀνατολὴν, καὶ τὴν Θρᾴκην, καὶ τὸ Ἰλλυρικὸν, θεῖαι ἡμέτεραι ἀποσταλήσωνται προσφωνήσεις· ὅπως πρός τινα ὡρισμὲνον τόπον, ἔνθα ἂν ἡμῖν δόξῃ, πάντες οἱ ἁγιώτατοι ἐπίσκοποι παραγένωνται· καὶ ἅπερ τῇ τῆς τῶν χριστιανῶν θρησκείας εἰρήνῃ, καὶ τῇ καθολικῇ πίστει συμφὲρουσι, καθὼς ἡ σή ἁγιωσύνη κατὰ τοὺς ἐκκλησιαστικοὺς κανόνας διετύπωσε, κατατεθήσονται.
EPISTOLA LXXVII PULCHERIAE AUGUSTAE AD SANCTISSIMUM ARCHIEPISCOPUM ROMAE LEONEM. 1028 Missae sunt etiam divinae syllabae a divae memoriae Pulcheria ad eumdem virum sanctissimum, nuntiantes Deo amicissimum archiepiscopum Constantinopolitanum Anatolium, omni errore seposito, epistolae nuper missae ad sanctae memoriae Flavianum absque ulla mora subscripsisse, et sustineri jam ut quaedam synodus fieret in partibus Orientis; corpus vero ejusdem sanctae memoriae Flaviani Constantinopolim fuisse perductum, ut in basilica apostolorum sepeliretur. Episcopi etiam, qui unanimes erant sanctae memoriae Flaviano, et ad exsilium fuerant destinati, et hos revocandos fore, ut ad recipiendas Ecclesias suas synodi sententiam sustinerent.
1030 LEONI reverendissimo episcopo Ecclesiae gloriosae civitatis Romae, PULCHERIA venerabilissima Augusta.
Litteras tuae beatitudinis cum decenti omni episcopo veneratione suscepimus; per quas tuam fidem puram et talem cognovimus, qualis debet cum sanctitate sacro praeberi templo. Ego vero similiter ac meus dominus tranquillissimus imperator, meus conjux, in eadem semper et mansimus et manemus, omnem pravitatem atque pollutionem et maleficium declinantes. Sanctissimus igitur gloriosae Constantinopolis episcopus Anatolius in eadem fide permansit atque religione, et tuarum litterarum apostolicam confessionem complectitur, illo errore sublato qui ab aliquibus nunc ortus est, sicut ex ejus quoque litteris clarius tua sanctitas agnoscere poterit; et epistolae namque similiter catholicae fidei, quam ad sanctae memoriae Flavianum episcopum tua beatitudo direxit, sine aliqua dilatione subscripsit. Et propterea tua reverentia quocumque modo perspexerit, significare dignetur; ut omnes etiam totius Orientis episcopi, Thraciae atque Illyrici, sicut etiam nostro domino piissimo imperatori meo conjugi placuit, in unam civitatem velociter ab Orientalibus partibus valeant convenire; et illic facto concilio, et de catholica confessione, et de his episcopis qui ante hoc segregati sunt, sicut fides 1032 et Christiana pietas exigit, te auctore decernant. Super haec autem sciat tua sanctitas, quoniam praecepto nostri domini et tranquillissimi principis mei conjugis in gloriosa civitate Constantinopoli sanctae memoriae episcopi Flaviani corpus allatum est, et in basilica Apostolorum, in qua consueverunt praecessores episcopi sepeliri, competenter est positum. Et hos similiter episcopos, qui propter eamdem causam, quoniam cum sanctissimo Flaviano ad concordiam fidei catholicae concurrerant, exsilio deportati sunt, reverti, robore pragmatici sui praecepit; quatenus per approbationem synodi, atque sententiam omnium episcoporum convenientium, episcopatum et ecclesias proprias recipere decernantur.
1027 Θεῖαι συλλαβαί ἀπεστάλησαν γὰρ παρὰ τῆς θείας μνήμης Πουλχερίας πρὸς τὸν αὐτὸν ἁγιώτατον· ἄνδρα, μηνύουσαι τὸν θεοφιλέστατον ἀρχιεπίσκοπον Κωνσταντινουπόλεως Ἀνατόλιον, χωρισθείσης πλάνης, ἔναγχος τῇ πεμφθείσῃ ἐπιστολῇ πρὸς τὸν τῆς ἁγίας μνήμης Φλαυιανὸν, ἄνευ τινὸς μελλησμοῦ ὑπογεγραφηκέναι· καί τινα ἤδη ἐν τοῖς τῆς ὰνατολῆς μέρεσι σύνοδον εἶναι ὲπιτελεστέαν. Καὶ τὸ λείψανον δέ τοῦ αὐτοῦ τῆς ἁγίας μνὴμης Φλαυιανοῦ ἐν τῇ Κωνσταντινουπόλει κατηνέχθη, ἐν τῇ τῶν ἀποστόλων βασιλικῇ κατατεθησόμενον· καὶ οἱ ἐπίσκοποι δὲ, οἱ ὁμονοήσαντες τῷ τῆς θείας μνήμης Φλαυιανῷ εἰς ἐξορίαν ἦσαν ἀποσταλέντες, τούτους ἀνακλητέους πρὸς ἀναληπτέας τὰς ἰδίας ἐκκλησίας, συνόδου ἀναμενοῦντας τὴν ἀπόφασιν.
1029 Λέοντι τῷ εὐσεβεστάτῳ ἐπισκόπῳ τῆς ἐκκλησίας τῆς ἐνδόξου πόλεως Ῥώμης παρὰ τῆς δεσποίνης ἡμῶν Πουλχερίας, καὶ σεβασμιωτάτης βασιλίδος.
Τὰ γράμματα τῆς σῆς μακαριότητος μετὰ τῆς πρεπούσης παντὶ ἐπισκόπῳ σεβασμιότητος ὑπεδεξάμεθα, δι' ὧν τὴν πίστιν καθαρῶς, καὶ τοιαύτην ὲπέγνωμεν, ὁποίαν ὀφείλει μετὰ ἁγιότητος τῷ θείῳ παρέχεσθαι ναῷ. Ἐγὼ δὲ ὁμοίως, καὶ ὁ δεσπότης, ὁ γαληνότατος βασιλεὺς. ὁ ἐμὸς σύζυγος, ἐν τῇ αὐτῇ διὰ παντὸς καὶ διεμείναμεν, καὶ διαμένομεν, πᾶσαν σκαιότητα, καὶ μιασμὸν, καὶ φαρμακείαν ἐκκλίνοντες. Ὁ ἁγιώτατος τοίνυν τῆς ἐνδόξου Κωνσταντινουπόλεως ἐπίσκοπος Ἀνατόλιος ἐν τῇ αὐτῇ δίεμεινε πίστει τε, καὶ θρησκείᾳ, καὶ τῶν σῶν γραμμάτων τὴν ἀποστολικὴν ὁμολογίαν περιπτύσσεται, τῆς πλάνης ἀποβληθείσης ἐκείνης, ἥ τις παρά τινων νῦν ἀνέκυψε· καθὼς καὶ ἐκ τῶν αὐτοῦ γραμμάτων ἔτι σαφέστερον ἐπιγνῶναι ἡ σὴ δύναται ἁγιότης· τῇ τε γὰρ ἐπιστολῇ ὁμοίως τῆς καθολικῆς πίστεως, ἥν τινα πρὸς τῆς ἁγίας μνήμης Φλαυιανὸν τὸν ἐπίσκοπον ἡ σὴ μακαριότης ἀπέστειλε, δίχα τινός ὑπερθέσεως ὑπέγραψε· καὶ διὰ τοῦτο ἡ σὴ εὐλάβεια, καθ' ὃν ἂν φανείη τρόπον, σημᾶναι καταξιώσει· ἵνα πὰντες, καὶ πάσης τῆς ἁνατολῆς οἱ ἐπίσκοποι, Θρᾴκης τε, καὶ Ἰλλυρικοῦ, καθὼς καὶ τῷ ἡμέτέρῳ δεσπότῃ τῷ εὐσεβεστάτῳ βασιλεῖ τῷ ἐμῷ συζύγῳ ἀρέσκει, εἰς μίαν πόλιν τὴν ταχίστην ἀπὸ τὼν ἀνατολικῶν μερῶν παραγένωνται· κᾀκεῖσε γενομένης συνόδου περί τε τῆς καθολικῆς ὁμολογίας, καὶ περὶ τούτων τῶν ἐπισκόπων, οἴ τινες πρὸ τούτου ἐχωρίσθησαν, 1031 καθὼς ἡ πίστις, καὶ ἡ χριστιανικὴ εὐσέβεια ἀπαιτεῖ, σοῦ αὐθεντοῦντος ὁρίσωσιν. Ἕτι δὲ γνώτω ἡ σὴ ἁγιότης, ὥς προστάγματι τοῦ ἡμετέρου δεσπότου καὶ γαληνοτάτου βασιλέως τοῦ ἡμετέρου συζύγου, ὲν τῇ ἐνδόξῳ πόλει τῆς Κωνσταντινουπόλεως τοῦ τῆς ἁγίας μνήμης ἐπισκόπου Φλαυιανοῦ τὸ σῶμα διακεκόμισται, καὶ ὲν τῇ βασιλικῇ τῶν ἀποστόλων, ἐν ᾗ εἰώθασιν οἱ προλειτουργήσαντες ἐπίσκοποι θάπτεσθαι, τῇ χρεωστουμένῃ τιμῇ ὰποτέθειται· καὶ τούτους ὁμοίως τοὺς ἐπισκόπους, οἵ τινες διὰ τὴν αὐτὴν αἰτίαν, ἐπειδὴ μετὰ τοῦ ἁγιωτάτον Φλαυιανοῦ τῇ συμφωνίᾳ τῆς πίστεως τῆς καθολικῆς συνέτρεχον, ἐξορίᾳ ὑπεβλήθησαν, ἐπανελθεῖν διὰ κυριώσεως ἰδίου πραγματικοῦ προσέταξεν· ὥστε διὰ τῆς δοκιμασίας τῆς συνόδου, καὶ πάντων τῶν ἐπισκόπων τῶν συνελθόντων τῆς ἀποφάσεως, τὴν ἐπισκοπὴν, καὶ τὰς ἰδίας ἐκκλησίας κριθῶσιν ἀπολαβεῖν.
1033 EPISTOLA LXXVIII. AD MARCIANUM AUGUSTUM. Pro datis litteris et fide defensa gratias agit. LEO episcopus MARCIANO semper Augusto.
Litteras pietatis vestrae accepisse me gaudeo, et ad significationem totius prosperitatis pertinere cognosco, cum sermones vestri initia pro fidei nos faciant 1034 integritate securos. Quantas itaque clementiae vestrae gratias referamus, non ex verbis nostris, sed ex beneficiis vestris, quae Ecclesiae contulistis, agnoscite: non ambigentes qualem illum retributorem in omnibus habeatis pro cujus tam pie estis religione solliciti; et qui vos, ut res ipsa demonstrat, ad hoc ut fides catholica ab insidiis inimicorum suorum defenderetur, elegit, gloriosissime. Haec me nunc breviter per fratris mei Anatolii clericos pietas vestra scripsisse dignanter accipiat. Pleniora autem de omnibus quae ad curam meam pro statu Ecclesiarum et concordia pertinent Domini sacerdotum, per legatos nostros scripta direximus. Data idibus Aprilis, 1035 Adelfio viro clarissimo consule.
EPISTOLA LXXIX. AD PULCHERIAM AUGUSTAM. SYNOPSIS. I. De repressis ejus auctoritate Nestorio et Eutychete gratias agit. --II. De legatis adjutis, reductis ad sedes suas sacerdotibus, revocatis in urbem Flaviani reliquiis, et lapsis, si subscribant fidei, recipiendis. --III. De Eusebio communione sedis apostolicae fruente, et Juliano Coensi; et de clericis CP. Flaviano faventibus. LEO episcopus urbis Romae, PULCHERIAE Augustae.
CAP. I. Quod semper de sancta pietatis vestrae mente praesumpsimus, id plenissime experiendo cognovimus, Christianam fidem, quamvis diversis pravorum appeteretur insidiis, vobis tamen praesentibus et in defensionem ejus a Domino praeparatis, non posse turbari. Non enim Deus aut suae misericordiae sacramentum, aut vestri laboris deserit meritum, quo dudum subdolum sanctae religionis hostem ab ipsis visceribus Ecclesiae depulistis; cum haeresim suam tueri impietas Nestoriana non potuit, quia non fefellit famulam et discipulam veritatis, quantum simplicibus infunderetur veneni per illa loquacis hominis colorata mendacia. De quo virtutum 1036 agone processit ut per sollicitudinem vestram ea quae per Eutychen diabolus molitus est, non laterent, et qui sibi singulas partes geminae impietatis elegerant, una catholicae fidei virtute procumberent. Secunda ergo haec vobis de perempto Eutychetis errore victoria est; quem, si quid sani cordis habuisset, dudum in auctoribus suis perculsum olimque prostratum facile potuerat declinare, ne de sepultis cineribus rediviva tentaret incendia commovere, ut in eorum transiret consortium, quorum secutus esset exemplum, gloriosissima Augusta. Libet igitur exsultare cum gaudio, et pro vestrae clementiae prosperitate digna Deo vota persolvere, qui tibi per omnes mundi partes in quibus Domini Evangelium praedicatur duplicem jam et palmam contulit et coronam.
CAP. II. Clementia igitur vestra cognoscat omnem Romanam Ecclesiam de universis fidei vestrae operibus plurimum gratulari, sive quod legationem nostram pio per omnia juvistis affectu, et quod sacerdotes catholicos, qui de ecclesiis suis injusta fuerant ejecti sententia, reduxistis, sive quod reliquias sanctae memoriae Flaviani innocentis et catholici sacerdotis ad Ecclesiam cui bene praefuit fecistis cum honore debito revocari. In quibus utique omnibus gloriae vestrae multiplicatur augmentum, dum et sanctos pro suis meritis veneramini, et ab agro Dominico spinas et tribulos vultis auferri. Quosdam vero episcopos de his qui rebus impiis videntur praebuisse consensum, reconciliationem poscere, et Catholicorum communionem desiderare, tam nostrorum quam fratris et coepiscopi 1037 mei Anatolii, cui testimonium ferre dignamini, relatione cognovimus; quorum desideriis sic praebemus effectum, ut correctis, et quae male sunt facta, propria subscriptione damnantibus, participata nostrorum quos misimus cura cum supradicto episcopo pacis gratia tribuatur: QUIA devotionis utrumque est Christianae, ut et pertinaces veritas justa coerceat, et conversos charitas non repellat.
CAP. III. Quia vero novimus, quantum piae sollicitudinis catholicis sacerdotibus mansuetudo vestra dignetur impendere, indicandum esse curavimus, fratrem et coepiscopum meum Eusebium nobiscum degere, et nostrae communionis esse consortem, cujus commendamus Ecclesiam, quam dicitur vastare qui illi injuste asseritur subrogatus; illud etiam a tua pietate poscentes, quod vos spontaneo facere non dubitamus arbitrio, ut tam fratrem et coepiscopum meum Julianum, quam Constantinopolitanos clericos, qui sanctae memoriae Flaviano fidelibus officiis adhaeserunt, ea qua debetis gratia foveatis. De omnibus vero pietatem vestram per nostros quid fieri aut ordinari deberet instruximus. Data idibus Aprilis, Adelfio viro clarissimo consule.
1038 EPISTOLA LXXX. AD ANATOLIUM EPISCOPUM CONSTANTINOPOLITANUM. Prima pro pace. SYNOPSIS (Ex collectione Hispanica). I. De fide ejus scriptis missis probata. --II. De his qui metu in haeresim lapsi sunt, ut si conversi fuerint recipiantur. --III. De nominibus haereticorum ad sacrum altare non recitandis. --IV. De commendatione [Al. commemoratione] Juliani episcopi, vel eorum clericorum qui Flaviano episcopo in fide adhaeserunt. LEO episcopus ANATOLIO episcopo.
CAP. I. Gaudemus in Domino, et in dono gratiae ipsius gloriamur, qui, sicut dilectionis tuae litteris et fratrum nostrorum quos Constantinopolim miseramus relatione cognovimus, sequacem te evangelicae eruditionis ostendit: ut per sacerdotis probabilem fidem merito praesumamus quod tota Ecclesia eidem credita nec rugam cujusquam sit erroris habitura nec maculam, dicente Apostolo: Despondi enim 1039 vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Illa est enim virgo Ecclesia, sponsa unius viri Christi, quae nullo se patitur errore vitiari: ut per totum mundum una nobis sit unius castae communionis integritas, in qua societatem tuae dilectionis amplectimur; et gestorum quae sumpsimus, seriem necessariis, sicut oportuit, munitam subscriptionibus approbamus. Ut ergo invicem dilectionis tuae animus nostris confirmaretur alloquiis, filios nostros Casterium presbyterum, Patricium et Asclepiadem diaconos, qui ad nos tua scripta detulerunt, cum epistolis nostris post venerabilem diem festi paschalis remisimus, indicantes nos, ut supra diximus, de Constantinopolitanae Ecclesiae pace gaudere, cui hanc curam semper impendimus, ut eam nulla velimus haereticorum fraude violari.
CAP. II. De fratribus vero quos et epistolis tuis et legatorum nostrorum relatione communionis nostrae cupidos esse cognovimus, eo quod doleant se contra potentiam contraque terrores non tenuisse constantiam, sed alieno sceleri praebuisse consensum, cum ita eos formido turbasset ut in damnationem catholici atque innocentis antistitis, et in receptionem detestabilis pravitatis trepido famularentur obsequio, illud quidem quod praesentibus et agentibus nostris constitutum est approbamus, ut suarum interim Ecclesiarum essent communione contenti; sed cum legatis nostris quos misimus participata tecum sollicitudine volumus disponatur, quatenus hi qui 1040 plenis satisfactionibus male gesta condemnant, et accusare se magis eligunt quam tueri, pacis et communionis nostrae unitate laetentur; ita ut digno prius anathemate quae contra fidem catholicam sunt recepta damnentur. Aliter enim in Ecclesia Dei, quae corpus est Christi, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae verus nos Pontifex reconciliet, verus immaculati Agni sanguis emundet. Qui licet in Patris sit dextera constitutus, in eadem tamen carne quam sumpsit ex Virgine sacramentum propitiationis exsequitur, dicente Apostolo: Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Neque enim potest in aliquo benignitas nostra reprehendi, cum satisfacientes recipimus quos doluimus esse deceptos. Nec aspere igitur communionis nostrae gratia deneganda est, nec temere largienda: quia SICUT PLENUM pietatis est oppressis charitatem Dominicam redhiberi, ita justum est omnia perturbationis auctoribus imputari.
CAP. III. De nominibus autem Dioscori, Juvenalis et Eustathii ad sacrum altare recitandis dilectionem tuam hoc decet custodire, quod nostri ibidem constituti faciendum esse dixerunt, quodque honorandae S. Flaviani memoriae non repugnet, et a gratia tua Christianae plebis animos non avertat. Nam iniquum nimis est atque incongruum eos qui innocentes et catholicos sua persecutione vexarunt sanctorum 1041 nominibus sine discretione misceri; cum damnatam impietatem non deserentes ipsi se sua pravitate condemnent; quos convenit, aut percelli pro perfidia, aut laborare pro venia.
CAP. IV. Fratrem vero et coepiscopum nostrum Julianum, et clericos qui sanctae memoriae Flaviano fidelibus officiis adhaeserunt, dilectioni quoque tuae volumus adhaerere: ut quem fidei suae meritis vivere apud Deum nostrum novimus, in te sibi eum praesentem esse cognoscant. Illud quoque dilectionem tuam nosse volumus, fratrem et coepiscopum nostrum Eusebium, qui causa fidei multa discrimina laboresque toleravit, nobiscum interim demorari et in nostra nunc communione persistere: cujus Ecclesiam tua sollicitudine volumus esse defensam, ut nihil eodem absente depereat, et nullus ei in aliquo praejudicare praesumat, donec cum litterarum nostrarum ad vos prosecutione perveniat. Et ut major circa te vel nostra vel totius Christianae plebis affectio provocetur, hoc quod ad dilectionem tuam scripsimus in omnium volumus notitiam pervenire: ut qui Deo nostro deserviunt de confirmata apud te pace sedis apostolicae gratulentur. De caeteris vero causis atque personis dilectio tua litteris, quas per nostros accipiet, plenius instruetur. Data idibus Aprilis, Adelfio viro clarissimo consule.