Epistolae 160-180 | Epistolae 200-220 |
XI
[recensere]EPISTOLA CLXXXVI . Alypius et Augustinus Paulino episcopo, ipsum plenius instituentes adversus Pelagii haeresim. Domino beatissimo et in Christi visceribus germanitus amplectendo, plus quam dici potest desiderabili fratri et coepiscopo PAULINO, ALYPIUS et AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM. 1. Tandem aliquando providit Deus nobis litterarum fidelissimum perlatorem, omnium nostrum merito charissimum fratrem Januarium; per quem, etiamsi non scriberemus, omnia quae circa nos sunt possit Sinceritas tua tanquam per viventem atque intelligentem epistolam noscere. Pelagium, quem credimus, ut ab illo distingueretur qui Pelagius Tarenti dicitur, Britonem fuisse cognominatum, quod ut servum Dei dilexeris, novimus: nunc autem quemadmodum diligas, ignoramus. Nam et nos non solum dileximus, verum etiam diligimus eum; sed aliter nunc diligimus, aliter aliquando dileximus: tunc enim, quia nobis rectae fidei videbatur; nunc autem, ut ab iis quae inimica et adversa gratiae Dei sentire dicitur, illius misericordia liberetur. Nam cum hoc de illo aliquandiu fama jactaret, non utique facile credendum fuit; solet quippe fama mentiri: sed propius ut crederemus, accessit quod librum quemdam ejus, ea prorsus persuadere molientem quae gratiam Dei per unum mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum generi humano impertitam, de fidelium cordibus creditam deleant, legimus, traditum nobis a famulis Christi, qui eum talia docentem studosissime audierant, fuerantque sectati. Cui quidem libro, eisdem rogantibus, quia id fieri oportere videbamus, tacito nomine auctoris, ne offensus insanabilior redderetur, unius nostrum disputatione responsum est. Quo libro id continetur, et multipliciter atque abundanter asseritur, quod etiam quibusdam litteris agit ad tuam Venerationem datis, ubi dicit se non debere existimari sine gratia Dei defendere liberum arbitrium, cum possibilitatem volendi atque operandi, sine qua nihil boni velle atque agere valeremus, a Creatore nobis insitam diceret: ut videlicet haec intelligatur doctore ipso gratia Dei, quae Paganis atque Christianis, impiis et piis, fidelibus atque infidelibus communis est. 2. Haec mala quibus Salvatoris evacuaretur adventus, ubi hoc possumus dicere quod de Lege dicit Apostolus, Si per naturam justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21), refellebamus, ut poteramus, in cordibus eorum, qui ista sentirent, ut his cognitis, etiam ille, si fieri posset, non lacessitus ista emendaret; atque ita et pernicies destrueretur erroris, et hominis verecundiae parceretur. Sed posteaquam ad nos litterae de Oriente venerunt, eamdem causam apertissime ventilantes, nullo modo jam qua licumque episcopali auctoritate deesse Ecclesiae debueramus. Missae sunt itaque de hac re ex duobus conciliis, Cathaginensi et Milevitano, relationes ad apostolicam Sedem, antequam Gesta ecclesiastica, quibus apud episcopos provinciae Palaestinae Pelagius perhibetur esse purgatus, vel in manus nostras, vel in Africam pervenissent. Scripsimus etiam ad beatae memoriae Papam Innocentium, praeter conciliorum relationes, litteras familiares, ubi de ipsa causa aliquanto diutius egimus. Ad omnia nobis ille rescripsit eo modo, quo fas erat atque oportebat apostolicae Sedis antistitem. 3. Quae omnia modo legere poteris, si eorum forte ad te vel nulla vel non cuncta pervenerant: ubi videbis, servata erga hominem moderatione quae debuit, ne damnaretur si prava damnaret, ipsum tamen novellum et perniciosum errorem sic ecclesiastica auctoritate compressum, ut multum miremur esse adhuc quosdam qui per quemlibet errorem gratiae Dei conentur obsistere; si tamen haec gesta esse didicerunt quae gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (quod fides vera et catholica tenet semper Ecclesia) pusillos cum magnis a morte primi hominis ad vitam secundi hominis transfert; non solum peccata dolendo, verum etiam ad non peccandum recteque vivendum, eos qui jam uti possunt voluntatis arbitrio sic adjuvando, ut nisi adjuvet, nihil pietatis atque justitiae, sive in opere, sive etiam in ipsa voluntate habere possimus: Deus quippe operatur in nobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philip. II, 13). CAPUT II. 4. Nam quis nos, nisi qui venit quaerere et salvare quod perierat, ab illa perditionis massa et concretione discernit? Unde Apostolus interrogat dicens, Quis enim te discernit? ubi si dixerit homo, Fides mea, voluntas mea, bonum opus meum; respondetur ei, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Hoc utique totum ideo, non ut homo non glorietur, sed ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31); non ex operibus, ne forte quis extollatur (Eph. II, 9): non quia bona opera frustrantur, cum Deus reddat unicuique secundum opera ejus, sitque gloria et honor et pax omni operanti bonum (Rom. II, 6, 10); sed quia opera ex gratia, non ex oporibus gratia; quoniam fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), nihil operaretur nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus unicuique partiretur mensuram fidei (Id. XII, 3). 5. Bonum est igitur homini ut cum totis viribus liberi arbitrii sui veraciter dicat, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10): quia ille qui putavit sine ipsius adjutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinquam regionem, et vivens prodige, cuncta consumpsit, et miseria durae servitutis attritus, reversusque in semetipsum dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. XV, 12-18): quam cogitationem bonam quando haberet, nisi et ipsam illi in occulto pater misericordissimus inspirasset? Quod intelligens minister ille Novi Testamenti, Non quia idonei sumus, inquit, cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est. Unde et ille cum dixisset, Fortitudinem meam ad te custodiam (II Cor. III, 5); ne vel hoc ipsum quia custodit, suis viribus arrogaret, tanquam ei venisset in mentem quia nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1); et non dormit neque dormitat qui custodit Israel (Psal. CXX, 4); adjunxit causam unde fiat idoneus custodire, vel quo potius custode servetur, Quoniam, Deus, inquit, susceptor meus es. 6. Recolat igitur iste si potest merita sua, unde factum sit ut Deus dignaretur ejus esse susceptor, ac si Deus esset susceptus. Recolat utrum quaesierit, an quaesitus sit, ab illo scilicet qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Nam si quaerere voluerit ante gratiam quid meruerit ut acciperet eam, mala sua poterit homo invenire, non bona, etiamsi eum unius diei vitam habentem super terram gratia Salvatoris invenerit. Quia si aliquid boni operatur homo ut gratiam mereatur, non ei merces imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Si autem credit in eum qui justificat impium, ut deputetur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 4, 5) (justus enim ex fide vivit [Habac. II, 4] ), profecto antequam gratia justificetur, id est justus efficiatur, impius quid est, nisi impius? quem si debitum sequeretur, quid ejus merito nisi supplicium redderetur? Si ergo gratia, jam non ex operibus est; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Operibus enim debitum redditur, gratia gratis datur; unde etiam nuncupatur. CAPUT III. 7. Si quis autem dixerit quod gratiam bene operandi fides mereatur; negare non possumus, imo vero gratissime confitemur. Hanc enim fidem volumus habeant, qua impetrent charitatem quae sola vere bene operatur, isti fratres nostri qui multum de suis operibus gloriantur: charitas autem usque adeo donum Dei est, ut Deus dicatur (I Joan. IV, 8). Qui ergo habent fidem qua impetrent justificationem, per Dei gratiam pervenerunt ad legem justitiae: unde dicitur, Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isai. XLIX, 8). Proinde in iis qui per electionem gratiae salvi fiunt, adjutor Deus operatur et velle, et operari, pro bona voluntate; quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28): si omnia, utique et ipsam dilectionem quam fide impetramus, ut eum qui nos prior dilexit ut in illum crederemus, per ejus gratiam diligamus, et diligamur qui operati non sumus. 8. Qui vero suis meritis praemia tanquam debita exspectant, nec ipsa merita Dei gratiae tribuunt, sed viribus propriae voluntatis, sicut dictum est de carnali Israel, persequentes legem justitiae, in legem justitiae non perveniunt: quare? Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus. Ipsa est enim justitia ex fide, quam Gentes apprehenderunt, de quibus dictum est: Quid ergo dicemus? Quia Gentes, quae non cognoverunt justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est. Israel autem persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit: quare? Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriptum est, Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in eum non confundetur (Rom. IX, 30-33). Ipsa est justitia ex fide, qua credimus nos justificari, hoc est, justos fieri gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, ut inveniamur in illo, non habentes nostram justitiam quae ex Lege est, sed eam quae est per fidem Christi. Quae ex Deo justitia (Philipp. III, 9) in fide, in fide utique est, qua credimus nobis justitiam divinitus dari, non a nobis in nobis nostris viribus fieri. 9. Nam cur illam justitiam quae ex Lege est, suam dixit Apostolus, non ex Deo? quasi Lex non sit ex Deo? Quis hoc nisi impius senserit? Sed quia Lex per litteram jubet, non per Spiritum juvat, quicumque sic audit litteram Legis ut ei sufficere videatur cognovisse quid jubeat aut prohibeat, quo id se arbitrii sui virtute impleturum esse confidat, nec fide confugiat adjuvandus ad Spiritum vivificantem, ne reum factum littera occidat; is profecto zelum Dei habet, sed non secundum scientiam. Ignorans enim Dei justitiam, id est, eam quae datur ex Deo, et suam volens constituere, ut tantummodo ex Lege sit, justitiae Dei non est subjectus: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 2-4), sicut idem apostolus dicit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Justificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. V, 1): justificati autem gratis per gratiam ipsius (Id. III, 24), ne fides ipsa superba sit. 10. Nec dicat sibi, Si ex fide, quomodo gratis? quod enim fides meretur, cur non potius redditur, quam donatur? Non dicat ista homo fidelis, quia cum dixerit, Ut merear justificationem, habeo fidem; respondetur ei, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Cum ergo fides impetrat justificationem, sicut unicuique Deus partitus est etiam ipsius mensuram fidei, non gratiam Dei aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur perfici, comitante, non ducente, pedissequa, non praevia voluntate. Unde ille qui dixit, Fortitudinem meam ad te custodiam, causamque reddidit dicens, Quoniam Deus susceptor meus es; tanquam requirens quibus id meritis fuerit consecutus, nihilque in se inveniens ante gratiam Dei, Deus meus, inquit, misericordia ejus praeveniet me. Quantumcumque, inquit, cogitavero antecedentia merita mea, misericordia ejus praeveniet me. Proinde ab illo attributam fortitudinem suam ad illum custodiens, eodem servatore non perdidit, quo largitore suscepit. Nec ob aliud meretur ampliora, nisi pie fideliterque sciendo a quo sibi bona sunt omnia, et hoc sciendo non ex seipso, ne vel hoc sit in eo quod non sit ex Deo. Unde optime Apostolus: Nos, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Ac per hoc et ipsum hominis meritum donum est gratuitum: nec a Patre luminum, a quo descendit omne datum optimum (Jacobi I, 17), boni aliquid accipere quisquam meretur, nisi accipiendo quod non meretur. CAPUT IV. 11. Multum est autem indulgentius, et sine ulla dubitatione magis gratuitum, quod Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum praestatur infantibus, ut eis non obsit ex Adam generatio, et prosit in Christo regeneratio, in quibus et ipsum accipiendi sensum tanto ante misericordia Dei praevenit: qui certe si in hac parvula aetate de corpore exierint, vitam aeternam regnumque coelorum scientes accipiunt, ejus muneris merito quod hic, cum utique profuit, nescierunt. Certe in iis post priorum doctrinam, ista nonnisi priora sunt dona, in quibus donandis Dei gratia sic operatur, ut nec voluntas accipientium vel praemittatur, vel adjungatur, vel subsequatur: quandoquidem tantum beneficium non solum non libentibus, verum etiam reluctantibus datur; quod eis ad magnum imputaretur sacrilegium, si jam in iis aliquid valeret voluntatis arbitrium. 12. Hoc diximus propter eos qui non valentes in causa gratiae inscrutabilia Dei judicia perscrutari, cur ex Adam massa quae profecto ex uno in condemnationem tota collapsa est, illud vas faciat in honorem, illud in contumeliam; tamen audent parvulos reos propriorum constituere peccatorum, ut qui bona malave cogitare non possunt, putentur per liberum arbitrium vel poenam mereri posse vel gratiam: cum potius apostolica veritas dicendo, Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16), satis ostendat quod nascantur in poena, ut non merito, sed misericordia renascantur in gratia. Alioquin gratia jam non est gratia, si non divinis operibus gratis datur, sed humanis meritis redditur. Quae sola sic discernit a poena, ut cum poena sit ex Adam omnibus debita, gratia vero per unum Jesum Christum nulli debita, sed gratuita, ut vere sit gratia, inscrutabilia judicia Dei, tanquam Deus, esse possint, cum parvulos ipse discernat, quos merita nulla discernunt; sed iniqua esse non possint, quia universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Unde cum praebetur alteri misericordiae gratia, non habet quod de humano merito glorietur; quoniam non ex operibus, ne forte quis extollatur. Cum vero alteri vindictae redditur veritas, non habet cur juste queratur: id enim redditur quod peccato jure debetur; quoniam unus in quo omnes peccaverunt, utique etiam in singulis quibusque punitur. In quorum poena clarius ostenditur quid vasis misericordiae per non debitam, sed veram gratiam, hoc est gratuitam, conferatur. CAPUT V. 13. Unde autem argumententur adversus Apostolum apertissime dicentem, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), dicentes etiam parvulos propria per liberum arbitrium habere peccata, taedet attendere, pigetque proferre, sed magis compellimur dicere. Quod enim potuerunt magna et acuta ingenia cogitare, aut inopiae est tacendo vitare, aut arrogantiae contemnendo praeterire. Ecce, inquiunt, Esau et Jacob intra viscera materna luctantur, et dum nascuntur, alter supplantatur ab altero, atque in pede praecedentis manu consequentis et tenentis inventa, perseverans quodammodo lucta convincitur. Quomodo ergo in infantibus haec agentibus, nullum est vel ad bonum vel ad malum propriae voluntatis arbitrium, unde praemia sive supplicia meritis praecedentibus subsequantur? 14. Ad hoc nos dicimus, ideo motus illos et tanquam litigium parvulorum signum rerum fuisse magnarum, quia non fuit arbitrium, sed prodigium. Neque enim daturi sumus et asinis liberum arbitrium voluntatis, quoniam hujus generis jumentum, sicut scriptum est, subjugale sine voce, hominis voce respondens vetuit prophetae dementiam (II Petr. II, 16). Hi autem qui tales non prodigiosos motus, sed voluntarios actus, nec de parvulis, sed a parvulis factos esse contendunt, quid Apostolo responsuri sunt, qui cum et hos geminos ad documentum gratuitae gratiae commemorandos videret, Nondum enim natis, inquit, nec aliquid agentibus boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori (Rom. IX, 11-13)? deinde adjungens testimonium prophetae longe post quidem ista dicentis, sed tamen de hac re antiquum Dei consilium declarantis, Sicut scriptum est, inquit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3). 15. Nempe Doctor Gentium in fide et veritate istos geminos nondum natos nihil boni aut mali egisse testatur, ut gratia commendetur; ut quod dictum est, Major serviet minori, non ex operibus, sed ex vocante dictum intelligatur, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non meritum hominis anteiret. Non enim dicit electionem voluntatis humanae sive naturae, cum par esset in utroque mortis damnationisque conditio; sed electionem procul dubio gratiae, quae non invenit eligendos, sed facit, de qua et in consequentibus ejusdem Epistolae loquens ait: Sic ergo et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Cui loco satis locus iste concordat, ubi commemoratur, non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori. Utquid ergo praeclarissimo gratiae commendatori de infantum libero arbitrio et nondum natorum actibus tam impudenter resistitur? cur meritis praeveniri gratia perhibetur; quae gratia non esset, si secundum meritum imputaretur? Cur contra salutem quae missa est perditis, quae venit indignis, quamlibet acuta, quamlibet copiosa et ornata, mirum tamen si christiana disputatione contenditur? CAPUT VI. 16. Sed quomodo, inquiunt, non est iniquitas apud Deum, si diligendo discernit quos merita operum nulla discernunt? Ita nobis hoc dicitur tanquam id Apostolus ipse non viderit, non proposuerit, non responderit. Vidit utique quid iis auditis humana posset infirmitas vel ignorantia cogitare, et eamdem quaestionem sibi ipse proponens, Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas apud Deum? Continuo respondit, Absit. Rationemque reddens cur absit, id est; cur non sit iniquitas apud Deum, non ait, Merita enim vel opera judicat etiam parvulorum, etiamsi adhuc sint in materno utero constituti: quomodo enim hoc diceret, qui jam dixerat de nondum natis, et de iis qui nihil adhuc egerant boni vel mali, quod non ex operibus, sed ex vocante dictum sit, Major serviet minori? sed cum vellet ostendere cur in iis non sit iniquitas apud Deum, ait, Moysi enim inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quid nos hic docuit, nisi ex illa massa primi hominis, cui merito mors debetur, non ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinere quod quisque liberatur: atque ita non esse iniquitatem apud Deum; quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur, injustus est? Ibi enim gratia est indulgentia, ubi justa posset esse vindicta. Et hinc evidentius apparet, a poena debita liberato et gratis justificato quantum beneficii conferatur, quod alter aequaliter reus sine punientis iniquitate punitur. 17. Denique subjungit et dicit, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei: hoc propter eos dictum est, qui per gratiam liberati justificantur. Propter eos autem super quos ira Dei manet, quia et ipsis Deus bene utitur ad docendos alios quos liberare dignatur, subjunxit atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Deinde ad utrumque concludens, Ergo, inquit, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; profecto neutrum aliqua iniquitate, sed utrumque misericordia et veritate. Et adhuc tamen audax movetur infirmitas, eorum scilicet qui secundum conjecturas cordis humani inscrutabilem altitudinem judiciorum Dei cogitare conantur! 18. Hanc quaestionem sibi ex adverso opponens Apostolus ait: Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Nobis hoc dictum putemus. Quid ergo aliud quam quod respondit Apostolus, respondere debemus? aut si et nos talia movent, quia et nos homines sumus, simul oportet omnes audiamus dicentem, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Id. IX, 14-21)? Haec massa si esset ita media, ut quemadmodum nihil boni ita nec mali aliquid mereretur, non frustra videretur iniquitas, ut ex ea fierent vasa in contumeliam: cum vero per liberum arbitrium primi hominis in condemnationem universa defluxerit, procul dubio quod ex ea fiunt vasa in honorem, non ipsius justitiae, quae gratiam nulla praecessit, sed Dei misericordiae; quod vero in contumeliam, non iniquitati Dei, quae absit ut sit apud Deum, sed judicio deputandum est. Hoc quisquis cum Ecclesia catholica sapit, non contra gratiam pro meritis disputat, sed misericordiam et judicium Domino cantat, ut nec misericordiam recuset ingratus, nec judicium accuset injustus. 19. Alia est namque illa consparsio de qua idem dicit Apostolus: Si autem delibatio sancta est, et consparsio; et si radix sancta est, et rami (Rom. XI, 16). Illa est ex Abraham, non ex Adam, id est ex communione sacramenti et similitudine fidei, non ex propagine mortali: ista vero vel consparsio, vel sicut in plerisque codicibus legitur, massa, quoniam tota mortis est, cum per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; misericordia ex illa fit aliud vas in honorem, judicio autem aliud in contumeliam. Neque ibi praecedunt merita gratiam liberantis; neque hic effugiunt peccata justitiam punientis. Quod quidem in aetatibus majoribus adversus contensiosos non tam evidenter apparet, ubi pro meritis hominum qualicumque velut protecti obscuritate confugiunt: sed ideo contra eorum contentionem illos invehit Apostolus, in quibus nondum natis, neque agentibus aliquid boni aut mali, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Major serviet minori. 20. Qua in re quoniam nimis alta et inscrutabilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus (Ibid. 33), interim teneat homo non esse iniquitatem apud Deum; sed qua aequitate cujus vult miseretur, et quem vult obdurat, se tanquam hominem ignorare fateatur: ita sane ut propter illud quod inconcussum tenet, non esse iniquitatem apud Deum, quamvis nemo ab illo justificetur meritis praecedentibus, neminem tamen obdurari, nisi merito, noverit. Pie namque et veraciter creditur Deus nocentes atque impios justificando a poenis debitis liberare: quemquam vero immeritum et nulli obnoxium peccato si Deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur. Ubi ergo liberatur indignus, tanto debetur major actio gratiarum, quanto poena justior debebatur: ubi autem damnatur indignus, nec misericordia nec veritas obtinetur . 21. Quomodo, inquiunt, Esau non damnatur indignus, si « non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori? » Sicut enim illius nulla praecesserant opera bona, ut ad gratiam pertineret, sic nec hujus mala ut ad poenam pertinere deberet. Nulla plane in utroque opera vel bona vel mala, sed propria: uterque autem illi uni obnoxius erat, in quo omnes peccaverunt, ut omnes in illo morerentur: quicumque enim ex illo uno multi in seipsis futuri erant, tunc in illo unus erant. Proinde illud peccatum solius esset, si ex illo nullus exiisset: porro autem in quo erat natura communis, ab ejus vitio est nullus immunis. Si ambo qui nondum propria vel bona vel mala operabantur, rei tamen ex origine nascebantur; laudet misericordiam qui liberatur, non culpet judicium qui punitur. CAPUT VII. 22. Hic si dixerimus, Quanto melius ambo liberarentur; nihil nobis convenientius dicetur, quam, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Novit quippe ille quid agat, et quantus numerus esse debeat primitus omnium hominum, deinde sanctorum, sicut siderum, sicut Angelorum; atque, ut de terranis loquamur, sicut pecorum, piscium, volatilium, sicut arborum et herbarum, sicut denique foliorum capillorumque nostrorum. Nam nos humana cogitatione adhuc possumus dicere, Quoniam bona sunt cuncta ista quae fecit, quanto melius illa duplicasset, et multiplicasset, ut multo essent plura quam sunt: si enim non ea caperet mundus, numquid non posset etiam ipsum facere quantum vellet ampliorem? Et tamen quantumcumque faceret vel illa plura, vel istum capaciorem atque majorem, nihilominus eadem de multiplicandis eis dici possent, et nullus esset immoderatus modus. 23. Etenim etiam illud dici potest, sive sit gratia qua justificantur injusti, de qua nobis dubitare fas non est, sive, ut quidam volunt, semper praecedat liberum arbitrium, cujus meritum sequatur vel poena vel praemium, cur omnino creati sunt quod Deus ita peccaturos, ut aeterno essent igne damnandi, sine dubitatione praescivit? Quamvis enim peccata non fecerit, naturas tamen ipsas, quae per seipsas sine dubio bonae sunt, quibus tamen ex arbitrio voluntatis futura essent vitia peccatorum, et in multis talia quibus esset aeterna poena reddenda, quis nisi Deus creavit? Quare, nisi quia voluit? quare autem voluerit, o homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum eum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem consparsione facere aliud quidem vas in honorem, aliud autem in contumeliam? 24. Atque utinam discamus quod sequitur: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, pertulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Ecce jam ratio reddita est homini, quanta debuit homini; si tamen vel istam capit, qui pro sui arbitrii libertate in tantae infirmitatis servitute contendit: ecce dictae sunt causae. Tu ergo, quis es qui respondeas Deo; si volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, quod et malis bene uti optimus possit, malis duntaxat non conditione divina, sed vitiata voluntatis iniquitate natura, quae a Deo conditore condita est bona, pertulit in multa patientia vasa irae aptata in interitum: non quod illi essent necessaria, sive angelica sive humana peccata, cui nec justitia creaturae cujusquam est necessaria; sed ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, ne se in bonis operibus tanquam de propriis extollerent viribus, sed humiliter intelligerent, nisi illis Dei gratia non debita, sed gratuita subveniret, id fuisse reddendum meritis suis, quod aliis in eadem massa redditum cernerent? 25. Certus est ergo Dei praescientiae definitus numerus, et multitudo sanctorum, quibus diligentibus Deum, quod eis donavit per diffusum in cordibus eorum Spiritum sanctum, omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt. Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit: hic subaudire debemus, secundum propositum. Sunt enim et alii vocati, sed non electi; ac per hoc non secundum propositum vocati. Quos autem vocavit (hoc est secundum propositum) illos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 28-30). Hi sunt filii promissionis, hi sunt electi qui per electionem gratiae salvi fiunt, ubi dictum est: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Haec sunt vasa misericordiae, in quibus Deus etiam per vasa irae notas facit divitias gloriae suae. Horum fit per Spiritum sanctum cor unum et anima una (Act. IV, 32), quae benedicit Deum, et non obliviscitur omnes retributiones ejus, qui propitius fit omnibus iniquitatibus ejus; qui sanat omnes languores ejus; qui redimit de corruptione vitam ejus; qui coronat eam in misericordia (Psal. CII, 2, 2), quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. 26. Caeteri autem homines ad istam societatem non pertinentes, quorum tamen et animam et corpus Dei bonitas operata est, et quidquid habet ipsa natura praeter vitium, quod eidem inflixit superbientis voluntatis audacia, propter hoc a Deo praesciente creati sunt, ut in his ostenderet liberum desertoris arbitrium sine sua gratia quid valeret; et in eorum justis et debitis poenis vasa misericordiae, quae non suorum operum meritis, sed gratuita Dei gratia sunt ab illa concretione discreta, quid sibi collatum esset addiscerent; ut omne os obstruatur (Rom III, 19), et qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor I, 31). CAPUT VIII. 27. Quisquis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi qui dixit, Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10): non enim ait, Quod periturum fuerat, sed quod perierat; quid ostendens, nisi peccato primi hominis universi generis humani periisse naturam? qui ergo aliter docet, et non acquiescens ei quae secundum pietatem est doctrinae (II Tim. VI, 3), contra gratiam Salvatoris, et contra sanguinem Redemptoris tanquam salvam et liberam naturam defendit humanam, et christiano tamen censeri vocabulo affectat; quid de parvulorum discretione dicturus est, cur alius in vitam secundi hominis assumatur, alius in morte primi hominis relinquatur? Si dixerit liberi arbitrii merita praecessisse; respondet Apostolus quae supra diximus de nondum natis neque aliquid agentibus boni aut mali. Si autem dixerit quod adhuc in libris quos nuperrime Pelagius perhibetur edidisse, defenditur; quamvis jam videatur anathematizasse in episcopali judicio Palaestino eos qui dicunt quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum: si dixeris ambo sine judicio natos, nec aliquid de primi hominis damnatione traxisse; profecto quoniam negare non audet in regnum coelorum adoptari eum qui fuerit regeneratus in Christo; respondeat quid de illo futurum sit, qui nulla sua culpa non baptizatus, ista fuerit temporali morte praeventus. Si non putamus esse dicturum quod innocentem Deus, nec habentem originale peccatum ante annos quibus habere poterat proprium, aeterna morte damnabit; cogitur itaque respondere quod Pelagius in ecclesiastico judicio, ut aliquo modo catholicus pronuntiaretur, anathematizare compulsus est, infantes, etiamsi non babtizentur, habere vitam aeternam: hac enim negata, quid nisi mors aeterna remanebit? 28. Ac per hoc contra sententiam Domini disputabit dicentis, Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est panis qui de coelo descendit, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur; non enim de ista morte loquebatur, quam necesse est patiantur etiam qui de ipso pane manducant: et paulo post, Amen, amen dico vobis, Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 49, 50, 54); utique illam quae post hanc mortem futura est: et contra apostolicae Sedis auctoritatem, ubi de hac ipsa re cum ageretur, hoc testimonium adhibitum est evangelicum, ne parvuli non baptizati vitam posse habere credantur (Innocent. in Epist. 182, n. 5): et contra ipsius Pelagii verba apud episcopos a quibus audiebatur, expressa, ubi anathematizavit eos qui dicerent infantes non baptizatos habere vitam aeternam. 29. Quod propterea commemoravimus, quoniam quidem apud vos, vel in vestra potius civitate, si tamen verum est quod audivimus, tanta pro isto errore quidam obstinatione nituntur, ut dicant facilius esse ut etiam Pelagium deserant atque contemnant, qui haec sentientes anathematizavit, quam ab hujus sententiae, sicut eis videtur, veritate discedant. Si autem cedunt Sedi apostolicae, vel potius ipsi magistro et domino Apostolorum, qui dicit non habituros vitam in semetipsis, nisi manducaverint carnem filii hominis, et biberint sanguinem, quod nisi baptizati non utique possunt; nempe aliquando fatebuntur parvulos non baptizatos vitam habere non posse, ac per hoc, quamlibet tolerabilius omnibus qui etiam propria peccata committunt, tamen aeterna morte multari. 30. Quae cum ita sint, audeant disputare, et quibus possunt persuadere contendant, Deum justum, apud quem non est iniquitas, parvulos a peccatis propriis innocentes, si nec illo ex Adam obligati et obstricti sunt, morte perpetua damnaturum. Quod si absurdissimum est et a justitia Dei penitus alienum, et tamen nullus qui se meminit catholicae fidei christianum, negat aut dubitat parvulos non accepta gratia regenerationis in Christo, sine cibo carnis ejus et sanguinis potu, non habere in se vitam, ac per hoc poenae sempiternae obnoxios; profecto restat ut quia ipsi non egerunt aliquid boni aut mali, ideo mortis eorum justa sit poena, quia in illo moriuntur, in quo omnes peccaverunt; unde in isto solo justificantur, a quo peccatum nec originale trahi potuit, nec proprium perpetrari. 31. Ipse vocavit nos non solum ex Judaeis, verum etiam ex Gentibus; quoniam et illius Jerusalem filios, quae interfecit Prophetas, et lapidavit missos ad se, quamvis ipsa nolente collegit ipse quos voluit (Matth. XXIII, 37), et ante incarnationem suam, sicut ipsos Prophetas, et posteaquam Verbum caro factum est, sicut Apostolos et hominum millia qui et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum posuerunt (Act. II, 41, et IV, 4, 34, 35). Omnes quippe illi filii sunt Jerusalem nolentis ut colligerentur, qui tamen illa nolente collecti sunt; de quibus dicit: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Matth. XII, 27). De iis praedictum erat: Si fuerint filii Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai, X, 22; Osee I, 10; Rom. IX, 24-27). Non potest excidere verbum Dei, nec repulit plebem suam quam praescivit, quae tamen reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, quod saepe dicendum est, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia: non haec utique nostra, sed Apostoli verba sunt (Rom. XI, 2, 5, 6). Quod ergo ad Jerusalem nolentem colligi filios suos ille clamabat, hoc nos clamamus adversus eos qui filios volentes Ecclesiae colligi nolunt: nec saltem post judicium quod de ipso Pelagio in Palaestina factum est, corriguntur; de quo damnatus exisset, nisi objecta sibi contra gratiam Dei, dicta quae obscurare non potuit, ipse damnasset. CAPUT IX. 32. Praeter illa enim quae, quo modo potuit, ausus est qualicumque ratione defendere, objecta quaedam sunt, quae nisi remota omni tergiversatione anathematizasset, ipse anathematizatus exisset. Objectum est enim eum dicere: Quia Adam sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset: et quod peccatum ejus ipsum solum laeserit, et non genus humanum: et quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem: et quod neque per mortem vel per praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat: et infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam: et divites baptizatos, nisi omnibus renuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, nec eos habere posse regnum Dei: et gratiam Dei atque adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse vel in lege atque doctrina: et Dei gratiam secundum merita nostra dari: et filios Dei non posse vocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti: et non esse liberum arbitrium, si Dei indiget auxilio; quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid, vel non facere: et victoriam nostram non ex Dei adjutorio esse, sed ex libero arbitrio: et quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum qui per poenitentiam digni fuerint misericordia. 33. Haec omnia Pelagius sic anathematizavit, quod satis Gesta ipsa testantur, ut nihil ad ea quoquo modo defendenda disputationis attulerit; unde fit consequens ut quisquis sequitur illius episcopalis auctoritatem judicii, et ipsius Pelagii confessionem, haec tenere debeat, quae semper tenuit catholica Ecclesia: Adam, nisi peccasset, non fuisse moriturum: quod peccatum ejus non ipsum solum laeserit, sed et genus humanum: et quod infantes nuper nati non sint in illo statu, in quo Adam fuit ante praevaricationem, ut ad ipsos pertineat etiam quod breviter ait Apostolus, Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). Unde fit ut infantes non baptizati, non solum regnum coelorum, verum etiam vitam aeternam habere non possint. Confiteatur etiam, divites baptizatos, etiamsi divitiis suis non careant, et sint tales quales ad Timotheum describit Apostolus dicens, Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat omnia abundanter ad fruendum; divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19), non eos regno Dei posse privari. Fateatur gratiam Dei et adjutorium etiam ad singulos actus dari; eamque non dari secundum merita nostra, ut vera sit gratia, id est gratis data per ejus misericordiam qui dixit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero (Exod. XXXIII, 19). Fateatur filios Dei vocari posse illos qui quotidie dicunt, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): quod utique veraciter non dicerent, si essent omnimodo sine peccato. Fateatur esse liberum arbitrium, etiam si divino indiget adjutorio. Fateatur quando contra tentationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamvis et illic habeamus propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex adjutorio Dei nostram provenire victoriam. Non enim aliter verum erit quod Apostolus ait: Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Fateatur secundum gratiam et misericordiam Dei veniam poenitentibus dari, non secundum merita eorum; quandoquidem etiam ipsam poenitentiam donum Dei dixit Apostolus, ubi ait de quibusdam: Ne forte det illis Deus poenitentiam (II Tim. II, 25). Haec omnia simpliciter sine ullis fateatur ambagibus, si quis in auctoritatem catholicam et in ipsius Pelagii expressa ecclesiasticis Gestis verba consentit. Neque enim illa quae his sunt contraria, veraciter anathematizata esse credendum est, nisi haec quibus sunt contraria, fideli corde teneantur, et aperta confessione promantur. CAPUT X. 34. Nec in istis libris recentioribus, quos idem Pelagius post illud judicium dicitur edidisse, quamvis adjutorio divinae gratiae consentire videatur, quid de hac re sentiat satis evidenter apparet. Aliquando enim ita paribus momentis potestatem voluntatis aequa lance perpendit, ut quantum ad peccandum, tantum etiam ad non peccandum valere definiat: quod si ita est, nullus locus adjutorio gratiae reservatur, sine qua nos dicimus ad non peccandum nihil voluntatis arbitrium valere. Aliquando autem quotidiano gratiae Dei muniri nos confitetur auxilio, quamvis habeamus ad non peccandum forte ac firmum liberum arbitrium: quod utique invalidum et infirmum debuit confiteri, donec sanentur omnes languores animae nostrae. Non enim pro infirmitate corporis precabatur, qui dicebat, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea: nam ut ostenderet pro anima se rogare, secutus adjunxit, et anima mea turbata est valde (Psal. VI, 3, 4). 35. Videtur ergo auxilium gratiae tanquam ex abundanti putare concedi, id est, ut etiamsi non concedatur, habeamus tamen ad non peccandum forte ac firmum liberum arbitrium. Quod ne existimemur de illo temere suspicari, et fortasse quis dicat sic eum sentire forte ac firmum ad non peccandum liberum arbitrium (quamvis sine Dei gratia id efficere atque adimplere non possit), sicut sanos oculos firmos dicimus ad videndum, quod tamen nullo modo facere possunt, si desit lucis auxilium; alio loco quid diceret, vel quid putaret ostendit, ubi ait, Ideo Dei gratiam hominibus dari, ut quod facere per liberum jubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Utique cum dicit, facilius, quid vult intelligi, nisi et gratia si desit, posse per liberum arbitrium, vel facile, vel etiam difficile quae divinitus jubentur impleri? 36. Ubi est ergo, Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Ubi postremo illa testimonia, quae Jerosolymitanae antistes Ecclesiae, sicut in eisdem Gestis legitur, ipsi Pelagio se dixisse commemorat, cum ad eum perlatum esset quod sine gratia Dei diceret absque peccato hominem esse posse? Haec sunt enim ab illo dicta tria testimonia valde magna contra hujusmodi impiam praesumptionem, quod Apostolus ait: Plus omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10); et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16); et, Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam (Psal. CXXVI, 1). Quomodo ergo quod Deus jubet, sine adjutorio ipsius vel difficile impletur, cum si Dominus non aedificet, in vanum aedificans laborasse dicatur; neque scriptum sit, Est quidem volentis, atque currentis, facilius autem miserentis est Dei, sed scriptum sit, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; non quia nulla est hominis voluntas atque cursus, sed quia nihil potest, nisi ille misereatur: nec Apostolus dixerit, Et ego, sed dixerit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum: non quia ipse nihil boni agebat, sed quia nihil ageret, si illa non adjuvaret? Quanquam illa possibilitas liberi arbitrii tam in bonum quam in malum ex aequa lancis perpensione nec huic facilitati locum relinquit, quam saltem videtur esse confessus dicendo, Facilius possunt implere per gratiam, facilius impletur per gratiam bonum, facillime autem sine gratia fit malum: profecto ista possibilitas non aequa lance perpenditur. CAPUT XI. 37. Sed quid plura? Non solum ad istos vitandos cauti esse debemus, verum etiam ad docendos vel monendos, si patiantur, pigrescere non debemus. Plus eis tamen sine dubitatione praestamus, si ut corrigantur oremus, ne cum tantis ingeniis vel pereant, vel alios perdant praesumptione damnabili: quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; id est, justitiam quae a Deo est ignorantes, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). Quibus utique, quoniam christiani appellantur, magis observandum est quam Judaeis, de quibus hoc dixit Apostolus, ne offendant in lapidem offensionis (Id. IX, 32), velut argute defendendo naturam et liberum arbitrium, quemadmodum philosophi hujus mundi, qui vehementer egerunt ut putarentur vel putarent sibi beatam vitam virtute propriae voluntatis efficere. Caveant ergo isti ne per sapientiam verbi evacuent crucem Christi (I Cor. I, 17), et hoc sit eis offendere in lapidem offensionis. Natura enim humana etiamsi in illa integritate in qua condita est permaneret, nullo modo seipsam Creatore suo non adjuvante servaret: cum igitur sine Dei gratia salutem non possit custodire quam accepit; quomodo sine Dei gratia potest reparare quam perdidit? 38. Non autem ideo pro istis non orare debemus, quia si non corriguntur, eorum imputandum est voluntati, qui nolunt credere etiam ad hoc ipsum sibi necessariam gratiam Salvatoris, quod putant consistere in solis viribus voluntatis Nam et illi quibus sunt isti in hac causa omnino simillimi, de quibus hoc dixit Apostolus, quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti, profecto suae voluntatis vitio non credebant. Non enim ut essent infideles, cogebantur in vitium; sed nolendo credere, infidelitatis crimine non carebant. Et tamen quia voluntas, ut ad vera credenda moveatur, non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus opituletur, dicente ipso Domino cum de non credentibus loqueretur, Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre (Joan. VI, 66); propter hoc et Apostolus, quamvis eis instanter Evangelium praedicaret, parum tamen esse credebat, nisi pro illis etiam oraret ut crederent: ait enim, Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem; et tunc adjunxit illa quae diximus, Testimonium enim illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, etc. Oremus ergo pro illis, sancte frater. CAPUT XII. 39. Cernis quippe nobiscum quam malo errore teneantur. Fragrant enim epistolae tuae odore sincerissimo Christi, ubi germanissimus gratiae ipsius dilector et confessor appares. Sed quod diu tecum ex hac re loquendum putavimus, primo quia jucundissimum est, fecimus: quid enim debet esse jucundius, vel infirmis gratia qua sanantur, vel pigris gratia qua excitantur, vel volentibus gratia qua juvantur? deinde, ut si quid nostra disputatione Deo adjuvante possemus, tua, non fides, sed fidei contra tales adminiculetur assertio, sicut nos quoque in hanc facultatem tuae Germanitatis litteris adjuvamur. 40. Quid enim uberius et veracissima confessione plenius, quam illud est in quadam epistola tua, ubi naturam nostram non mansisse, ut condita est, sed vitiatam esse per illum generis humani patrem, humiliter deplorasti dicens: Pauper ego et dolens, qui adhuc terrenae imaginis squalore concretus sum, et plus de primo quam de secundo Adam carnis sensibus et terrenis actibus refero, quomodo tibi audebo me pingere, cum coelestis imaginis inficiator prober corruptione terrena? Utrinque me concludit pudor. Erubesco pingere quod sum; non audeo pingere quod non sum: odi quod sum; et non sum quod amo. Sed quid misero mihi proderit odisse iniquitatem, et amare virtutem; cum id potius agam quod odi, nec elaborem piger id potius agere quod amo? Ipse discors et intestino bello distrahor, dum spiritus adversus carnem, caro adversus spiritum dimicat, et lex corporis lege peccati legem mentis impugnat. Infelix ego, qui in me venenatum inimicae arboris gustum nec crucis ligno digessi! Durat enim mihi illud per Adam virus paternum, quo universitatem generis sui pater praevaricatus infecit (Paulinus, in Epist. 8, ad Severum): et caetera quae de hac miseria multa connectis ingemiscendo, exspectans redemptionem corporis tui, et nondum re, sed spe salvum te esse cognoscens (Rom. VIII, 23, 24). 41. Sed fortassis tu alium in te transfigurasti, cum haec diceres, nec aliquas de carne concupiscente adversus spiritum, quamvis ei non consentias, molestias importunas pateris et odiosas: verumtamen et tu, et quisquis haec patitur, et gratiam Christi per quam de corpore mortis hujus liberetur exspectat, nondum quidem evidenter in seipso, sed in illo homine latenter ibi erat, quando cibus vetitus tangebatur, et concipiebatur longe lateque per cunctos itura perditio. De orando autem, et gemitibus flagitando proficiendi ac recte vivendi adjutorio, quae tua non fervet epistola? quid est tui quantumcumque sermonis, ubi non sit sparsum gemebunda pietate quod in oratione dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13). Invicem itaque nos et consolemur in his omnibus, et exhortemur, et quantum dat Dominus adjuvemus. Quae autem, et de quibus audierimus quae multum dolemus et facile credere nolumus; audiet a communi amico Sanctitas tua, quo in Dei misericordia cum salute remeante speramus nos de omnibus fieri posse certissimos. DE SUBSEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT. CAP. XLIX.) De praesentia Dei scripsi librum, ubi nostra intentio contra haeresim Pelagianam maxime vigilat, non expresse nominatam: sed in eo etiam de praesentia naturae, quem Deum verum et summum dicimus, et de templo ejus operose ac subtiliter disputatur. Hic liber sic incipit: « Fateor me, frater dilectissime Dardane. »
DE PRAESENTIA DEI LIBER, SEU EPISTOLA CLXXXVII . Respondet ad duas quaestiones Dardani, interrogantis primo de Christo, quomodo nunc in coelo sit, qui latroni in cruce dixerit eum secum illo die futurum in paradiso; num forte quia Christus ubique existit, an quia paradisus in coelo situs est: secundo de parvulis, utrum non Deum noverint, etiam in utero existentes, siquidem Joannes in utero exsultavit ad praesentiam matris Domini.
CAP. PRIMUM. 1. Fateor me, fratrer dilectissime Dardane, illustrior mihi in charitate Christi, quam in hujus saeculi dignitate, litteris tuis tardius respondisse quam debui. Cujus rei causas nollem quaereres, ne molestius me feras diutius excusantem, quam pertulisti tardius rescribentem; cum ego te malim offensioni meae facile ignoscere, quam de mea defensione judicare: quaecumque illae causae fuerint, crede nullum tui apud me esse potuisse contemptum. Imo enim velocissime rescripsissem, si te contempsissem. Nec modo quia tandem aliquando rescripsi, ideo saltem tandem aliquando dignum aliquid te lectore molitus sum, et quod merito possim tuo nomine praenotare; sed rescribere utcumque jam malui, quam pati et hanc aestatem me hujus officii debitore transire. Nec tua me dignitas terruit fecitque cunctantem, cum sit humanitas tua gratior quam illa suspectior. Sed unde te magis amo, hinc difficilius unde sufficiam tantae aviditati religiosi tui amoris invenio. 2. Huc accessit, quod praeter mutuae charitatis flammam, qua fit ut etiam eos, quos nunquam vidimus, diligamus, dum eos habere quod diligimus credimus, ubi me utique praevenisti, fecistique ut verear in me decipi opinionem atque exspectationem tuam: praeter hoc ergo mihi tales quaestiones in tua epistola proposuisti, quae si a quolibet propositae forent, otio quoque meo, quod mihi defit, non parvum negotium fierent. Cum vero abs te proponuntur, cui profunda rimanti solutionis earum superficies nequaquam sat est, et proponuntur occupatissimo aliorumque curarum molibus vallato et obstricto; tuae prudentiae est et benevolentiae cogitare quam te placidum habere debeam, vel quod diu non respondi, vel si etiam nunc pro tuae intentionis granditate non respondero. CAPUT II. 3. Quaeris igitur, Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus quomodo nunc esse credatur in coelo, cum pendens in ligno, jamque moriturus, latroni credenti dixerit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Et hinc fortasse intelligendum dicis paradisum, quasi in aliqua coeli parte positum, aut, quia ubique Deus sit, hominem quoque illum qui in Deo sit ubique diffusum; ex hoc nimirum intelligi volens etiam in paradiso esse potuisse qui ubique sit. 4. Ubi ego quaero, vel potius agnosco quemadmodum accipias hominem Christum. Non utique sicut quidam haeretici, Verbum Dei et carnem, hoc est sine anima humana; ut Verbum esset carni pro anima: vel Verbum Dei et animam et carnem, sed sine mente humana; ut verbum Dei esset animae pro mente humana. Non utique sic accipis hominem Christum, sed sicut superius locutus es, ubi aisti Christum omnipotentem Deum ea te ratione credulitatis accipere, ut Deum non crederes, nisi perfectum etiam hominem credidisses. Profecto cum dicis hominem perfectum, totam illic naturam humanam vis intelligi: non est autem homo perfectus, si vel anima carni, vel animae ipsi mens humana defuerit. 5. Si ergo secundum hominem quem Verbum Deus suscepit, putamus dictum esse, Hodie mecum eris in paradiso, non ex his verbis in coelo existimandus est esse paradisus: neque enim ipso die in coelo futurus erat homo Christus Jesus; sed in inferno secundum animum, in sepulcro autem secundum carnem. Et de carne quidem quod eo die in sepulcro sit posita, manifestissimum est Evangelium: quod vero illa anima in infernum descenderit, apostolica doctrina praedicat; quandoquidem beatus Petrus ad hanc rem testimonium de Psalmis adhibet, ubi praedictum esse demonstrat, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 27, et Psal. XV, 10). Illud de anima dictum est, quia non ibi est derelicta, unde tam cito remeavit: illud de corpore, quod in sepulcro corrumpi celeri resurrectione non potuit. Sed in sepulcro paradisum nullus intelligit. Et si quisquam esset ita absurdus, ut hoc sapere conaretur, eo quod illud sepulcrum in horto erat; certe hinc ab ista opinione revocaretur, quod ille cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso, non illo die fuit cum Christo in illo sepulcro: nec ejus fidei pro magno munere offerretur sepultura carnis, nihil gaudii vel doloris in morte sentientis, cum ille de requie ubi sensus est cogitaret. 6. Restat igitur ut, si secundum hominem dictum est, Hodie mecum eris in paradiso, in inferno intelligatur esse paradisus, ubi erat eo die futurus secundum humanam animam Christus. Utrum autem sinus ille Abrahae, ubi dives impius cum in tormentis esset inferni, requiescentem pauperem vidit, vel paradisi censendus vocabulo, vel ad inferos pertinere existimandus sit, non facile dixerim. De illo quippe divite legimus dictum esse, Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno; et, cum apud inferos in tormentis esset. In pauperis autem morte vel requie non sunt inferi nominati: sed, Contigit, inquit, mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Deinde ardenti diviti dicit Abraham, Inter nos et vos chaos magnum firmatum est (Luc. XVI, 22-26): tanquam inter inferos sedesque beatorum. Non enim facile alicubi Scripturarum inferorum nomen positum invenitur in bono. Unde etiam quaeri solet, si nonnisi poenalia recte intelliguntur inferna, quomodo animam Domini Christi pie credamus fuisse in inferno. Sed bene respondetur ideo descendisse, ut quibus oportuit subveniret: unde beatus Petrus eum dicit solvisse dolores inferni, in quibus impossibile erat teneri eum (Act. II, 24). Porro si utraque regio et dolentium et requiescentium, id est, et ubi dives ille torquebatur, et ubi pauper ille laetabatur, in inferno esse credenda est; quis audeat dicere Dominum Jesum ad poenales inferni partes venisse tantummodo, nec fuisse apud eos quid in Abrahae sinu requiescunt? Ubi si fuit, ipse est intelligendus paradisus quem latronis animae illo die dignatus est polliceri. Quae si ita sunt, generale paradisi nomen est, ubi feliciter vivitur. Neque enim quia paradisus est appellatus ubi Adam fuit ante peccatum, propterea Scriptura prohibita est etiam Ecclesiam vocare paradisum cum fructu pomorum. CAPUT III. 7. Est autem sensus multo expeditior, et ab his omnibus ambiguitatibus liber, si non secundum id quod homo erat, sed secundum id quod Deus erat Christus dixisse accipiatur, Hodie mecum eris in paradiso. Homo quippe Christus illo die secundum carnem in sepulcro, secundum animam in inferno futurus erat: Deus vero idem ipse Christus ubique semper est. Est enim lux quae lucet etiam in tenebris, quamvis eam tenebrae non comprehendant (Joan. I, 5). Est Virtus et Sapientia Dei, de qua scriptum est quod attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter (Sap. VIII, 1); et attingat ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrat (Id. VII, 24). Ubicumque ergo sit paradisus, quisquis beatorum ibi est, cum illo ibi est, qui ubique est. 8. Cum enim sit Christus Deus et homo; Deus utique unde dicit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); homo autem unde dicit, Pater major me est (Id. XIV, 28); idemque Filius Dei unigenitus a Patre, et filius hominis ex semine David secundum carnem: utrumque in illo observandum est cum loquitur, vel cum de illo Scriptura loquitur, et quid secundum quid dicatur intuendum. Nam sicut unus homo est anima rationalis et caro, sic et unus Christus est Verbum et homo. Proinde quod ad Verbum attinet, creator est Christus; Omnia enim per ipsum facta sunt (Joan. I, 3): quod vero ad hominem, creatus est Christus; Factus est enim ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), et in similitudinem hominum factus (Philipp. II, 7). Item quia in homine duo sunt, anima et caro; secundum animam tristis fuit usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), secundum carnem passus est mortem (Act. III, 18). 9. Nec tamen cum Filium Dei Christum dicimus, hominem separamus; aut cum eumdem Christum filium hominis dicimus, separamus Deum. Secundum hominem namque in terra erat, non in coelo ubi nunc est, quando dicebat, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13): quamvis secundum id quod Filius Dei erat, esset in coelo; secundum id vero quod filius hominis erat, adhuc esset in terra, nondumque ascendisset in coelum. Similiter cum secundum id quod Filius Dei est, sit Dominus gloriae; secundum id autem quod est filius hominis, crucifixus sit; ait tamen Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Ac per hoc et filius hominis secundum Deum erat in coelo, et Filius Dei secundum hominem, crucifigebatur in terra. Sicut ergo potuit recte dici Dominus gloriae crucifixus, cum ad solam carnem illa passio pertineret: ita recte dici potuit, Hodie mecum eris in paradiso, cum juxta humanam humilitatem, per carnem in sepulcro, per animam in inferno illo die futurus esset; juxta divinam vero immutabilitatem nunquam de paradiso, quia ubique est semper, recessisset. 10. Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum Jesum, unde venturus est; memoriterque recole, et fideliter tene christianam confessionem, quoniam resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, nec aliunde quam inde venturus est ad vivos mortuosque judicandos. Et sic venturus est, illa angelica voce testante, quemadmodum ire visus est in coelum (Act. I, 10, 11), id est in eadem carnis forma atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Secundum hanc formam non est putandus ubique diffusus. Cavendum est enim ne ita divinitatem astruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. Non est autem consequens ut quod in Deo est, ita sit ubique, ut Deus. Nam et de nobis veracissima Scriptura dicit quod in illo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28); nec tamen sicut ille ubique sumus; sed aliter homo ille in Deo, quoniam aliter et Deus ille in homine, proprio quodam et singulari modo. Una enim persona Deus et homo est, et utrumque est unus Christus Jesus; ubique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo. CAPUT IV. 11. Quanquam et in eo ipso quod dicitur Deus ubique diffusus, carnali resistendum est cogitationi, et mens a corporis sensibus avocanda, ne quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta diffundi, sicut humus, aut humor, aut aer, aut lux ista diffunditur (omnis enim hujuscemodi magnitudo minor est in sui parte quam in toto); sed ita potius sicuti est magna sapientia, etiam in homine cujus corpus est parvum. Et si duo sunt sapientes, quorum sit alter corpore grandior, neuter sapientior, non est illa in majore major, minor in minore, aut minor in uno quam in duobus; sed tanta in hoc quanta in illo, et tanta in unoquoque quanta in utroque: neque enim si aequaliter sunt omnino sapientes, plus sapiunt ambo quam singuli; quemadmodum si aequaliter sint immortales, non plus vivunt ambo quam singuli. 12. Ipsa denique immortalitas corporis, quae in Christi carne praecessit, nobisque in fine futura promittitur, cum magna sit res, non est profecto mole magna; sed licet corporaliter habeatur, incorporea quaedam excellentia est. Nam cum ipsum immortale corpus minus sit in parte quam in toto, immortalitas ejus tam plena est in parte quam in toto; et cum sint aliis alia majora, non tamen aliis alia immortaliora sunt membra. Sicut nunc quando ex omni parte sani sumus secundum modum praesentis in corpore sanitatis, non quia major est manus tota quam digitus, ideo manus totius sanitatem majorem dicimus esse quam digiti; sed in illis inaequalibus aequalis est ipsa, quando ita breviora grandioribus comparantur, ut quod tam magnum esse non potest quam est aliud, possit tamen esse tam sanum. Esset autem major sanitas in majoribus membris, si essent majora saniora: cum vero non est ita, sed majora atque minora tam sana sunt, dispar est profecto in membrorum molibus quantitas, sed par est in disparibus sanitas. 13. Cum ergo sit corpus aliqua substantia, quantitas ejus est in magnitudine molis ejus; sanitas vero ejus non quantitas, sed qualitas ejus est. Non ergo potuit obtinere quantitas corporis, quod potuit qualitas. Nam ita distantibus partibus, quae simul esse non possunt, quoniam sua quaeque spatia locorum tenent, minores minora, et majora majores, non potuit esse in singulis quibusque partibus tota vel tanta; sed amplior est quantitas in amplioribus partibus, brevior in brevioribus, et in nulla parte tanta quanta per totum: qualitas vero corporis, quae sanitas dicitur, cum sanum corpus est totum, tanta est in majoribus, quanta in minoribus partibus; non enim quae minus magnae sunt, ideo minus sanae sunt, aut quae ampliores ideo saniores. Absit ergo ut quod potest in corpore qualitas creati corporis, non possit in seipsa substantia Creatoris. 14. Est ergo Deus per cuncta diffusus. Ipse quippe ait per prophetam, Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24); et quod paulo ante posui de sapientia ejus, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); itemque scriptum est, Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Id. I, 7); eique dicitur in quodam psalmo, Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7). Sed sic est Deus per cuncta diffusus, ut non sit qualitas mundi; sed substantia creatrix mundi, sine labore regens, et sine onere continens mundum. Non tamen per spatia locorum, quasi mole diffusa, ita ut in dimidio mundi corpore sit dimidius, et in alio dimidio dimidius, atque ita per totum totus; sed in solo coelo totus, et in sola terra totus, et in coelo et in terra totus, et nullo contentus loco, sed in seipso ubique totus. 15. Ita Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus, ita Trinitas unus Deus. Neque enim mundum inter se in tres partes diviserunt, quas singulas singuli implerent, quasi non haberet ubi esset Filius aut Spiritus sanctus in mundo, si totum occupasset Pater. Non ita se habet vera incorporea immutabilisque divinitas. Non enim corpora sunt, quorum amplior sit in tribus quam in singulis magnitudo; nec loca suis molibus tenent, ut distantibus spatiis simul esse non possint. Si enim anima in corpore constituta, non solum nullas angustias, verum etiam quamdam latitudinem invenit, non corporalium locorum, sed spiritualium gaudiorum cum fit quod ait Apostolus, Nescitis quoniam corpora vestra templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19); nec dici nisi stultissime potest, non habere locum in nostro corpore Spiritum sanctum, quod totum nostra anima impleverit: quanto stultius dicitur ullis angustiis impediri alicubi Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus ubique simul esse non possint! CAPUT V. 16. Verum illud est multo mirabilius, quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat. Non enim omnibus dici potest quod ait Apostolus, vel quod jam dixi, vel etiam illud: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Id. III, 16)? Unde et e contrario de quibusdam dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quis porro audeat opinari, nisi quisquis inseparabilitatem penitus Trinitatis ignorat, quod in aliquo habitare possit Pater aut Filius, in quo non habitet Spiritus sanctus, aut in aliquo Spiritus sanctus in quo non et Pater et Filius? Unde fatendum est ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem, ubi procul dubio gratia dilectionis ejus agnoscitur, non dicimus, Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed, Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 9); ut templum ejus potius in oratione commemoremus, quod et nos ipsi esse debemus, et in quantum sumus, in tantum ad ejus societatem et adoptionis familiam pertinemus. Si enim populus Dei nondum factus aequalis Angelis ejus adhuc in ista peregrinatione dicitur templum ejus, quanto magis est templum ejus in coelis, ubi est populus Angelorum, quibus aggregandi et coaequandi sumus, cum, finita peregrinatione, quod promissum est sumpserimus! 17. Cum igitur qui ubique est, non in omnibus habitet; etiam in quibus habitat, non aequaliter habitat. Nam unde est illud quod Elisaeus poposcit, ut dupliciter in eo fieret Spiritus Dei qui erat in Elia (IV Reg. II, 9)? et unde in omnibus sanctis sunt alii aliis sanctiores, nisi abundantius habendo habitatorem Deum? Quomodo ergo verum supra diximus, quod Deus ubique sit totus, quando in aliis est amplius, in aliis minus? Sed non est negligenter intuendum quod diximus, in seipso esse ubique totum. Non ergo in eis quia alii plus eum capiunt, alii minus. Ideo enim ubique esse dicitur, quia nulli parti rerum absens est, ideo totus, quia non parti rerum partem suam praesentem praebet, et alteri parti alteram partem, aequales aequalibus, minori vero minorem, majorique majorem; sed non solum universitati creaturae, verum etiam cuilibet parti ejus totus pariter adest. Hique ab eo longe esse dicuntur, qui peccando dissimillimi facti sunt; et hi ei propinquare, qui ejus similitudinem pie vivendo recipiunt. Sicut recte dicuntur oculi tanto esse ab hac luce longius, quanto fuerint caeciores. Quid enim tam longe est a luce quam caecitas, etiamsi lux praesto sit, atque oculos perfundat exstinctos? Propinquare autem luci merito perhibentur oculi, qui sanitatis accessu aciem recipiendo proficiunt. CAPUT VI. 18. Porro autem quod parum distincte putavimus posse intelligi cum diceremus Deum esse ubique totum, nisi adderemus, In seipso, video diligentius exponendum. Quomodo enim ubique, si in seipso? Ubique scilicet, quia nusquam est absens. In seipso autem, quia non continetur ab eis quibus est praesens, tanquam sine eis esse non possit. Nam spatia locorum tolle corporibus, nusquam erunt, et quia nusquam erunt, nec erunt. Tolle ipsa corpora qualitatibus corporum, non erit ubi sint, et ideo necesse est ut non sint. Etenim cum per totam suam molem corpus aequaliter sanum est, aut aequaliter candidum, non est in una quam in alia parte ejus sanitas major aut candor, nec major in toto quam in parte ejus; quia non sanius aut candidius totum constat esse quam partem. Si autem inaequaliter sit sanum aut inaequaliter candidum, fieri potest ut in minore parte sit sanitas major aut candor, cum minora quam majora saniora vel candidiora sunt membra; usque adeo non mole constat quod in qualitatibus magnum dicitur esse vel parvum. Verumtamen si moles ipsa corporis, quantacumque vel quantulacumque sit, penitus auferatur, qualitates ejus non erit ubi sint, quamvis non mole metiendae sint. At vero Deus non, si minus capitur ab illo cui praesens est, ideo ipse minor est. Totus enim in seipso est, nec in quibus est, ita est ut indigeat eis, tanquam non possit esse nisi in eis. Sicut autem nec ab illo abest, in quo non habitat, et totus adest, quamvis eum ille non habeat; ita et illi in quo habitat, totus est praesens, quamvis eum non ex toto capiat. 19. Neque enim ad habitandum dividit se per hominum corda seu corpora, aliam sui partem huic tribuens, illi aliam, sicut lux ista per aditus et per fenestras domorum: sed potius, si quemlibet sonum, cum corporea res sit ac transitoria, surdus non capit, surdaster non totum capit, atque in his qui audiunt cum pariter ei propinquant, tanto magis alius alio capit, quanto est acutioris, tanto autem minus, quanto est obtusioris auditus, cum ille non varie magis minusve insonet, sed in eo loco in quo sunt, omnibus aequaliter praesto sit; quanto excellentius Deus natura incorporea et immutabiliter viva, qui non sicut sonus per moras temporum tendi et dividi potest, nec spatio aerio tanquam loco suo indiget, ubi praesentibus praesto sit, sed aeterna stabilitate in seipso manens, totus adesse rebus omnibus potest, et singulis totus, quamvis in quibus habitat, habeant eum pro suae capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedifificat! 20. Et donationum quidem dictae sunt divisiones tanquam per partes et membra unius corporis, ubi et simul omnes unum templum, et singuli singula templa sumus; quia non est Deus in omnibus quam in singulis major: et fit plerumque ut plures eum minus capiant, unus amplius. Sed cum dixisset Apostolus, Divisiones autem donationum sunt; continuo subjecit, Idem autem Spiritus: item cum ipsas donationum divisiones commemorasset; Omnia autem haec, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 4, 11). Dividens ergo, non ipse divisus, quia ipse unus atque idem. Illae vero divisiones dictae sunt, sicut membrorum in corpore; quia non idem valent aures quod oculi, atque ita membra caetera diversis officiis concorditer distributa: quae tamen cum sani sumus, una, neque diversa, nec alibi majore, alibi minore, sed cum sint ipsa disparia, communi et parili salute congaudent. Hujus corporis caput est Christus, hujus corporis unitas nostro sacrificio commendatur: quod breviter significavit Apostolus, dicens, Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). Per caput nostrum reconciliamur Deo, quia in illo est divinitas Unigeniti facta particeps mortalitatis nostrae, ut et nos participes ejus immortalitatis essemus. 21. Hoc sacramentum longe est a cordibus sapientium superborum, et ideo non christianorum, ac per hoc nec vere sapientium. Illorum etiam dico sapientium qui cognoverunt Deum; quia cognoscentes Deum, sicut dicit Apostolus, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 21). Nosti autem in quo sacrificio dicatur, Gratias agamus Domino Deo nostro. A cujus sacrificii humilitate longe abest typhus, et cothurnus illorum. Et ideo multum mirabilis res est quemadmodum quorumdam nondum cognoscentium Deum sit inhabitator Deus, et quorumdam cognoscentium non sit. Nec illi enim ad templum Dei pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; et ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati Sacramento Christi, regenerati Spiritu sancto, qui certe per aetatem nondum possunt cognoscere Deum: unde quem potuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse. Beatissimi autem sunt, quibus hoc est Deum habere quod nosse: ipsa quippe notitia plenissima, verissima, felicissima est. CAPUT VII. 22. Hinc jam oportet etiam illam quam post epistolae tuae subscriptionem addidisti, pertractare quaestionem: Si adhuc ignorant parvuli Deum, quomodo Joannes etiam antequam nasceretur, ad adventum et praesentiam matris Domini, in suae matris utero potuit exsultare. Cum enim commemorasses te legisse librum meum de Baptismo Parvulorum, addidisti et aisti: De praegnantibus quid sentias opto cognoscere, cum credulitatis fidem pro puero mater Joannis Baptistae responderit. 23. Haec sunt certe verba Elizabeth matris Joannis: Beata tu inter mulieres, et beatus fructus ventris tui: Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I, 42-44). Hoc autem ut diceret, sicut Evangelista praelocutus est, repleta est Spiritu sancto, quo procul dubio revelante cognovit quid illa exsultatio significaret infantis; id est, illius venisse matrem, cujus praecursor ipse et demonstrator esset futurus. Potuit ergo esse ista significatio rei tantae a majoribus cognoscendae, non a parvulo cognitae. Nam neque, cum hoc ante in Evangelio narraretur, dictum est, Credidit infans in utero ejus; sed, exsultavit: neque ipsa dixit, Exsultavit in fide infans in utero meo; sed, exsultavit in gaudio. Videmus autem exsultationem non solum parvulorum, sed etiam pecorum, non utique de aliqua fide, vel religione, vel qualicumque rationaii cognitione venientem. Sed haec plane inusitata et nova exstitit, quia in utero, et ad ejus adventum quae hominum Salvatorem fuerat paritura. Ideo mira, ideo in magnis signis deputanda: ideo haec exsultatio, et tanquam matri Domini reddita resalutatio, sicut solent miracula fieri, facta est divinitus in infante, non humanitus ab infante. 24. Quanquam etiamsi usque adeo est in illo puero acceleratus usus rationis et voluntatis, ut intra viscera materna jam posset agnoscere, credere, consentire, quod in aliis parvulis aetas exspectatur ut possint; etiam hoc in miraculis habendum divinae potentiae, non ad humanae trahendum est exemplar naturae. Nam quando Deus voluit, etiam jumentum mutum rationabiliter est locutum (Num. XXII, 28): nec ideo sunt admoniti homines in deliberationibus suis etiam asinina exspectare consilia. Quocirca nec quod factum est in Joanne contemno, nec inde regulam quid sentiendum sit de parvulis figo: imo id in illo propterea mirabiliter praedico, quia in aliis non invenio. Habet quidem aliquid simile etiam illa in Rebeccae utero lucta geminorum; verum et hoc usque adeo prodigium fuit, ut divinum propterea mulier oraculum quaereret, et audiret duobus illis infantulis duos populos fuisse figuratos (Gen. XXV, 22, 23). 25. Nescire autem divina parvulos qui nec humana adhuc noverint, si verbis velimus ostendere, vereor ne ipsis sensibus nostris facere videamur injuriam, quando id loquendo suademus, ubi omnes vires officiumque sermonis facillime superat evidentia veritatis. Annon videmus etiam cum articulatae vocis qualiacumque signa edere coeperint, atque ad initium fandi transire ab infantia, adhuc eos talia sentire ac dicere, in quibus si remansissent, annisque accedentibus tales esse persisterent, nullus eos, vel fatuus nimium, fatuos esse dubitaret? Nisi forte id restat, ut in vagitu infantiae, vel in ipso adhuc uteri silentio credamus parvulos fuisse sapientes, postea vero quam nobiscum coeperunt loqui, ad hanc ignorantiam quam videmus, crescendo venisse. Quod opinari vides quam sit absurdum, cum puerorum sensus in qualiacumque verba prorumpens, qui certe ad ea quae majores sapiunt pene nullus est, tamen comparatus illi in quo nascuntur, intelligentia dici potest. Unde autem in ipso tanto salutis praesidio, quando eis christiana gratia subvenitur, quod vocibus quibus possunt et motibus reluctantur, non eis imputatur, atque omnis renisus ipsorum nihili penditur, donec in eis Sacramenta peragantur, quibus id quod de originali damnatione tractum est expietur, nisi quia in tantum nesciunt quid faciunt, ut nec facere judicentur? Porro si jam uterentur rationis et voluntatis arbitrio, quo illi sanctificationi adhiberi deberet assensus, quantum mali esset resistere tantae gratiae, quamque non solum nihil prodesset quod fieret, verum etiam inde reatus accresceret, quis christianus ignoret? CAPUT VIII. 26. Dicimus ergo in baptizatis parvulis. quamvis id nesciant, habitare Spiritum sanctum. Sic enim eum nesciunt quamvis sit in eis, quemadmodum nesciunt et mentem suam; cujus in eis ratio, qua uti nondum possunt, velut quaedam scintilla sopita est, excitanda aetatis accessu. Neque hoc in parvulis mirum debet videri, cum Apostolus quibusdam etiam majoribus dicat, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? de qualibus paulo ante dixerat, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; quos etiam parvulos vocat, non carnis aetate sed mentis (Id. II, 14, et III, 1, 2). Non itaque percipiebant cognitione Spiritum sanctum qui habitabat in eis; et habitante in se Spiritu sancto, adhuc animales, nondum spirituales erant, quia nondum poterant habitatorem suum Spiritum cognitione percipere. 27. Habitare autem ideo et in talibus dicitur, quia in eis occulte agit, ut sint templum ejus; idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit. Spe enim salvi facti sumus, sicut Apostolus dicit; cum alio loco dicat, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Cum ergo hic dicat, Salvos nos fecit, tanquam salus ipsa jam data sit, quemadmodum intelligendum sit, illic exponit, ubi ait: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Multa namque dicuntur in Scripturis tanquam facta sint, cum in spe adhuc esse intelligantur. Unde est et illud quod Dominus discipulis ait, Omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis (Joan. XV, 15): quod usque adeo secundum spem dictum est futurorum, ut eis postmodum dicat, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Id. XVI, 12). Agit ergo in quibus mortalibus adhuc habitat, ipsam aedificationem habitaculi sui, quam non in ista, sed in alia post hanc vitam perficit, quando absorbebitur mors in victoriam diceturque illi: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Quid est autem mortis aculeus, nisi peccatum (I Cor. XV, 54-56)? 28. Propter quod nunc etiam renati ex aqua et Spiritu, omnibusque peccatis sive originis ex Adam, in quo omnes peccaverunt, sive factorum, dictorum, cogitationumque nostrarum, in illius lavacri mundatione deletis; tamen quia manemus in hac vita humana quae tentatio est super terram, merito dicimus: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Et hanc orationem dicit universa Ecclesia, quam mundat Salvator lavacro aquae in verbo, ut eam sibi exhibeat gloriosam, non habentem maculam, aut rugam (Eph. V, 26, 27), aut aliquid ejusmodi; tunc utique cum perficietur in re, ubi nunc proficiendo ambulatur in spe. Nam quomodo est nunc non habens maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi, quae vel in omnibus ad eam pertinentibus hominibus qui jam ratione mentis utuntur et voluntatis arbitrio, mortalisque carnis sarcinam portant, vel certe, quod etiam ipsos contentiosos necesse est fateri, in multis suis membris veraciter dicit: Dimitte nobis debita nostra? 29. Cum itaque proficientes, in quibus mortalibus habitat, dum de die in diem renovantur, magis magisque justificet, exaudiat orantes, mundet confitentes, ut exhibeat sibi templum immaculatum in aeternum; merito dicitur non habitare in eis qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, vel gratias egerunt. Colendo enim et serviendo creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 21, 25), non unius veri Dei templum se esse voluerunt: atque ita dum volunt eum habere cum multis, facilius effecerunt ut eum non haberent, quam ut diis multis falsisve miscerent. Et merito dicitur habitare in eis quos secundum propositum vocatos, justificandos glorificandosque suscepit, etiam antequam incorpoream, quae ubique tota est, valeant ejus nosse naturam, quantum nosci ex parte per speculum et in aenigmate ab homine in hac vita (I Cor. XIII, 12), cum plurimum profecerit, potest. Sunt enim, in quibus habitat, multi tales qualibus dicit Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis (Id. III, 1, 2). His quippe etiam illud dicit: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Id. VI, 19)? Hos tales si etiam antequam perveniant ad spiritualem mentis aetatem, ubi non lacte alantur, sed solido cibo, dies vitae hujus extremus invenerit; perficiet in eis habitator illorum quidquid hic intelligentiae minus habuerunt, quoniam ab unitate corporis Christi qui nobis via factus est, et a templi Dei societate non recesserunt. Unde ut non recedant, regulam fidei pusillis magnisque communem in Ecclesia perseveranter tenent, et in quod pervenerunt in eo ambulant, donec eis Deus revelet, si quid aliter sapiunt, cogitationes suas carnales non dogmatizant; quia non obdurant contentiosis defensionibus immanendo, sed quodammodo ambulando, id est proficiendo desudant, intelligentiae perspicuitatem impetrantes per fidei pietatem. CAPUT IX. 30. Quae cum ita sint, duo ista quae in uno fiunt homine, nasci et renasci, ad duos homines pertinent: unum ad illum primum Adam, alterum ad secundum qui dicitur Christus. Sed non prius, ait Apostolus, quod spirituale est, sed quod animale; postea spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est: item dicit, Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (Id. XV, 46-49, 21, 22). Omnes, et omnes ideo dixit, quia in mortem nemo nisi per illum, in vitam nemo nisi per istum. In primo patuit quid hominis arbitrium valeret ad mortem; in secundo autem quid Dei adjutorium valeret ad vitam. Denique primus homo, nonnisi homo; secundus vero, Deus et homo: peccatum enim factum est relicto Deo; justitia non fit sine Deo. Ac per hoc nec moreremur nisi per carnalem propaginem de membris illius veniremus; nec viveremus nisi per spiritualem connexionem membra hujus essemus. Ideo nobis opus fuit nasci, et renasci, illi autem propter nos tantummodo nasci. Nos enim a peccato ad justitiam renascendo transimus; ille autem a nullo peccato ad justitiam transitum fecit: sed in eo quod baptizatus est, nostrae regenerationis Sacramentum, sua humilitate altius commendavit; veterem tamen hominem nostrum passione, novum autem resurrectione significans. 31. Inobedientia namque concupiscentiae quae habitat in carne mortali, qua fit ut eadem etiam membra praeter voluntatis moveantur arbitrium, ad eum modum redigitur justitia conjugali, ut licite copulatis parentibus generentur, quibus sit necessarium regenerari. Non tamen per hujusmodi convenientiam maris et feminae venire voluit carnem suam Christus; sed de virgine nihil tale in ejus conceptu concupiscente, similitudinem carnis peccati sumpsit ille pro nobis, qua caro peccati mundaretur in nobis (Rom. VIII, 3, 4). Sicut enim per unius delictum, ait Apostolus, in omnes homines ad condemnationem; ita per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae (Id. V, 18). Nemo enim nascitur, nisi operante concupiscentia carnali, quae tracta est ex primo homine qui est Adam; et nemo renascitur, nisi operante gratia spirituali, quae data est per secundum hominem, qui est Christus. Quapropter si ad illum nascendo pertinemus, ad hunc renascendo, nec renasci quisquam potest antequam natus sit; profecto ille singulariter natus est, cui renasci non opus fuit; quia non ex peccato, in quo nunquam fuit, transitum fecit, neque in iniquitate conceptus est, aut eum in delictis mater ejus in utero aluit: quia Spiritus sanctus supervenit in eam, et virtus Altissimi obumbravit eam; unde quod natum est ex ea Sanctum, vocatur Filius Dei. Nuptiarum enim bonum non exstinguit, sed modificat inobedientium membrorum malum, ut limitata quodammodo concupiscentia carnalis, fiat saltem pudicitia conjugalis. Virgo autem Maria cui dictum est, Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc I, 35), in sanctam concipiendo prolem, sub tali umbraculo nullo ardore concupiscentiae hujus aestuavit. Hoc ergo excepto lapide angulari, non video quomodo aedificentur homines in domum Dei ad habendum in se inhabitantem Deum, nisi cum fuerint renati; quod non possunt esse antequam nati. CAPUT X. 32. Quamlibet itaque sententiam de praegnantibus, imo de hominibus habeamus adhuc intra materna viscera constitutis, utrum existimemus eos necne donari posse aliquo sanctificationis modo; vel propter Joannem, qui nondum in hanc editus lucem, tamen exsultavit in gaudio: quod utique nisi operatione Spiritus sancti fieri potuisse quis credat? vel propter Jeremiam, cui Dominus dicit, Priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I, 5): tamen illa sanctificatio qua efficimur et singuli templa Dei, et in unum omnes templum Dei, non est nisi renatorum; quod nisi nati homines esse non possunt. Nullus autem vitam in qua natus est, bene finiet, nisi renatus antequam finiat. 33. Quod si quisquam dicit jam esse natum hominem, etiam cum adhuc est in utero matris, testimoniumque adhibet ex Evangelio, quia dictum est ad Joseph de praegnante Virgine Domini matre, Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20); numquidnam huic nativitati accedit secunda nativitas? Alioquin non erit jam secunda, sed tertia. Dominus autem cum hinc loqueretur, Nisi quis, inquit, renatus fuerit denuo (Joan. III, 3); eam scilicet computans primam nativitatem, quae fit matre pariente, non concipiente atque praegnante, quae fit ex ea, non quae fit in ea. Neque enim renatum dicimus hominem quem mater peperit, tanquam iterum natus sit, qui jam semel natus fuerat in utero: sed illa nativitate non computata quae gravidam facit, natus dicitur homo partu, ut possit renasci ex aqua et Spiritu. Secundum quam ex matre nativitatem, etiam ipse Dominus in Bethlehem Judae dicitur natus (Matth. II, 1). Si igitur homo regenerari per gratiam Spiritus in utero potest, quoniam restat illi adhuc nasci, renascitur ergo antequam nascitur; quod fieri nullo modo potest. Proinde in compagem corporis Christi tanquam in vivam structuram templi Dei, quae est ejus Ecclesia, nati homines, non ex operibus justitiae quae fecerunt, sed renascendo per gratiam transferuntur tanquam de massa ruinae ad aedificii firmamentum. Praeter hoc enim aedificium, quod beatificandum construitur ad aeternam habitationem Dei, vita hominis omnis infelix, et mors est potius appellanda quam vita. Quisquis ergo habitabitur a Deo, ne ira Dei maneat super eum ab hoc corpore, ab hoc templo, ab hac civitate non erit alienus. Omnis autem non renatus alienus est. CAPUT XI. 34. Sacramentum porro regenerationis nostrae manifestum esse voluit manifestatus Mediator. Erat autem antiquis justis aliquod occultum, cum tamen et illi eadem fide salvi fierent, quae fuerat suo tempore revelanda. Non enim audemus fideles temporis nostri praeferre amicis Dei per quos nobis ista prophetata sunt, cum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Jacob, ita se Deus esse commendet, ut hoc dicat suum nomen in aeternum (Exod. III, 15). Quod si circumcisio antiquis sanctis pro Baptismo fuisse creditur, quid respondebitur de his qui antequam hoc praeceptum esset, Deo placuerunt, non tamen sine fide? Quia sine fide, ut scriptum est ad Hebraeos, impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6). Habentes autem, inquit Apostolus, eumdem Spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Non diceret, eumdem, nisi et illorum idem ipse esset Spiritus fidei. Sicut autem illi, quando idem Sacramentum occultum erat, credebant Christi incarnationem futuram, sic et nos credimus factam: et a nobis autem et ab illis futurus exspectatur ad judicium ejus adventus. Non est enim aliud Dei mysterium, nisi Christus, in quo oporteat vivificari mortuos in Adam; quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22), quemadmodum superius disseruimus. CAPUT XII. 35. Quamobrem Deus, qui ubique praesens est, et ubique totus, non in omnibus habitat, sed in eis tantum quos efficit beatissimum templum suum, vel beatissima templa sua, eruens eos a potestate tenebrarum, et transferens in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13), quod incipit a regeneratione. Aliter autem dicitur templum ejus in significatione, cum fit per manus hominum de rebus inanimis, sicut tabernaculum, lignis, velis, pellibus atque hujusmodi mobilibus; sicut etiam per Salomonem regem, templum lapidibus, lignis, metallis constructum: aliter vero re ipsa vera quae illis significationibus figurata est. Unde dicitur, Et vos tanquam lapides vivi, aedificamini domus spiritualis (I Petr. II, 5): et unde item scriptum est, Nos enim templa Dei vivi sumus, sicut Deus dicit, Quoniam inhabitabo in illis et inambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs (II Cor. VI, 16). 36. Nec movere nos debet, quod per quosdam ad hoc templum non pertinentes, vel nondum pertinentes id est in quibus non habitat, vel nondum habitat Deus, aliquid virtutis operatur; sicut per illum qui in nomine Christi expellebat daemonia, cum Christum non sequeretur, quem permitti jussit propter multis utilem commendationem nominis sui (Marc. IX, 37-39). Multos quoque ait sibi in novissima die dicturos, In nomine tuo virtutes multas fecimus: quibus utique non responderet, Non vos novi (Matth. VII, 22, 23), si ad templum Dei, quod inhabitando beatificat, pertinerent. Cornelius etiam centurio antequam regeneratione incorporaretur huic templo, missum ad se angelum vidit, audiitque dicentem quod exauditae sint orationes ejus, et eleemosynae acceptae (Act. X, 4). Agit enim haec Deus tanquam ubique praesens, vel per sanctos Angelos suos. 37. Nam illa, priusquam exiret de vulva, sanctificatio Jeremiae, quanquam nonnulli hoc in typum Salvatoris accipiant, qui regeneratione non eguit; tamen etiamsi de ipso Propheta accipiatur, potest et secundum praedestinationem non inconvenienter intelligi: sicut filios Dei appellat Evangelium nondum regeneratos, ubi Caiphas cum de Domino dixisset, Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat; mox Evangelium secutum adjunxit, Hoc autem a semetipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. XI, 50-52). Filios Dei appellavit utique praeter Hebraeam gentem, in caeteris etiam omnibus gentibus constitutos, nondum fideles, nondum baptizatos. Quomodo ergo Dei filios, nisi secundum praedestinationem, secundum quam et Apostolus dicit quod nos elegerit Deus in Christo, ante constitutionem mundi (Eph. I, 4)? Illa vero in unum congregatio factura eos erat filios Dei. Neque enim in unum dictum est aliquem corporalem locum, cum de tali vocatione gentium propheta praedixerit, Et adorabunt eum, unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium (Soph. II, 11); sed congregaret in unum dictum est, in unum spiritum, et in unum corpus, cujus unum caput est Christus. Talis congregatio aedificatio est templi Dei. Talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. CAPUT XIII. 38. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul in unum congregatis, tanquam in templo suo. Quod templum quamdiu sicut arca Noe in hoc saeculo fluctuat, fit quod in Psalmo scriptum est, Dominus diluvium inhabitat: quamvis et propter multos in omnibus gentibus populos fidelium, quos aquarum nomine Apocalypsis significat (Apoc. XVII, 15), possit intelligi congruenter, Dominus diluvium inhabitat. Sequitur autem, Et sedebit Dominus rex in aeternum (Psal. XXVIII, 10): utique in ipso templo suo jam in vita aeterna post fluctuationem hujus saeculi constituto. Deus igitur ubique praesens est, et ubique totus praesens; nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius: capitur autem habitans, ab aliis amplius, ab aliis minus. 39. De ipso vero capite nostro Apostolus ait: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Non ideo corporaliter, quia corporeus est Deus; sed aut verbo translato usus est, tanquam in templo manufacto non corporaliter. sed umbratiliter habitaverit, id est praefigurantibus signis: nam illas omnes observationes, umbras futurorum vocat (Coloss. II, 9, 16, 17), etiam ipso translato vocabulo; summus enim Deus, sicut scriptum est, non in manufactis templis habitat (Act. XVII, 24): aut certe corporaliter dictum est, quia et in Christi corpore quod assumpsit ex Virgine, tanquam in templo habitat Deus. Hinc est enim quod Judaeis signum petentibus cum dixisset, Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud; evangelista quid hoc esset consequenter exponens, ait: Hoc autem dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19, 21). 40. Quid ergo est? Hoccine interesse arbitramur inter caput et membra caetera, quod in quolibet quamvis praecipuo membro, velut in aliquo magno propheta aut apostolo, quamvis divinitas habitet, non tamen sicut in capite quod est Christus, omnis plenitudo divinitatis? Nam et in nostro corpore inest sensus singulis membris; sed non tantus quantus in capite, ubi prorsus omnis est quinquepartitus: ibi enim et visus, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus; in caeteris autem solus est tactus. An etiam praeter hoc quod, tanquam in templo, in illo corpore habitat omnis plenitudo divinitatis, est aliud quod intersit inter illud caput, et cujuslibet membri excellentiam? Est plane, quod singulari quadam susceptione hominis illius una facta est persona cum Verbo. De nullo enim sanctorum dici potuit, aut potest, aut poterit, Verbum caro factum est (Id. I, 14): nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae, Unigeniti nomen accepit, ut quod et ipsum Dei Verbum ante saecula, hoc simul cum assumpto homine diceretur. Singularis est ergo illa susceptio, nec cum hominibus aliquibus sanctis quantalibet sapientia et sanctitate praestantibus, ullo modo potest esse communis. Ubi divinae gratiae satis perspicuum clarumque documentum est. Quis enim tam sit sacrilegus, ut audeat affirmare aliquam posse animam per meritum liberi arbitrii, ut alter sit Christus efficere? Ut ergo ad personam Verbi unigeniti pertineret, quo pacto per liberum arbitrium communiter omnibus et naturaliter datum una sola anima meruisset, nisi hoc singularis gratia praestitisset; quam fas est praedicare, de qua nefas est velle judicare? 41. Haec si pro viribus nostris, quantum Dominus adjuvit, rite tractavimus; quando Deum ubique praesentem, et non spatiis distantibus, quasi aliqua mole vel distentione diffusum, sed ubique totum cogitare te extendis, averte mentem ab omnibus imaginibus corporum, quas humana cogitatio volvere consuevit. Non enim sic sapientia, non justitia, non sic denique charitas cogitatur, de qua scriptum est, Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Cum vero habitationem ejus cogitas, unitatem cogita congregationemque sanctorum: maxime in coelis, ubi propterea praecipue dicitur habitare, quia ibi fit voluntas ejus perfecta eorum, in quibus habitat, obedientia; deinde in terra, ubi aedificans habitat domum suam in fine saeculi dedicandam. Christum autem Dominum nostrum unigenitum Dei Filium aequalem Patri, eumdemque hominis filium quo major est Pater, et ubique totum praesentem esse non dubites tanquam Deum, et in eodem templo Dei esse tanquam inhabitantem Deum, et in loco aliquo coeli propter veri corporis modum. Sed cum me delectat loqui tecum, nescio utrum servaverim sermonis sufficientis modum, quasi diuturnum silentium loquacitate compensem. Verum quia religione et benevolentia qua me praeoccupasti, ita invisceratus es cordi meo, ut tanquam cum amico vere colloquar, quidquid in opere stili nostri utiliter elaboratum esse cognoscis, Deo gratias age. Si qua autem vitia mea perspicis, uti charissimus amicus ignosce; eadem scilicet sinceritate dilectionis mihi optans medicinam, qua concedis et veniam.
EPISTOLA CLXXXVIII . Augustinus et Alypius Julianae viduae matri Demetriadis virginis, ne ipsa familiave ipsius imbibat virus propinatum in libro ad Demetriadem scripto, cujus libri auctorem rescire cupiunt. Dominae debitis in Christo officiis honorandae, et merito illustri filiae JULIANAE, ALYPIUS et AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM. 1. Grate admodum nobis jucundeque accidit ut simul nos constitutos apud Hipponem tuae Reverentiae litterae reperirent, quibus haec rescripta pariter redderemus, cognita vestra incolumitate gaudentes, vicissimque nostram, quam vobis charam esse confidimus, mutua dilectione nuntiantes, domina debitis in Christo officiis honoranda, et merito illustris filia. Scire autem vos optime scimus quantum vobis debeamus religionis affectum, quantaque nobis et apud Deum et inter homines sit cura de vobis. Licet enim vos per litteras primum, deinde etiam praesentia corporali, pia et catholica, hoc est vera membra Christi exiguitas nostra cognoverit; tamen etiam per ministerium nostrum, cum accepissetis verbum auditus Dei, sicut dicit Apostolus, accepistis non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei (I Thes. II, 13). Cujus ministerii nostri, adjuvante gratia et misericordia Salavatoris, in domo vestra tantus fructus exortus est, ut humanis nuptiis jam paratis sancta Demetrias spiritualem sponsi illius praeferret amplexum, cui specioso prae filiis hominum ad habendam spiritus uberiorem fecunditatem, nec amittendam carnis integritatem, virgines nubunt. Nesciremus autem quemadmodum nostra illa tunc exhortatio a fideli et nobili virgine fuisset accepta, nisi nobis profectis, cum post paululum professa fuisset sanctimoniam virginalem, hoc ingens Dei donum, quod per servos quidem suos plantat et rigat, sed per seipsum dat incrementum (I Cor. III, 6, 7), nobis operariis provenisse, vestrarum litterarum laetissimo nuntio et veraci testimonio disceremus. 2. Quae cum ita sint, nemo nos improbos dixerit, si in vobis admonendis ut contraria gratiae Dei dogmata devitetis, necessitudine sumus propensiore solliciti. Nam licet nos Apostolus non solum opportune, verum etiam importune praedicando verbo instare praecipiat (II Tim. IV, 2); non tamen in eorum hominum numero vos habemus, quibus sermo vel pagina nostra importuna videatur, quando id quod ad sanam doctrinam non pertinet, vos ut vigilanter evitetis alloquimur. Hinc ergo est quod admonitionem nostram tam grato animo suscepistis, ut in epistola tua ad quam nunc rescribimus, diceres: Sane quod me hortatur Reverentia vestra, ne aures indulgeam his hominibus qui pravis tractatibus venerandam fidem saepe corrumpunt, gratias uberes ago tam piae admonitioni. 3. Quod itaque adjungis et dicis, Sed noverit sacerdotium vestrum, longe me ac domunculam meam ab hujusmodi personis esse discretam: omnisque familia nostra adeo catholicam sequitur fidem, ut in nullam haeresim aliquando deviaverit, nec unquam lapsa sit; non dico in eas sectas quae vix expiantur, sed nec in eas quae parvos habere videntur errores; hoc est quod nos magis magisque compellit non tacere apud vos de iis qui etiam illa quae sana sunt, vitiare conantur. Domum enim vestram, non parvam Christi Ecclesiam deputamus. Nec sane parvus est error illorum qui putant ex nobis ipsis nos habere si quid justitiae, continentiae, pietatis, castitatis in nobis est, eo quod ita nos condiderit Deus, ut ultra, praeter quod nobis revelat scientiam, nihil nos adjuvet ut ea quae facienda discendo novimus, etiam diligendo faciamus; naturam scilicet atque doctrinam definientes tantummodo esse gratiam Dei et adjutorium ut recte justeque vivamus. Ad habendam vero bonam voluntatem, ubi est hoc ipsum quod juste vivimus, et ipsa charitas quae in omnibus Dei donis ita excellit, ut etiam Deus dicta sit (I Joan. IV, 8), qua una adimpletur in nobis si quid divinae legis et admonitionis implemus, nolunt nos divinitus adjuvari, sed nos ipsos dicunt arbitrio proprio nobis ad ista sufficere. Non vobis videatur error iste mediocris, profiteri se velle christianos, nec velle audire apostolum Christi, qui cum dixisset, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne quisquam eam se habere nonnisi per proprium putaret arbitrium, continuo subjunxit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Hanc esse magnam gratiam Salvatoris, qui ascendens in altum captivavit captivitatem et dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19, et Eph. IV, 7) quisquis nondum confitetur, quantum et quam exitiabiliter erret, intelligis. CAPUT II. 4. Quomodo ergo a vobis, quibus tantam dilectionem debemus, admonendis ut talia caveatis, dissimulare possemus, cum legissemus librum, quem ad sanctam Demetriadem quisnam scripserit, vel utrum ad vos pervenerit, vestris potius rescriptis nosse volumus; in quo libro, si fas est, legat virgo Christi unde credat virginalem suam sanctitatem, omnesque spirituales divitias, nonnisi ex seipsa sibi esse; atque ita, priusquam sit plenissime beata, discat Deo esse, quod absit, ingrata. Verba enim ad illam scripta in eodem libro sunt ista: Habes ergo et hic, inquit, per quae merito praeponaris aliis; imo hinc magis: nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse non tua; spirituales vero divitias nullus tibi praeter te conferre poterit. In his ergo jure laudanda, in his merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt (Epist. ad Demetriadem, c. 11). 5. Cernis nempe quanta in his verbis sit cavenda pernicies. Nam utique quod dictum est, Non possunt esse ista bona nisi in te, optime et verissime dictum est; iste plane cibus est: quod vero ait, nonnisi ex te, hoc omnino virus est. Absit ut haec libenter audiat virgo Christi, quae pie intelligit propriam paupertatem cordis humani, et ideo illic nisi sponsi sui donis nescit ornari. Audiat ergo potius Apostolum dicentem, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor XI, 2, 3): et propterea de his quoque spiritualibus divitiis, non istum qui dicit, Nullus tibi eas praeter te conferre potest, et, nisi ex te et in te esse non possunt; sed illum audiat qui dicit, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (Id. IV, 7). 6. De ipsa quoque sacra continentia virginali, quod non sibi sit ex seipsa, sed sit Dei donum, quamvis credenti volentique collatum, eumdem audiat veracem piumque doctorem, qui cum hinc ageret, ait: Vellem omnes esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Audiat etiam ipsum, non tantum suum, sed universae Ecclesiae unicum sponsum, de tali castitate atque integritate dicentem. Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 11); ut intelligat ex eo quod habet tam magnum bonum atque praeclarum, se potius Deo et Domino nostro gratias agere debere, quam cujusquam verba, quod velut ex seipsa id habeat, ut non dicamus assentantis adulatoris, ne de occultis hominum temere judicare videamur, certe errantis laudatoris audire. Omne quippe datum optimum, et omne donum perfectum, sicut dicit etiam apostolus Jacobus, desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17): hinc ergo et sancta virginitas, qua te filia volentem gaudentemque vicit, natu posterior, actu prior, genere ex te, honore ante te, aetate subsequens, sanctitate praecedens; in qua etiam tuum esse coepit quod in te esse non potuit. Illa quippe carnaliter non nupsit, ut non tantum sibi, sed etiam tibi ultra te spiritualiter augeretur: quoniam et tu ea compensatione minor illa es, quod ita nupsisti ut nasceretur. Haec Dei dona sunt, et vestra quidem sunt, sed non ex vobis: habetis enim thesaurum istum in terrenis corporibus, et adhuc fragilibus tanquam in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex vobis. Nec miremini, quia dicimus et vestra esse, et ex vobis non esse: nam et panem quotidianum dicimus nostrum, sed tamen addimus, Da nobis (Luc. XI, 3), ne putetur esse ex nobis. 7. Proinde sicut scriptum est, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess V, 17, 18): oratis enim ut perseveranter et proficienter habentis; gratias agitis, quia non ex vobis habetis. Quis enim vos ab illa ex Adam massa mortis perditionisque discernit? Nonne ille qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10)? An vero quando Apostolo dicente audierit homo, Quis enim te discernit? responsurus est, Bona voluntas mea, fides mea, justitia mea, et non continuo quod sequitur auditurus, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Nolumus ergo ut virgo sacra, cum audit vel legit, Spirituales divitias nullus tibi praeter te conferre poterit: in iis jure laudanda, in iis merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt: nolumus prorsus ita glorietur quasi non acceperit. Dicat quidem, In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12): sed quia in illa, non etiam ex illa, meminerit etiam dicere, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem (Psal. XXIX, 8): quia etsi etiam ex illa propter arbitrium proprium sine quo non operamur bonum, non tamen sicut iste dixit, nonnisi ex illa. Proprium quippe arbitrium nisi Dei gratia juvetur, nec ipsa bona voluntas esse in nomine potest. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13): non, sicut isti sentiunt, tantummodo scientiam revelando, ut noverimus quid facere debeamus; sed etiam inspirando charitatem, ut ea quae discendo novimus, etiam diligendo faciamus. 8. Nam utique noverat ille quam magnum bonum esset continentia qui dicebat, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Non solum ergo sciebat quantum esset hoc bonum, et quam desiderabiliter esset concupiscendum, verum etiam quod nisi dante Deo esse non posset: docuerat enim eum sapientia; nam hoc dicit, Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Nec tamen ei scientia suffecit; sed ait: Adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21). Non igitur tantummodo in hoc nos adjuvat Deus, ut sciamus quid agendum sit, verum etiam ut amando agamus quod discendo jam scimus. Nemo itaque potest esse non solum sciens, verum etiam continens, nisi Deus det. Unde cum jam ille haberet scientiam, precabatur ut haberet et continentiam, ut esset etiam in illo quod sciebat quia non esset ex illo: aut si propter liberum arbitrium, proprium aliquantum et ex illo, non tamen nisi ex illo; quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Iste autem de spiritualibus divitiis, in quibus est utique etiam ipsa luminosa et speciosa continentia, non ait, In te et ex te esse possunt: sed ait, nisi ex te et in te esse non possunt; ut quemadmodum non ei sunt alibi nisi in illa, sic ei non aliunde nisi ex ilia esse posse credantur, et ob hoc (quod miserator Dominus a corde ejus avertat!) sic glorietur, quasi non acceperit. CAPUT III. 9. Et nos quidem de sanctae virginis disciplina et humilitate christiana, in qua nutrita et educata est, hoc existimamus, quod illa verba cum legeret, si tamen legit, ingemuit, et pectus humiliter tutudit, ac fortassis et flevit, Dominumque cui dicata et a quo sanctificata est fidenter oravit, ut quomodo illa non sunt verba ipsius, sed alterius, ita non sit talis et fides ejus, qua se aliquid habere credat, de quo in se non in Domino glorietur. Nam gloria quidem ejus in ipsa est, non in verbis alienis, sicut Apostolus dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Sed absit ut gloria sua ipsa sit, et non ille cui dicitur. Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4)! Ita quippe est in ea salubriter gloria ejus, cum Deus qui in illa est, ipse est gloria ejus, a quo habet omnia bona quibus est bona; et habebit omnia quibus melior erit, in quantum in hac vita melior esse poterit; et quibus perfecta erit, quando fuerit divina gratia, non humana laude perfecta. In Domino enim laudabitur anima ejus (Psal. XXXIII, 2), qui satiavit in bonis desiderium ejus (Psal. CII, 5); quia et hoc desiderium ipse inspiravit, ne virgo ejus sic in aliquo bono glorietur quasi non acceperit. 10. De hoc ergo ejus affectu utrum non fallamur, inde nos fac potius rescribendo certiores. Nam illud optime novimus, cum omnibus vestris cultores vos esse et fuisse individuae Trinitatis. Sed non hinc solum error humanus obrepit, ut aliquid secus sentiatur de individua Trinitate. Sunt enim et alia in quibus perniciesissime erratur, sicut hoc est, unde diutius fortasse quam satis esset vestrae fideli castaeque prudentiae in hac epistola locuti sumus. Quanquam qui bonum quod ex Deo est, negat esse ex Deo, nescimus cui faciat injuriam nisi Deo, ac per hoc illi utique Trinitati: quod malum absit a vobis, sicut abesse credimus! Absit omnino ut tale aliquid in animo, non dicimus tuo, vel sacrae virginis filiae tuae, sed in cujusquam extremi meriti famuli vel famulae vestrae liber iste fecerit, ex quo nonnulla verba quae facilius intelligi possent ponenda credidimus. 11. Si autem diligentius intendatis etiam illa, quae ibi videtur velut pro gratia sive adjutorio Dei dicere, sic invenietis ambigua, ut possint referri vel ad naturam, vel ad doctrinam, vel ad remissionem peccatorum. Nam et quod coguntur confiteri, orare nos debere ne intremus in tentationem, possunt ad hoc referre, ut hactenus nos ad id respondeant adjuvari, quatenus orantibus atque pulsantibus nobis aperiatur intelligentia veritatis, ubi discamus quid facere debeamus, non ut vires accipiat voluntas nostra, quibus id quod discimus faciamus. Et quod nobis in gratia vel adjutorio Dei dicunt Dominum Christum bene vivendi propositum exemplum, ad eamdem doctrinam revocant; quia scilicet in ejus exemplo discimus quemadmodum vivere debeamus: non autem volunt ad hoc nos juvari, ut quod discendo cognoscimus, etiam diligendo faciamus. 12. Aut certe in eodem libro invenite aliquid, si potestis, ubi excepta natura, excepto quod ad eamdem naturam pertinet arbitrio voluntatis, excepta remissione peccatorum et revelatione doctrinae, tale Dei adjutorium confiteatur, quale confitetur ille qui dixit: Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum; adii Dominum et deprecatus sum illum. Neque enim iste aut naturam precando volebat accipere, in qua conditus erat; aut de naturali voluntatis arbitrio satagebat, cum quo conditus erat; aut remissionem peccatorum desiderabat, qui potius continentiam, ne peccaret, optabat; vel quid faciendum esset scire cupiebat, cum jam se scire fateretur cujus esset hoc donum: sed utique tantas voluntatis vires, tantum dilectionis ardorem volebat accipere Spiritu sapientiae, qui sufficeret ad implendam magnitudinem continentiae. Si ergo tale aliquid illic invenire potueritis, uberrimas gratias agemus, si rescribendo insinuare dignemini. 13. Satis enim dici non potest quantum cupiamus in eorum hominum scriptis, qui propter acrimoniam atque facundiam leguntur a plurimis, apertam confessionem illius gratiae reperiri, quam vehementer commendat Apostolus, qui etiam ipsius mensuram fidei (sine qua impossibile est Deo placere [Hebr. XI, 6], ex qua justus vivit [Rom. I, 17], quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6], ante quam et sine qua omnino nulla cujusquam bona opera existimanda sunt, quoniam omne quod non est ex fide peccatum est [Rom. XIV, 23] ). Deum dicit unicuique partitum (Id. XII, 3): nec sola revelatione scientiae nos divinitus adjuvari, ut pie justeque vivamus, quae sine charitate inflat (I Cor. VIII, 1); verum etiam inspiratione charitatis ipsius, quae plenitudo legis est (Rom. XIII, 10), et quae cor nostrum, ut scientia non inflet, aedificat. Sed adhuc nusquam tale aliquid in eorum litteris potuimus invenire. 14. Maxime autem hoc in isto libro esse vellemus, ex quo descripta illa verba posuimus, ubi virginem Christi ita laudans tanquam spirituales divitias nullus ei praeter ipsam conferre possit, et tanquam nisi ex ipsa esse non possint, non vult eam in Domino gloriari, sed sic gloriari quasi non acceperit. In quo libro quamvis nec ipsius nec tuae Reverentiae nomen expresserit, tamen a matre virginis ut ad eam scriberet, a se postulatum esse commemorat. In quadam vero epistola sua idem Pelagius, ubi et nomen suum apertissime ponit, nec nomen sacrae virginis tacet, dicit ad eam se scripsisse, et ejusdem sui operis testimonio probare nititur se gratiam Dei quam vel tacere vel negare asseritur, apertissime confiteri. Sed utrum ipse sit liber, in quo de spiritualibus divitiis illa verba posuit, vel utrum ad vestram pervenerit Sanctitatem, rescriptis vestris petimus nos dignemini facere certiores.
EPISTOLA CLXXXIX . Bonifacio in militia merenti praescribit vitae rationem; ostendens obiter licere christiano pro publica pace arma tractare.
Domino eximio, et merito insigni atque honorabili filio BONIFACIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Jam rescripseram Charitati tuae, sed cum epistolae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus, pergens ad Eximietatem tuam. Qui cum ipsas litteras quas jam feceram, accepisset tuae Benevolentiae perferendas, suggessit mihi multum te desiderare ut aliquid tibi scriberem quod te aedificet ad sempiternam salutem, cujus tibi spes est in Domino nostro Jesu Christo. Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat. Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere, quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili.
2. Quod ergo breviter possum dicere, Dilige Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota virtute tua; et, dilige proximum tuum tanquam teipsum: hoc est enim verbum quod breviavit Dominus super terram, dicens in Evangelio, In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40). In hac ergo dilectione quotidie profice, et orando, et bene agendo, ut ipso adjuvante qui tibi eam praecepit atque donavit, nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat. Ipsa est enim charitas, quae, sicut Apostolus dicit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): ipsa est de qua item dicit, Plenitudo legis charitas (Id. XIII, 10): ipsa est per quam fides operatur; unde iterum dicit, Neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur (Galat V, 6). 3. In hac ergo omnes sancti patres nostri et Patriarchae et Prophetae et Apostoli placuerunt Deo. In hac omnes veri martyres usque ad sanguinem contra diabolum certaverunt; et quia in eis non refriguit nec defecit, ideo vicerunt. In hac omnes fideles boni quotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum coelorum; non ad temporalem, sed ad sempiternam haereditatem; non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles Angelorum; non ad aliqua bona hujus saeculi, in quibus cum timore vivitur, nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum Deum: cujus suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam coelestium corporum pulchritudinem; excedit omnem decorem animarum quantumlibet justarum atque sanctarum; excedit omnem speciem supernorum Angelorum atque Virtutum; excedit quidquid de illo non solum dicitur, verum etiam cogitatur. Neque hanc tam magnam promissionem, quia valde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia valde magnus eam promisit, accepturos nos esse credamus: sicut enim dicit beatus Joannes apostolus, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). 4. Noli existimare neminem Deo placere posse, qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus David, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium: in his etiam plurimi illius temporis justi. In his erat et ille Centurio qui Domino dixit, Non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit: de quo et Dominus, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 8-10). In his erat et ille Cornelius ad quem missus angelus dixit, Corneli, acceptae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae: ubi eum admonuit ut ad beatum Petrum apostolum mitteret, et ab illo audiret quae facere deberet; ad quem apostolum, ut ad eum veniret, etiam religiosum militem misit (Act. X, 4-8). In his erant et illi qui baptizandi cum venissent ad Joannem, sanctum Domini praecursorem et amicum sponsi, de quo Dominus ipse ait, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11), et quaesiissent ab eo quid facerent; respondit eis, Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum (Luc. III, 14). Non eos utique sub armis militare prohibuit; quibus suum stipendium sufficere debere praecepit. 5. Majoris quidem loci sunt apud Deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis, etiam summa continentia castitatis ei serviunt; Sed unusquisque, sicut Apostolus dicit, proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos; vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros. Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur, et facilius diabolus cum angelis suis vinceretur! Sed quia in hoc saeculo necesse est ut cives regni coelorum inter errantes et impios tentationibus agitentur, ut exerceantur, et tanquam in fornace sicut aurum probentur (Sap. III, 6), non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et justis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere. 6. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Deum. Fides enim quando promittitur, etiam hosti servanda est contra quem bellum geritur; quanto magis amico pro quo pugnatur! Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet Deus a necessitate, et conservet in pace. Non enim pax quaeritur ut bellum excitetur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas: Beati enim pacifici, ait Dominus, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute Angelorum! Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia jam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. 7. Ornet mores tuos pudicitia conjugalis, ornet sobrietas et frugalitas: valde enim turpe est, ut quem non vincit homo, vincat libido; et obruatur vino, qui non vincitur ferro. Divitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo; si autem adsunt, per bona opera serventur in coelo. Animum virilem et christianum nec debent, si accedunt, extollere, nec debent frangere, si recedunt. Illud potius cogitemus quod Dominus ait, Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21); et utique cum audimus ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus, quod nosti quia respondemus. 8. Et in his quidem bene studiosum te esse cognovi, et fama tua multum delector, multumque tibi in Domino gratulor, ita ut haec epistola magis tibi sit speculum ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas: verumtamen quidquid sive in ista sive in Scripturis sanctis inveneris, quod tibi ad bonam vitam adhuc minus est, insta ut acquiras et agendo et orando; et ex iis quae habes gratias age Deo tanquam fonti bonitatis unde habes; atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem. Sicut enim scriptum est, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Quantumcumque autem in Dei et proximi charitate atque in vera pietate profeceris, quamdiu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas: de ipsa quippe legitur in Litteris sanctis, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1)? Proinde quoniam semper, quamdiu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod Dominus docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit, et a te veniam postulaverit, ut veraciter possis orare, et peccatis tuis veniam valeas impetrare. Haec Dilectioni quidem tuae festinanter scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. Sed Deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. Semper te misericordia Dei protegat, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili.
EPISTOLA CXC . Optato demonstrat quid de animae origine certum sit, quid merito vocetur in dubium, satagendumque esse hac in quaestione ut salva sit imprimis fides, qua credimus neminem nasci ex Adam nisi vinculo damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum. Domino beatissimo, et sincera dilectione desiderabili fratri et coepiscopo OPTATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Quamvis tuae Sanctitatis nullas ad me ipsum datas acceperim litteras; tamen quia illae quas ad Mauritaniam Caesariensem misisti, me apud Caesaream praesente venerunt, quo nos injuncta nobis a venerabili papa Zosimo apostolicae Sedis episcopo ecclesiastica necessitas traxerat: factum est ut ea quae scripsisti, etiam ipse perlegerem, tradente mihi eamdem epistolam tuam famulo Dei sancto Renato, in Christo nobis fratre charissimo; quo petente, et mihi licet aliis occupato vehementer instante, ad ea sum respondere compulsus. Accessit huc etiam alterius sancti et cum debito honore nominandi fratris nostri, et quantum ab illo comperi, necessarii tui Muressis, cum in supra dicto oppido remoraremur, adventus; qui mihi retulit etiam sibi missas de hac re litteras Venerationis tuae, et me de hac ipsa quaestione consuluit, ut quid inde sentirem, vel meis vel suis rescriptis ad te faceret pervenire: Utrum scilicet animae ut corpora propagatione nascantur, sintque ex illa una quae primo homini creata est; an Creator omnipotens, qui utique usque nunc operatur, sine ulla propagatione novas faciat singulis proprias. 2. De qua re antequam aliquid admoneam sinceritatem tuam, scire te volo in tam multis opusculis meis nunquam me fuisse ausum de hac quaestione definitam proferre sententiam, et impudenter referre in litteras ad alios informandos, quod apud me non fuerit explicatum. Quarum autem rerum atque causarum consideratione permovear, ut in neutram assertionem meus inclinetur assensus, sed adhuc inter utramque disceptem, nimis longum est hac epistola expromere; nec tam necessarium, ut hoc omisso non possit de hac quaestione quod satis est disputari, etsi non ad auferendam cunctationem, certe ad cavendam temeritatem. 3. Illud enim ubi vel maxime fides christiana consistit, quod Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22); et quod Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt; et quod Judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem vitae; et quod Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et per unius justificationem in omnes homines in justificationem vitae (Rom. V, 12, 16, 18): et si qua alia testimonia declarant neminem nasci ex Adam, nisi vinculo delicti et damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum; tam inconcusse tenere debemus, ut sciamus eum qui hoc negaverit, nullo modo ad Christi fidem, et ad eam quae per Christum datur pusillis et magnis, Dei gratiam pertinere. Unde si origo animae lateat, dum tamen redemptio clareat, periculum non est: neque enim in Christum credimus ut nascamur, sed ut renascamur, quomodocumque nati fuerimus. 4. Hactenus autem dicimus sine periculo latere animae originem, ut non tamen eam partem Dei esse credamus, sed creaturam. Nec de Deo natam, sed ab illo factam, atque in ejus genus adoptandam mirabili dignatione gratiae, non parili dignitate naturae. Nec eam corpus esse, sed spiritum; non Creatorem utique, sed creatum. Nec ideo venisse in hoc corpus corruptibile quo gravatur, quod ad illud eam vitae in coelestibus vel in quibuslibet aliis partibus mundi antea male gestae merita compulerint. Nondum enim natos Apostolus, cum de Rebeccae geminis loqueretur, nihil egisse dicit boni vel mali; ut non ex operibus, quibus nullis alter distinguebatur ab altero, sed ex vocante diceretur, minori serviturum esse majorem (Id. IX, 11-13). CAPUT II. 5. His igitur firmissime constitutis, si tam reconditum atque additum est in occultis operibus Dei, ut nec Scripturarum divinarum manifesto eloquio declaretur, utrum propterea nihil boni vel mali nondum nati egisse credendi sint, quia non ex aliis propagatas, sed mox ex nihilo creatas animas singuli accipiunt; an quia cum essent originaliter in parentibus, adhuc ipsi nulli erant qui suas et proprias vitas agerent: illa tamen sit fides salva, qua credimus nullum hominum, sive majoris, sive parvulae quamlibet et recentis aetatis, liberari a contagione mortis antiquae et obligatione peccati quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5). 6. Cujus hominis ejusdemque Dei saluberrima fide, etiam illi justi salvi facti sunt, qui, priusquam veniret in carne, crediderunt in carne venturum. Eadem namque fides est et nostra et illorum, quoniam hoc illi crediderunt futurum, quod nos credimus factum: unde dicit apostolus Paulus, Habentes autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Si ergo eumdem Spiritum fidei et illi habebant qui venturum in carne Christum praenuntiarunt, quem etiam illi qui eum venisse nuntiarunt; sacramenta esse potuerunt pro temporum diversitate diversa, ad unitatem tamen ejusdem fidei concordissime recurrentia. Scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente apostolo Petro: Nunc ergo quid tentatis Deum imponere jugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Jesu credimus nos salvos fieri, quemadmodum et illi (Act. XV, 10, 11). Si ergo et illi, id est, patres, portare jugum legis veteris non valentes, per gratiam Domini Jesu salvos se fieri crediderunt; manifestum est quod haec gratia etiam antiquos justos vivere fecit ex fide: justus enim ex fide vivit (Habac. II, 4). 7. Lex autem subintravit ut abundaret delictum; ut superabundaret gratia (Rom. V, 20), per quam sanaretur delicti abundantia. Si enim data esset lex quae vivificare posset, omnino ex lege esset justitia. Cui tamen bono Lex data sit, consequenter adjunxit dicens: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Danda itaque fuerat Lex, quae manifestius sibi ipsum ostenderet hominem, ne superbus animus humanus a seipso se posse esse justum putaret, et ignorans Dei justitiam, id est quae homini ex Deo est, et suam volens constituere, id est quasi suis viribus partam, justitiae Dei subjectus non fieret (Rom. X, 3). Oportebat itaque ut addito mandato cujus vox est, Non concupisces (Exod. XX, 17), superbo peccatori etiam praevaricationis crimen accederet; atque ita gratiae medicinam non sanata per Legem, sed convicta infirmitas quaereret. 8. Proinde, cum omnes justi, hoc est veraces Dei cultores, sive ante incarnationem, sive post incarnationem Christi, nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi, in quo est gratiae plenitudo; profecto quod scriptum est, Non esse aliud nomen sub coelo, in quo oporteat salvos fieri nos (Act. IV, 12), ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est genus humanum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitae nemo sine Christo. Sicut per Adam omnes injusti, ita per Christum omnes justi homines. Sicut per Adam omnes mortales in poena facti sunt filii saeculi, ita et per Christum omnes immortales in gratia fiunt filii Dei. CAPUT III. 9. Cur autem creentur etiam illi quos Creator praescivit ad damnationem non ad gratiam pertinere, beatus Apostolus tanto succinctiore brevitate, quanto majore auctoritate commemorat. Deum enim dicit volentem ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulisse in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae; quem superius dixerat tanquam figulum luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 22, 21). Merito autem videretur injustum, quod fiunt vasa irae ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Adam massa damnata. Quod ergo fiunt inde nascendo vasa irae, pertinet ad debitam poenam: quod autem fiunt renascendo vasa misericordiae, pertinet ad indebitam gratiam. 10. Ostendit ergo Deus iram suam; non utique animi perturbationem, sicut est quae ira hominis nuncupatur, sed justam fixamque vindictam, quia de stirpe inobedientiae ducitur propago peccati atque supplicii. Et homo natus ex muliere, sicut in libro Job scriptum est, brevis est vitae et plenus iracundiae (Job. XIV, 1, sec. LXX). Ejus enim rei vas est, qua plenus est: unde irae vasa dicuntur. Ostendit et potentiam suam, qua bene etiam utitur malis, multa illis naturalia et temporalia bona largiens, eorumque malitiam ad exercendos et comparatione admonendos bonos accommodans, ut in eis discant agere gratias Deo quod ab eis, non suis meritis, quae in eadem massa paria fuerunt, sed illius miseratione discreti sunt. Quod maxime apparet in parvulis, de quibus, cum per Christi gratiam renascuntur, et istam vitam in illa tenera aetate finientes in aeternam transeunt et beatam, dici non potest quod libero discernuntur arbitrio ab aliis infantibus qui sine hac gratia in ipsius massae damnatione moriuntur. 11. Si autem hi soli crearentur ex Adam, qui essent per gratiam recreandi, et praeter illos qui in Dei filios adoptantur, nulli alii homines nascerentur, lateret beneficium quod donaretur indignis; quia nullis ex eadem damnabili stirpe venientibus debitum supplicium redderetur. Cum vero attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, non solum ostendit iram et demonstravit potentiam suam redhibendo vindictam, et bene utendo non bonis, sed etiam notas fecit divitias gloriae suae in vasa misericordiae. Ita enim quid praestetur sibi dicit gratis justificatus, dum non suo merito, sed gloria largissimae Dei misericordiae discernitur a damnato, cum quo eadem justitia fuerat et ipse damnandus. 12. Tam multos autem creando nasci voluit, quos ad suam gratiam non pertinere praescivit, ut multitudine incomparabili plures sint illis quos in sui regni gloriam filios promissionis praedestinare dignatus est; ut etiam ipsa rejectorum multitudine ostenderetur, quam nullius momenti sit apud Deum justum quantalibet numerositas justissime damnatorum. Atque ut hinc quoque intelligant qui ex ipsa damnatione redimuntur, hoc fuisse debitum massae illi universae, quod tam magnae parti ejus redditum cernerent, non solum in eis qui originali peccato multa addunt malae voluntatis arbitrio, verum etiam in tam multis parvulis qui tantummodo vinculo peccati originalis obstricti, sine gratia Mediatoris ex hac luce rapiuntur. Tota quippe ista massa justae damnationis reciperet debitum, nisi ex ea faceret non solum justus, sed etiam misericors figulus alia vasa in honorem secundum gratiam, non secundum debitum; dum et parvulis subvenit, quorum nulla merita dici possunt, et majores praevenit, ut habere aliqua merita possint. CAPUT IV. 13. Quae cum ita sint, si assertio tua non eo tendit, ut novas animas dicas propter innocentiam novitatis suae, antequam ad peccandum libero utantur arbitrio, damnationi originali obnoxias esse non posse; sed eas fide catholica confiteris, etiamsi in illa tenera aetate de corpore exierint, in damnationem perditionis ituras, nisi Sacramento Mediatoris, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10), liberentur: quaere ubi, vel unde, vel quando coeperint damnationis meritum habere, si novae sunt, ita sane ut Deum non facias, nec aliquam naturam quam non condidit Deus, vel peccati earum vel innocentum damnationis auctorem. Et si inveneris quod te quaerere admonui, quod ipse adhuc, fateor, non inveni, defende quantum potes, atque assere animarum infantium ejusmodi esse novitatem, ut nulla propagatione ducantur; et nobiscum quod inveneris fraterna dilectione communica. 14. Si autem non inveneris quare vel quomodo fiant animae infantium peccatrices, et nihil in seipsis habentes malitiae, a quo cogantur ex Adam trahere unde damnentur, cum eas credas non ex illa prima peccatrice propagatas, sed novas atque insontes includi carne peccati; nec sic jam temere in aliam sententiam tua deflectatur assensio, ut eas ex illa una credas propagando traduci; ne forte alius invenire possit quod ipse non possis, aut aliquando invenias quod nunc non potueris. Nam et illi qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis seminibus exoriri: quo perversius quid dici potest? Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est, qui etiam ipsum creatorem Deum non esse nisi corpus opinatur. 15. Qua dementia repulsa a corde atque ore christiano, quisquis animam, sicuti est, non esse corpus sed spiritum confitetur, et tamen in filios ex parentibus duci; in eo quidem nullis coarctatur angustiis, quod omnes animas, etiam parvulorum, quos Ecclesia non utique in falsam, sed in veram peccatorum remissionem baptizat, vera fides praedicat trahere originale peccatum propria primi hominis voluntate commissum, et in omnes posteros generatione transmissum, sola regeneratione purgandum: sed cum considerari et pertractari coeperit quid dicatur, mirum si ullus sensus comprehendit humanus quonam modo tanquam lucerna de lucerna accendatur et sine detrimento alterius alter inde ignis existar, sic anima de anima parentis fiat in prole, vel traducatur in prolem; utrum incorporeum semen animae, sua quadam occulta et invisibili via seorsum ex patre currat in matrem eum fit conceptus in femina; an, quod est incredibilius, in semine corporis lateat. Cum autem fluunt irrita sine ullis conceptibus semina, utrum semen animae non simul exeat, an summa celeritate atque atomo temporis unde exierat recurrat, an pereat: et si perit, quomodo ipsa cujus mortale semen est, immortalis est anima; an immortalitatem tunc accipit, quando formatur ut vivat, sicut justitiam quando formatur ut sapiat. Et quo pacto eam Deus fingat in homine, etiamsi anima seminaliter trahatur ex anima, sicut fingit in homine corporis membra, quamvis corpus seminaliter trahatur ex corpore. Si enim non etiam spiritualis creatura fingeretur a Deo, non scriptum esset, Qui fingit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1): et in eo quod legitur, Qui fingit singillatim corda hominum (Psal. XXXII, 15); si per corda significatae sunt animae, fingi eas posse quis dubitet? sed quaeritur utrum ex una anima hominis primi; sicut fingit singillatim facies hominum, ex uno tamen corpore hominis primi. CAPUT V. 16. Cum haec atque hujusmodi de hac re multa quaeruntur, quae nullo sensu carnis explorari possunt, et a nostra experientia longe remota sunt, atque in abditissimis naturae sinibus latent; non erubescendum est homini confiteri se nescire quod nescit, ne dum se scire mentitur, nunquam scire mereatur. Quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem Deum atque factorem, nisi qui ejus eloquiis apertissime refragatur? Sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit, Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16); animas videlicet intelligi volens, quod verba consequentia manifestant Non itaque unum quem facto ex terra homini primo inspiravit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. Quaeritur tamen utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex uno illo corpore, faciat: an vero nova quidem corpora faciat ex uno, animas autem novas ex nihilo. Quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? Sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum vincit, et aperta divina Scriptura non subvenit, temere hinc aliquid definire humana conjectura praesumit. Secundum vitas autem quas proprias habere incipiunt, novos homines dicimus nasci, sive anima, sive corpore. At vero secundum originale peccatum veteres nascuntur; ideo Baptismate renovantur. 17. Aliquid ergo certum de animae origine nondum in Scripturis canonicis comperi. Nam ii qui novas sine ulla propagine asserunt animas fieri, inter testimonia quibus id nituntur ostendere, ponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoravi, Qui fingit spiritum hominis in ipso; et, Qui finxit singillatim corda hominum; de quibus vides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim cum fingit, ex alio fingat, an ex nihilo, incertum est. Illud tamen inter caetera testimonium videtur esse praecipuum, quod in libro Salominis Ecclesiastae legitur: Et revertetur pulvis in terram, sicut erat; et spiritus revertetur ad Deum, qui dedit eum (Eccle. XII, 7). Sed facillime respondetur, Corpus in terram de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad Deum a quo facta est prima hominis anima: sicut enim nostrum corpus, inquiunt, quamvis ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est; sic anima nostra, quamvis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est. Ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cujusque hominis quod redeat ad Deum qui dedit eum, non solvit istam obscurissimam quaestionem; quia sive ex illo uno, sive ex nullo alio, Deus utique dedit eum. 18. Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia quae suae causae suffragari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: Omnes autem animae quae introierunt cum Jacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus ejus (Gen. XLVI, 26). Hoc enim velut evidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari; quoniam satis aperte dictum videtur, animas etiam de femoribus Jacob, non sola exiisse corpora filiorum. Ut eo modo etiam illud intelligi velint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier ejus ostenderetur, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Id. II, 23): non enim dixit, Et anima de anima mea; sed ita fieri potest ut carne nominata utrumque intelligatur, sicut hic animas nominavit, et tamen etiam corpora in filiis intelligi voluit. 19. Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficeret, nec si ita legeretur genere feminino, quae exierunt de femoribus ejus, ut animas intelligeremus quae exierunt. Ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari, modo quodam locutionis ostenditur quo significatur per id quod continetur illud quod continet; sicut ait quidam, Vina coronant (Virg. Aeneid. 7), cum coronarentur vasa vinaria: vinum enim continetur, et vas continet. Sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus qui vere appellatur Ecclesia; ut nomine ecclesiae, id est, populi qui continetur, significemus locum qui continet: ita quod animae corporibus continentur, intelligi corpora filiorum per nominatas animas possunt. Sic enim melius accipitur etiam illud quod Lex inquinari dicit eum qui intraverit super animam mortuam (Num. IX, 10), hoc est super defuncti cadaver, ut nomine animae mortuae, mortuum corpus intelligatur, quod animam continebat; quia et absente populo, id est, Ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia nuncupatur. Haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset, quae exierunt de femoribus Jacob, id est, quae animae. Nunc vero cum masculinum genus sit positum, id est, qui exierunt de femoribus Jacob; quis non ita intelligere malit, Omnes animae eorum qui exierunt defemoribus, id est, animae hominum: ut etiam sic possint intelligi secundum corpus tantummodo exiisse homines de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelliguntur tot homines? CAPUT VI. 20. Vellem autem legere libellum tuum cujus mentionem fecisti in litteris tuis, ne forte aliqua ibi testimonia non ambigua posuisti. A me autem cum quaesiisset amicus mihi charissimus et divinarum studiosissimus litterarum, quid de hac quaestione sentirem, eique remota verecundia, hinc aestus meos et ignorantiam fassus essem, scripsit inde longe trans mare ad doctissimum virum: cui rescripsit ille ut potius me consuleret, nesciens quod jam fecerat, nec aliquid a me certum ac definitum audire potuerat. Significavit tamen in eadem brevi epistola sua, se potius fieri quam propagari animas credere: simul etiam admonens animarum propaginem (quia ipse in Oriente est) occidentalem Ecclesiam solere sentire. Hac ego majore occasione comperta, scripsi ad eum non brevem librum, consulens eum, et petens ut prius me doceat, et tunc ad me mittat quos doceam. 21. Qui liber meus ut non doctoris sed inquisitoris, et potius discere cupientis, apud me legi potest: mitti vero uspiam non debet, vel cuiquam foras dari, nisi cum rescripta Domino adjuvante percepero; id quod ille sentit, promptissime ac libentissime defensurus, si me docere potuerit quomodo animae non ex Adam veniant, et tamen ex illo justam sortem damnationis inveniant, nisi ad remissionem peccatorum renascendo perveniant. Absit enim ut credamus vel animas parvulorum in lavacro regenerationis falsam accipere peccatorum mundationem, vel Deum esse, aut aliquam naturam quam non condidit Deus, illius ex qua mundantur inquinationis auctorem. Donec ergo aut ille rescribat, aut ego, si Deus voluerit, aliquo modo discam, si nullam de illa peccatrice originem ducit, quae causa sit animae subeundi originale peccatum, quod necesse est esse in omnibus parvulis; et quo eam nec Deus cogit insontem, quia peccandi auctor non est, nec ulla mali natura, quia non est; nihil tale audeo praedicare. 22. Te autem, si libenter vel patienter admittis, charissime frater, admoneo ne haeresim novam minus cautus incurras, quae antiquissimae fidei stabilita molitur fundamenta convellere adversus Dei gratiam disputando, quam Dominus Christus pusillis et magnis ineffabili bonitate largitur: cujus vel auctores, vel certe acerrimi notissimique suasores cum Pelagius et Celestius exstitissent, conciliorum episcopalium vigilantia in adjutorio Salvatoris qui suam tuetur Ecclesiam, etiam a duobus venerabilibus antistitibus apostolicae Sedis, papa Innocentio et papa Zosimo, nisi correcti etiam egerint poenitentiam, toto christiano orbe damnati sunt. De quibus exempla recentium litterarum, sive quae specialiter ad Afros, sive quae universaliter ad omnes episcopos de memorata Sede manarunt, ne forte ad vestram Sanctitatem nondum pervenerint, vobis curavimus mitti ab eis fratribus quibus et has litteras, ut tuae Venerationi dirigerent, dedimus. Hi autem non ideo sunt haeretici, quia dicunt animas originem de illa prima peccatrice non ducere, quod vel aliqua fortasse ratione vera dici potest, vel sine fidei labe nesciri: sed hinc conantur efficere (unde omnino apertissimi haeretici judicantur) animas parvulorum nihil mali ex Adam trahere, quod sit lavacro regenerationis expiandum. Nam Pelagii de hac re argumentatio, quae inter alia ejus damnabilia etiam litteris apostolicae Sedis adjuncta est, ita se habet: Si anima, inquit, ex traduce non est, sed sola caro tantum habet traducem peccati; sola ergo poenam meretur. Injustum est enim ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum; quia nulla ratione conceditur ut Deus qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum. 23. Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine novitatem, ut ratione justa et a fide catholica non aliena, etiam sic peccato primi hominis ostendantur obnoxiae; assere quod sentis, ut potes. Si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati vinculo liberas; cohibe te ab hujusmodi disputatione omnimodo. Non est enim falsa etiam in parvulorum baptismate remissio peccatorum, nec verbo tenus dicitur, sed veraciter agitur. Nam ut jam verbis utar, quae in ipsa epistola beatissimi antistitis Zosimi leguntur: Fidelis Dominus in verbis suis, ejusque baptismus re ac verbis, id est, opere, confessione et remissione vera peccatorum, in omni sexu, aetate, conditione generis humani eamdem plenitudinem tenet. Nullus enim nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis » (Joan. VIII, 36). Per ipsum enim renascimur spiritualiter, per ipsum crucifigimur mundo. Ipsius morte, mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae illud propagine contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per Baptismum liberetur, non tenetur obnoxius. In his verbis apostolicae Sedis tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano. 24. Quoniam ergo morte Christi, non unius aut aliquarum, sed universae animae propagine contractum mortis chirographum rumpitur; si potes animas sic alienas a propagine defendere, ut tamen hoc chirographo, quod sola Christi morte rumpendum est, rectissima ratione demonstrentur obstrictae, nec sua propagine, sed carnis hoc debito juste appareant obligatae: non solum nemine prohibente defende, verum etiam id nobis quomodo tecum defendere possimus ostende. Si autem aliter non potest quod de animarum novitate sentis, asserere, nisi ut eas dicas peccato primi hominis non teneri; aut per propaginem non suam, sed carnis, auctore Deo, vel nescio qua mali natura, innocentissimas fieri peccatrices: melius origo animae latet, dum tamen eam non dubitemus Dei esse creaturam, quam vel Deus peccati auctor dicatur, vel contra Deum aliena mali natura introducatur, vel baptisma parvulorum irritum ducatur. 25. Ut autem et a me tua Dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum, non parvi aestimandum, imo praecipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, sive ex illa una, sive ex nulla alia propagentur; Mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. Si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati: quanto minus credendum est ex propagine peccatricis animam venire potuisse, cujus caro venit ex virgine, non libidine concepta, sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), non in carne peccati! Si autem peccato primae animae peccatricis ideo caeterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae; profecto illa quam sibi Unigenitus coaptavit, aut peccatum inde non traxit, aut omnino inde non tracta est. Neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato, qui solvit nostra peccata; aut qui novam creavit ei carni quam sine parente fecit ex terra, non potuit novam creare carni quam sine viro sumpsit ex femina. 26. Haec sicut potui, non quidem ad me datis, sed tamen ad charissimos nostros Sanctitatis tuae litteris, non peritia quam desiderasti, sed sollicita dilectione respondi. Si grate accipis, et admonitionem fraternam et utilem, non errando, sed prudenter considerando cum Ecclesiae pace conservas, Deo gratias. Si autem me ista nondum nosse miraris, vel etiam nec miraris, et me aliquid certum de origine animarum salva ista fide quae certissima atque clarissima est, mutua charitate docere non renuis, multo uberius, Deo gratias. Memor nostri, Domino semper vivas, domine beatissime, et sincera dilectione desiderabilis frater.
EPISTOLA CXCI . Sixto presbytero (postea pontifici Romano) qui contra Pelagianos, quibus favisse rumor fuerat, defensionem gratiae Dei suscepisset, gratulatur; exhortans ut pergat impudentes cohibere, dissimulantibus mederi. Domino venerabili et in Christi charitate suscipiendo sancto fratri et compresbytero SIXTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Ex quo Hipponem litterae Benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente venerunt, posteaquam illas cum remeassem, quamvis jam inde profecto earum perlatore, legere potui, haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum Albinum acolythum. Quod autem quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est ut singulorum singulas, non unam amborum epistolam sumeres. A me quippe digressus est perlator hujus per venerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae Sanctitati aliam rescriberet, transiturus; ad quem etiam ipsas, quas ego jam legerem, litteras tuas ipse portavit. Quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui quod non potest eloqui? nec teipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. Si enim brevissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolythum direxisti, exsultanti alacritate descripsimus, et quibus poteramus magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate, vel quid contra de gratia Dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exsultatione legisse, vel cura, ut legantur, quibus valuimus aliis obtulisse, atque adhuc quibus valemus offerre! Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiae Dei tam pura defensio adversus inimicos ejus, ex ore ejus, qui eorumdem inimicorum magni momenti patronus ante jactabatur? aut unde uberiores Deo debemus agere gratias, quam quod ejus sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur, vel ingratum est quod datur; quia ut eis gratum sit, occulto et justo judicio Dei non datur?
2. Quapropter, domine venerabilis, et in Christi charitate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia; tamen haec cura major tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur qui errorem illum christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam ii diligentissime caveantur vigilantia pastorali, propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, cui eum pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non sant, penetrantes domos, sicut ait Apostolus, et caetera quae sequuntur exercita impietate facientes (II Tim. III, 6, et sqq). Nec illi negligendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, sed tamen eamdem perversitatem sentire non desinunt. Nonnuli quippe eorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam Sedis apostolicae judicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis; nec utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria, eo quo illa solent studio defensaverint: qui tamen lenius profecto sunt tractandi. Quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? Nec ideo tanquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est. Etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt; et quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adjuvat veritatis, ut opitulante Domino, gratia ejus intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent quod jam loqui non audent.
EPISTOLA CXCII . Augustinus Coelestino diacono (postea pontifici Romano), de mutua benevolentia. Domino venerabili nimiumque desiderabili, sancto fratri et condiacono COELESTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Quamvis longe absens fuerim, quando per Projectum clericum ad me directa Hipponem Sanctitatis tuae scripta venerunt; tamen posteaquam veni, eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar: et ecce subito profecturi a nobis charissimi fratris nostri Albini acolythi gratissima occurrit occasio. De tua igitur quae mihi exoptatissima est salute laetatus, Sanctitati tuae salutationem debitam reddo. Semper autem debeo charitatem, quae sola, etiam reddita, semper detinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiamsi reddita fuerit; quia nullum est tempus quando impendenda jam non sit. Nec cum redditur amittitur, sed potius reddendo multiplicatur: habendo enim redditur, non carendo. Et cum reddi non possit nisi habeatur, nec haberi potest nisi reddatur: imo etiam cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur. Quomodo autem negetur amicis, quae debetur et inimicis? Sed inimicis cauta impenditur, amicis secura rependitur. Agit tamen quantum potest, ut ab his etiam quibus pro malis bona retribuit, id recipiat quod impendit. Optamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum: quia non eum diligimus nisi velimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum.
2. Non ergo sic impenditur charitas, ut pecunia. Excepto enim quod impendendo illa diminuitur, haec augetur; etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benevolentiores erimus, si recipere non quaeramus: non autem potest esse verus charitatis impensor, nisi fuerit benignus exactor. Quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur: charitas vero non solum apud eum crescit, qui hanc ab eo quem diligit, exigit, etiamsi non recipit; sed etiam ille a quo eam recipit, tunc incipit habere cum reddit. Proinde, domine frater, mutuam tibi charitatem libens reddo, gaudensque recipio: quam recipio, adhuc repeto: quam reddo, adhuc debeo. Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per ejus Apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8).
EPISTOLA CXCIII . Augustinus Mercatori, excusans cur ad ipsius priores litteras nondum responderit, ostendensque Pelagianos in quaestione de baptismo parvulorum hoc ipso esse prope convictos, quod fatentur parvulos quodammodo credere per eos a quibus baptizandi offeruntur: deinde eosdem ex Enochi et Eliae ante obitum translatione, sive ex fidelium vivorum ad Christi adventum raptu, frustra contendere mortem non esse poenam peccati. Domino dilectissimo, et in Christi membris sincerissima charitate praedicando filio MERCATORI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Litterae Dilectionis tuae, quas prius abs te missas apud Carthaginem accepi, tanto me affecerunt gaudio, ut etiam in posterioribus te succensentem quod tibi non rescripserim, gratissime acceperim. Ipsa quippe indignatio tua non erat simultatis initium, sed indicium charitatis. Ut autem a Carthagine non rescriberem, non occasio defuit perlatorum, sed alia magis urgentia, donec inde proficisceremur, nos occupatissimos et intentissimos continebant. Cum vero inde digressi sumus, perreximus usque ad Mauritaniam Caesariensem, quo nos ecclesiastica necessitas traxit; per quas totas terras cum intentionem nostram huc atque illuc, quae ingerebantur sensibus diversa raptarent, nullius ut tibi rescriberem adfuit admonitoris instantia, nulla occurrit opportunitas perlatoris. Deinde remeans, alias apud nostros jam querela exasperatas litteras tuae Sinceritatis inveni, et alium adversus novos haereticos librum refertum sanctarum testimoniis Scripturarum; quibus lectis excursisque, etiam illis quae primum miseras, quia et charissimi fratris nostri Albini Ecclesiae Romanae acolythi opportunissima se offerebat occasio, rescribendum fuit. 2. Ego itaque te, fili dilectissime, scribentem mihi, vel ad me consideranda tua scripta mittentem, absit ut negligenter accipiam, vel superba vanitate contemnam, praesertim cum mihi de te gaudium tanto majus sit, quanto magis inopinatum improvisumque provenit: fateor enim, tantum te profecisse nesciebam. Et quid nobis esse debet optatius, quam ut abundent qui errores infestantes catholicam fidem et insidiantes infirmis ineruditisque fratribus usquequaque redarguant, et Ecclesiam Christi adversus profanas vocum novitates (I Timoth. VI, 20) acriter fideliterque defendant; quandoquidem sicut scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap. VI, 26)? Inspexi ergo cor tuum in scriptis tuis quantum potui, et inveni amplectendum, et hortandum ut perseverantissima diligentia in anteriora te extendas, adjuvante Domino vires tuas, qui tibi eas quas nutriret dedit. CAPUT II. 3. Non autem parum veritati propinquarunt in quaestione de baptismo parvulorum, quos devios in viam revocare conamur, cum infantem quamlibet recenti partu matris effusum, tamen per eos a quibus baptizandus offertur, credere confitentur. Cum enim dicunt, sicut scribis, non infantes ita credere in remissionem peccatorum, tanquam et illis remittantur, quos nullum putant habere peccatum; sed (quia ipsi quoque idem lavacrum percipiunt, quo fit, in quibuscumque fit, remissio peccatorum) hanc fieri credere in aliis, quae non fit in eis: cum ergo dicunt, Non ita credunt, sed ita credunt; profecto eos non ambigunt credere. Audiant itaque Dominum: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videdit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36). Quapropter infantes, quia per alios fiunt credentes, a quibus baptizandi offeruntur, per illos utique sunt increduli, si apud tales sunt, qui eos, dum nihil prodesse credunt, offerendos esse non credunt: ac per hoc si per credentes credunt, et habent vitam aeternam; profecto per incredulos increduli sunt, et non videbunt vitam, sed ira Dei manet super eos. Non enim dictum est, Venit super eos; sed, manet super eos, quia ex origine erat jam in eis, nec omnino nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum aufertur ab eis. De hac ira legitur etiam in libro Job: Homo natus ex mulieri, brevis vitae et plenus iracundiae. Unde igitur ira Dei super innocentiam parvuli, nisi originalis sorte ac sorde peccati? de qua in eodem libro itidem scriptum est, non esse ab hac mundum nec infantem cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 1, 5, sec. LXX). 4. Non ergo in istis nihil egit quod adversus eos instantissime disputatur, et eorum auribus catholicae voces hinc atque inde circumsonant, quandoquidem volentes argumentari contra Sacramenta Ecclesiae, confessi sunt tamen parvulos credere. Non eis ergo promittant vitam, etiamsi non fuerint baptizati: de qua enim alia vita dicitur, Qui incredulus est Filio, non videbit vitam? Nec eos a regno coelorum sic fateantur alienos, ut tamen a damnatione defendant: nam quid nisi damnatio significatur per iram, quam Dominus super non credentem manere testatur? Multum prorsus accessum est, et sine scrupulosa conflictatione causa finita est. Si enim concedunt parvulos credere, procul dubio sicut eos tenet illa sententia, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5); sic etiam ista quae ejusdem Domini est, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Quia ergo cum parvuli baptizantur fatentur isti eos esse credentes, damnari non dubitent non credentes: et audeant jam dicere, si possunt, a justo Deo damnari nihil mali ex origine trahentes, et peccati contagium non habentes. CAPUT III. 5. Illud vero quod in litteris tuis commemorasti, objicere nobis Enoch et Eliam quod mortui non fuerint, sed cum suis corporibus ex ista hominum conversatione translati; quid eos ad hoc unde agitur adjuvet, non intelligo. Ut enim omittam quod ipsi quoque morituri postea perhibentur, sicut plerique exponunt Apocalypsim Joannis de duobus illis prophetis, de quibus, tacitis eorum nominibus, loquitur, quod isti duo sancti cum suis tunc corporibus apparebunt, in quibus nunc vivunt, ut etiam ipsi quemadmodum caeteri martyres pro Christi veritate moriantur (Apoc. XI, 3-7): ut ergo hoc omittam, ista quaestione dilata, quomodolibet sese habeat, quid istos adjuvat, quaeso te? Neque enim hinc ostendunt non propter peccatum homines secundum corpus mori. Nam si Deus, qui tam multis fidelibus suis donat ipsa peccata, voluit quibusdam etiam istam poenam donare peccati; qui nos sumus qui respondeamus Deo, cur alius sic, alius autem sic? 6. Dicimus ergo quod apertissime Apostolus ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11). Nec tamen ista sic dicimus, ut negemus Deum posse in quibus voluerit, nunc facere sine morte quod sine dubitatione credimus in tam multis facturum esse post mortem: nec ideo tamen illud falsum erit, quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit. Hoc enim dictum est, quia nisi per peccatum mors intrasset, nulla mors esset. Nam et cum dicimus, Omnes propter peccata mittuntur in gehennam, numquid ideo falsum dicimus, quia non omnes homines mittuntur in gehennam? Illud quippe ideo verum est, non quia omnis homo mittatur, sed quia nullus nisi peccatorum meritis mittitur. Talis est e contrario etiam illa sententia, Per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae (Id. V, 12, 18): non enim omnes homines pertinent ad justificationem Christi; sed hoc dictum est, quia nemo justificatur nisi per Christum. 7. Magis ergo illa quaestio non immerito movet, cur poena peccati, peccato non remanente, remanet; id est, si mors etiam corporis poena peccati est, ista potius aliqua quaestio est, cur moriatur infans cum fuerit baptizatus, quam cur mortuus non sit Elias cum fuerit justificatus. Illius enim finito peccato movet cur secuta sit poena peccati; hujus etiam finito peccato movere non debet si non sequatur poena peccati. Si ergo illam quaestionem de morte baptizatorum, cur, facta abolitione peccati, sequatur tamen quaedam poena peccati, in libris de Baptismo Parvulorum, quos tibi scio esse notissimos, quantum potuimus domino adjuvante dissolvimus: quanto minus ista movere nos debet ubi dicitur, Quare justus Elias mortuus non est, si mors poena peccati est? quasi diceretur, Quare peccator Elias mortuus non est, si mors poena peccati est? 8. Nisi forte aliud ex alio movent et dicunt: Si Enoch et Elias usque adeo non habebant peccatum, ut nec mortem, quae peccati est poena, paterentur; quomodo nemo hic vivit sine peccato? Quasi non eis probabilius respondeatur: Ideo quos finitis peccatis voluit Dominus vivere, non hic permissi sunt vivere, quoniam hic quisquam sine peccato non potest vivere. Sed haec atque hujusmodi adversus istos dici potuerunt, si pro certo aliunde convincerent illos nunquam esse morituros. Cum vero id docere non possint, meliusque illos venturos esse credatur ad mortem, nihil est cur eos velint nobis objicere causae suae nulla ex parte aliquid profuturos. CAPUT IV. 9. Illi autem de quibus dixit Apostolus, cum loqueretur de resurrectione mortuorum, Et nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 16), afferunt quidem aliquid quaestionis; sed per seipsos, non propter istos. Nam etsi non sunt etiam ipsi morituri, quid istos adjuvent omnino non video, cum talia de his dici possint, qualia de illis dicta sunt duobus. Sed revera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, videtur asserere quosdam in fine saeculi adveniente Domino, cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos in illam immortalitatem quae sanctis etiam caeteris datur, repente mutandos, et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus: nec aliquid aliud mihi visum est, quoties de his verbis volui cogitare. 10. Sed vellem hinc potius audire doctiores, ne illis etiam, qui putant aliquos morte non praecedente vivificatos ad vitam perpetuam transituros, dicere inveniatur Apostolus: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Nam et illud quod in plerisque codicibus legitur, omnes resurgemus (I Cor. XV, 36, 51), unde fieri poterit, nisi omnes moriamur? Resurrectio quippe, nisi mors praecesserit, nulla est. Et quod nonnulli codices habent, omnes dormiemus, multo facilius et apertius id cogit intelligi; et si quid aliud tale in sanctis Litteris invenitur, ad id videtur impellere ut nullus hominum existimetur immortalitatem, nisi mors praecesserit, adepturus. Proinde ubi dixit Apostolus, Et nos viventes qui reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui ante dormierunt. Ipse enim Dominus in jussu, in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus; vellem, sicut dixi, de his audire doctiores, et si modo potuerint haec ita exponi, ut in eis possit intelligi omnes homines qui vivunt, vel post nos victuri sunt, esse morituros, corrigere quod hinc aliquando aliter sensi. Neque enim debemus indociles esse doctores: et certe melius homo corrigitur parvus, quam frangitur durus; cum iis quae scripsimus, ita nostra vel aliorum exerceatur et erudiatur infirmitas, ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas. 11. Si enim in his verbis Apostoli nullus alius sensus potuerit reperiri, et hoc eum intelligi voluisse claruerit quod videntur verba ipsa clamare; id est, quod futuri sint in fine saeculi et in adventu Domini, qui non exspolientur corpore, sed superinduantur immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4): huic sententiae procul dubio conveniet quod in regula fidei confitemur, venturum Dominum judicaturum vivos et mortuos; ut non hic intelligamus vivos justos, mortuos autem injustos, quamvis judicandi sint justi et injusti; sed vivos quos nondum exiisse, mortuos autem quos jam exiisse de corporibus adventus ejus inveniet. Quae si ita esse constiterit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic accipiemus, Tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur; et, omnes resurgemus, sive, omnes dormiemus, ut non adversentur huic sententiae, qua quidam creduntur etiam cum suis corporibus in aeternum, non degustata morte, victuri. 12. Sed utrumlibet horum veracior et perspicacior intellectus inveniatur, quid ad causam pertinet istorum, sive omnes debita morte plectantur, sive aliquibus ab hac conditione parcatur; cum tamen constet mortem non solum animae, verum etiam corporis secuturam non fuisse, si peccatum non praecessisset, et gratiae mirabiliore virtute justos a morte ad aeternam beatitudinem reviviscere, quam in mortis experientiam non venire? Haec propter illos de quibus mihi scripsisti, satis dicta sint; quamvis eos jam non existimem dicere, etiamsi non peccasset Adam, fuisse vel corpore moriturum. 13. Caeterum quod attinet ad quaestionem resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine media morte transituri, inquisitio diligentior adhibenda est; et si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta vel audisti, vel legisti, vel etiam ipse cogitare potuisti, sive adhuc audire, aut legere, aut cogitare potueris, peto mihi mittere non graveris. Ego enim (quod confitendum est Charitati tuae) plus amo discere quam docere. Nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Jacobo: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum (Jacobi I, 19). Ut ergo discamus, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis: ubi potius optandum est ut transeat ista necessitas qua hominem docet aliquid homo, ut simus omnes docibiles Dei; quamvis hoc simus, cum ea quae ad veram pietatem pertinent, discimus, etiam quando illa docere videtur homo. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Cum itaque si Deus incrementum non daret, nihil essent Apostoli plantatores et rigatores; quanto magis ego vel tu, vel quilibet hujus temporis homines, quando nobis videmus esse doctores!
EPISTOLA CXCIV . Augustinus Sixto Romano presbytero (et postea Pontifici), instruens illum adversus Pelagianorum argumenta. Domino in Domino dominorum dilectissimo, sancto fratri et compresbytero SIXTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Epistola quam per charissimum fratrem nostrum Albinum acolythum misi, prolixiorem me missurum esse promisi per sanctum fratrem et compresbyterum nostrum Firmum, qui nobis litteras attulit Sinceritatis tuae, plenas sinceritate fidei tuae, quae nobis tantum gaudium contulerunt, quantum magis possumus habere quam dicere. Quod enim fatendum est Charitati tuae, tristes eramus nimis, cum fama jactaret inimicis christianae gratiae te favere. Sed ut haec tristitia de nostris cordibus tergeretur; primo, te priorem anathema eis in populo frequentissimo pronuntiasse eadem fama non tacuit: deinde cum litteris apostolicae Sedis de illorum damnatione ad Africam missis, tuae quoque litterae ad venerabilem senem Aurelium consecutae sunt; quae tametsi breves erant, tuum tamen vigorem adversus eorum errorem satis indicabant. Nunc vero cum apertius et latius quid de illo dogmate contraque sentires, in litteris tuis fides ipsa nobiscum Romanae Ecclesiae loqueretur, cui potissimum beatus apostolus Paulus de gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, multa et multipliciter est locutus; non solum illud omne tristitiae nubilum fugit de cordibus nostris, sed etiam tantum ibi laetitiae lumen infulsit, ut nihil egisse in nobis videretur ille moeror et timor, nisi successurorum ampliorem flagrantiam gaudiorum. 2. Itaque, frater charissime, quamvis non te videamus oculis carnis, animo tamen in fide Christi, in gratia Christi, in membris Christi tenemus, amplectimur, osculamur; et remeante a nobis ad te nostrorum invicem colloquiorum sanctissimo et fidelissimo perlatore, quem voluisti esse apud nos non solum advectorem scriptorum tuorum, verum etiam narratorem testemque factorum, rescripta persolvimus, et aliquanto diutius tecum sermocinamur, admonentes ut docendis instes, quibus terrendis satis, quantum comperimus, institisti. Sunt enim quidam, qui justissime damnatas impietates adhuc liberius defendendas putant; et sunt qui occultius penetrant domos, et quod in aperto jam clamare metuunt, in secreto seminare non quiescunt: sunt autem qui omnino silverunt, magno timore compressi, sed adhuc corde retinent quod ore jam proferre non audent; qui tamen esse possunt fratribus ex priore ipsius dogmatis defensione notissimi. Proinde alii severius coercendi, alii vigilantius vestigandi, alii tractandi quidem lenius, sed non segnius sunt docendi, ut si non timentur ne perdant, non tamen negligantur ne pereant. CAPUT II. 3. Quod enim putant auferri sibi liberum arbitrium, si nec ipsam bonam voluntatem sine adjutorio Dei hominem habere consenserint; non intelligunt non se firmare humanum arbitrium, sed impellere, ut per inania feratur, non in Domino tanquam in petra stabili collocetur: paratur enim voluntas a Domino. 4. Quod autem personarum acceptorem Deum se credere existimant, si credant quod sine ullis praecedentibus meritis, cujus vult miseretur, et quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit; parum attendunt quod debita reddatur poena damnato, indebita gratia liberato, ut nec ille se indignum queratur, nec dignum se iste glorietur; atque ibi potius acceptionem nullam fieri personarum, ubi una eademque massa damnationis et offensionis involvit, ut liberatus de non liberato discat quod etiam sibi supplicium conveniret, nisi gratia subveniret. Si autem gratia, utique nullis meritis reddita, sed gratuita bonitate donata. 5. Sed injustum est, inquiunt, in una eademque mala causa hunc liberari, illum puniri. Nempe ergo justum est utrumque puniri: quis hoc negaverit? Agamus ergo gratias Salvatori, dum nobis non redditum cernimus quod in damnatione similium etiam nobis debitum fuisse cognoscimus. Si enim omnis homo liberaretur, utique lateret quid peccato per justitiam debeatur; si nemo, quid gratia largiretur. Ut ergo in hac difficillima quaestione verbis potius utamur Apostoli, Volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem; et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae: cui non potest figmentum dicere, Quare sic me fecisti? cum habeat potestatem ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20-23). Ubi quia universa ista massa merito damnata est, contumeliam debitam reddit justitia, honorem donat indebitum gratia, non meriti praerogativa, non fati necessitate, non temeritate fortunae, sed altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei; quam non aperit, sed clausam miratur Apostolus, clamans: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen (Id. XI, 33-36). CAPUT III. 6. Nolunt autem ut sit ipsi gloria in justificandis impiis gratuita gratia, qui ejus ignorantes justitiam, suam volunt constituere (Id. X, 3): vel jam conclamantium religiosorum et piorum vocibus pressi, ita se fatentur ad habendam seu faciendam justitiam divinitus adjuvari, ut sui praecedat aliquid meriti, quasi priores volentes dare ut retribuatur eis ab illo de quo dictum est, Quis prior dedit illi, et retribuetur ei; et suo putantes praeire merito illum de quo audiunt, aut potius audire nolunt, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quarum autem divitiarum est altitudo sapientiae et scientiae ejus, ex his sunt divitiae gloriae ejus in vasa misericordiae, quae vocat in adoptionem; quas divitias notas vult facere etiam per vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Et quae sunt viae investigabiles, nisi de quibus in Psalmo canitur: Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10)? Igitur investigabiles sunt misericordia et veritas ejus: quoniam cujus vult miseretur, non justitia, sed misericordiae gratia; et quem vult obdurat, non iniquitate, sed veritate vindictae. Quae tamen misericordia et veritas ita sibi occurrunt, quia scriptum est, Misericordia et veritas obviaverunt sibi (Psal. LXXXIV, 11); ut nec misericordia impediat veritatem, qua plectitur dignus, nec veritas misericordiam, qua liberatur indignus. Quae igitur sua merita jactaturus est liberatus, cum si digna suis meritis redderentur, non esset nisi damnatus? Nullane igitur sunt merita justorum? Sunt plane, quia justi sunt. Sed ut justi fierent, merita non fuerunt: justi enim facti sunt, cum justificati sunt; sed sicut dicit Apostolus, Justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III, 24). 7. Cum igitur huic gratiae inimici infestique sint isti, Pelagius tamen in ecclesiastico judicio Palaestino (non enim aliter inde impunitus exiisset), anathematizavit eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita dari. Sed nihil aliud in eorum etiam posterioribus disputationibus invenitur, quam meritis dari eam gratiam, de cujus commendatione maxime ad Romanos apostolica Epistola loquitur, ut inde se praedicatio ejus velut a capite orbis toto orbe diffunderet: ea est enim qua justificatur impius, id est, fit justus qui prius erat impius. Et ideo percipiendae hujus gratiae merita nulla praecedunt, quoniam meritis impii, non gratia, sed poena debetur: nec ista esset gratia, si non daretur gratuita, sed debita redderetur. 8. Sed cum ab istis quaeritur quam gratiam Pelagius cogitaret sine ullis praecedentibus meritis dari, quando anathematizabat eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari; respondent sine ullis praecedentibus meritis gratiam ipsam humanam esse naturam in qua conditi sumus: neque enim antequam essemus, mereri aliquid poteramus ut essemus. Abjiciatur a Christianorum cordibus ista fallacia: nam omnino non istam gratiam commendat Apostolus, qua creati sumus ut homines essemus, sed qua justificati cum mali homines essemus. Ista est enim gratia per Jesum Christum Dominum nostrum. Etenim Christus non pro nullis ut homines conderentur, sed pro impiis mortuus est ut justificarentur: jam quippe homo erat qui dicebat, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25). 9. Possunt quidem dicere remissionem peccatorum esse gratiam, quae nullis praecedentibus meritis datur: quid enim habere boni meriti possunt peccatores? Sed nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat: neque enim nullum est meritum fidei; qua fide ille dicebat, Deus, propitius esto mihi peccatori; et descendit justificatus merito fidelis humilitatis, quoniam qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 13, 14). Restat igitur ut ipsam fidem unde omnis justitia sumit initium, propter quod dicitur ad Ecclesiam in Cantico canticorum, Venies et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, sec. LXX): restat, inquam, ut ipsam fidem non humano, quod isti extollunt, tribuamus arbitrio, nec ullis praecedentibus meritis, quoniam inde incipiunt bona quaecumque sunt merita; sed gratuitum donum Dei esse fateamur, si gratiam veram, id est sine meritis, cogitamus: quia, sicut in eadem Epistola legitur, Deus unicuique partitur mensuram fidei (Rom. XII, 3). Opera quippe bona fiunt ab homine; fides autem fit in homine, sine qua illa a nullo fiunt homine. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est (Id. XIV, 23). 10. Quapropter, ne se vel ipsius orationis meritum extollat, etiamsi ad vincendas temporalium rerum cupiditates, et diligenda bona aeterna atque ipsum fontem omnium bonorum Deum, adjutorium datur oranti; fides orat quae data est non oranti, quae utique nisi data esset, orare non posset. Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? quomodo credent, quem non audierunt? quomodo audient sine praedicante? Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (Id. X, 14, 17). Proinde minister Christi hujus fidei praedicator, secundum gratiam quae data est illi (Id. XV, 15, 16), plantator est et rigator: Nec tamen qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 5-8), qui unicuique partitur mensuram fidei. Unde et alibi dicitur, Pax fratribus et charitas cum fide; quam ne sibi tribuerent continuo subjunxit, a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo (Eph. VI, 23): quia nec omnium est fides, qui audiunt verbum, sed quibus Deus partitur mensuram fidei; sicut nec omnia germinant quae plantantur et rigantur, sed quibus Deus dat incrementum. Cur autem ille credat, ille non credat, cum ambo idem audiunt, et si miraculum in eorum conspectu fiat, ambo idem vident; altitudo est divitiarum sapientiae et scientiae Dei, cujus inscrutabilia sunt judicia, et apud quem non est iniquitas, dum cujus vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX, 14, 18): neque enim propterea sunt ista injusta, quia occulta. 11. Deinde post remissionem peccatorum, nisi mundatam domum habitet Spiritus sanctus, nonne cum aliis septem redit spiritus immundus, et erunt novissima hominis illius pejora quam erant prima (Matth. XII, 44, 45)? Ut autem habitet Spiritus sanctus, nonne ubi vult spirat (Joan. III, 8); et charitas Dei, sine qua nemo bene vivit, diffunditur in cordibus nostris, non a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5)? Hanc enim fidem Apostolus definivit, dicens: Neque circumcisio est aliquid, neque praeputium; sed fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Ista quippe fides est Christianorum, non daemoniorum: nam et daemones credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19); sed numquid et diligunt? Nam si non crederent, non dicerent, Tu es Sanctus Dei; vel, Tu es Filius Dei (Luc, IV, 41). Si autem diligerent, non dicerent, Quid nobis et tibi (Matth. VIII, 29)? 12. Fides igitur ad Christum nos trahit, quae nisi desuper gratuito munere nobis daretur, non ipse diceret: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum. Unde et paulo post ait, Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt: deinde Evangelista subjungit, Sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes, et quis esset traditurus eum. Et ne quisquam existimaret credentes sic ad ejus praescientiam pertinere, quomodo non credentes, id est, ut non eis fides ipsa desuper daretur, sed tantummodo voluntas eorum praenosceretur; mox adjecit atque ait: Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Hinc erat quod eorum qui audierant loquenten de carne sua et sanguine suo, quidam scandalizati abscesserunt, quidam credendo manserunt (Joan. VI, 44-66): quia nemo potest venire ad illum, nisi cui datum est a Patre, ac per hoc et ab ipso Filio, et a Spiritu sancto. Neque enim separata sunt dona vel opera inseparabilis Trinitatis; sed Filius sic honorans Patrem, non affert ullius distantiae documentum, sed magnum praebet humilitatis exemplum. 13. Hic iterum isti liberi arbitrii defensores, imo deceptores quia inflatores, et inflatores quia praesumptores, non adversum nos, sed adversus Evangelium locuturi, quid aliud dicunt quam id quod Apostolus sibi, quasi a talibus diceretur, objecit? Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Hanc contradictionem sibimetipsi tanquam ab altero opposuit, velut ex eorum voce qui nolunt accipere quod superius dixerat: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Talibus itaque dicamus cum Apostolo, non enim melius illo invenire possumus quid dicamus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 18-20)? 14. Quaerimus namque meritum obdurationis, et invenimus. Merito namque peccati universa massa damnata est; nec obdurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur: at potius ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur. 15. Si enim dixerimus fidem praecessisse, in qua esset meritum gratiae, quid meriti habebat homo ante fidem, ut acciperet fidem? quid enim habet quod non accepit? si autem accepit, quid gloriatur quasi non acceperit (I Cor. IV, 7)? Sicut enim non haberet homo sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem Dei, nisi secundum propheticum eloquium accepisset Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis ac timoris Dei (Isai. XI, 2, 3); sicut non haberet virtutem, charitatem, continentiam, nisi accepto Spiritu de quo dicit Apostolus, Non enim accepistis Spiritum timoris, sed virtutis, et charitatis, et continentiae (II Tim. I, 7): ita non haberet fidem nisi accepisset Spiritum fidei, de quo idem ipse dicit, Habentes autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Non autem merito accepisse, sed misericordia ejus qui cujus vult miseretur, manifestissime ostendit, ubi de seipso ait: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). CAPUT IV. 16. Si dixerimus meritum praecedere orationis, ut donum gratiae consequatur: impetrando quidem oratio quidquid impetrat, evidenter donum Dei esse ostendit, ne homo existimet a seipso sibi esse, quod si in potestate haberetur, non utique posceretur; verumtamen ne saltem orationis putarentur praecedere merita, quibus non gratuita daretur gratia, sed jam nec gratia esset, quia debita redderetur, etiam ipsa oratio inter gratiae munera reperitur. Quid enim oremus, ait Doctor Gentium, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quid est autem, interpellat, nisi, interpellare nos facit? Indigentis enim certissimum indicium est interpellare gemitibus. Nullius autem rei esse indigentem fas est credere Spiritum sanctum. Sed ita dictum est, interpellat, quia interpellare nos facit, nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum; sicut illud in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Neque enim et hoc ita fit de nobis tanquam nihil facientibus nobis. Adjutorium igitur Spiritus sancti sic expressum est, ut ipse facere diceretur quod ut faciamus facit. 17. Nam non esse intelligendum spiritum nostrum, de quo dictum est, interpellat gemitibus inenarrabilibus, sed Spiritum sanctum, quo nostra infirmitas adjuvatur, satis ipse demonstrat Apostolus. Inde enim coepit, Spiritus, inquit, adjuvat infirmitatem nostram; deinde ita subjunxit, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; et caetera. De hoc quippe Spiritu apertius alibi dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 26, 15). Ecce hic non dixit quod ipse Spiritus clamet orando; sed, in quo clamamus, Abba, Pater. Alio tamen loco ait: Quoniam filii Dei estis, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6). Non hic ait, in quo clamamus; sed ipsum Spiritum clamantem dicere maluit, quo efficitur ut clamemus: sicut sunt illa, Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; et, Spiritus Patris vestri est, qui loquitur in vobis. 18. Sicut ergo nemo recte sapit, recte intelligit, recte consilio ac fortitudine praevalet, nemo scienter pius est, vel pie sciens, nemo timore casto Deum timet, nisi acceperit Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris Dei; nec habet quisquam virtutem veram, charitatem sinceram, continentiam religiosam, nisi per Spiritum virtutis, et charitatis, et continentiae: ita sine Spiritu fidei non est recte quispiam crediturus, nec sine Spiritu orationis salubriter oraturus. Non quia tot sunt spiritus, sed omnia haec operatur unus atque idem Spiritus dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); quia Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8): sed quod fatendum est, aliter adjuvat nondum inhabitans, aliter inhabitans. Nam nondum inhabitans adjuvat ut sint fideles, inhabitans adjuvat jam fideles. CAPUT V. 19. Quod est ergo meritum hominis ante gratiam, quo merito percipiat gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia; et cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronet quam munera sua? Sicut enim ab initio fidei misericordiam consecuti sumus, non quia fideles eramus, sed ut essemus; sic in fine, quo erit vita aeterna, coronabit nos, sicut scriptum est, in miseratione et misericordia (Psal. CII, 4). Non itaque frustra Deo cantatur, Et misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); et, Misericordia ejus subsequetur me (Psal. XXII, 6). Unde et ipsa vita aeterna, quae utique in fine sine fine habebitur, et ideo meritis praecedentibus redditur; tamen quia eadem merita quibus redditur, non a nobis parata sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur, non ob aliud nisi quia gratis datur; nec ideo quia non meritis datur, sed quia data sunt et ipsa merita quibus datur. Ubi autem invenimus etiam vitam aeternam gratiam nuncupari, habemus apud eumdem gratiae magnificum defensorem apostolum Paulum: Stipendium, inquit, peccati mors est; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu domino nostro (Rom. VI, 23). 20. Vide, obsecro te, in quanta brevitate quam vigilanter verba posuerit, quibus diligenter consideratis, quaestionis hujus aliquantulum dilucescat obscuritas. Cum enim dixisset, Stipendium peccati mors; quis non eum congruentissime et consequenter addere judicaret, si diceret, Stipendium autem justitiae vita aeterna? et verum est; quia sicut merito peccati tanquam stipendium redditur mors, ita merito justitiae tanquam stipendium vita aeterna. Aut si nollet dicere, Justitiae, diceret, fidei; quoniam justus ex fide vivit (Habac. II, 4, et Rom. I, 17). Unde etiam et merces appellatur plurimis sanctarum Scripturarum locis: nusquam porro dicta est merces justitia vel fides, quia justitiae vel fidei redditur merces. Quod est autem merces operanti, hoc militanti stipendium. 21. Sed beatus Apostolus adversus elationem, quae usque adeo magnis tentat irrepere, ut et sibi propter ipsam dicat datum angelum Satanae, a quo colaphizaretur, ne verticem praesumptionis erigeret (II Cor. XII, 7): adversus hanc ergo elationis pestem vigilantissime militans, Stipendium, inquit, peccati mors. Recte stipendium, quia debetur, quia digne retribuitur, quia merito redditur. Deinde, ne justitia de humano se extolleret bono merito, sicut humanum meritum malum non dubitatur esse peccatum, non a contrario retulit, dicens, Stipendium justitiae vita aeterna; sed, gratia, inquit, Dei vita aeterna. Et haec ne praeter Mediatorem aliqua alia via quaereretur, adjecit, in Christo Jesu Domino nostro: tanquam diceret, Audito quod stipendium peccati sit mors, quid te disponis extollere, o humana, non justitia, sed nomine justitiae plane superbia? quid te disponis extollere, et contrariam morti vitam aeternam tanquam debitum stipendium flagitare? Cui debetur vita aeterna, vera justitia est: si autem vera justitia est, ex te non est, desursum est descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Ut haberes eam, si tamen habes eam, profecto accepisti: quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quapropter, o homo, si accepturus es vitam aeternam, justitiae quidem stipendium est, sed tibi gratia est, cui gratia est et ipsa justitia. Tibi enim tanquam debita redderetur, si ex te tibi esset justitia cui debetur. Nunc vero de plenitudine ejus accepimus non solum gratiam, qua nunc juste in laboribus usque in finem vivimus, sed etiam gratiam pro hac gratia (Joan. I, 16), ut in requie postea sine fine vivamus. Hoc nihil salubrius fides credit, quia nihil verius intellectus invenit: et debemus audire prophetam dicentem, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). CAPUT VI. 22. Sed excusabunt se, inquit, homines, qui nolunt recte et fideliter vivere, dicentes: Quid nos fecimus qui male vivimus, quandoquidem gratiam unde bene viveremus, non accepimus? Non possunt veraciter dicere nihil mali se fecisse qui male vivunt: si enim nihil mali faciunt, bene vivunt; si autem male vivunt, de suo male vivunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod insuper addiderunt. Sed si vasa sunt irae, quae perfecta sunt ad perditionem, quae illis debita redditur, sibi hoc imputent, quia ex ea massa facta sunt, quam propter unius peccatum, in quo omnes peccaverunt, merito Deus justeque damnavit: si autem vasa sunt misericordiae, quibus ex eadem massa factis supplicium debitum reddere noluit, non se inflent, sed ipsum glorificent, qui eis misericordiam non debitam praestitit, et si quid aliter sapiunt, et hoc quoque illis ipse revelabit (Philipp. III, 15). 23. Postremo quonam se isti excusabunt modo? Nempe illo quem breviter tanquam ex eorum voce sibi objecit Apostolus, ut dicant: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Hoc est enim dicere, Quid de nobis fit querela, quod Deum offendamus male vivendo, cum illius voluntati nemo possit resistere, qui nos obduravit misericordiam non praestando? Si ergo illos non pudet hac excusatione, non nobis, sed Apostolo contradicere, cur nos pigeat eis quod dixit Apostolus, hoc idem atque identidem dicere: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa, utique merito recteque damnata, facere aliud vas in honorem indebitum propter misericordiae gratiam, aliud in contumeliam debitam propter irae justitiam, et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae, sic ostendens quid eis largiatur, cum id supplicium recipient vasa irae, quod pariter omnibus debebatur? Satis sit interim christiano ex fide adhuc viventi, et nondum cernenti quod perfectum est, sed ex parte scienti (I Cor. XIII, 9, 10), nosse vel credere quod neminem Deus liberet nisi gratuita misericordia per Dominum nostrum Jesum Christum, et neminem damnet nisi aequissima veritate per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum. Cur autem illum potius quam illum liberet aut non liberet, scrutetur qui potest judiciorum ejus tam magnum profundum, verumtamen caveat praecipitium. Numquid enim est iniquitas apud Deum? Absit: sed inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. 24. Et in majoribus duntaxat aetatibus merito dici potest: Hi noluerunt intelligere, ut bene agerent (Psal. XXXV, 4). Hi, quod gravius est, intellexerunt, et non obedierunt: quia, sicut scriptum est, Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Prov. XXIX, 19). Unde non obediet, nisi sua pessima voluntate? Cui gravior damnatio divina aequitate debetur: cui enim plus datur, plus evigitur ab eo (Luc. XII, 47, 48). Istos quippe Scriptura dicit inexcusabiles, quos non latet veritas et in eis perseverat iniquitas. Revelatur enim ira Dei de coelo, ait Apostolus, super omnem impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem in injustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles. 25. Si ergo istos inexcusabiles dicit, qui invisibilia illius per ea quae facta sunt, intellecta conspicere potuerunt, nec obedierunt tamen veritati, sed iniqui et impii permanserunt; neque enim non cognoverunt, sed cognoscentes, inquit, Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 18-21): quanto magis inexcusabiles sunt, qui ex lege ejus instructi confidunt se ipsos duces esse caecorum, et alios docentes, seipsos non docent; qui praedicant non furandum, et furantur; et caetera quae de ipsis Apostolus loquitur! Eis quippe dicit: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas: in quo enim alium judicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae judicas (Id. II, 1). 26. Dicit etiam ipse Dominus in Evangelio: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). Non utique peccatum nullum haberent, qui pleni erant aliis magnis multisque peccatis; sed hoc peccatum vult intelligi non eos habituros fuisse, si non venisset, quo, cum audissent eum, non crediderunt in eum. Hanc eos excusationem non habere asserit, qua possint dicere: Non audivimus, ideo non credidimus. Humana quippe superbia tanquam praesumens de viribus liberi arbitrii excusatam se putat, quando ignorantiae, non voluntatis videtur esse quod peccat. 27. Secundum hanc excusationem, inexcusabiles dicit Scriptura divina quoscumque scientes peccare convincit. Dei tamen justum judicium nec illis parcit, qui non audierunt: Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt (Rom. II, 12). Et quamvis se ipsi excusare videantur, non admittit hanc excusationem, qui scit se fecisse hominem rectum eique obedientiae dedisse praeceptum, nec nisi ejus, quo male usus est, libero voluntatis arbitrio, etiam quod transiret in posteros manasse peccatum. Neque enim damnantur qui non peccaverunt, quandoquidem illud ex uno in omnes pertransiit, in quo ante propria in singulis quibusque peccata omnes communiter peccaverunt (Id. V, 12). Ac per hoc inexcusabilis est omnis peccator, vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis; sive qui novit, sive qui ignorat, sive qui judicat, sive qui non judicat: quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, sine dubitatione peccatum est; in eis autem qui non potuerunt, poena peccati. Ergo in utrisque non est justa excusatio, sed justa damnatio. 28. Ideo autem divina eloquia eos inexcusabiles dicunt, qui non ignorantes, sed scientes peccant, ut secundum judicium superbiae suae, quo multum confidunt de viribus propriae voluntatis, se inexcusabiles videant; quia de ignorantia jam non habent excusationem suam, et nondum est justitia, cui praesumebant sufficere voluntatem. At vero ille cui Dominus et sciendi et obediendi largitus est gratiam, Per Legem, inquit, cognitio peccati (Id. III, 20); et, Peccatum non cognovi, nisi per Legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Nec vult intelligi hominem praeceptricis legis ignarum, sed liberatricis indigum gratiae, ubi dicit, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: et cum hac non solum scientia, verum etiam et delectatione legis, postea dicit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 7, 22, 24, 25). Nemo itaque liberat a vulneribus illius trucidatoris, nisi hujus gratia Salvatoris. Nemo liberat venumdatos sub peccato a vinculis captivantis, nisi gratia redimentis. 29. Ac per hoc universi qui se in nequitiis et iniquitatibus excusatos volunt, ideo justissime puniuntur, quoniam qui liberantur, nonnisi gratia liberantur. Nam si excusatio illic justa esset, non inde jam gratia, sed justitia liberaret. Cum vero non liberat nisi gratia, nihil justum invenit in eo quem liberat; non voluntatem, non operationem, non saltem ipsam excusationem: nam si haec justa est, quisquis ea utitur, merito, non gratia liberatur. Novi musenim liberari per gratiam Christi quosdam etiam eorum qui dicunt, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Quae si justa est excusatio, non jam gratuita gratia, sed propter hujus excusationis justitiam liberantur. Si autem gratia est qua liberantur, profecto haec excusatio justa non est. Tunc enim vera gratia est, qua homo liberatur, si non secundum debitum justitiae retribuitur. Nihil ergo fit in eis, qui dicunt, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? nisi quod legitur in libro Salomonis, Insipientia viri violat vias ejus: Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX, 3). 30. Quamvis itaque Deus faciat vasa irae in perditionem, ut ostendat iram, et demonstret potentiam suam, qua bene etiam utitur malis; et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae facit in honorem, non damnabili massae debitum, sed suae gratiae largitate donatum: tamen in eisdem irae vasis, propter meritum massae in contumeliam debitam factis, id est in hominibus propter naturae quidem bona creatis, sed propter vitia supplicio destinatis, iniquitatem, quam rectissime veritas improbat, damnare novit ipse, non facere. Sicut enim voluntati ejus tribuitur humana natura, nullo dubitante laudanda; sic hominis voluntati culpa tribuitur, nullo recusante damnanda. Quae voluntas hominis aut haereditarium vitium transmisit in posteros, quos in se habuit cum peccaret; aut acquisivit etiam caetera vitia, cum in seipso unusquisque perdite viveret. Sed neque ab illo quod originaliter trahitur, neque ab his quae unusquisque in vita propria vel non intelligendo vel nolendo intelligere, mala congregat, vel etiam instructus ex lege, additamento praevaricationis exaggerat, quisquam liberatur et justificatur, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum; non solum remissione peccatorum sed prius ipsius inspiratione fidei et timoris Dei, impartito salubriter orationis affectu et effectu, donec sanet omnes languores nostros, et redimat de corruptione vitam nostram, et coronet nos in miseratione et misericordia (Psal. CII, 3, 4). CAPUT VII. 31. Verum isti qui personarum acceptorem fieri existimant Deum, si in una eademque causa super alios veniat misericordia ejus, super alios vero maneat ira ejus, nempe totas vires argumentationis humanae in parvulis perdunt. Nam ut interim taceam quod non est praeter parvulos, quamlibet materno utero recentissimos, ea poena de qua loquens Apostolus ait, Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; unde non liberat nisi unus ille, de quo idem ait, Per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae (Rom. V, 18): ut ergo hoc interim omittam, et hoc solum de parvulis dicam, quod ipsi quoque auctoritate evangelica territi, vel potius christianorum populorum concordissima fidei conspiratione perfracti, sine ulla recusatione concedunt, quod nullus parvulus, nisi renatus ex aqua et Spiritu, intrat in regnum coelorum (Joan. III, 5); quam quaeso allaturi sunt causam, quod alius sic gubernatur ut baptizatus hinc exeat, alius infidelium manibus traditus, vel etiam fidelium priusquam ab eis baptizandus offeratur, exspirat? An hoc fato, vel fortunae daturi sunt? Non opinor eos in tantam dementiam prorupturos, quantulumcumque nomen christianum tenere cupientes. 32. Cur ergo in regnum coelorum, non accepto regenerationis lavacro, parvulus nullus intrabit? numquidnam ipse sibi parentes infideles vel negligentes, de quibus nasceretur, elegit? Quid dicam de inopinatis, et repentinis innumerabilibus mortibus, quibus saepe etiam religiosorum christianorum praeveniuntur et Baptismo praeripiuntur infantes; cum e contrario sacrilegorum et inimicorum Christi aliquo modo in christianorum manus venientes, ex hac vita non sine Sacramento regenerationis emigrent? quid hic dicturi sunt, qui, ut gratia dari possit, nonnulla praecedere merita humana contendunt, ne sit personarum acceptor Deus? quae tandem hic merita praecesserunt? Si eorumdem cogitaveris parvulorum, nulla sunt propria, utrisque est illa massa communis: si parentum attenderis, bona sunt illa quorum filii repentinis mortibus sine Christi baptismate perierunt; mala vero illa quorum filii per Christianorum aliquam potestatem ad Sacramenta Ecclesiae pervenerunt. Et tamen providentia Dei, cui nostri capilli numerati sunt, sine cujus voluntate non cadit passer in terram (Matth. X, 29, 30), quae nec fato premitur, nec fortuitis casibus impeditur, nec ulla iniquitate corrumpitur, ut renascantur ad haereditatem coelestem, non consulit omnibus parvulis filiorum suorum, et nonnullis consulit etiam parvulis impiorum. Iste infans de fidelibus conjugatis ortus, laetitia parentum susceptus, matris vel nutricis somnolentia suffocatus fit extorris et expers fidei suorum: ille infans de sacrilego stupro nascitur, crudeli timore matris exponitur, alienorum misericordi pietate colligitur, eorum christiana sollicitudine baptizatur, fit aeterni consors et particeps regni. Ista cogitent, ista considerent, hic audeant dicere Deum vel acceptorem in sua gratia personarum, vel remuneratorem praecedentium meritorum. 33. Nam etsi conabuntur majoris aetatis aliqua merita suspicari seu bona seu mala, quid de istis infantibus dicent, quorum nec iste sibi ullis propriis meritis malis potuit acquirere violentiam suffocantis, nec bonis ille diligentiam baptizantis? Nimiae vanitatis et caecitatis sunt, si etiam his consideratis nondum dignantur exclamare nobiscum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Non itaque misericordiae gratuitae Dei pertinacissima adversentur insania. Sinant Filium hominis in qualibet aetate quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10): nec de inscrutabilibus judiciis ejus audeant judicare, cur in una eademque causa super alium veniat misericordia ejus, super alium maneat ira ejus. CAPUT VIII. 34. Qui enim sunt isti qui respondeant Deo, quandoquidem ille Rebeccae habenti geminos ex uno concubitu Isaac patris nostri, cum illi nondum nati nihil egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum ejus maneret, electionem scilicet gratiae, non debiti, electionem qua eligendos facit ipse, non invenit; non ex operibus, sed ex vocante dicit, minori serviturum esse majorem? In quam sententiam beatus Apostolus etiam testimonium prophetae longe posterioris assumpsit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3); ut intelligeretur hoc apertum postea per prophetam, quod antequam illi nascerentur, erat in Dei praedestinatione per gratiam. Quid enim diligebat in Jacob antequam natus fecisset aliquid boni, nisi gratuitum misericordiae suae donum? et quid oderat in Esau antequam natus fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum? Nam neque in illo diligeret justitiam, quam nullam ille fecerat; neque in isto odisset naturam, quam bonam ipse fecerat. 35. Mirum est autem cum his coarctantur angustiis, in quanta se abrupta praecipitent metuentes retia veritatis. Ideo, inquiunt, nondum natorum alium oderat, alium diligebat, quia eorum futura opera praevidebat. Quis istum acutissimum sensum defuisse Apostolo non miretur? Hoc quippe ille non vidit, quando sibi velut adversantis objecta quaestione, non id potius tam breve, tam apertum, tam (sicut isti putant) verum absolutumque respondit. Cum enim rem stupendam proposuisset, quomodo de nondum natis nec aliquid agentibus boni aut mali recte dici potuerit, quod unum Deus dilexerit, alium odio habuerit, ipsa sibi objecta quaestione motum exprimens auditoris. Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas apud Deum? Absit. Hic ergo erat locus, ut diceret quod isti sentiunt: Futura enim Deus opera praevidebat, quando minori majorem serviturum esse dicebat. Non autem hoc Apostolus dicit, sed potius ne quisquam de suorum operum audeat meritis gloriari, ad Dei gratiam et gloriam commendandam voluit valere quod dixit. Cum enim dixisset, Absit ut sit iniquitas apud Deum; tanquam ei diceremus, Unde hoc ostendis, cum asseras non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Major serviet minori? Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Ubi nunc merita, ubi opera vel praeterita vel futura tanquam liberi arbitrii viribus adimpleta vel adimplenda? Nonne apertam protulit Apostolus de gratuitae gratiae, hoc est verae gratiae commendatione sententiam? Nonne stultam fecit Deus haereticorum sapientiam? 36. Quid autem agebatur, ut hoc Apostolus diceret, ut eorum geminorum commemoraret exemplum? quid persuadere moliebatur? quid inculcare cupiebat? Nempe hoc quod ipsorum oppugnat amentia, quod superbi non capiunt, quod sapere nolunt qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justititiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3): de ipsa quippe gratia satis agebat Apostolus, et ideo promissionis filios commendabat. Quod enim promittit Deus, non facit nisi Deus: habet namque aliquid rationis et veritatis, ut homo promittat, et Deus faciat; ut autem homo se facere dicat quod promiserit Deus, superbae impietatis est reprobus sensus. 37. Commendans ergo filios promissionis, hoc primum significatum ostendit, per Isaac filium Abrahae. Evidentius namque opus Dei apparet in eo, quem non genuit usitatus ordo naturae de sterilibus visceribus et senectute confectis, ut in filiis Dei, qui futuri praenuntiabantur, hoc esset signum divini operis, non humani. In Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non qui filii carnis, ii filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen. Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. Quo pertinuit ut adderet, ex uno concubitu, nisi ut non solum de suis, neque de parentum meritis aliorum, sed ne de ipsius quidem unius patris, mutata forte in melius voluntate gloriaretur Jacob, dicens ideo se a Creatore dilectum, quia pater ejus, quando eum seminavit, melioribus laudabilior moribus fuit? ex uno, inquit, concubitu; unum tunc ad eos seminandos meritum patris, unum ad concipiendos meritum matris: quia etsi mater eos donec pareret visceribus portavit inclusos, et forte voluntates affectionesque variavit, non uni sed ambobus utique variavit, quos pariter ventre portavit. 38. Intentio igitur intuenda est Apostoli, quomodo propter gratiam commendandam nolit eum de quo dictum est, Jacob dilexi, nisi in Domino gloriari: ut cum ex eodem patre, eadem matre, uno concubitu, antequam aliquid egissent boni aut mali, alterum Deus diligit, odit alterum; intelligat Jacob ex illa massa originalis iniquitatis, ubi fratrem suum, cum quo habuit communem causam, videt per justitiam meruisse damnari, nonnisi per gratiam se potuisse discerni. Nondum enim nascentibus, nec agentibus bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Major serviet minori. 39. Electionem autem gratiae nullis fieri operum praecedentibus meritis, alio loco apertissime idem apostolus ostendens: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Secundum hanc ergo gratiam, etiam propheticum testimonium consequenter assumens, Sicut scriptum est, inquit, Jacob dilexi, Esau autem odio habui; et continuo, Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Sed quare, Absit? an propter opera quae futura praesciebat amborum? Imo et hoc absit: Moysi enim dicit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Atque ut in vasis quae perfecta sunt in perditionem, quae damnatae debita est massae, agnoscant vasa ex eadem massa in honorem facta quid eis misericordia divina largita sit, Dicit enim, inquit, Scriptura ad Pharaonem, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendum in te potentiam meam, et ut glorificetur nomen meum in universa terra. Denique ad utrumque concludit, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: hoc facit apud quem non est iniquitas. Miseretur itaque gratuito dono; obdurat autem justissimo merito. 40. Sed dicat adhuc vel superbi infidelis elatio, vel puniti damnabilis excusatio, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? dicat, et audiat quod convenit homini, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Id. IX, 7 23)? et caetera, de quibus jam quantum potui satis ac saepe disserui. Audiat haec et non contemnat. Quod si contempserit, etiam ut contemneret, se inveniat obduratum: si autem non contempserit, etiam ut non contemneret, se credat adjutum; sed obduratum debito, adjutum gratia. CAPUT IX. 41. Neque enim, si duorum de Isaac patriarcha geminorum, quod quidem jam ostendimus quanta caecitate dicatur, futura praevidit Deus opera, qui vixerunt atque senuerunt, et propterea Jacob dilexit, Esau autem odio habuit, ideo moriturorum etiam parvulorum potest quisquam dicere, ut huic ad percipiendum Baptismum non consulat, illi autem consulat, Deum futura opera eorum praevidere: quomodo enim futura dicuntur quae nulla erunt? 42. Sed Deus, inquiunt, in eis quos hinc aufert, praevidet quemadmodum victurus esset quisque si viveret: et ideo quem nequiter novit fuisse victurum, sine Baptismo facit emori; sic in eo puniens opera mala, non quae fecit, sed quae facturus fuit. Si ergo divinitus etiam quae commissa non sunt, mala opera puniuntur; primo attendant quam falso polliceantur in damnationem parvulos non ituros qui sine Baptismate moriuntur, qui propterea non baptizantur, quia male victuri erant, si viverent: propter ipsam quippe malam vitam procul dubio damnabuntur, si etiam mala quae fuerant futura damnantur. Deinde, si eis ad percipiendum Baptismatis consulitur sacramentum, quos novit Deus si viverent bene fuisse victuros, cur non omnes tenentur in vita, quam bonis operibus ornaturi sunt? cur etiam eorum qui baptizantur quidam diu viventes pessime vivunt, et usque ad apostasiam aliquando perveniunt? cur ipsum primum conjugium peccatorum, quos utique noverat Deus peccaturos, non de paradiso ante projecit, ne ibi committerent quod tam sancto loco esset indignum, si juste peccata etiam nondum commissa puniuntur? quid denique praestatur ei qui rapitur, ne malitia mutet intellectum ejus, et ne fictio decipiat animam ejus (Sap. IV, 11), si juste etiam illa puniuntur, quae licet non fecerit, fuerat tamen vivendo facturus? Postremo cur non ad percipiendum regenerationis lavacrum, ei magis consulitur morituro, qui male fuerat victurus si viveret, ut ei peccata quae fuerat commissurus, remittantur in Baptismo? Quis enim est tam vecors, qui ea neget per Baptismum posse dimitti, quae sine Baptismo dicit posse puniri? CAPUT X. 43. Sed disputando adversus eos qui usquequaque convicti etiam non commissorum peccatorum Deum persuadere moliuntur ultorem, verendum est ne nos in eos ista fingere existimemur; illi autem nullo modo tam hebetes esse credantur, ut haec vel sentiant, vel cuiquam persuadere conentur: verumtamen nisi eos haec dicere audiissem, refellenda esse non arbitrarer. Circumstipantur enim et divinarum auctoritate lectionum, et antiquitus tradito et retento firmo Ecclesiae ritu in baptismate parvulorum, ubi apertissime demonstrantur infantes, et cum exorcizantur et cum ei se per eos a quibus gestantur, renuntiare respondent, a diaboli dominatione liberari; et non invenientes qua exeant, pergunt in praecipitem stultitiam, dum nolunt mutare sententiam. 44. Illud sane sibi videntur acutissime dicere: Quomodo peccatum transit in filios fidelium, quod in parentibus non dubitamus dimissum esse per Baptismum? Quasi propterea possit non habere generatio carnalis quod sola tollit regeneratio spiritualis: aut vero in Baptismo concupiscentiae carnis infirmitas continuo sanetur, sicut continuo reatus ejus aboletur, sed gratia renascendi, non conditione nascendi. Unde quisquis per hanc concupiscentiam, etiam de renato nascitur, sine dubitatione oberit nato, nisi et ipse similiter renascatur. Verum quidquid est in hac quaestione difficultatis, ita in agro Christi non impedit operarios ejus quominus ab eis in remissionem peccatorum baptizentur infantes, sive de fidelibus, sive de infidelibus nati sint, sicut agricolas non impedit quominus ab eis, inserendi cura, in oleas convertantur oleastri, sive de oleastris, sive de oleis oriantur. Nam et hoc, si ut respondeat, rustico proponatur, quae causa sit ut cum aliud sit olea, aliud oleaster, non tamen nisi oleaster de semine utroque nascatur; non omittit inserendi operationem, etiamsi non possit istam solvere quaestionem: alioquin dum ex olivae semine exorta virgulta non aliud quam oleas esse existimat, efficit desidia vanitatis ut totus ille ager amara sterilitate silvescat. 45. Nam illud quod excogitaverunt, cum veritatis pondere premerentur, quia fidelis Dominus in verbis suis, et propterea ejus Ecclesia nullo modo fallaciter parvulos in remissionem peccatorum baptizat, sed ut fide agatur quod agitur, utique fit quod dicitur: quod ergo excogitaverunt, cum haec eos apertissima moles veritatis urgeret, quis non christianus irrideat, quamlibet versutissimum cernat? Dicunt enim, Veraciter quidem respondere parvulos per ora gestantium, in remissionem se credere peccatorum, non tamen quia sibi remittantur, sed quia credant quod in Ecclesia vel in Baptismo remittantur, in quibus inveniuntur, non in quibus nulla sunt: Ac per hoc nolunt eos ita baptizari in remissionem peccatorum tanquam in eis fiat ipsa remissio, quos contendunt nullum habere peccatum; sed quoniam licet sine peccato, in eo tamen Baptismate baptizantur, quo fit in quibusque peccatoribus remissio peccatorum. 46. Fieri quidem potest ut haec versipellis astutia subtilius et acutius ex otio refellatur. Verumtamen secundum istam suam calliditatem non inveniunt quid ad hoc respondeant, quod exorcizantur, et exsufflantur infantes: hoc enim procul dubio fallaciter fit, si diabolus eis non dominatur; si autem dominatur, et ideo non fallaciter exorcizantur et exsufflantur, per quid dominatur, nisi per peccatum, princeps utique peccatorum? Proinde si jam erubescunt nec audent dicere haec in Ecclesia mendaciter geri, fateantur, quod perierat, etiam in parvulis quaeri: neque enim nisi propter peccatum perierat, quod nisi per gratiam non potest quaeri, non potest inveniri. Sed Deo gratias, quod saltem cum argumentantur contra remissionem peccatorum, ne fieri credatur in parvulis, jam tamen, quamvis per corda et ora majorum, credere parvulos confitentur. Sicut ergo audiunt Dominum dicentem, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Joan. III, 5), propter quod eos baptizandos esse concedunt; sic audiant eumdem Dominum dicentem, Qui non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16): quia sicut eos renasci per ministerium baptizantium, ita etiam credere per corda et ora confitentium confitentur. Audeant ergo dicere quod a justo Deo innocens condemnabitur, si nullo vinculo peccati originalis innectitur. 47. Si sermo iste prolixus est et onerosus occupationibus tuis, da veniam; quia ut haec ad te scriberem, et occupatus litteris tuis, indicibus erga nos benevolentiae tuae, tecum ista colloquerer, etiam ego vim feci interrumpendis occupationibus meis Si qua illos alia excogitare adversus fidem catholicam scieritis, et quaecumque adversus eos, ne dominici gregis infirma devastent, vos quoque fideli et plane pastorali dilectione disseritis, nota facite nobis. Haereticorum quippe inquietudine, ut Scripturas vigilantius perscrutemur, unde, ne ovili Christi noceant, eis possit occurri, tanquam de somno ignaviae nostra excitatur industria: ita per multiplicem gratiam Salvatoris, etiam quod inimicus in perniciem machinatur, Deus convertit in adjutorium; quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Semper in Deo vivas memor nostri, frater charissime.
EPISTOLA CXCV . Hieronymus Augustino, gratulans illi quod haereticorum omnium meruerit odium; quod quidem gaudet sibi cum illo esse commune. Domino sancto, ac beatissimo papae AUGUSTINO, HIERONYMUS.
Omni quidem tempore Beatitudinem tuam eo quo decet honore veneratus sum, et habitantem in te dilexi Dominum Salvatorem: sed nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus et plena complemus, ut absque tui nominis mentione ne unam quidem horam praeterire patiamur; qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti, maluistique, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari. Scit quid dicam prudentia tua. Macte virtute; in orbe celebraris, Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt, et quod signum majoris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari persequuntur odio; ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant. Incolumem, et nei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande, et beatissime papa.
EPISTOLA CXCVI . Augustinus Asellico episcopo, docens quae sit utilitas Mosaicae legis, quam Judaeorum more observare non licet Christianis: hos enim vere esse Israelitas juxta sensum spiritualem; attamen istud nomen vulgo ipsis imponendum non esse. Pelagianos obiter notat in damnabilem Judaismum incidisse. Domino beatissimo fratri et coepiscopo ASELLICO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Litteras Sanctitatis tuae, quas ad venerabilem senem Donatianum de cavendi Judaismi disceptatione misisti, ad me ipse dignatus est mittere, atque ut eis responderem, petendo vehementius imperavit: quem veritus contemnere, ut possum Domino adjuvante respondeo; gratum existimans etiam Charitati tuae, quod ad te scribendo, illi jubenti, quem pro suis meritis ambo veneramur, obtemperare non renui. 2. Christianos, maxime ex Gentibus venientes, judaizare non oportere Paulus apostolus docet, ubi ait, Dixi Petro coram omnibus, Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non judaice vivis, quemadmodum Gentes cogis judaizare? Et secutus adjunxit: Nos natura Judaei, et non ex Gentibus peccatores. Scientes autem quoniam non justificatur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Jesu Christo credidimus, ut justificemur per fidem Christi, et non ex operibus Legis; quoniam ex operibus Legis non justificabitur omnis caro (Galat. II, 14-16). 3. Non solum autem illa opera Legis, quae sunt in veteribus sacramentis, et nunc revelato Testamento Novo non observantur a Christianis, sicuti est circumcisio praeputii, et sabbati carnalis vacatio, et a quibusdam escis abstinentia, et pecorum in sacrificiis immolatio, et neomenia, et azymum, et caetera hujusmodi; verum etiam illud quod in Lege dictum est, Non concupisces (Exod. XX, 17) (quod utique et Christianis nullus ambigit esse dicendum), non justificat hominem nisi per fidem Jesu Christi et gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Idem ipse quippe dicit apostolus: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum. Scimus enim quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro; non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Si autem quod nolo hoc facio, consentio Legi, quoniam bona est (Rom. VII, 7-16). 4. Videmus itaque in his apostolicis verbis Legem non solum non esse peccatum, sed etiam esse sanctam, et mandatum sanctum et justum et bonum, quo dictum est, Non concupisces. Sed peccatum per bonum fallit, et per illud occidit eos qui cum sint carnales, putant suis viribus Legem spiritualem se posse complere; et per hoc fiunt non solum peccatores, quod essent, etiamsi Legem non accepissent, sed etiam praevaricatores, quod non essent nisi Legem accepissent: sic enim alio loco dicit, Ubi Lex non est, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Lex ergo subintravit, sicut alibi ipse testatur, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum superabundavit et gratia (Id., V, 20). CAPUT II. 5. Haec est igitur utilitas Legis, quia ostendit hominem sibi ipsi, ut sciat infirmitatem suam et videat quemadmodum per prohibitionem augeatur potius carnalis concupiscentia quam sanetur. Appetuntur enim ardentius quae vetantur, dum id quod spiritualiter jubetur, carnalis observare compellitur. Ut autem sit spiritualis, qui Legem impleat spiritualem, non fit ipsa Lege, sed gratia; hoc est, non imperio, sed beneficio; non jubente littera, sed juvante Spiritu. Incipit autem homo secundum gratiam in interiori homine renovari (II Cor., IV, 16), ut mente agat quod amat, nec carni consentiat agenti quod odit; id est, non ut omnino non concupiscat, sed ut post concupiscentias suas non eat. Quod quidem tam magnum est, ut si omni modo fieret, et quamvis insint, dum sumus in corpore mortis hujus, desideria peccati, si nulli eorum tamen adhiberemus assensum, non esset unde diceremus Patri nostro qui est in coelis: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Nec tamen ideo tales jam essemus, quales erimus cum mortale hoc induerit immortalitatem: tunc enim non solum nulli desiderio peccati obediemus, sed nulla erunt desideria talia, quibus non obedire jubeamur. 6. Nunc ergo ubi dicitur, Jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum (Rom. VII, 17), de concupiscentia carnis dicitur, quae operatur in nobis motus suos, etiam quando eis non obedimus, dum non regnat peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato (Id., VI, 12, 13): in qua justitia nondum consummata perseveranter proficientes, ad ejus consummationem quandoque veniemus, ubi peccati concupiscentia non cohibenda atque frenanda, sed nulla sit. Hoc enim Lex posuit dicendo, Non concupisces, non quod hic valeamus, sed ad quod proficiendo tendamus. Verum hoc fit non Lege quae hoc imperat, sed fide quae hoc impetrat; non littera qua jubetur, sed Spiritu quo donatur: non ergo meritis operantis hominis, sed largientis gratia Salvatoris. Utilitas itaque Legis est, ut hominem de sua infirmitate convincat, et gratiae medicinam quae in Christo est, implorare compellat. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 32, et Act. II, 21). Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? quomodo credent, quem non audierunt? Unde paulo post dicit: Igitur fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi. 7. Quae cum ita sint, qui se Israelitas esse carnaliter gaudent, et praeter gratiam Christi, in Lege gloriantur, ii sunt de quibus item Apostolus ait quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 14, 17, 3). Dei quippe dixit justitiam, quae homini ex Deo est; suam vero, quam putant sibi sufficere ad facienda mandata sine adjutorio et dono ejus qui Legem dedit. His autem similes sunt qui cum profiteantur se esse christianos, ipsi gratiae Christi sic adversantur, ut se humanis viribus divina existiment implere mandata; ac sic etiam ipsi ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti, et non quidem nomine, sed tamen errore judaizant. Hoc genus hominum capita sibi invenerat Pelagium et Celestium, impietatis hujus assertores acerrimos. qui recenti judicio Dei per diligentes et fideles servos ejus etiam catholica communione privati sunt, et propter cor impoenitens adhuc in sua damnatione persistunt. 8. Quisquis ab isto carnali et animali, atque ideo non immerito reprehensibili atque damnabili Judaismo esse quaerit alienus, non solum veteres illas observationes a se facere debet alienas, quae jam revelato Testamento Novo, posteaquam venerunt ea quae per illas significabantur esse futura, procul dubio esse necessariae destiterunt, ut non judicetur in cibo et potu, et in parte diei festi et neomeniae et sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17): verum etiam illa quae in Lege ita praecepta sunt, ut valeant ad informandos mores fidelium (id est, ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter et juste et pie vivamus in hoc saeculo [Tit. II, 12]; unde est etiam hoc quod ex Lege maxime commendandum elegit Apostolus, Non concupisces, et quaecumque de Deo et proximo diligendo sine ullis figuris sacramentorum praecipiuntur in Lege, in quibus duobus praeceptis etiam ipse Dominus Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere [Matth. XXII, 40] ), sic accipit, sic amplectitur, sic observanda esse non dubitat, ut quidquid in eis proficit non sibi tribuat, sed gratiae Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. CAPUT III. 9. Verumtamen cum quisque isto modo fuerit verus germanusque Christianus, utrum etiam Judaeus aut Israelita dicendus sit, merito quaeritur. Quod quidem si non carne, sed spiritu hoc esse intelligitur, non debet ipsum nomen sibi in consuetudine sermonis imponere, sed spirituali intelligentia retinere, ne propter ambiguitatem vocabuli, quam non discernit quotidiana locutio, illud profiteri videatur quod est inimicum nomini christiano. Hanc autem quaestionem, id est, utrum qui Christianus est, etiam Judaeus vel Israelita possit intelligi, idem beatus nobis aperit et dissolvit apostolus, ubi dicit: Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias: si autem praevaricator Legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium justitias Legis custodiat, nonne praeputium ejus in circumcisionem reputabitur, et judicabit quod ex natura est praeputium, Legem perficiens, te qui per litteram et circumcisionem praevaricator Legis es? Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, quae spiritu est, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 25, 29). Cum igitur audiamus Apostolum Christi commendantem nobis Judaeum in abscondito, non carnis circumcisione, sed cordis, et spiritu, non littera; quis est iste, nisi Christianus? 10. Sic itaque sumus Judaei, non carnaliter, sed spiritualiter, quemadmodum sumus semen Abrahae non secundum carnem, sicut illi qui de ipso nomine carnali superbia gloriantur, sed secundum spiritum fidei, quod non illi. Scimus enim nos fuisse promissos, quando ei dixit Deus: Patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII, 4). Et quam multa de hac re dicat Apostolus novimus. Dicimus enim, inquit, quoniam deputata est Abrahae fides ad justitiam. Quomodo ergo deputata est? cum in circumcisione esset, an cum esset in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut deputetur et illis ad justitiam; ut sit pater circumcisionis, non iis solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abraham. Et paulo post: Ideo, inquit, ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex Lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est, Quia patrem multarum gentium posui te (Rom. IV, 9-17). Item ad Galatas: Sicut Abraham, inquit, credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Intelligite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abraham. Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, Quia benedicentur in te omnes gentes: ita ut qui ex fide sunt, benedicantur cum fideli Abraham. Jam aliquanto post in eadem Epistola: Fratres, inquit, secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Item paulo post: Omnes enim vos, inquit, unum estis in Christo Jesu; si autem vos estis Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 6-29). 11. Secundum istum ergo intellectum apostolicum inveniuntur Judaei qui Christiani non sunt, cum ex carne Abrahae originem ducant, non esse filii Abrahae. Cum enim dicit, Intelligite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abrahae; profecto significat eos qui ex fide non sunt, non esse filios Abrahae. Ac per hoc, nisi Judaeis eo modo sit pater Abraham, quomodo est nobis, quid eis prodest, quod de carne ejus exorti sunt, et nomen sine virtute tenuerunt? Cum autem ad Christum transeunt, et incipiunt esse ex fide filii Abrahae, tunc erunt Judaei, non in manifesto, sed in abscondito, circumcisione cordis; spiritu, non littera; quorum laus non sit ex hominibus, sed ex Deo. Ab hac autem fide alienati, in ramis fractis deputabuntur ex illa olea in cujus radicem idem dicit apostolus inseri oleastrum, id est gentes (Rom. XI, 16-25); quod utique non fit per carnem, sed per fidem; neque per Legem, sed per gratiam; nec per litteram, sed per spiritum; neque carnis circumcisione, sed cordis; nec in manifesto, sed in abscondito; nec laude ex hominibus, sed ex Deo: ut sit unusquisque Christianus, sicut non carnalis sed spiritualis Abrahae filius; ita non carnalis sed spiritualis Judaeus, nec carnalis sed spiritualis Israelita. Nam et de isto nomine sic Apostolus loquitur: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel: neque qui sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen (Id. IX, 6-8). Nonne mirabilia magna sunt ista, profundumque mysterium, ut multi ex Israel nati, non sint Israel, et multi non sint filii, cum sint semen Abrahae? Quomodo enim non sunt, quomodo nos sumus? nisi quia non sunt filii promissionis ad Christi gratiam pertinentes, sed filii carnis nomen inane gestantes? Ac per hoc nec illi sunt Israel, sicut sumus nos; nec nos sumus Israel, sicut sunt illi. Nos enim sumus secundum spiritualem regenerationem, illi secundum carnalem generationem. 12. Intuendum est quippe ac discernendum, alium esse Israel qui propter carnem nomen accepit, alium vero qui propter spiritum, rem quae illo nomine significatur, obtinuit. Numquid enim ex Agar ancilla Sarae nati sunt Israelitae? nonne Ismael ex illa natus est, et non Israelitarum, sed Ismaelitarum gentem suo semine propagavit? De Sara namque venit Israel per Isaac, qui ex promissione natus est Abrahae. Tamen cum secundum propaginem carnis se ita res habeat, venitur ad intellectum spiritualem, et inveniuntur ad Saram non pertinere carnales Israelitae, qui ex illa carnis originem ducunt; et pertinere ad eam potius Christiani, qui non secundum Ismael filii sunt carnis, sed secundum Isaac filii sunt promissionis, non ad ipsius Isaac carnale semen, sed ad spirituale mysterium pertinentes. Ita quippe ad Galatas Apostolus loquitur, Dicite mihi, sub Lege esse volentes, Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta. Unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar: Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est huic quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est; quae est mater nostra. Scriptum est enim, Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberavit (Galat. IV, 21-31). 13. Ecce secundum istam spiritualem atque apostolicam intelligentiam nos potius pertinemus ad liberam Saram, qui ex illa nullam carnis propaginem trahimus: Judaei autem, qui ex illa carnis propaginem trahunt, ad Agar potius ancillam pertinere monstrantur, de qua carnis propagationem non trahunt. In nepotibus etiam Abrahae et Sarae, id est filiis Isaac et Rebeccae, illis geminis Esau et Jacob, qui postea vocatus est Israel, hoc ipsum magnum et profundum mysterium reperitur. De quo idem apostolus loquens, cum per Isaac promissionis filios commemorasset ad Christi gratiam pertinentes: Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. Nondum enim natis, nec qui egerint aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori; sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 16-13). Haec certe doctrina apostolica atque catholica satis evidenter indicat nobis, secundum originem carnis ad Saram Judaeos, id est Israelitas; ad Agar vero Ismaelitas pertinere: secundum autem mysterium spiritus, ad Saram Christianos, ad Agar Judaeos. Item secundum originem carnis ad Esau, qui dictus est etiam Edom, gentem Idumaeorum; ad Jacob autem, qui dictus est etiam Israel, gentem Judaeorum: porro secundum mysterium spiritus, ad Esau Judaeos, ad Israel pertinere Christianos. Ita quippe impletur quod scriptum est, Major serviet minori, id est, prior natus populus Judaeorum posteriori nato populo Christianorum. Ecce quemadmodum sumus Israel adoptione divina, non humana cognatione gloriantes; nec in manifesto, sed in occulto; nec littera, sed spiritu; nec carnis, sed cordis circumcisione Judaei. CAPUT IV. 14. Quae cum ita se habeant, non tamen debemus consuetudinem sermonis humani inepta loquacitate confundere, et in rebus discernendis frequentata vocabula perturbata significatione miscere, ut eos qui Christiani sunt et appellatione usitatissima Christiani vocantur, inusitato vocabulo aliquis affectet appellare Judaeos; vel cum sit ipse voceturque Christianus, Israelitae potius nomine delectetur; et quod in mysterio debet semper intelligere, parcius autem ore proferre, hoc in quotidiana loquendi consuetudine magis eligat frequentare inepta insolentia, et, si dici potest, imperita scientia. Numquid enim Apostoli, per quos ea didicimus, ista nesciebant, quomodo nos potius simus semen Abrahae secundum Isaac promissionis haeredes; et Judaei spiritu, non littera; cordis circumcisione, non carnis; et non secundum carnem Israel, sed Israel Dei? Sciebant utique ista multo sapientius certiusque quam nos; et tamen in loquendi consuetudine Judaeos et Israelitas eos appellabant, qui secundum carnem de Abrahae stirpe venientes, ab omnibus vocitabantur hoc nomine. 15. Judaei signa petunt, ait apostolus Paulus, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. XI, 22-24). Quos dixit Graecos, hos etiam Gentium nomine significavit, eo quod haec lingua maxime excellit in Gentibus: Judaeos tamen ipsos vocavit, quos omnes hoc nomine appellant. Nam si Christiani ipsi sunt Judaei, Christianis est ergo scandalum Christus crucifixus, de quo dictum est: Judaeis quidem scandalum. Quis hoc nisi insanissimus sentiat? Item dicit: Sine offensione estote Judaeis et Graecis et Ecclesiae Dei (Id. X, 32). Quomodo ista distingueret, si et Ecclesiam Dei in quotidiana loquendi consuetudine Judaeos appellare deberet? Item ait: Quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus. Quomodo vocavit ex Judaeis, si potius ex non Judaeis vocavit, ut essent Judaei? Item de Israelitis: Quid ergo dicemus? inquit: Quia gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; justitiam autem quae ex fide est. Israel autem persequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis (Rom. IX, 24, 30-32). Item: Ad Israel autem quid dicit? Tota die extendi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Id. X, 21). Et secutus adjungit: Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Id. XI, 1, 2). Quomodo hic appellavit Apostolus Israel non credentem et contradicentem, si Christiani sunt Israel, vel quomodo se appellavit Israelitam? Numquid ex eo quod Christianus factus erat? Non utique; sed ex eo quod secundum carnem fuerat ex semine Abraham, de tribu Benjamin; quod non sumus nos secundum carnem, quamvis secundum fidem simus semen Abrahae, ac per hoc et Israel. Sed aliud est quod agnoscit altioris intelligentia sacramenti, aliud quod exposcit quotidiana consuetudo vocabuli 16. Denique Aptus iste nescio quis, de quo scripsisti quod doceat judaizare Christianos, eo modo se, sicut insinuavit Sanctitas tua, Judaeum et Israelitam vocat, ut ab escis prohibeat, a quibus pro temporis illius congruentia Lex per sanctum famulum Dei Moysen data prohibebat, et caeteras illius temporis observationes, jam nunc apud Christianos abolitas remotasque, persuadeat; quas umbras futurorum appellat Apostolus (Coloss. II, 16, 17), ut et prophetia in illis intelligatur, et eorum observatio jam evacuata monstretur: unde apparet quare se iste Aptus velit Israelitam Judaeumque vocitari, non spiritualiter, sed omnino carnaliter. Nos autem nec illis observationibus, quae Novo Testamento revelato evacuatae sunt, tenemur obstricti, et praecepta Legis, huic etiam tempori necessaria, qualia sunt, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces (Exod. XX, 13-17), et si quod est aliud mandatum, quod in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Rom. XIII, 9); non viribus humanis, quasi nostram constituentes justitiam, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in ea justitia, quae nobis ab illo est, observanda esse didicimus et docemus Nec tamen ideo nos negamus semen Abrahae, quibus dicit Apostolus, Vos ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29); aut Judaeos in abscondito, de qualibus idem dicit, Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Judaeus est, et circumcisio cordis, quae est spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 28, 29); aut Israelitas spirituales, ad eum scilicet pertinentes cui minori praedictum est serviturum esse majorem: sed haec vocabula nobis non indecenter imponimus; eaque mysteriorum intelligentia continemus, non verborum insolentia ventilamus.
EPISTOLA CXCVII . Augustinus Hesychio Salonitano episcopo, de die supremo mundi non inquirendo, deque Hebdomadibus Danielis. Domino beatissimo HESYCHIO, AUGUSTINUS. 1. Ad Sanctitatem tuam filio tuo compresbytero nostro remeante Cornuto, per quem litteras tuae Venerationis accepi, quibus exiguitatem meam visitare dignatus es, tandem rescripta persolvo, et debitum resalutationis obsequium, multum me commendans acceptissimis Domino precibus tuis, domine beatissime frater. De propheticis autem dictis sive praedictis, de quibus voluisti ut aliquid scriberem, melius mihi visum est sancti Hieronymi hominis doctissimi expositiones eorumdem verborum (ne illas forte non habeas) de opusculis ejus excerptas dirigere Beatitudini tuae. Si autem jam eas habebas, nec inquisitioni tuae satisfaciebant, quid de his sentias, peto mihi rescribere non graveris; et quemadmodum ipse eadem prophetica oracula intelligas. Ego enim maxime illud de Hebdomadibus Danielis secundum tempus quod jam transactum est, intelligendum puto: nam de Salvatoris adventu, qui exspectatur in fine, tempora dinumerare non audeo; nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo praefiniisse, sed illud potius praevalere, quod ipse Dominus ait, Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7).
2. Quod enim in alio loco ait, De die autem illa et hora nemo scit (Matth. XXIV, 36), sunt qui sic accipiunt, ut putent se posse computare tempora; diem vero tantummodo ipsum et horam neminem scire: ubi omitto dicere quemadmodum soleant Scripturae diem vel horam etiam pro tempore ponere. Sed certe illud de ignorantia temporum apertissime dictum est. Nam cum hinc Dominus interrogatus esset a discipulis suis: Nemo, inquit, potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Non enim dixit, Diem, vel, Horam, sed, tempora; quae in brevi spatio non solent diei, sicut dies vel hora, maxime si graecum intueamur eloquium, ex qua lingua in nostram eumdem librum, ubi hoc scriptum est, scimus esse translatum; quamvis latine satis exprimi non potuerit. Ibi enim graece legitur, χρόνους ἢ καιρούς. Nostri autem utrumque hoc verbum tempora appellant, sive χρόνους, sive καιροὺς, cum habeant haec duo inter se non negligendam differentiam. Καιροὺς quippe appellant Graeci tempora quaedam, non tamen quae in spatiorum voluminibus transeunt, sed quae in rebus ad aliquid opportunis vel importunis sentiuntur; sicut messis, vindemia, calor, frigus, pax, bellum, et si qua similia: χρόνους autem ipsa spatia temporum vocant. 3. Et hoc certe ipsi Apostoli non ita quaesierunt, quasi unum novissimum diem vel horam, id est exiguam diei partem scire voluissent; sed utrum jam esset opportunum tempus quo regnum repraesentaretur Israel. Tunc audierunt, Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate, id est χρόνους ἢ καιρούς: quod si latine diceretur, tempora aut opportunitates, nec sic quod dictum est, esset expressum; quia sive opportuna, sive importuna sint tempora, καιροὶ dicuntur. Tempora ergo computare, hoc est, χρόνους, ut sciamus quando sit finis hujus saeculi vel adventus Domini, nihil mihi aliud videtur, quam scire velle quod ipse ait scire neminem posse. 4. Opportunitas vero illius temporis profecto non erit antequam praedicetur Evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus. Apertissima enim de hac re legitur sententia Salvatoris dicentis: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Tunc veniet, quid est, nisi ante non veniet? Quanto post ergo veniat, incertum nobis est; ante tamen non esse venturum dubitare utique non debemus. Si ergo susciperent hunc laborem servi Dei, ut, peragrato orbe terrarum, quantum possent colligerent quid remanet gentium ubi nondum est Evangelium praedicatum, hinc advertere utcumque possemus quantum hoc tempus longe sit a fine saeculi. Quod si propter quaedam loca inaccessibilia et inhospita fieri posse non creditur, ut a servis Dei peragretur orbis, et quot quantaeque sint adhuc gentes sine Christi Evangelio, fideliter renuntietur; multo minus existimo in Scripturis posse comprehendi, quanta usque ad finem futura sint tempora, quandoquidem in eis legimus: Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Unde si jam nobis certissime nuntiatum fuisset in omnibus gentibus Evangelium praedicari, nec sic possemus dicere quantum temporis remaneret usque ad finem; sed magis magisque jam propinquare merito diceremus. Nisi quis forte respondeat, tanta celeritate praedicato Evangelio Romanas gentes et plerasque barbaras occupatas, atque ita nonnullas non paulatim, sed subito ad fidem Christi fuisse conversas, ut non sit incredibile paucis annis, etsi non vitae nostrae qui jam senuimus, certe juvenum qui venturi sunt ad senectam, universas omnino residuas gentes Evangelio posse compleri. Sed si ita erit, facilius, cum factum fuerit, probari experiendo, quam legendo, antequam fiat, inveniri potest. 5. Hoc me compulit dicere cujusdam opinio, quem presbyter quoque Hieronymus temeritatis notat, quod ausus fuerit Danielis Hebdomadas de adventu Christi futuro, non de praeterito exponere. Si quid autem pro meritis potioribus, sanctae humilitati cordis tui Dominus melius revelavit sive revelaverit, peto nobiscum communicare digneris, et haec nostra rescripta sic accipere, tanquam hominis, qui mallem quidem eorum quae a me inquisisti, habere scientiam quam ignorantiam; sed quia id nondum potui, magis eligo cautam ignorantiam confiteri, quam falsam scientiam profiteri.
EPISTOLA CXCVIII . Hesychius Augustino, significans consideratis divinis testimoniis de saeculi fine videri sibi diem quidem et horam frustra inquiri; attamen cognosci posse ex signis num jam instet tempus adventus Christi, quem ut cito venturum pie exspectari docet. Domino beatissimo, et charitate sincerissima venerando fratri et coepiscopo AUGUSTINO, HESYCHIUS, in Domino salutem. 1. Desideranti et exspectanti mihi sanctus compresbyter noster Cornutus litteras pertulit quas misisti, quae me laetificarunt, quia memoriam nostri bonam habere dignatus es, qui et mihi paucis, sermone proprio sanctae mentis tuae, de his quae petieram, in transitu significasti. Aliquanta autem de opusculis sancti compresbyteri Hieronymi adjunxisti, ut meam quaestionem lectione ejus operis de sanctis Scripturis explere possem. Et quia dignatus es id petere a nobis, ut quid senserimus de ipsis quaestionibus, per litteras tuae sincerissimae charitati insinuaremus; ad ea de quibus scripta legi, prout intellectus exiguus meae mediocritatis sentire potuit aut intelligere, infra scripsi.
2. Cum Dei omnipotentis conditoris totius creaturae arbitrio et potestate cuncta gerantur; vel quae facta sunt, vel quae etiam futura sunt, sanctorum Prophetarum vocibus cognoscuntur, qui priusquam fierent ea quae futura erant, voluntate divina hominibus sunt locuti. Unde satis admiratione plenum est si ea Deus quae praedici voluit, ad hominum sensus penitus non posse pervenire constituit, secundum hoc capitulum quod Dominus beatis Apostolis locutus est, dicens: « Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate. » Primum quia in antiquissimis libris Ecclesiarum non ita scriptum est, « Nemo potest; » sed scriptum est, « Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: » quae ratio sermonis sequenti verbo recte completur, cum dicit, « Sed eritis mihi testes in Jerusalem, et in Judaea, et in Samaria, et usque ad ultimum terrae » (Act. I, 7, 8). Non ergo Apostolos testes consummationis mundi, sed nominis et resurrectionis suae voluit intelligi. 3. Nam de temporibus cognoscendis ipse Dominus monet: « Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem » Familia Christi verbo praedicationis pascitur, et fidelis famulus invenitur, qui in tempore exspectantibus Dominum, necessariam escam credentibus praestat. Malus enim servus sic reprehenditur: « Quod si dixerit malus servus, Moram facit dominus meus venire; veniet dominus ejus in die qua nescit, et hora qua ignorat; » et reliqua. Item arguit quare tempus non agnoscatur, dicendo: « Hypocritae, faciem coeli nostis probare, tempus hoc quare non agnoscitis » (Luc. XII, 42, 43, 45, 56)? Item Apostolus « In novissimis diebus instabunt tempora periculosa » (II Tim. III, 1): et reliqua. Item Apostolus: « De temporibus autem et momentis non necesse habemus vobis scribere: vos enim ipsi diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint, Pax et securitas; tunc subitaneus illis apparebit interitus, quomodo dolores parturientis, et non effugient » (I Thess. V, 1-3). Item Apostolus: « Non retinetis memoria quia cum essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium iniquitatis jam operatur; tantum qui tenet, modo teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui » (II Thess. II, 5-8). Item Dominus in Evangelio increpat Judaeos: « Et tu, si cognovisses tempus visitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis » (Luc. XIX, 42). Et Dominus sic praedicat ad Judaeos: « Poenitentiam agite; completa sunt tempora, credite Evangelio » (Marc. I, 15). Et ad Judaeos quidem recte completa dicebat, quia eorum tempora post ejus praedicationem et triginta et quinque, vel quadraginta annos finita sunt. Et in Daniele: « Quoadusque interfecta est bestia, et periit, et corpus ejus datum est ut comburatur; et reliquarum bestiarum regnum translatum est, et magnitudo vitae data est eis usque ad tempus et tempus; » quod graece dicitur, ἕως χρόνου καὶ καιροῦ. Et insequitur: « Et ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniens » (Dan. VII, 11-13). Mysterium bestiae e reliquarum bestiarum translatione intelligentibus Scripturam manifestum est. 4. Adventus Domini diligendus est et exspectandus. Est enim magna beatitudo diligentibus ejus adventum, sicut testimonium perhibet beatus apostolus Paulus: « De coetero, » inquit, « reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus justus judex in illa die: non autem mihi solum, sed et iis qui diligunt adventum Domini » (II Tim. IV, 8). Et Dominus in Evangelio: « Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris sui » (Matth. XIII, 43). Item propheta: « Ecce enim tenebrae et caligo operient terram super gentes; in te vero apparebit Dominus, et majestas ejus in te videbitur » (Isai. LX, 2). Item propheta: « Qui vero exspectant Dominum, exsultabunt cum virtute; producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient » (Id. XL, 31). Et plurima talia, quae ad beatitudinem eorum pertinere, qui diligunt adventum Domini, inveniuntur. 5. Quod autem nemo possit mensuras temporum colligere, manifestum est. Evangelium quidem dicit, « De die illa et hora nemo scit: » ego autem pro possibilitate intellectus mei dico, neque diem, neque mensem, neque annum adventus ipsius sciri posse; sed signa quae sunt adventus videndo et credendo, et exspectare me convenit, et credentibus escam hanc retribuere, ut exspectantes diligant adventum ejus, qui dixit, « Haec omnia cum videritis, scitote quoniam prope est in januis. » Signa ergo evangelica et prophetica quae in nobis completa sunt, adventum Domini manifestant. Nam frustra aut qui quaerunt, aut qui calumniantur, dies et annos in computo comprehendere quaerunt, cum scriptum sit, quia « nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi » (Matt. XXIV, 36, 33, 22). Certum est tempus carere computo, quod breviandum est a Domino, qui tempora constituit; appropinquasse autem adventum ejus, cujus signa adventus aliqua videmus ex iis quae facta sunt, esse completa, et iterum dicit: « His autem fieri incipientibus, respirabitis et levabitis capita vestra, quoniam appropinquabit redemptio vestra. » Quae autem signa dixit videnda, manifestum est in Evangelio sancti Lucae: « Et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora gentium. » Hoc factum est, et fieri nulli dubium est. Et insequitur: « Et erunt signa in sole, et luna, et in stellis, et in terra pressura gentium. » Ea quae patimur confiteri et poena compellit, si forte non curet voluntas: nam in uno tempore et signa in coelo, et pressuram gentium in terris ab hominibus videri et sustineri manifestum est. Et insequitur: « Arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi. » Nullam patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi, aut humiliari certum est, sicut dictum est, « prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi » (Luc. XXI, 24-28): et omnia signa, quae superius Evangelium legentibus manifestat, ex maxima parte completa sunt. 6. Quod autem dictum est, « Et praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo, et tunc veniet finis » (Matth. XXIV, 14); primum quod ipsius Domini repromissio talis fuit, ut ipsi Apostoli ejus nominis et resurrectionis testes fierent in Jerusalem, et in Judaea, et in Samaria, et usque ad extremum terrae, et Apostolus hae auctoritate docet: « Sed dico, numquid non audierunt? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum » (Rom. X, 18). Item: « Propter spem quae reposita est vobis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod advenit in vos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens » (Coloss. I, 5, 6). Sed ab Apostolis nuntiata fides in gentibus, habuit multos persecutores, ut retenta tardius invalesceret, ut illud impleretur, « Ante haec omnia, primum in vos manus immittent suas, et persequentur, et tradent vos in synagogas et in custodias, ducentes ad reges et ad praesides, propter nomen meum » (Luc. XXI, 12): ut illud impleretur quod scriptum erat; « Et velociter reaedificaberis a quibus destructa es. » Nam ex quo clementissimi imperatores christiani Dei voluntate esse coeperunt; quanquam paulatim fides, causa persecutionis, crescebat in saeculo, factis regibus Christianis, ubique in parvo tempore Christi Evangelium penetravit. 7. Expositio sane beati Danielis de Hebdomadibus, quam vir sanctus compresbyter noster Hieronymus exposuit, qualiter doctores Ecclesiarum tradidissent, lectorem suspendit. Nam si ipse doctissimus vir compresbyter noster ait periculosum esse de magistrorum Ecclesiarum judicare sententiis, et alterum praeferre alteri; quanto magis hoc lector facere non potest, quod magister facere dubitavit! Nos autem credimus quod Dominus ait: « Quia coelum et terra transient; iota autem unum, vel unus apex non transiet a Lege, donec omnia fiant » (Matth. V, 18). Quomodo ergo mysterium Hebdomadarum sit impletum usque ad nativitatem et passionem Christi, admiror; cum illud in dimidio hebdomadae Propheta locutus est, dicendo: « In dimidio hebdomadae tolletur sacrificium meum, et supplicatio, desolationum interitus, et ad sacrificium abominatio » (Dan. IX, 27). Haec ergo abominatio si jam completa fuerat, quomodo Dominus monet et dicit: « Cum videritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat » (Matth. XXIV, 15)? Ego autem ne petitionis Beatitudinis tuae contemptor essem, haec quemadmodum sensi, scripsi ad tuam Charitatem. Plenius autem dignare nos verbo gratiae tuae rescribendo instruere et laetificare.
EPISTOLA CXCIX . DE FINE SAECULI. Augustinus Hesychio, commonstrans quomodo sint intelligentia Scripturae loca quae varie loquuntur de fine saeculi; quodque praestat non inquirere tempus adventus Christi, sed hoc agere ut unusquisque ad excipiendum illum sit paratus. Domino beatissimo, et venerabiliter suspiciendo fratri et coepiscopo HESYCHIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Accepi litteras Venerationis tuae, quibus valde salubriter exhortaris ut Salvatoris nostri diligatur et desideretur adventus. Facis hoc ut servus bonus ejusdem patrisfamilias, avidus lucrorum Domini tui, et volens habere plurimos socios dilectionis qua ipse praecipue et perseveranter accenderis. Intuentes igitur quod commemorasti de Apostolo, quia Dominum dixit redditurum coronam justitiae, non tantum sibi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem ejus (II Tim. IV, 8), ita recte vivimus, et in hoc saeculo tanquam peregrini agimus, cum se in hac dilectione cor nostrum proficienter extendit; sive citius sive tardius veniat quam putatur, cujus manifestatio fideli charitate diligitur, et pio desideratur affectu. Servus quippe ille qui dicit, Moram facit dominus meus; et percutit conservos suos, manducat et bibit cum ebriosis (Luc. XII, 45), non utique diligit manifestationem ejus. Ex moribus enim apparet animus ejus; quos mores, licet breviter, ideo magister bonus curavit exprimere, id est superbiam atque luxuriam, ne quod dicebat, Moram facit dominus meus, desiderio domini sui dicere crederetur, quo ardebat ille qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Dicendo enim, quando veniam? moras se perpeti moleste ferebat; quia etiam quod tempore acceleratur, desiderio tardum videtur. Quomodo autem tardus est ejus adventus, vel quomodo longe futurus est, cum ipsi Apostoli, tempore quo adhuc erant in carne, dixerint, Novissima hora est (I Joan. II, 18)? quamvis a Domino audierint, Non est vestrum scire tempora. Hoc ergo nesciebant quod nescimus et nos (quantum ad me attinet dico, et eos qui hoc mecum nesciunt); et tamen quibus dictum est, Non est vestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate (Act. I, 7), diligebant ejus manifestationem, et dabant conservis suis in tempore cibaria, nec percutiebant eos dominando eis, nec luxuriabantur cum amatoribus mundi, dicentes, Moram facit Dominus meus. 2. Alia est ergo ignorantia temporum, alia labes morum amorque vitiorum. Nam et apostolus Paulus quando dicebat, Non cito moveamini mente, neque terreamini, sive per verbum sive per epistolam, tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini (II Thess. II, 2); nolebat utique ut crederent eis qui jam propinquare Domini arbitrabantur adventum: nec tamen volebat ut, tanquam servus ille, dicerent, Moram facit Dominus meus venire, et traderent se superbiae luxuriaeque perdendos; sed sic eos nolebat de propinquante die novissimo falsis auscultare rumoribus, ut tamen vellet eos paratos adventum Domini sui, lumbis accinctis et lucernis ardentibus opperiri (Luc. XII, 35, 36): quibus dicit, Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 4, 5). Ille autem qui sic dicit. Moram facit Dominus meus venire, ut percutiat conservos suos, et epuletur cum ebriosis, non est filius lucis, sed tenebrarum; et ideo eum tanquam fur dies ille comprehendet: quod unusquisque debet etiam de die hujus vitae suae novissimo formidare. In quo enim quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies; quoniam qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo judicabitur. 3. Ad hoc pertinet quod in Evangelio secundum Marcum ita scriptum est: Vigilate ergo, quia nescitis quando dominus domus veniat; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, Vigilate (Marc. XIII, 35, 37). Quibus enim omnibus dicit, nisi electis et dilectis suis ad corpus ejus pertinentibus, quod est Ecclesia? Non solum ergo illis dixit, quibus tunc audientibus loquebatur; sed etiam illis qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos ipsos, et qui erunt post nos usque ad ejus novissimum adventum. Numquid autem omnes inventurus est dies ille in hac vita, aut quisquam dicturus est quod ad defunctos etiam pertineat quod ait, Vigilate, ne cum repente venerit, inveniat vos dormientes? Cur itaque omnibus dicit, quod ad eos solos pertineat qui tunc erunt, nisi quia eo modo ad omnes pertinet, quomodo dixi? Tunc enim unicuique veniet dies ille, cum venerit ei dies ut talis hinc exeat, qualis judicandus est illo die. Ac per hoc vigilare debet omnis christianus, ne imparatum inveniat eum Domini adventus. Imparatum autem inveniet ille dies, quem imparatum invenerit suae vitae hujus ultimus dies. Certe enim hoc saltem manifestum erat Apostolis, non eorum temporibus, cum hic in carne viverent, Dominum esse venturum: et tamen quis dubitet eos praecipue vigilasse et servasse quod omnibus dixit, ne imparatos repente veniens inveniret? CAPUT II. 4. Nondum sane intelligo quonam modo accipi debeat quod scripsit Sanctitas tua, propterea dixisse Dominum Apostolis, Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate; quoniam secutus adjunxit, Sed eritis mihi testes in Jerusalem, et in Judaea, et in Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 7, 8). Quem Scripturae sensum sic exponis, ut dicas: Non ergo Apostolos testes consummationis mundi, sed nominis et resurrectionis suae voluit intelligi. Non quidem ille ait, Non est vestrum praedicare tempora; sed, Non est vestrum nosse: verum si ita vis intelligi quod ait, Non est vestrum scire, ac si diceret, Non est vestrum scientes facere, id est, non est vestrum hoc docere; quis nostrum docere audeat, vel se scire praesumat quod Deus ille magister nec eos discipulos docuit, a quibus praesentibus interrogatus est praesens, nec illi tam sancti magnique doctores Ecclesiam docere potuerunt? 5. An respondebitur, haec non docuisse Apostolos, sed Prophetas? Hoc enim aisti, et verum est, quod ea quae futura sunt, sanctorum Prophetarum vocibus cognoscuntur, qui priusquam fierent, inquis, ea quae futura erant, voluntate divina hominibus sunt locuti. Sed si venratio tua satis admiratione plenum esse dicit, si ea Deus quae praedici voluit, ad hominum sensus penitus non posse pervenire constituit; quanto majore admiratione plenam est, si ea quae Prophetae hominibus sunt locuti, haec Apostoli vel scire sunt prohibiti vel docere! Quomodo autem Prophetae ista, de quibus agitur, tempora docentes, non intelligerentur ab Apostolis, si intelliguntur a nobis? aut si eos Apostoli intellexerunt, istam mensuram temporis prophetantes; quomodo non docerent quod intellexerunt, quando per eorum praeconium et ipsi Prophetae innotescebant, qui eos suis Libris ista docuerunt? Et ideo per quas Litteras ea ipsi didicerant, per easdem poterant alii quoque in his gentibus discere, in quibus Apostoli auctoritatem propheticam commendabant. Cur ergo eis dictum est, Non est vestrum scire, vel si ita intelligendum est. Non est vestrum docere tempora, quae Pater posuit in sua potestate; quandoquidem sic ea docebant, cum hi in quorum Litteris discerentur, per illos innotescebant? Unde credibilius est, non Deum noluisse sciri quod voluit praedicari, sed noluisse praedicari quod videbat non utiliter sciri. 6. Cur ergo, inquis, de temporibus cognoscendis ipse Dominus monet, ubi dicit: « Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? » etc. Imo vero monet, non ut bonus servus cognoscat temporum finem; sed ut omni tempore in opere bono vigilet, quia nescit temporum finem. Non monet ut tempora, quae Pater posuit in sua potestate, assequamur super Apostolos; sed monet ut quoniam nescimus quando veniat Dominus, in cordis praeparatione imitemur Apostolos: unde jam supra satis locutus sum. Arguit autem Judaeos quare tempus non cognoscant, dicens, Hypocritae, faciem caeli potestis probare, etc. (Luc. XII, 42, 56); quoniam illud tempus non agnoscebant quod jam volebat agnosci, id est primi adventus sui, quo in eum crederent qui alterum ejus adventum vellent exspectare vigilantes, quandocumque futurus esset. Qui enim adventum Domini non cognoverit primum, praeparare se non poterit ad secundum, credendo in eum fideliterque vigilando, ne illum tanquam fur in tenebris comprehendat, sive tardius venerit, sive citius quam speratur. CAPUT III. 7. Dicit etiam, sicut admones, apostolus Paulus, In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et reliqua (II Tim. III, 1). Sed numquid ideo docet tempora, quae Pater posuit in sua potestate? aut ideo quisquam novit quam longa vel brevia sint eadem ipsa, quae fatendum est esse novissima? Cogitare quippe debemus quam olim dictum sit, Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). 8. Rursus eumdem apostolum dixisse commemoras: De temporibus autem et momentis non necesse habemus scribere vobis: vos enim ipsi diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet; et cum dixerint, Pax et securitas, tunc subitaneus illis apparebit interitus, quomodo dolores parturientis, et non effugient (I Thess. V, 1-3). Et hic non dixit post quantum temporis hoc futurum sit, sed quomodo futurum sit; id est, non quanta erit aetatis brevitas vel prolixitas, sed quantumlibet intervallum sit spatiumque temporis, non tamen eis hoc veniet malum novissimum, nisi cum dixerint, Pax et securitas. Quibus verbis videtur Apostolus hujus novissimi diei vel spem vel timorem ab hoc nostro tempore removisse: non enim videmus ipsos amatores hujus saeculi, quibus subitaneus apparebit interitus, jam dicere, Pax et securitas. 9. Quid ergo scire sufficiat, satis ipse demonstrat Apostolus, dicendo, De temporibus et momentis non opus habemus vobis scribere; vel sicut alii codices habent, Non opus habetis vobis scribi. Nec secutus adjunxit, Vos enim ipsi diligenter scitis quantum temporis restet; sed ait, Vos enim ipsi diligenter scitis, quia hora Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Hoc ergo scire opus est, ut curent filii lucis esse et parato corde vigilare, qui nolunt ab illa hora sicut a nocturno fure comprehendi. Nam si ad cavendum hoc malum, id est, ne hora Domini tanquam fur inveniat imparatum, opus esset nosse temporum spatia, non diceret Apostolus non opus esse ut hoc scriberet, sed hoc potius eis esse scribendum tanquam doctor providentissimus judicaret. Nunc autem nec illis hoc opus esse monstravit, quibus sufficiebat ut scirent imparatis atque dormientibus horam Domini sicut furem esse venturam, atque hoc sciendo essent ipsi vigilanter parati post quantalibet tempora veniret; et suum servavit modum, ut licet apostolus, non tamen praesumeret alios docere quod Apostolis Dominum dixisse cognoverat, Non est vestrum scire. 10. Ponis etiam quod idem ipse dixit apestolus: Non retinetis memoria quia cum essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium jam operatur iniquitatis; tantum qui tenet, modo teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 5-8. Vid. Lib. 20 de Civitate Dei, c. 19). Quae verba apostolica utinam non tantummodo ponere, verum etiam exponere dignareris: ita sane obscura sunt et mystice dicta, ut tamen appareat eum nihil de statutis dixisse temporibus, nullumque eorum intervallum spatiumque apernisse. Ait enim, ut reveletur in suo tempore: nec dixit post quantum temporis hoc futurum sit. Deinde subjunxit, Jam enim mysterium operatur iniquitatis. Hoc iniquitatis mysterium quomodolibet intelligatur quid sit, ab alio sic, ab alio autem sic; quamdiu tamen operetur, occultum est. Neque id expressit Apostolus tanquam homo ex eorum numero quibus dictum est, Non est vestrum scire tempora: quamvis enim nondum inter eos erat, quando eis hoc dictum est; ad eorum tamen collegium atque societatem etiam ipsum non ambigimus pertinere. 11. Item quod sequitur, Tantum qui modo tenet, teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, docet nos Antichristum manifestum futurum: siquidem ipsum videtur aliquanto evidentiori significatione tetigisse interficiendum spiritu oris Domini Jesu Christi; sed post quantum temporis istud erit, nec saltem obscure locutus est. Quisnam sit enim qui modo tenet, vel quid teneat, vel quid sibi velit quod ait, de medio fiat, potest quisque se coarctare ut intelligat, vel aliquatenus suspicetur, quoniam quoquo modo scriptum legit: quamdiu autem teneat, et post quanta temporum spatia de medio fiat, hic omnino tacetur. CAPUT IV. 12. Item Dominus, inquis, in Evangelio increpat Judaeos, dicens: « Et tu, si cognovisses tempus visitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem abscondita sunt de oculis tuis » (Luc. XIX, 42). Sed hoc ad tempus primi adventus Domini pertinet, non secundi, de quo nunc quaestio est. De secundo quippe adventu suo dixit, Non est vestrum scire tempora, non de primo: de illo enim ab eo quaesierunt Discipuli quem sperabant, non de isto quem jam videbant. Si enim primum ejus adventum Judaei cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8); et ideo non everti, sed permanere potuissent. Jamvero quod ait ad eos, Poenitentiam agite; completa sunt tempora, credite Evangelio (Marc. I, 15), etiam ipse firmasti de iis temporibus dictum esse Judaeorum, quae continuo post paucos annos fuerant transitura, et nunc novimus jam esse transacta, eversa scilicet civitate in qua regnum eorum fuerat constitutum. 13. Proinde quod ex Daniele de interfecta bestia posuit Venerabilitas tua, et de reliquarum bestiarum regno, et inter haec de filio hominis veniente cum nubibus coeli, manifestum esse dixisti intelligentibus Scripturam. Sed si dignatus fueris exponere quomodo ista pertineant ad cognoscendum temporis spatium post quod erit Salvatoris adventus, ita ut inveniantur sine ulla ambiguitate manifesta; fatebor etiam ipse cum magna actione gratiarum, illud quod ait Dominus, Non est vestrum scire tempora, tantummodo Apostolis esse dictum, non posteris eorum, qui ea fuerant cognituri. CAPUT V. 14. Diligendus ergo est, et exspectandus Domini, sicut sancte hortaris, adventus; magnamque dicis esse beatitudinem diligentibus ejus adventum, et adhibes Apostoli testimonium, cujus verba sic ponis: De caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus justus judex in illa die: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum Domini (II Tim IV, 8). Tunc enim, sicut ex Evangelio commemoras, Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43): et quod propheta dicit, Ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes; in te vero apparebit Dominus, et majestas ejus in te videbitur (Isai. LX, 2): item quod scriptum est, Qui vero exspectant Dominum, exsultabunt cum virtute; producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient (Id. XL, 31). 15. Hoc plane piissime et verissime dicis, commendans eorum beatitudinem, qui diligunt adventum Domini. Sed et illi quibus dicebat Apostolus, Non cito moveamini mente, quasi instet dies Domini, diligebant utique adventum Domini: nec eos hoc dicens Doctor Gentium ab illa dilectione frangebat, qua ut inflammarentur volebat; et ideo nolebat ut crederent eis a quibus audiebant instare diem Domini, ne forte cum transisset tempus quo cum crediderant esse venturum, et venisse non cernerent, etiam caetera fallaciter sibi promitti arbitrantes, et de ipsa mercede fidei desperarent. Non ergo ille diligit adventum Domini, qui eum asserit propinquare, aut ille qui asserit non propinquare; sed ille potius qui eum, sive prope sive longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore charitatis exspectat. Nam si tanto magis diligitur Dominus, quanto magis creditur et praedicatur citius esse venturus; magis eum diligebant qui ejus adventum jam instare dicebant, quam hi quos Apostolus eis credere prohibebat, vel ipse Apostolus qui hoc utique non credebat. CAPUT VI. 16. Si autem onerosa non est infirmitas mea Sanctitati tuae, peto apertius non graveris exponere quomodo dixeris neminem posse temporum mensuras colligere; ne forte et hoc mihi videatur quod etiam Charitati tuae, et frustra quilibet nostrum instrui exspectet ab altero. Cum hoc enim dixisses, deinde subdidisti et aisti: Evangelium quidem dicit, « De die et hora nemo scit » (Matth. XXIV, 36): ego autem, inquis, pro possibilitate intellectus mei dico, neque mensem neque annum adventus ipsius sciri posse. Ita enim hoc videtur sonare, tanquam non possit sciri quo anno venturus sit, sed possit sciri qua hebdomade annorum, vel qua decade; tanquam dici possit atque definiri intra illos vel illos septem annos, aut intra illos vel illos decem annos. Quod si ne hoc quidem comprehendi potest, quaero utrum sic saltem possit definiri tempus adventus ejus, ut cum venturum esse dicamus intra istos, verbi gratia, quinquaginta vel centum annos, vel quotlibet seu majoris numeri seu minoris annorum, sed in quo eorum, nos ignorare. Hoc si jam comprehendisti, multum est quod comprehendere potuisti. Idipsum est autem quod rogo ut nobis benignus impertias, adhibens idonea documenta quibus id potueris indagare: si autem neque hoc te comprehendisse praesumis, hoc sentis quod ego. 17. Novissima enim esse ista tempora, multis rerum signis apparentibus, quae Dominum praedixisse legimus, omnes qui ea credimus, cernimus. Sed et mille annorum tempus, si eorum finis esset saeculi finis, posset universum dici novissimum tempus, vel etiam novissimus dies, quia scriptum est, Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies unus (Psal. LXXXIX, 4); ut quidquid per eosdem mille annos gereretur, novissimo tempore vel novissimo die diceretur geri Iterum enim dico, quod in hac causa saepe dicendum est: consideremus ante quam multos annos dixerit beatus Joannes evangelista, Novissima hora est. Nam si tunc essemus, hoc audito, quando crederemus tot annos postea transituros, ac non potius, ipso adhuc Joanne in corpore constituto, Dominum speraremus esse venturum? Neque enim dixit, Novissimum tempus est, aut novissimus annus, aut mensis, aut dies; sed, Novissima hora est: et ecce ista hora quam longa est! nec tamen est ille mentitus: sed utique intelligendus est horam pro tempore posuisse. Quod nonnulli sic accipiunt, ut sex annorum millia constituant velut unum diem, eumque in partes velut horas duodecim partiantur, ut sic quingentos annos postremos hora videatur habere postrema: in quibus annis jam Joannes, inquiunt, loquebatur, quando novissimam horam esse dicebat. 18. Sed aliud est nosse aliquid, aliud suspicari. Cur enim non potius, si sex annorum millia deputandus est unus dies, non duodecima, sed vicesima quarta pars ejus una hora est, id est, non quingenti, sed ducenti quinquaginta anni? Totus enim dies, totus circumitus solis verius nuncupatur, non ab Oriente usque in Occidentem, sed ab Oriente usque in Orientem, unde toto die peracto, id est viginti et quatuor horis, rursus exoritur: ac per hoc hora ista novissima, ex quo tempore id locutus est Joannes, ante ferme septuaginta annos, ut minimum, jam reperitur esse transacta, et nondum venit terminus saeculi. Huc accedit, quia inspecta diligenter ecclesiastica historia, reperitur Joannes apostolus longe ante fuisse defunctus, quam quinque millia quingenti anni a generis humani exordio complerentur. Nondum erat itaque hora novissima, si sex millium annorum pars duodecima, id est quingenti anni, velut unius horae spatium deputatur. Perro si secundum Scripturas unum diem mille annos esse ponamus, multo magis olim transiit tam longae diei hora novissima; non dico si vicesima quarta pars ejus, qui sunt anni paulo amplius quadraginta, sed si duodecima deputetur, quae illos annos duplos habet. Unde convenientius ille apostolus creditur horam posuisse pro tempore; quae hora quam longa sit, ignoramus, quia non est nostrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate: quamvis eam novissimam esse noverimus, multo magis utique nos, quam qui fuerunt ante nos, ex quo esse vel dici coepit hora novissima. CAPUT VII. 19. Quod autem ideo videtur Venerationi tuae comprehendi non posse temporum mensuras, ut definiatur quo anno futurus est finis, quia secundum promissionem Domini breviabuntur dies illi, prorsus non intelligo. Si enim sic breviabuntur, ut fiant ex pluribus pauciores; quaero secundum quam veritatem futuri erant plures, nisi breviarentur? Hebdomades enim sancti Danielis non ad primum Domini adventum, sicut pluribus visum est, sed ad secundum potius existimas pertinere. Itanc ergo breviabuntur, ut vel una in eis hebdomada minus futura sit, et falsa erit prophetia, quae tanta diligentia numerum hebdomadarum definire curavit, ut quiddam diceret etiam dimidio hebdomadis implendum? Miror si per prophetiam Christi destruitur prophetia Danielis. Deinde quale est ut putemus ignorasse Danielem, vel potius angelum, a quo ista dicebat breviaturum Dominum dies illos, et errasse ut hoc diceret; vel scisse quidem, sed ei quem docebat fuisse mentitum? Quod si absurdum est, cur non potius credimus secundum id quod breviaturus est Dominus dies illos, tot hebdomadas prophetasse Danielem? si tamen ad secundum Domini adventum (quod nescio quemadmodum possit ostendi), ille numerus refertur annorum. 20. Postremo, multo certius securiusque dicitur Domini adventum intra septuaginta, aut, ut plurimum, intra centum annos futurum, si hebdomades istae ipsum praenuntiant. Anni enim quadringenti nonaginta sunt in hebdomadibus septuaginta: a nativitate autem Domini hodie computantur anni ferme quadringenti viginti; a resurrectione autem vel ascensione ejus, anni plus minus trecenti nonaginta. Ac per hoc, si ex quo natus est computetur, septuaginta sunt reliqui; si ex quo passus est, circiter centum remanent: intra quos Danielis omnes hebdomades, si de novissimo ejus adventu prophetatae sunt, implebuntur. Qui ergo dicit, Intra tot annos erit, tunc falsum dicit si ultra erit: sed quia breviabuntur, pauciores poterunt esse, non plures. Recte itaque dicitur, Intra hos erit, quoniam quantumlibet brevientur, verum erit: ipsa namque breviatio si eo modo intelligenda est ut pauciores fiant, ultra eos diem Domini venire non patitur, sed magis magisque intra eos quanto fuerint pauciores. Non igitur ista breviatio turbat computatorem qui eo modo definierit, ut dicat intra tot annos diem Domini esse venturum; sed adjuvat potius, quoniam quanto magis ad paucitatem redigentur dies, tanto magis erit intra, et ultra esse non poterit: atque ideo verum erit quod ita definitur, ut dicatur, Intra tot annos erit, quamvis nesciatur quo anno futurum sit. 21. Proinde tota quaestio est utrum Danielis Hebdomades primo adventu Domini impletae sint, an finem saeculi prophetaverint, an ad utrumque pertineant. Neque enim qui etiam hoc saperent, defuerunt dicentes, tempore primi adventus Christi esse completas, et inde usque ad finem saeculi totidem rursus esse complendas. Equidem video quia si primus eas non complevit adventus, necesse est ut secundus eas compleat; quoniam prophetia illa non potest esse falsa: quae si tempore primi adventus impleta est, non cogit intelligi quod etiam de fine saeculi implebitur. Ac per hoc incertum est, etiamsi verum est; neque negandum quidem, sed neque praesumendum est id futurum. Relinquitur itaque, ut qui vult cogere istam prophetiam credi saeculi fine complendam, contendat quantum potest, et ostendat si potest, primo adventu Domini non fuisse completam, contra tot expositores divinorum eloquiorum, qui hinc non solum computatione temporum, verum etiam rebus ipsis completam fuisse demonstrant, maxime quod ibi scriptum est, Et ungetur Sanctus sanctorum: vel propter quod in eadem prophetia hebraei codices expressius habent, Occidetur Christus, et non erit ejus (Dan. IX, 24, 26). id est, non erit ejus civitatis; quoniam sic alienatus est a Judaeis, qui eum propterea Salvatorem redemptoremque suum non esse crediderunt, quia occidere potuerunt. Neque enim in fine saeculi ungendus aut occidendus est Christus, ut ista prophetia Danielis tunc exspectetur implenda, quae nondum credatur impleta. CAPUT VIII. 22. Quod autem de signis evangelicis et propheticis, quae fieri cernimus, propinquum Domini adventum sperare debeamus, quis negat? quotidie quippe magis magisque fit proximus. Sed quanto intervallo propinquet, hoc, dictum est, non est vestrum scire. Vide quando dixit Apostolus, Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 11, 12): et ecce quot anni transierunt! nec tamen quod dixit falsum est. Quanto magis nunc dicendum est propinquare Domini adventum; quando tantus est ad finem factus accessus! Apostolus certe, Spiritus, inquit, manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide (I Tim. IV, 1). Nondum utique erant eadem tempora, haereticorum scilicet et talium, quales eodem sermone describit; sed jam venerunt: ac per hoc in novissimis temporibus videmur etiam per ipsos de fine saeculi commoneri. Itemque alibi dicens, Hoc autem scitote, quoniam in novissimis diebus instabunt tempora saeva, vel, sicut alii codices habent, periculosa: deinde qualia futura sint exprimens, Erunt enim homines, inquit, seipsos amantes, amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, irreligiosi, sine affectione, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate. proditores, procaces, caecati, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Mirum si tales homines aliquando defuerunt. Denique quia et tunc erant, adjungit ac dicit. Et hos devita. Ex his enim sunt qui penetrant domos. Non ait, Penetrabunt, tanquam et hic futurum praenuntians, sicut supra dixerat, Instabunt tempora periculosa; sed ait, Penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas (II Tim. III, 1-6): non ait, Ducent, vel, ducturi sunt; sed, jam ducunt. 23. Nec putandus est hoc loco, pro temporis futuri verbis, praesentis temporis verba posuisse; quandoquidem illos ab eo cui scribit, evitari admonebat. Nec tamen frustra dixit, In novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et hinc ea periculosa futura demonstrans tales homines futuros esse praedixit, nisi quia tanto plures erunt, magisque abundabunt, quanto magis propinquatur ad finem. Videmus ergo tales nunc abundare. Sed quid, si abundantiores erunt post nos, et omnino abundantissimi quando jam jamque ipse finis instabit, qui quamdiu aberit ignoratur? Novissimi quippe dies dicti sunt, et in ipsis primis Apostolorum diebus, cum Domini in coelum recens esset ascensus, quando die Pentecostes misit promissum Spiritum sanctum, et quidam stupebant admirantes eos qui linguis quas non didicerant, loquebantur, quidam vero irridentes, musto plenos esse dicebant. Quo die Petrus loquens ad illos qui de hac re varie movebantur: Non enim sicut, inquit, suspicamini, ebrii sunt isti, cum sit hora diei tertia. Sed attendite quoniam hoc est quod dictum est per prophetam, Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, etc. (Act. II, 1, 17). 24. Jam tunc ergo erant dies novissimi; quanto magis nunc, etiamsi tantum dierum remansit usque in finem, quantum ad hunc diem a Domini ascensione transactum est, vel aliquid sive minus restet sive amplius? quod profecto nescimus, quia non est nostrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: cum tamen sciamus, in novissimis temporibus, in novissimis diebus, in novissima hora nos agere, sicut Apostoli; sed multo magis qui fuerunt post illos ante nos, et multo magis nos, et magis quam nos qui erunt post nos, donec ad illos veniatur qui erunt, si dici potest, novissimorum novissimi, atque ad ipsum omnino novissimum, quem vult intelligi Dominus, ubi dicit, Et resuscitabo eum in novissimo die (Joan. VI, 40): qui quam longe absit, comprehendi non potest. CAPUT IX. 25. Signa quae in Evangelio futura praedicta sunt, sicut commemorat Sanctitas tua, secundum Lucam (Luc. XXI, 7-33), eadem sunt secundum Matthaeum (Matth. XXIV, 1-44), et secundum Marcum (Marc. XIII). Hi enim tres narrant quae dixerit Dominus, cum interrogatus esset a discipulis suis, quando futura essent quae de templi eversione praedixerat, et quod signum esset adventus ejus, et consummationis saeculi. Non enim discrepant rebus, si alius aliquid dicit quod alius tacet, aut alio modo dicit: magis autem collata invicem juvant, ut legentis intellectus regatur. Sed de omnibus disputare nunc longum est. Interrogantibus enim Dominus ea respondit, quae jam ex illo tempore fuerant secutura, sive de excidio Jerusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio; sive de adventu suo per Ecclesiam, in qua usque ad finem venire non cessat: in suis enim veniens agnoscitur, dum ejus quotidie membra nascuntur; de quo adventu ait, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI, 64): de quibus nubibus dictum est per prophetam, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam (Isai. V, 6): sive de ipso fine, in quo apparebit vivos judicaturus et mortuos. 26. Cum itaque signa dicat, quae ad ista tria pertinent, id est, ad excidium illius civitatis; ad adventum ejus in corpore suo, quod est Ecclesia; ad adventum ejus in capite Ecclesiae, quod est ipse: quod eorum signorum ad quod horum trium referendum sit, diligenti consideratione ceruendum est, ne forte quod pertinet ad eversionem Jerusalem, ad finem saeculi referendum putemus; aut e contrario quod ad finem saeculi pertinet, affirmemus ad civitatis illius excidium pertinere; aut quod pertinet ad ejus adventum in corpore suo, quod est Ecclesia, dicamus pertinere ad ejus adventum novissimum in corpore suo, quod est caput Ecclesiae; aut rursus quod pertinet ad adventum ejus novissimum per seipsum, ad eum pertinere asseveremus adventum qui est per Ecclesiam. In quibus omnibus sunt quaedam manifesta, quaedam vero sic obscura, ut vel laboriosum sit ea dijudicare, vel temerarium, quamdiu non intelliguntur, de his aliquid definire. 27. Quis enim non videat ad illam civitatem pertinere quod dictum est, Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus (Luc. XXI, 20)? Item quis non videat ad adventum Domini novissimum pertinere quod dictum est, Cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei? Illud autem quod dictum est, Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi, neque fiet; sic est positum secundum Matthaeum, et secundum Marcum, ut incertum sit utrum de excidio illius civitatis, an de saeculi fine intelligi debeat. Sic enim hoc ipsum legitur apud Marcum, Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Orate ut hieme non fiant. Erunt enim dies illi tribulationis tales, quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus, usque nunc, neque fient. Et nisi breviasset Dominus dies illos, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. Non dissimiliter et Matthaeus. Hoc autem Lucas ita posuit, ut appareat ad illius civitatis excidium pertinere; nam sic apud eum legitur: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic; et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes; et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. 28. Unde autem ad hoc ventum est, Matthaeus ita scribit: Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, etc. Marcus vero ita: Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua; et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, et reliqua. Lucas vero ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem desolationis, quae a Daniele praedicta est, quando expugnata est Jerusalem, haec eodem loco Domini verba commemorat: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus. Apparet itaque tunc ibi positam desolationis abominationem, de qua duo illi evangelistae locuti sunt. Denique etiam iste similiter sequitur: Tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes. Et pro eo quod dixerunt illi, et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo; iste dixit, et qui in medio ejus sunt, discedant: ut ostenderetur illis verbis apud alios evangelistas positis, festinationem fugae fuisse praeceptam. Et pro eo quod illi posuerunt, et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum; apertius iste ait, et qui in regionibus, non intrent in eam; quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. Deinde similiter etiam iste sequitur, ut prorsus manifestum sit de hac re ipsa omnium trium esse hunc Evangelii locum, Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus, et caetera ad hoc pertinentia, quae jam commemoravi superius. 29. Lucas ergo patefecit quod esse posse incertum non ad saeculi finem, sed ad expugnationem Jerusalem pertinere id quod dictum est de abominatione desolationis, et quod dictum est de dierum breviatione propter electos; quia etsi ea ipse non dixit, dixit tamen apertius caetera de hoc ipso, quo et ista pertinere monstravit. Non enim debemus ambigere, quando eversa est Jerusalem, fuisse in illo populo electos Dei, qui ex circumcisione crediderant, sive fuerant credituri, electi ante constitutionem mundi, propter quos breviarentur dies illi, ut tolerabilia mala fierent. Nam quidam convenientius intellexisse mihi videntur, mala ipsa significata nomine dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis divinae Scripturae locis (Ephes. V, 16): neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea quae fiunt in eis. Ipsa ergo dicta sunt breviari, ut Deo donante tolerantiam minus sentirentur, ac sic quae magna essent brevia fierent. 30. Sed sive isto modo intelligenda sit dierum illa breviatio, sive quod ad paucitatem redigerentur, sive quod cursu solis celeriore breviarentur; non enim desunt qui et hoc existiment, ita scilicet dictos breviores dies futuros, sicut fuit longior dies, orante Jesu Nave (Josue X, 12-14): tamen Lucas evangelista et hanc dierum breviationem, et abominationem desolationis, quae duo ipse non dixit, sed Matthaeus Marcusque dixerunt, ad eversionem Jerusalem docuit pertinere, alia cum eis dicens apertius de hac eadem re, quae illi posuerunt obscurius. Nam Josephus qui Judaicam scripsit historiam, talia mala dicit illi populo tunc accidisse, ut vix credibilia videantur: uode non immerito dictum est, talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio, nec futuram. Sed etsi tempore Antichristi talis aut major forsitan erit, intelligendum est de illo populo dictum, quod ei talis amplius futura non erit: si enim Antichristum illi primitus et praecipue recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam passurus. 31. Non est ergo cur putemus Hebdomadas prophetae Danielis, vel propter dierum breviationem fuisse turbatas, vel illo jam tempore non fuisse completas, sed in fine saeculi esse complendas. Non enim ante passionem Domini impletae sunt. Quod qui putant, rectissime tua sententia refelluntur, qua dixisti: Haec ergo abominatio si jam completa fuerat, quomodo Dominus monet et dicit, « Cum videritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat » (Matth. XXIV, 15)? His verbis Beatitudinis tuae illi merito corrigendi sunt, qui dicunt eam, cum haec Dominus loqueretur, vel ante passionem resurrectionemque ejus fuisse completam. Qui autem dicunt, sicut apertissime etiam Lucas evangelista testatur, tunc fuisse factam, quando eversa est Jerusalem, quid eis respondeatur, videre debent qui in fine saeculi vel circa finem existimant haec futura; quanquam ipsa desolationis abominatio propter obscuritatem dicti non uno modo ab omnibus potuerit intelligi. 32. Et quod dictum est, Qui est in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam; potest congruentius intelligi spiritualiter, quod in tribulationibus omnibus est cavendum, ne quisque devictus ad carnalem vitam de spirituali sublimitate descendat, aut qui profecerat in anteriora se extendens, deficiendo in posteriora respiciat. Quod si in omni tribulatione, quanto magis in illa cavendum praecipi debuit, quae talis futura praedicta est illi civitati, qualis non fuit ab initio, neque fiet; et si in ista, quanto magis in illa, quae novissima futura est orbi terrae, id est Ecclesiae toto orbe diffusae! Nam et ipse Lucas, non quidem quando a discipulis suis de adventu suo Dominus interrogatus est, ubi hoc Matthaeus commemoravit et Marcus, sed alio loco ubi Pharisaei quaesierunt ab illo quando veniet regnum Dei, tale aliquid eum dixisse narravit: In illa, inquit, hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro (Luc. XVII, 20-31). 33. Sed nunc propter computationem temporum de Danielis Hebdomadibus agitur, quae si circa tempora primi adventus Domini completae non sunt, atque in fine complendae sunt, Apostolos hoc ignorasse, vel scisse quidem, sed docere prohibitos fuisse quis credat? Quanquam si hoc ita est, utiliter nesciunt gentes quod Dominus docere prohibuit eos quos gentium voluit esse doctores. Si autem jam completae sunt, quia jam est unctus Sanctus sanctorum, jam occisus est Christus, ut non esset civitatis ejus, jam de templo illo sublatum est sacrificium, sublata est unctio, merito Apostolis de fine quaerentibus responsum est, Non est vestrum scire tempora, quae Pater in sua potestate posuit; quoniam tempora quae per Danielis prophetiam scire poterant, non ad finem saeculi, de quo quaesierant, pertinebant. CAPUT X. 34. Signa vero de coelo et terra, numquid majora nos vidimus, quam qui fuerunt ante nos? Nonne si gentium legatur historia, tanta mira reperiuntur extitisse de coelo terraque, ut aliqua etiam non credantur? Sed, ut multa omittam quae persequi longum est, duos soles quando nos vidimus? quos visos litteris mandaverunt qui tunc fuerunt, antequam Dominus venisset in carne. Quando nos vidimus solem sic obscuratum, quemadmodum obscuratus est, cum Lumen mundi penderet in ligno? nisi forte defectus solis et lunae, quos consueverunt computatores siderum annotare atque praedicere, inter coelestia prodigia numerabimus, quia lunam saepius in sua plenitudine, solem vero rarius, sed tamen vidimus in fine lunae secundum eorum computum defecisse. Non erat talis solis ille defectus, quando crucifixus est Christus, et ideo vere mirabilis erat et prodigiosus. Pascha quippe fuerat Judaeorum, quod nonnisi in lunae plenitudine celebratur: secundum astrologorum autem numeros certum est solem, quando luna plena est, non posse deficere, sed quando finis est lunae; non quidem semper, sed aliter nunquam, cum secundum illos numeros deficit. Quid ergo tale unquam quisquam meminit apparuisse de coelo, ex quo Dominus illa praedixit, quale apparuit quando passus est? Quare si apparebunt etiam talia, si non spiritualiter potius intelligenda sunt, tunc apparebunt, quando finis sic appropinquabit ut debeant apparere. 35. Bellis autem per diversa intervalla temporum et locorum quando non terra contrita est? Nam, ut nimis antiqua praeteream, sub imperatore Gallieno, cum Romanas provincias barbaries usquequaque pervaderet, quam multos fratres nostros qui tunc erant in carne, putamus propinquum finem credere potuisse, quoniam longe post ascensionem Domini factum est! ac per hoc etiam ista qualia futura sint, cum fuerit omnino finis proximus, ignoramus; si tamen haec non ita praedicta sunt, ut in Ecclesia potius intelligi debeant. Duae quippe gentes sunt, et duo regna; unum scilicet Christi, alterum diaboli, de quibus dici potuit, Exsurget gens super gentem, et regnum super regnum: quod non desinit fieri, ex quo dictum est, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Quod vide quando dictum est, et ex illo quot anni transierunt; et tamen verissime dictum est. Novissimis enim diebus Dominus per virginem venit: nec diceretur ista hora novissima, nisi regno appropinquante coelorum, per quam totam horam fiunt quae Dominus propinquante suo regno futura praedixit: sed haec hora quanto spatio protendatur, si Apostolis dictum est, Non est vestrum scire; quanto magis quilibet homo, qualis ego sum, modum suum debet agnoscere, ne plus sapiat quam oportet sapere (Rom. XII, 3). CAPUT XI. 36. Sed confiteri nos, inquis, poena nostra compellit adesse jam finem, dum impletur quod praenuntiatum est: « Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi » . Nullam, inquis, patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est; sicut dictum est, « Prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi. » Si ergo ista mala quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia jam Dominum esse venturum, quid est quod ait Apostolus, Cum dixerint, Pax et securitas (I Thess. V, 3)? Cum enim dixisset Evangelium, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione; continuo subjunxit, Nam virtutes coelorum movebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. 37. Videamus itaque ne forte melius intelligatur non ea modo impleri quae praedicta sunt illis verbis, sed tunc potius esse ventura, quando sic erit tribulatio universo orbi; ut ad Ecclesiam pertineat quae universo orbe tribulabitur, non ad eos qui tribulabunt eam. Ipsi enim dicturi sunt, Pax et securitas; ut repentinus illis superveniat interitus, et eos adventus Domini sicut fur in nocte comprehendat; quando e contrario gaudebunt, et exsultabunt qui diligunt manifestationem Domini. Nunc autem ista mala, quae tanquam summa et extrema creduntur, utrique genti et utrique regno, et Christi scilicet, et diaboli, videmus esse communia: pariter quippe his et boni affliguntur et mali; nec est qui dicat, Pax et securitas, ubicumque contingunt, vel metuitur ne contingant. Inter quae tamen mala adhuc usquequaque frequentantur luxuriosa convivia, fervet ebriositas, avaritia grassatur, perstrepunt lascivi cantus, organa, tibiae, lyrae, citharae, tesserae, multa et varia genera sonorum atque ludorum: hoccine est arescere prae timore, an potius madescere prae libidine? Sed haec filii tenebrarum abundantius habebunt, et exercebunt, cum dixerint, Pax et securitas. 38. Quid ipsi filii lucis et filii diei, qui non sunt in tenebris, ut eos tanquam fur dies ille comprehendat? nonne adhuc utuntur hoc mundo tanquam non utentes? Quia etsi ante multos annos, Apostolorum temporibus dictum est, pia tamen sollicitudine cogitant quod dictum est, Tempus breve est (I Cor. VII, 29). Nonne a maxima parte eorum novellatur, aedificatur, emitur, possidetur, geruntur adhuc honores, ducuntur uxores? De iis loquor, qui exspectantes Dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 36), non se tamen abstinent a carnalibus nuptiis, sed obedientissima charitate audiunt Apostolum praecipientem quemadmodum vivere debeant uxores cum viris, viri cum uxoribus, filii cum parentibus, parentes cum filiis, servi cum dominis, domini cum servis: nonne hi omnes in his omnibus utuntur hoc mundo? Arant, navigant, comparant, generant, militant, administrant. Puto quod non erunt sic, quando erunt, quae in Evangelio praedicta sunt, signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum; arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi: nam virtutes coelorum movebuntur. 39. Haec quippe in Ecclesia melius existimo intelligi, ne Dominus Jesus appropinquante secundo adventu suo ea pro magno praedixisse videatur, quae huic mundo et ante primum ejus adventum consueverant evenire, et irrideamur ab eis qui haec, quae velut novissima et omnium maxima horrescimus, plura in historia gentium, et multo majora legerunt. Ecclesia est enim sol et luna et stellae, cui dictum est: Speciosa sicut luna, electa sicut sol (Cant. VI, 9). Ab hac adoratur Joseph noster in hoc mundo, velut in Aegypto, ex humillimo sublimatus: nam illum Joseph mater certe adorare non potuit, quae ante defuncta est (Gen. XXXV, 19) quam Jacob venisset ad filium (Id. XLVI), ut illius somnii prophetici (Id. XXXVII, 9) veritas adimplenda Christo Domino servaretur. Quando enim sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, sicut ab aliis duobus Evangelistis hic locus commemoratus est, Ecclesia non apparebit; impiis tunc persecutoribus ultra modum saevientibus, et remoto timore, tanquam arridente mundi felicitate dicentibus, Pax et securitas: tunc stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur; quoniam multi, qui gratia fulgere videbantur, persequentibus cedent et cadent, et quidem fideles fortissimi turbabuntur. Ideo autem secundum Matthaeum et Marcum post tribulationem dierum illorum dicitur hoc futurum, non quia transacta tota illa persecutione accident ista; sed quia praecedet tribulatio, ut sequatur quorumdam defectio: et quia per omnes dies illos ita fiet, propterea post tribulationem dierum illorum, sed tamen in eisdem diebus fiet. 40. Quod ergo dictum est secundum Lucam, Et in terris pressura gentium, gentes voluit intelligi, non pertinentes ad semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes (Id. XXII, 18), sed gentes quae ad sinistram stabunt, quando congregabuntur ante Judicem vivorum et mortuorum omnes gentes. Utraque pars enim erit in omnibus gentibus; una quae premat, altera quae prematur: una quae dicat, Pax et securitas; altera in qua sol obscuretur, et non det luna lumen suum, et de qua cadant stellae, et in qua virtutes coelorum moveantur. 41. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Quod video duobus modis accipi posse; sive in Ecclesia tanquam in nube venientem, sicut etiam nunc venire non cessat, secundum id quod ait, Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli; sed ideo tunc cum potestate magna et majestate, quia major potestas et majestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur: sive in corpore suo, in quo sedet ad dexteram Patris, in quo etiam mortuus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, secundum quod scriptum est in Actibus Apostolorum, His dictis nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis. Et quia illic etiam dictum est ab Angelis, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 9, 11), merito credendus est, non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus; quoniam sic veniet sicut abiit, et nubes eum suscepit abeuntem. 42. Sed horum duorum quid hic potius eligendum sit, judicare difficile est. Promptior quidem sensus est ut quisque cum audierit vel legerit, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate, ipsum prorsus accipiat ejus adventum, non per Ecclesiam, sed per seipsum, quando venturus est ad vivos et mortuos judicandos: sed quoniam Scripturae scrutandae sunt, nec earum superficie debemus esse contenti, quae ad exercitationem nostram ita modificatae sunt, ut allius se penetrari velint, diligenter sunt inspicienda sequentia. Cum enim dixisset, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate; adjunxit atque ait, His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores; cum producunt jam ex se fructum. scitis quoniam prope est aestas: ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Cum ergo dicit, Cum videritis haec fieri; quae intelligere poterimus, nisi ea quae supra commemorata sunt? In his est autem etiam quod ait, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Proinde etiam hoc cum visum fuerit, non jam erit regnum Dei, sed prope erit. 43. Hunc ordinem videmus et duos alios evangelistas tenere. Apud Marcum enim cum dictum esset, Et virtutes quae sunt in coelis, movebuntur; Et tunc, inquit, videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. Deinde subjungit quod Lucas non dixit: Et tunc mittet Angelos suos et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum coeli. Tunc quod ille de ficu et de aliis arboribus, iste de sola ficu ponens: A ficu autem discite, inquit, parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas: sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. Quid est, Cum videritis haec fieri, nisi ea quae supra dixit? In quibus est etiam illud quod ait, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria: et tunc mittet Angelos suos, et congregabit electos suos. Non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo. 44. An dicendum est non omnia quae supra commemorata sunt, esse intelligenda, ubi ait, Cum videritis haec fieri, sed aliqua eorum; hoc videlicet excepto quod dictum est, Et tunc videbunt Filium hominis venientem, etc.? ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit. Sed Matthaeus aperuit, nullis exceptis esse accipiendum quod positum est, Cum videritis haec fieri: nam et apud ipsum cum dictum esset, Et virtutes coelorum movebuntur; et tunc apparebit, inquit, signum Filii hominis in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae. Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli in virtute multa et majestate: et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. Ab arbore autem fici discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas: ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis. 45. Tunc ergo scimus prope esse, cum viderimus non aliqua eorum, sed haec omnia, in quibus et hoc est, quod videbitur Filius hominis veniens, et mittet Angelos suos, et de quatuor mundi partibus, id est, de toto orbe terrarum congregabit electos suos; quod tota hora novissima facit, veniens in suis membris tanquam in nubibus vel in tota ipsa Ecclesia quod est corpus ejus, tanquam in nube magna fructificante atque crescente in universo mundo, ex quo coepit praedicare et dicere, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum: ita ut fortasse omnia quae ab his tribus evangelistis dicta sunt de ejus adventu, diligentius inter se collata atque discussa, inveniantur ad hoc pertinere, quod quotidie venit in corpore suo, quod est Ecclesia (de quo adventu suo dixit, Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem in nubibus coeli ); exceptis his locis ubi ab eo ille adventus ultimus in seipso, quando est vivos judicaturus et mortuos, ita promittitur ut propinquare dicatur, et quod in ultimo sermonis secundum Matthaeum ipse omnino adventus evidenter exprimitur, cujus superius quibusdam signis propinquitas intelligenda monstratur. Ad hoc quippe apud Matthaeum sermo ipse concluditur: Cum autem venerit Filius hominis, inquit, in majestate sua, et omnes Angeli cum eo; tunc sedebit super sedem majestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et caetera usque ad illud, ubi ait, Et ibunt hi in supplicium aeternum; justi autem in vitam aeternam. Hoc enim nullus ambigit de Christi adventu novissimo et de fide saeculi praedictum fuisse. Nam et illas quinque et quinque virgines (Matth. XXV, 1-13), non defuerunt qui non contemptibili disputatione docere voluerint, ad hunc ejus adventum, qui nunc fit per Ecclesiam, pertinere. Sed haec non sunt temere pollicenda, ne aliquid occurrat quod valide contradicat, praesertim quia in talibus divinorum eloquiorum obscuritatibus, quibus nostras intelligentias Deo placuit exercere, non solum alius alio movetur acutius eorum qui Scripturas sanctas non improbabiliter tractant; sed etiam quilibet unus illorum, aliquando minus, aliquando melius intelligit. CAPUT XII. 46. Nescio tamen utrum intueri aliquid certius in hac quaestione possemus, si ulla ratione seu facultate possemus, quam illud quod in epistola priore jam posui, quando Evangelio mundus universus impleatur. Quod enim putat Venerabilitas tua jam hoc per ipsos Apostolos factum, non ita esse certis documentis probavi. Sunt enim apud nos, hoc est, in Africa, barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum Evangelium, ex iis qui ducuntur inde captivi, et Romanorum servitiis jam miscentur, quotidie nobis addiscere in promptu est. Pauci tamen anni sunt, ex quo quidam eorum rarissimi atque pancissimi, qui pucati Romanis finibus adhaerent, ita ut non habeant reges suos, sed super eos praefecti a Romano constituantur imperio, et illi et ipsi eorum praefecti christiani esse coeperunt. Interiores autem, qui sub nulla sunt potestate Romana, prorsus nec religione christiana in suorum aliquibus detinentur, neque ullo modo recte dici potest istos ad promissionem Dei non pertinere. 47. Non enim Romanos, sed omnes gentes Dominus semini Abrahae, media quoque juratione promisit (Gen. XXII, 16-18): ex qua promissione jam factum est ut nonnullae gentes quae non tenentur ditione Romana, reciperent Evangelium, et adjungerentur Ecclesiae, quae fructificat et crescit in universo mundo. Adhuc enim habet quo crescat, donec fiat quod de Christo in Salomonis figura prophetatum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). A flumine scilicet ubi baptizatus est, quia inde coepit Evangelium praedicare: a mari autem usque ad mare totus est orbis cum omnibus gentibus, quoniam mari oceano cingitur universus. Quomodo autem implebitur aliter illa prophetia: Omnes gentes, quotquot fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9)? Non enim de locis suis migrando venient, sed in locis suis credendo. De credentibus quippe Dominus dixit: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Joan. VI, 66). Propheta autem dicit: Et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium (Sophon. II, 11). Omnes insulae dixit, tanquam diceret, Etiam omnes insulae; hinc ostendens quam nulla relinquatur terrarum ubi non sit Ecclesia, quando nulla relinquitur insularum, quarum nonnullae etiam in Oceano sunt constitutae, et quasdam earum Evangelium jam suscepisse didicimus. Atque ita et in insulis singulis quibusque impletur quod dictum est, Dominabitur a mari usque ad mare, quo unaquaeque insula cingitur; sicut in universo orbe terrarum, quae tammam omnium quodammodo maxima est insula, quia et ipsam cingit Oceanus, ad cujus littora in occidentalibus partibus Ecclesiam pervenisse jam novimus, et quocumque littorum nondum pervenit, perventura est utique fructificando atque crescendo. 48. Si ergo quia prophetia veritatis mentiri non potest, necesse est ut omnes gentes, quotquot fecit Deus, adorent eum; quomodo adorabunt eum, nisi invocent eum? Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 14)? Mittit enim Angelos suos, et congregat electos suos a quatuor ventis (Matth. XXIV, 31), id est ab universo orbe terrarum. In quibus ergo gentibus nondum est Ecclesia, oportet ut sit, non ut omnes qui ibi fuerint credant; omnes enim gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Credit itaque omnis gens in omnibus qui electi sunt ante constitutionem mundi (Eph. I, 4), in caeteris non credit, et credentes odit. Quomodo enim et illud implebitur, Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Matth. XXIV, 9); nisi in omnibus gentibus sint et qui oderint, et quos oderint? 49. Quo pacto igitur ab Apostolis est praedicatio ista completa, quando adhuc usque sunt gentes (quod certissimum est nobis) in quibus modo coepit, et in quibus nondum coepit impleri? Non itaque sic dictum est Apostolis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et Samaria, et usque in extremum terrae (Act. I, 8), tanquam ipsi soli, quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi: sed sicut eis solis videtur dixisse quod dixit, Ecce vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); quod tamen eum universae Ecclesiae promisisse, quae aliis morientibus, aliis nascentibus hic usque in saeculi consummationem futura est, quis non intelligat? sicut eis et illud ait, quod ad eos omnino non pertinet, et tamen sic dictum est tanquam ad solos etiam pertineret, Cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis (Id. XXIV, 33): ad quos enim hoc pertinet, nisi ad eos qui in carne tunc erunt, cum omnia complebuntur? quanto magis illud quod ex magna parte per eos agendum fuit, quamvis et posteris eorum eadem actio servaretur? 50. Quod autem dixit Apostolus, Numquid non audierunt? In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. X, 18, et Psal. XVIII, 5): quamvis locutus sit praeteriti temporis verbis, tamen quod futurum fuerat dixit, non quod jam factum atque completum; sicut ipse propheta quo usus est teste, non ait, In omnem terram exiturus, sed, Exiit, inquit, sonus eorum, quod utique nondum factum erat: quale est etiam illud, Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXI, 17); quod tam longe postea factum novimus. Sed ne istas tantum propheticas locutiones, non et apostolicas fuisse credamus, nonne idem ipse apostolus ait: Quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et sine dubio magnum est pietatis Sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 15, 16)? Nempe manifestum est hoc, quod in extremo posuit, etiam nunc nondum esse completum; quanto magis tunc quando ista dicebat? Ecclesia quippe tunc assumetur in gloria, quando dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34): et tamen tanquam factum fuisset dictum est, quod certo sciebatur futurum. 51. Multo minus mirandum est quod etiam verbis praesentis temporis usus est in eo quod illum identidem dixisse memorasti, Propter spem, quae reposita est nobis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod advenit in vos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens (Coloss. I, 5, 6), quamvis Evangelium nondum mundum tenebat universum: sed fructificare illud in universo mundo dixit et crescere, ut ita significaret quousque fuisset fructificando et crescendo venturum. Si ergo latet quando Ecclesia fructificante atque crescente universus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet quando finis erit; ante quippe non erit. CAPUT XIII. 52. Ut autem tibi tanquam sancto homini Dei et sincerissimo fratri aperiam de hac quaestione quid sentiam: error quidem in utroque vitandus est, quantum ab homine vitari potest, sive citius sive tardius quam futurum est, Dominus venturus esse credatur; sed mihi quisquam non videtur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire quod nescit. Removeamus itaque de medio servum illum malum, qui dicens in corde suo, Moram facit Dominus meus venire, dominatur conservis suis, et ebriosis convivando miscetur (Matth. XXIV, 48, 49, et Luc. XII, 45): iste quippe procul dubio Domini sui odit adventum. Quo servo malo remoto, constituamus ante oculos tres servos bonos, familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes, adventum Domini sui sitienter desiderantes, vigilanter exspectantes, fideliter amantes: si unus eorum citius, alter tardius Dominum putat esse venturum, tertius vero suam de hac re ignorantiam confitetur; quanquam omnes consonent Evangelio, quia omnes diligunt manifestationem Domini, et eam desidoranter et vigilanter exspectant, videamus tamen quis amplius consonet. 53. Unus dicit, Vigilemus et oremus, quia citius venturus est Dominus: alter dicit, Vigilemus et oremus, quia brevis et incerta est ista vita, quamvis tardius venturus sit Dominus: tertius dicit, Vigilemus et oremus, quia et brevis et incerta est ista vita, et nescimus tempus quando venturus est Dominus. Evangelium dicit: Videte, vigilate, et orate; nescitis enim quando tempus sit (Marc. XIII, 33). Obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus Evangelium? Omnes quidem, prae desiderio regni Dei, hoc volunt esse verum quod dicit primus; sed hoc secundus negat; tertius vero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur quis verum dicat illorum. Proinde si hoc factum fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem Domini diligunt. Exsultabunt itaque citius venisse quod diligunt. Si autem factum non fuerit, et apparere coeperit hoc potius esse verum quod dicebat secundus, metuendum est ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant Domini adventum non tardum putare, sed nullum: qui vides quantus sit interitus animarum. Quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta convertant, et Dominum etiam tardantem fideliter et patienter exspectent; abundabunt tamen opprobria et insultationes atque irrisiones inimicorum multos infirmos a christiana fide avertentiam, dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse venturum. Qui autem credunt quod secundus dicit, tardius Dominum esse venturum, si falsum fuerit inventum, citius Domino veniente; nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. 54. Quapropter qui dicit Dominum citius esse venturum, optabilius loquitur, sed periculosius fallitur. Utinam ergo sit verum; quia erit molestum, si non erit verum! Qui autem dicit Dominum tardius esse venturum, et tamen credit, sperat, amat ejus adventum; profecto de tarditate ejus etiamsi fallitur, feliciter fallitur: habebit enim majorem patientiam, si hoc ita erit; majorem laetitiam, si non erit. Ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem Domini, ille auditur suavius, isti creditur tutius: qui autem quid horum sit verum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut affirmat aut negat. Obsecro te ut me talem non spernas; quia et ego te diligo id affirmantem quod verum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, et quanto magis video periculosum si falleris. Da veniam, si onerosus fui sanctis sensibus tuis: quanto enim rarius provenit, tanto me tecum saltem per litteras loqui diutius delectavit.
EPISTOLA CC . Augustinus Valerio comiti, transmittens nuncupatum ipsi librum primum de Nuptiis et Concupiscentia. Domino illustri et merito praestantissimo, atque in Christi dilectione charissimo filio VALERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Cum diu moleste haberem quod aliquoties scripserim, et nulla tuae Sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuae Benignitatis accepi: unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem, et non longe post per compresbyterum Firmum duas; qui vir sanctus, nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima charitate conjunctus, multa nobiscum de tua excellentia colloquendo, et veraciter insinuando qualem et in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus, vel quas ipse attulit, sed etiam illas quas non accepisse querebamur, litteras vicit. Et ideo de te narratio ejus suavior nobis erat, quia ea dicebat quae ipse non posses, ne quidem me inquirente, rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta Scriptura prohibet (Prov. XXVII, 2), fieres praedicator. Quanquam et ego verear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine illustris et merito praestantissime, atque in Christi dilectione charissime fili.
2. Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis, etsi non tam multa vel certa, verumtamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia exspectatio futurorum, quae Dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus, nec speres in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, et dives sis in operibus bonis; quam sit domus tua requies solatiumque sanctorum, et terror impiorum; quanta tibi cura sit ne quis insidietur membris Christi, coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus ejus, sive in recentioribus inimicis; quamque sis eorumdem inimicorum providus saluti, infestus errori. Haec atque hujusmodi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per supra dictum fratrem plura et testatiora cognovimus. 3. Porro autem de pudicitia conjugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, numquid audiremus, nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuam, non in superficie, sed penitus nosset? De hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo, diutius sis nobiscum. Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas, facile ac libenter legas, nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris; quanto magis quod ad te scribitur, ubi tanquam praesenti loquar, et advertere dignaberis attentius, et accipere gratius? Ab hac ergo epistola perge ad librum quem simul misi, qui tuae Reverentiae et cur conscriptus sit, et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit.
XI BIS
[recensere]EPISTOLA CC . Augustinus Valerio comiti, transmittens nuncupatum ipsi librum primum de Nuptiis et Concupiscentia. Domino illustri et merito praestantissimo, atque in Christi dilectione charissimo filio VALERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Cum diu moleste haberem quod aliquoties scripserim, et nulla tuae Sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuae Benignitatis accepi: unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem, et non longe post per compresbyterum Firmum duas; qui vir sanctus, nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima charitate conjunctus, multa nobiscum de tua excellentia colloquendo, et veraciter insinuando qualem et in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus, vel quas ipse attulit, sed etiam illas quas non accepisse querebamur, litteras vicit. Et ideo de te narratio ejus suavior nobis erat, quia ea dicebat quae ipse non posses, ne quidem me inquirente, rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta Scriptura prohibet (Prov. XXVII, 2), fieres praedicator. Quanquam et ego verear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine illustris et merito praestantissime, atque in Christi dilectione charissime fili.
2. Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis, etsi non tam multa vel certa, verumtamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia exspectatio futurorum, quae Dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus, nec speres in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, et dives sis in operibus bonis; quam sit domus tua requies solatiumque sanctorum, et terror impiorum; quanta tibi cura sit ne quis insidietur membris Christi, coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus ejus, sive in recentioribus inimicis; quamque sis eorumdem inimicorum providus saluti, infestus errori. Haec atque hujusmodi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per supra dictum fratrem plura et testatiora cognovimus. 3. Porro autem de pudicitia conjugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, numquid audiremus, nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuam, non in superficie, sed penitus nosset? De hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo, diutius sis nobiscum. Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas, facile ac libenter legas, nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris; quanto magis quod ad te scribitur, ubi tanquam praesenti loquar, et advertere dignaberis attentius, et accipere gratius? Ab hac ergo epistola perge ad librum quem simul misi, qui tuae Reverentiae et cur conscriptus sit, et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit. EPISTOLA CCI . Imperatores nova in Pelagianos eorumque fautores sanctione edita, mandant Aurelio, necnon Augustino per ejusdem tenoris litteras seorsum ipsi inscriptas, ut adversus damnatam haeresim subscriptionem exigant a caeteris episcopis. Imperatores HONORIUS et THEODOSIUS Augusti, AURELIO episcopo, salutem. 1. Dudum quidem fuerat constitutum ut Pelagius atque Celestius infandi dogmatis repertores ab urbe Roma, velut quaedam catholicae veritatis contagia, pellerentur, ne ignorantium mentes saeva persuasione perverterent. In quo secuta est clementia nostra judicium Sanctitatis tuae, quo constat eos ab universis justa sententiae examinatione damnatos. Sed quia obstinati criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur, exegit; recenti quoque sanctione decrevimus ut si quis eos in quacumque provinciarum parte latitare non nesciens, aut propellere aut prodere distulisset, praescriptae poenae, velut particeps, subjaceret.
2. Praecipue tamen ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui pravas eorum disputationes vel tacito consensu astruunt, vel publica oppugnatione non destruunt, pater charissime atque amantissime, Sanctitatis tuae auctoritatem imminere conveniet; quatenus in abolitionem praeposterae haeresis omnium devotio christiana consentiat. Religio itaque tua competentibus scriptis universos faciat admoneri, scituros definitione Sanctimonii tui hanc definitionem sibi esse praescriptam, ut quicumque damnationi memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione multati, interdicta, in perpetuum expulsi civitatibus, communione priventur. Nam cum ipsi juxta synodum Nicaenam confessione sincera conditorem rerum omnium Deum, imperiique nostri veneremur auctorem; non patietur tua Sanctitas sectae detestabilis homines in injuriam religionis nova et inusitata meditantes, secretis tractibus occultare sacrilegium semel publica auctoritate damnatum. Una enim eademque culpa est eorum qui aut dissimulando conniventiam, aut non damnando, favorem noxium praestiterint, pater charissime atque amantissime. (Et alia manu): Divinitas te per multos annos servet incolumem. Data V iduum juniarum, Ravennae, Monaxio et Plinta consulibus. Eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum data. EPISTOLA CCII . Hieronymus Alypio et Augustino gratulatur, quorum opera Celestiana haeresis exstincta sit; et excusat cur nondum refellerit libros Anniani Pelagiani. Dominis vere sanctis atque omni affectione ac jure venerandis, ALYPIO ei AUGUSTINO episcopis HIERONYMUS, in Christo salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Sanctus Innocentius presbyter, qui hujus sermonis est portitor, anno praeterito, quasi nequaquam in Africam reversurus, mea ad Dignationem vestram scripta non sumpsit. Tamen Deo gratias agimus quod ita evenit, ut nostrum silentium vestris epistolis vinceretis. Mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo vestrae Reverentiae; testem invocans Deum quod si posset fieri, assumptis alis columbae, vestris amplexibus implicarer, semper quidem pro merito virtutum vestrarum, sed nunc maxime, quia cooperatoribus et auctoribus vobis, haeresis Celestiana jugulata est: quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant; et, quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse. CAPUT II. 2. Quod autem quaeritis utrum rescripserim contra libros Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret: sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero suscepisse, non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus; ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus; non ut convincamus haeresim emortuam, sed ut imperitiam atque blasphemiam ejus, nostris sermonibus confutemus: meliusque hoc faceret Sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare. Sancti filii communes, Albina, Pinianus et Melania, plurimum vos salutant. Has litterulas de sancta Bethlehem sancto presbytero Innocentio dedi perferendas. Neptis vestra Paula miserabiliter precatur ut memores ejus sitis, et multum vos salutat. Incolumes vos, et memores mei, Domini nostri Jesu Christi tueatur clementia, domini vere sancti, atque omni affectione venerabiles patres. EPISTOLA CCII BIS . Optato significat suae de animae origine consultationi abs Hieronymo non fuisse responsum, neque se hactenus quidquam de hac quaestione asserere ausum fuisse. Ut se imitetur non suo tantum exemplo, sed etiam ipsius Optati litterarum instituto ac ratione hortatur. Petit denuo ut Libellum Fidei ad se mittat, ac ne doctorum episcoporum traditiones, doctor novellus et rudis corrumpere aggrediatur. Tandem quid de anima fides doceat, breviter exponit, occurrentesque aliquot quaestiones obiter solvit. Domino beatissimo, sinceriterque charissimo, et desiderantissimo fratri et coepiscopo OPTATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAP. PRIMUM. 1. Per religiosum presbyterum Saturninum tuae Venerationis litteras sumpsi, hoc a me magno studio, quod nondum habeo, flagitantis. Sed cur hoc feceris causam mihi aperuisti, quod scilicet credas de hac re mihi consulenti jam fuisse responsum. Utinam ita esset! absit ut te, cujus exspectationem avidissimam noverim, hujus muneris communicatione fraudarem. Sed si quid credis, frater charissime, quinque ferme anni ecce evoluti sunt, ex quo in Orientem misi librum non praesumptionis sed consultationis meae; et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur haec quaestio in qua me cupis ad te certam ferre sententiam. Utrumque ergo misissem, si utrumque haberem. 2. Hoc autem quod habeo, sine altero quod nondum habeo, cuiquam debere me jam mittere vel edere non videtur; ne ille qui mihi fortasse, ut desidero, responsurus est, interrogationem meam disceptatione operosissima elaboratam, sine sua responsione, quae adhuc desperanda non est, per manus hominum notitiamque diffundi jure succenseat, idque jactantius quam utilius fecisse me judicet, quasi ego potuerim quaerere, quod ille non potuerit enodare, cum forsitan possit, idque dum faciat, exspectandum sit. Magis enim scio, quod aliis occupatur, quae minime differenda sunt, plurisque pendenda. 3. Quod ut tua quoque Sanctitas noverit, attende paulisper quid mihi alio anno per latorem, per quem scripseram, remeantem scripserit, nam hoc ex ejus epistola in istam transtuli: Incidit, inquit, tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit, quam loqui; ita ut nostra studia cessarent, ne, juxta Appium, canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos nomini meo dedicasti, eruditissimis, et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui, non quod quidquam in illis reprehendendum putem; sed quia juxta beatum Apostolum, « Unusquisque in suo sensu abundat; alius quidem sic, alius autem sic » (Rom. XIV, 5). Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quaeso Reverentiam tuam, parum perpatiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Caeterum aemuli, et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, suscipere,, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in dialogo quem nuper edidi, Beatitudinis tuae, ut dignum fuerat, recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem; ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur. CAPUT II. 4. Cernis nempe, venerande frater, haec mei charissimi verba inquisitioni meae reddita, non eam negasse responsionem, sed excusasse de tempore, quod in alia magis urgentia curam cogeretur impendere. Vides etiam quam benevolum animum erga me gerat, quidve commoneat; ne scilicet quod inter nos, salva utique charitate ac sinceritate amicitiae, eruditionis causa facimus, calumnientur aemuli, et maxime haeretici de animi rancore descendere. Proinde si utrumque opus nostrum, et ubi ego inquisivi, et ubi ipse ad inquisita responderit, homines legerint; quia etiam oportet ut, si eadem quaestio secundum ejus sententiam sufficienter fuerit explicata, me instructum esse gratias agam; non parvus erit fructus, cum hoc exierit in notitiam plurimorum: ut minores nostri non solum sciant quid de hac re sentire debeant, quae inter nos diligenti disceptatione discussa est; verum etiam discant exemplo nostro, Deo miserante atque propitio, quemadmodum inter charissimos fratres, ita non desit alterna inquisitionis gratia disputatio, ut tamen maneat inviolata dilectio. 5. Si autem scriptum meum, ubi res obscurissima tantummodo legitur inquisita, sine illius rescripto, ubi forsitan apparebit inventum, emanarit, latius pergat, perveniat etiam ad illos, qui comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12), non intelligunt quo animo a nobis fiat, quod ipsi eo animo facere nesciunt; et voluntatem meam erga honorandum pro suis ingentibus meritis dilectissimum amicum, non sicut eam vident, quando nec vident, sed sicut eis libitum est, et sicut odio suo dictante suspicantur, exponent: quod profecto, quantum in nobis est, cavere debemus. 6. At si forte quod per nos innotescere nolumus, etiam invitis nobis, eis, quibus nolumus innotuerit; quid restabit, nisi aequo animo habere Domini voluntatem? Neque enim hoc scribere ad quemquam deberem, quod semper latere voluissem. Nam si, quod absit, aliquo vel casu, vel necessitate nunquam ille rescripserit; procul dubio nostra consultatio, quam ad eum misimus, quandoque manifestabitur. Nec inutilis legentibus erit: quia etsi non illa invenient quae requirunt, invenient certe quemadmodum sint inquirenda nec temere affirmanda quae nesciunt; et secundum ea quae ibi legerint, consulere etiam ipsi quos poterint, studiosa charitate, non discordiosa contentione curabunt; donec aut id quod volunt reperiant, aut ipsa inquisitione aciem mentis exerceant, ut ulterius inquirendum non esse cognoscant. Nunc tamen quamdiu jam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto quod persuaserim dilectioni tuae: quanquam et ipse non eam solam poposceris, sed adjunctam etiam ejus quem consului, responsionem tibi desideraveris mitti; quod utique facerem, si haberem. Si autem, ut verbis tuae Sanctitatis utar, quae in tua epistola posuisti, sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi pro merito, ut scribis, vitae meae auctor lucis attribuit, non ipsam dicis consultationem et inquisitionem meam, sed mihi jam ejus rei quam quaesivi, provenisse inventionem putas, et ipsam potius poscis, ut mittam; facerem, si ita esset ut putas. Ego enim adhuc, fateor, non inveni, quemadmodum anima et peccatum ex Adam trahat (unde dubitare fas non est), et ipsa ex Adam non trahatur; quod mihi diligentius inquirendum, quam inconsultius asserendum est. CAPUT III. 7. Habent litterae tuae, nescio quot senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros, quos ad tuae modicitatis intelligentiam, assertionemque veritate plenissimam revocare non poteras; nec tamen exprimis, quaenam sit assertio tua veritate plenissima, ad quam senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros revocare non poteras. Si enim hoc tenebant, vel tenent hi senes, quod a doctis sacerdotibus acceperunt; quomodo tibi rustica, et minus instructa clericorum turba molestias generaverat in his rebus, in quibus a doctis sacerdotibus fuerat instituta? Si autem senes isti, vel turba clericorum ab eo, quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua pravitate deviabat; illorum potius auctoritate fuerat corrigenda, et a tumultu contentiosissimo comprimenda. Sed rursus cum dicis, Te novellum rudemque doctorem tantorum ac talium episcoporum traditiones timuisse corrumpere, et convertere homines in meliorem partem, ob defunctorum injuriam formidasse; quid das intelligi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum atque magnorum jam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere, novello rudique doctori acquiescere recusabant? Qua in re de illis interim taceo; tuam vero assertionem, quam dicis esse veritate plenissimam vehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam, sed ejus assertionem. CAPUT IV. 8. Improbari enim abs te eos qui affirmant omnes animas hominum ex illa una quae protoplasto data est, per generationum successionem propagari atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam protulisti; sed qua ratione quibusve divinarum Scripturarum testimoniis id falsum esse monstraveris, quia tuae litterae non continent, quid ignoramus. Deinde quid ipse pro isto quod improbas, teneas, legenti mihi epistolam tuam, et quam fratribus antea Caesareensibus, et quam mihi nuperrime direxisti, non evidenter apparet; nisi quod video te credere, sicut scribis, Deum fecisse homines, et facere, et facturum esse; neque aliquid esse in coelis aut in terra, quod non ipso constiterit et constet auctore. Hoc sane ita verum est, ut dubitare hinc nullus debeat. Sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas Deus, quas negas ex propagine fieri: utrum aliunde; et si ita est, quidnam illud sit: an omnino de nihilo. Nam illud Origenis et Priscilliani, vel si qui alii tale aliquid sentiunt, quod pro meritis vitae prioris terrena atque mortalia contradantur an corpora, absit ut sentias: huic quippe opinioni prorsus apostolica contradicit auctoritas, dicens, Esau et Jacob, antequam nati fuissent, nihil operatos boni vel mali (Rom. IX, 11). Igitur non ex toto, sed ex parte nobis est tua de hac re nota sententia; assertio vero ejus, id est, unde doceatur verum esse, quod sentis, nos penitus latet. 9. Propterea petiveram prioribus litteris meis, ut Libellum Fidei, quem te scripsisse commemoras, eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris; quod etiam nunc peto, et quid testimoniorum divinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti. Dicis enim in epistola ad Caesareenses placuisse vobis, ut omnem veritatis ad probationem, etiam judices cognoscerent saeculares, quibus ex communi deprecatione residentibus, et ad fidem universa rimantibus id Divinitas, ut scribis, misericordiae suae infusione largita est; ut majorem affirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam vestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat. Has ergo testimoniorum ingentium auctoritates ingenti studio scire desidero. 10. Solam quippe unam causam videris secutus, qua contradictores tuos refelleres; quod scilicet negarent esse opus Dei animas nostras. Quod si sentiunt, merito eorum sententia judicatur esse damnanda. Nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi, vel detestandi. Quis enim Christianus neget, opera Dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur divinitus fingi. Quando ergo dicitur sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina, et a parentibus trahi, et tamen ex eis animas Dei opere fieri; ad hoc refutandum non humana conjectura, sed divina Scriptura testis adhibenda est. Nam de sanctis Libris canonicae auctoritatis potuit nobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur Deus animas facere: sed testimoniis talibus ii redarguuntur, qui opera Dei esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant; non ii qui hoc fatentur, et tamen eas sicut corpora Deo quidem operante formari, sed ex parentum propagatione, contendunt. Ad hos refellendos tibi divina testimonia certa quaerenda sunt; aut si jam invenisti, nobis qui nondum invenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua dilectione mittenda. CAPUT V. 11. Tua quippe consultatio brevis atque postrema in litteris quas ad fratres Caesareenses misisti, ita se habet: Exoro, inquit, ut me filium vestrum atque discipulum, et ad haec mysteria nuper proximeque Deo juvante venientem, qua debetis et dignum est, et qua prudentes respondere convenit sacerdotes, informatione doceatis: utrum magis illa sit tenenda sententia quae animam dicit esse de traduce, et per occultam quamdam originem ordinemque secretum in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere; an potius ea, quam omnes fratres vestri, et sacerdotes hic positi retinent et affirmant, eligenda definitio, credulitasque retinenda, quae Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse testatur et credit. Horum igitur duorum quae consulens proposuisti, vis ut eligatur, tibique respondeatur alterutrum; quod fieri deberet ab scientibus, si essent inter se duo ista contraria ut, altero electo, consequenter esset alterum respuendum. 12. Nunc autem, si quispiam non alterum e duobus his eligat, sed utrumque verum esse respondeat, id est, et in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, et nihilominus Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse credat et dicat; quid huic contradicendum esse censes? Numquidnam dicturi sumus: Si ex parentibus animae propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, quia non facit animas? Respondebitur enim si hoc dixerimus: Ergo quia corpora ex parentibus propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, si propter hoc dicendus est non facere corpora. Quis autem neget auctorem humanorum omnium corporum Deum, sed illius dicat solius, quod de terra primitus finxit, aut certe etiam conjugis ipsius; quia et ipsam de latere ejus ipse formavit; non autem etiam exterorum; quia ex illis caetera hominum corpora defluxisse negare non possumus? CAPUT VI. 13. Ac per hoc, si, adversus quos tibi est in hac quaestione conflictus, sic asseverant animarum ex illius unius derivatione propaginem, ut eas jam Deum negent facere, atque formare; insta eis redarguendis, convincendis, corrigendis quantum, Domino adjuvante, potueris. Si autem initia quaedam ex illo uno et deinceps a parentibus attrahi, et tamen singulas in hominibus singulis affirmant ab auctore omnium rerum Deo creari atque formari; quid eis respondeatur, inquire, de Scripturis maxime sanctis, quod non sit ambiguum nec aliter possit intelligi. Aut si jam invenisti, ut superius postulavi, dirige et nobis. Quod si te adhuc, sicut me, latet; insta quidem omnibus viribus eos confutare, qui dicunt animas non ex opere divino, quod eos dixisti in epistola tua prima inter secretiores fabulas murmurasse, deinde propter hanc sententiam stultam atque impiam a tuo consortio et Ecclesiae servitio recessisse; atque adversus eos omnibus modis defende et tuere, quod in eadem epistola posuisti, Deum fecisse animas, et facere, et facturum esse; neque aliquid esse in coelis aut in terra, quod non ipso constiterit aut constet auctore. Hoc enim de omni omnino genere creaturae verissime atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur. Deus enim auctor universarum rerum hominumque cunctorum et fuit, et est, et futurus est, quod in extrema tua ad coepiscopos nostros provinciae Caesareensis consultatione posuisti, atque ut id potius eligerent, exemplo omnium fratrum et consacerdotum, qui sunt apud vos, atque id retinent, quodammodo nortatus es. 14. Sed alia quaestio est, ubi quaeritur, utrum omnium animarum et corporum auctor, effectorque Deus sit, quod veritas habet; an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est: alia vero, ubi quaeritur, utrum Deus animas humanas ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri dubitare fas non est. In qua quaestione sobrium te esse ac vigilantem volo; nec sic animarum propaginem destruas, ut haeresim Pelagianam incautus incurras. Nam si humanorum corporum, quorum propagatio est omnibus nota, dicimus tamen Deum, vereque dicimus, non illius tantum primi hominis, conjugumve primorum, sed omnium ex illis propagatorum esse creatorem; puto facile intelligi eos, qui animarum defendunt propaginem, non ex hoc nos habere velle destruere, quando Deus animas facit, cum et corpora facit, quae de propagine fieri negare non possumus; sed alia documenta esse quaerenda, quibus hi, qui sentiunt propagari animas, repellantur, si eos errare veritas loquitur: de qua re illi magis fuerant, si fieri posset, interrogandi, propter quorum injuriam defunctorum, sicut scribis in epistola, quam mihi posteriorem misisti in meliorem partem convertere homines formidabas. Hos enim defunctos, tales tantosque et tam doctos episcopos fuisse dixisti, ut eorum traditiones timeres doctor novellus rudisque corrumpere velle. Itaque si scire possem, tales, ac tanti, et tam docti viri istam de animarum propagatione sententiam, quibus vel testimoniis asserebant: quam tamen in litteris ad Caesareenses datis, illorum auctoritatem nequaquam respiciens, inventionem novam et inauditum dogma esse dixisti; cum profecto, etsi error est, novum tamen eum non esse noverimus, sed vetustum et antiquum . CAPUT VII. 15. Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus utrum dubitare debeamus. De dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. Vides quemadmodum Apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit in tertium coelum; sive hoc, sive illud, nescio, Deus scit (II Cor. XII, 2, 3). Cur ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam vitam ex propagine an sine propagine venerit; cum ea utrolibet modo a summo et vero Deo factam esse non dubitem? Cur mihi fas non sit dicere: Scio animam meam ex opere Dei subsistere, et prorsus opus Dei esse; sive ex propagine sicut corpus, sive extra propaginem sicut illa quae primo homini data est, nescio, Deus scit? Utrum horum vis ut confirmem. Possem, si nossem. Quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere quod nescio, quam docere quod scio. Si autem nescis, sicut ego, ora sicut ego, ut sive per quemlibet servum suum, sive per se ipsum Magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: Ne volitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8): si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia noverimus, qui novit non solum quid doceat, verum etiam quid nobis dicere expediat. 16. Nam confiteor Dilectioni tuae cupiditatem meam. Cupio quidem et hoc scire, quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur. Desideratus omnibus gentibus, et quando regnum futurum sit sanctorum, quam unde in hanc terram venire coeperim: et tamen illud cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri Apostoli, quaererent, responsum acceperunt: Non est vestrum nosse tempus, aut tempora, quae Deus posuit in sua potestate (Act. I, 17). Quid si et hoc scit, non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire? Et illud quidem per illum scio, non esse nostri scire tempora quae Pater posuit in sua potestate. Utrum autem originem animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est, pertineat ad nos id scire, nec hoc quidem scio. Nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare quamdiu nescio, verum etiam quaerere jam desisterem. Nunc autem, quamvis tam sit obscurum ac profundum, ut plus illic docendi caveam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem; tamen etiam hoc volo scire, si possum. Et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille sanctus, Notum mihi fac, Domine, finem meum (Psal. XXXVIII. 5), (non enim ait, initium meum) quod ad istam quaestionem attinet, me lateret. CAPUT VIII. 17. Verum de ipso quoque initio meo ingratus Doctori meo non sum, quod animam humanam spiritum esse non corpus, eamque rationabilem, vel intellectualem scio; nec eam Dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari, et a vita Dei, cujus participatione beata sit, alienari potest; et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene vel male sit, amittere non potest. Scio etiam non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse; sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius dici. sicut scriptum est, fuerit vita ejus super terram (Job XIV, 5, secundum LXX). Ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci; unde et parvulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. Haec tam multa, nec parva, de initio vel origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor, et nosse confirmo. Quapropter, si nescio in origine animarum, utrum illas Deus hominibus ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo, quam nescire: sed quamdiu non possum, melius hinc dubito, quam velut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare non debeo. 18. Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me, et vis unum horum definiam; utrum animae caeterae ex illo uno homine, sicut corpora per propaginem, an sine propagine, sicut illius unius a Creatore, singulis singulae fiant (ab ipso enim fieri sive sic, seu sic non negamus); patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. Omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresim detestabilem irruamus. Si hoc quod ego interrogo, nec tu scis; sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas, et quod ego: si autem jam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod vis ut respondeam, nihil ibi jam intuens respondebo. Peto ergo ne succenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras; quod cum inveneris, confirmare non dubites quod quaerebas. 19. Et hoc quidem Sanctitati tuae scribendum existimavi, qui propaginem animarum jam quasi certus improbandam putas. Caeterum si illis qui hanc asserunt, rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quemadmodum id, quod se nosse arbitrantur, ignorent; et ne hoc asserere auderent, quantum formidare deberent. 20. Sane in rescripto amici, quod huic epistolae inserui, ne te forte moveat quod duos libros a me missos commemoravit, quibus respondere vacuum sibi tempus non fuisse respondit: unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem illud ab illo consulendo et pertractando quaesivi. Quod vero admonet et hortatur, ut magis demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur; illam ipsam Pelagianam haeresim dicit, quam cautissime ut devites, quantum possum, frater, admoneo, cum de animarum origine sive cogitas, sive jam disputas; ne tibi subripiat esse credendum, ullam prorsus animam nisi unius Mediatoris, non ex Adam trahere originale peccatum, generatione devinctum, regeneratione solvendum. EPISTOLA CCIII . Augustinus Largo, ut bona saeculi hujus vana expertus contemnat, utque ex perpessione malorum melior evadat. Domino insigni et praestantissimo, et desiderantissimo filio LARGO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Accepi litteras Eximietatis tuae, quibus me ad te petisti ut scriberem. Quod quidem non desiderares, nisi et hoc quod me posse scribere existimasti, gratum haberes atque jucundum. Id autem est, ut vana saeculi hujus, si inexperta concupisti, experta contemnas. Fallax est enim in eis suavitas, et infructuosus labor, et perpetuus timor, et periculosa sublimitas. Initium sine providentia, et finis cum poenitentia. Ita se habent omnia quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur. Alia est autem spes piorum, alius laboris fructus, alia periculorum merces. Nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari impossibile est: sed plurimum interest qua causa, qua exspectatione, quo termino ista quisque patiatur. Ego quidem cum amatores saeculi hujus intueor, nescio quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia: quando enim res velut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus, et quasi anilem reputant cantilenam; quando autem in adversis agunt, magis cogitant evadere unde ad praesens anguntur, quam capere unde curentur, et unde perveniant ubi angi omnino non possint. Aliquando tamen quidam cordis aures admovent atque adhibent veritati, rarius inter prospera, crebrius inter adversa; sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt: inter quos te esse cupio, quia veraciter diligo, domine insignis et praestantissime, ac desiderantissime fili. Haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia etsi te deinceps talia perpeti qualia pertulisti, nolo; plus tamen doleo haec ipsa te sine aliqua in melius vitae mutatione fuisse perpessum.
EPISTOLA CCIV . Augustinus Dulcitio tribuno et notario, imperialiumque jussionum adversus Donatistas datarum exsecutori, ex lib. 2 Retract., c. 59, significans a se jam abunde satisfactum fuisse querelis Donatistarum; et ostendens eorum vesaniam, qui sibi necem ultro consciscebant. Domino eximio, et honorabili filio DULCITIO, AUGUSTINUS, salutem in Domino. 1. Non debui contemnere petitionem tuam, qua desiderasti a me institui quemadmodum te oporteat haereticis respondere, quorum salus in Domini misericordia, instantia quoque tuae strenuitatis inquiritur. Quamvis enim ingentes eorum multitudines (unde plurimum gratulamur), quid sibi beneficii conferatur intelligant; quidam tamen eorum Deo et hominibus miserabili instinctu furoris ingrati, ubi suis caedibus nos vastare non possunt, suo nos exitio terrere se credunt, aut laetitiam suam quaerentes de mortibus nostris, aut tristitiam nostram de mortibus suis. Sed non debet tot tantorumque populorum salutem furiosus error hominum impedire paucorum. Quid eis velimus non solum Deus et prudentes homines, verum etiam ipsi, cum sint nobis inimicissimi, sentiunt. Cum enim sua pernicie nos terrendos putant, non dubitant nos timere ne pereant.
2. Sed quid faciamus, videntes quod multi, adjuvante Domino, per occasionem vestram viam pacis inveniant? numquid prohibere vos possumus vel debemus ab hac unitatis instantia, dum metuimus ne quidam durissimi, et in seipsos crudelissimi, non nostra, sed propria voluntate se perdant? Optaremus quidem ut omnes qui contra Christum portant signum Christi, et contra Evangelium de ipso Evangelio, quod non intelligunt, gloriantur, a sua perversitate discederent, et nobiscum in ejus unitate gauderent. Sed quomam Deus occulta satis dispositione, sed tamen justa, nonnullos eorum poenis praedestinavit extremis; procul dubio melius, incomparabili numerositate plurimis ab illa pestifera divisione et dispersione redintegratis atque collectis, quidam suis ignibus pereunt, quam pariter universi sempiternis ignibus gehennarum merito sacrilegae dissensionis ardebunt. Sic enim pereuntes istos dolet Ecclesia, quemadmodum rebellem filium sanctus David, de cujus salute servanda sollicita dilectione mandaverat. Nam eum merito nefandae impietatis exstinctum, etiam cum testimonio lacrymosae vocis ingemuit: verumtamen superbo et maligno discedente in locum suum, populus Dei, qui fuerat illius tyrannide divisus, agnovit regem suum; et de amisso filio moerorem patris, perfectio consolata est unitatis (II Reg. XVIII, XIX). 3. Non itaque reprehendimus, domine eximie et honorabilis fili, quod tales homines apud Thamugadem prius edicto admonendos existimasti: sed quod ibi dixisti, Noveritis vos debitae neci dandos, putaverunt sicut eorum rescripta indicant, hoc te fuisse comminatum quod tu illos apprehensos fueras occisurus, non intelligentes de illa nece, quam ipsi sibi volunt ingerere, te locutum. Non enim tu in eos jus gladii ullis legibus accepisti, aut imperialibus constitutis, quorum tibi injuncta est exsecutio, hoc praeceptum est ut necentur. Secundo sane edicto Dilectionis tuae planius quid volueris aperuisti. Quod autem etiam ipsum episcopum illorum putasti litteris alloquendum humanissime; ostendisti quanta mansuetudine temperati sint in catholica Ecclesia etiam qui potestate christiani Imperatoris, sive terrendo, sive plectendo corrigendis praeficiuntur erroribus; nisi quod honorificentioribus eum verbis tractasti quam decebat haereticum. 4. Sed quod ejus responsioni me respondere voluisti, credo te arbitratum etiam hoc Thamugadensibus debere praestari, ut fallax doctrina ipsius a quo seducebantur, aliquanto diligentius refellatur: verum nos et occupatissimi sumus, et jam in aliis plurimis opusculis nostris hujusmodi vaniloquia refutavimus. Jam enim nescio quoties disputando et scribendo monstravimus non eos posse habere martyrum mortem, quia christianorum non habent vitam; cum martyrem non faciat poena, sed causa. Docuimus etiam liberum arbitrium sic homini datum, ut tamen et divinis legibus et humanis rectissime gravium supplicia constituta sint peccatorum; et pertinere ad religiosos reges terrae, non solum adulteria vel homicidia vel hujusmodi alia flagitia seu facinora, verum etiam sacrilegia severitate congrua cohibere: multumque illos falli qui putant a nobis tales istos suscipi, quales sunt, quia non eos rebaptizamus. Quomodo enim tales suscipiuntur quales sunt, cum sint haeretici, et ad nos transeundo fiant catholici? Neque enim propterea corda depravata non licet corrigi, quia Sacramenta semel data non licet iterari. 5. De mortibus autem furiosissimis quas quidam eorum ipsi sibi inferunt, de quibus solent detestabiles et abominabiles esse multis etiam suis, quorum mentes dementia non tanta possedit, eis secundum Scripturas rationesque Christianorum saepe respondimus quoniam scriptum est: Qui sibi nequam, cui bonus (Eccli. XIV, 5)? Aut certe in eisdem positum tentationibus mori volentem occidat et proximum, qui sibi expedire et licere putat occidere seipsum, quoniam Scriptura dicit: Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX, 18, et Marc. XII, 31). Nullis autem jubentibus legibus vel legitimis potestatibus, non licere alterum occidere, etiam volentem et petentem, et vivere jam non valentem, satis indicat Scriptura Regnorum, ubi rex David regis Saülis interfectorem jussit occidi, cum ille dixisset ab eo jam saucio atque semivivo petitum se fuisse ut hoc faceret, et animam corporis nexibus obluctantem solvique cupientem uno ictu vulneris ab illis cruciatibus liberaret (II Reg. I, 1-16). Proinde quia omnis qui sine ulla legitimae potestatis auctoritate hominem occidit, homicida est; quisquis seipsum occidit non sit homicida, si non homo est. Haec omnia multimodis in aliis plurimis nostris sermonibus et litteris diximus. 6. Verumtamen, quod fatendum est, de isto Razio seniore, quem summa exemplorum inopia coarctati se in Machabaeorum libris, quasi ad auctoritatem sceleris quo seipsos perdunt, perscrutatis omnibus ecclesiasticis auctoritatibus, vix aliquando se invenisse gloriantur, adhuc eis nunquam respondisse me recolo. Sed, quod tuae Charitati et prudentibus quibusque sufficiat ad istos redarguendos, si ad vitam Christianorum de Judaea gente atque illis Litteris parati sunt omnium factorum exempla transferre, tunc et hoc transferant. Si autem illic sunt plurima eorum quoque hominum, qui Litterarum illarum veritate laudati sunt, vel huic jam tempori non convenientia vel etiam illo tempore non recte facta; tale etiam hoc est, quod in seipsum Razius iste commisit: qui cum esset apud suos nobilis, et multum in Judaismo profecisset (quae sibi in comparatione justitiae christianae damna et stercora fuisse dicit Apostolus [Philipp. III, 8] ), et propter hoc idem Razius Judaeorum pater appellaretur; quid mirum est, si tanquam homini elatio superba subrepsit, ut mallet manu propria perimi, quam post illam in suorum aspectibus celsitudinem, sustinere indignam in hostium manibus servitutem? 7. Solent in litteris Gentilium ista laudari. In his autem Machabaeorum libris quamvis homo ipse fuerit laudatus, factum tamen ejus narratum est, non laudatum, et judicandum potius quam imitandum quasi ante oculos constitutum; non sane nostro judicio judicandum, quod nos quoque ut homines habere possemus, sed judicio doctrinae sobriae, quae in ipsis quoque Libris veteribus clara est. Longe quippe fuit iste Razius a verbis illis, ubi legitur: Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe (Eccli. II, 4). Non ergo fuit iste vir eligendae mortis sapiens, sed ferendae humilitatis impatiens. 8. Scriptum est quod voluerit nobiliter et viriliter mori; sed numquid ideo sapienter? Nobiliter scilicet, ne libertatem sui generis captivus amitteret: viriliter autem, quod tantas vires animi haberet, quibus idoneus esset ut se ipse perimeret; quod gladio cum implere non posset, de muro se praecipitem dedit, et sic adhuc vivus abruptam cucurrit ad petram, atque ibi jam exsanguis intestina sua produxit, quae utraque manu dissipata spargebat in populum, ac deinde postea defessus occubuit (II Machab. XIV, 37-46). Magna haec sunt, nec tamen bona: non enim bonum est omne quod magnum est; quoniam sunt magna etiam mala. Deus dixit: Innocentem et justum ne occidas (Exod. XXIII, 7). Si ergo iste innocens et justus non fuit, cur proponitur imitandus? Si autem innocens et justus fuit, quare interfector innocentis et justi, id est ipsius Razii, insuper putatur esse laudandus? 9. Haec interim, ne nimium prolixa fiat, huic epistolae implendae satis sint. Debeo autem Thamugadensibus ejusmodi ministerium charitatis, quoniam mihi et voto tuo et ab honorabili et charissimo filio meo Eleusino, qui tribunatum apud eos egit, bene insinuati sunt, ut ambabus epistolis Gaudentii Donatistarum episcopi, et maxime posteriori, quam secundum Scripturas sanctas se fecisse arbitratur, ita respondeam, ne aliquid praetermissum putetur. EPISTOLA CCV . Augustinus Consentio, respondens ad illius percontationes de corpore Christi quale nunc sit, necnon de nostris corporibus qualia futura sint in resurrectione. Dilectissimo fratri CONSENTIO, AUGUSTINUS.
CAPUT PRIMUM. 1. Quantum ad oculos attinet corporales, quosdam videmus, nec novimus; quorum a nobis studia vitaque nesciuntur: quosdam novimus, nec videmus; quorum nobis charitas et affectus innotuit, in quibus et te annumeramus; et ideo te magis videre desideramus, ut in iis sis quos et videmus et novimus. Nam illi qui ignoti nostris oculis ingeruntur, non solum desiderabiles non sunt, sed vix tolerabiles sunt, nisi aliquibus signis pulchritudo in his hominis interioris appareat. Quorum autem, sicut tuus, nobis prius animus intelligendo, quam videndo corpus apparuit, jam quidem novimus eos; sed ideo etiam videre desideramus, ut per illud quod conspicitur oculis, multo jucundius et familiarius eo quem jam novimus, amico interiore perfruamur. Verum et hoc de te nobis Deus fortasse donabit, quietioribus et tranquillioribus, sicut optamus, rebus humanis, ut id honestae charitatis sit potius quam molestae necessitatis. Nunc ad ea respondeam, sicut Domino adjuvante potuero, quae praeter epistolam in alia chartula a me quaerenda misisti. 2. Quaeris utrum nunc corpus Domini ossa et sanguinem habeat, aut reliqua carnis lineamenta. Quid si adderes, utrum etiam vestimenta? Nonne augeretur quaestio? Qua causa, nisi quia ea quae in usu vitae hujus nostrae corruptibilia novimus, sine corruptione cogitare vix possumus, cum divinorum miraculorum quaedam documenta jam data sint, ex quibus liceat conjectare majora? Nam si vestis Israelitarum per tot annos in eremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calceamentorum tamdiu sine labe duravit, potest ubique Deus quorumlibet corporum, per quantum voluerit tempus, incorruptam protendere qualitatem. Ego proinde Domini corpus ita in coelo esse credo, ut erat in terra, quando ascendit in coelum. Dixerat autem Discipulis, ut in Evangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus, et illud quod videbant, non corpus, sed spiritum esse putantibus: Videte manus meas et pedes; palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Sicut eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in coelum, deductus aspectibus. Ibi vox angelica sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11). Fides adsit, et nulla quaestio remanebit. 3. Nisi forte de sanguine requirendum est, quia cum dixisset, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, non addidit, sanguinem. Non ergo et nos addamus inquirere quod ille non addidit dicere: et de compendio, si placet, finita sit quaestio. Fortassis enim, accepta occasione sanguinis, urgebit nos molestior perscrutator, et dicet: Si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flavum et fel nigrum, quibus quatuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? Sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat. 4. Ex consuetudine rerum expertarum, inexperta opera divina, infirmitas metitur humana, et acutule se garrire arbitratur, cum dicit: Si caro est, et sanguis est; si sanguis, et caeteri humores; si caeteri humores, ergo et corruptio. Eo modo diceret: Si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo virorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. Si autem hoc in tribus viris miraculum (Dan. III) factum esse non dubitat quisquis de divinis operibus recte sapit; cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi, fecisse illud corpus nec posse corrumpi igne, nec fame, nec morbo, nec senio, nec ulla vi alia qua solet humana corpora labefactare corruptio? Quod si quisquam dicit, non carni trium illorum virorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem; quid veremur ne carnem facere nequiverit non posse corrumpi, qui fecit ignem non posse corrumpere? Nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intelligitur, multo est mirabilius: simul enim et hominum corpora non urebat ne posset nocere, et ligna fornacis urebat ut posset ardere. Sed qui etiam ista non credunt, nimium de divina potestate diffidunt, nec cum eis vel ad eos nunc sermo nobis est: qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque conjiciant quae fideliter quaerunt. Valet igitur divina potentia de ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualitates: ac per hoc valet etiam membra mortalia, formae lineamentis manentibus, corruptione vero mortalitatis emortua, stabili vigore firmare; ut absit labes, adsit effigies; adsit motio, absit fatigatio; adsit vescendi potestas, absit esuriendi necessitas. CAPUT II. 5. Quod ergo legitur apud Apostolum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50), solvitur quidem quaestio etiam isto modo quem tu commemorasti, ut carnis et sanguinis nomine opera carnis et sanguinis intelligantur: verum, quia non de operibus, sed de modo resurrectionis loquebatur Apostolus, et eam quaestionem disputando versabat, melius eo loco intelligitur caro et sanguis pro corruptione carnis et sanguinis posita. Si enim nomen carnis significat operationem, cur non significet etiam corruptionem, sicut dictum est, Omnis caro fenum? Nam et hic ipsa corruptibilitas significata est: sequitur enim, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit (Isai. XL, 6, 7). Numquidnam hoc etiam illi carni competit, de qua dictum est: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere? Nam quomodo arescat aut decidat, cum scriptum sit quod Christus surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) ? 6. Proinde ipsam apostolicam sententiam desuper inspice, totamque considera. Cum resurrectionem mortuorum persuadere vellet eis qui dicebant quod resurrectio mortuorum non est, Christi resurrectione praemissa in exemplum, inter caetera quae ibi disseruit, intulit sibi quaestionem atque ait: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? id est, quali corpore? Deinde adhibens documenta seminum: Stulte, inquit, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus. Secundum hoc ergo dixerat, non corpus quod futurum est seminas. Neque enim non triticum erit ex tritico; sed quia nemo seminat herbam, vel stipulam, et multiplicia in palea tegumenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt, ideo ait, sed nudum granum: hinc voleus ostendere quia si Deus potest addere quod non erat in nudo semine, multo magis potest reparare quod erat in hominis corpore. 7. Jamvero quod adjungit, ad differentiam pertinet resurgentium, propter diversas glorias fidelium atque sanctorum. Non omnis, inquit, caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem caro pecorum, alia volucrum, alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, et alia terrestrium. Et alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum. In his omnibus iste sensus est: Si genera carnis cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diversitatibus animantium; et si corpora cum sint omnia visibilia, differunt tamen pro diversitatibus locorum, unde alia est coelestium gloria, alia terrestrium; et si in locis sublimibus cum sint cuncta coelestia, differunt etiam ipsa claritatibus luminum; non mirum est quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum. 8. Hinc jam venit ad illud quod communiter habet omnis caro quae ad vitam resurgit aeternam, et dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. In his verbis Apostoli, numquid fas est putare melius corpora nostra resurrectura quam Christi; cum de illo sit propositum exemplum, quod fideliter intendere, et per ejus gratiam sperare debeamus? Ac per hoc nullo modo potuit corpus Christi cum corruptione resurgere, si nostrum in incorruptione resurrecturum promittitur; nec potuit illud sine gloria, si nostrum resurget in gloria. Quae autem ibi gloria, ubi adhuc corruptio? Nimis itaque absurdum est ut credamus illud corpus et in infirmitate esse seminatum, id est mortificatum, et in infirmitate resurrexisse; cum corpus nostrum seminetur in infirmitate, resurgat in virtute; et dicat idem apostolus de Christo: Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Quis vero tam absurde sapiat, ut credat illud corpus animale seminatum, animale resuscitatum, si nostrum seminatur animale, surget spirituale? 9. Constat itaque, neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod licet corruptionem putredinis in sepulcro non viderit, unde scriptum est, Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10), clavis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere; et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est, nunc esse in gloria vitae aeternae; et quod ex infirmitate potuit crucifigi, nunc in virtute regnare; et quod erat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum est, nunc esse spirituale, quoniam spiritui jam inseparabiliter copulatum est. Cum enim vellet Apostolus de corpore animali adhibere testimonium Scripturarum, illud posuit quod in Genesi legitur: Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus Adam in animam viventem, vel, in animam vivam (I Cor. XV, 44). Recolis certe quemadmodum scriptum sit: Et insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae; et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7). Dictum est autem etiam de animalibus: Producat terra animam vivam (Id. I, 24). Intelligitur ergo corpus animale dici simile caeteris animalibus propter mortis dissolutionem et corruptionem, quae quotidie cibo reficitur, et postea, separata animantis compage, dissolvitur. Spirituale autem corpus, quod jam cum spiritu immortale est. 10. Quamvis nonnulli arbitrentur tunc fieri corpus spirituale, cum jam et ipsum corpus mutatur in spiritum, et quod homo erat ex corpore et spiritu, utrumque ac totum spiritus erit, quasi dixerit Apostolus, Seminatur corpus, surget spiritus. Dixit autem, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: proinde, sicut animale corpus non est anima, sed corpus, ita et spirituale corpus non spiritum debemus putare, sed corpus. Quis porro audeat opinari, vel Christi corpus non spirituale resurrexisse; vel si spirituale surrexit, jam non corpus fuisse, sed spiritum: cum hanc opinionem Discipulorum refellat, ubi, cum eum videntes existimarent se spiritum videre, ait, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere? Jam igitur illa caro spirituale erat corpus, nec tamen spiritus erat, sed corpus, nulla ulterius morte ab anima resolvendum atque separandum: sicut corpus animale, quale animatum est Dei flatu, cum factus est homo in animam vivam, etiam ipsum ex animali spirituale sine mortis interventu fuerat futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam Deus servatae justitiae daret coronam. 11. Unde Dominus Christus per nos ad nos venit, cum peccatores justus invenit; per stratum quodammodo humilitatis nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae. Nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit; qui utique si voluisset, cum corpore immortali primitus advenisset. Sed quia nos humilitate Filii Dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit, et fidei nostrae meritum ac praemium, virtute suae resurrectionis ostendit. Ideo sequitur Apostolus et dicit: Novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sive intelligatur primus Adam, qui de pulvere ante formatus est, novissimus autem Adam, qui de virgine procreatus est; sive in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, novissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam viventem et spiritum vivificantem hoc interesse voluit, ut illic sit corpus animale, hic spirituale. Anima quippe in corpore animali vivit quidem, sed non vivificat usque ad auferendam corruptionem: in corpore vero spirituali, quoniam perfecte adhaerens Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17), sic vivificat ut spirituale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem. 12. Proinde sequitur: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Quid est, Qualis terrenus, tales et terreni; nisi, mortales ex mortali? et quid est, Qualis coelestis, tales et coelestes; nisi, immortales per immortalem? Illud per Adam, hoc per Christum. Dominus enim ad hoc terrenus factus est, cum esset coelestis, ut eos qui terreni erant, faceret coelestes; hoc est, ideo ex immortali mortalis factus est, assumendo servi formam, non Domini mutando naturam, ut eos qui mortales erant faceret immortales, impertiendo dominicam gratiam, non servilem injuriam retinendo. 13. Cum igitur de resurrectione corporis Apostolus disputans, doceret nostra corpora futura ex corruptibilibus incorruptibilia, ex contemptibilibus gloriosa, ex infirmis fortia, ex animalibus spiritualia, hoc est, ex mortalibus immortalia, subjecit unde agitur, atque ait: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam putaret secundum substantiam carnis hoc Apostolum definiisse, aperuit quid diceret, subjungendo: neque corruptio incorruptionem possidebit. Tanquam diceret, Quod dixi, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, ideo dixi, quia corruptio incorruptionem non possidebit Hoc ergo loco nomine carnis et sanguinis, corruptionem mortalitatis intelligi voluit. 14. Denique, tanquam ei diceretur, Quomodo caro erit, et caro non erit? caro quippe erit, quoniam Dominus post resurrectionem ait, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere; caro autem non erit, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: exponit quid dixerit, adjiciens, Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus; vel sicut graeci codices habent, omnes quidem dormiemus, non tamen omnes immutabimur. Hanc immutationem utrum in deterius, an in melius intelligi voluerit, inferiora demonstrant. In atomo, inquit, hoc est, in puncto temporis, quod dividi non potest; in ictu oculi, hoc est in summa celeritate; in novissima tuba, hoc est, in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur: canet enim tuba, inquit, et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur. Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intelligi, quia omnes et justi et injusti resurrecturi sunt: sed, sicut Dominus in Evangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29); judicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco, Qui non credit, inquit, jam judicatus est (Id. III, 18). Proinde illi qui ad judicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam quae nec doloris corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum: isti vero perpetua corruptione cruciabuntur; quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isai LXVI, 24). 15. Quid sibi ergo vult ista distinctio, Et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur; nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his etiam justi immutabuntur in illam incorruptelam cui omnino nulla possit nocere corruptio? Ac per hoc, qui in eam non commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). A quo auditu malo justus non timebit (Psal. CXI, 7). De illa vero commutatione justorum cum dixisset, nos commutabimur; tanquam quaereremus quomodo istud fiat, vel qualis illa commutatio futura sit, adjungit et dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 35-53). Non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis: secundum has enim qualitates, hoc loco carnem et sanguinem nuncupavit. 16. Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit: sicut scriptum est. Ne forte tentaverit vos qui tentat, et inanis sit labor noster (I Thess. III, 51); atque hic intelligitur diabolus, tanquam Deus omnino non tentet, de quo alio loco Scriptura dicit, Ipse autem neminem tentat (Jacobi I, 13): nec contraria est ista sententia ei qua dicitur, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3); sed solvitur quaestio, cum vocabulum tentationis diversas intelligentias habeat, eo quod alia sit tentatio deceptionis, alia tentatio probationis; secundum illam non intelligitur qui tentat, nisi diabolus, secundum hanc vero tentat Deus: ita cum dicitur, Caro possidebit regnum Dei, et, Caro non possidebit regnum Dei; etiam hujus nominis intelligentia discernatur, et nulla erit quaestio: quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est, Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere, possidebit regnum Dei; caro autem cum secundum corruptionem intelligitur, non possidebit. Hoc enim expositum est cum diceretur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, in eo quod continuo additum est, neque corruptio incorruptionem possidebit; sicut satis, quantum arbitror, disseruimus. CAPUT III. 17. Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore Deo corporum lineamenta formentur; non te movebit, si quantum potest humana mens, potentiam divinae operationis intelligas. Quomodo enim negare poterimus Deum etiam nunc operari cuncta quae creantur, cum Dominus dicat: Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17)? Unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intelligenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. Cum ergo natura rerum a Creatore administratur, et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, Deus usque nunc operatur. Nam si Deus nunc ista non format, quomodo legitur, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5)! quomodo etiam accipi potest, Quod si fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. VI, 30)? Nisi forte credendum est, fenum a Deo vestiri, et a Deo corpora non formari! Cum enim dixit, vestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. Unde est etiam illud Apostoli de seminibus, quod supra commemoravi: Non, inquit, corpus quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem illi dat corpus, quomodo voluerit. Non dixit, Dedit, aut, disposuit; sed, dat: ut Creatorem intelligas efficaciam sapientiae suae rebus, quae quotidie suis temporibus oriuntur, condendis adhibere. De qua sapientia dictum est, Pertendit a fine usque in finem fortiter: et non dixit, Disposuit; sed, disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Multum est autem vel tenuiter sapere quomodo commutabilia et temporalia, non commutabilibus et temporalibus Creatoris motibus, sed aeterna et stabili virtute condantur. CAPUT IV. 18. De illo sane quod percontandum putasti, utrum baptizati omnes, si absque poenitentia, diversis criminibus irretiti de corpore exierint, veniam quolibet tempore consecuturi sint, librum non parvae quantitatis jam scripsi; quem si describere curaveris, fortasse nihil ulterius hinc requires. 19. Vis etiam per me scire utrum Dei flatus ille in Adam, idem ipse sit anima. Breviter respondeo: aut ipse est, aut ipso anima facta est. Sed et si ipse est, factus est. De anima quippe loquitur per Isaiam prophetam Deus, ubi dicit, Omnem flatum ego feci; quod sequentia satis indicant: sequitur enim, Propter peccatum modicum quid contristavi illum (Isai. LVII, 16, 17), id est, ipsum flatum; et caetera, quae nisi de anima humana intelligi nequeunt. In hac enim quaestione maxime cavendum est ne anima non a Deo facta natura, sed ipsius Dei substantia tanquam unigenitus Filius, quod est Verbum ejus, aut aliqua ejus particula esse credatur; tanquam illa natura atque substantia, qua Deus est quidquid est, commutabilis esse possit: quod esse animam nemo non sentit, qui se animam habere sentit. Cum ista dictarem, perlator jam ventum exspectans, me vehementer, ut navigaret, urgebat. Itaque si quid hic incondite atque inculte dictum legeris, vel si totum ita esse perspexeris, doctrinae da operam, linguae veniam. Et alia manu: Deo vivas, dilectissime fili. EPISTOLA CCVI . Valerio comiti Felicem episcopum commendat. Domino merito illustri et praestantissimo, atque in Christo charissimo filio VALERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Quotiescumque a me petunt homines, ut eos tuae benignitati fideique commendem, si non facio, non mihi recte videor de tua vel erga opis indigos misericordia, vel erga nos benevolentia judicare. Itaque facio, et maxime ministros Christi, qui Ecclesiae curam gerunt, cujus te cohaeredem et filium esse gaudemus, tuae Praestantiae commendare non dubito, domine merito illustris atque praestantissime, atque in Christo charissime fili. Sanctus itaque frater et coepiscopus noster Felix cum hoc me rogasset, utique negare non debui. Commendo ergo tibi episcopum Christi egentem auxilio viri sublimis: fac ergo quod potes; quoniam tibi plurimum posse praestitit Dominus, cujus te lucrorum avidissimum novimus.
EPISTOLA CCVII . Augustinus Claudio episcopo, transmittens ipsi libros contra Julianum elaboratos. Beatissimo fratri et coepiscopo CLAUDIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Juliani quatuor libros, quos adversus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea quae respondeo, potissimum tu legens judices, utrum recte congruenterque responderim. Nam de his quatuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus eumdem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat: quae cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adjungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed nunc cum eosdem libros diligentius inspicerem, comperi illum qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris leguntur: unde videri poterit Juliano, vel cuilibet illorum, me potius fuisse mentitum, quia non utique sicut hi quatuor libri, ita illa quae de his excerpta et memorato comiti missa sunt, innotescere potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium sicut primum conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret quae aliena esse constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria quae tua Sanctitas misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quatuor libris suis refellisse jactat, et usquequaque spargere fidei venena non cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adjutorio Salvatoris pusillorum atque magnorum; et scio te, ut id implerem orasse pro me, et pro iis quibus hujuscemodi labores nostros profuturos credimus et optamus. Attende ergo jam responsionem meam, cujus principium hanc epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, beatissime frater.
EPISTOLA CCVIII . Augustinus Feliciae virgini, quae malam quorumdam Ecclesiae pastorum vitam iniquiori animo ferebat (an Antonii Fussalensis de quo in subsequente epistola?), monens ne, scandalis offensa, ab Ecclesia catholica recedat. Dominae merito suscipiendae, et in Christi membris honorandae filiae FELICIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Non dubito animum tuum et pro tua fide et pro aliorum infirmitate vel iniquitate turbatum; cum sanctus Apostolus plenus visceribus charitatis confiteatur et dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Unde etiam ego ipse compunctus, et pro tua quae in Christo est, salute sollicitus, has vel consolatorias, vel exhortatorias litteras ad tuam Sanctitatem dandas putavi: quoniam in Domini nostri Jesu Christi corpore, quod est Ecclesia ejus et unitas membrorum ejus, germanissima nobis facta es, quae tanquam honorabile membrum in ejus compage diligeris, et nobiscum illius sancto Spiritu vivis.
2. Unde te admoneo ne gravius perturberis his scandalis, quae ideo ventura praedicta sunt, ut quando venirent reminisceremur esse praedicta, et non eis valde commoveremur. Nam haec ipse Dominus in Evangelio ita praedixit: Vae mundo ab scandalis! oportet venire scandala: vae autem homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7)! Qui sunt ipsi homines, nisi de quibus dicit Apostolus: Sua quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Alii sunt ergo qui propterea tenent pastorales cathedras, ut Christi gregibus consulant; alii vero qui propterea in eis sedent, ut suis honoribus temporalibus et commodis saecularibus gaudeant. Ista duo genera pastorum, aliis morientibus, aliis nascentibus, in ipsa Catholica necesse est usque ad finem saeculi et usque ad Domini judicium perseverent. Si enim temporibus Apostolorum fuerunt tales, inter quos falsos fratres Apostolus gemeret, et diceret. Periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26); nec eos per superbiam separaret, sed per tolerantiam sustineret; quanto magis temporibus nostris necesse est ut sint, cum de tempore hujus saeculi, quod propinquat ad finem, apertissime Dominus dicat: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum? Sed quod sequitur, nos debet consolari et exhortari: Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). 3. Sicut autem sunt pastores boni et mali, sic etiam in ipsis gregibus sunt et boni et mali. Boni, ovium nomine significantur; mali vero, hoedi appellantur: sed commixti pariter pascunt, donec veniat princeps pastorum, qui dictus est unus Pastor (Joan. X, 16); et quemadmodum ipse promisit, separet sicut pastor oves ab hoedis (Matth. XXV, 32). Nobis enim imperavit congregationem, sibi autem servavit separationem: quia ille debet separare, qui nescit errare. Nam qui separare ante tempus, quod sibi Dominus servavit, superbi servi facile ausi sunt; ipsi potius ab unitate catholica separati sunt: nam schismate immundi, mundum gregem unde habere potuerunt? 4. Ut ergo in unitate maneamus, nec offensi scandalis palearum aream dominicam deseramus, sed potius usque in finem ventilationis frumenta perseveremus (Id. III, 12), et comminutam stipulam firmo charitatis pondere toleremus; ipse Pastor noster in Evangelio de pastoribus bonis nos admonet, ut propter bona opera eorum nec in eis ipsis nostram spem ponamus; sed eum qui tales illos fecit, Patrem qui in coelis est, glorificemus et de pastoribus malis, quos nomine Scribarum et Pharisaeorum significare voluit, docentes bona, et facientes mala. 5. Nam de bonis pastoribus ita loquitur: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 14-16). De malis autem pastoribus oves admonet dicens: Super cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Id. XXIII, 2, 3). His auditis, oves Christi etiam per malos doctores vocem ipsius audiunt, et unitatem illius non relinquunt; quia bonum quod eos audiunt dicere, non est ipsorum, sed illius: et ideo securae oves pascuntur, quia et sub malis pastoribus pascuis dominicis nutriuntur. Non autem faciunt malorum facta pastorum; quia talia opera non sunt illius, sed ipsorum. Quos autem bonos vident, non solum audiunt bona quae dicunt; sed etiam imitantur bona quae faciunt. De talibus erat Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Id. XI, 1). Iste lumen erat illuminatum a Lumine sempiterno, ipso Domino Jesu Christo, et in candelabro positum erat, quia in ejus cruce gloriabatur: unde ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Et quia non sua quaerebat, sed quae Jesu Christi: quamvis ad imitationem suam quos per Evangelium genuerat (I Cor. IV, 15), hortatur; tamen corripit graviter eos qui per Apostolorum nomina schismata fecerunt; et objurgat illos qui dicebant, Ego sum Pauli: Numquid Paulus pro vobis, inquit, crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 12, 13)? 6. Hinc intelligimus et bonos pastores, non sua quaerentes, sed quae Jesu Christi; et bonas oves, quamvis imitentur facta pastorum bonorum, tamen in eis non ponere spem suam, quorum ministerio sunt congregatae; sed in Domino potius, cujus sanguine sunt redemptae: ut quando forte incurrerint in pastores malos, doctrinam illius praedicantes et sua mala opera facientes, quae dicunt, faciant; quae autem faciunt, non faciant; nec propter filios iniquitatis, pascua deserant unitatis. In catholica enim Ecclesia, quae non in sola Africa, sicut pars Donati, sed per omnes gentes, sicut promissa est, dilatatur atque diffunditur, in universo mundo, sicut dicit Apostolus, fructificans et crescens (Coloss. I, 6), et boni sunt et mali. Ab ea vero separati, quamdiu contra illam sentiunt, boni esse non possunt; quia etsi aliquos eorum bonos videtur ostendere quasi laudabilis conversatio, malos eos facit ipsa divisio, dicente Domino: Qui mecum non est, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30). 7. Unde et exhortor, domina merito suscipienda, et in Christi membris honoranda filia, ut quod tibi Dominus praestitit, fideliter teneas; eumque corde toto diligas et ejus Ecclesiam, qui te non permisit virginitatis tuae fructum cum perditis perdere vel perire. Si enim de isto saeculo exires separata ab unitate corporis Christi, nihil tibi prodesset, servata integritas corporis tui. Sed Deus qui dives est in misericordia, fecit juxta te quod in Evangelio scriptum est; cum se excusarent invitati ad coenam patrisfamilias, inter caetera dixit servis suis: Exite in vias et sepes, et quoscumque inveneritis, cogite intrare (Id. XXII, 9). Tu ergo quamvis dilectionem sincerissimam debeas etiam bonis servis ejus, per quorum ministerium intrare coacta es; in illo tamen debes spem ponere, qui convivium praeparavit, cui et tu ad vitam aeternam beatamque sollicita es. Ei quippe commendans cor tuum, et propositum tuum, et sanctam virginitatem tuam, et fidem, et spem, et charitatem tuam, non moveberis scandalis, quae abundabunt usque in finem; sed stabili robore pietatis salva eris, atque in Domino gloriosa, in ejus unitate perseverando usque in finem. Quomodo autem hanc acceperis pro te sollicitudinem meam, quam quibus potui litteris tibi insinuare curavi, fac ut noverim rescriptis tuis. Dei misericordia et gratia te semper protegat. EPISTOLA CCIX . Augustinus Coelestino Romano Pontifici, de ipsius electione pacifice facta (quae ad finem anni 422 referri potest) gratulatur: tum exponit causam Antonii episcopi Fussalensis, qui administratione Ecclesiae suae ob scelera privatus appellaverat ad apostolicam Sedem; atque obtestatur ut latam in ipsum sententiam vigere sinat. Domino beatissimo, et debita charitate venerando sancto papae COELESTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa Sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. Deinde insinuo Sanctitati tuae, quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando subvenias. In magna quippe tribulatione positus, haec ad tuam Beatitudinem scripta direxi: quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus et incautus ingessi.
2. Fussala dicitur Hipponensi territorio confine castellum: antea ibi nunquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad paroeciam Hipponensis Ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos; caeteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in Dei misericordia ut omnia ipsa loca unitati Ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, exspoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur: quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, unitatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum millibus quadraginta sejungitur, cum in eis regendis, et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu aberrabant non minaces ulterius, sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi. 3. Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus; et habebam de quo cogitabam paratum presbyterum, propter quem ordinandum, sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat de longinquo ut veniret rogans litteris impetravi. Quo jam praesente, omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omnimodo resistendo destituit. Ego autem qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui, quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quemdam adolescentem Antonium qui mecum tunc erat; in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi obedientissime crediderunt. Quid plura? factum est; esse illis episcopus coepit. 4. Quid faciam? Nolo apud tuam Venerationem gravare quem nutriendum collegi; nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi; et quomodo utrumque agam reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut in eum hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo, tanquam bene sibi consulentibus, obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam objecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab iis quae invidiosissime jactabantur, videretur esse purgatus; tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut quidquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus objiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta, episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata. 5. Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu, non tamen omnino impunita relinquerentur quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda, vel caeteris imitanda proponi. Honorem itaque integrum servavimus juveni corrigendo; sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore justo eum sibi praeesse ferre omnino non possent, et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam impatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc, quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit; cum jam vir spectabilis Celer, de cujus adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat, vel in Africa, vel uspiam potestatem. 6. Sed quid multis morer? Collabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabilis domine beatissime, et debita charitate venerande sancte Papa, et jube tibi quae directa sunt omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit; quemadmodum judicio nostro usque adeo consenserit, communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, jam postea ut re acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur; quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando Papae Bonifacio commendaret, induxerit; et caetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam Sanctimoniam universa retulerit? 7. In illis autem multiplicibus Gestis, quibus de illo nostrum judicium continetur, magis deberem vereri ne tibi minus severe, quam oporteret, judicasse videamur, nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. Sed ille quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur. Clamat, Aut in mea cathedra sedere debui, aut episcopus esse non debui; quasi nunc sedeat nisi in sua. Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus illicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse debet, sive severitatis, sive lenitatis exactor, ut qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur; aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur? 8. Existunt exempla, ipsa Sede apostolica judicante, vel aliorum judicata firmante, quosdam pro culpis quibusdam, nec episcopali spoliatos honore, nec relictos omnimodis impunitos. Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus provinciae Caesareensis episcopus: Aut ad primatum locus sicut caeteris et mihi patere debuit, aut episcopatus mihi remanere non debuit. Clamet alius ejusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua et Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi ejus ab aliquo communicatur episcopo; clamet, inquam: Aut ubique communicare debui, aut etiam in meis locis communicare non debui. Clamet tertius ejusdem provinciae Laurentius episcopus, et prorsus hujus vocibus clamet: Aut in cathedra cui ordinatus sum, sedere debui, aut episcopus esse non debui. Sed quis ista vituperet, nisi qui parum attendit nec inulta omnia relinquenda, nec uno modo omnia vindicanda? 9. Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus Papa Bonifacius in epistola sua posuit, de Antonio loquens episcopo, et ait, Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit; accipe nunc ordinem rerum quem ille in suo libello reticuit, ac deinde quae post ejus sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt; et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cujus inquietudine desiderant liberari. Judicia quippe illis, et publicas potestates, et militares impetus tanquam exsecuturos apostolicae Sedis sententiam, sive ipse, sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici, a catholicorum imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui christianorum praepositos populorum monuit ne violenter dominentur in fratres (I Petr. V, 3). Ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos, et Antonium episcopum filium in Christo meum, benignitati charitatis Sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. Neque Fussalensibus succenseo, quia justam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi: neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo charitatem, tanto magis pravae ejus cupiditati obsisto. Utrique misericordiam mereantur tuam; illi ne mala patiantur, iste ne faciat: illi, ne oderint Catholicam, si a catholicis episcopis, maximeque ab ipsa Sede apostolica, contra catholicum non eis subvenitur episcopum; iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos. 10. Me sane, quod confitendum est Beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et moeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere, et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cujus episcopatui per imprudentiam suffragatus sum, vastari Ecclesiam Dei, et, quod ipse Deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait Apostolus, Si nosmetipsos judicaremus, a Domino non judicaremur (I Cor. XI, 31), judicabo meipsum, ut parcat mihi, qui judicaturus est vivos et mortuos. Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris, et meam senectutem hac misericordi justitia fueris consolatus, retribuet tibi, et in praesenti et in futura vita, bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit, et qui te in illa Sede constituit. EPISTOLA CCX . Augustinus Felicitati et Rustico, de malis tolerandis et de fraterna correptione; forte occasione tumultus in sanctimonialium conventu exorti, de quo in epistola proxime post hanc subsequente. Dilectissimae et sanctissimae matri FELICITATI, et fratri RUSTICO, et sororibus quae vobiscum sunt, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt, in Domino salutem. 1. Bonus est Dominus, et misericordia ejus ubique diffusa, quae nos de vestra charitate in suis visceribus consolatur. Quantum enim diligat credentes et sperantes in se, et illum atque in vicem diligentes, et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus, et desperatis, et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur; Qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45): breviter enim aliquid dictum est, ut plura cogitentur. Quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest? Inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum quas hujus saeculi dulcedini tanquam bonus medicus miscet, admonet eos, si attendere velint, fugere ab ira ventura; et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum sermone Dei, quem sibi adversarium fecerunt male vivendo. Quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a Domino Deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? Nam res prospera donum est consolantis; res autem adversa donum est admonentis Dei: et si haec praestat, ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3). Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita purgaverit Dominus, absorpta morte in victoriam, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 54, 28).
2. Dissensiones autem nunquam debent amari; sed aliquando tamen aut a charitate nascuntur, aut charitatem probant. Quis enim facile invenitur qui velit reprehendi? et ubi est ille sapiens de quo dictum est, Corripe sapientem, et amabit te? Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem? Solet enim fieri, et frequenter accidit ut ad horam contristetur cum reprehenditur, et resistat, et contendat; et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi Deus et ipse, nec timet displicere hominibus, quia corripitur; sed timet displicere Deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud in quo juste reprehensus est, et quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem quem sensit hostem peccati sui. Si autem de illo numero est, de quo dictum est, Corripe stultum, et adjiciet ut oderit te (Prov. IX, 8); non de charitate illius dissensio nascitur, sed tamen charitatem reprehensoris sui exercet et probat: quia non ei rependitur odium; sed dilectio quae cogit reprehendere, imperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane qui etiam ipse corripi deberet. Haec agite ut inter vos aut non exsistant indignationes, aut exortae statim celerrima pace perimantur. Majorem date operam concordandis vobis quam redarguendis. Quia sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit; sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Haec ergo agite, et Deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus. EPISTOLA CCXI . Augustinus monachas quae dum student mutare praepositam, indecenter fuerant tumultuatae, revocat ad concordiam, et praescribit illis vitae regulam . 1. Sicut parata est severitas peccata quae invenerit vindicare; ita non vult charitas quod vindicet invenire. Haec causa fecit ut ad vos non venirem, cum meam praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium, sed ad dissensionis vestrae augmentum. Quomodo enim contemnerem, et impunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus exsisteret, quantus me absente, etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit? Nam fortassis etiam major esset vestra seditio in praesentia mea, cum necesse esset vobis non concedi, quae in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis; ac sic quales non volo, invenirem vos, et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis. 2. Cum ergo scribat Apostolus ad Corinthios, dicens, Testem Deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum; non quia dominamur fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23); hoc ego etiam dico vobis, quia parcens vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem; et elegi non ut exhiberem faciem meam vobis, sed effunderem cor meum Deo pro vobis, et causam magni periculi vestri, non apud vos verbis, sed apud Deum lacrymis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum quo soleo gaudere de vobis, et inter tanta scandala quibus ubique abundat hic mundus aliquando consolari, cogitans copiosam congregationem, et castam dilectionem, et sanctam conversationem vestram, et largiorem gratiam Dei, quae data est vobis, ut non solum carnales nuptias contemneretis, verum etiam eligeretis in domo societatem unanimes habitandi, ut sit vobis anima una et cor unum in Deum. 3. Haec in vobis bona, haec Dei dona considerans, inter multas tempestates quibus ex aliis malis quatitur cor meum, solet utcumque requiescere. Currebatis bene; quis vos fascinavit? Suasio illa non est ex Deo qui vocavit vos (Galat. V, 7). Modicum fermenti (I Cor. V, 6): nolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio, et oro, et hortor, ut ipsum fermentum convertatur in melius, ne tota massa, sicut pene jam fecerat, convertatur in pejus. Si ergo repullulastis sanum sapere, orate ne intretis in tentationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas metamus istas ex vobis. Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de tentatione. Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant vos, nisi correxerint se, portabunt judicium, quaecumque illae fuerint. 4. Cogitate quid mali sit, ut cum de Donatistis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. Perseverate in bono proposito, et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et aetate crevistis; quae vos mater non utero, sed animo suscepit. Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem, aut etiam ipsam praepositam quae vos suscepit, invenistis: sub illa estis eruditae, sub illa velatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut ea vobis mutetur, cum lugere deberetis, si eam vobis mutare vellemus. Ipsa est enim quam nostis, ipsa est ad quam venistis, ipsa est quam per tot annos habendo crevistis. Novum non accepistis, nisi praepositum: aut si propter illum quaeritis novitatem, et in ejus invidiam contra matrem vestram sic rebellastis, cur non potius id petistis, ut ipse vobis mutetur? Si autem hoc exhorretis; quia novi quomodo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illam? In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non vos aliam quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. Tranquillet ergo Deus et componat animos vestros; non in vobis praevaleat opus diaboli, sed pax Christi vincat in cordibus vestris: nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem; sed potius poenitendo resumatis virtutem, nec habeatis poenitentiam Judae traditoris, sed potius lacrymas Petri pastoris. 5. Haec sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutae. Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis cor unum et anima una in Deo. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia: et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum; non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, Quia erant eis omnia communia, et distribuebatur singulis prout cuique opus erat (Act. IV, 32, 35). Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter velint illud esse commune. Quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt: sed tamen earum infirmitati quod opus est tribuatur, etiamsi pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; ac nunc non ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non potuerunt. 6. Nec erigant cervicem quia sociantur eis, ad quas foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant, et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas, quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, si anima misera superbior efficiatur contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cujus templa factae estis. 7. Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit; ut si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agere voluerint. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce: et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur. 8. Carnem vestram domate jejuniis et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliqua non potest jejunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite: nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures percipiant Dei verbum. 9. Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec injustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. Nec illas feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsae: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae. Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderint, quamvis usque ad aliarum quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec illae debent conturbari, quod eas vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae. Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere ne graventur; ita post aegritudinem sic tractandae sunt ut citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerunt, tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eas teneat voluntas jam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. Illae se existiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere. 10. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Nec sint vobis tam tenera capitum tegmina ut retiola subter appareant. Capillos ex nulla parte nudos habeatis, nec foris vel spargat negligentia, vel componat industria. Quando proceditis, simul ambulate: cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat quod illiciat cujusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi jaciuntur in aliquem, figantur in neminem. Neque enim quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere, aut ipsis appeti velle. Nec solo tactu, sed affectu quoque et aspectu appetitur, et appetit femina. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore; etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet quae in masculum figit oculum, et illius in seipsam diligit fixum, non ab aliis videri, cum hoc facit; videtur omnino et a quibus videri non arbitratur. Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo superno inspectore quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere: illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum (Prov. XXVII, 20, sec. LXX). Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. 11. Et si hanc de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed ex proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum eam facere videritis, jam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque invenire potuit hoc, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci (Matth. XVIII, 16), et competenti severitate coerceri. Nec vos judicetis esse malevolas, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultari, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde? Sed antequam aliis demonstretur, per quas convincenda est si negaverit, praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere caeteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendae sunt aliae, ut jam coram omnibus possit, non ab una teste argui, sed a duabus tribusve convinci. Convicta vero, secundum praepositae vel presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam: quam si ferre recusaverit, et si ipsa non abscesserit, de vestra societate projiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis, vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro ea. Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium praepositae vel presbyteri, vel etiam episcopi, gravius emendetur. 12. Vestes vestras in uno loco habete sub una custode, vel duabus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, et conqueritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se judicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror ejus vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis; ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur, sive ubi jaceat, sive unde cingatur, vel operiatur, vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant majore studio et frequentiori alacritate, quam si vobis propria faceretis. Charitas enim de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo quanto amplius rem communem quam propriam curaveritis, tanto amplius vos profecisse noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas, superemineat quae permanet charitas. Consequens ergo est ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit, sive vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur; sed sit in potestate praepositae, ut in commune redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliqua rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur. 13. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum, ususque balnearum non sit assiduus, sed eo quo solet intervallo temporis tribuatur, hoc est, semel in mense. Cujus autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur: fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, jubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur: aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore famulae Dei, dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam tres. Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita jusserit, ire debebit. Aegrotantium cura sive post aegritudinem reficiendarum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, alicui debet injungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario, sive quae vestibus, sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petiverint non accipiant. Vestimenta vero et calceamenta quando fuerint indigenti necessaria, dare non differant sub quarum custodia sunt quae poscuntur. 14. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Neque enim ad solos viros pertinet quod scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15): sed sexu masculino, quem primum Deus fecit, etiam femineus praeceptum sexus accepit. Quaecumque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis objectu, alteram laeserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quae laesa est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserunt, invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras; quas utique quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem quae quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit injuriam, quam quae tardius irascitur, et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Quae non vult dimittere sorori, non speret accipere orationis effectum: quae autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde projiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae minoribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas quas oportet esse subjectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas: sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eas quas plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio: nam quae faciunt pudoris immemores, etiam feminis feminae, jocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis, sed omnino nec a mulieribus nuptis, nec a virginibus sunt facienda nupturis. 15. Praepositae tanquam matri obediatur, honore servato, ne in illa offendatur Deus: multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum non fuerit, non negligenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinet, ita ut ad presbyterum qui vobis intendit, referat quod modum vel vires ejus excedit. Ipsa vero non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem. Honore coram hominibus praelata sit vobis; timore coram Deo substrata sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsam bonorum operum praebeat exemplum (Tit. II, 7). Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes (I Thess. V, 14), disciplinam libens habeat, metuens imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri; semper cogitans Deo se pro vobis reddituram esse rationem. Unde magis obediendo non solum vestri, verum etiam ipsius miseremini; quia inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo majore versatur. 16. Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tanquam spiritualis pulchritudinis amatrices, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae. Ut autem in hoc libello tanquam in speculo vos possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur: et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori; ubi autem sibi quaecumque vestrum videt deesse aliquid, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur. EPISTOLA CCXII . Augustinus Quintiliano, commendat matrem viduam cum filia virgine, quae deferebant reliquias Stephani martyris. Domino beatissimo, et merito venerabili fratri et coepiscopo QUINTILIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Honorabiles Dei famulas, et pretiosa Christi membra, Gallam viduam sancti propositi, et ejus filiam Simpliciolam virginem sacram, matri aetate subditam, sanctitate praelatam, quas verbo Domini aluimus ut potuimus, Venerationi tuae in Christi dilectione commendo, et tanquam mea manu per hanc epistolam trado consolandas, et in omnibus adjuvandas, quae utilitas earum vel necessitas postulat: quod et sine mea commendatione procul dubio faceret Sanctitas tua. Si enim nos propter supernam Jerusalem, cujus nos omnes cives sumus, et in qua concupierunt habere excellentioris sanctitatis locum, non solum civicum, verum etiam fraternum eis debemus affectum: quanto magis vos, apud quos earum etiam carnalis est patria, in qua saecularem nobilitatem pro Christi amore contemnunt dominae illae? Officium quoque salutationis per illas meum ea charitate peto digneris sumere qua direxi, et meminisse nostri in orationibus tuis. Portant sane secum reliquias beatissimi et gloriosissimi martyris Stephani, quas non ignorat Sanctitas vestra, sicut et nos fecimus, quam convenienter honorare debeatis.
ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII . Ecclesiastica Gesta a B. Augustino confecta in designando ERACLIO qui ipsi in episcopatu succederet, atque interim senem aliqua parte curarum sublevaret. 1. Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano Augusto iterum consulibus, sexto calendas octobris, cum Augustinus episcopus una cum Religiano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in ecclesia Pacis Hipponensium Regiorum, praesentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro, et Eraclio presbyteris, astante clero et frequenti populo, Augustinus episcopus dixit: Quod hesterno die promisi Charitati vestrae, propter quod vos volui frequentius convenire, et video frequentius convenisse, mora omni postposita hoc agendum est. Si enim aliud velim loqui, in illud suspensi minus auditis. Omnes in hac vita mortales sumus, et dies hujus vitae ultimus, omni homini est semper incertus: verumtamen in infantia speratur pueritia; et in pueritia speratur adolescentia; et in adolescentia speratur juventus; et in juventute speratur gravitas; et in gravitate speratur senectus: utrum contingat incertum est; est tamen quod speretur. Senectus autem aliam aetatem quam speret, non habet: incertum est etiam ipsa senectus quamdiu sit homini; illud tamen certum est, nullam remanere aetatem quae possit succedere senectuti. Quia voluit Deus, ad istam civitatem cum vigore aetatis adveni; sed tamen juvenis fui, et senui. Scio post obitus episcoporum, per ambitiosos aut contentiosos solere Ecclesias perturbari; et quod saepe expertus sum et dolui, debeo quantum ad me attinet, ne contingat, huic prospicere civitati. Sicuti novit Charitas vestra, in Milevitana Ecclesia modo fui: petierunt enim me fratres, et maxime servi Dei qui ibi sunt, ut venirem; quia post obitum beatae memoriae fratris et coepiscopi mei Severi, nonnulla ibi perturbatio timebatur. Veni; et quomodo voluit Dominus, adjuvit nos pro sua misericordia, ut cum pace episcopum acciperent, quem vivus designaverat episcopus eorum: hoc enim eis cum innotuisset, voluntatem praecedentis et decedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. Minus tamen aliquid factum erat, unde nonnulli contristabantur, quia frater Severus credidit posse sufficere ut successorem suum apud clericos designaret, ad populum inde non est locutus; et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. Quid plura? Deo placuit; tristitia fugata est, gaudium successit: ordinatus est episcopus, quem praecedens episcopus designaverat. Ergo ne aliquis de me queratur, voluntatem meam, quam credo Dei esse, in omnium vestrum notitiam perfero: presbyterum Eraclium mihi successorem volo. A populo acclamatum est, Deo gratias, Christo laudes; dictum est vicies terties. Exaudi Christe, Augustino vita; dictum est sexies decies. Te patrem, te episcopum; dictum est octies. 2. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Non opus est me de laudibus ejus aliquid dicere; faveo sapientiae, et parco verecundiae: sufficit quia nostis eum; et hoc me velle dico quod vos velle scio; et si ante nescirem, hodie probarem. Hoc ergo volo: hoc a Domino Deo nostro, nunc etiam in aetate frigida, votis ferventibus posco; hoc ut mecum oretis exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi collatis et conflatis mentibus confirmet Deus quod operatus est in nobis (Psal. LXVII, 29). Qui misit mihi eum, servet eum; servet incolumem, servet sine crimine, ut qui facit gaudium viventis, locum suppleat morientis. A notariis Ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur quae dicimus, excipiuntur quae dicitis; et meus sermo, et vestrae acclamationes in terram non cadunt. Apertius ut dicam, ecclesiastica nunc Gesta conficimus: sic enim hoc esse, quantum ad homines attinet, confirmatum volo. A populo acclamatum est trigesies sexies: Deo gratias, Christo laudes. Exaudi, Christe, Augustino vita; dictum est tredecies. Te patrem, te episcopum; dictum est octies. Dignus et justus est; dictum est vicies. Bene meritus, bene dignus; dictum est quinquies. Dignus et justus est; dictum est sexies. 3. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ergo, ut dicebam, voluntatem meam et voluntatem vestram Gestis ecclesiasticis, quantum ad homines attinet, confirmatam volo: quantum vero ad latentem Omnipotentis voluntatem, omnes, ut dixi, oremus ut confirmet Deus quod operatus est in nobis. A populo acclamatum est: Judicio tuo gratias agimus; dictum est sedecies. Fiat, fiat; dictum est duodecies. Te patrem, Eraclium episcopum; dictum est sexies. 4. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Scio quod scitis et vos, sed nolo de illo fieri quod de me factum est. Quid autem factum sit multi scitis; illi soli nesciunt qui tunc aut nondum nati erant, aut nondum habebant aetatem sciendi. Adhuc in corpore posito beatae memoriae patre et episcopo meo sene Valerio, episcopus ordinatus sum, et sedi cum illo: quod concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse sciebat. Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo. A populo acclamatum est: Deo gratias; Christo laudes; dictum est tredecies. 5. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Erit presbyter ut est; quando Deus voluerit, futurus episcopus. Sed plane modo facturus sum adjuvante misericordia Christi, quod adhuc usque non feci. Nostis ante aliquot annos quid facere voluerim, et non permisistis. Placuit mihi et vobis propter curam Scripturarum, quam mihi fratres et patres mei coepiscopi duobus conciliis Numidiae et Carthaginis imponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esset. Gesta confecta sunt, placuit, acclamastis: recitatur placitum vestrum, et acclamationes vestrae. Parvo tempore servatum est circa me; et postea violenter irruptum est, et non permittor ad quod volo, vacare: ante meridiem et post meridiem occupationibus hominum implicor. Obsecro vos et obstringo per Christum, ut huic juveni, hoc est Eraclio presbytero, quem hodie in nomine Christi designo episcopum successorem mihi, patiamini me refundere onera occupationum mearum. A populo acclamatum est: Judicio tuo gratias agimus; dictum est vicies sexies. 6. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ego charitati et benevolentiae vestrae apud Dominum Deum nostrum gratias ago, imo de illa Deo gratias ago. Ergo, fratres, quidquid est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur: ubi necessarium habuerit consilium, meum non negabo auxilium; absit ut subtraham. Tamen quidquid illud est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur. Ipse me aut consulat, si forte non invenerit quid facere debeat, aut poscat adjutorem quem novit patrem: ut et vobis nihil desit, et ego tandem aliquando, si quantulumcumque spatium mihi hujus vitae donaverit Deus, ipsam meam quantulamcumque vitam non dem segnitiei, nec donem inertiae, sed in sanctis Scripturis, quantum ipse permittit et largitur, exerceam; hoc et ipsi proderit, et per ipsum etiam vobis. Nemo ergo invideat otio meo, quia meum otium magnum habet negotium. Video me de hac re propter quam vos invitavi, omnia vobiscum egisse quae debui: hoc ad ultimum rogo, ut Gestis istis dignemini subscribere qui potestis. Hic mihi responsione vestra opus est: teneam responsionem vestram; de hac assensione aliquid acclamate. A populo acclamatum est: Fiat, fiat; dictum vicies quinquies. Dignum est, justum est; dictum vicies octies. Fiat, fiat; dictum quater decies. Olim dignus, olim meritus; dictum vicies quinquies. Judicio tuo gratias agimus; dictum tredecies. Exaudi, Christe, Eraclium conserva; dictum octies decies. 7. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Bene habet ut ea quae Dei sunt, circa sacrificium ejus agere valeamus; in qua hora supplicationis nostrae maxime commendo Charitati vestrae ut omnes vestras causas et negotia intermittatis, et pro ista Ecclesia, et pro me, et pro presbytero Eraclio, Domino precem fundatis. EPISTOLA CCXIV . Augustinus Valentino Abbati et Monachis Adrumetinis, oborta inter eos dissensione de libero arbitrio et justitia Dei, ex prava interpretatione epistolae prolixioris ad Sixtum, docet fidem catholicam in illa epistola propugnatam hanc esse, quae neque liberum arbitrium neget, neque tantum ei tribuat, ut sine gratia Dei valeat quidquam ad bonum. Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27, et Rom. II, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera ejus, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 10). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.
2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. III, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus; quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). 3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in seipso glorietur, hoc est in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21); et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (Id. I, 31). Illi vero haeretici seipsos a seipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi; non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus: Quis enim te discernit? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit? posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere, Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus et dixit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Sic autem gloriantur quasi non acceperint, qui se a seipsis justificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino gloriantur. 4. Propter quod ego in hac epistola quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum (Jacobi I, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo judicabit Deus mundum? sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); ut justificetur impius, hoc est ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando judicabitur mundus. 5. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestrae Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo possit, adjuvante Domino, tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire. 6. Melius autem facitis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia Dei, quae fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et dilectissimus frater noster Paulus, secundum eam quae data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus epistolis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt, sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. III, 14-16.) 7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8). Eo ipso quippe quo praeceptum et imperatum est ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus, non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125); neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45); nec Jacobus apostolus diceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi I, 5). Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Dominus. EPISTOLA CCXV. Augustinus Valentine ejusque monachis, de eodem argumento, simul transmittens ipsis librum de Gratia et Libero Arbitrio. Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Cresconium, Felicem et alium Felicem Dei servos, qui ex vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha, noverit Charitas vestra. Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad vos redirent adversus novos haereticos Pelagianos, in quorum errorem cadit qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei, quae sola hominem liberat per Dominum nostrum Jesum Christum. Sed rursum qui putat, quando ad judicium Dominus venerit, non judicari hominem secundum opera sua, qui jam per aetatem uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est. Soli enim parvuli qui nondum habent opera propria vel bona vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Caeteri autem omnes qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum suae bonae voluntatis merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt. Ac sic impletur quod scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci: gloria autem, et honor, et pax operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco (Rom. II, 9, 10).
2. De qua difficillima quaestione, hoc est de voluntate et gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare; quoniam et aliam jam eis dederam, tanquam citius redituris. Et scripsi ad vos etiam librum, quem si, adjuvante Domino, diligenter legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius jam futuras. Portant autem secum et alia, quae vobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianae haeresis venena repulerit. Quod enim scriptum est ad papam Innocentium Romanae urbis episcopum, de concilio provinciae Carthaginensis et de concilio Numidiae, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quae ipse ad tria ista rescripsit; item quod papae Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum; et quod posteriori concilio plenario totius Africae contra ipsum errorem breviter constituimus; et supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: haec omnia et in praesenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis. 3. Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, et ostendimus quemadmodum docuerit omnia quae ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in coelis est, esse poscenda, ne de libero praesumentes arbitrio, a divina gratia decidamus. Ubi etiam demonstravimus quomodo admonuerit idem gloriosissimus martyr, etiam pro inimicis nostris, qui nondum in Christum crediderunt, nos ut credant orare debere: quod utique inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet etiam malas atque infideles hominum voluntates, per Dei gratiam in bonum posse converti. Sed hunc librum sancti Cypriani, quia dixerunt etiam illic apud vos esse, non misimus. Meam quoque epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et ostendimus adversus eos esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est adversus eosdem Pelagianos. 4. Quantum ergo potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseverent: quae neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia Dei valeat aliquid, sive ut ex malo convertatur in bonum, sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut ad bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. Vos quoque, charissimi, etiam in hac epistola exhortor, quod nos omnes exhortatur Apostolus, non plus sapere quam oportet sapere; sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). 5. Attendite quid per Salomonem moneat Spiritus sanctus: Rectos cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vias tuas dirige: ne declines in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala. Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet (Prov. IV, 26, 27). In his verbis sanctae Scripturae considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diceretur, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige; ne declines in dexteram, neque in sinistram. Et tamen sine Dei gratia, si posset hoc fieri, non postea diceretur, Ipse autem rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet. 6. Nolite ergo declinare in dexteram neque in sinistram; quamvis laudentur viae quae a dextris sunt, et vituperentur quae sunt a sinistris. Hoc est enim propter quod addidit, Averte autem pedem tuum a via mala, hoc est a sinistra: quod manifestat in consequentibus, dicens, Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Eas utique vias ambulare debemus, quas novit Dominus: de quibus in Psalmo legitur, Novit Dominus viam justorum, et via impiorum peribit (Psal. I, 6). Hanc enim non novit Dominus, quia sinistra est: sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis, Non novi vos (Matth. XXV, 12, et Luc. XIII, 27). Quid est autem quod ille non novit, qui utique novit omnia sive bona hominum, sive mala? Sed quid est, Non vos novi, nisi tales vos ego non feci? Quemadmodum illud quod dictum est de ipso Domino Jesu Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. V, 21); quid est non noverat, nisi quia non fecerat? Ac per hoc quod dictum est, Vias quae a dextris sunt, novit Dominus, quomodo intelligendum est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est vias justorum, quae sunt utique opera bona, quae praeparavit Deus, sicut dicit Apostolus, ut in illis ambulemus (Eph. II, 10)? Vias autem sinistras perversas, id est vias impiorum, non utique novit, quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi: propter quod dicit, Odivi autem ego perversas vias malorum, ipsae sunt a sinistris. 7. Sed respondetur nobis, Cur ergo dixit, Ne declines in dexteram, neque in sinistram; cum potius dicere debuisse videatur, Tene dexteram, et ne declines in sinistram; si bonae sunt viae quae a dextris sunt? Cur, putamus, nisi quia ita viae sunt bonae quae a dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum? Declinare quippe ille est intelligendus in dexteram, qui bona ipsa opera, quae ad vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo. Et ideo cum dixisset, Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt quae a sinistris sunt; tanquam diceretur ei, Quomodo ergo non vis ut declinemus ad dexteram; secutus adjunxit, Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet. Sic ergo intellige, quod tibi praeceptum est, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi praestari ut hoc facias; et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute tua: et ipse erit virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet. 8. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit, Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. Sed rursus illi qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam praedicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8); in sinistram declinant. Ideo vobis dixit, Non declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi, mala opera diligatis: quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus ait, Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? atque his verbis hominum errantium, et Dei gratiam non intelligentium, respondit ut debuit, dicens, Absit. Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo (Id. VI, 1, 2)? Nihil potuit dici brevius et melius. Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato? Ac per hoc ipsi gratiae invenietur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato. Deus autem qui dives est in misericordia, det vobis et sanum sapere, et usque in finem proficienter in bono proposito permanere. Hoc pro vobis, hoc pro nobis, hoc pro omnibus qui vos diligunt, et pro eis qui vos oderunt, instanter in pace fraterna et vigilanter orate. Deo vivatis. Si quid de vobis mereor, veniat ad me frater Florus. EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino, renuntians quae exstiterit causa dissidii, quive auctores tumultus in suo coenobio; tum declarans fidem suam de libero arbitrio et de justitia Dei remunerantis; ac denique Florum, quem ipsi mittit, ab erroris suspicione liberans. Domino vere sancto, ac nobis venerabiliter super omnia praeferendo, et pia exsultatione colendo beatissimo papae AUGUSTINO, VALENTINUS servus tuae Sanctitatis, et omnis congregatio quae tuis orationibus mecum sperat in Domino, salutem. 1. Venerabilia scripta, et librum tuae Sanctitatis, ita tremebundo corde suscepimus, ut sicut beatus Elias, cum in speluncae limine staret, faciem suam gloria Domini transeunte velavit; ita nos objurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum nostro judicio erubuimus, quorum inordinata profectione tuam meruimus Beatitudinem salutare; quia tempus loquendi, et tempus tacendi, ne dum per dubitantes et de veritate fluctuantes scriberemus, de dictis sapientiae tuae, quae est sicut angeli Dei, dubitare cum dubitantibus videremur. Non enim erat nobis necessarium interrogare de beatitudine, et de sapientia tua, quae est nobis nota per Dei gratiam. Nam ad librum dulcissimum Sanctitatis tuae ita sumus alacriter jucundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare quis esset; sciebant enim quia Jesus est (Joan. XXI, 12): ita et nos nec voluimus, nec ausi sumus interrogare de libro, utrum tuae Sanctitatis esset; cum ipsa fidelium gratia quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum, domine sancte papa, eloquiis vivasissimis contestetur.
2. Incipiamus autem, domine beatissime papa, ipsius ordinem perturbationis exponere. Charissimus frater noster Florus servus Paternitatis tuae, cum ad Uzalensem patriam fuisset suadente charitate profectus, eulogias monasterii inter suae civitatis moras, de opusculis nobis tuae attulit Sanctitatis, uno fratre Felice, qui ad tuam Sanctitatem tarde post comites suos venisse dignoscitur, eumdem librum devote dictante; ventum est ad monasterium cum eodem libello, fratre Floro ad Carthaginem de Uzalensi civitate profecto. Mihi non monstrato libro, imperitis fratribus recitare coeperunt; qui quorumdam non intelligentium corda commovit, quia cum diceret Dominus « Qui non manducaverit carnem filii hominis, neque biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso » (Id. VI, 54), discesserunt qui impie intellexerunt, non culpa Domini dicentis, sed duritia impiissimi cordis. 3. Coeperunt memorati fratres, qui omnia subverterunt, innocentum animas commovere, mea parvitate penitus ignorante; in tantum conventus illorum murmurantis nescii, ut nisi frater Florus de Carthagine repedans, eorum perturbationes agnoscens, mihi sollicite nuntiasset, furtiva et tanquam servilis erat inter eos de non intelligenda veritate contentio. Proposui ad auferendas impias quaestiones, ut ad dominum sanctum patrem Evodium mitteremus, ut ipse nobis de hoc sacrosancto libro propter ignaros aliquid certius rescripsisset. Nec hoc patientius accipere voluerunt; sed arripuerunt profectionem nobis taliter non optatam: fratre Floro furore illorum propemodum conturbato, in quem saeviebant, quia ipse illis, ut putabant, vulnera libri hujus attulisset; in quo non poterant medicinam infirmi cognoscere. Unde et sanctum presbyterum Sabinum ad majorem auctoritatem rogavimus, et ipsius Sanctitas librum cum liquidis interpretationibus legit; nec sic anima sauciata curata est. Quibus propter ipsam pietatem sumptus dedimus, ne vulnera ipsorum cumularemus, quae posset sanare libri hujus gratia, in qua refulget tua sancta praesentia. Quibus profectis, quies et pax per omnes fratres exsultavit in Domino. Quinque enim, vel amplius fratrum animositate ista est innata contentio. 4. Sed quia interdum, domine papa, provenit gaudium ex tristitia, non adeo maestificamur, quia per ignaros et curiosos suavissimis monitionibus tuae Sanctitatis illuminari meruimus. Nam et dubitatio beati Thomae apostoli foramina clavorum quaerentis (Idem. XX, 25), confirmatio fuit Ecclesiae universalis. Accepimus igitur, domine papa, medicamentum pie curantium tuarum cum gratia litterarum, et contudimus pectora nostra, ut saltem sic sanetur conscientia nostra, quam per liberum arbitrium nostrum, quod donat misericordia, curat et vivificat gratia; sed in hoc tempore, quando adhuc misericordiam cum dilatione cantamus. Nam cum coeperimus judicium cantare Domino, reportaturi sumus mercedem pro opere nostro, quia misericors et justus Dominus, miserator et rectus (Psal. CXI, 4). Quia sicut docet nos Sanctitas tua, repraesentari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): quia veniet Dominus, et merces ejus cum ipso (Isai. XL, 10): quia stabit homo et opus ejus ante ipsum: quia veniet Dominus sicut clibanus ardens, ut incendat impios tanquam stipulam (Joel. II, 3, 5); et timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, quando impii punientur judicio justitiae (Malach. IV, 1-3). Hoc justus, cujus tu amicus es, domine papa, exclamat, contremiscit, et suppliciter dicit: « Domine, ne intres in judicium cum servo tuo » (Psal. CXLII, 2). Si gratia esset remunerantis, non timeret justus secretarium judicium majestatis. Servi tui Flori haec fides est, pater; non sicut fratres isti sunt locuti. In praesentiarum audierunt ab illo dictum, non juxta merita nostra dari donum pietatis, sed per gratiam Redemptoris: nam de illo die, quis dubitet longe esse gratiam, cum coeperit irasci justitia? Hoc clamamus, pater, hoc te docente canimus, non securi, sed trepidi: « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me » (Psal. VI, 2). Hoc dicimus: emenda nos, Domine, et de lege tua erudi nos, ut mitiges nos a diebus malis (Psal. XCIII, 12, 13). Hoc credimus docente te, venerabilis pater, quia Deus interrogat justum et impium, quia a dexteris et a sinistris positis bonis et malis, imputat remuneranda opera pietatis, enumerat puniendam tenacitatem impietatis. Ubi erit gratia, quando pro sui qualitate dispungentur opera, sive bona, sive mala? 5. Sed cur non directum non timet proferri mendacium? Liberum arbitrium Dei gratia curatum non negamus; sed per Christi quotidianam gratiam proficere credimus, et adjuvari confidimus. Quid homines dicunt, In mea est potestate ut faciam bonum? si tamen homines facerent bonum. O inanis gloriatio miserorum! quotidie peccata arguunt, et ipsi sibi assumunt nudum liberum jactantes arbitrium; non discutientes conscientiam suam, quae non potest curari nisi per gratiam, ut dicerent: « Miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi » (Psal. XL, 5). Quid facerent qui de libero sibi gloriantur arbitrio (quod non negatur cum Dei duntaxat adjutorio), si jam absorpta esset mors in victoriam, si jam mortale nostrum indueret immortalitatem, et corruptibile nostrum indueret incorruptionem (I Cor. XV, 53, 54)? Ecce foetent vulnera, et superbe petitur medicina. Non dicunt sicut justus, « Nisi Dominus adjuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea » (Psal. XCIII, 17): non dicunt sicut sanctus, « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam » (Psal. CXXVI, 1). 6. Sed ora, piissime pater, ut jam non curam geramus, nisi pro peccato nostro lacrymis expiando, et Dei gratia commendanda. Ora, domine pater, ut non urgeat super nos puteus os suum (Psal. LXVIII, 16), ut salvemur a descendentibus in lacum (Psal. XXIX, 4), ut non pereat cum impiis anima nostra (Psal. XXV, 9) per superbiam nostram, sed sanetur per Domini gratiam. Sicut ergo praecepisti, domine papa, frater noster Florus, servus Sanctitatis tuae, omni alacritate perrexit, cui non impedit, sed proficit fatigatio, ut accedat ei dilucidata cordis instructio; quem tuae Sanctimoniae suppliciter commendamus, pariterque deposcimus, ut et ignaros tuis orationibus Domino commendes mansuetissime componendos. Ora, domine et dulcissime pater, ut fugiat diabolus de congregatione nostra, et amota omni alienarum quaestionum procella, navis propositi nostri epibatis quietis onusta intra stationem tutissimi portus secure consistat, dum navigat per hoc mare magnum et immensum, et in illo portu, intra quem jam non erit metuendum vitae navigium, mercium indiscrepans accipiat pretium placitarum. Hoc tuae Sanctitatis impetraturos nos confidimus adjutorio, per gratiam quae est in Christo Jesu Domino nostro. Omnes filios apostolatus tui dominos nostros clericos, ac sanctos in congregatione propositi servientes deprecamur ut digneris nostro officio salutare, ut cum tua Beatitudine omnes pro nobis orare dignentur. Indiscrepans Trinitas Domini Dei nostri apostolatum tuum, quem elegit per gratiam, conservet nobis in Ecclesia sua, et nostri memorem coronet in Ecclesia magna; quod optamus, domine. Si quid autem famulus tuae Sanctitatis frater suggesserit Florus, pro regula monasterii, digneris pater, petimus, libenter accipere, et per omnia nos infirmos instruere. EPISTOLA CCXVII . Augustinus Vitali Carthaginensi, delato quod doceret initium fidei non esse donum Dei, reclamat fortiter, ipsumque ex precibus Ecclesiae confutat; ac duodecim regulas proponit ad fidem Ecclesiae pertinentes circa quaestionem de gratia Dei. AUGUSTINUS episcopus servus Christi, et per ipsum servus servorum ipsius, VITALI fratri, in ipso salutem.
CAPUT PRIMUM. 1. Cum de te mihi essent nuntiata non bona, et rogavi Dominum, et donec mihi bona nuntientur, adhuc rogo ut litteras meas nec aspernanter sumas, et salubriter legas. Si hanc exaudit pro te orationem meam, etiam de te gratiarum actionem donat ut offeram. Quod si impetro, procul dubio non contradices huic ipsi principio epistolae meae. Hoc enim pro te oro, ut sis rectae fidei. Si hoc ergo pro charis nostris non tibi displicet ut oremus, si hanc orationem recognoscis esse christianam, si et tu pro charis tuis talia vel orare te recolis, vel orare te debere cognoscis; quomodo dicis quod te audio dicere, Ut recte credamus in Deum et Evangelio consentiamus, non esse donum Dei, sed hoc nobis esse a nobis, id est ex propria voluntate, quam nobis in nostro corde non operatus est ipse? Et ad hoc, cum audieris, Quid est ergo quod ait Apostolus, Deus in vobis operatur et velle, et perficere (Philipp. II, 13)? respondes, Per legem suam, per Scripturas suas, Deum operari ut velimus, quas vel legimus vel audimus: sed eis consentire vel non consentire ita nostrum est, ut, si velimus, fiat; si autem nolimus, nihil in nobis operationem Dei valere faciamus. Operatur quippe ille, dicis, quantum in ipso est ut velimus, cum nobis nota fiunt ejus eloquia: sed si eis acquiescere nolumus, nos ut operatio ejus nihil in nobis prosit efficimus. Quae si dicis, profecto nostris orationibus contradicis. 2. Dic ergo apertissime nos pro iis quibus Evangelium praedicamus, non debere orare ut credant, sed eis tantummodo praedicare. Exsere contra orationes Ecclesiae disputationes tuas: et quando audis sacerdotem Dei ad altare exhortantem populum Dei orare pro incredulis, ut eos Deus convertat ad fidem, et pro catechumenis, ut eis desiderium regenerationis inspiret, et pro fidelibus, ut in eo quod esse coeperunt, ejus munere perseverent; subsanna pias voces, et dic te non facere quod hortatur, id est, Deum pro infidelibus, ut eos fideles faciat, non rogare, eo quod non sint ista divinae miserationis beneficia, sed humanae officia voluntatis. Et homo in Carthaginensi eruditus Ecclesia, etiam beatissimi Cypriani librum de Dominica Oratione condemna; quam doctor ille cum exponeret, ea petenda esse ostendit a Deo patre, quae tu dicis esse homini ab homine, hoc est a seipso. 3. Quod si de precibus Ecclesiae et de martyre Cypriano parum putas esse quod dixi, aude majora, reprehende Apostolum, qui dixit, Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Neque enim dicturus es nihil mali eum facere qui non credit in Christum, aut qui fidem deserit Christi; ac per hoc qui dicit, ne quid faciatis mali, nec ista vult fieri: satisque illi non est praecipere, sed confitetur se Deum rogare ne fiant, sciens hominis voluntatem ab ipso corrigi ac dirigi, ut ista non faciat. A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23): non dixit, Et viam ejus discet, aut, tenebit, aut, ambulabit, aut aliquid hujusmodi quod posses dicere a Domino quidem dari, sed homini jam volenti; ut scilicet beneficium Dei quo gressus hominis dirigit, ut viam ejus discat, teneat, gradiatur, sua homo voluntate praecedat, et hoc Dei donum praecedente sua voluntate mereatur. Sed ideo dixit, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet, ut intelligeremus ipsam voluntatem bonam qua incipimus velle credere (quoniam Dei via quid est, nisi fides recta?) illius esse donum qui gressus nostros propterea dirigit primitus ut velimus. Non enim ait Scriptura, A Domino gressus hominis diriguntur, quia viam ejus voluit; sed, diriguntur, inquit, et volet. Non igitur quia voluit, diriguntur; sed quia diriguntur, volet. CAPUT II. 4. Hic tu rursus fortasse dicturus es hoc fieri a Domino, dum doctrina ejus legitur vel auditur, si homo veritati quam legit vel audit, sua consentiat voluntate. Si enim lateret eum, inquis, doctrina Dei, non dirigerentur gressus ejus, quibus directis vellet viam Dei. Ac per hoc sic tantum putas a Domino gressus hominis dirigi ad eligendam viam Dei, quia sine doctrina Dei non ei potest innotescere veritas, cui propria voluntate consentiat. Cui si consentit, inquis ( quod in ejus libero arbitrio constitutum est), recte utique dicuntur ab illo dirigi gressus ejus ut viam ejus velit, cujus doctrinam, suasione praecedente, subsequente consensione sectatur; quod libertate naturali, si vult, facit, si non vult, non facit; pro eo quod fecerit, praemium, vel supplicium recepturus. Haec est illa Pelagianorum mala, male diffamata meritoque reprobata, et ab ipso etiam Pelagio, timente damnari in orientalium episcoporum judicio, damnata sententia, qua dicunt gratiam Dei non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina: et usque adeo, frater, erimus graves corde, ut de gratia Dei, imo adversus gratiam Dei, eam pelagianam sententiam teneamus, quam pectore quidem ficto, sed tamen catholicos judices timens Pelagius ipse damnavit! 5. Et quomodo, inquies, respondebitur? Quomodo censes facilius et apertius, quam ut illud quod de orando Deo superius egimus, sic amplectamur, ut hoc menti nostrae nulla subtrahat oblivionis irreptio, nulla calliditas argumentationis extorqueat? Si enim, quod scriptum est, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet; et, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); et, Deus est enim qui operatur in vobis et velle: et multa hujusmodi, quibus commendatur vera Dei gratia, hoc est, quae non secundum merita nostra datur, sed dat merita ipsa cum datur; quia praevenit hominis voluntatem bonam, nec eam cujusquam invenit in corde, sed facit: si ergo ita praepararet atque ita operaretur Deus hominis voluntatem, ut tantummodo legem suam atque doctrinam libero ejus adhiberet arbitrio, nec vocatione illa alta atque secreta sic ejus ageret sensum, ut eidem legi atque doctrinae accommodaret assensum; procul dubio eam legere, vel intelligere legendo, vel etiam exponere ac praedicare sufficeret, nec opus esset orare ut Deus ad fidem suam infidelium corda converteret, et conversis proficientem perseverantiam ejusdem gratiae suae largitate donaret. Si ergo haec a Domino poscenda esse non renuis, quid restat, frater Vitalis, nisi ut ab illo ea donari fatearis, a quo poscenda esse consentis? Si autem negas ab illo nos poscere ista debere, eidem doctrinae ipsius contradicis; quia et hoc in ea didicimus, ut ab illo ista poscamus. 6. Orationem dominicam nosti, nec dubito te Deo dicere: Pater noster, qui es in coelis, etc. Lege expositorem ejus beatissimum Cyprianum, et quemadmodum exposuerit quod ibi dicitur, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra (Matth. VI, 9, 10), diligenter attende, et obedienter intellige: profecto docebit te orare pro infidelibus inimicis Ecclesiae, secundum praeceptum Domini, dicentis, Orate pro inimicis vestris (Id. V, 44); et hoc orare, ut fiat voluntas Dei, sicut in eis qui jam fideles sunt et portant imaginem coelestis hominis, et propterea coeli nomine digni sunt; ita et in eis qui per infidelitatem nonnisi imaginem terreni hominis portant (I Cor. XV, 47-49), et ob hoc terra merito nuncupantur. Nempe isti, pro quibus inimicis Dominus nos jussit orare, et gloriosissimus martyr sic exposuit quod in oratione dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra, ut ipsis etiam poscamus fidem quam fideles habent: nempe ergo isti christianae pietatis inimici, legem Dei atque doctrinam qua Christi praedicatur fides, vel omnino audire nolunt, vel ad hoc audiunt sive etiam legunt ut irrideant et detestentur, et quanta possunt contradictione blasphement. Inaniter igitur et perfunctorie potius quam veraciter pro eis, ut doctrinae cui adversantur, credendo consentiant, Deo fundimus preces, si ad ejus non pertinet gratiam convertere ad fidem suam ipsi fidei contrarias hominum voluntates. Inaniter etiam et perfunctorie potius quam veraciter magnas cum exsultatione agimus Deo gratias, quando aliqui eorum credunt, si hoc in eis ipse non facit. 7. Non fallamus homines, nam Deum fallere non valemus. Prorsus non oramus Deum, sed orare nos fingimus, si nos ipsos, non illum, credimus facere quod oramus. Prorsus non gratias Deo agimus, sed nos agere fingimus, si unde illi gratias agimus, ipsum facere non putamus. Labia dolosa si in hominum quibuscumque sermonibus sunt, saltem in orationibus non sint. Absit ut quod facere Deum rogamus oribus et vocibus nostris, eum facere negemus cordibus nostris: et, quod est gravius, ad alios etiam decipiendos, hoc non taceamus disputationibus nostris; et dum volumus apud homines defendere liberum arbitrium, apud Deum perdamus orationis auxilium, et gratiarum actionem non habeamus veram, dum veram non agnoscimus gratiam. CAPUT III. 8. Si vere volumus defendere liberum arbitrium, non oppugnemus unde fit liberum. Nam qui oppugnat gratiam, qua nostrum ad declinandum a malo et faciendum bonum liberatur arbitrium, ipse arbitrium suum adhuc vult esse captivum. Responde, obsecro, quomodo dicit Apostolus, Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in parte sortis sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12, 13); si non ipse arbitrium nostrum, sed ipsum arbitrium se liberat? Mendaciter ergo agimus gratias Patri, tanquam ipse faciat quod ipse non facit: et erravit qui dixit quod ipse nos faciat idoneos in parte sortis sanctorum in lumine, quia ipse nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Responde quomodo ad declinandum a malo, et faciendum bonum liberum habebamus arbitrium, quando erat sub potestate tenebrarum? unde nos si, quemadmodum dicit Apostolus, Deus eruit, ipse utique illud liberum fecit. Quod tam magnum nostrum bonum, si per suae doctrinae praedicationem tantummodo facit; quid de iis dicemus, quos de ipsa tenebrarum potestate nondum eruit? praedicanda tantum illis est doctrina divina, an etiam orandum pro eis, ut de tenebrarum potestate divinitus eruantur? Si tantummodo praedicandum esse dicis, jussioni Domini et orationibus Ecclesiae contradicis: si autem fateris pro eis orandum, id utique orandum fateris, ut eidem doctrinae, arbitrio liberato a tenebrarum potestate, consentiant. Ita fit ut neque fideles fiant, nisi libero arbitrio, et tamen illius gratia fideles fiant, qui eorum a potestate tenebrarum liberavit arbitrium. Sic et Dei gratia non negatur, sed sine ullis humanis praecedentibus meritis vera monstratur; et liberum ita defenditur, ut humilitate solidetur, non elatione praecipitetur arbitrium, et qui gloriatur, non in homine, vel quolibet alio, vel seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31). 9. Potestas enim tenebrarum quid est, nisi potestas diaboli et angelorum ejus, qui cum fuissent angeli lucis, in veritate per liberum arbitrium non stantes (Joan. VIII, 44), sed inde cadentes, facti sunt tenebrae? Non te ista doceo, sed quae nosti ut recorderis admoneo. Huic igitur potestati tenebrarum, per illius ruinam, cui primo homini ab ea potestate praevaricatio persuasa est, et in quo omnes cecidimus, subjectum est genus humanum: propter quod de hac potestate tenebrarum eruuntur et parvuli, cum regenerantur in Christo. Neque hoc apparet in eorum arbitrio liberato, nisi cum ad annos pervenerint ratione utentis aetatis, habentes consentientem doctrinae salutari, in qua nutriti sunt, voluntatem, et in ea finientes istam vitam, si electi sunt in Christo ante constitutionem mundi ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinati in adoptionem filiorum (Eph. I, 4, 5). 10. Haec autem potestas tenebrarum, id est diabolus, qui dicitur etiam princeps potestatis aeris, operatur in filiis diffidentiae (Id. II, 2), princeps iste rector tenebrarum (Id. VI, 12), id est ipsorum diffidentiae filiorum, regens eos ad arbitrium suum, quod neque ipse habet liberum ad benefaciendum, sed ad maximam malevolentiam poena sui sceleris obduratum: unde nemo sanae fidei credit, aut dicit, hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando voluntate converti. Quid ergo operatur haec potestas in filiis diffidentiae, nisi opera sua mala, et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sunt inimici fidei; per quam scit eos posse mundari, posse sanari, posse perfectissime liberos, quod eis vehementer invidet, in aeternitate regnare? Itaque aliquos eorum, per quos amplius decipere affectat, sinit habere nonnulla velut opera bona, in quibus laudantur, per quasque gentes, praecipueque in gente Romana, qui praeclare gloriosissimeque vixerunt. Sed quoniam, sicut veracissima Scriptura dicit, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23); et, Sine fide impossibile est utique placere Deo (Hebr. XI, 6), non hominibus; nihil sic agit hic princeps, quam ut non credatur in Deum, nec ad Mediatorem, a quo solvuntur opera ejus, credendo veniatur. 11. Sed ipse Mediator intrat in domum fortis (Matth. XII, 29), id est in hoc saeculum mortalium sub potestate diaboli, quantum ad ipsum pertinet, constitutum; de ipso quippe scriptum est, quod potestatem habeat mortis (Hebr. II, 14). Intrat in domum fortis, id est, in suo dominatu habentis genus humanum; et prius alligat eum, id est, ejus coercet et cohibet potestatem, potestatis suae fortioribus vinculis; et sic eripit vasa ejus, quaecumque praedestinavit eripere, arbitrium eorum ab ejus potestate liberans, ut illo non impediente credant in istum libera voluntate. Proinde hoc opus est gratiae, non naturae. Opus est, inquam, gratiae, quam nobis attulit secundus Adam; non naturae, quam totam perdidit in semetipso primus Adam. Opus est gratiae tollentis peccatum, et vivificantis mortuum peccatorem; non opus legis ostendentis peccatum, nec a peccato vivificantis. Nam ille magnus gratiae praedicator, Peccatum, inquit, non cognovi, nisi per legem (Rom. VII, 7): et, Si data esset, inquit, lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21). Opus est hoc gratiae, quam qui accipiunt, doctrinae salutari Scripturarum sanctarum, etsi fuerint inimici, fiunt amici; non opus ejusdem doctrinae, quam qui audiunt et legunt sine gratia Dei, pejores ejus efficiuntur inimici. CAPUT IV. 12. Non est igitur gratia Dei in natura liberi arbitrii et in lege atque doctrina, sicut pelagiana perversitas desipit; sed ad singulos actus datur illius voluntate, de quo scriptum est, Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae (Psal. LXVII, 10): quia et liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus, et lex Dei atque doctrina, quamvis sancta et justa et bona (Rom. VII, 12), tamen occidit, si non vivificet Spiritus (II Cor. III, 6), per quem fit, non ut audiendo, sed ut obediendo, neque ut lectione, sed ut dilectione teneatur. Quapropter ut in Deum credamus, et pie vivamus, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16): non quia velle non debemus et currere; sed quia ipse in nobis et velle operatur et currere. Unde et ipse Dominus Jesus credentes a non credentibus, id est, ab irae vasis vasa misericordiae discernens, Nemo, inquit, venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 65): et utique, ut hoc diceret, in ejus doctrina fuerant scandalizati discipuli ejus, qui eum postea non sunt secuti. Non ergo gratiam dicamus esse doctrinam, sed agnoscamus gratiam, quae facit prodesse doctrinam: quae gratia si desit, videmus etiam obesse doctrinam. 13. Propterea Deus ut omnia futura opera sua in praedestinatione praesciverit, sic illa disposuit, ut quosdam non credentes ad fidem suam, orationes credentium pro eis exaudiendo, convertat; unde refutentur, et, si ille est eis propitius, corrigantur qui putant gratiam Dei esse naturam liberi arbitrii, cum qua nascimur; aut gratiam Dei esse doctrinam, quamvis utilem, quae per linguas et litteras praedicatur. Non enim hoc oramus pro infidelibus, ut fiat eorum natura, id est ut homines sint; aut ut doctrina eis praedicetur, quam malo suo audiunt, si non credunt; et plerumque pro eis oramus, qui cum legant vel audiant, nolunt credere: sed oramus ut voluntas corrigatur, doctrinae consentiatur, natura sanetur. 14. Jamvero ut perseverent in eo quod esse coeperunt, etiam pro se ipsis orant fideles. Utile est quippe omnibus vel pene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut quales futuri sint, scire non possint. Ad hoc dicitur: Qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Propter hujus timoris utilitatem, ne regenerati et pie vivere incipientes, tanquam securi alta sapiamus, quidam non perseveraturi perseveraturis Dei permissione vel provisione ac dispositione miscentur; quibus cadentibus territi cum timore et tremore gradiamur viam justam, donec ex hac vita, quae tentatio est super terram (Job. VII, 1), transeamus ad aliam, ubi jam non sit elatio comprimenda, nec contra ejus suggestiones tentationesque luctandum. 15. Sed de hac re, id est, cur quidam non permansuri in fide et sanctitate christiana, tamen accipiant ad tempus hanc gratiam, et dimittantur hic vivere donec cadant, cum possint rapi de hac vita, ne malitia mutet intellectum eorum, quod de sancto immatura aetate defuncto scriptum est in libro Sapientiae (Sap. IV, 11); quaerat quisque ut potuerit, et si invenerit praeter hanc quae a me reddita est, aliam probabilem rationem, a rectae fidei regula non recedens, teneat eam, et ego cum illo, si me non latuerit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus donec nobis Deus revelet, si quid aliter sapimus, sicut apostolicis Litteris admonemur (Philipp. III, 15, 16). Pervenimus autem in ea quae ad fidem veram et catholicam pertinere firmissime scimus, in quibus ita nobis ambulandum est, adjuvante illo atque miserante, cui dicimus, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11), ut ab eis nullo modo deviemus. DUODECIM SENTENTIAE CONTRA PELAGIANOS.
CAPUT V. 16. Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus: 1o Scimus nondum natos nihil egisse in vita propria boni seu mali, nec secundum merita prioris alicujus vitae, quam nullam propriam singuli habere potuerunt, in hujus vitae venire miserias: sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, nec liberari a supplicio mortis aeternae, quod trahit ex uno in omnes transiens justa damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo.--2o Scimus gratiam Dei nec parvulis nec majoribus secundum merita nostra dari.--3o Scimus majoribus ad singulos actus dari.--4o Scimus non omnibus hominibus dari, et quibus datur, non solum secundum merita operum non dari, sed nec secundum merita voluntatis eorum quibus datur: quod maxime apparet in parvulis.--5o Scimus eis quibus datur, misericordia Dei gratuita dari.--6o Scimus eis quibus non datur, justo judicio Dei non dari.--7o Scimus quod omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit, sive bonum sive malum.--8o Scimus etiam parvulos secundum ea quae per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum. Gesserunt autem non per seipsos, sed per eos quibus pro illis respondentibus et renuntiare diabolo dicuntur et credere in Deum; unde et in numero fidelium computantur, pertinentes ad sententiam Domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Propter quod et illis qui hoc Sacramentum non accipiunt, contingit quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Unde et ipsi, sicut dixi, si in illa parva aetate moriuntur, utique secundum ea quae per corpus gesserunt, id est tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducaverunt vel non manducaverunt, quando et sanguinem biberunt vel non biberunt; secundum haec ergo quae per corpus gesserunt, non secundum ea quae, si diu hic viverent, gesturi fuerant, judicantur.--9o Scimus felices esse mortuos qui in Domino moriuntur, nec ad eos pertinere quidquid acturi fuerant, si tempore diuturniore vixissent.--10o Scimus eos qui corde proprio credunt in Dominum, sua id facere voluntate ac libero arbitrio.--11o Scimus pro eis qui nolunt credere, nos qui jam credimus, recta fide agere, cum Deum oramus ut velint.--12o Scimus pro eis qui ex illis crediderunt, tanquam de beneficiis, recte atque veraciter et debere nos Deo agere gratias, et solere. 17. Recognoscis me, ut puto, in iis quae nos scire dixi, non omnia quae ad fidem catholicam pertinent commemorare voluisse, sed ea tantum quae ad istam, quae inter nos agitur, de Dei gratia quaestionem, utrum praecedat haec gratia, an subsequatur hominis voluntatem; hoc est, ut planius id eloquar, utrum ideo nobis detur, quia volumus, an per ipsam Deus etiam hoc efficiat ut velimus. Si ergo istas duodecim sententias, quas nos dixi scire ad fidem rectam et catholicam pertinere, etiam tu, frater, nobiscum tenes, ago Deo gratias; quas profecto non veraciter agerem, nisi gratia Dei fieret ut teneres. Quae tibi tenenti nullum omnino remanet nobiscum de hac quaestione certamen. CAPUT VI. 18. Ut enim eadem duodecim brevi expositione percurram: quomodo voluntatis humanae meritum sequitur gratia; cum detur et parvulis, qui hoc nondum possunt velle seu nolle? Quomodo gratiam vel in majoribus dicuntur praecedere merita voluntatis; si gratia, ut vera sit gratia, non secundum merita nostra datur? Quam sententiam catholicam Pelagius ipse sic timuit, ut eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, sine dubitatione damnaret, ne a catholicis judicibus damnaretur. Quomodo dicitur gratia Dei in natura esse liberi arbitrii vel in lege atque doctrina; cum et istam sententiam Pelagius ipse damnaverit, procul dubio confitens gratiam Dei ad singulos actus dari, eis utique qui jam libero arbitrio utuntur? 19. Quomodo dicitur omnes homines eam fuisse accepturos, si non illi quibus non donatur, eam sua voluntate respuerent, quoniam Deus vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4); cum multis non detur parvulis, et sine illa plerique moriantur, qui non habent contrariam voluntatem, et aliquando cupientibus festinantibusque parentibus, ministris quoque volentibus ac paratis, Deo nolente non detur, cum repente, antequam detur, exspirat, pro quo, ut acciperet, currebatur? Unde manifestum est eos qui huic resistunt tam perspicuae veritati, non intelligere omnino qua locutione sit dictum quod omnes homines vult Deus salvos fieri; cum tam multi salvi non fiant, non quia ipsi, sed quia Deus non vult, quod sine ulla caligine manifestatur in parvulis. Sed sicut illud quod dictum est, Omnes in Christo vivificabuntur (I Cor. XV, 22), cum tam multi aeterna morte puniantur, ideo dictum est, quia omnes quicumque vitam aeternam percipiunt, non percipiunt nisi in Christo: ita quod dictum est, omnes homines vult Deus salvos fieri, cum tam multos nolit salvos fieri, ideo dictum est, quia omnes qui salvi fiunt, nisi ipso volente non fiunt; et si quo alio modo illa verba apostolica intelligi possunt, ut tamen huic apertissimae veritati, in qua videmus tam multos, volentibus hominibus, sed Deo nolente, salvos non fieri, contraria esse non possint. 20. Quomodo ut detur gratia divina, voluntas meretur humana; si eis quibus datur, gratuita misericordia datur, ut vera sit gratia? Quomodo in hac re merita pensantur voluntatis humanae; quandoquidem illis quibus gratia ista non datur, nullo plerumque merito, nulla voluntate distantibus, sed unam cum eis quibus datur, habentibus causam, justo tamen judicio Dei non datur (non enim est iniquitas apud Deum [Rom. IX, 14] ); ut intelligant quibus datur, quam gratis eis detur, quando juste utique non daretur, quoniam similem habentibus causam juste non datur? 21. Quomodo non gratiae Dei est, non solum credendi voluntas ab initio, verum etiam perseverandi usque in finem; cum finis ipse vitae hujus non in hominis, sed in Dei sit potestate, et possit utique Deus etiam hoc beneficium non perseveraturo conferre, ut rapiatur ex corpore, ne malitia mutet intellectum illius? Non enim recipiet homo seu bonum seu malum, nisi secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit. 22. Quomodo dicitur propterea quibusdam non dari, quibusdam morituris parvulis Dei gratia dari, quia eorum futuras praevidet voluntates, quas habituri essent si viverent; cum secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae gesturus esset, si diutius fuisset in corpore, unusquisque recipiat sive bonum sive malum, sicut Apostolus definit (II Cor. V, 10)? Quomodo secundum voluntates suas futuras homines judicantur, quas habituri fuisse dicuntur, si diutius tenerentur in carne; cum dicat Scriptura, Felices mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13)? quorum sine dubio certa et secura felicitas non est, si et ea quae non egerunt, sed acturi fuerant, si esset eis haec vita prolixior, judicabit Deus: nullumque accipit beneficium, qui rapitur ne malitia mutet intellectum ejus; quia et pro illa malitia, cui forsitan imminenti subtractus est, poenas luit: nec gaudendum est de iis quos in fide recta et vita bona novimus esse defunctos, ne secundum aliqua scelera judicentur, quae fuerant, si viverent, fortasse facturi: nec dolendi vel detestandi sunt ii qui vitam istam in infidelitate ac perditis moribus finierunt, quia forte, si viverent, acturi fuerant poenitentiam, pieque victuri, et secundum ista sunt judicandi: totusque ille de Mortalita te liber gloriosissimi martyris Cypriani reprobandus et abjiciendus est, in quo tota ejus intentio est, ut sciamus bonis fidelibus gratulandum esse morientibus, quando hujus vitae tentationibus auferuntur, deinceps in beatissima securitate mansuri. Sed quoniam hoc falsum non est, et sine dubitatione felices sunt mortui qui in Domino moriuntur; ridendus est et exsecrandus error quo putatur quod homines secundum suas futuras, quae morientium non sunt futurae, judicandi sunt voluntates. 23. Quomodo dicuntur negare liberum voluntatis arbitrium, qui confitentur omnem hominem, quisquis suo corde credit in Deum, nonnisi sua libera credere voluntate; cum potius illi oppugnent arbitrium liberum, qui oppugnant Dei gratiam, qua vere ad bona eligenda et agenda fit liberum? Quomodo dicitur quod per legem Dei atque doctrinam Scripturarum fiat, quod eadem Scriptura dixit, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); ac non potius per occultam inspirationem gratiae Dei: quandoquidem pro eis qui eidem doctrinae contradicentes nolunt ei credere, ipsum Deum fide recta rogamus ut velint? 24. Quomodo Deus exspectat voluntates hominum, ut praeveniant eum quibus det gratiam; cum gratias ei non immerito agamus de iis quibus non ei credentibus, et ejus doctrinam voluntate impia persequentibus, misericordiam praerogavit, eosque ad seipsum omnipotentissima facilitate convertit, ac volentes ex nolentibus fecit? Utquid ei inde gratias agimus, si hoc ipse non fecit? Utquid tanto magis eum magnificamus, quanto magis nolebant credere, quos credidisse gaudemus, si gratia divina voluntas in melius non mutatur humana? Apostolus Paulus, Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Utquid magnificabant Deum, si non Deus ad seipsum cor illius viri suae gratiae bonitate converterat, quando, ut ipse confitetur, misericordiam consecutus est, ut fidelis esset (I Cor. VII, 25), ea fide quam aliquando vastabat? Ipsum etiam verbum quod posuit, quem nisi Deum hoc tam magnum bonum fecisse declarat? Quid est enim, in me magnificabant Deum, nisi in me Deum magnificum praedicabant? Quomodo autem eum magnificum praedicabant, si magnum illud factum de Pauli conversione ipse non fecerat? et quo pacto ipse fecerat, si volentem credere ex nolente ipse non fecerat? 25. Nempe manifestum est ex illis duodecim sententiis, quas pertinere ad catholicam fidem negare non sineris, non solum omnibus, verum etiam singulis id confici, ut confiteamur gratia Dei praeveniri hominum voluntates, et per hanc eas potius praeparari, quam propter earum meritum dari. Aut si aliquid earum duodecim esse verum negas, quarum propterea commendo etiam numerum, ut facilius memoriae mandentur, distinctiusque teneantur; non te pigeat rescribere ut sciam, et ea quam mihi Dominus dederit, facultate respondeam. Ego enim haereticum quidem pelagianum te esse non credo; sed ita te esse volo, ut nihil illius ad te transeat, vel in te relinquatur erroris. CAPUT VII. 26. Sed inter haec duodecim reperies fortasse aliquid, quod negandum vel dubitandum putes, et unde nos operosius disputare compellas. Numquid et orare prohibebis Ecclesiam pro infidelibus, ut sint fideles; pro iis qui nolunt credere, ut velint credere; pro iis qui ab ejus lege doctrinaque dissentiunt, ut legi ejus doctrinaeque consentiant, ut det illis Deus quod per prophetam promisit, cor cognoscendi eum, et aures audiendi (Baruch II, 31), quas utique acceperant, de quibus Salvator ipse dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9)? Numquid ubi audieris sacerdotem Dei ad ejus altare populum hortantem ad Deum orandum, vel ipsum clara voce orantem, ut incredulas gentes ad fidem suam venire compellat, non respondebis, Amen? An etiam hujus fidei sanitati contraria disputabis? Numquid beatissimum Cyprianum in hoc errasse elamabis vel susurrabis, ubi pro inimicis fidei christianae, ut etiam ipsi ad eam convertantur, orare nos docet? 27. Numquid postremo apostolum Paulum pro Judaeis infidelibus habentem talia vota culpabis? de quibus ait: Bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem (Rom. X, 1). Qui etiam Thessalonicensibus dicit: De caetero, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et glorificetur, sicut etiam apud vos; et ut eruamur ab iniquis et malis hominibus: non enim omnium est fides (II Thess. III, 1, 2). Quomodo curreret et glorificaretur verbum Dei, nisi ad fidem conversis eis quibus praedicaretur; quandoquidem jam credentibus dicit, quemadmodum et apud vos? Scit certe hoc ab illo fieri, quem vult rogari ut hoc faciat, ut etiam eruatur ab iniquis et malis hominibus; qui profecto et illis orantibus non erant credituri. Propter quod addidit, non enim est omnium fides; tanquam diceret, Non enim apud omnes etiam vobis orantibus glorificabitur verbum Dei: quia ipsi utique fuerant credituri qui ordinati erant in vitam aeternam, praedestinati in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, et electi in ipso ante mundi constitutionem (Eph. 1, 4, 5); sed ideo Deus per orationes credentium nondum credentes credere facit, ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam carnalis, tam tardus ingenio, qui non videat Deum facere quod rogari se praecipit ut faciat. 28. Haec et alia testimonia divina, quae commemorare longum est, ostendunt Deum gratia sua auferre infidelibus cor lapideum, et praevenire in hominibus bonarum merita voluntatum; ita ut voluntas per antecedentem gratiam praeparetur, non ut gratia merito voluntatis antecedente donetur. Hoc et gratiarum actio indicat quod oratio; oratio pro infidelibus, gratiarum actio pro fidelibus. Qui enim est orandus ut faciat, illi est actio gratiarum reddenda cum fecerit: unde idem dicit apostolus ad Ephesios, Propter hoc et ego, audita fide vestra in Domino Jesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro vobis (Ibid. 15). 29. Loquimur autem nunc de ipsis initiis, cum homines qui erant aversi et adversi, convertuntur ad Deum, et velle incipiunt quod nolebant, et habere fidem quam non habebant; quod ut fiat in eis, oratur pro eis, quamvis non oretur ab eis: ipsi enim quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Cum vero factum fuerit quod oratur, ei qui fecit aguntur gratiae, et pro eis et ab eis. Deo rationibus autem jam fidelium, quas et pro se et pro aliis fidelibus faciunt, ut proficiant in eo quod esse coeperunt, et de gratiarum actionibus, quia proficiunt, confligendum esse tecum non puto; contra Pelagianos est iste conflictus tibi nobisque communis. Illi quippe omnia ad fidelem piamque vitam hominum pertinentia ita tribuunt libero voluntatis arbitrio, ut habenda ex nobis, non a Domino putent esse poscenda: tu autem, si ea quae de te audio vera sunt, initium fidei, ubi est etiam initium bonae, hoc est piae voluntatis, non vis donum esse Dei, sed ex nobis nos habere contendis ut credere incipiamus; caetera autem religiosae vitae bona Deum per gratiam suam jam ex fide petentibus, quaerentibus, pulsantibus, donare consentis. Nec attendis ideo pro infidelibus Deum rogari ut credant, quoniam Deus donat et fidem; ideo pro eis et qui crediderint, Deo gratias agi, quoniam donavit et fidem. 30. Quamobrem ut hunc ad te sermonem aliquando concludam: si negas orandum esse ut qui nolunt credere, velint credere, si negas agendas esse Deo gratias, quoniam credere voluerunt qui nolebant credere; aliter tecum agendum est, ut non sic erres, aut, si errare persistis, ne mittas alios in errorem. Si autem, quod de te magis credo, sentis atque consentis orare nos Deum debere ac solere pro nolentibus credere, ut velint credere, et pro eis qui adversantur et contradicunt legi ejus atque doctrinae, ut ei credant eamque sectentur; si sentis atque consentis debere nos etiam Deo agere gratias ac solere pro talibus, cum ad fidem ejus doctrinamque conversi, volentes ex nolentibus fiunt, oportet sine dubitatione fatearis voluntates hominum Dei gratia praeveniri, et ut bonum velint homines quod nolebant, Deum facere, qui rogatur ut faciat, et cui nos novimus agere gratias dignum et justum esse cum fecerit. Dominus tibi det intellectum in omnibus, domine frater. EPISTOLA CCXVIII . Palatinum adhortatur ut in christiana sapientia proficiat ac perseveret, id summopere cavens ne spem bene vivendi collocet in propriis viribus. Domino dilectissimo, et desideratissimo filio PALATINO, AUGUSTINUS. 1. Conversatio tua fortior atque fructuosior ad Dominum Deum nostrum, magnum nobis attulit gaudium. Elegisti enim a juventute doctrinam, ut invenias usque ad canos sapientiam (Eccli. VI, 18). Cani sunt ergo sensus hominis, et senectutis aetas vita immaculata (Sap. IV, 9). Quam donet tibi Dominus petenti, quaerenti atque pulsanti, qui novit bona data dare filiis suis (Matth. VII, 11). Quamvis enim abundent tibi exhortatores et exhortationes ad viam salutis et gloriae sempiternae, maxime ipsa gratia Christi, quae tibi tam salubriter in corde tuo locuta est; tamen etiam nos pro dilectionis officio, quam tibi debemus, afferimus aliquid exhortationis in hac resalutatione nostra, qua te non pigrum vel dormientem excitemus, sed provocemus incitemusque currentem.
2. Sapere te oportet, fili, ut perseveres, quia sapuisti ut eligeres. Sit hoc ipsum sapientiae tuae, scire cujus donum hoc est. Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum: et ipse faciet, et deducet velut lumen justitiam tuam, et judicium tuum velut meridiem (Psal. XXXVI, 5). Ipse faciet rectos cursus tuos, et itinera tua in pace producet (Prov. IV, 27). Sicut sprevisti quod sperabas in saeculo, ne in abundantia divitiarum gloriareris, quas more filiorum saeculi hujus concupiscere coeperas; ita nunc ad tollendum jugum Domini et sarcinam ejus, in virtute tua non confidas; et illud lene erit, et haec levis (Matth. XI, 29, 30). Pariter quippe improbantur in Psalmo et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7). Ergo divitiarum gloriam non jam habebas, sed quam habere cupiebas, prudentissime contempsisti. Cave ne tibi subrepat in tua virtute confidere; homo es enim, et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Sed plane in Deo tuo toto corde confide, et ipse erit virtus tua, in qua pius gratusque confidas, cui dicas humiliter et fideliter, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2): quia et ipsa charitas Dei, quae perfecta foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), non per vires nostras, id est humanas, diffunditur in cordibus nostris, sed sicut dicit Apostolus, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). 3. Vigila ergo et ora, ne intres in tentationem (Marc. XIV, 38). Ipsa quippe oratio admonet te quod indigeas adjutorio Domini tui, ne spem bene vivendi in te ponas. Oras enim non jam ut accipias divitias et honores praesentis saeculi, aut aliquid vanitatis humanae, sed ne intres in tentationem: quod utique si homo sibi praestare posset volendo, non posceretur orando. Quapropter, ut non intremus in tentationem, si voluntas sufficeret, non oraremus; quae tamen si deesset, nec orare possemus. Adsit ergo ut velimus, oremus autem ut valeamus quod voluerimus, cum ipso donante recte sapuerimus. Quod bonum quoniam jam coepisti, est unde gratias agas Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, cave ne glorieris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7), hoc est, quasi ex te ipso habere potueris. Sciens autem unde acceperis, ab illo pete ut perficiatur, a quo datum est ut inciperetur. Cum timore itaque et tremore tuam salutem operare. Deus est enim qui operatur in te et velle, et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13): quoniam praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX), atque ab ipso gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23). Haec cogitatio sancta servabit te, ut sapientia tua pietas sit; id est, ut ex Deo sis bonus, et Christi gratiae non ingratus. 4. Desiderant te parentes tui, fideliter congratulantes meliori spei tuae quam in Domino habere coepisti. Nos autem te sive absentem corpore sive praesentem, in uno spiritu habere cupimus, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, ut quolibet loco fuerit caro nostra, nullo modo separata possit esse anima nostra. Gratissime accepimus cilicia quae misisti, ubi nos de frequentanda et servanda humilitate orationum prior ipse monuisti. EPISTOLA CCXIX . Augustinus aliique Africani patres, Gallicanis episcopis Proculo et Cylinnio qui Leporium monachum in fide incarnationis Verbi errantem ejecerant, ut amplectantur jam Dei gratia poenitentem et correctum. Dilectissimis et honorabilibus fratribus et consacerdotibus PROCULO et CYLINNIO, AURELIUS, AUGUSTINUS, FLORENTIUS, et SECUNDINUS, in Domino salutem. 1. Filium nostrum Leporium apud vestram Sanctitatem pro sui erroris praesumptione merito idoneeque correptum, cum ad nos, posteaquam inde exturbatus est, venisset, salubriter perturbatum, corrigendum sanandumque suscepimus. Nam sicut vos obedistis Apostolo ut corriperetis inquietos; ita et nos ut consolaremur pusillanimes ac susciperemus infirmos (I Thess. V, 14). Cum enim praeoccupatus esset sicut homo in aliquo delicto, eodemque non parvo, ut de unigenito Filie Dei, quod erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, cum autem venit plenitudo temporis Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14), non recta quaedam saperet, nec vera sentiret; negans Deum hominem factum, ne videlicet substantiae divinae, qua aequalis est Patri, indigna mutatio vel corruptio sequeretur; nec videns quartam se subintroducere in Trinitate personam, quod a sanitate symboli catholicaeque veritatis prorsus alienum est; cum, sicuti potuimus, adjuvante Domino instruximus in spiritu lenitatis: praesertim quia cum hoc admoneret Vas electionis, adjecit, Intendens teipsum, ne et tu tenteris, ne ita se quidam ad provectum spiritualem pervenisse gauderent, ut se jam non posse tentari tanquam homines putarent; addiditque salubrem pacificamque sententiam, ut alter alterius onera portemus, quoniam sic adimplebimus legem Christi: Qui enim putat se esse aliquid, cum sit nihil, seipsum seducit (Galat. VI, 1-3), dilectissimi et honorabiles fratres.
2. Quam tamen ejus emendationem nequaquam forte implere possemus, nisi vos ante, quae in eo mendosa fuerant, damnaretis. Idem igitur et Dominus et medicus noster utens vasis ac ministris suis, qui dixit, Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39), per vos percussit tumentem, per nos sanavit dolentem. Idem suae domus administrator atque provisor, per vos destruxit male constructa; per nos bene composita restauravit. Idem diligens agricola possessionis suae sterilia per vos eradicavit, et noxia; utilia per nos et fecunda plantavit. Non itaque nobis, sed ejus misericordiae demus gloriam, in cujus manu sumus et nos et sermones nostri. Et sicut in supradicto filio nostro ministerium vestrum humilitas nostra laudavit; sic etiam Sanctitas vestra nostro ministerio gratuletur. Paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis misericordi severitate correctum. Etsi enim aliud per nos, aliud per vos; utrumque tamen fraternae saluti necessarium una charitas fecit. Unus ergo Deus fecit, quoniam Deus charitas est (I Joan. IV, 8, 16). 3. Proinde sicut per suam poenitentiam susceptus est a nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis: cui quidem epistolae nostra etiam manu subscribendum putavimus, ipsius esse testantes. Hanc ejus correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accipere, et eis notam facere quibus ejus error scandalum fuit. Quia et illi qui cum eo venerunt ad nos, cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus, quae coram nobis factae sunt, tenetur expressum. Superest ut de fraterna salute laetati, rescriptis Beatitudinis vestrae nos vicissim laetificare dignemini. Optamus vos, dilectissimi et honorabiles fratres, in Domino bene valere memores nostri. EPISTOLA CCXX . Augustinus Bonifacio comiti, qui concepto prius voto monachismi, post, ex ipsius consilio, suscepit comitis potestatem; at praeter ipsius consilium duxit uxorem et in multis graviter deliquit. Hunc hortatur ad vetus propositum, si per uxorem liceat; si non liceat, potestate mundana utatur in bonum, non in malum. Domino filio in praesentem et in aeternam salutem Dei misericordia protegendo et regendo BONIFACIO, AUGUSTINUS. 1. Fideliorem hominem, et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, nunquam potui reperire, quam nunc obtulit Dominus servum et ministrum Christi, diaconum Paulum, ambobus nobis charissimum, ut aliquid tibi loquerer, non pro potentia tua, et honore quem geris in isto saeculo maligno; nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quamdiu sit, semper incertum est; sed pro illa salute quam nobis promisit Christus: qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona hujus saeculi magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit. Resurrexit enim a mortuis, nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
2. Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi hujus diligunt, et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia, aliquando inutilia; quia homines sunt, et sicut possunt ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti die. Secundum autem Deum ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit; non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possunt loqui. Nam et ego semper desideravi, et nunquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo. Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, quia vix loquebar, imbecillitate corporis fatigatus. Nunc ergo, fili, audi me, saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis nunquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris, et cavens ne ad eos ad quos nollem, mea epistola perveniret. Unde peto ut ignoscas, si me putas plus timuisse quam debui: tamen dixi quod timui. 3. Audi ergo me, imo Dominum Deum nostrum per ministerium infirmitatis meae. Recole qualis fueris, adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore conjuge tua, et recenti ejus obitu quomodo tibi vanitas saeculi hujus horruerit, et quomodo concupieris servitutem Dei. Nos novimus, nos testes sumus quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris collocutus. Soli tecum eramus, ego et frater Alypius. Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. Nempe omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea vita vivere in qua servi Dei monachi vivunt. Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti, ostendentibus nobis, quantum prodesset Christi Ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam et tranquillam vitam agerent, sicut dicit Apostolus, In omni pietate et castitate (I Tim. II, 2); tu autem ex hoc mundo nihil quaereres, nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae, et inter arma corporalia spiritualibus armis tutius fortiusque munitus? 4. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti, uxoremque duxisti: sed navigasse obedientiae fuit, quam secundum Apostolum debebas sublimioribus potestatibus (Rom. XIII, 1); uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstupui: dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta; et tamen haeresis eorum qui verum Filium Dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. Jamvero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae Deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrymarum? Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse, sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines, et forsitan mentiuntur. 5. Ista quae omnibus patent tot et tanta mala, quae a te, posteaquam conjugatus es, consecuta sunt, quid ego dicam? Christianus es, cor habes, Deum times: tu ipse considera quae nolo dicere, et invenies de quantis malis debeas agere poenitentiam, propter quam tibi credo Dominum parcere, et a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut agenda est; sed si illud audias quod scriptum est, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. V, 8). Justam quidem dicis habere te causam, cujus judex ego non sum, quoniam partes ambas audire non possum: sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est; numquid coram Deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona saeculi hujus dilexisses, quae tanquam servus Dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti; et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris: ubi cum amantur bona, perpetrantur mala, pauca quidem a te, sed multa propter te; et cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere in aeternum noceant? 6. De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiamsi tibi omnes fideles sint, nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum Deum, sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire; ac per hoc qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas? Quod ut fiat, necesse est multa quae Deo displicent, fiant: nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis qui Deum diligunt, quam in eis qui mundum diligunt, aliquando satiantur. Propter quod dicit divina Scriptura: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in eo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas; quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam, qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae Deus prohibet, et facientibus comminatur? Propter quod vides tam multa contrita, ut jam vile aliquid quod rapiatur, vix inveniatur. 7. Quid autem dicam de vastatione Africae, quam faciunt Afri barbari, resistente nullo, dum tu talibus tuis necessitatibus occuparis, nec aliquid ordinas unde ista calamitas avertatur? Quis autem crederet, quis timeret, Bonifacio domesticorum et Africae comite in Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo pacaverat, nunc tantum fuisse barbaros ausuros, tantum progressuros, tanta vastaturos, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant, deserta facturos? Qui non dicebant quandocumque tu comitivam sumeres potestatem, Afros barbaros, non solum domitos, sed etiam tributarios futuros Romanae reipublicae? Et nunc quam in contrarium versa sit spes hominum vides; nec diutius hinc tecum loquendum est, quia plus ea tu potes cogitare quam nos dicere. 8. Sed forte ad ea respondes, illis hoc esse potius imputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis virtutibus non paria, sed contraria reddiderunt. Quas causas ego audire et judicare non possum: tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum Deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas. Nam causas ego superiores potius attendo, quia ut Africa tanta mala patiatur, suis debent homines imputare peccatis. Verumtamen nolim te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos Deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit. Ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, servat aeterna supplicia, qui eorum malitia juste utitur, ut aliis mala ingerat temporalia. Tu Deum attende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit, et tanta mala pertulit. Quicumque ad ejus regnum cupiunt pertinere, et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, benefaciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur (Matth. V, 44): et si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam charitatem. Si ergo tibi bona sunt praestita, quamvis terrena, transitoria, ab imperio Romano, quia et ipsum terrenum est, non coeleste, nec potest praestare nisi quod habet in potestate; si ergo bona in te collata sunt, noli reddere mala pro bonis: si autem mala tibi irrogata sunt, noli reddere mala pro malis. Quid istorum duorum sit, nec discutere volo, nec valeo judicare; ego christiano loquor: noli reddere vel mala pro bonis, vel mala pro malis. 9. Dicis mihi fortasse: In tanta necessitate quid vis ut faciam? Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quomodo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam major addatur; quid tibi respondeam nescio: incerta quippe ista certum consilium habere non possunt. Si autem secundum Deum me consulis, ne anima tua pereat, et times verba veritatis, dicentis, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Id. XVI, 26); habeo plane quod dicam; est apud me consilium quod a me audias. Quid autem opus est ut aliud dicam, quam illud quod supra dixi? Noli diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis enim dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Ecce consilium; arripe, et age. Hic appareat si vir fortis es; vince cupiditates quibus iste diligitur mundus, age poenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desideria non bona trahebaris. Hoc consilium si acceperis, si tenueris atque servaveris, et ad bona illa certa pervenies, et cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis. 10. Sed forte iterum quaeris a me, quomodo ista facias tantis mundi hujus necessitatibus implicatus. Ora fortiter, et dic Deo quod habes in Psalmo, De necessitatibus meis erue me (Psal. XXIV, 17): tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates. Qui exaudivit te, et nos pro te, ut liberareris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur; ipse te exaudiet ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates invisibiliter et spiritualiter vincas, et sic utaris hoc mundo tanquam non utens; ut ex bonis ejus bona facias, non malus fias: quia et ipsa bona sunt, nec dantur hominibus nisi ab illo qui habet omnium coelestium et terrestrium potestatem. Sed ne putentur mala, dantur et bonis: ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis. Itemque auferuntur ista et bonis ut probentur, et malis ut crucientur. 11. Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus hujus mortalis corporis, et membrorum corruptibilium virtus, et victoria de hominibus inimicis, et honor atque potentia temporalis, et caetera ista bona terrena, et bonis dentur et malis, et bonis auferantur et malis? Salus vero animae cum immortalitate corporis, virtusque justitiae, et victoria de cupiditatibus inimicis, et gloria et honor et pax in aeternum, non dantur nisi bonis. Ista ergo dilige, ista concupisce, ista omnibus modis quaere. Propter haec acquirenda et obtinenda fac eleemosynas, funde orationes, exerce jejunia, quantum sine laesione corporis tui potes. Bona vero illa terrena noli diligere, quantalibet tibi abundent: sic eis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa. Omnia quippe talia peribunt; sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt. 12. Si enim conjugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in sanctitate continentiae viveres: adderem, quod tunc fieri prohibuimus, ut jam te, quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis rebus bellicis abstraheres, et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas; ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritualia nequitiae (Eph. VI, 12), id est diabolum et angelos ejus. Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen quos non vident, vincunt, ista vincendo quae sentiunt. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, conjux impedimento est, sine cujus consensione continenter tibi non licet vivere; quia etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen, nihil eorum sciens, innocenter et simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes Deo quod te debere cognoscis. Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam conjugalem, et roga Deum, qui te de necessitatibus eruet, ut quod non potes modo, possis aliquando. Verumtamen ut Deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias bona opera, et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit conjux, aut impedire non debet. Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem charitas jussit, qua te secundum Deum, non secundum hoc saeculum diligo: quia et cogitans quod scriptum est, Corripe sapientem, et amabit te; corripe stultum, et adjiciet odisse te (Prov. IX, 8); non te utique stultum, sed sapientem debui cogitare. EPISTOLA CCXXI . Quodvultdeus Augustino, flagitans ut haereseon omnium quae adversus christianam fidem pullularunt, catalogum scribat, earumque errores et ritus paucis complectatur. Domino merito venerabili, et vere beatissimo patri AUGUSTINO episcopo, QUODVULTDEUS diaconus. 1. Diu trepidus fui, et ausus hos meos aliquoties distuli: sed me principaliter, ut dici assolet, animavit Beatitudinis tuae benevolentia omnibus comprobata: quam dum considero, magis timui ne non petendo superbus, non quaerendo desidiosus, non pulsando piger a Domino judicarer. Sufficere autem mihi crederem hujusmodi tantummodo voluntatem, si fructum adipisci non possem: cum autem pro certo noverim, ostium divini sermonis, quod Venerationi tuae coelestis gratia patefecit, paratam esse mentem tuam sanctam, quam possidet Christus, non solum cunctis volentibus pandere, verum etiam nolentibus, ut introire non pigeat, persuadere; occupationi Reverentiae tuae multiloquio superfluo moram non faciam, sed desiderium obsecrationis meae breviter indicabo.
2. Nonnullos in clero hujusce etiam amplissimae civitatis esse imperitos, ex meipso conjicio, et quantum universo illi ordini profuturum sit quod expeto, considerationi Sanctitatis tuae discutiendum offero. Privilegio namque cunctorum qui hoc de spiritualibus tuis laboribus promerentur, etiam me indignum consecuturum esse praesumo, domine merito venerabilis, et vere beatissime pater. Precor igitur Beatitudinem tuam, ut ex quo christiana religio haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo, de Poenitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento; et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt: quae etiam Baptismum habeant, quaeve non habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia; qualiter suscipiat venientes, et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat, digneris exponere. 3. Nec me tantae Beatitudo tua credat ineptiae, ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non expeto; id enim multipliciter factum esse non dubito: sed breviter, perstricte atque summatim, et opiniones rogo cujuslibet haeresis exponi, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi: ut velut quodam ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam objectionem aut convictionem uberius, plenius ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et praecipue a Veneratione tua in hoc ipsum constat elaboratum. Sufficiet autem admonitio talis, ut puto, doctis et imperitis, otiosis et occupatis, et ad cujuslibet gradus ministerium Ecclesiae undecumque promotis; dum et ille qui multa legit, eadem breviter recordatur, et compendio ignarus instruitur, ut noverit quid teneat, quid evitet quid aversetur ne faciat, quid ut faciat assequatur. Fortassis autem, si tamen quod arbitror verum est, etiam adversus calumniantium malignas mentes et dolosa labia opus hoc parvum inter caetera mirifica testimonio coronae tuae non deerit: ut quibus patet campus calumniandi profusior, validis et ex omni parte conclusis fidei limitibus coarctati, omnibusque veritatis telorum generibus circumacti, etiam uno multiformi jaculo repente prostrati, morticinos spiritus non audeant anhelare. 4. Video quam onerosus exsistam, meliora cogitanti, et disponenti majora sancto seni, et querelas corporis sustinenti. Sed per Christum Dominum rogo, qui te participem sapientiae suae sine invidia esse concessit, ut hanc gratiam dones indoctis Ecclesiae, qui te agnoscis sapientibus atque insipientibus debitorem (Rom. I, 14), merito ac jure dicturus: « Videte quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem » (Eccli. XXIV, 47, et XXXIII, 18). Potui adhuc offerre supplices et multiplices preces, et mecum imperitorum classes adsciscere; sed malui jam audire dictantem, quam adhuc occupare legentem. EPISTOLA CCXXII. Augustinus Quodvultdeo, excusans propositi operis difficultatem, remque ab aliis tentatam esse admonens. Dilectissimo filio et condiacono QUODVULTDEO, AUGUSTINUS episcopus. 1. Acceptis litteris Charitatis tuae, ubi a me ardentissimo studio postulasti ut de omnibus haeresibus quae post Domini Salvatoris adventum adversus ejus doctrinam pullulaverunt, aliquid breviter scriberem; quam sit hoc difficile, continuo reperta occasione rescripsi per filium meum Hipponensium primarium Philocalum: mox autem etiam ista oblata est, qua nunc rescribo, et breviter difficultatem operis ejus ostendo.
2. Philastrius quidam Brixiensis episcopus, quem cum sancto Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum; nec illas haereses praetermittens, quae in populo Judaeo fuerunt ante adventum Domini, easque viginti octo commemoravit; et post Domini adventum centum viginti octo. Scripsit hinc etiam graece episcopus Cyprius Epiphanius, in doctrina catholicae fidei laudabiliter diffamatus: sed ipse utriusque temporis haereses colligens, octoginta complexus est. Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen inter se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse haeresis, et aliud alteri. Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium, quas noverat Philastrius, cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem invenerimus; ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse plurimas, si tam plures esset ille complexus, et iste pauciores. Sed procul dubio in ea quaestione ubi disceptatur quid sit haeresis, non idem videbatur ambobus; et revera hoc omnino definire difficile est: et ideo cavendum, cum omnes in numerum redigere conamur, ne praetermittamus aliquas, quamvis haereses sint; aut annumeremus aliquas, cum haereses non sint. Vide ergo ne forte librum sancti Epiphanii tibi mittere debeam: ipsum enim arbitror Philastrio doctius hinc locutum; qui possit apud Carthaginem in latinam linguam verti facilius atque commodius, ut tu potius praestes nobis quod quaeris a nobis. 3. Perlatorem multum commendo. Subdiaconus est de nostra dioecesi; de fundo autem viri spectabilis, nobisque charissimi Orontii. Pro illo autem, et pro ejus patre, a quo adoptatus est, etiam ad ipsum scripsi: quas litteras cum legerit christiana Benignitas tua, peto ut eas apud memoratum virum tua intercessione adjuvare digneris. Misi autem cum illo etiam hominem Ecclesiae, ne ad tuam Sanctitatem difficilis ei esset accessus: non enim parum de illo sollicitus sum; a qua me sollicitudine Dominus, ut spero, per tuae charitatis instantiam liberabit. Peto etiam mihi rescribere non graveris, quemadmodum sit in fide catholica ille Theodosius per quem Manichaei nonnulli sunt proditi; et ipsi quos ab eo proditos, putamus esse correctos. Si quid etiam de profectione sanctorum episcoporum forte audivisti, fac ut noverim. Deo vivas. EPISTOLA CCXXIII. Augustino Quodvultdeus, rursum efflagitans ut scribat opusculum de haeresibus. Domino merito venerabili, ac beatissimo sacro patri AUGUSTINO episcopo, QUOVULTDEUS diaconus, 1. Unum quidem Reverentiae tuae commonitorium, quod per ecclesiasticum dignatus es destinare, suscepi. Nam quod prius directum esse Beatitudo tua significavit, per virum honorabilem Philocalum, necdum ad me pervenit. Verum quamvis conscius propriorum semper fuerim peccatorum, nunc tamen evidenter agnovi adipiscendo illi quod exoravi muneri, meam toti Ecclesiae impedimento esse personam. Sed omnino confido quoniam qui per Unici sui gratiam, humani generis dignatus est delere facinora, nec mea in perniciem cunctorum praevalere permittet, potiusque ubi abundavit peccatum, gratiam faciet redundare (Rom. V, 20), domine merito venerabilis, ac beatissime pater. Difficultatem operis quod instruendis imperitissimis nobis per tuam beneficentiam praestari suppliciter exoravi, nec ipse ignorans ante praedixi; sed de divini fontis ubertate quam tibi Dominus tribuit, veraci corde praesumpsi.
2. Nam etsi Philastrius et Epiphanius venerandi episcopi tale aliquid scripsisse memorantur, quod procul dubio me inter caetera, imo sicut omnia, latet; non tamen arbitror eos hanc curam diligentiamque adhibuisse, ut singulis quibusque opinionibus contrarias etiam opiniones adjungerent, ritusque subjicerent; tum denique opus illud utriusque qualecumque sit, non habet fortassis eam quam desidero brevitatem. Frustra etiam homini qui latina non didicit, graeca facundia delegatur; quia non ego tantummodo consilium, sed et auxilium postulavi. Quid autem Venerationem tuam de interpretum non solum difficultate, sed etiam obscuritate admoneam, cum ipse hoc magis, ac plene dijudices? Accedit ad causam, quod nonnullae etiam post illorum obitum haereses emersisse doceantur, quarum nullam illi fecerint mentionem. 3. Quamobrem ad peculiare patrocinium pietatis tuae confugio, et voce mea, sed universali desiderio, paratum ad misericordiam sacrosanctum pietatis pectus appello; sequestratis saporibus peregrinis, considerato textu prioris epistolae, panem Afrum, quem nostra provincia solet habere praecipuum, coelesti etiam manna conditum, sero pulsanti, et famem patienti non deneges. Profecto enim nec ego pulsare cessabo, donec ipse concedas; ut quod non impetrat privilegium, ubi nullum est meritum, saltem indefessa importunitas mereatur. EPISTOLA CCXXIV. Augustinus Quodvultdeo, spondens se de haeresibus scripturum, dum per alias occupationes licebit. Nunc enim ab Alypio se urgeri dicit, ut posterioribus Juliani libris respondeat. Domino sinceriter dilectissimo, fratri et condiacono QUODVULTDEO, AUGUSTINUS episcopus. 1. Cum mihi haec scribendi offerretur occasio per Fussalensem presbyterum, quem commendo charitati tuae, recensui epistolam tuam, in qua petis ut de haeresibus quae oriri potuerunt ex quo Domini in carne nuntiari coepit adventus, aliquid scriberem. Hoc autem feci, ut viderem utrum jam deberem opus ipsum aggredi, et inde tibi aliquid mittere; ubi considerares tanto esse difficilius, quanto vis effici brevius. Sed ne hoc quidem potui, talibus curis supervenientibus impeditus, a quibus omnino dissimulare non possem: nam me et ab eo quod habebam in manibus, averterunt.
2. Hoc autem est, ubi respondeo libris Juliani, quos octo edidit post illos quatuor quibus ante respondi. Hos enim cum Romae accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque transmisit; promittens alios tres cito se esse missurum, et multum instans ne respondere differrem. Cujus instantia coactus sum remissius agere quod agebam; ut operi utrique non deessem, uni diebus, alteri noctibus, quando mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non desistentibus parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam: nam retractabam opuscula mea; et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo quod legi deberet et posset, operabar. Et duo volumina jam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam: eosque ducentos triginta duos esse cognovi. Restabant epistolae, deinde tractatus populares, quos Graeci homilias vocant. Et plurimas jam epistolarum legeram, sed adhuc nihil inde dictaveram, cum me etiam isti Juliani libri occupare coeperant, quorum nunc quarto respondere coepi. Quando ergo id explicavero, quintoque respondero, si tres non supervenerint, dispono (si Deus voluerit) et quod poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione opusculorum meorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis. 3. Hoc ideo insinuavi Sanctitati tuae, ut quantum tibi desiderium est sumendi quod poscis, tanto flagrantius a Domino mihi poscas adjutorium, quo serviam laudabili studio tuo, atque utilitati eorum quibus id existimas profuturum, domine sinceriter dilectissime frater. Commendo iterum perlatorem, et negotium propter quod eo perrexit; si cognoveris apud quem agendum sit, peto ne pigeat adjuvare. Non enim possumus necessitates hominum ejusmodi deserere, qui nostri non coloni, sed quod majus est, fratres sunt, et in charitate Christi ad curam pertinent nostram. Deo vivas. EPISTOLA CCXXV . Prosper Augustino, de reliquiis pelagianae haereseos in Gallia sub catholico nomine clam succrescentibus certiorem ipsum faciens, ac referens quorumdam querelas de iis quae Augustinus adversus Pelagianos scripsisset de hominum discretione, de vocatione secundum propositum ac praedestinatione electorum, de praeveniente gratia, deque praefixo electorum numero; petens ut quae in istis quaestionibus obscuriora sunt, quam lucidissimis expositionibus aperiat. Domino beatissimo papae, ineffabiliter mirabili, incomparabiliter honorando, praestantissimo patrono AUGUSTINO, PROSPER. 1. Ignotus quidem tibi facie, sed jam aliquatenus, si reminiscaris, animo ac sermone compertus; nam per sanctum fratrem meum Leontium diaconum misi epistolas et recepi; nunc quoque Beatitudini tuae scribere audeo, non solum salutationis, ut tunc, studio, sed etiam fidei, qua Ecclesia vivit, affectu. Excubante enim pro universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et adversus haereticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante, nullo modo mihi verendum putavi ne onerosus tibi, aut importunus essem in eo quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam pertinet: cum potius reum futurum esse me crederem, si ea, quae valde perniciosa esse intelligo, ad specialem patronum fidei non referrem.
2. Multi ergo servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt, in Sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti. Et cum aliquandiu tarditatem suam culpare maluerint, quam non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem Beatitudinis tuae expositionem voluerint postulare; evenit ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quosdam intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia, plenum divinae auctoritatis emitteres. Quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas; quia universis quaestionibus de quibus consulenda erat Sanctitas tua, tam plene illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter studueris, ut quae apud nos erant turbata componeres. Recensito autem hoc Beatitudinis tuae libro, sicut qui sanctam atque apostolicam doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intelligentiores multo instructioresque sunt facti; ita qui persuasionis suae impediebantur obscuro, aversiores quam fuerant, recesserunt. Quorum tam abrupta dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium virtutum studio viris spiritus pelagianae impietatis illudat: deinde ne simpliciores quique, apud quos horum magna est de probitatis contemplatione reverentia, hoc tutissimum sibi aestiment quod audiant eos, quorum auctoritatem sine judicio sequuntur, asserere. 3. Haec enim ipsorum definitio ac professio est: Omnem quidem hominem Adam peccante peccasse; et neminem per opera sua, sed per Dei gratiam regeneratione salvari: universis tamen hominibus propitiationem, quae est in Sacramento sanguinis Christi, sine exceptione esse propositam, ut quicumque ad fidem et ad Baptismum accedere voluerint, salvi esse possint. Qui autem credituri sunt, quive in ea fide, quae deinceps per gratiam sit juvanda, mansuri sunt, praescisse ante mundi constitutionem Deum, et eos praedestinasse in regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros electione, et de hac vita bono fine excessuros esse praeviderit. Ideoque omnem hominem ad credendum et ad operandum divinis institutionibus admoneri, ut de apprehendenda vita aeterna nemo desperet, cum voluntariae devotioni remuneratio sit parata. Hoc autem propositum vocationis Dei, quo vel ante mundi initium, vel in ipsa conditione generis humani, eligendorum et rejiciendorum dicitur facta discretio, ut secundum quod placuit Creatori, alii vasa honoris, alii vasa contumeliae sint creati, et lapsis curam resurgendi adimere, et sanctis occasionem teporis afferre; eo quod in utraque parte superfluus labor sit, si neque rejectus ulla industria possit intrare, neque electus ulla negligentia possit excidere: quoquo enim modo se egerint, non posse aliud erga eos quam Deus definivit, accidere; et sub incerta spe cursum non posse esse constantem, cum, si aliud habeat praedestinantis electio, cassa sit adnitentis intentio. Removeri itaque omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio humanas praeveniat voluntates: et sub hoc praedestinationis nomine, fatalem quamdam induci necessitatem; aut diversarum naturarum dici Dominum conditorem, si nemo aliud possit esse quam factus est. Atque ut brevius ac plenius quod opinantur exponam, quidquid in libro hoc ex contradicentium sensu Sanctitas tua sibi opposuit, quidquid etiam in libris contra Julianum ab ipso sub hac quaestione objectum, potentissime debellasti; hoc totum ab istis sanctis intentiosissime conclamatur. Et cum contra eos scripta Beatitudinis tuae validissimis et innumeris testimoniis divinarum Scripturarum instructa proferimus, ac secundum formam disputationum tuarum, aliquid etiam ipsi quo concludantur astruimus; obstinationem suam vetustate defendunt: et ea quae de Epistola apostoli Pauli Romanis scribentis, ad manifestationem divinae gratiae praevenientis electorum merita proferuntur, a nullo unquam ecclesiasticorum ita esse intellecta, ut nunc sentiuntur, affirmant. Cumque ut ipsi ea exponant secundum quorum velint sensa, deposcimus, nihil se profitentur invenisse quod placeat, et de his taceri exigunt, quorum altitudinem nullus attigerit. Eo postremo pervicacia tota descendit, ut fidem nostram aedificationi audientium contrariam esse definiant, ac sic, etiamsi vera sit, non promendam: quia et perniciose non recipienda tradantur; et nullo periculo, quae intelligi nequeant, conticeantur. 4. Quidam vero horum in tantum a pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi gratiam quae omnia praeveniant merita humana, cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur; ad conditionem hanc velint uniuscujusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni et mali, et ad cognitionem Dei et ad obedientiam mandatorum ejus possit suam dirigere voluntatem, atque ad hanc gratiam qua in Christo renascimur, pervenire, per naturalem scilicet facultatem, petendo, quaerendo, pulsando: ut ideo accipiat, ideo inveniat, ideo introeat, quia bono naturae bene usus, ad istam salvantem gratiam, initialis gratiae ope meruerit pervenire. Propositum autem vocantis gratiae in hoc omnino definiunt, quod Deus constituerit nullum in regnum suum, nisi per Sacramentum regenerationis assumere, et ad hoc salutis donum omnes homines universaliter, sive per naturalem, sive per scriptam legem, sive per evangelicam praedicationem vocari: ut et qui voluerint, fiant filii Dei, et inexcusabiles sint qui fideles esse noluerint; quia justitia Dei in eo sit, ut qui non crediderint, pereant; bonitas in eo appareat, si neminem repellat a vita, sed indifferenter universos velit salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Jam hic proferunt testimonia quibus divinarum Scripturarum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates, qui ex libero arbitrio, aut faciant quae jubentur, aut negligant: et consequens putant ut quia praevaricator ideo dicitur non obedisse, quia noluit, fidelis quoque non dubitetur ob hoc devotus fuisse, quia voluit; et quantum quisque ad malum, tantum habeat facultatis ad bonum; parique momento animum se vel ad vitia, vel ad virtutes movere, quem bona appetentem gratia Dei foveat, mala sectantem damnatio justa suscipiat. 5. Cumque inter haec innumerabilium illis multitudo objicitur parvulorum, qui utique excepto originali peccato, sub quo omnes homines similiter in primi hominis damnatione nascuntur, nullas adhuc habentes voluntates. nullas proprias actiones, non sine Dei judicio secernuntur; ut ante discretionem boni ac mali de usu vitae istius auferendi, alii per regenerationem inter coelestis regni assumantur haeredes, alii sine Baptismo inter mortis perpetuae transeant debitores: tales aiunt perdi, talesque salvari, quales futuros illos in annis majoribus, si ad activam servarentur aetatem, scientia divina praeviderit Nec considerant se gratiam Dei, quam comitem, non praeviam humanorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus subdere, quas ab ea, secundum suam phantasiam, non negant esse praeventas. Sed in tantum quibuscumque commentitiis meritis electionem Dei subjiciunt, ut quia praeterita non exstant, futura, quae non sint futura, confingant, novoque apud illos absurditatis genere, et non agenda praescita sint, et praescita non acta sint. Hanc sane de humanis meritis praescientiam Dei, secundum quam gratia vocantis operetur, multo sibi rationabilius videntur astruere, cum ad earum nationum contemplationem venitur, quae vel in praeteritis saeculis dimissae sunt ingredi vias suas, vel nunc quoque adhuc in veteris ignorantiae impietate depereunt, nec ulla eis aut Legis aut Evangelii illuminatio coruscavit; cum tamen, in quantum praedicatoribus ostium apertum est et via facta est, gentium populus, qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem viderit magnam (Isai. IX, 2, et Matth. IV, 16); et qui quondam non populus, nunc autem populus Dei sit; et quorum aliquando non misertus est, nunc autem misereatur (Osee II, 23, 24, et Rom. IX, 25): praevisos inquiunt a Domino credituros, et ad unamquamque gentem ita dispensata tempora ac ministeria magistrorum, ut exortura erat bonarum credulitas voluntatum: nec vacillare illud, quod « Deus omnes homines » velit « salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire » (I Tim. II, 4); quandoquidem inexcusabiles sint qui et ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intelligentia naturali, et Evangelium ideo non audierint, quia nec fuerint recepturi. 6. Pro universo autem humano genere mortuum esse Dominum nostrum Jesum Christum, et neminem prorsus a redemptione sanguinis ejus exceptum, etiamsi omnem hanc vitam alienissima ab eo mente pertranseat; quia ad omnes homines pertineat divinae misericordiae Sacramentum: quo ideo plurimi non renoventur, quia quod nec renovari velle habeant, praenoscantur. Itaque, quantum ad Deum pertinet, omnibus paratam vitam aeternam; quantum autem ad arbitrii libertatem, ab his eam apprehendi, qui Deo sponte crediderint, et auxilium gratiae merito credulitatis acceperint. In istam vero talis gratiae praedicationem hi, quorum contradictione offendimur, cum prius meliora sentirent, ideo se vel maxime contulerunt, quia si profiterentur ab ea omnia bona merita praeveniri, et ab ipsa ut possint esse, donari; necessitate concederent Deum secundum propositum et consilium voluntatis suae, occulto judicio, et opere manifesto, aliud vas condere in honorem, aliud in contumeliam; quia nemo nisi per gratiam justificetur, et nemo nisi in praevaricatione nascatur. Sed refugiunt istud fateri, divinoque adscribere operi sanctorum merita formidant; nec acquiescunt praedestinatum electorum numerum nec augeri posse nec minui, ne locum apud infideles ac negligentes cohortantium incitamenta non habeant, ac superflua sit industriae ac laboris indictio, cujus studium cessante electione frustrandum sit: ita demum enim posse unumquemque ad correctionem aut ad profectum vocari, si se sciat sua diligentia bonum esse posse, et libertatem suam ob hoc Dei auxilio juvandam, si quod Deus mandat, elegerit. Ac sic, cum in his qui tempus acceperunt liberae voluntatis, duo sint quae humanam operentur salutem, Dei scilicet gratia et hominis obedientia; priorem volunt obedientiam esse quam gratiam, ut initium salutis ex eo qui salvatur, non ex eo credendum sit stare qui salvat, et voluntas hominis divinae gratiae sibi pariat opem, non gratia sibi humanam subjiciat voluntatem. 7. Quod cum perversissimum esse, revelante Dei misericordia, et instruente nos tua Beatitudine noverimus; possumus quidem ad non credendum esse constantes, sed ad auctoritatem talia sentientium non sumus pares: quia multum nos et vitae meritis antecellunt, et aliqui eorum, adepto nuper summo sacerdotii honore, supereminent; nec facile quisquam praeter paucos perfectae gratiae intrepidos amatores, tanto superiorum disputationibus ausus est contraire. Ex quo non solum his qui eos audiunt, verum etiam ipsis qui audiuntur, cum dignitatibus crevit periculum; dum et multos reverentia eorum aut inutili cohibet silentio, aut incurioso ducit assensu; et saluberrimum ipsis videtur quod pene nullius contradictione reprehenditur. Unde, quia in istis pelagianae pravitatis reliquiis non mediocris virulentiae fibra nutritur, si principium salutis male in homine collocatur; si divinae voluntati impie voluntas humana praefertur, ut ideo quis adjuvetur quia voluit, non ideo quia adjuvatur, velit; si originaliter malus receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male creditur; si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donaverit: tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum juvante Domino potes, diligentiam pietatis tuae, ut quae in istis quaestionibus obscuriora, et ad percipiciendum difficiliora sunt, quam lucidissimis expositionibus digneris aperire. 8. Ac primum, quia plerique non putant christianam fidem hac dissensione violari, quantum periculi sit in eorum persuasione patefacias. Deinde, quomodo per istam praeoperantem et cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium. Tum, utrum praescientia Dei ita secundum propositum maneat, ut ea ipsa quae sunt proposita, sint accipienda praescita: an per genera causarum et species personarum ista varientur; ut quia diversae sunt vocationes in his qui nihil operaturi salvantur, quasi solum Dei propositum videatur existere; in his autem qui aliquid boni acturi sunt, per praescientiam possit stare propositum: an vero uniformiter, licet dividi praescientia a proposito temporali distinctione non possit, praescientia tamen quodam ordine sit subnixa proposito; et sicut nihil sit quorumcumque negotiorum, quod non scientia divina praevenerit, ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non Deo auctore defluxerit. Postremo, quemadmodum per hanc praedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui praeordinati sunt ad vitam aeternam, nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur, nec occasionem negligentiae habeant, si se praedestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur, quaesumus, patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod retractatis priorum de hac re opinionibus, pene omnium par invenitur et una sententia, qua propositum et praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt; ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fecerit, quia finem uniuscujusque praeviderit, et sub ipso gratiae adjutorio in qua futurus esset voluntate et actione praescierit. 9. Quibus omnibus enodatis, et multis insuper, quae altiore intuitu ad causam hanc pertinentia magis potes videre, discussis; credimus et speramus non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum praesidio roborandam, sed etiam ipsos quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat, defaecatissimum lumen gratiae recepturos. Nam unum eorum praecipuae auctoritatis et spiritualium studiorum virum, sanctum Hilarium Arelatensem episcopum, sciat Beatitudo tua admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuae esse doctrinae; et de hoc quod in querelam trahit, jampridem apud Sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre. Sed quia utrum hoc facturus, aut quo fine sit facturus incertum est, et omnium nostrum fatigatio, providente hoc praesenti saeculo Dei gratia, in tuae charitatis et scientiae vigore respirat; adde eruditionem humilibus, adde increpationem superbis. Necessarium et utile est etiam quae scripta sunt scribere, ne leve existimetur quod non frequenter arguitur. Sanum enim putant esse quod non dolet, nec vulnus superducta cute sentiunt: sed intelligant perventurum ad sectionem, quod habuerit perseverantem tumorem. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu Christi coronet te in omni tempore, et ambulantem de virtute in virtutem glorificet in aeternum, domine papa beatissime, ineffabiliter mirabilis, incomparabiliter honorande, praestantissime patrone. EPISTOLA CCXXVI. Hilarius Augustino, de eodem argumento. Domino beatissimo ac toto affectu desiderando, et multum in Christo suscipiendo patri AUGUSTINO, HILARIUS. 1. Si cessantibus contradicentium quaestionibus gratae sunt plerumque studiosorum inquisitiones, ut etiam illa quae absque periculo ignorarentur, ediscant; arbitror gratiorem fore sedulitatem nostrae relationis, quae dum indicat secundum quorumdam prosecutiones quaedam adversantia veritati, non tam sibi quam illis qui turbantur et turbant, per consilium sanctitatis tuae satagit provideri, domine beatissime ac toto affectu desiderande, et multum in Christo suscipiende pater.
2. Haec sunt itaque quae Massiliae, vel aliis etiam locis in Gallia ventilantur. Novum et inutile esse praedicationi quod quidam secundum propositum eligendi dicantur, ut id nec arripere valeant nec tenere, nisi credendi voluntate donata. Excludi putant omnem praedicandi vigorem, si nihil quod per eum excitetur, in hominibus remansisse dicatur. Consentiunt omnem hominem in Adam periisse, nec inde quemquam posse proprio arbitrio liberari: sed id conveniens asserunt veritati, vel congruum praedicationi, ut, cum prostratis et nunquam suis viribus surrecturis annuntiatur obtinendae salutis occasio, eo merito quo voluerint et crediderint a suo morbo se posse sanari, et ipsius fidei augmentum, et totius sanitatis suae consequantur effectum. Caeterum ad nullum opus vel incipiendum, nedum perficiendum, quemquam sibi sufficere posse consentiunt: neque enim alicui operi curationis eorum annumerandum putant, exterrita et supplici voluntate, unumquemque aegrotum velle sanari. Quod enim dicitur, Crede, et salvus eris; unum horum exigi asserunt, aliud offerri; ut propter id quod exigitur, si redditum fuerit, id quod offertur deinceps tribuatur. Unde consequens putant exhibendam ab eo fidem, cujus naturae id voluntate Conditoris concessum est; et nullam ita depravatam vel exstinctam putant, ut non debeat vel possit se velle sanari; propter quod vel sanetur quis a sua, vel, si noluerit, cum sua aegritudine puniatur. Nec negari gratiam, si praecedere dicatur talis voluntas, quae tantum medicum quaerat, non autem quidquam ipsa jam valeat. Nam illa testimonia, ut est illud, « Sicut unicuique partitus est mensuram fidei » (Rom. XII, 3), et similia, ad id volunt valere, ut adjuvetur qui coeperit velle, non ut etiam donetur ut velit; rejectis ab hoc dono aliis pariter reis, et qui possent similiter liberari, si ea quae pariter indignis praestatur credendi voluntas, etiam ipsis similiter praestaretur. Si autem, aiunt, dicatur vel tatem omnibus remansisse, qua vel contemnere quis valeat, vel obedire, de compendio putant rationem reddi electorum vel rejectorum in eo quod unicuique meritum propriae voluntatis adjungitur. 3. Cum autem dicitur eis quare aliis vel alicubi praedicetur, vel non praedicetur, vel nunc praedicetur quod aliquando pene omnibus, sicut nunc aliquibus gentibus non praedicatum sit; dicunt id praescientiae esse divinae, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annuntiaretur, vel annuntietur, quando et ubi praenoscebatur esse credenda. Et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis, sed etiam Sanctitatis tuae disputatione antiquiore se probare testantur; ubi tamen eamdem gratiam non minore veritatis perspicuitate docueris: ut est illud quod dixit Sanctitas tua in quaestione contra Porphyrium, de tempore christianae religionis, « Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri » (Epist. 102, quaest. 2, n. 14): vel illud de libro in Epistolam ad Romanos, « Dicis itaque mihi, quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit » (Rom. IX, 19)? « Cui sane inquisitioni, inquis, sic respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, etiam non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescientia eligat credituros, et damnet incredulos: nec illos ex operibus eligens, nec istos ex operibus damnans; sed et illorum fidei praestans, ut bene operentur, et istorum impietatem deserendo obdurans, ut male operentur: » et iterum in eodem libro superius, « Aequales omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus omni modo aequalibus electio nominari. Sed quoniam Spiritus sanctus non datur nisi credentibus; non quidem Deus eligit opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum, ut per charitatem bona operemur: sed tamen eligit fidem, quia nisi quis credat, et in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est Spiritum sanctum, per quem infusa charitate bonum possit operari. Non ergo eligit opera cujusquam in praescientia, quae ipse donaturus est: sed fidem eligit in praescientia; ut quem crediturum esse praescivit, ipsum elegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam vitam consequeretur. Dicit enim Apostolus: « Idem Deus qui operatur omnia in omnibus » (I Cor. XII, 6). Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: quod enim credimus, nostrum est; quod autem operamur, illius » (In Expos. quarumdam propositionum ex Epist. ad Rom. propp. 12 et 60): et caetera in eodem opere; quae se acceptare et probare testantur, tanquam convenientia evangelicae veritati. 4. Caeterum praescientiam, et praedestinationem, vel propositum, ad id valere contendunt, ut eos praescierit, vel praedestinaverit, vel proposuerit eligere qui fuerant credituri: nec de hac fide posse dici, « Quid habes quod non accepisti » (I Cor. IV, 7)? cum in eadem natura remanserit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit. Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare, nisi perseverandi virtute percepta; hactenus accipiunt, ut quibus datur, inerti licet, praecedenti tamen proprio arbitrio tribuatur: quod ad hoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere medicinam. Caeterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet. Nolunt autem ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit. Nec ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt, ubi eis quantum putant ad obtinendum vel admittendum, evidens est qualecumque initium voluntatis. Illud etiam testimonium quod posuisti, « Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus » (Sap. IV, 11); tanquam non canonicum definiunt omittendum. Unde illam praescientiam sic accipiunt, ut propter fidem futuram intelligendi sint praesciti: nec cuiquam talem dari perseverantiam, a qua non permittatur praevaricari; sed a qua possit sua voluntate deficere et infirmari. 5. Asserunt inutilem exhortandi consuetudinem, si nihil in homine remansisse dicatur, quod correptio valeat excitare: quod quidem inesse naturae sic se dicere confitentur, ut hoc ipso quod ignoranti veritas praedicatur, ad beneficium praesentis gratiae referendum sit. Nam si sic praedestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de aliis ad alios nullus possit accedere; quo pertinet tanta extrinsecus correptionis instantia? Si ab homine, etsi non fides integra, saltem vel dolor compunctae infirmitatis exoritur, aut periculum demonstratae mortis horretur. Nam si non potest timere quis unde terretur, nisi ea voluntate quae sumitur; non ex eo culpandus quod nunc non vult: sed in eo et cum eo qui sic aliquando noluit, ut eam damnationem cum suis posteris mereretur incurrere, ut nunquam recta, semper autem prava vellet appetere. Si autem est qualiscumque dolor qui ad exhortationem corripientis oriatur: hanc ipsam dicunt causam, propter quam vel rejiciatur alius, vel alius assumatur: atque ita non opus esse partes constitui, quibus nec adjiciendum sit aliquid, nec detrahendum. 6. Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, quae vel tunc primo homini data est, vel nunc omnibus datur, « Ut ille acceperit perseverantiam, non qua fieret ut perseveraret, sed sine qua per liberum arbitrium perseverare non posset: nunc vero sanctis in regnum per gratiam praedestinatis non tale adjutorium perseverantiae detur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint, verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint » (Lib. de Corrept. et Gratia, capp. 11, 12). His verbis Sanctitatis tuae ita moventur, ut dicant quamdam desperationem hominibus exhiberi. Si enim, aiunt, ita Adam adjutus est, ut et stare posset in justitia et a justitia declinare, et nunc ita sancti juvantur, ut declinare non possint, siquidem eam acceperunt volendi perseverantiam, ut aliud velle non possint; vel sic quidam deseruntur, ut aut nec accedant, aut, si accesserint, et recedant: ad illam voluntatem pertinuisse dicunt exhortationis vel comminationis utilitatem, quae et persistendi et desistendi obtinebat liberam potestatem; non ad hanc cui nolle justitiam inevitabili necessitate conjunctum est, praeter illos qui sic concreati sunt his qui cum universa massa damnati sunt, ut exciperentur per gratiam liberandi. Unde in hoc solo volunt a primo homine omnium distare naturam, ut illum integris viribus voluntatis juvaret gratia volentem, sine qua perseverare non poterat: hos autem amissis et perditis viribus credentes tantum, non solum erigat prostratos, verum etiam suffulciat ambulantes. Caeterum quidquidlibet donatum sit praedestinatis, id posse et amitti et retineri propria voluntate contendunt: quod tunc falsum esset, si verum putarent eam quosdam perseverantiam percepisse, ut nisi perseverantes esse non possint. 7. Inde est quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum rejiciendorumque esse definitum numerum nolint: atque illius sententiae expositionem, non eam quae a te est deprompta, suscipiant, id est, ut nonnisi omnes homines salvos fieri velit; et non eos tantum qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus habeatur exceptus. Nec hoc timendum, quod quidam eo invito perire dicantur: sed quomodo, aiunt, non vult a quoquam peccari vel deseri justitiam, et tamen jugiter illa deseritur contra ejus voluntatem, committunturque peccata; ita eum salvari velle omnes homines, nec tamen omnes homines salvari. Testimonia etiam Scripturae quae de Saüle vel de David posuisti (Id. capp. 13, 14), non pertinere putant ad quaestionem quae de exhortatione versatur: alia autem ad id referunt, ut ex his eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque post voluntatem juvatur; vel ad ipsam vocationem, quae praestatur indignis. Hoc enim et illis locis tuorum opusculorum et aliorum, quae persequi longum est, se demonstrare testantur. 8. Parvulorum autem causam ad exemplum majorum non patiuntur afferri: quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse volueris, ac potius de eorum poenis malueris dubitari. Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi (lib. 3, c. 23), ut hanc eis occasionem potuerit exhibere. Hoc etiam de aliorum libris quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas tua non parum posse juvare contradictores, nisi majora, aut certe vel paria proferantur a nobis: non enim ignorat prudentissima pietas tua quanto plures sint in Ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia teneantur, aut a sententia transferantur. Ad summam, fatigatis omnibus nobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela convertitur, consentientibus etiam his qui hanc definitionem improbare non audent, ut dicant: Quid opus fuit hujuscemodi disputationis incerto tot minus intelligentium corda turbari? Neque enim minus utiliter sine hac definitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot praecedentibus libris et tuis et aliorum, cum contra alios, tum maxime contra Pelagianos, catholicam fidem fuisse defensam. 9. Haec, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut summa mea vota confitear, per me deferre maluissem; vel, quia hoc non merui, saltem prolixiore tempore omnia quibus moventur, collecta dirigere: ut quidquid de hac re contradicitur, quatenus refelli, vel si ia non potest, tolerari deberet, audirem. Sed quia neutrum ex voto provenit, malui quomodo potui haec comprehensa dirigere, quam penitus de tanta quorumdam contradictione reticere. Sunt ex parte tales personae, ut his, consuetudine ecclesiastica, laicos summam reverentiam necesse sit exhibere. Quod quidem ita curavimus Deo juvante servare, ut, cum opus fuit, non taceremus quae ad quaestionis hujus assertionem exiguitas nostrarum virium suggerebat. Sed nunc summatim, quantum festinatio perlatoris admisit, haec velut commonendo suggessi. Tuae sanctae prudentiae est dispicere quid facto opus sit, ut talium et tantorum superetur vel temperetur intentio. Cui ego jam parum prodesse existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas quam transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint. Sed plane illud tacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem, hoc excepto, in factis et dictis omnibus admirari. Tuum erit decernere quomodo sit in hoc eorum contradictio toleranda. Nec mireris quod aliter vel aliqua in hac epistola addidi, quantum puto, quae in superiore non dixeram; talis est enim nunc eorum definitio, praeter illa quae per festinationem aut oblivionem fortasse praeterii. 10. Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere tuo moliris, quaeso habere mereamur; maxime ut per eorum auctoritatem, si qua tibi in tuis displicent, a dignitate tui nominis jam non trepidi sequestremus. Librum etiam de Gratia et Libero Arbitrio non habemus; superest ut eum, quia utilem quaestioni confidimus, mereamur accipere. Nolo autem Sanctitas tua sic me arbitretur haec scribere, quasi de iis quae nunc edidisti, ego dubitem. Sufficiat mihi poena mea, quod a praesentiae tuae deliciis exsulatus, ubi salubribus tuis uberibus nutriebar, non solum absentia tua crucior, verum etiam pervicacia quorumdam, qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. Caeterum hac suspicione in tantum careo, ut potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, notabilem putem. Qualiter autem ad haec consulendum judices, ut dixi, tuae sapientiae derelinquo. Nam ad me hoc pertinere credidi, pro ea quam Christo vel tibi debeo charitate, ut quae in quaestionem veniunt, non tacerem. Quidquid pro ea gratia quam in te pusilli cum magnis miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a nobis charissima et reverendissima auctoritate decretum. Sane quia, urgente perlatore, timui ne vel non omnia, vel haec ipsa minus digne, conscius mearum virium, possem dirigere; egi cum viro, tum moribus tum eloquio et studio claro, ut quanta posset collecta suis litteris intimaret: quas conjunctas his destinare curavi. Est enim talis qui, etiam praeter hanc necessitatem, dignus tuae Sanctitatis notitia judicetur. Sanctus Leontius diaconus cultor tuus, cum meis parentibus multum te salutat. Memorem mei Paternitatem tuam Dominus Christus Ecclesiae suae annis pluribus donare dignetur, domine pater. Et infra: Sciat Sanctitas tua, fratrem meum, cujus maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo continentiam devovisse. Unde rogamus Sanctitatem tuam, ut orare digneris quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare et custodire dignetur. EPISTOLA CCXXVII . Augustinus Alypio seni, de Gabiniano recens baptizato, et de Dioscoro miraculis converso ad Christianismum. AUGUSTINUS, ALYPIO seni.
Frater Paulus hic est incolumis, apportat negotiorum suorum secundas curas; praestabit Dominus ut etiam ipsae ultimae sint. Multum vos salutat, et narrat gaudia de Gabiniano, quod ab illa sua causa misericordia Dei liberatus, non solum christianus, sed etiam fidelis sit valde bonus, per Pascha proxime baptizatus, in corde atque in ore habens gratiam quam percepit. Quantum eum desiderem, quando explicabo? sed nosti ut eum diligam. Archiater etiam Dioscorus christianus fidelis est, simul gratiam consecutus; audi etiam quemadmodum: neque enim cervicula illa vel lingua, nisi aliquo prodigio domaretur. Filia ejus in qua unica acquiescebat, aegrotabat, et usque ad totam desperationem salutis temporalis, eodem ipso patre renuntiante, pervenit. Dicitur ergo; et constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum, comes Peregrinus, vir laudabilis et bene christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicarit: dicitur ergo ille senex tandem conversus ad implorandam Christi misericordiam, voto se obligasse, christianum fore, si illam salvam videret. Factum est. At ille quod voverat dissimulabat exsolvere: sed adhuc manus excelsa. Nam repentina caecitate suffunditur: statimque venit in mentem unde illud esset; exclamavit confitens, atque iterum vovit, se recepto lumine impleturum esse quod voverat. Recepit, implevit: et adhuc manus excelsa. Symbolum non tenuerat, aut fortasse tenere recusaverat, et se non potuisse excusaverat: Deus viderat. Jam tum post festa omnia receptionis suae in paralysim solvitur multis ac pene omnibus membris, et etiam lingua. Tunc somnio admonitus confitetur per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit. Post illam confessionem redduntur officia omnium membrorum, nisi linguae solius; se tamen didicisse symbolum, ideoque memoria jam tenere nihilominus in eadem tentatione litteris fassus est: sicque omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum decolorabat naturalem quamdam ejus benignitatem, eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum. Quid dicam, nisi, Domino hymnum canamus, et superexaltemus eum in saecula, Amen?
EPISTOLA CCXXVIII . Augustinus Honorato, docens quandonam episcopo sive clericis fugere liceat, imminente obsidionis aut excidii periculo. Sancto fratri et coepiscopo HONORATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Charitati tuae misso exemplo epistolae quam fratri Quodvultdeo nostro coepiscopo scripsi, putabam me hoc onere caruisse quod mihi imposuisti, quaerendo consilium quid in his periculis quae tempora nostra invenerunt, facere debeatis. Quamvis enim epistolam illam breviter scripserim, nihil me tamen praetermisisse arbitror, quod et respondenti dicere, et quaerenti audire sufficeret: quandoquidem dixi nec eos esse prohibendos qui ad loca, si possunt, munita migrare desiderant; et ministerii nostri vincula, quibus nos Christi charitas alligavit, ne deseramus Ecclesias quibus servire debemus, non esse rumpenda. Ista quippe verba sunt quae in illa epistola posui ( Epist. ad Quodvultdeum episcopum, quae non exstat): Restat ergo, inquam, ut nos quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino, Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum (Psal. XXX, 3).
2. Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini praeceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis, Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X, 23): quis autem credat ita hoc Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges, quos suo sanguine comparavit? Numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit (Id. II, 14), qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus? Numquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est, et effugit manus ejus (II Cor. XI, 33), deserta est quae ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non ab aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et Sacramenti ejus, quod praecepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum, clericorum et laicorum est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti. 3. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii majus, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiuntur, apparet; illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent, manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa charitas quam Joannes apostolus commendat, dicens: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt; si comprehensi patiuntur, pro seipsis, non pro fratribus, utique patiuntur: qui vero propterea patiuntur, quia fratres, qui eis ad christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt. 4. Unde illud quod episcopum quemdam dixisse audivimus, Si Dominus nobis imperavit fugam in eis persecutionibus, ubi potest fructus esse martyrii; quanto magis debemus fugere steriles passiones, quando est barbaricus et hostilis incursus? verum est quidem et acceptabile, sed his quos ecclesiastici officii non tenent vincula. Nam qui clades hostiles ideo non fugit, cum possit effugere, ne deserat ministerium Christi, sine quo non possunt homines vel fieri vel vivere christiani, majorem charitatis invenit fructum, quam qui non propter fratres, sed propter seipsum fugiens, atque comprehensus non negat Christum, suscipitque martyrium. 5. Quid est ergo quod in epistola tua priore posuisti? dicis enim, Si in Ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminae constuprentur, incendantur ecclesiae, nos ipsi in tormentis deficiamus, cum de nobis quaeritur quod non habemus. Potens est quidem Deus audire preces familiae suae, et haec, quae formidantur, avertere; nec ideo tamen propter ista, quae incerta sunt, debet nostri officii esse certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies, non in rebus vitae hujus, sed alterius incomparabiliter diligentius sollicitiusque curandae. Nam si certa essent ista mala, quae timentur ne in locis in quibus sumus, forte contingant, prius inde fugerent omnes propter quos ibi manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent: non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi jam non fuerint quibus necesse sit ministrare. Ita quidam sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis: sed multo plures, illic manentibus propter quos manerent, sub eorumdem periculorum densitate manserunt. Et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est quod dicimus fieri non debere: neque enim tales docti auctoritate divina, sed humano vel errore decepti, vel timore sunt victi. 6. Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum; et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus (Joan. X, 12, 13)? Cur non istas duas dominicas verasque sententias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut jubetur, alteram ubi arguitur atque culpatur, sic intelligere student, ut inter se reperiantur non esse contrariae, sicut non sunt? Et hoc quomodo reperitur, nisi attendatur quod jam superius disputavi, tunc de locis in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur; aut etiam fuerit, et potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi: sicut in sporta submissus, quod supra memoravi, fugit Apostolus, cum a persecutore proprie ipse quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae; sicut fugit sanctus Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator, nequaquam a caeteris ministris deserta plebe catholica quae in Alexandria commanebat. Cum autem plebs manet, et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur; quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus? Veniet enim lupus; non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium dominici corporis defuit; et peribit infirmus in tua non scientia, sed ignorantia frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11). 7. Quod autem ad eos attinet, qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur; quare non potius contra suum timorem Domino miserante atque adjuvante fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quae multo amplius sunt tremenda, contingant? Fit hoc ubi Dei charitas flagrat, non mundi cupiditas fumat. Charitas enim dicit: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Sed charitas ex Deo est. Oremus ergo ut ab illo detur, a quo jubetur: et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritualis nequitiae gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur, ubi quandocumque, quocumque mortis genere, morituri sunt. Magis timeamus ne sensu interiori corrupto, pereat castitas fidei, quam ne feminae violenter constuprentur in carne: quia violentia non violatur pudicitia, si mente servatur; quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur. Magis timeamus ne lapides vivi exstinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis. Magis timeamus ne membra corporis Christi destituta spirituali victu necentur, quam ne membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur. Non quia ista non sunt vitanda cum possunt; sed quia potius ferenda sunt, quando vitari sine impietate non possunt: nisi forte quisquam contenderit non esse ministrum impium, qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium. 8. An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus; aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectionem et erogationem? Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos, qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati! quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitae aeternae requie non habebunt! quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et minostrorum! Vide quid faciat malorum temporalium timor, et quanta in eo sit acquisitio malorum aeternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas eis Dominus subministrat, omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici corporis communione fraudantur, omnes consolantur, aedificantur, exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quae timentur, avertere; parati ad utrumque, ut si non potest ab eis calix iste transire, fiat voluntas ejus (Matth. XXVI, 42) qui mali aliquid non potest velle. 9. Certe jam vides quod te scripseras non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21); nec habent illam de qua dictum est, Non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5); nec imitantur eum qui dixit, Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant (Id. X, 33). Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset: propter quod ait, Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere autem in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 23). 10. Hic forte quis dicat ideo debere Dei ministros fugere talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiae temporibus tranquillioribus servent. Recte hoc fit a quibusdam, quando non desunt alii per quos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur; quod fecisse Athanasium supra diximus: nam quantum necessarium fuerit Ecclesiae, quantumque profuerit, quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quae adversus Arianos haereticos ore illius et amore defensa est. Sed quando est commune periculum, magisque timendum est ne quisquam id facere credatur, non consulendi voluntate, sed timore moriendi, magisque fugiendi obsit exemplo, quam vivendi prosit officio, nulla ratione faciendum est. Denique sanctus David, ne se committeret periculis praeliorum, et fortassis exstingueretur, sicut ibi dictum est, lucerna Israel (II Reg. XI, 17), a suis hoc petentibus sumpsit, non ipse praesumpsit; alioquin multos imitatores fecisset ignaviae, qui eum crederent hoc fecisse non consideratione utilitatis aliorum, sed suae perturbatione formidinis. 11. Occurrit autem alia quaestio quam contemnere non debemus. Si enim haec utilitas negligenda non est, ut aliqui ministri propterea fugiant imminente aliqua vastitate, ut serventur qui ministrent eis quos post illam cladem residuos potuerint invenire; quid fiet ubi omnes videntur interituri, nisi aliqui fugiant? quid si enim hactenus saeviat illa pernicies, ut solos ministros Ecclesiae persequatur? Quid dicemus? an relinquenda est a ministris fugientibus Ecclesia, ne a morientibus miserabilius relinquatur? Sed si laici non quaeruntur ad mortem, possunt occultare quoquo modo episcopos et clericos suos, sicut ille adjuverit in cujus potestate sunt omnia, qui potest et non fugientem per mirabilem conservare potentiam. Sed ideo quaerimus quid nos facere debeamus, ne in omnibus exspectando divina miracula tentare Dominum judicemur. Non quidem talis est ista tempestas, quando laicorum et clericorum est commune periculum, sicut in navi una commune periculum est mercatorum atque nautarum. Verum absit ut tanti pendenda sit haec navis nostra, ut debeant eam nautae, et maxime gubernator, periclitantem deserere, etiamsi in scapham transiliendo vel etiam natando possint effugere. Quibus enim metuimus ne nostra desertione pereant, non temporalem mortem, quae quandoque ventura est, sed aeternam, quae potest, si non caveatur, venire, et potest, si caveatur, etiam non venire, metuimus. In communi autem periculo vitae hujus cur existimamus, ubicumque fuerit hostilis incursus, omnes clericos et non etiam omnes laicos esse morituros, ut simul finiant hanc vitam, cui sunt clerici necessarii? aut cur non speremus sicut laicos aliquos, sic etiam clericos remansuros, a quibus eis necessarium ministerium valeat exhiberi? 12. Quanquam, o si inter Dei ministros inde sit disceptatio, qui eorum maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur Ecclesia! Tale quippe certamen erit inter eos, ubi utrique ferveant charitate, et utrique placeant charitati. Quae disceptatio si aliter non potuerit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt. Qui enim dixerint se potius fugere debere, aut timidi videbuntur, quia imminens malum sustinere noluerunt; aut arrogantes, quia se magis qui servandi essent, necessarios Ecclesiae judicarunt. Deinde, fortassis ii qui meliores sunt, eligent pro fratribus animas ponere; et hi servabuntur fugiendo, quorum est minus utilis vita, quia minor consulendi et gubernandi peritia: qui tamen si pie sapiunt, contradicent eis quos vident et vivere potius oportere, et magis mori malle quam fugere. Ideo, sicut scriptum est, Contradictiones sedat sortitio, et inter potentes definit (Prov. XVIII, 18): melius enim Deus in hujuscemodi ambagibus, quam homines, judicat; sive dignetur ad passionis fructum vocare meliores et parcere infirmis, sive istos facere ad mala perferenda fortiores, et huic vitae subtrahere, quorum non potest Dei Ecclesiae tantum quantum illorum vita prodesse. Res quidem fiet minus usitata, si fiat ista sortitio: sed si facta fuerit, quis eam reprehendere audebit? Quis non eam, nisi imperitus, aut invidus, congrua praedicatione laudabit? Quod si non placet facere, cujus facti non occurrit exemplum, nullius fuga faciat ut Ecclesiae ministerium, maxime in tantis periculis necessarium ac debitum, desit. Nemo excipiat personam suam, ut si aliqua gratia videtur excellere, ideo se dicat vita, et ob hoc fuga, esse digniorem. Quisquis enim hoc putat, nimium sibi placet: quisquis autem etiam hoc dicit, omnibus displicet. 13. Sunt sane qui arbitrantur episcopos et clericos non fugientes in talibus periculis, sed manentes, facere ut plebes decipiantur, cum ideo non fugiunt, quia manere suos praepositos cernunt. Sed facile est hanc responsionem vel invidiam declinare, alloquendo easdem plebes, atque dicendo: Non vos decipiat, quod de loco isto non fugimus: non enim propter nos, sed propter vos potius hic manemus, ne vobis non ministremus quidquid saluti vestrae, quae in Christo est, novimus necessarium. Si ergo fugere volueritis, et nos ab istis, quibus tenemur, vinculis solvistis. Quod tunc puto esse dicendum, quando vere videtur utile esse ad loca tutiora migrare. Quo audito, si vel omnes vel aliqui dixerint, In illius potestate sumus, cujus iram nullus, quocumque vadit, evadit; cujus misericordiam, ubicumque sit, potest invenire qui nusquam vult ire, sive certis necessitatibus impeditus, sive laborare nolens ad incerta suffugia, et non ad finienda, sed ad mutanda pericula: procul dubio isti deserendi non sunt ministerio christiano. Si autem, hoc audito, abire maluerint, nec illis manendum est, qui propter illos manebant; quia ibi jam non sunt propter quos manere adhuc debeant. 14. Quicumque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiae necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit quod Dominus praecepit, sive permisit. Qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritualiter vivit, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem, et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus. Haec tibi, quia me consuluisti, frater dilectissime, qua existimavi veritate et certa charitate rescripsi; sed ne meliorem, si inveneris, sequaris sententiam, non praescripsi. Melius tamen quod in his periculis faciamus, invenire non possumus, quam orationes ad Dominum Deum nostrum, ut misereatur nostri. Quod ipsum, ut scilicet Dei Ecclesias non desererent, Dei dono nonnulli prudentes et sancti viri et velle et facere meruerunt, et inter dentes obtrectantium a sui propositi intentione minime defecerunt. EPISTOLA CCXXIX . Augustinus Dario comiti, qui pacis conferendae causa missus sit, gratulatur, et provocat ad rescribendum. Domino merito illustri, et magnificentissimo atque in Christo charissimo filio DARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi: quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido, et modo in Siccensi; alteri autem apud Sitifim te nosse provenit. Per hos ergo factum est, ut nec ego te habere incognitum possem. Neque enim quia me infirmitas corporis, et congenitum frigus, id est, genus aetatis non sinit coram tecum colloqui, ideo non te vidi: nam et iste mihi praesens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuae carnis, sed cordis ostendit, ut tanto suavius, quanto interius te viderem. Hanc faciem tuam et in sancto Evangelio, et nos, et tu ipse, propitio Deo, tanquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).
2. Magni quidem sunt, et habent gloriam suam, non solum fortissimi, sed etiam, quod verioris genus est laudis, fidelissimi bellatores, quorum laboribus atque periculis, Dei protegentis atque opitulantis auxilio, hostis indomitus vincitur, et quies reipublicae pacatisque provinciis comparatur: sed majoris est gloriae, ipsa bella verbo occidere, quam homines ferro; et acquirere vel obtinere pacem pace, non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem, sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem ne cujusquam sanguis quaereretur, es missus: est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. Proinde, domine merito illustris et magnificentissime, atque in Christo charissime fili, gaude isto tuo tam magno et vere bono, et fruere in Deo unde sumpsisti, ut talis esses, et talia gerenda susciperes. Confirmet Deus quod per te operatus est nobis (Psal. LXVII, 29). Accipe hanc salutationem nostram, et tuam dignare rependere. Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. Si ergo legisti quae dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus. Non multum displicent, quantum existimo, si propensiore charitate, quam severitate legisti. Non est multum; sed multum gratum, si pro litteris nostris, et his et illis, unam nobis epistolam reddas. Saluto et pignus pacis, quod Domino Deo nostro adjuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo. EPISTOLA CCXXX. Darius Augustino, pro litteris ab eo acceptis gratiam referens, et petens mitti sibi libros Confessionum, seque ipsius apud Deum precibus commendatum cupiens. DARIUS AUGUSTINO domino suo salutem. 1. Utinam, domine sancte pater, ut meum nomen ad aures tuas, coepiscoporum, ut ais, tuorum Urbani et Novati benigna erga me gratia faciente, perlatum est; ita memetipsum Deus omnium, Deus tuus, manibus tuis atque oculis obtulisset: non quo majorem, aut forsitan talem, qualem tantorum virorum apud te benevolus sermo, et litterarum mentio fecerat, tui me probasset melior lima judicii; sed ut coelestis sapientiae tuae verissimos atque immortales fructus, ore tuo potius, veluti cujusdam purae aquae dulcedinem, ab ipso fontis praesenti ac perpetuo liquore sumpsissem. O me, non modo ter aut quater, ut apud nescio quem est, sed millies, et omni numero plus beatum! si mihi datum esset praesenti intueri tuos vere sidereos vultus, vocemque divinam, ac divina canentem, et non solum mentis fructus, sed etiam cum aurium jucunditate sumere et haurire licuisset. Putarem profecto me quasdam immortalitatis leges, non modo de coelo, sed in ipso constitutum coelo suscipere, et quasdam Dei voces non longe de templo, sed prope ipsum Dei astantem tribunal audire.
2. Hoc ut mihi contingeret, propter ardentissimum tui desiderium forsitan merebar; propter conscientiam, fateor, non merebar. Sed absens quoque cepi fructus cupiditatis bonae non minimos, et est mihi de secundis bonis bonorum summa perfectio. Commendatus sum ei cui vellem, ore sanctorum et duorum locis ac regionibus inter se distantium sacerdotum; unius, quod jam dixi, de me benevolus sermo, et praesens, ut ita dicam, testimonium; alterius ejusdem sensus parilisque sententiae volantia ad te scripta concurrunt. Coronam mihi apud te quamdam, tanti ac tales viri, non viridantium florum germine, sed gloriosae vocis testimonio tanquam quibusdam perpetuitatis gemmulis texuerunt. Propter quod Deum summum oro pro te, et tuam intercessionem, sancte pater, expostulo, ut quoniam minime mihi testimonii tanti sum conscius, esse mihi talem vel quandoque proveniat. Jam illa nonne omnia absentiae meae detrimenta vicerunt, quod ipse nos alloqui, quod scribere, quod salutare dignaris, et absente me, absentem esse non pateris. Dolebam me modo post Deum . . . . . non visum: attamen non carnis faciem, sic enim ais, sed quod plus est, cordis attendis; eoque visus sum tibi esse jucundior, quo penitius inspexisti. Faxit Deus, ut judicio, mi pater, tuo respondeam, nec sim apud meam conscientiam reus, cum talem me, qualem tibi ipse formasti, interius ego non videam. 3. Bella me in eadem divina ac coelesti epistola tua, ex more tibi, quod laudare velles, eloquentia ministrante, bella me, inquam, verbo ais occidere. Hic vero, mi sancte pater, animus mihi tanquam e quibusdam cogitationum tenebris, quasi veras sui laudes recognovisset, emersit. Ut enim totum breviter ac simpliciter Beatitudini tuae confitear, si non exstinximus bella, certe distulimus; et Deo opitulante omnium principe, quae jam usque ad quemdam calamitatum apicem increverant mala, sopita sunt. Spero tamen ab eo, a quo quidquid bonum est totum sperare debemus, quin etiam epistolae tuae auguror benedictionem tam largam, tam certam, ut haec ipsa bellorum, quam dixi, dilatio, pacis habeat teneatque perennem ac perpetuam firmitatem. Dixisti enim, et perpetua Dei lege fixisti, ut gaudeam isto, ut tu ais, meo tam magno ac vere bono, et fruar in Deo, unde sumpsisse me dicis, ut et talis essem, et talia gerenda susciperem. Connectis deinde: « Confirmet, inquis, Deus quod per te operatus est nobis. » O vota non modo pro me, sed pro salute omnium nuncupata! Nec enim mea ista gloria separari a salute omnium potest, et ut ego orationibus tuis felix esse possim, una mecum omnes felices esse necesse est. Diu, pater, pro Romano imperio, pro Romana republica, pro his etiam, quos dignos esse tibi occurrerit, talia vota sumas ac nuncupes; quandoque te usque in coelum tollis, tradas posteris, mandesque sequentibus. 4. Satis progressus sum fortasse quam debui, sed parum locutus certe quam volui. Confiteor enim, scribens ad te vultus mihi tuos tanquam praesentis imaginor; et cum olim me sermo rudis et inops lingua deficiat, tamen quasi coram tecum colloquar fabulerque, non satior. Proinde hinc etiam nostra in te desideria metire. Cum jamdiu finem mereretur epistolaris paginae forsitan ingrata verbositas, subtrahimus verecundiam; dum cupiditati consulimus, et sermonem relinquere, esse a te recedere suspicamur. Nolo ergo non desinere, sed non possum: si enim credis, mi pater, adeo nostris sensibus ac praecordiis inhaesisti, ex quo non contenti tua fama tam gloriosa, tam maxima, scriptis te tuis intueri maluimus, cum una mihi, atque haec brevis epistola tua, ardoris tantas flammas, incendiaque commoverit. Unde deprecamur te, ac tota mente deposcimus, ut quoniam gentiles ritus te etiam legendo, ut nunquam alias, abunde affatimque contempsimus (quanquam enim a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi jura percepimus, tamen aliquoties sensibus nostris superfluae superstitionis superba vanitas inerrabat); peto ut etiam Confessionum libros a te perscriptos, nobis mittere ac donare digneris. Si enim alii quoque, prono animo ac benigna mente, tua nobis scripta largiti sunt, quanto magis de tuis ipse excusare non debes? 5. Fertur satrapae, seu regis potius cujusdam epistola, Deum Dominum Christum deprecantis, cum intra Judaeae regiones adhuc versaretur, et necdum in coelum suum remeaverat, quoniam is ad eum ire ac pergere per aegritudinem praepediretur, et sanari aliter se posse non crederet, ad se, si dignaretur, mundi salus ac medicina decurreret; et ne tantae majestati, quam ignarus rex provida, sed non perfecta mente, conceperat, injuria fieri videretur, laudasse insuper suam dicitur civitatem, ut pulchritudine urbis et regis hospitio Deus illectus, preces supplicis non dedignaretur. Adfuit Deus regi; sanatus est: et amplificato petitionis munere, per epistolam non modo salutem ut supplici, sed etiam securitatem ut regi transmisit; jussit insuper ejus urbem ab hostibus in perpetuum esse ac semper immunem. Quid his addi beneficiis potest? Ego humilis, et regum servus, a te meo domino peto ut apud istum Christum ac principem Deum quotidie pro meis peccatis intercedere ne cuncteris, ac pro me indefessus ores, ac petas quidquid ipse volueris. 6. Si tibi taedium affert longa epistola mea, hoc tuae magnanimitatis patientia moderare, et tibi imputa, quoniam ipse jussisti. Oramus tamen, atque identidem deprecamur, ut iterum scribas; sic enim fiet ut libenter suscepisse te scripta mea suspicari possimus. Deus donet nobis Beatitudinem tuam per multos annos pro nobis orantem, domine vere sancte pater. Filius noster Verimodus salutat Beatitudinem tuam, qui admodum gratulatus est quod in epistola ad nos tua ejus mentionem fecisse dignatus es. Nescio quae medicamenta ab archiatro, qui nobiscum est, accepta dedimus Lazapo sacro presbytero, ad tuam Beatitudinem deferenda; quae, ut vir memoratus affirmat, ad alleviationem doloris et morbi curationem non parum proficient. EPISTOLA CCXXXI. Augustinus Dario, declarans se ipsius litteris summopere delectatum, et quare; ubi multa obiter de humanae laudis amore dicit: mittitque ipsi Confessionum libros et alia quaedam sua opuscula. AUGUSTINUS servus Christi membrorumque Christi, DARIO filio membro Christi, in ipso salutem. 1. Quod acceperim libenter litteras tuas, mea rescripta indicio esse voluisti. Ecce rescribo, et tamen rescriptis hoc indicare non possum, vel istis, vel quibuslibet aliis, sive breviter, sive prolixissime scribam: neque enim aut paucis aut multis verbis indicari potest quod indicari verbis non potest. Et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquar: sed nulli eloquenti omnino concesserim, ut qualicumque et quantacumque epistola sua affectum explicet, quem fecit in mente tua, quod non possum ego, etsi eum possit ita in animo meo videre sicut ego. Restat ergo sic tibi indicare quod scire voluisti, ut in verbis meis, et quod non indicant, sentias. Quid igitur dicam, nisi delectatum me esse litteris tuis, delectatum valde? Repetitio verbi hujus, non est repetitio, sed quasi perpetua dictio: quia fieri non posset, ut semper diceretur, ideo factum est ut saltem repeteretur; sic enim fortasse dici potest.
2. Hic si quaerat aliquis, quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit; utrum eloquium? respondebo, Non: et ille forsitan respondebit, Ergo laudes tuae; sed de his quoque respondebo, Non: nec ideo, quia non sint ista in illa epistola; nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio, et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus. Ergone, ait quispiam, non te ista delectant? Imo vero. Neque enim mihi, ut ait quidam, cornea fibra est (Pers. Satyra 1), ut haec non sentiam, vel sine delectatione sentiam. Delectant et ista; sed ad illud quo me valde dixi esse delectatum, quid sunt ista? Nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est, vel suaviter grave: meis autem laudibus, cum profecto nec omnibus delecter, nec ab omnibus, sed eis qualibus me dignum esse arbitratus es, et ab eis qualis es, id est qui propter Christum diligunt servos ejus; etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum. 3. Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset, et ob hoc indoctior haberetur, totumque illud jucunditatis genus aspernatus esset; dictum illi est: Quid ergo audire te delectat? Ad quod ille respondisse fertur: Laudes meas. Viderint ergo quo fine et qua intentione illud dixisse crediderint, vel ipse qua dixerit. Erat enim secundum hoc saeculum vir magnificus. Nam etiam cum ei dictum fuisset, Quid igitur nosti? Rempublicam, inquit, ex parva magnam facere. Ego autem quod ait Ennius, Omnes mortales sese laudari exoptant, partim puto approbandum, partim cavendum. Ut enim appetenda est veritas, quae procul dubio est, etiamsi non laudetur, sola laudabilis; sic etiam ea, quae facile subrepit, vanitas in hominum laude fugienda est: haec est autem, vel cum ipsa bona, quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo; vel ea quoque vult in se multum quisque laudari, quae aut exigua laude, aut etiam vituperatione digniora sunt. Unde Horatius Ennio vigilantior ait: Laudis amore tumes? Sunt certa piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. (Horat. lib. 1, Epist. 1.) 4. Ita tumorem de amore laudis humanae, vel a se penitus morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit. Docuit itaque nos per Apostolum suum Magister bonus, neque propterea nos recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est, finem recti nostri non in hominum laudibus ponere; et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum. Etenim cum laudantur boni, non laudatis, sed laudantibus prodest. Nam illis, quantum ad ipsos attinet, quod boni sunt sufficit: sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni; quoniam sic indicant eos sibi placere, quos veraciter laudant. Dicit ergo Apostolus quodam loco, Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I, 10): et idem dicit alio loco, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; sed adjungens causam, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 32, 33). Ecce quid quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat, De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecumque charissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quae didicistis, et accepistis, et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV, 8, 9). Caetera igitur, quae supra commemoravi, virtutis nomine amplexus est, dicens, si qua virtus: illud autem quod subjecit, quaecumque bonae famae, alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo, si qua laus. Quod itaque ait, Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum tanquam dixerit: Si bona quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore tumescerem. Volebat ergo Apostolus placere omnibus, et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in seipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. Cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et vir bonus sis ne me fallas, et ea laudes quae ames, et quae amare utile ac salubre est, etiamsi non sint in me? neque hoc tibi tantum, sed etiam mihi prodest. Si enim non sunt in me, salubriter erubesco, atque ut sint inardesco. Ac per quod agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere, et abs te illa ac meipsum diligi propter illa: quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur, qui me sinceriter diligunt. 5. Ecce quam multa dixi, et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi. Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum, et non visum feci amicum; si tamen non visum dicere debeo, cujus non corpus, sed animam in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te, non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi? Quis enim esses jam quidem acceperam, sed qualis erga me esses, nondum tenebam. Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent satis dixi, multo uberius Ecclesiae Christi non dubito profuturas; quandoquidem etiam labores meos in defensione Evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior: eos enim latenter illustris illustras, clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. Si unde id sciam quaeris: talis mihi apparuisti in litteris tuis. Hinc jam vide quantum me illae litterae delectare potuerint: si bene de me existimas, cogitas quantum me Christi lucra delectent. Jamvero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi jura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus, ut nunquam alias, eisdem laboribus meis adjutum esse significas; parumne cogito quantum boni aliis, et quam multis, quam claris, et quam facile, quamque salubriter per illos caeteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante atque disseminante conferre? aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum jucunditate perfundi? 6. Quia igitur non potui verbis explicare quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde me delectaverint, dixi: jam quod nequivi satis dicere, id est, quantum delectaverint, tibi conjiciendum relinquo. Sume itaque, mi fili, sume, vir bone et non in superficie, sed in christiana charitate christiane; sume, inquam, libros, quos desiderasti, Confessionum mearum: ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum; et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3); nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me ne deficiam, sed perficiar; ora fili, ora. Sentio quid dicam, scio quid petam; non tibi videatur indignum, et quasi ultra merita tua: fraudabis me magno adjutorio, si non feceris. Non solum tu, sed etiam omnes qui ex ore tuo dilexerint, orate pro me: hoc eis me petivisse indica, et si multum nobis tribuitis, jussisse nos existimate quod petimus, et tamen date petentibus, vel obtemperate jubentibus. Orate pro nobis. Lege Litteras divinas, et invenies ipsos arietes nostros Apostolos petiisse hoc a filiis suis, sive praecepisse auditoribus suis. Ego certe quoniam hoc a me petiisti pro te, quantum faciam, videt qui exaudiat, qui videbat quia et ante faciebam: sed redde etiam in hac re dilectionis vicem. Praepositi vestri sumus; grex Dei estis: considerate et videte pericula nostra majora esse quam vestra, et orate pro nobis. Hoc enim et nobis condecet et vobis, ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti, pariterque evadamus hujus mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax ejus ad hoc proficit, quod Apostolus orare nos monuit, ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et charitate (I Tim. II, 2). Si enim desit pietas et charitas, quid est ab illis et a caeteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies, sive invitamentum, sive adjumentum? Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et charitate, quod nos pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus nusquam enim non est, cujus sumus. 7. Misi et alios libros quos non petisti, ne hoc tantummodo facerem quod petisti; de Fide rerum quae non videntur, de Patientia, de Continentia, de Providentia, et unum grandem de Fide et Spe et Charitate. Hos omnes si dum es intra Africam legeris, judicium tuum mitte de illis; aut mitte nobis, aut quo nobis a domino fratre Aurelio mittatur, ibi dimitte: quanquam et ubicumque fueris speramus inde litteras tuas, et hinc tu, dum possumus, nostras. Suscepi gratissime quae misisti; ubi et salutem meam quamvis corporalem, quoniam vis me utique sine impedimento malae valetudinis Deo vacare, et bibliothecam nostram, ut sint unde libri vel parentur vel reparentur, adjuvare dignatus es. Rependat tibi Dominus et hic et in futuro saeculo bona, quae talibus qualem te esse voluit, praeparavit. Pignus pacis apud te depositum, nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto. QUARTA CLASSIS. Epistolae a S. Augustino episcopo scriptae, quarum tempus minus compertum est. EPISTOLA CCXXXII . Madaurenses idololatras ad veram religionem hortatur, terrorem incutiens denuntiatione judicii extremi, quod venturum esse persuadet; quippe cum caetera de christiana religione in Scripturis praedicta jam evenerint: et demum perstringit mysterium Trinitatis et Incarnationis. Dominis praedicabilibus, et dilectissimis fratribus MADAURENSIBUS, quorum per fratrem Florentinum epistolam accepi, AUGUSTINUS. 1. Si forte illi qui inter vos catholici christiani sunt, talia mihi scripta miserunt, hoc tantum miror, quod non suo potius quam ordinis nomine. Si autem revera omnes aut prope omnes ordinis viri ad me dignati estis litteras dare, miror quod patri, et in Domino salutem scripsistis; quorum mihi superstitiosus cultus idolorum, contra quae idola facilius templa vestra quam corda clauduntur, vel potius quae idola non magis in templis quam in vestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus: nisi forte jam de salute ipsa, quae in Domino est, per quem me salutare voluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis. Nam si non ita est, quaeso vos, quid laesi, quid offendi benevolentiam vestram, ut me titulo epistolae vestrae irridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles, et dilectissimi fratres?
2. Quod enim scripsistis, Patri Augustino, in Domino aeternam salutem, cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum Dominum, et ad ipsam aeternam salutem aut jam esse conversos, aut per nostrum ministerium desiderare converti. Sed ubi legi caetera, refriguit animus meus: quaesivi tamen ab epistolae perlatore utrum jam vel essetis christiani, vel esse cuperetis. Cujus responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui quod Christi nomen, cui jam totum orbem subjectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum, sed etiam in nobis irridendum esse credidistis. Non enim potui cogitare alterum Dominum, secundum quem posset episcopus pater a vobis vocari, praeter Dominum Christum: et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistolae tolleretur, ubi aperte posuistis, Optamus te, domine, in Deo et Christo ejus, per multos annos semper in clero tuo gaudere. Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid mihi aliud occurrere potuit, aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta? Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusit viam? quis aspera dumeta substravit? quis rupium praerupta inimicus opposuit? postremo quis basilicae januam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem Domino per quem nos salutatis, eamdem salutem nobiscum habere nolitis? Si autem fallaciter atque irridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda imponitis, ut nomen ejus per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita attollere, sed insultatione adulatoria ventilare? 3. Sciatis me, charissimi, cum ineffabili pro vobis tremore cordis haec dicere: novi enim quanto graviorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud Deum, si frustra vobis haec dixero. Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus majores nostri gesta esse meminerunt, nobisque tradiderunt; omnia etiam quae nos videmus, et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina Scriptura non tacuit; sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitura esse praedicta sunt. Videtis certe populum Judaeorum avulsum a sedibus suis, per omnes fere terras disseminatum atque diffusum: et origo ejusdem populi, et incrementa, et regni amissio, et per cuncta dispersio, sicut praedicta, ita facta sunt. Videtis certe ex ipso populo verbum Dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse: ita haec omnia praenuntiata legimus, ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice christianae societatis, quae per Sedes Apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis, sub christiano nomine, quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus: praevisa, praedicta, scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione collapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata; ipsaque simulacra vel confringi, vel incendi, vel includi, vel destrui: atque ipsas hujus saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum christianum persequebantur, victas et domitas, non a repugnantibus, sed a morientibus Christianis, et contra eadem simulacra pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse, et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri, submisso diademate, supplicare. 4. Haec omnia Scripturae divinae, quae in manus omnium jam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt. Haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto majore auctoritate praedicata esse in sanctis Litteris invenimus. Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum judicium Dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem Litteris legimus, cum illa omnia sicut praedicta sunt venerint; numquidnam solum judicium Dei venturum non esse putabimus? Imo vero veniet, sicut illa omnia venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo judicio de sua possit infidelitate defendere; cum Christum cantet et justus ad aequitatem, et perjurus ad fraudem, et rex ad imperium, et miles ad pugnam, et maritus propter regimen, et uxor propter obsequium, et pater propter praeceptum, et filius propter obedientiam, et dominus propter dominationem, et servus propter famulatum, et humilis ad pietatem, et superbus ad aemulationem, et dives ut porrigat, et pauper ut sumat, et ebriosus ad phialam, et mendicus ad januam, et bonus ut praestet, et malus ut fallat; et christianus venerator, et paganus adulator, omnes Christum cantant, et qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi quem cantant rationem sine dubio reddituri sunt. 5. Est quiddam invisibile, ex quo Creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam, quo se ipsa summitas majestatis narrat et praedicat, non impar gignenti atque narranti Verbum, quo ille qui Verbum gignit, ostenditur. Est quaedam sanctitas, omnium quae sancta fiunt sanctificatrix, ipsius incommutabilis Verbi per quod narratur illud principium, et ipsius principii quod pari se Verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio. Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum, et dicendo non dicere; quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri, eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur deficiens quodammodo se oblivisci, et pergere in illud cujus visio nobis invisibilis est, quod est immortalitate indui, et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini? Quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes, peccata sua confitens, complanaverit, seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum Deum doctorem? 6. Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus; non potuit hoc nobis tanto magnificentius, quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi, sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se Angelis indicat Deus Pater, quod Virtus et Sapientia ejus est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis, quam humiliari exemplo Dei. Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus illa terrena felicitate praefulgens; sed Christus crucifixus, per totum terrarum orbem praedicatur. Quod riserunt prius populi superborum, et adhuc rident reliquiae: crediderunt autem prius pauci, nunc populi; quia tunc ad fidem paucorum, et contra irrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant. Sic tandem animadvertit terrena superbia, nihil in ipsis terrenis esse potentius humilitate divina (I Cor. I, 23-25), ut etiam saluberrima humilitas humana, contra insultantem sibi superbiam, divinae imitationis patrocinio tueretur. 7. Expergiscimini aliquando, fratres mei, et parentes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi vobis Deus mihi obtulit. Quantum potui quidem in negotio fratris Florentini, per quem litteras misistis, sicut Deus voluit, adfui et adjuvi; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset: prope omnes enim domus ipsius homines, qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentinum, et multum ejus orbitatem dolent. Sed epistola mihi a vobis missa est, ut non impudens esset epistola mea, cum, occasione a vobis accepta, idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. Sed obsecro vos, si eum non inaniter in ea epistola nominastis, ut non inaniter vobis ista scripserim. Si autem me irridere voluistis, timete illum quem prius judicatum irrisit superbus orbis terrarum, et nunc judicem subjectus exspectat: erit enim testis affectus in vos cordis mei, per hanc, quantum potui paginam expressus; erit testis vobis in judicio ejus qui credentes sibi confirmaturus est, et incredulos confusurus. Deus unus et verus vos ab omni hujus saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles, et dilectissimi fratres. EPISTOLA CCXXXIII . Augustinus Longiniano pagano philosopho, provocans illum ad scribendum quonam modo Deum colendum credat, quidve de Christo sentiat. LONGINIANO AUGUSTINUS.
Solere aiunt quemdam veterum dicere, quibus satis persuasum esset ut nihil mallent se esse quam viros bonos, his reliquam facilem esse doctrinam. Hanc sententiam (nam, si rite recolo, Socratica est) longe antiquior prophetica jam praecesserat, praecipiens homini breviter et simul, non tantum ut se nihil malit esse quam bonum, verum etiam unde fiat bonus: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto cordo tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Deut. VI, 5); et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Lev. XIX, 18). Hoc cui persuasum esset, non ei reliquam facilem, sed eam totam esse doctrinam duntaxat utilem ac salubrem. Multae enim doctrinae sunt, si tamen doctrinae dicendae sunt, vel superfluae, vel noxiae. Veterum Libris Christus attestans: In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Proinde, quia mihi videor inspexisse tanquam in speculo sermocinationis mecum tuae, nihil te esse malle quam virum bonum; Deum, quo nihil est melius, et unde humanus animus haurit ut bonus sit, quonam modo colendum credas, audeo percontari: nam quod eum colendum credas, jam teneo. Quaero etiam quid de Christo sentias. Quod enim eum non parvipendas, adverti: sed utrum ea et sola via quae ab illo demonstrata est, ad vitam beatam perveniri posse existimes, et aliqua ex causa non eam negligas ire, sed differas; an et aliam vel alias ad tam opimam et prae omnibus appetendam possessionem vias esse arbitreris, et aliquam earum jam te ingredi credas, nosse cupio, ut opinor, non impudenter. Diligo enim te propter id quod supra dixi, meque abs te diligi non temere existimo; nec ulla de re alia inter eos qui se benevole noverunt, sermo fructuosior, vel impenditur, vel reposcitur, vel accipitur, vel recipitur, quam unde boni beatique sumus.
EPISTOLA CCXXXIV . Longinianus Augustino, ad id respondens juxta Trimegistum et Platonicos, per minores deos perveniri ad summum Deum, sed non sine sacris purificatoriis. Domino venerando, et vere ac merito percolendo sancto patri AUGUSTINO, LONGINIANUS. 1. Beatus sum, et relucentis puro virtutis tuae lumine admodum illustratus, qui dignum me divini tui affaminis honore cumulandum esse duxisti. Sed grave mihi onus et difficillimam respondendi provinciam, domine venerande, satis imponis, praecipue tuis percontationibus, et sub hoc tempore in talibus explicandis, per meae opinionis sententiam, id est, a pagano homine. Quaestionibus siquidem abundet quod ex parte vel jamdudum inter nos convenerit, vel nunc identidem litteris magis magisque conveniat praeceptis, non dicam tantum Socraticis, nec tuis, Romanorum vir vere optime, propheticis, aut paucis Jerosolymiticis; sed etiam Orpheicis atque Ageticis, et Trimegisticis, longe ante illis antiquioribus, et pene rudibus adhuc saeculis diis auctoribus enatis, et toti orbi terrae certis limitibus partitae trifariam divinitus ostensis, priusquam nomen aut Europa caperet, aut Asia acciperet, aut Libya possideret virum bonum, ut tu, medius fidius, et eris et fuisti. Siquidem adhuc post hominum memoriam nisi Xenophontis figmentis compositae fabulae schema concedas, adhuc audierim, legerim, viderim neminem, aut certe post unum, nullum, quod, Deo teste, bono periculo certoque dixerim, nisi te, Deum et conniti semper agnoscere, et posse puritate animi, corporisque projecta gravedine sectari facillime, et spe perfectae conscientiae, non dubia credulitate tenere.
2. Verum qua via effici possit, magis est ut tu non nescias, et mihi non insinuato extrinsecus aliquo dissertes, quam ut a me, domine percolende, scias. Quia tunc, fateor, hujus boni in sedem profecturus sufficiens, ut mea expetunt sacerdotia, minime necdum, et si tamen potuero, viaticum colligo. Verum quid traditum sancte atque antiquitus teneam atque custodiam, ut potuero paucis edicam. Via est in Deum melior, qua vir bonus, piis, puris, justis, castis, veris dictis factisque, sine ulla temporum mutatorum captata jactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, ejus unius, et universi, et incomprehensibilis, et ineffabilis, infatigabilisque Creatoris impletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum vel cum Deo, aut a Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat. Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant. 3. De Christo autem tuae jam credulitatis carnali et spiritu Deo, per quem in illum summum, beatum, verum, et patrem omnium ire securus es, domine pater percolende, non audeo nec valeo quid sentiam exprimere; quia quod nescio, difficillimum credo definire. Ut autem me cultorem tuarum virtutum dignatus es jam olim scienti insinuare quod diligas, satis ad bonae vitae testimonium habeo, quod cum ne tibi displiceam, qui Deo te animamque tuam quotidie insinuas, custodio: intelligis procul dubio quod et ego te delectabiliter diligam, cum tui judicii de me habiti normam lineamque accipiens teneam. Sed ante omnia, quaeso te, ut exiguissimae opinioni meae veniam concedas, et sermoni meo ad te, quia coegisti, remisso forte, incongruo facile indulgeas, et me quid de his existimes, vel tu quid sentias, sanctis scriptis tuis, ut ille ait, jam non melle, sed nectare dulcioribus (Ovid. Trist. 5, Eleg. 5), si mereor, informare digneris. Dei pietate perfruaris, domine pater, ac perpetua sanctitate Deo placeas, quod necesse est. EPISTOLA CCXXXV. Augustinus Longiniano, explanari quaerens cur putari opus sacrificiis purificatoriis ei qui jam divinis virtutibus sit circumvallatus. LONGINIANO AUGUSTINUS. 1. Cepi fructum scripti mei, rescriptum scilicet Benevolentiae tuae. Unde jam video exortum et exorsum inter nos magnae hac de re magna disputationis quasi sementem: hoc est quod volebam prius, deinde quod adhuc volo, Deus adjuvabit. Id autem est, ut hoc coeptum debito ac salubri fine claudatur. Proinde, quod de Christo nihil temere tibi negandum vel affirmandum putasti, hoc in pagani animo temperamentum non invitus acceperim. Quod vero etiam scriptis meis doceri te cupis de hac re, nequaquam abnuam, neque desistam huic tam bonae mihique charissimae servire voluntati tuae. Sed prius opus est eliquare quodammodo, perspicuamque sumere sententiam tuam de antiquis sacris. Cum enim dixisses eam viam in Deum esse meliorem, qua vir bonus, piis, justis, puris, castis, veris dictis factisque sine ulla temporum mutatorum captata jactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, ejus unius, et universi, et incomprehensibilis, et infatigabilis, ineffabilisque Creatoris adimpletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum, vel a Deo, vel cum Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat (quae verba ex epistola tua recognoscis); cum addidisti, et aisti: Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis, expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant.
2. In his verbis sentio, ni fallor, videri tibi non sufficere ad viam qua itur ad Deum, uti vir bonus, piis, justis, puris, castis, veris dictis factisque promereatur deos, quorum comitatu vallatus in illum summum Deum omnium creatorem ire festinet, nisi etiam sacrorum antiquorum piis praeceptis expiationibusque purgetur. Quamobrem velim scire quid arbitreris esse per sacra purgandum in eo qui pie, juste, pure, veraciterque vivendo promeretur deos, et per eos unum illum deorum Deum. Si enim adhuc sacris purgandus est, utique mundus non est: et si mundus non est, pie, juste, pure casteque non vivit. Si enim jam ita vivit, jam mundus est: porro jam mundum atque purum, quid opus est sacris expiando purgari? Itaque hic nodus est disputationis nostrae, quo soluto consequentia videbimus: vivatne homo bene, ut sacris purgetur; an sacris purgetur, ut bene vivat: an ipse quantuscumque bene vivendi in homine modus nondum sit idoneus ad beatam vitam, quae ex Deo capitur, nisi accedant adjumenta sacrorum; an bene vivendi quaedam velut portio sit etiam sacra percipere, scilicet ut non aliud sit bene vivere, aliud sacrate vivere, sed bene vivendi terminis etiam sacrata vita claudatur. Horum quatuor quae proposui, quod potissimum probes, quaeso te litteris aperire non pigeat. Plurimum quippe interest ad id quod suscepimus inter nos colloquendo peragere, ne cum multa non necessaria, tanquam ea sentias quae forte non sentis, refellere molior, tempus necessarium in superfluis insumatur. Onerare te itaque epistola nolui, ut te cito rescribente caetera contexamus. EPISTOLA CCXXXVI . Augustinus Deuterio episcopo, significat se Victorinum hypodiaconum qui clam docuerat haeresim Manichaeorum, deprehensum e clericorum ordine submovisse; admonens ne illic recipiatur ad poenitentiam, nisi prodat quotquot novit eodem infectos errore. Docet autem qui apud Manichaeos fuerint auditores, qui electi. Domino beatissimo, et venerabiliter charissimo fratri et coepiscopo DEUTERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Nihil melius me facere posse arbitratus sum, quam ut tuae Sanctitati potissimum scriberem, ne per negligentiam in vestra provincia Domini nostri Jesu Christi ovile vastet inimicus, qui non desinit insidiari, ut perdat animas tam magno pretio comparatas. Mallianensem quemdam subdiaconum Victorinum, apud nos constitit esse Manichaeum, et in tam sacrilego errore sub nomine clerici latitabat: nam est etiam aetate jam senex. Ita est autem manifestatus, ut etiam ipse a me interrogatus, antequam a testibus coargueretur, negare non posset. Tot enim et tales esse jam sciebat, quibus se incautus effuderat, ut nihil aliud, si negare tentaret, quam, non dico impudentissimus, sed insanissimus appareret. Auditorem sane Manichaeorum, non electum se esse confessus est.
2. Auditores autem qui appellantur apud eos, et carnibus vescuntur, et agros colunt, et, si voluerint, uxores habent; quorum nihil faciunt qui vocantur electi. Sed ipsi auditores ante electos genua figunt, ut eis manus supplicibus imponantur non a solis presbyteris, vel episcopis, aut diaconibus eorum, sed a quibuslibet electis. Solem etiam et lunam cum eis adorant et orant. Die quoque dominico cum illis jejunant, et omnes blasphemias cum illis credunt, quibus Manichaeorum haeresis detestanda est; negantes scilicet Christum natum esse de virgine, nec ejus carnem veram confitentes fuisse, sed falsam: ac per hoc et falsam ejus passionem, et nullam resurrectionem fuisse contendunt. Patriarchas Prophetasque blasphemant. Legem per famulum Dei Moysen datam, non a vero Deo dicunt, sed a principe tenebrarum. Animas non solum hominum, sed etiam pecorum, de Dei esse substantia, et omnino partes Dei esse arbitrantur. Deum denique bonum et verum dicunt cum tenebrarum gente pugnasse, et partem suam tenebrarum principibus miscuisse, eamque toto mundo inquinatam et ligatam per cibos electorum suorum, ac per solem et lunam purgari asseverant: et quod purgari de ipsa parte Dei non potuerit, in fine saeculi aeterno ac poenali vinculo colligari; ut non solum violabilis et corruptibilis et contaminabilis credatur Deus, cujus pars potuit ad mala tanta perduci, sed non possit saltem totus a tanta coinquinatione et immunditia et miseria vel in fine saeculi purgari. 3. Has cum illis intolerabiles blasphemias, subdiaconus iste quasi catholicus, non solum credebat, sed quibus viribus poterat, edocebat. Nam docens patefactus est, cum se quasi discentibus credidit. Rogavit me quidem, posteaquam se Manichaeorum auditorem esse confessus est, ut eum in viam veritatis doctrinae catholicae revocarem: sed, fateor, ejus fictionem sub clerici specie vehementer exhorrui, eumque coercitum pellendum de civitate curavi. Nec mihi hoc satis fuit, nisi et tuae Sanctitati cum meis litteris intimarem, ut a clericorum gradu congrue ecclesiastica severitate dejectus, cavendus omnibus innotescat. Petenti autem poenitentiae locum, tunc credatur, si et alios quos illic novit esse, manifestaverit vobis, non solum in Malliana, sed in ipsa tota omnino provincia. EPISTOLA CCXXXVII . Augustinus Ceretio, de Priscillianistarum fraude in Scripturis, cum sacris, tum apocryphis exponendis; deque hymno quem a Christo dictum esse fingentes praeferebant canonicis Litteris. Domino beatissimo, et merito venerabili fratri et coepiscopo CERETIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Lectis his quae misit Sanctitas tua, videtur mihi Argirius in Priscillianistas aut nesciens irruisse, ita ut omnino utrum ipsi essent Priscillianistae ignoraret, aut jam ejusdem haeresis retibus implicatus. Nam scripturas illas Priscillianistarum esse non dubito. Vix autem mihi vacare utcumque potuit, aliis atque aliis sine intermissione necessitatibus superantibus, ut unus mihi saltem totus ex duobus ipsis codicibus legeretur. Nescio quo enim modo alius aberravit, et diligentissime inter nostros requisitus nullo modo potuit inveniri, domine beatissime, et merito venerabilis pater.
2. Hymnus sane quem dicunt esse Domini nostri Jesu Christi, qui maxime permovit Venerationem tuam, in scripturis solet apocryphis inveniri. Quae non propriae Priscillianistarum sunt, sed alii quoque haeretici eis nonnullarum sectarum impietate vanitatis utuntur; inter se quidem diversa sentientes, unde suas quisque varias haereses sunt secuti, sed scripturas istas habent in sua diversitate communes, easque illi praecipue frequentare assolent, qui Legem veterem et Prophetas canonicos non accipiunt. Negant enim haec ad Deum bonum, et ad Christum ejus Filium pertinere; sicut Manichaei, sicut Marcionistae, et caeteri quibus haec blasphemia damnabilis placuit. Qui etiam in Scripturis canonicis Testamenti Novi, hoc est in veris evangelicis et apostolicis Litteris, non accipiunt omnia, sed quod volunt, et libros eligunt quos accipiant, aliis improbatis. Sed et in singulis quibusque libris loca distinguunt quae putant suis erroribus convenire: caetera in eis pro falsis habent. Nam quidam Manichaei canonicum librum, cujus titulus est Actus Apostolorum, repudiant. Timent enim evidentissimam veritatem, ubi apparet sanctus Spiritus missus, qui est a Domino Jesu Christo in evangelica veritate promissus (Act. II, 2-4). Sub ejus quippe Spiritus nomine, a quo penitus alieni sunt, indocta hominum corda decipiunt, mira caecitate asserentes eamdem Domini promissionem in suo haeresiarcha Manichaeo esse completam. Quod et illi haeretici faciunt, qui vocantur Cataphryges, dicentes, per nescio quos insanos, Montanum scilicet et Priscillam, quos et proprios suos prophetas habent, venisse Spiritum sanctum, quem Dominus missurum se esse promisit. 3. Priscillianistae vero accipiunt omnia, et canonica et apocrypha simul. Sed quaecumque quae contra eos sunt, in suae perversitatis sensus aliquando callida et astuta, aliquando ridicula et hebeti expositione pervertunt. Nec saltem ita ut ea ipsa, quae exponunt ab suae sectae hominibus alienis, vera esse credant; alioquin aut catholici essent, aut non multum a veritate alieni, qui et in ipsis scripturis apocryphis sensus catholicos invenirent, aut invenire velle viderentur: sed cum ipsi alia cum suis sentiant, atque inter suos doceant, sive discant, quae non audent prodere, quoniam re vera nefaria sunt et detestanda; tamen fidem catholicam eis quos timent, praedicant, non quam teneant, sed sub qua lateant. Possunt enim aliqui haeretici reperiri fortasse immundiores, sed nullus istis fallacia comparatur. Alii quippe, ut sunt hominum vitia, de hujus vitae consuetudine vel infirmitate mentiuntur: isti autem in ipsa nefaria doctrina haeresis suae praeceptum habere perhibentur, ut occultandorum dogmatum suorum causa, etiam cum falsa juratione mentiantur. Hi qui eos experti sunt, et ipsorum fuerant, atque ab eis Dei misericordia liberati sunt, etiam verba ipsa praecepti hujus ista commemorant: Jura, perjura, secretum prodere noli. 4. Proinde ut sine ulla difficultate videatur quam non hoc sentiunt de scripturis apocryphis, quod se exponere simulant, ratio consideranda est quam reddere videntur, ut eisdem scripturis tanquam divina tribuatur auctoritas, ut quod scelestius est, etiam canonicis praeferant. Habes verba eorum in illo codice ita posita: Hymnus Domini, quem dixit secrete sanctis Apostolis discipulis suis, quia scriptum est in Evangelio, « Hymno dicto, ascendit in montem » (Matth. XXVI, 30); et qui in canone non est positus, propter eos qui secundum se sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei, eo quod scriptum est, « Sacramentum regis bonum est abscondere; opera autem Dei revelare honorificum est (Tob. XII, 7). » Ista est magna eorum ratio cur iste hymnus non sit in canone, quia velut sacramentum regis abscondendum fuit his qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei. Ergo Scripturae canonicae non pertinent ad sacramentum regis, quod istis abscondendum videtur; et eis conscriptae sunt, qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei. Quod quid est aliud, quam dicere Scripturas sanctas canonicas nec secundum spiritum Dei sapere, nec pertinere ad veritatem Dei? Quis hoc audiat? quis valeat sustinere tantae impietatis horrorem? Aut si Scripturae canonicae spiritualiter a spiritualibus, carnaliter a carnalibus sentiuntur; cur non est et iste hymnus in canone, si et ipsum spirituales spiritualiter, carnales carnaliter sentiunt? 5. Deinde quid causae est ut eumdem hymnum isti secundum Scripturas canonicas conentur exponere? Si enim propterea non est in Scripturis canonicis, quia illae Scripturae carnalibus, hymnus autem iste spiritualibus scriptus est; quomodo de Scripturis ad carnales homines pertinentibus exponitur hymnus, qui non pertinet ad carnales? Si enim, verbi gratia, propterea in isto hymno cantatur et dicitur, Solvere volo, et solvi volo, quia, sicut isti haec verba exponunt, solvit nos Dominus Christus a conversatione saeculi, ut non iterum ligemur in eo; haec in Scripturis canonicis utique didicimus, quod solvat nos Dominus a conversatione saeculi, et quia in eo non debemus iterum colligari. Nam quid est aliud, Dirupisti vincula mea (Psal. CXV, 16)? quid est aliud, Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 7)?. Jam solutos autem Apostolus admonet dicens, State ergo, et ne iterum servitutis jugo detineamini (Galat. V, 1): et apostolus Petrus dicit, Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus impliciti superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (II Petr. II, 20); sic ostendens, cum soluti fuerimus, alligari nos mundo iterum non debere. Cum itaque ista in canone, sive ex his testimoniis quae commemoravi, sive ex aliis plurimis manifesta sint, et legi et praedicari non cessent; quid est quod isti hunc hymnum, ubi, ut secundum ipsos loquar, verba obscurissime sunt posita, propterea dicunt in canone non esse, ne velarentur carnalibus? cum potius ea videamus in canone revelata, in hoc autem hymno omnino velata, sicut ipsi asserunt; nam sicut magis credendum est, prorsus non sunt ipsa, sed nescio quae alia, quae tali expositione multo amplius velant, et revelare formidant. 6. Nam utique si hoc illis verbis significatur, quod nos solvit Dominus a conversatione saeculi, et ut non iterum ligemur in eo; non diceretur, Solvere volo, et solvi volo, sed, Solvere volo, et eos quos solvero, ligari nolo. Aut si membra sua, id est, fideles suos in se transfigurat, quemadmodum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35); diceret potius, Solvi volo, et ligari nolo. Aut si propterea ipse solvit, et ipse solvitur, quia solvit caput, membra solvuntur, quae persequebatur cui clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? hoc quidem verborum istorum expositor iste non dixit; sed etiamsi dixisset, id ei responderemus quod paulo ante respondimus: quoniam haec in Scripturis canonicis legimus, ibi intelligimus, inde firmamus, inde quotidie praedicamus. Quid est igitur quod iste hymnus dicitur carnalibus fuisse subtractus, ut non poneretur in canone, cum quod in illo opertum est, in canone apertum sit? An usque adeo desipiunt, imo insaniunt, ut audeant dicere sacramentum regis in hoc hymno absconditum esse spiritualibus, in canone autem manifestum esse carnalibus? 7. Hoc de superioribus ejusdem hymni verbis dici potest, ubi ait: Salvare volo, et salvari volo. Si enim, sicut ipsi exponunt, hoc ista verba significant, quod salvamur a Domino per Baptismum, et salvamus, id est custodimus in nobis Spiritum datum nobis per Baptismum; nonne istum sensum Scriptura canonica clamat, ubi legimus, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5)? et ubi nobis dicitur, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19)? Quomodo ergo iste hymnus in canone ideo non est, ne carnalibus innotescat, cum id quod in illo obscurum est, in canone luceat; nisi quia sub hac qualicumque expositione, quam quibuslibet aliis obtendunt, illud quod hic ipsi sapiunt, occultare conantur? qui tamen usque adeo caeci sunt, ut etiam quaedam verba de ipso canone adhibeant ad exponendum hymnum, quem propterea dicunt in canone non esse, ne sacramentum regis carnalibus proderetur. Quid ergo faciunt in canone clarius posita, per quae in isto hymno aperiantur obscura? 8. Nam si hoc, ut dicunt, intelligendum est in isto hymno, ubi ait, Generari volo, quod in canonica Epistola Pauli apostoli scriptum est, Quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19): si hoc intelligendum est in isto hymno ubi ait, Cantare volo, quod in Psalmo canonico scriptum est, Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV, 1): si hoc intelligendum est in isto hymno, ubi ait, Saltate cuncti, quod scriptum est in cantico evangelico, Cantavimus vobis, et non saltastis: si hoc intelligendum est in isto hymno, Plangere volo, tundite vos omnes, quod scriptum est in cantico evangelico, Planximus vobis, et non luxistis (Matth. XI, 17): si, Ornare volo, et ornari volo, hoc significat in isto hymno, quod scriptum est in canone, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Eph. III, 17); et, Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16): si quod ait in isto hymno, Lucerna sum tibi, ille qui me vides, hoc significat, quod scriptum est in Psalmo canonico, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10): si quod ait in isto hymno, Janua sum tibi quicumque me pulsas, hoc significat quod in Psalmo canonico legitur, Aperite mihi portas justitiae; ingressus in eis, confitebor Domino (Psal. CXVII, 19); et in alio psalmo, Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7): si quod ait in isto hymno, Qui vides quod ago, tace opera mea, hoc significat quod scriptum est in libro Tobiae, Sacramentum regis bonum est abscondere (Tob. XII, 7): cur iste hymnus non esse in canone propterea dicitur, ut sacramentum regis abscondatur carnalibus; cum ea quae in isto hymno exponuntur, etiam in canone legantur, et sic ibi reperiantur manifesta, ut per haec illa exponantur obscura: nisi quia istas expositiones habent in quibus lateant; in verbis vero illius hymni, quem exponere se simulant, hoc sapiunt quod alienis exponere timeant? 9. Longum est cuncta disputando monstrare. Verum ex his quae diximus, caetera considerare facillimum est, et videre ea quae in expositione hujus hymni bona et honesta dicunt, etiam in canone reperiri. Unde illa eorum non ratio, sed tergiversatio est, ideo illum esse a canone separatum, quia carnalibus hominibus abscondendum regis fuerat sacramentum. Unde non immerito creduntur istis expositionibus non aperire velle quod legunt, sed potius operire quod sentiunt. Nec mirum, quandoquidem ipsum Dominum Jesum loquentem, non per ora Prophetarum, vel Apostolorum, vel Angelorum, sed per os proprium, illusorem potius quam veritatis doctorem fuisse crediderunt. Huic utique hymno divinam tribuentes auctoritatem, ubi eum dixisse nescio quis ejusdem hymni conditor finxit, Verbo illusi cuncta, et non sum illusus in totum; respondeant, si possunt, egregii spirituales, quo eamus, cui aures aperiamus, cui loquenti utcumque credamus, in cujus promissione spem ponamus, si verbo cuncta Christus illusit, si verbo cuncta omnipotens magister illusit, si verbo cuncta ille qui est Unigenitus Verbum Dei Patris illusit. Quid ulterius loquar de perditis vaniloquis, et mentis seductoribus, primum suae, deinde caeterorum, quos sibi ad interitum praedestinatos aeternum consociare potuerunt? Rescripsi Venerationi tuae, et multo serius quam volueram, et plura quam disposueram. Optime facitis vigilanter lupos cavere; sed etiam pro sanandis ovibus, si quas forte violaverint, sive jam vulneraverint, pastorali diligentia, ipso adjuvante pastorum Domino, laborate. EPISTOLA CCXXXVIII . Augustinus Pascentio, domus regiae comiti ariano, qui ipsum ad colloquium apud Carthaginem provocarat (ex Possidio, c. 17), et in professione fidei eluserat, ac post jactarat Augustinum ab ipso superatum; scripto reddit rationem fidei suae, de tribus personis et uno Deo, deque verbo ὁμούσιον. CAPUT PRIMUM. 1. Volueram quidem, petente te atque instante, ut meminisse dignaris, imo pro merito aetatis ac dignitatis tuae jubente te, de fide christiana etiam praesens cum praesente, in quantum mihi facultatem Dominus largiretur, conferre sermonem. Sed quia tibi post prandium displicuit quod inter nos mane placuerat, ut a notariis verba nostra exciperentur; ne ulterius dicas, quod te audio non tacere, non me fuisse ausum tibi dicere fidem meam, his litteris accipe quod et tu legas, et cui volueris legendum tradas, et quod volueris vicissim scribendo ipse respondeas. Iniquum est enim ut quisque de alio judicare velit, et judicari de se nolit. 2. Et de praeterito quidem placito nostro, quod condicto meridiano implere noluisti, facile existimari potest quis nostrum fidei suae fiduciam non habuerit: utrum qui volebat ut diceretur, et timebat ne teneretur; an qui usque adeo nolebat eam disceptantium judicio subtrahi, ut mandata litteris vellet etiam legentium memoriae commendari, ne quisquam vel oblivione opinatus, vel dissensione irritatus, diceret ab aliquo nostrum aut non esse dictum quod dictum erat, aut dictum esse quod dictum non erat. In his enim solent latebras suae malae defensionis inquirere, qui contentionis sunt cupidiores quam veritatis. Hoc autem nec a te nec a me, nec de te nec de me dici posset, si in fide condicti permaneres, ut verba nostra exciperentur et scriberentur; praesertim quia tu ipse in iis verbis quibus fidem tuam pronuntiasti, quoties ea repetisti, toties variasti, quod nulla credo fraude, sed oblivione factum esse. 3. Nam primo dixisti credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, ingenitum, incapabilem: et in Jesum Christum Filium ejus, Deum, natum ante saecula, per quem facta sunt omnia; et in Spiritum sanctum. Quibus ego auditis, cum respondissem nondum a te quidquam dictum quod meae fidei repugnaret, et ideo, si ea scripsisses, me his etiam posse subscribere; ad hoc nescio quomodo res perducta est, ut accepta charta, ea ipsa quae dixeras, velles etiam litteris tua manu exprimere. Quod cum mihi ad legendum dedisses, animadverti minus te scripsisse, Patrem, cum scripsisses, Deum omnipotentem, invisibilem, ingenitum, innatum. Quod ubi commemoravi, non post multam allegationem addidisti, Patrem: et incapabilem quidem, quod verbis dixeras, scripto praetermiseras; sed nulla hinc a me facta commemoratio est. 4. Deinde cum dixissem me paratum esse subscribere adhuc illa verba etiam mea esse posse, prius quaesivi, ne quod in mentem venerat, laberetur, utrum alicubi Scripturarum divinarum legeretur, Pater ingenitus. Hoc autem feci, quia in exordio sermonis nostri cum Arius et Eunomius commemorati essent, non a me, sed a fratre meo Alypio, requirente quemnam eorum secutus esset Auxentius, qui abs te fuerat non parva praedicatione laudatus; exclamando anathematizasti et Arium et Eunomium: tum continuo flagitasti ut et nos anathematizaremus ὁμούσιον, quasi quisquam homo esset, qui hoc vocaretur, sicut Arius et Eunomius. Deinde vehementer exigebas ut hoc verbum tibi in Scripturis ostenderemus, et statim nobis communicares. Respondebatur a nobis, quia nos latine loqueremur, et illud graecum esset, prius quaerendum esse quid sit ὁμούσιον, et tunc exigendum ut in Libris sanctis ostenderetur. Tu contra, verbum ipsum crebro repetens, et invidiose ventilans, atque in conciliis majorum nostrorum conscriptum commemorans, vehementer urgebas ut ipsum omnino verbum quod est ὁμούσιον, in sanctis Libris ostenderemus; nobis etiam atque etiam revocantibus, quia lingua nostra graeca non esset, prius interpretandum et exponendum esse quid sit ὁμούσιον, tum demum in divinis Litteris requirendum: quia etsi fortasse nomen ipsum non inveniretur, res tamen ipsa inveniretur. Quid est enim contentiosius, quam, ubi de re constat, certare de nomine? 5. Haec ergo quia inter nos jam collocuti fueramus, posteaquam ad id ventum est ut fidem tuam, sicut commemoravi, scriberes, quanquam nihil in eis verbis viderem nostrae fidei esse contrarium, et propterea me dicerem paratum esse subscribere; quaesivi, ut dixi, utrum Scriptura Dei contineret hoc verbum, quod Pater esset ingenitus: et cum scriptum esse respondisses, instantius quaerebam ut ostenderes. Tunc unus ex iis qui aderant, quantum intelligi datur, fidei tuae socius, ait mihi: Quid ergo? tu patrem genitum dicis? Respondi: Non dico. Et ille: Si ergo genitus non est, inquit, utique ingenitus est. Cui ego: Vides, inquam, posse fieri ut etiam de verbo quod in Scriptura Dei non est, reddatur tamen ratio unde recte dici ostendatur. Sic ergo et ὁμούσιον quod in auctoritate divinorum Librorum cogebamur ostendere, etiamsi vocabulum ipsum ibi non inveniamus, fieri posse ut illud inveniamus cui hoc vocabulum recte adhibitum judicetur. 6. Quibus dictis, quid hinc tibi videretur attendi ut audirem, et aisti, Recte factum esse ut ingenitus Pater in Scripturis sanctis non diceretur, ne illi vel tali verbo fieret injuria. Ergo, inquam, modo facta est injuria Deo, et hoc manu tua. Quo audito, fateri jam coepisti nec te hoc dicere debuisse. Sed cum admonerem ut, si tibi tale videretur hoc verbum ut ad Dei pertineret injuriam, deleres illud inde ubi scripseras; considerasti, credo, posse id recte dici, et posse defendi; et rursus aisti: Prorsus ego hoc dico. Tum ego illud quod jam dixeram repetivi, ita fieri posse ut etiam ὁμούσιον neque scriptum in sanctis paginis inveniatur, et tamen dictum in assertione fidei defendatur; sicut Patrem in illis Libris nusquam ingenitum legimus, et tamen dicendum esse defenditur. Tunc a me chartam, quam dederas, abstulisti et conscidisti. Et constituimus, post meridianum tempus ut adessent notarii ad excipienda verba nostra, atque inter nos ista, quantum possemus, diligentius tractaremus. 7. Venimus, ut nosti, ad horam condictam, notarios adduximus; ut et tui adessent, consedimus. Dixisti rursus fidem tuam, atque in verbis tuis non audivi ingenitum Patrem. Credo quod cogitaveris quid inde mane dictum fuerit, et praecavere volueris. Deinde poposcisti ut ego etiam dicerem fidem meam. Ubi cum postulassem, commemorans antemeridianum placitum nostrum, ut ea quae dixeras, dictare potius dignareris; tunc exclamasti calumniam parare nos tibi, et ideo verba tua conscripta velle retinere. Ibi quid responderim recordari non libet, atque utinam nec tu memineris. Servavi tamen debitam honorificentiam honori tuo, nec maledictum deputavi, quod non a veritate, sed a potestate audire meruissem. Tamen quia vel ipsa verba repetivi, ut pressa voce dicerem, Itane calumniam paramus nos tibi? ut ignoscas peto. 8. Sed tu, his auditis, rursus fidem tuam sono clariore repetiisti, atque in verbis tuis non audivi, Deum Filium; quod nunquam, quoties eam dixisti, tacueras. Hic ego tam modeste ut nusquam pulsarem, ut de excipiendis verbis nostris quod inter nos placuerat impleretur, etiam ipsam utilitatem de praesenti experimento suggessi, dicens teipsum non potuisse in memoria verba tua tibi usitatissima retinere, quando nunquam ea repetere valuisse videbamus, cum non aliquid maxime necessarium parares; quanto minus posse illos qui nos audirent, ita nostrorum meminisse verborum, ut si quid forte vel tu de meis, vel ego de tuis verbis vellem retractare atque discutere, valerent seu dictum seu non dictum liquido recordari; in qua nobis difficultate facile notariorum recitatio subveniret. Tunc indignanter dixisti melius fuisse ut meam famam semper audires, eo quod longe inferiorem me expertus esses, quam tibi illa jactasset. Tunc ego commemoravi, cum te ante prandium salutaremus, et eam famam nobis praedicasses, hoc me dixisse, quod de me illa mentita sit: hic sane aisti verum me dixisse. Proinde cum duo tibi de me diversa locuti sint, aliud fama mea, et aliud ego; magis utique gaudere debeo, me potius quam illam repertum esse veracem. Sed quia scriptum est, Solus Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III, 4); vereor ne hoc quoque de me temere dixerim: neque enim in nobis ipsis, vel per nos ipsos veraces sumus, cum sumus; sed cum ille in servis suis loquitur, qui solus est verax. 9. Haec si, ut narravi, gesta esse recolis, vides quam non debeas jactare apud homines quod non ausus sim tibi asserere fidem meam; quandoquidem in fide nostri placiti stare noluisti; et vir tantus qui pro fide quam reipublicae debes, non times maledicta provincialium, pro fide quam Christo debes, times calumnias episcoporum. Deinde cum disputationi nostrae etiam honoratos viros interesse cupiveris, miror quomodo in ipsa devitatione calumniae verba tua times a notariis conscribi, et ex ore tuo a clarissimis testibus non times audiri. Nonne consideras difficile esse ut homines suspicentur te a nobis ullam formidasse calumniam, ut verba tua excipi nolles; sed cum cogitasses retentum te fuisse in verbo ante prandium manu tua conscripto, simul etiam cogitasse non tam facile te notariorum tabulas delere potuisse, quam facile illam chartulam conscidisti? Si autem dicis non illa ita gesta esse ut a me narrata sunt, aut tu oblivione falleris, non enim audeo dicere mentiris; aut ego vel similiter fallor, vel mentior. Vides ergo quam recte dicam ea quae de his maxime rebus geruntur, excipi atque conscribi oportere, et quam tibi quoque hoc ipsum recte placuerat, nisi postmeridianus timor antemeridianum placitum frangeret. CAPUT II. 10. Audi ergo jam fidem meam: potens est misericordia Domini Dei nostri, quae praestet me quod credidi sic loqui, ut nec ejus offendam veritatem, nec humanitatem tuam. In omnipotentem Deum Patrem me credere profiteor, eumque aeternum ea aeternitate, hoc est, immortalitate, dico, quam solus Deus habet; hoc et de Filio ejus unigenito credo in forma Dei; hoc et de Spiritu sancto, qui Spiritus est Dei Patris et Filii ejus unigeniti. Sed quia ipse Dei Patris unigenitus Filius, Dominus et Deus noster Jesus Christus, posteaquam venit plenitudo temporis, opportunus ad diem salutis nostrae formam servi accepit (Galat. IV, 4), multa de illo in Scripturis secundum formam Dei dicuntur, multa secundum formam servi. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemoro, ut singula ad singula referantur. Secundum formam Dei de se ipse dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): Secundum formam servi, Quoniam Pater major me est (Id. XIV, 28). 11. Quod autem de Deo scriptum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); et, Invisibili, soli Deo honor et gloria (Id. I, 17); et caetera hujusmodi, non de Patre tantum accipimus, sed etiam de Filio, quod ad formam Dei attinet, et de Spiritu sancto. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, et solus verus Deus, et solus immortalis secundum incommutabilem omnino substantiam. Si enim de carne diversi sexus dictum est, Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; et de spiritu hominis, qui non est quod Dominus, consequenter scriptum est, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16, 17); quanto magis Deus Pater in Filio, et Deus Filius in Patre, et Deus Spiritus Patris et Filii unus Deus est, ubi nulla est diversa natura; cum pro diversis modo quodam sibi cohaerentibus dicatur vel spiritus unus vel corpus unum? 12. Et cum pro anima et corpore sibi cohaerentibus dicatur unus homo; cur non multo magis de Patre et Filio sibi cohaerentibus dicatur unus Deus, cum sibimet inseparabiliter cohaereant quomodo non corpus et anima? Et cum corpus et anima sit unus homo, quamvis corpus et anima non sint unum; cur non multo magis sit Pater et Filius unus Deus, cum Pater et Filius unum sint, secundum illam Veritatis vocem, Ego et Pater unum sumus? Item cum homo interior et homo exterior non sint unum, neque enim ejusdem naturae est exterior cujus interior, quia exterior cum nuncupato corpore dicitur homo, interior autem in sola rationali anima intelligitur; utrumque tamen simul non homines duo, sed unus dicitur: quanto magis Pater et Filius unus Deus est, cum Pater et Filius unum sint; quia ejusdem naturae vel substantiae sunt, vel si quo alio vocabulo congruentius dicitur id quod Deus est, unde dictum est, Ego et Pater unum sumus? Itaque unus Spiritus Domini, et unus spiritus hominis, et non sunt unum; et tamen ille cum cohaeret Domino, non sunt duo, sed unus spiritus: et unus homo interior, et unus homo exterior, et non sunt unum; et tamen ejus connexione vinculi naturalis simul utrumque non duo, sed unus est homo. Multo magis igitur cum Filius Dei dicat, Ego et Pater unum sumus, unus est Deus Pater, et unus est Deus Filius; et tamen simul utrumque non duo, sed unus Deus. 13. Quod enim fecit in multis sanctis in adoptionem filiorum vocatis cohaeredibus Christi una fides et una spes et una charitas, ut esset eis una anima et cor unum in Deum; hoc praecipue cogit intelligi una eademque Patris et Filii natura, si ita dicendum est, deitatis, ut Pater et Filius qui unum sunt, et inseparabiliter unum sunt, et sempiterne unum sunt, non sint duo dii, sed unus Deus. Illi enim homines per consortium et communionem unius ejusdemque naturae, qua omnes homines erant, unum erant: et si aliquando secundum diversitates voluntatum et sententiarum, opinionum morumque dissimilitudines non erant unum; erunt autem plene perfecteque unum, cum perventum fuerit ad eum finem, ut sit Deus omnia in omnibus. Deus autem Pater et Filius ejus, Verbum ejus Deus apud Deum, semper atque ineffabiliter unum sunt; unde magis non duo dii, sed unus Deus. 14. Homines autem minus intelligentes, quid propter quid dicatur, patentes volunt habere sententias: et Scripturis non diligenter scrutatis, cum arripiunt defensionem cujusque opinionis, et ab ea vel nunquam vel difficile deflectuntur, dum docti atque sapientes magis putari quam esse concupiscunt; ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae. Fides autem nostra est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum credere et confiteri; nec tamen eum qui Filius est, Patrem dicere; nec eum qui Pater est, Filium; nec eum qui Spiritus Patris et Filii est, aut Patrem aut Filium nuncupare. His enim appellationibus hoc significatur quo ad se invicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. Nam et pater cum dicitur, nonnisi alicujus filii dicitur; et filius nonnisi alicujus patris intelligitur; et spiritus secundum id quod ad aliquid refertur, spirantis alicujus est, et spirans utique spiritum spirans est. 15. Non autem ista corporaliter sentiuntur, nec usitato more intelliguntur in Deo, Qui potens est facere, sicut dicit Apostolus, supra quam petimus et intelligimus (Eph. III, 20): si autem facere, quanto magis esse? Nam hoc nomen quod spiritus dicitur, non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliqua natura significatur, omnis incorporea natura spiritus in Scripturis appellatur; unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit. Unde Dominus dicit, Spiritus est Deus; et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24): scriptum est etiam, Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4): dictum est de hominibus quibusdam, Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39): et Apostolus ait, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. II, 11): item scriptum est: Quis scit spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris, descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)? Dicitur etiam spiritus in Scripturis secundum quamdam distinctionem in ipsa una unius hominis anima: unde Apostolus dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus in diem Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess. V, 23): item alio loco, Si oravero lingua, spiritus meus orat; mens autem mea infructuosa est. Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 14, 15). Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus, secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum Spiritus sanctus sit. Nam secundum substantiam, quoniam semel dictum est, Spiritus est Deus, et Pater spiritus est, et Filius, et ipse Spiritus sanctus, nec tamen tres spiritus, sed unus spiritus; sicut non tres dii, sed unus Deus. 16. Quid miraris? Tantum valet pax, non qualiscumque, ut solet intelligi, nec talis qualis laudatur in hac vita per concordiam charitatemque fidelium; sed illa pax Dei, quae, sicut dicit Apostolus, supergreditur omnem intellectum (Philipp. IV, 7): quem, nisi nostrum, id est, omnis rationalis creaturae? Quapropter considerantes infirmitatem nostram, et audientes Apostolum confitentem et dicentem, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse (Id. III, 13); et, Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2); cum divinis Scripturis, quantum possumus, colloquamur sine contentione pacati, non inani ac puerili animositate studentes alterutrum vincere, ut pax Christi potius vincat in cordibus nostris (Coloss. III, 15), quantum eam nobis et in hac vita percipere posse donavit: ut cogitantes quid eadem pax inter fratres egerit, quorum ex tam multis animis et multis cordibus fecit animam unam et cor unum in Deum, debita pietate credamus multo maxime in illa pace Dei, quae superat omnem intellectum, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse tres deos, sed unum Deum; tanto excellentius quam istorum erat anima et cor unum, quanto illa pax quae superat omnem intellectum, excellentior est ista pace quam tenebat omnium illorum cor unum et una anima in Deum. 17. Filium autem hominis eumdem dicimus quem Filium Dei; non tamen propter formam Dei, in qua est aequalis Deo Patri, sed propter acceptam formam servi, qua minor est Patre. Et quia eumdem Filium hominis dicimus, propter hoc et Filium Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis; non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione. CAPUT III. 18. Jam nunc paululum intuere quae Scripturarum eloquia nos cogant unum Dominum Deum confiteri, sive tantum de Patre, sive tantum de Filio, sive tantum de Spiritu sancto, sive simul de Patre et Filio et Spiritu sancto interrogemur. Certe scriptum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4): de quo dictum putas? Si tantum de Patre, non est Dominus Deus noster Jesus Christus: et ubi est vox illa tangentis et clamantis, Dominus meus et Deus meus; quam Christus ipse non reprehendit, sed approbavit, dicens, Quia vidisti me, credidisti (Joan. XX, 28)? Porro si et Filius Dominus Deus est, et Pater Dominus Deus est, et ambo jam duo domini et duo dii, quomodo erit verum, Dominus Deus tuus Dominus unus est? An forte Pater est unus Dominus, Filius autem non unus Dominus, sed tantum Dominus, sicut sunt dii multi et domini multi, non sicut ille unus de quo scriptum est, Dominus unus est? Quid ergo respondebimus Apostolo dicenti: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicut sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5, 6)? Porro si quod de uno Deo Patre dicitur, cogit inde Filium separare, dicant qui audent, non posse jam intelligi Dominum Patrem, quia unus, inquit, Dominus noster Jesus Christus. Nam si unus, utique solus: si solus, quomodo et Pater; nisi quia et ipse et Pater, unus Deus et solus Deus, non separato Spiritu sancto? Unus ergo Deus Pater, et cum illo Filius unus Deus, quamvis non cum illo unus Pater. Itemque unus Dominus Jesus Christus, et cum illo unus Dominus Pater, quamvis non cum illo unus Jesus Christus tanquam et Pater sit Jesus Christus. Hoc enim nomen ex dispensatione misericordiae susceptaeque humanitatis assumptum est. 19. An forte quod ait Apostolus, Unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, non vultis adjungi quod dictum est unus, ad id quod est Dominus, sed ad id quod ait, per quem omnia; ut non unus Dominus, sed unus per quem omnia intelligatur, ut non sit Pater per quem omnia, sed Pater solus ex quo omnia, et Filius solus per quem omnia? Si ita est, jam tandem fatemini unum Dominum et Deum nostrum esse Patrem et Filium. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria (Rom. XI, 34-36). Neque enim dixit, Ex Patre omnia, et per Filium omnia; sed, ex ipso, et per ipsum, et in ipso; quo? nisi Domino, de quo ait, Quis enim cognovit sensum Domini? Ex Domino ergo et per Dominum et in Domino omnia, non alio illo et alio isto, sed uno Domino; quia non dixit, Ipsis gloria, sed, ipsi gloria. 20. Quod si quisquam dicit, id quod ait Apostolus, unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, non intelligi unus Dominus, nec unus per quem omnia, sed unus Jesus Christus, qui unus Jesus Christus etiam Dominus dicitur, non tamen ut unus Dominus sit unus, sed ut unus Jesus Christus; quid dicturus est cum audierit eumdem apostolum clamantem, Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV, 5, 6)? Cum enim Deum Patrem hic commemoret, ubi ait, Unus Deus et Pater omnium; procul dubio id quod ibi dixit, Unus Dominus, quem, nisi Jesum Christum voluit intelligi? Si ergo eis placet, desinat esse Dominus Pater, quia unus est Dominus Jesus Christus. Quod si absurdum et impium est opinari, discamus intelligere unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti; ut quod de uno solo Deo dictum fuerit, non continuo prohibeamur de Filio vel de Spiritu sancto intelligere: quia Pater quidem non est Filius, et Filius non est Pater, et Spiritus utriusque non est Pater aut Filius; sed tamen et Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus solus et verus est Dominus Deus. CAPUT IV. 21. Neque enim Spiritus sanctus si aut Deus aut verus Deus non esset, templum ejus essent corpora nostra. Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? et ne quisquam ipsum Spiritum negaret Deum, continuo secutus ait, Et non estis vestri: empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro, eum scilicet cujus templum corpora nostra esse praedixerat. Jam hoc mirabile est, si verum est quod vos audio dicere, ita esse Spiritum sanctum minorem Filio, sicut Patre minor est Filius. Cum enim corpora nostra membra sint Christi, sicut dicit Apostolus; itemque corpora nostra templum sint Spiritus santi, sicut idem ipse dicit apostolus (I Cor. VI, 19, 20, 15), nimium miror quomodo sint membra majoris, templum minoris. An forte jam placet dicere Spiritum sanctum Domino Jesu Christo esse majorem? Videtur enim suffragari huic opinioni etiam illa sententia: Quoniam qui dixerit verbum adversum Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32). Periculosius enim peccatur in majorem quam in minorem: nec separari fas est Filium hominis a Filio Dei, quia ipse Filius Dei factus est Filius hominis, non mutando quod erat, sed assumendo quod non erat. Sed absit etiam talis impietas, ut Spiritus sanctus major Filio esse credatur. Non ergo facile in perversum moveant quae ita dicuntur, quasi ostendant alterum altero esse majorem. 22. Nam quaedam etiam sic dicuntur, ut hominibus parum intelligentibus et ipse Filius major Patre videatur. Quis enim cum fuerit interrogatus, quid sit majus, verum an veritas, non potius respondeat veritatem esse majorem? ab illa enim vera sunt quaecumque vera sunt. Non autem ita est in Deo. Nam Filium majorem Patre utique non dicimus; et tamen Filius dicitur esse veritas: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). De Patre autem tantummodo vos vultis intelligi quod ait, Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Id. XVII, 3); ubi nos subaudimus etiam Jesum Christum verum Deum, ut haec sit sententia: Te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum; ne illa consequatur absurditas, ut si propterea non est verus Deus Jesus Christus, quia dictum est Patri, te unum verum Deum; propterea non sit Dominus Pater, quia dictum est de Christo, unus Dominus. Verumtamen secundum pravum intellectum, vel potius errorem, major est Deus veritas, quam Deus verus; quia verus a veritate est: major ergo Patre Filius, quia iste est veritas, ille verus. Hanc perversitatem pellit ex animo, qui didicerit Patrem verum Deum esse gignendo veritatem, non participando: non est autem alia substantia veri gignentis, et alia genitae veritatis. 23. Sed cum ad haec contemplanda infirmus sit oculus cordis humani, accedit ut de contentione etiam turbulentus sit. Et quando ista conspiciet? Dicit Scriptura Filium Dei, Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum, Verbum Dei esse, et veritatem, et sapientiam; et homines eum ante incarnationem, quam de Maria virgine accepit, sine ulla omnino susceptione corporeae creaturae per ipsam naturam et substantiam suam, qua Verbum Dei est, et sapientia Dei, visibilem et corruptibilem dicunt, dum sibi volunt constare quod sentiunt, de Patre tantummodo esse dictum, Invisibili, incorruptibili, soli Deo (I Tim. I, 17). Rogo te, verbum hominis non est visibile, nedum Verbum Dei. Jam vero sapientia illa, de qua dictum est, Attingit ubique propter suam munditiam; et, Nihil inquinatum in eam incurrit; et, In seipsa manens innovat omnia, et si qua similia quae numerari non possunt; si corruptibilis est, nescio quid dicam, nisi ut doleam praesumptionem humanam, et mirer patientiam divinam. 24. Cum vero de illa dictum sit, Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 24-27); nec vestri, ut arbitror, jam dicunt lucem Patris (quae quid est, nisi ejus substantia?) fuisse aliquando sine candore a se genito, sicut ista in divinis et spiritualibus et incorporeis et incommutabilibus credi, et utcumque intelligi possunt: audio enim jam eos emendasse. An forte falsum est hoc eos aliquando dixisse, quod fuerit aliquando Pater sine Filio, tanquam fuerit lux aeterna sine candore quem genuit? Quid ergo dicimus? Si natus est Filius Dei de Patre, jam Pater destitit gignere; et si destitit, coepit: si autem coepit gignere, fuit aliquando sine Filio; sed nunquam fuit sine Filio, quia Filius ejus sapientia ejus est, quae candor est lucis aeternae. Ergo semper gignit Pater, et semper nascitur Filius. Hic rursus timendum est ne putetur imperfecta generatio, si non dicimus natum esse, sed nasci. Compatere mecum, obsecro, in his angustiis humanae cogitationis et linguae, et pariter confugiamus ad Spiritum Dei per prophetam dicentem: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8). 25. Hoc unum peto interim ut diligenter exquiras, utrum alicubi divina Scriptura de diversis substantiis dixerit quod unum sint. Si enim non invenitur dictum, nisi de iis rebus quas constat esse unius ejusdemque substantiae; quid opus est ut rebellemus adversus veram et catholicam fidem? Si autem inveneris alicubi hoc scriptum etiam de diversis substantiis; tunc aliud cogar inquirere, unde ostendam recte ὁμούσιον dictum Patrem et Filium. Nam si illi qui Scripturas nostras aut nesciunt, aut non laboriose scrutantur, et tamen Filium ejusdem substantiae et aequalem Patri credunt, dicant eis qui hoc nolunt credere, cum tamen Deum Patrem Filium habere unigenitum credant, Noluit Deus habere aequalem Filium, an non potuit? si noluit, invidus est; si non potuit, infirmus est; utrumvis autem horum de Deo sentire sacrilegum est: nescio utrum possint invenire quid dicant, si nolint res absurdissimas et stultissimas dicere. CAPUT V. 26. Ecce quantum potui, exposui tibi fidem meam. Et plura quidem dici possunt, et diligentius disputari; sed vereor ne ista ipsa quae dixi, oneri sint occupationibus tuis: tamen ea non solum dictata conscribi volui, sed etiam manu mea subscribenda curavi; quod quidem et antea volueram, si quod inter nos placuerat, servaretur. Sed modo certe puto jam non a te debere dici timuisse me tibi dicere fidem meam, quando non solum dixi, sed scriptam subscripsi, ne me quisquam dicat aut dixisse quod non dixi, aut non dixisse quod dixi. Hoc fac et tu, si judices quaeris, non qui in ore tuo revereantur personam tuam, sed qui in litteris tuis exserant libertatem suam. Si enim calumniam times (quod nullo modo auderem dicere, nisi hoc ipse dixisses), licet tibi non subscribere: nam et ego propterea nolui nomen tuum scribi in his meis litteris, ne hoc forte noluisses. 27. Facile est ut quisque Augustinum vincat; videris utrum veritate an clamore. Non est meum dicere, nisi quia facile est ut quisque Augustinum vincat: quanto magis ut vicisse videatur; aut etsi non videatur vicisse, tamen dicatur? Facile est hoc: nolo magnum putes, nolo; nolo pro magno appetas. Nam cum adverterint homines in hac re tam ingentem famem cordis tui, multi gaudebunt se invenisse occasionem ut ad pauca Euge, Euge, tam potentem virum faciant amicum. Nolo dicere quia si non faveant, vel si contrariam sententiam proferant, etiam formidare poterunt inimicum; inepte quidem et stulte, sed tamen plerique homines ita sunt. 28. Noli ergo attendere quomodo vincatur Augustinus, qualiscumque unus homo; sed attende potius utrum vinci possit ὁμούσιον, non ipsum verbum graecum, quod facile est non intelligentibus irridere, sed illud quod scriptum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos. Item paulo post: Non pro his autem rogo tantum, inquit, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum (Joan. XVII, 11, 20-23). Vide quoties dixit, sint unum, sicut et nos unum sumus; nusquam tamen dixit. Ipsi et nos simus unum; sed, sicut ego et tu sumus unum, sic et ipsi in nobis sint unum: quia sicut illi erant unius ejusdemque substantiae, quos etiam unius participes vitae aeternae facere volebat; ita de Patre et Filio propterea dictum est, Unum sumus, quia unius sunt ejusdemque substantiae, et non participes vitae aeternae, sed ipsa principaliter vita aeterna. Et poterat dicere secundum formam servi, Ego et ipsi unum sumus, aut, unum simus; nec tamen hoc dixit, quia unam substantiam Patris et suam, et unam illorum volebat ostendere. Si autem dixisset, Ut tu et ipsi unum sitis, sicut ego et tu unum sumus; aut, Ut tu et ego et ipsi unum simus, sicut ego et tu unum sumus; nemo nostrum recusaret posse dici, Unum sunt, etiam diversas substantias. Nunc autem vides quam non ita sit, quia non ita dixit, et saepe dicendo vehementer commendavit quod dixit. 29. Invenis ergo in Scripturis aliquid unum de diversis naturis, sicut supra ostendimus, sed additur vel subauditur quid unum: sicut ex anima et corpore dicimus, Unum animal, et una persona, et unus homo vel est, vel sunt. Sine aliqua vero adjunctione dici, Unum sunt, si inveneris in Scripturis, nisi de iis quae unius substantiae sunt, justissime flagitabis ut aliud proferamus, unde ὁμούσιον demonstremus. Sunt enim et alia multa; sed interim de hoc uno cogita, deposito studio contentionis, ut habeas propitium Deum. Non enim bonum hominis est hominem vincere, sed bonum est homini ut eum veritas vincat volentem; quia malum est homini ut eum veritas vincat invitum. Nam ipsa vincat necesse est, sive negantem sive confitentem. Da veniam, si quid liberius dixi, non ad contumeliam tuam, sed ad defensionem meam. Praesumpsi enim de gravitate et prudentia tua, quia potes considerare quantam mihi respondendi necessitatem imposueris; aut si et hoc non recte feci, et hinc da veniam. Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi. EPISTOLA CCXXXIX. Augustinus Pascentio, de eadem re urgens ut explanet fidem suam. 1. Si dicis te mihi dixisse fidem tuam, et me tibi noluisse dicere fidem meam, quod te audio non tacere; recordare, obsecro, quam utrumque sit falsum. Nam nec tu mihi voluisti dicere fidem tuam, et ego tibi fidem meam non dicere nolui; sed ita dicere volui ut nemo posset dicere, aut dixisse me aliquid quod non dixerim, aut non dixisse quod dixerim. Diceres autem mihi fidem tuam, si hoc diceres unde dissentis a nobis; si diceres, Credo in Deum Patrem, qui Filium fecit primam creaturam ante omnes caeteras creaturas; et in ipsum Filium, nec aequalem Patri, nec similem, nec verum Deum; et in Spiritum sanctum, factum per Filium post Filium: haec enim vos audio dicere. Aut si forte falsum est quod ista dicatis, hoc potius abs te volo scire. Si autem verum est quod ista dicitis, volo scire quemadmodum ea de Scripturis sanctis defendatis. Nunc autem dixisti credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, non ab aliquo genitum, et ex quo sunt omnia. Et in Filium ejus Jesum Christum, Deum natum ante saecula, per quem facta sunt omnia. Et in Spiritum sanctum. Haec fides non est tua, sed utriusque nostrum; quemadmodum si adjungeres quod eumdem Filium Dei Jesum Christum etiam Maria virgo peperit, quod pariter credimus, et si qua alia communiter confitemur. Si voluisses ergo tuam dicere, non istam diceres quae communis est nobis, sed illam potius in qua dissentimus a vobis. 2. Haec et praesens dicerem, si quemadmodum placuerat, verba nostra exciperentur. Sed quia hoc noluisti, dicens te a nobis timere calumniam, et a placito cui mane consenseras, post prandium recessisti; utquid dicerem quod, quemadmodum velles, me dixisse narrares, et ego non haberem unde ostenderem quid vel quemadmodum dixerim? Noli ergo ulterius jactare quod tu fidem tuam dixeris, et ego meam non dixerim; quia sunt homines qui considerent me potius habuisse fiduciam fidei meae, qui eam scribi voluerim; te autem non habuisse, dum quasi calumniam pertimescis. Paratus ergo eras negare, si tibi objiceretur quod contra fidem meam aliquid dixeris. Vide ergo quid de te ipse sentiri feceris. Quod si objectum non eras negaturus, cur dictum scribi noluisti; praesertim cum magnopere voluisses etiam honoratos viros nostro interesse sermoni? Cur ergo volens calumniam devitare, notariorum stilum timebas, et clarissimorum virorum testimonium non timebas? 3. Si autem sic vis ut etiam ego dicam fidem meam, quomodo te dicis dixisse tuam, ego etiam brevius possum dicere, credere me in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Si autem proprium aliquid unde dissentis a me, vis audire: credo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec Filium dicens Patrem, nec Patrem Filium, nec utriusque Spiritum sanctum vel Patrem vel Filium; et tamen Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, solum aeternum et immortalem propria sua substantia, sicut Deus solus et aeternus et immortalis est, ea divinitate quae est ante saecula. Hoc si tibi displicet, et placet a me audire quemadmodum de Scripturis sanctis asseratur, lege etiam illud quod prolixius conscriptum misi Benignitati tuae. Si autem illud tibi non vacat legere, nec mihi vacat frustra verba jactare. Possum tamen, quantum Dominus dederit facultatis, vel dictanti tibi vel scribenti ego quoque vel dictando vel scribendo ad quod volueris respondere. Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi. EPISTOLA CCXL. Pascentius Augustinum contumeliose compellat, urgens ut proferat qui se tribus personis sit unus Deus, ad conflictum sub arbitris provocans. Optaveram te, frater dilectissime, pristini erroris tui consilium deponere; nunc miror te in ipso adhuc permanere, sicut epistola quam ad me misisti, clamat. Nam ita est Dignatio tua, sicut sitiens nimio calore accensus, si invenerit aquam coenosam et se inde ingurgitaverit; postea, etiamsi limpidam et frigidam reperiens biberit, non satis proficere potest, quandoquidem coeno semel ejus cor et anima obruitur. Denique, quod pace tua dicam, ita est consilium Praestantiae tuae, sicut arbor curva et nodosa, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. Rescribit mihi Sanctitas tua Patrem Deum, Filium Deum, Spiritum sanctum Deum, sed unum Deum. Quis e tribus unus Deus? an forte est una persona triformis, quae hoc nomine nuncupetur? Tu si voluisses et confideres de professione tua, resideres mecum cum coepiscopis tuis puro ac pacifico animo et spiritu, et conferres de iis quae sunt Dei, et quae ad gloriam et gratiam spiritualem pertinent. Unde, quid opus est scribere et rescribere quod nos non aedificat?
EPISTOLA CCXLI. Augustinus Deum unum profitetur, triformem negat, conflictum non detrectat, si excipiantur quae dicuntur. 1. Litterae tuae nec ad reddenda convicia me provocare, nec a reddendis litteris revocare potuerunt. Ea quippe quae scripsisti, moverent me, si a veritate Dei non a potestate hominis dicerentur. Dixisti consilium meum arborem curvam et nodosam, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. Quid in me diceres, si a placito quod inter nos mane statueramus, ego recessissem, et in refacillima quae recte placuerat, curvam refragationem et nodos difficultatis posuissem? Neque enim aqua coenosa ingurgitatum me judicares, sed perfidiae, quod multo pejus est, ebrietate submersum, si non talis post prandium rediissem, qualis ante prandium recessissem. Sed ecce numquid non rescripsisti quod voluisti, et nullam calumniam formidasti? Sic ergo potes et caetera, ut sit quod vel nos ipsi, vel alii possint considerare et judicare. Quod enim dicis triformem Dei personam me credere, si legere dignatus fuisses quod aliud aliquanto prolixius misi, et ad ea quae ibi scripta sunt respondere voluisses; hoc fortasse non diceros. Sed tamen ecce et hoc ipsum quod triformem Dei personam dicam, et dictasti, et conscriptum misisti, et nullam calumniam timuisti: ecce ostendisti verum esse quod dico, non ideo te, sicut placuerat cum simul essemus, verba tua dictare noluisse, quia calumniam timebas, sed quia de veritate non confidebas. Modo quia jam tibi placuit dictare an triformem Dei personam credam; respondeo me non ita credere: una quippe forma est, quia una, ut ita dicam, deitas, et ideo unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. 2. Tu autem, peto, digneris breviter respondere quomodo accipias quod ait Apostolus, Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16, 17). Diversi enim sexus corpora sibi adhaerentia, unum corpus dixit. Et cum spiritus humanus nullo modo possit dicere, Ego et Dominus unum sumus; tamen cum adhaeret Domino, unus spiritus est: quanto magis ille qui verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), quia inseparabiliter Patri cohaeret, ipse et Pater unus Deus est? Si tamen vel hoc verbum admittitur in illa divinitate, ut dicamus, cohaeret, quod nunquam omnino vel fuit vel esse poterit ulla distantia separatum. Ad hoc responde, utrum tibi placeat biformem spiritum dici, quando qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Quod si tibi non placet, nec ego triformem Deum dixi Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed unum Deum. Si autem in praesentia vis ut colloquamur, gratiam quidem habeo dignationi et benevolentiae tuae. Sed sicut jam mihi aliud quod voluisti rescribere dignatus es; ita dignare rescribere dictaturos nos esse quae dicturi sumus, et non deero voluntati tuae, quantum me adjuverit Dominus. Nam si scribis et scribo non nos aedificat; quomodo nos aedificat dicis et dico, ubi post verborum strepitum non inveniamus quod legendo recenseamus? Augustinus haec dictavi, et relectis subscripsi. Abstineamus nos a conviciis, ne tempus inaniter impendamus; et ad id quod agitur inter nos potius advertamus. EPISTOLA CCXLII . Augustinus Elpidio ariano, probans Filium Dei esse Deo aequalem, genitumque ex ipso, non factum; spondens etiam se ariani cujusdam libello plenius responsurum, si otium et facultas detur. Domino eximio meritoque honorabili et desiderabili ELPIDIO, AUGUSTINUS. 1. Quis nostrum erret in fide vel in cognitione Trinitatis, alia quaestio est. Gratum sane habeo quod me, quamvis incognitum facie, tamen quia errare credidisti, revocare ab errore conatus es. Hujus tibi benevolentiae mercedem retribuat Deus, et nosse te faciat quod nosse te putas: res enim ardua est, ut existimo. Et quaeso te ne in ullam contumeliae partem acceperis, quod tibi tantae cognitionis munus optavi. Vereor enim ne opinatae scientiae praejudicium, si non praecepta vera, quae nequaquam ad te mihi arrogaverim, at certe bona vota nostra, quae mihi etiam indocto habere de te licet (non enim perite, sed amice exhibenda sunt), repellat ab auribus tuis, potiusque mihi succenseas quod non tibi jam sicut sapienti gratulatus, quam gratias agas quod tibi sapientiam deprecatus sim. Verumtamen si ego portans episcopalis nominis sarcinam, libentissime amplector benevolentiam tuam, quod me Bonoso et Jasoni, ut scribis, doctissimis viris, etiam trans mare mittere dignatus es, ad reportandos ex eorum disputationibus uberes fructus; quod denique ad detergendas totius erroris caligines, libellum cujusdam episcopi vestri ingenio et viribus elaboratum, ad me perferendum sollicita benignitate curasti: quanto est aequius te bono animo accipere, quod ea quae nullo humano ingenio et viribus dari possunt, a Domino Deo tibi ut concedantur optavi? Apostolus enim inquit: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed docti Spiritu, spiritualibus spiritualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia est enim illi (I Cor. II, 12-14).
2. Magis ergo tecum, si fieri posset, mallem quaerere quousque appellandus sit animalis homo, ut si eum jam transcendimus, recte fortasse illa quae supra humanam mentem atque intelligentiam incommutabiliter manent, aliqua ex parte nos attigisse gaudeamus. Cavendum est enim ne propterea videatur stultum, cum Filium Patri audimus aequalem, quia hominem animalem adhuc agimus, de quo dictum est quod stultitia sunt illi quae sunt Spiritus Dei. Quanquam sane majestas illa supra cuncta sublimis a spiritualibus cogitari possit, a nullo autem possit effari; videre tamen, quantum arbitror, facile est non esse factum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Si enim per seipsum factus est, erat antequam fieret, ut fieri per se posset: quod certe tanto absurdius dicitur, quanto vanius cogitatur. Si autem non per se factus est, non est factus omnino; quoniam quidquid factum est, per ipsum factum est: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). 3. Miror parum attendi quae tam expresse Evangelista voluit intimare, ut neminem dissimulare permitteret: non enim satis fuit dicere, Omnia per ipsum facta sunt, nisi adderet, et sine ipso factum est nihil. At ego quamvis tardus, et nondum detersa caligine, saucium mentis oculum gerens ad intuendam Patris et Filii incomparabilem ineffabilemque praestantiam; tamen hoc tota facilitate complector, quod nobis in Evangelio propterea praeseminatum est, non ut hinc comprehenderemus illam divinitatem, sed ut hinc admoneremur non oportere nos de temeraria comprehensione jactare. Si enim omnia per ipsum facta sunt; quidquid non per ipsum factum est, non est factum. Ipse autem per se factus non est: non est igitur factus. Et omnia per ipsum facta esse ab Evangelista credere cogimur: ab eodem ergo cogimur eum factum esse non credere. Item, si sine ipso factum est nihil, ipse ergo nihil est, quia sine se factus est. Quod si opinari sacrilegum est; restat ut fateamur, non sine se factum esse, aut factum non esse. Non autem sine se factum esse, non possumus dicere. Si enim ipse se fecit, jam erat antequam fieret: si autem ac se faciendum alteri, a quo factus est, adjutorium praebuit; nihilominus ut se adjuvante ipse fieret, jam erat antequam fieret. Relinquitur itaque ut sine se factus sit. Quidquid autem sine illo factum est, nihil est. Aut nihil est igitur, aut factus non est: sed non est nihil, factus igitur non est. At si factus non est, et tamen Filius est, sine dubio natus est. 4. Quomodo, inquis, potuit de solo Patre nasci Filius aequalis ei de quo natus est? Jam hoc enarrare non possum, et cedo prophetae dicenti: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Quod si tu de humana generatione qua per virginem natus est, accipiendum putas; ipse te discute, et interroga animam tuam, utrum si in generatione humana defecit, audeat enarrare divinam. Noli ergo, inquis, dicere aequalem. Cur non dicam quod dixit Apostolus? Non rapinam, inquit, arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Etsi enim aequalitatem illam non explicavit humanae menti nondum purgatae, posuit tamen in Verbo, quod in re possit inveniri purgata. Demus itaque operam mundando cordi nostro, ut inde exsurgat acies qua ista videre valeamus: Beati enim, inquit, mundicordes; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 7). Ita excedentes animalis hominis caliginosas imagines, ad serenitatem illam sinceritatemque veniemus, qua videre possimus quod dici non posse videmus. 5. Nam libello quem dignatus es mittere, si mihi sit otium, facultasque tribuatur ad singula respondere, arbitror te cogniturum tanto minus quemque vestiri lumine veritatis, quanto magis sibi videtur nudam depromere veritatem. Quis enim ferat, ut alia omittam, et hoc solum interim commemorem quod maxime ingemui, cum apostolus Paulus dicat, Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12); istum jam dicere omni integumento retecto nudam se depromere veritatem? Qui si diceret, Nudam videmus veritatem, nihil esset caecius ista arrogantia visionis: non autem dixit, Videmus, sed, depromimus; ut non solum jam veritas inventioni mentis patere, sed etiam potestati linguae subjacere videatur. Multa sunt quae de Trinitatis ineffabilitate dicantur; non ut ipsa dicatur, alioquin non est ineffabilis, sed ut illis dictis illa dici non posse intelligatur. Verum jam, ut arbitror, modum excessit epistola mea, cum per tuam me admonueris breviter scribere: sed quia institutione veterum te excusare dignatus es, non tibi absurdus videbor, si modum quarumdam epistolarum Ciceronis, quia ejus quoque in litteris tuis mentionem fecisti, non te pigeat recordari. EPISTOLA CCXLIII . Augustinus Laeto, qui perfectum mundi contemptum aggressus, videbatur sollicitari per satanam ad repetenda quae reliquerat. Hunc animat, ut contemptis cognatorum affectibus fortiter pergat. Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri LAETO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Legi epistolam quam misisti fratribus, consolari te cupiens quod multis tentationibus tua tirocinia quatiantur; in qua etiam insinuasti desiderare te litteras meas. Condolui, frater, et cessare ab scribendo non potui, ne non solum tuo, sed etiam meo desiderio negarem quod me videbam officio debere charitatis. Si te igitur tironem Christi profiteris, castra ne deseras; in quibus tibi etiam aedificanda turris est illa, de qua in Evangelio Dominus loquitur. In ea quippe stantem, et sub armis verbi Dei militantem, nulla ex parte penetrare ullae tentationes valent: inde et jacta in adversarium tela gravi pondere veniunt, et prospecta firmo munimine devitantur. Considera etiam Dominum nostrum Jesum Christum, cum sit rex noster, tamen ea societate qua etiam frater esse dignatus est, reges appellasse milites suos, et unumquemque ad bellandum cum rege qui habet viginti millia, instructione decem millium idoneum esse debere praemonuit.
2. Sed paulo antequam de turre et de rege exhortatorias similitudines praeponeret, attende quid dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et si non tulerit crucem suam et venerit post me, non potest meus esse discipulus. Deinde subjungit: Quis ex vobis volens turrim aedificare, non primo sedet, et computat si sumptus habet ad consummationem, nequando, cum posuerit fundamentum, non possit aedificare; et omnes qui transeunt et vident, incipiant dicere, Hic homo coepit aedificare, et non potuit perficere? Aut quis rex vadens committere bellum cum alio rege, non primum sedet, et cogitat si potens est cum decem millibus ei occurrere, qui cum viginti millibus venit ad illum? Caeterum dum adhuc longe est, mittit legationem, rogans pacem. Quo autem pertinerent istae similitudines, ipsa conclusione satis aperuit: ait enim, Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26-33). 3. Itaque et sumptus ad turrim aedificandam, et bellantium valentia decem millium adversus regem qui viginti habet, nihil est aliud quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae sunt ejus. Praelocutio autem superior cum extrema conclusione concordat. In eo enim quod unusquisque renuntiat omnibus quae sunt ejus, etiam illud continetur, ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam. Omnia enim haec propria ejus sunt, quae plerumque implicant et impediunt ad obtinenda, non ista propria temporaliter transitura, sed in aeternum mansura communia. Quo enim tibi nunc quaedam mulier mater est, hoc ipso utique non est et mihi. Quapropter hoc temporale ac transitorium est: sicut transisse jam vides quod te concepit, quod gestavit utero, quod peperit, quod lacte nutrivit. Quod autem soror in Christo est, et tibi est et mihi, et omnibus quibus una coelestis haereditas, et pater Deus, et frater Christus, in eadem charitatis societate promittitur. Haec aeterna sunt; haec nulla temporis labe deteruntur; haec tanto firmius tenenda sperantur, quanto minus privato, sed communi potius jure obtinenda praedicantur. 4. Potes hoc facillime in ipsa tua matre cognoscere. Nam unde te nunc irretitum involvit, et ab instituto cursu retardatum reflectit et curvat, nisi ex quo tua propria mater est? Nam ex quo soror est omnium, quibus est pater Deus et mater Ecclesia, jam te non impedit, quam neque me, neque omnes fratres nostros, qui eam non privata, sicut tu in domo vestra, sed publica in domo Dei charitate diligimus. Quod ergo tu illi etiam carnali necessitudine annecteris, ad sortem valere debet familiarius colloquendi, et apertiore janua consulendi ut hoc ipsum, quo te privatim diligit, interficiatur in ea, ne quod ex utero suo te genuit, pluris pendat, quam quod ex utero Ecclesiae genita est tecum. Quod autem de matre dixi, hoc de tali caetera propinquitate intelligendum est. Hoc etiam quisque de anima sua cogitet, ut etiam in ipsa privatum affectum oderit, qui procul dubio temporalis est: diligat autem in ea communionem societatemque illam, de qua dictum est, Erat illis in Deum anima una et cor unum (Act. IV, 32). Sic enim anima tua non est propria, sed omnium fratrum; quorum etiam animae tuae sunt, vel potius quorum animae cum tua non animae, sed anima una est, Christi unica, quae de manu canis ut eruatur, cantatur in Psalmis (Psal. XXI, 21). Inde ad contemptum mortis facillime pervenitur. 5. Nec succenseant parentes hoc praecipere Dominum ut eos oderimus, quando nobis hoc de anima nostra praecipitur. Nam sicut nunc de anima jubetur, ut eam propter Christum cum parentibus oderimus; ita quod alio loco de anima idem Dominus dicit, in parentes quoque potest congruentissime convenire: Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam (Joan. XII, 25). Dicam etiam fidenter: Qui amat parentes suos, perdet eos. De anima quippe hoc ibi dixit, oderit, quod hic, perdet. Sicut autem hoc praeceptum, quo perdere jubemur animam nostram, non ad id valet ut se quisque interimat, quod inexpiabile nefas est; et tamen valet ut interimat in se carnalem animae affectum, quo cum impedimento futurae vitae praesens vita delectat; hoc est enim quod dictum est, oderit animam suam, et, perdet eam: quod tamen diligendo fit; quandoquidem apertissime fructum ejusdem animae acquirendae, in eodem praecepto commemorat dicens, Qui perdiderit eam in isto saeculo, in vitam aeternam inveniet eam: ita de parentibus rectissime dicitur ut qui eos amat, perdat eos; non more parricidarum interficiens, sed spirituali gladio verbi Dei carnalem affectum eorum, quo et seipsos, et eos quos genuerunt implicamentis hujus saeculi obligare conantur, pie fidenterque percutiens et occidens, illud in eis vivere faciat, quo fratres sunt, quo cum filiis suis temporalibus, parentes aeternos Deum Ecclesiamque cognoscunt. 6. Ecce rapit te studium veritatis, et cognoscendae atque percipiendae voluntatis Dei in Scripturis sanctis; rapit evangelicae praedicationis officium. Dat signum Dominus ut vigilemus in castris, ut aedificemus turrim, de qua hostem sempiternae vitae et prospicere et propellere valeamus. Rapit militem Christi tuba coelestis ad praelium, et retinet mater! non plane talis, qualis Machabaeorum fuit, nec saltem similis Lacedaemoniis matribus, de quibus memoriae proditum est quod filios suos, ut pro terrena patria sanguinem funderent, multo amplius atque ardentius in certamina bellica, quam signorum sonitus excitabant. Nam mater quae te ad discendam vitam removeri a curis saecularibus non permittit, satis ostendit quemadmodum te, si opus esset, ad obeundam mortem penitus saeculum repudiare permitteret. 7. Sed quid dicit, aut quid allegat? Forte decem illos menses quibus viscera ejus onerasti, et dolores parturitionis, ac labores educationis. Hoc, hoc interfice verbo salutari; hoc perde matris, ut in vitam aeternam invenias eam. Hoc memento ut oderis in ea, si diligis eam, si tiro Christi es, si turris fundamenta posuisti; ne dicant transeuntes: Hic homo coepit aedificare, et non potuit perficere. Carnalis enim affectus est iste, et adhuc veterem hominem sonat. Hunc carnalem affectum, et in nobis et in nostris, militia christiana ut perimamus hortatur; nec tamen ita ut ingratus sit quisque parentibus, et eadem ipsa beneficia quibus in vitam hanc editus, susceptus atque nutritus est, enumerata derideat. Servet potius ubique pietatem: habeant haec locum ubi majora non vocant. 8. Mater Ecclesia, mater est etiam matris tuae. Haec vos de Christo concepit, haec martyrum sanguine parturivit, haec in sempiternam lucem peperit, haec fidei lacte nutrivit et nutrit, cibosque majores praeparans, quod adhuc parvuli et sine dentibus vagire vultis, horrescit. Haec mater toto orbe diffusa, tam variis et multiplicibus errorum infestationibus agitatur, ut abortivi jam filii ejus adversus eam infrenis armis belligerare non dubitent. Ignavia etiam atque torpore quorumdam quos gremio continet, membra sua frigescere plurimis locis et fovendis parvulis minus idonea fieri dolet. Unde nisi per alios filios, unde nisi per alia membra, quorum e numero es, justum ac debitum poscit auxilium? Hujusne tu necessitates deserens, ad carnalia verba converteris? Nonne haec gravioribus querelis insonat auribus? nonne haec chariora viscera, et coelestia ubera ostentat? Adde viri ejus susceptionem carnis, ne carnalibus inhaereres, et a Verbo aeterno universa quae tibi mater improperat, ne his implicareris assumpta; adde contumelias, flagella, mortem, mortem autem crucis. 9. Talibus concepte seminibus, talique in vitam novam connubio procreate, languescis et contabescis in veterem hominem! Itane matrem terrenam non habebat Imperator tuus? Quae tamen cum ei nuntiaretur agenti coelestia, respondit: Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendens manum in discipulos suos, dixit non pertinere ad cognationem suam, nisi qui facerent voluntatem Patris ejus (Matth. XII, 48-50). In quo numero profecto etiam ipsam Mariam benignus inclusit; faciebat enim et illa voluntatem Patris. Ita optimus Magister atque divinus, et maternum nomen, quod ei quasi privatum propriumque nuntiaverant, quia terrenum erat, in comparatione coelestis propinquitatis abjecit: et eamdem coelestem propinquitatem in discipulis suis commemorans, quo sibi rursum consortio generis cum caeteris sanctis virgo illa cohaereret, ostendit. Et ne isto saluberrimo magisterio quo contemni carnalem affectum in parentibus docuit, adminiculum error acciperet, quo matrem habuisse a quibusdam negatur, alio loco discipulos monuit ne se patrem in terris dicant habere (Id. XXIII, 9), ut quomodo illos manifestum est habuisse patres, sic se habuisse matrem manifestaret, cujus tamen terrena cognatione contempta, contemnendarum talium necessitudinum discipulis praeberet exemplum. 10. Haec ergo interrumpuntur vocibus matris tuae, et inter haec locum invenit commemoratio praegnantis atque lactantis, ut de Adam et Eva, alius Adam nascereris et nutrireris? Respice potius, respice Adam secundum de coelo, et porta jam coelestis imaginem, sicut terreni portasti (I Cor. XV, 47-49). Imo et hic habeant locum materna ipsa beneficia, quae tibi ad enervationem cordis enumerantur: habeant prorsus locum; noli esse ingratus, repende gratiam matri tuae, repende spiritualia pro carnalibus, pro temporalibus sempiterna. Sed non vult sequi? non impediat. Non vult converti in melius? cave ne te in deterius pervertat, et evertat. Quid interest utrum in uxore, an in matre, dum tamen Eva in qualibet muliere caveatur? Nam ista umbra pietatis de foliis illius arboris venit, quibus se primum parentes nostri in illa damnabili nuditate texerunt. Et quidquid in illis verbis atque suggestione quasi officium tibi charitatis obtendit, ut a germanissima atque sincerissima Evangelii charitate te detorqueat, ad astutiam serpentis pertinet, et ad duplicitatem regis illius qui habet viginti millia, quam nos docemur decem millium, hoc est, cordis, in qua Deum quaerimus, simplicitate superare. 11. His potius intende, charissime, et tolle crucem tuam, et sequere Dominum. Nam cum te praesens animadverterem domesticis curis a divino studio retardari, ferri te potius et duci a cruce tua, non eam te ferre ac ducere sentiebam. Crux enim nostra quam Dominus portari a nobis jubet, ut eum expeditissimi sequamur, quid aliud quam mortalitatem carnis hujus significat? Ipsa enim nos cruciat donec absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Crux ergo haec ipsa crucifigenda est, et transfigenda est clavis timoris Dei, ne solutis et liberis membris reluctantem portare non possis. Sequi enim Dominum nisi eam portans, omnino non vales: nam quomodo eum sequeris, si non es ejus? Qui autem Jesu Christi sunt, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et desideriis (Galat. V, 24). 12. Si quid sane pecuniae res tua familiaris habet, cujus te implicari negotio nec oportet nec decet, revera tribuendum est matri et domesticis tuis. Horum quippe indigentia, si pauperibus, ut sis perfectus, instituisti distribuere talia tua, primum apud te locum obtinere debet: Si quis enim suis et maxime domesticis, ait Apostolus, non providet, fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Quibus ordinandis rebus, si, ut collum exueres induendum sapientiae vinculis, profectus a nobis es; quid tibi nocent, aut quo pacto te pervellunt matris lacrymae fluentes carne, aut servi fuga, aut mors ancillarum, aut fratrum morbosa valetudo? Si est in te charitas ordinata, scias praeponere majora minoribus, et misericordia moveri, ut pauperes evangelizentur, ne messis Domini copiosa, operariorum inopia, in praedam volucribus jaceat, et paratum habere cor ad sequendum Domini voluntatem, in eo quod vel flagellando vel parcendo agere statuerit cum servis suis: haec meditare, in his esto, ut provectus tuus manifestus sit in omnibus (I Tim. IV, 15). Obsecro te ut caveas ne majorem tristitiam des bonis fratribus torpore tuo, quam laetitiam alacritate jam dederas. Commendare te autem litteris quibus voluisti, tam superfluum putavi, quam si quisquam te mihi eodem modo commendare voluisset. EPISTOLA CCXLIV . Augustinus Chrisimo, consolans ne deficiat in adversis. Domino vere ac merito charissimo, et praedicando fratri CHRISIMO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Rumor ad me detulit (Deus faciat ut non sit) sic te animo perturbatum, ut multum mirer prudentiam tuam et christianum animum parum cogitare rerum terrenarum conditionem nullo modo aequari posse coelestibus, ubi cor nostrum et spes nostra collocanda est. Vir cordate, numquid aut totum bonum tuum in his rebus erat, quas nunc videris amittere; aut tam magnum bonum illic deputabas, ut eo subtracto sic tenebrescat mens nimia tristitia, quasi lumen ejus, non Deus, sed terra sit? Audivi enim (jam dixi, Deus faciat ut falsum audierim) quod tibi manus etiam velles inferre; quod melius non credo aut ascendisse in cor tuum, aut exisse de ore tuo. Sed tamen quia ita perturbatus es, ut hoc de te dici potuerit, graviter de te contristatus, hoc litterarum alloquio putavi consolandam Charitatem tuam; quanquam non dubitem Dominum Deum nostrum in corde tuo loqui meliora: novi enim quam pio studio semper audieris verbum ejus.
2. Erige itaque animum, frater in Christo charissime; Deus noster nec perit a suis, nec perdet suos: vult autem monere nos quam sint haec fragilia et incerta, quae nimis diligunt homines, ut solvamus ab eis vinculum cupiditatis, per quod implicatos nos trahunt, et totum amorem nostrum consuefaciamus in eum currere, in quo nulla damna timeamus. Ipse te hortatur per ministerium nostrum, viriliter cogites te fidelem esse christianum, et ejus redemptum esse sanguine, qui non solum aeterna sapientia, sed etiam humana praesentia docuit nos temperanter prospera saeculi hujus contemnere, et fortiter adversa tolerare; ejus felicitatis mercedem pollicens, quam nemo possit a nobis auferre. Scripsi sane etiam ad virum laudabilem comitem; quam epistolam, in tuo erit arbitrio utrum dari velis. Nam per quem detur, non dubito deesse non posse, adjuvante Domino, vel episcopum, vel presbyterum, vel quemlibet. EPISTOLA CCXLV . Augustinus Possidio, de cultu, fucis et inauribus, et de non ordinando quodam in parte Donati baptizato. Domino dilectissimo, et venerabili fratri et consacerdoti POSSIDIO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem. 1. Magis quid agas cum eis qui obtemperare nolunt, cogitandum est, quam quemadmodum eis ostendas non licere quod faciunt. Sed nunc epistola Sanctitatis tuae, et occupatissimum me reperit, et celerrimus bajuli reditus neque non rescribere tibi, neque ad ea quae consuluisti, ita ut oportet, respondere permisit. Nolo tamen de ornamentis auri vel vestis praeproperam habeas in prohibendo sententiam, nisi in eos qui neque conjugati, neque conjugari cupientes, cogitare debent quomodo placeant Deo. Illi autem cogitant quae sunt mundi, quomodo placeant vel viri uxoribus, vel mulieres maritis (I Cor. VII, 32-34). Nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare Apostolus jubet (I Cor. XI, 5-13), nec maritatas decet. Fucari autem pigmentis, quo vel rubicundior vel candidior appareat, adulterina fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi, quibus solis permittendae sunt feminae ornari, secundum veniam, non secundum imperium. Nam verus ornatus maxime Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus mendax, verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt.
2. Exsecranda autem superstitio ligaturarum, in quibus etiam inaures virorum in summis ex una parte auriculis suspensae deputantur, non ad placendum hominibus, sed ad serviendum daemonibus adhibetur. Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in Scripturis invenire, cum generaliter Apostolus dicat, Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 20)? et iterum, Quae enim consonantia Christi ad Belial (II Cor. VI, 15)? Nisi forte quia Belial nominavit, et generalem societatem daemoniorum prohibuit, licet Christianis sacrificare Neptuno, quia nihil proprie de Neptuno vetitum legimus! Moneantur interim miseri, ut si obtemperare nolunt praeceptis salubrioribus, saltem sacrilegia sua non defendant, ne majori se scelere implicent. Quid autem cum eis agendum sit, si solvere inaures timent, et corpus Christi cum signo diaboli accipere non timent? De ordinando autem qui in parte Donati baptizatus est, auctor tibi esse non possum: aliud est enim facere si cogaris, aliud consulere ut facias. EPISTOLA CCXLVI . Augustinus Lampadio, ostendens fatum in peccatis perperam excusari, quippe cujus vel ipsi mathematici nullam rationem habeant in subditis castigandis. AUGUSTINUS LAMPADIO. 1. De quaestione fati ac fortunae, qua tuum animum non leviter moveri, et cum praesens essem adverti, et nunc tuis litteris gratius certiusque cognovi, rescriptum tibi non parvi voluminis debeo; quod Dominus praestabit ut ita explicem, quemadmodum novit tibi congruere ad salutem fidei tuae. Non enim parvum malum est, perversis opinionibus non solum ad committendum blandimento voluptatis adduci, sed etiam ad defendendum peccatum a medicamento confessionis averti.
2. Illud sane quantocius ac breviter noveris, omnes leges atque omnia instituta disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, supplicia, caeteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti, nihilque in eis omnino justitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi. Quanto ergo licentius et aequius mathematicorum improbamus errores, quam divinas leges, vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abjicere cogimur; quod nec ipsi mathematici faciunt? Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit; mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus, sed etiam plagis emendat uxorem; non dico si petulantius jocantem, sed si immoderatius per fenestram aspicientem animadverterit. Quae tamen si ei dicat, Quid me caedis? Venerem caede si potes, a qua cogor hoc facere: tum vero ille non curat quam vana verba componat fallendis extraneis, sed quam justa verbera imponat corrigendis suis. 3. Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum, et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur; redeat ad seipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino improbo non minetur. Quid enim horum faciens, juste facit, si omnes a quibus injurias patitur, non culpa sua, sed fato impelluntur ut faciant? Si autem jure proprio et patrisfamilias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deterret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum obediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odio ingratos; egone exspectabo ut contra fata disputem, cum tanta eum non verbis, sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum capillos super capita eorum frangere videatur? His itaque paucis si aviditas tua contenta non est, et librum aliquem de hac re, quem diutius legat, desiderat; patienter tibi sunt exspectandae vacationes nostrae, et rogandus Deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur. Ero tamen alacrior, si et saepe commemorare me litteris tuam non piguerit charitatem, et quid de hac epistola sentias rescribendo docueris. EPISTOLA CCXLVII . Augustinus Romulum potentem hominem, quem in Christo genuerat, obsecrat ne nimium acerbus et injustus exactor sit tributorum administratoribus suis solutorum: minitans ei, si tyrannice exigere pergat, extremum judicium. Domino dilectissimo ROMULO filio, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Veritas et dulcis est et amara. Quando dulcis est, parcit; et quando amara, curat. Si non recusas bibere quod in hac epistola offero, probabis quod dixi. Utinam sicut mihi non obest, sic nec tibi obesset quidquid contumeliarum mihi irrogas: et utinam vel tantum tibi obesset iniquitas quam miseris et pauperibus facis, quantum obest ipsis quibus eam facis. Illi enim ad tempus laborant, tu autem vide quid tibi thesaurizes in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5, 6). Cujus misericordiam deprecor ut hic te corrigat quomodo ipse novit, potius quam reservet in illum diem quando nullus jam erit correctionis locus; ut qui tibi dedit timorem suum, propter quem de te non despero, aperiat tibi sensum, ut videas quae facis, et exhorreas, et emendes. Parva enim et quasi nulla tibi videntur, quae tam magna mala sunt, ut quando te domita cupiditas ea considerare permiserit, riges lacrymis terram, ut Deus misereatur tui. Aut si ego iniquus sum, qui hoc tecum ago ne miseri et egeni homines bis reddant quod debent, cum coloni actori suo dederint, subdito praeposito et jubenti servientes, nec ille se accepisse negare potuerit: si ergo ego iniquus sum, quia mihi videtur injustum ut bis exigantur, qui vix semel reddere sufficiunt; fac quod vis. Si autem tu vides quia injustum est; fac quod decet, fac quod Deus jubet, et ego rogo.
2. Non pro illis magis (novit ille quem timeo), sed pro teipso teipsum rogo, ut, quomodo scriptum est, Miserearis animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Et modo quidem non rogandus, sed objurgandus es: nam et hoc scriptum est, Ego quem amo, redarguo, et castigo (Apoc. III, 19). Ego tamen si pro me rogandus esses, forte non te rogarem: quia vero pro te rogandus es, rogo te iratum ut parcas tibi, ut placeris tibi, ut tibi placetur ille quem rogas. Misi ad te die sabbati, cum adhuc pranderes, ut non proficiscereris, nisi me vidisses: renuntiasti ita te esse facturum. Surrexisti die dominico, et, ut audivi, venisti in ecclesiam, et orasti, et profectus es, et me videre noluisti. Deus tibi ignoscat. Quid enim aliud tibi dicam, nisi quod ipse novit quia cupio? sed scio quia nisi te correxeris, ille justus est. Cum autem tibi parcis, et mihi parcis: neque enim tam miser sum et alienus a visceribus Christi, ut non gravissimo vulnere feriatur cor meum, quando sic agunt, quos in ejus Evangelio genui. 3. Iterum dicturus es: Non eis jussi ut darent Ponticano. Respondetur tibi: Sed jussisti ut servirent Ponticano; nec possent distinguere quousque servirent, et quousque non servirent, maxime cum ea peteret quae se debere sciebant. Tuas autem litteras habere debuerunt, quas proferrent actori, si te nolente exigebat, et relegerent ei non se debere dare, nisi cum tuas litteras accepissent. Nam si verbo aliquando jussisti ne actori aliquid darent, multum est ut meminerint; multum est ut tu ipse memineris an vere jusseris, an ipsis jusseris, an aliis, an omnibus: maxime quia etiam nunc alteri actori audisti datam et salvam esse ipsam pecuniam, et non tibi displicuit quia dederunt. Sed cum ego dixissem, Quid si et iste intervertisset, ab ipsis iterum exigendum erat? rursus tibi coepit displicere quia dederunt: et cum mihi saepe dixisses, nunquam te injunxisse vices tuas vel Valerio vel Aginesi, subito cum de vino ageretur, quia debuerunt ostendere si acescere coeperat, et diceretur tibi quod absens erat; credo, excidit tibi quid mihi toties dixeras, et dixisti, quia habuerunt Aginesi ostendere, et ex ipsius agere arbitrio. Ibi ego cum dixissem, Certe vices tuas istis non soles injungere; respondisti, Sed litteras meas habebat Aginesis: quasi semper illi quibus aliquid injungis, litteras tuas recitent rusticanis hominibus, ut credant quia tu jussisti. Sed quia eos vident tibi sic jungi, non utique credunt temere illos aliquid audere praesumere, nisi a te data potestate. Ideoque inter ista incerta non apparet quid jubeas, nec possunt firmum aliquid retinere, nisi litteras tuas habuerint, quas omnibus proferant, et nonnisi tuis litteris prolatis obtemperent, quando eis aliquid dandum est. 4. Sed quid opus est tam diu tecum disputare, et onerare verbis occupationes tuas, ut forte cum irasceris verbis meis, velis saevire in homines miseros? Illis imputabitur ad meritum bonum, quia pro salute tua, propter quam tibi tanta loquor, te patiuntur iratum: tibi autem nolo aliquid gravius dicere, ne putes me non timendo, sed male optando tale aliquid loqui. Time Deum si non vis decipi: ipsum testem invoco super animam meam, plus me tibi timere cum haec dico, quam illis pro quibus apud te intercedere videor. Si credis, Deo gratias: si autem non credis, consolatur me quod Dominus ait, Dicite, Pax huic domui: et si est tibi filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur (Matth. X, 12, 13). Dei misericordia te tueatur, domine dilectissime fili. EPISTOLA CCXLVIII . Augustinus Sebastiano, de pia tristitia quam boni ferunt ex impietate malorum. Huic epistolae subscripsit Alypius. Domino sancto desiderabili, et in Christi honore suavissimo fratri SEBASTIANO AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Quamvis ab animo nostro nullo modo te separatum esse permittat dulce vinculum charitatis, et indesinenter tuos sanctos mores atque colloquia recolamus; tamen bene fecisti, et gratias agimus quod nobis etiam corporalis salutis tuae nuntios apices mittendo, nos plurimum exhilarasti. Sensi autem in epistola tua quod taedium te detinuerit a peccatoribus relinquentibus legem Dei: illo enim spiritu vivis, quod dictum est, Vidi insensatos, et tabescebam (Psal. CXVIII, 53, 158). Pia est ista tristitia, et, si dici potest, beata miseria, vitiis alienis tribulari, non implicari; moerere, non haerere; dolore contrahi, non amore attrahi. Haec est persecutio quam patiuntur omnes qui volunt in Christo pie vivere, secundum apostolicam mordacem veracemque sententiam (II Tim. III, 12). Quid enim hic magis persequitur vitam bonorum, quam vita iniquorum; non cum cogit imitari quod displicet, sed cum cogit dolere quod videt? Quoniam coram pio vivens impie, etsi non obligat consentientem, cruciat sentientem. Nam saepe et diu impiorum corporibus a saecularibus potestatibus, et quorumlibet vexationibus parcitur; piorum autem cordibus a malis hominum moribus nunquam usque ad hujus saeculi finem. Sic ergo potius impletur quod commemoravi dixisse Apostolum, Quia omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur; et tanto amarius quanto interius, donec diluvium transeat, ubi arca continet corvum et columbam.
2. Sed inhaere, frater, illi a quo audisti, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13): conjungere Domino, ut crescat in novissimis vita tua. Scio enim non deesse recreationem cordis de fratribus bonis. Huc adjunge promissiones Dei fideles, magnas, certas, sempiternas, ipsiusque tolerantiae imperturbabilem ineffabilemque mercedem: et vide quam verum Domino cantes, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Mitte fratri Firmo litteras nostras. Sanctitatem tuam et familiam Dei, quae tuo ministerio gubernatur, fratres et sorores quae apud nos sunt nobiscum, in Domino resalutant. ( Et alia manu: ) Incolumes pro nobis oretis, dilectissimi et sancti fratres. Ego Alypius impensissime saluto Sinceritatem tuam, omnesque tibi in Domino conjunctos; atque ut hanc tanquam meam epistolam deputes, peto: etsi enim aliam propriam mittere potuissem, tamen malui huic suscribere, ut unanimitatem nostram una etiam pagina testaretur.
EPISTOLA CCXLIX . Augustinus Restituto, quatenus mali tolerandi in Ecclesia. Domino desiderantissimo, et honorifica sinceritate charissimo fratri, et condiacono RESTITUTO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Aestus indicantes piam flammam cordis tui, indicavit mihi fidelissimus, ut scis, particeps eorum, frater Deogratias. Lege itaque Tychonium quem bene nosti, non quidem omnia probaturus; nam quae in illo cavenda sint, bene nosti. Hanc tamen quaestionem, quomodo in Ecclesia Dei si qua forte perversa vel etiam scelerata corrigere aut exstinguere non valemus, salvo unitatis vinculo toleranda sint, strenue videtur mihi tractavisse atque solvisse. Quanquam in ejus litteris tantummodo intentione correcta, ad ipsos divinarum Scripturarum fontes recurrere nos oportet, ut ibi videamus quam pauca de hac re testimonia sententiarum, vel exempla gestorum posuit, et quam nemo possit omnia ponere, nisi qui pene omnes sanctorum Librorum paginas in sua scripta transferre voluerit: ita prope nulla est quae nos non admoneat, intus in ipsa societate Sacramentorum quibus imbuimur ad vitam aeternam, cum his qui oderunt pacem esse debere pacificos, donec ingemiscendo nostra longinqua peregrinatio transeat (Psal. CXIX, 5-7); atque in virtute Jerusalem matris aeternae securissima pace perfruamur, et in turribus ejus abundantia verorum fratrum (Psal. CXXI), quorum nunc inter multos falsos gemimus paucitatem. Quae est autem virtus illius civitatis, nisi Deus ejus Deus noster? Vides igitur in quo solo fiat pax, et singulis hominibus, qui secum sine illo bellum gerunt, etiam nullo extrinsecus oborto scandalo; et omnibus simul, qui quanquam in hac se vita diligant, et amicitiae fidae nexibus teneantur, tamen nec praesentia corporis nec consensione animi summe perfecteque copulantur. Confortetur cor tuum in Domino, memor nostri.
EPISTOLA CCL . Augustinus senex Auxilio episcopo juveni, ut aut anathematis sententiam rescindat, aut doceat quibus adductus causis putet ob unius peccatum totam familiam excommunicari posse. Domino dilectissimo, et venerabili fratri et consacerdoti AUXILIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Vir spectabilis filius noster Classicianus graviter apud me litteris questus est, quod sit anathematis injuriam a tua Sanctitate perpessus: narrans quod venerit ad ecclesiam apparitione paucorum suae potestati congrua comitatus, et egerit tecum, ne contra salutem suam faveres eis qui per Evangelium pejerando, adjutorium violandae fidei in ipsa fidei domo requirebant; quos tamen considerantes quid mali fecerint, non inde violenter abductos, sed sponte dicit egressos, atque hinc Venerationem tuam ita sibi succensuisse, ut ecclesiasticorum confectione Gestorum cum omni domo sua anathematis sententia feriretur. Quibus litteris ejus lectis, non mediocriter aestuans, cogitationibus magna cordis tempestate fluctuantibus, apud Charitatem tuam tacere non potui; ut si habes de hac re sententiam certis rationibus vel Scripturarum testimoniis exploratam, nos quoque docere digneris quomodo recte anathemetur pro patris peccato filius, aut pro mariti uxor, aut pro domini servus, aut quisquam in domo etiam nondum natus, si eodem tempore, quo universa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit per lavacrum regenerationis in mortis periculo subveniri. Neque enim haec corporalis est poena qua legimus quosdam contemptores Dei cum suis omnibus, qui ejusdem impietatis participes non fuerunt, pariter interfectos. Tunc quidem ad terrorem viventium mortalia corpora perimebantur, quandoque utique moritura: spiritualis autem poena, qua fit quod scriptum est, Quae ligaveris in terra, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI, 19), animas obligat, de quibus dictum est, Anima patris mea est, et anima filii mea est: anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4).
2. Audisti fortasse aliquos magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam anathemasse peccantium: sed forte si essent interrogati, reperirentur idonei reddere inde rationem. Ego autem, quoniam si quis ex me quaerat utrum recte fiat, quid ei respondeam non invenio; nunquam hoc facere ausus sum, cum de quorumdam facinoribus immaniter adversus Ecclesiam perpetratis, gravissime permoverer. Sed si tibi forte quoniam juste fiat, Dominus revelavit nequaquam juvenilem aetatem tuam, et honoris ecclesiastici rudimenta contemno: en adsum, senex a juvene et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo paratus sum discere, quomodo vel Deo vel hominibus justam possumus reddere rationem, si animas innocentes pro scelere alieno, ex quo non trahunt sicut ex Adam, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), originale peccatum, spirituali supplicio puniamus. Etenim Classiciani filius, etsi traxit ex patre primi hominis culpam sacro fonte Baptismatis expiandam; tamen quidquid, posteaquam genuit eum, peccati pater ejus admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere quis ambigit? Quid dicam de conjuge? quid de tot animabus in universa familia? unde si una anima per istam severitatem qua tota domus ista anathemata est, sine Baptismate de corpore exeundo perierit; innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes violenter abstrahantur et interficiantur, huic damno non potest comparari. Si ergo de hac re potes reddere rationem, utinam et nobis rescribendo praestes ut possimus et nos: si autem non potes, quid tibi est inconsulta commotione animi facere, unde si fueris interrogatus, rectam responsionem non vales invenire? 3. Haec autem dixi, etiamsi filius noster Classicianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum justissime videretur. Caeterum si veras ad me litteras misit, nec solus in domo sua debuit ista sententia coerceri. Sed hinc cum tua Sanctitate nihil ago, nisi tantum peto ignoscas petenti veniam, si agnoverit culpam: si autem nihil eum peccasse prudenter agnoscis, quoniam ipse in domo fidei justius flagitabat fidem debere servari, ne ibi frangeretur ubi docetur; fac quod sanctum virum facere oportet, ut si tibi contigit tanquam homini, quod utique homo Dei dicit in Psalmo, Turbatus est prae ira oculus meus, exclames ad Dominum, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 8, 3); ut porrigat tibi dexteram suam, et comprimat iracundiam tuam, et tranquillet mentem tuam ad videndam faciendamque justitiam. Sicut enim scriptum est, Iracundia viri justitiam Dei non operatur (Jacobi I, 20). Nec arbitreris ideo nobis non posse subrepere injustam commotionem, quia episcopi sumus: sed potius cogitemus inter laqueos tentationum nos periculosissime vivere, quia homines sumus. Aufer itaque Gesta ecclesiastica quae perturbatior fortasse fecisti, et redeat inter vos charitas quam cum illo et catechumenus habuisti: aufer litem et revoca pacem, ne tibi pereat homo amicus, et de vobis gaudeat diabolus inimicus. Potens est autem misericordia Dei nostri, quae et me exaudiat orantem, ne mea tristitia de vobis augeatur, sed potius quae est exorta sanetur; et erigat per gratiam suam, et laetificet juventutem tuam non contemnentem senectutem meam. Vale. FRAGMENTUM Quod in veteri codice Ecclesiae Trecensis continente collectiones Cresconii et Ferrandi repertum est, cum titulo hic affixo. EX EPISTOLA AD CLASSICIANUM, Qui excommunicatus fuerat. Ego propter eos qui pro peccato unius animae, totam domum ejus, id est plurimas animas anathemate ligant, maxime ne ibi quisquam sine Baptismate de corpore abscedat; et utrum non etiam de ecclesia pellendi sunt, qui eo confugiunt quo fidem fidejussoribus frangant, adjuvante Domino, et in concilio nostro agere cupio, et si opus fuerit ad Sedem apostolicam scribere; ut in his causis quid sequi debeamus concordi omnium auctoritate constituatur, atque firmetur. Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam fidelium fuerit anathematus injuste, ei potius oberit qui faciet, quam ei qui hanc patietur injuriam. Spiritus enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut solvitur, immeritam nulli poenam ingerit: per eum quippe diffunditur charitas in cordibus nostris, quae non agit perperam.
EPISTOLA CCLI . Augustinus Pancario, de Secundino presbytero criminum quorumdam insimulato: contra quem accusationes haereticorum admittere non vult, catholicorum audire paratus. Domino dilectissimo, meritoque honorabili filio PANCARIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Cum, antequam veniret Religio tua, presbyter Secundinus Germanicianensibus non displiceret, unde modo factum est ut eum, sicut scripsisti, etiam de nescio quibus criminibus accusare parati sint, nescio, domine dilectissime, meritoque honorabilis fili. Verumtamen nullo modo nos possumus contemnere quod presbytero videntur objicere, tantum si catholici sunt qui objiciunt: nam haereticorum accusationes contra catholicum presbyterum admittere, nec possumus, nec debemus. Proinde hoc primo agat prudentia tua, ut haeretici non sint, ubi ante adventum tuum non fuerunt; et audiemus causam presbyteri, sicut eam oportet audiri. Illud sane moneo, quia dignaris, quoniam et salus et existimatio tua charissima nobis est, et ipsi Germanicianenses pertinent ad curam humilitatis nostrae, ut ea quae a gloriosissimis Imperatoribus impetrasti, et ea quae apud competentes judices egisti, fidenter allegare digneris; ut appareat omnibus nihil te inordinate agere, ne iterum in causa vestra, qui de possessione contenditis, ipsi miseri fatigentur, et gravius afflicti dispereant. Simul etiam commendo ut ejusdem presbyteri domus non diripiatur, neque vastetur: nam de ecclesia sua nuntiatum est nobis, quod eam nescio qui velint deponere; sed non puto quod ullo pacto possit hoc a tua religione permitti.
EPISTOLA CCLII . Augustinus Felici, de pupilla quadam Ecclesiae tutelae commissa. Domino dilectissimo meritoque honorabili, et praeferendo fratri FELICI, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Novit optime Religio tua quam curam tuendis cum omnibus hominibus, tum maxime pupillis Ecclesia vel episcopi debeant. Unde receptis litteris tuis, et exemplo litterarum viri spectabilis fratris nostri, nec potui nec debui passim puellam cuiquam committere: praesertim quia eam Ecclesiae commendavit, domine dilectissime meritoque honorabilis, et praeferende frater. Proinde adventum ejus exspecto, ut si quid fieri oporteat, ejus praesentia deliberem, et faciam quod Dominus faciendum esse inspiraverit.
EPISTOLA CCLIII . Augustinus ad Benenatum, de eadem puella (ut videtur) in matrimonium non tradenda nisi viro catholico. Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri BENENATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Per quem saluto Sanctitatem tuam, de fide ejus et bono eirca Ecclesiam studio gratulamur. Voluit autem ad tuam Benignitatem cum litteris meis venire, domine dilectissime ac venerabilis frater. Et quoniam audivi quod de negotio illo transigere cogitas, si verum est (quod miror, si verum est), nosti quemadmodum debeas episcopali paternitate catholicae Ecclesiae providere; ut non cum quolibet id agas, si tamen, ut dixi, verum est quod audivi, sed potius cum domo catholica, cujus non solum nullam adversitatem, verum etiam fidele adjutorium habere possit Ecclesia.
EPISTOLA CCLIV. Augustinus ad eumdem Benenatum, pronubum agentem Rustici filio. Domino beatissimo, et venerabili ac desiderabili fratri et consacerdoti BENENATO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
Puella de qua mihi scripsit Sanctitas tua, in ea voluntate est, ut si aetas ei jam matura esset, nulli in nuptiis conveniret. In ea vero aetate est, ut si voluntatem nubendi haberet, nulli adhuc dari vel promitti deberet. Huc accedit quia eam Deus in Ecclesia sic tuetur, ut contra improbos tueatur; non ut cui voluero tradi possit, sed ut a quo non oportet, rapi non possit, domine Benenate dilectissime et venerabilis frater. Conditio itaque quam insinuare dignatus es, non mihi displicet, si nuptura est: utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus; quia in his annis est, ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, jocus sit potius garrientis, quam sponsio profitentis. Deinde habet materteram, cujus vir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illo (neque enim possem aliter, vel deberem) non quidem invitus accepit, imo etiam gratulatus est; sed jure amicitiae non importune doluit quod eis nihil inde sit scriptum. Fortassis enim quae nunc non apparet, apparebit et mater, cujus voluntatem in tradenda filia, omnibus, ut arbitror, natura praeponit; nisi eadem puella in ea jam aetate fuerit, ut jure licentiore sibi eligat ipsa quod velit. Illud quoque cogitet Sinceritas tua, quia si mihi de nuptiis ejus potestas summa ac tota tribuatur, atque ipsa quoque jam matura et nubere volens, cui voluero se tradendam sub Deo judice mihi committat; sic dico, et verum dico, mihi placere istam conditionem, ut propter Deum judicem non possim respuere meliorem: quae utrum adventura sit, utique incertum est. Quapropter videt Charitas tua quanta consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti omnino non possit.
EPISTOLA CCLV . Augustinus ad Rusticum, de puella in connubium ejus filio petita. Domino dilectissimo, et merito praedicabili ac suspiciendo filio RUSTICO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Quamvis tibi et universae domui tuae omnia bona optem, nec tantum ad felicitatem praesentis saeculi pertinentia, verum etiam ad vitam futuram atque sempiternam, quae tibi nondum credenda persuasa est; tamen quae me moveant, ut de puella quam petis, nihil adhuc audeam polliceri, quantum sufficere visum est, sancto fratri et coepiscopo meo Benenato rescripsi, domine dilectissime et venerabilis fili. Si enim tu, cum certissime noveris, etiamsi nostrae absolutae sit potestatis quamlibet puellam in conjugium tradere, tradi a nobis christianam nisi christiano non posse; nihil tamen mihi tale de filio tuo, quem adhuc paganum audio, promittere voluisti: quanto magis ego, propter illa quae in epistola memorati fratris mei legere poteris, quidquam de illius puellae connubio spondere non debeo, etiamsi quod dixi de filio tuo non tantum promissum tenerem, sed jam etiam factum esse gauderem?
EPISTOLA CCLVI. Officiose Augustinus ad Christinum scribit. Domino merito praedicando, sinceriterque charissimo ac desiderantissimo fratri CHRISTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Epistolam meam desiderare te, mihi tua epistola nuntiavit. Frater autem Jacobus ejus desiderii erga nos tui locupletior testis accessit, quia plura mihi de te suavia atque in seipso experta locutus est, quam illa parva chartula potuit. Unde tuae benignitati congratulor, et de tuo pectore christiano Domino Deo nostro, cujus haec dona sunt, gratias ago, domine merito praedicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime frater. Quod autem petis, ut litteris te quaeram; ego te affectu quaero, qui omnes litteras superat: et ubi te quaeram quod bene intelligas, novi. Quantum autem ad me legendum attinet, magis vereor in manibus vestris loquacitatem meam reprehendi, quam eloquium requiri. Illud breviter dixerim, quod diuturna cogitatione si ruminaveris, senties quid sapiat: cum in itinere Dei faciliora et fructuosa ignava formidine fugiuntur, in itinere saeculari duriora et sterilia aerumnoso labore tolerantur. Incolumis in Christo vigeas et proficias, domine merito praedicande, sinceriterque charissime ac desiderantissime frater.
EPISTOLA CCLVII . Augustinus Orontio, resalutans illum. Domino eximio meritoque honorabili, et suscipiendo filio ORONTIO, AUGUSTINUS.
Ago gratias quod adventum Eximietatis tuae litteris etiam praevenire dignatus es, et ante contuitum misisti colloquium, ut tuo prius affatu quam aspectu frueremur, et diu desideratam notitiam epistolari solatio quodammodo praegustantes, exspectaremus avidius et ardentius, quod jucundius gratiusque caperemus, domine eximie meritoque honorabilis, et suspiciende fili. Reddo itaque meritis tuis et praecurrentibus officiis debitum resalutationis obsequium, incolumitatem tuam gaudens nuntiatam, optansque continuam. Et quod rescripta exiguitatis meae jure praerogatae benevolentiae reposcendo addidisti, dicens, Si tamen id de tanta sanctitate possumus promereri; nullo modo audeo desperare, sanctitatis ejusdem, cujus haustu pro nostro modulo aliquid sumus, ipsum fontem non solum laudandum, verum etiam nobiscum participandum, et tuae prudentiae placiturum; ut Deus incomparabiliter atque incommutabiliter bonus, qui per suam potentiam tam bonae tuae mentis est institutor, sit etiam per gratiam restitutor. Incolumen te Deus omnipotens felicioremque tueatur, domine eximie meritoque honorabilis, ac suscipiende fili.
EPISTOLA CCLVIII . Augustinus Martiano veteri amico, gratulatur quod catechumenus sit factus, hortans illum ut fidelium Sacramenta percipiat. Domino merito suscipiendo, et in Christo dilectissimo ac desiderantissimo fratri MARTIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Abripui, vel potius obripui, et quodammodo furatus sum memetipsum multis occupationibus meis, ut tibi scriberem antiquissimo amico, quem tamen non habebam, quamdiu in Christo non tenebam. Nosti quippe ut definierit amicitiam Romani, ut ait quidam, maximus auctor Tullius eloquii (Lucanus, lib. 7). Dixit enim, et verissime dixit: Amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate consensio (Cicero, Lael. 20). Tu autem, mi charissime, aliquando mihi consentiebas in rebus humanis, cum eis more vulgi frui cuperem; et mihi ad ea capessenda quorum me poenitet, favendo velificabas, imo vero vela cupiditatum mearum, cum caeteris tunc dilectoribus meis, inter praecipuos aura laudis inflabas. Porro in rebus divinis, quarum mihi illo tempore nulla eluxerat veritas, utique in majore illius definitionis parte nostra amicitia claudicabat: erat enim rerum tantummodo humanarum, non etiam divinarum, quamvis cum benevolentia et charitate consensio.
2. Et posteaquam illa cupere destiti, tu quidem perseverante benevolentia, salvum me esse cupiebas salute mortali, et ea rerum prosperitate felicem, quam mundus optare consuevit. Et jam sic itaque aliquantum tibi erat mecum rerum humanarum benevola et chara consensio. Nunc vero quantum de te gaudeo, quibus explicem verbis, quando eum quem quoquo modo habui diu amicum, habeo jam verum amicum? Accessit enim etiam rerum consensio divinarum; quoniam qui mecum temporalem vitam quondam jucundissima benignitate duxisti, nunc spe vitae aeternae mecum esse coepisti. Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus, quam modus earum justissime postulat; nec eas in aliquo contemptu abjiciendo, creatori earum Domino rerum coelestium atque terrestrium faciamus injuriam. Ita fit ut inter quos amicos non est rerum consensio divinarum, nec humanarum plena esse possit ac vera. Necesse est enim ut aliter quam oportet humana aestimet qui divina contemnit, nec hominem recte diligere noverit quisquis eum non diligit qui hominem fecit. Proinde non dico, nunc mihi plenius amicus es, qui eras ex parte; sed quantum ratio indicat, nec ex parte eras, quando nec in rebus humanis mecum amicitiam veram tenebas. Rerum quippe divinarum, ex quibus recte humana pensantur, socius mihi nondum eras; sive quando nec ipse in eis eram, sive posteaquam ego eas utcumque sapere coepi, a quibus tu longe abhorrebas. 3. Nolo autem succenseas, nec tibi videatur absurdum quod illo tempore cum in vana hujus mundi aestuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus; quando nec ipse mihi amicus eram, sed potius inimicus: diligebam quippe iniquitatem; et vera quidem divina sententia est qua scriptum est in sanctis Libris, Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Cum ergo odissem animam meam, verum amicum quomodo habere poteram, ea mihi optantem in quibus ipse meipsum patiebar inimicum? Cum vero benignitas et gratia Salvatoris nostri illuxit mihi, non secundum merita mea, sed secundum ipsius misericordiam; tu ab hac alienus, quomodo esse poteras amicus meus, qui unde beatus esse possem penitus ignorabas, et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse jam fueram utcumque amicus effectus? 4. Gratias itaque Deo, quod te mihi amicum facere tandem aliquando dignatur. Nunc enim nobis est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et charitate consensio in Christo Jesu Domino nostro, verissima pace nostra. Qui duobus praeceptis cuncta praeconia divina conclusit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In iis duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). In illo primo rerum divinarum, in hoc secundo rerum humanarum est cum benevolentia et charitate consensio. Haec duo si mecum firmissime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna erit; et non solum nos invicem, sed ipsi etiam Domino sociabit. 5. Quod ut fiat, exhortor gravitatem et prudentiam tuam ut jam etiam fidelium Sacramenta percipias: decet enim aetatem, et congruit, quantum credo, moribus tuis. Memento quid mihi dixeris profecturo, comicum quidem de Terentio, si recolis, versum, sed tamen aptissimum et utilissimum: Nunc hic dies vitam aliam affert, alios mores postulat. (Ter. Andr. Act. 1, Sc. 2.) Quod si veraciter dixisti, sicut de te dubitare non debeo; jam profecto sic vivis ut sis dignus Baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum. Nam omnino non est cui alteri praeter Dominum Christum dicat genus humanum: Te duce si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. (Virg. Eclog. 4.) Quod ex Cumaeo, id est, ex Sibyllino carmine se fassus est transtulisse Virgilius; quoniam fortassis etiam illa vates aliquid de unico Salvatore in spiritu audierat, quod necesse habuit confiteri. Haec tibi, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater, sive pauca, sive forsitan multa sint, utcumque occupatissimus scripsi: tua sumere rescripta desidero, et te nomen dedisse inter competentes, vel daturum esse, jamjamque cognoscere. Dominus Deus noster, in quem credidisti, et hic et in futuro saeculo te conservet, domine merito suscipiende, et in Christo dilectissime ac desiderantissime frater. EPISTOLA CCLIX . Augustinus Cornelio scortis dedito, admonens illum ut Cyprianae uxoris defunctae pudicitiam imitetur, si velit illius impetrare laudes. Domino dilectissimo, et honorabili fratri CORNELIO, AUGUSTINUS. 1. Scripsisti mihi ut ad te aliquam prolixam epistolam consolatoriam darem, quod graviter optimae uxoris morte movereris, sicut sanctum Paulinum ad Macarium fecisse meministi. Et illa quidem anima in societatem recepta fidelium atque castarum, laudes nec curat, nec quaerit humanas; sed quia propter eos fiunt ista, qui vivunt, prius est ut tu, qui consolari ejus laude desideras, ita vivas, ut illic ubi ipsa est, esse merearis. Neque enim dubito quod eam non credas ibi esse, ubi illae sunt quae vel adulteriis lectulum conjugalem polluerunt, vel nullo conjugio deligatae fornicatione fluxerunt. Quare, de illius laude viro longe dissimili quasi fugare velle moestitiam, adulatio est, non consolatio. Nam si eam diligeres sicut ipsa te dilexit, servasses ei quod tibi ipsa servavit. Et cum illa, si prior obiisses, nullo modo credenda sit cuiquam fuisse nuptura; nonne si vere obitum ejus laudibus ejus consolandus doleres, ne unam quidem ac licitam post illam conjugem quaereres?
2. Hic tu dicturus es: Quid mecum aspere agis? quid dure objurgas? Nonne inter haec verba ecce senuimus, dum vita ducitur prius finienda quam corrigenda? Vis ut ignoscam exitiabili securitati tuae: quanto satius tu ignoscis, si non amabili, certe miserabili sollicitudini meae? Inimico quidem animo Tullius invehebatur, et longe alia erat terrenam rempublicam gubernantis intentio, et tamen ait: Cupio, Patres conscripti, me esse clementem; cupio in tantis reipublicae periculis non dissolutum videri (Cic. pro S. Rosc.). Quanto justius ego dico, cum ipse noveris quam tibi amicum animum geram, in aeternae civitatis servitio constitutus minister verbi sacramentique divini: cupio, frater Corneli, me esse clementem; cupio in tantis tuis meisque periculis non dissolutum videri? 3. Plebs mulierum excubat lateribus tuis, crescit in dies pellicum numerus; ejusdem autem numeri dominum, imo vero servum insatiabili per tot scorta libidine diffluentem, et laudes defunctae castae conjugis a nobis, velut ad mitigandam moestitiam suam, jure amicitiae flagitantem episcopi patienter audimus? Qui cum esses, non dicam catechumenus, sed in errore nobiscum perniciosissimo constitutus juvenis, junioribus nobis, ab hoc te vitio temperantissima voluntate correxeras, quo non post longum tempus sordidius revolutus, deinde in extremo vitae periculo baptizatus, non dicam, te sene, sed etiam nobis certe jam senibus et insuper episcopis, nondum emendaris. Vis de bonae uxoris morte per nos consolari: nos de hac tua veriore morte quis consolatur? An quia non possumus oblivisci tanta erga nos merita tua, ideo cruciandi adhuc sumus moribus tuis, ideo contemnendi, et pro nihilo habendi, quando gemimus ad te de te? Sed fatemur nos non esse aliquid ad te corrigendum ac sanandum; Deus attendatur, Christus cogitetur, Apostolus audiatur dicens: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis (I Cor. VI, 15)? Si qualiscumque episcopi amici tui verba spernis in corde tuo, corpus Domini tui cogita in corpore tuo: postremo, quomodo de die in diem differendo peccas, cum extremum diem tuum nescias? 4. Nunc probabo quas tu ab ore nostro laudes Cyprianae desideres. Certe si adhuc in schola rhetorum verba discipulis venderem, prius ab eis mercedem sumerem. Vendere tibi volo laudem pudicissimae conjugis tuae; prius mihi mercedem da, pudicitiam tuam: da, inquam, et accipe. Humanum dico propter infirmitatem tuam; puto quod non sit apud te digna Cypriana, cujus laudibus anteponis amorem concubinarum tuarum: quod utique facies, si permanere in illo amore, quam ad istas laudes pervenire malueris. Quid mihi vis extorquere poscendo, cum pro te videas esse quod posco? quid precaris subjectus, quod potes jubere correctus? Mittamus munera spiritualia conjugi tuae; tu imitationem, ego laudem. Quanquam, sicut supra dixi, laudem ab hominibus jam illa non quaerat; imitationem vero tuam tantum quaerit etiam defuncta, quantum te dilexit etiam dissimilem viva. Faciam de illa quod vis, cum tu feceris quod et ego volo et illa. 5. Si enim dives ille superbus atque impius, sicut in Evangelio Dominus loquitur, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, cum malorum meritorum poenas apud inferos lueret, neque de digito contempti ante januam suam pauperis aquae stillam impetrare valuisset; recordatus est quinque fratres suos, et rogavit ad eos eumdem pauperem mitti, cujus requiem in sinu Abrahae longe prospiciebat, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum (Luc. XVI, 19-28): quanto magis tua conjux te recordatur? quanto magis te casta non vult ad poenas venire moechorum, si fratres suos nec superbus ad poenas venire voluit superborum? et cum frater nollet fratribus in malis se esse conjunctum, quanto minus vult in bonis constituta conjux virum in malis habere separatum? Lege ipsum locum in Evangelio: Christi est vox pia; crede Deo. Doles videlicet conjugem mortuam, et putas, si eam laudavero, quod meis affatibus consolaberis; disce quod doleas, si cum illa non eris. An magis tibi dolendum est quod a me nondum laudatur, quam mihi quod a te non amatur? Nam utique si amares, cum illa esse post mortem desiderares, quo profecto non eris, si qualis es talis eris. Ama ergo cujus exigis laudem, ne quod mendaciter exigis, juste denegem. ( Et alia manu: ) Dominus nobis praestet de tua salute gaudere, domine dilectissime, et honorabilis frater. EPISTOLA CCLX . Audax Augustino, flagitans mitti sibi prolixiorem epistolam. Domino vere praedicabili ac nimium suspiciendo, omnique laudum genere prosequendo patri AUGUSTINO, AUDAX, in Domino salutem.
Habeo gratiam Beatitudini tuae, quod libenter mei sumpseris tentamenta sermonis: tunc enim bonae fidei filiis datur audacia, cum paterni fontis imbribus fuerit irrorata. Provocavi itaque te, dulcis antistes, non ut praelargi pectoris pusillum libamen acciperem, sed ut ingens divitis ubertim flumen haurirem. Thesaurum sapientiae desideravi, sed minus accepi quam volui, licet minus non debet dici, sed munus, quod oraculum legis contulerit Augustinus, sacrator justitiae, instaurator spiritualis gloriae, dispensator salutis aeternae. Tam tibi mundanus orbis notus est, quam notatus; tam tu ei cognitus, quam probatus. Opto itaque sapientiae floribus pasci, et vivi fontis haustibus irrigari: praesta cupienti quod utique prosit. Potest enim seminudi roboris velamen genitale viridari, si meruerit tuis sensim fluentis augeri. Itaque humilitatis meae praesentiam spondeo non tam stilo quam voto, si Venerabilitatis tuae scripta pro visu, relegero. Divina te clementia tueatur annis innumeris, domine venerabilis. Cur mihi fons orbis parvo sermone meavit? An minus apta suis speravit corda fluentis? Cum pateat mens omnis aquis, spectetque loquacem Relligionis opem gratos da sensibus imbres, Exspectat quos plena fides Christi de stipite pendens.
EPISTOLA CCLXI. Augustinus Audaci excusat occupationes suas, admonens ut vel intendat evolvendis ipsius libris, vel praesens audiat ipsum loquentem. Domino dilectissimo et in Christo praedicando, nimiumque desiderabili fratri AUDACI, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Brevem epistolam tuam, sed plane vehementem flagitatricem prolixae epistolae meae, non invitus, imo etiam laetus accepi. Non quod facile sufficerem aviditati, sed quod gratularer Charitati tuae; quia etsi non de idoneo expetis, bonum est tamen quod expetis. Et ad longam quidem epistolam conscribendam magis mihi otium quam facultas defit; occupatissimo scilicet ecclesiasticis curis, a quibus pauculae temporum stillae vix recreant, vel cogitantem aliquid, vel ea quae magis urgent et mihi videntur pluribus profutura dictantem, vel reficientem corporis vires nostrae necessarias servituti. Nam verba non desunt, quibus possit multa charta compleri; sed quod a nobis in eadem sermonis prolixitate desideras, ad hoc me idoneum non esse respondeo. Thesaurum enim sapientiae te desiderasse dixisti, sed minus accepisse quam voluisti, cum ego ex illo thesauro mendicabunda prece quotidianam stipem rogem, vixque impetrem.
2. Oraculum autem legis quomodo sum, de cujus latis atque abditis penetralibus nescio longe plura quam scio, ejusque multiplices sinus opacosque secessus adire ac penetrare non valeo sicut volo, et me non aliud quam minus dignum esse cognosco? Porro sacrator justitiae quis ego, cui me sacratum esse permagnum est? Jamvero quod instauratorem spiritualis gloriae me appellas; da veniam, multum cui loquaris ignoras: ipse quippe adhuc in hac gloria sic instauror, ut de die in diem non solum quantum accedam, sed utrum omnino aliquid accedam, latere me fatear. Dispensator plane salutis aeternae, cum caeteris innumerabilibus conservis meis sum. Quod si volens facio, mercedem habeo: si autem invitus, tantum dispensatio mihi credita est; neque enim esse salutis illius dispensatorem per verbum ac Sacramentum, jam hoc est etiam esse participem. Nam si per bonos non dispensaretur, non recte Apostolus diceret: Imitatores mei estote sicut et ego Christi (I Cor. IV, 1, 16). Rursus si per malos non dispensaretur, non de quibusdam Dominus diceret: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Multi ergo dispensatores sunt, per quorum ministerium pervenitur ad aeternam salutem: sed quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2); et inter ipsos fideles, in quorum me numero ille qui non fallitur computet, alius est sic, alius autem sic (Id. VII, 7), sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). 3. Itaque, frater charissime atque dulcissime, pascat te Dominus potius sapientiae floribus, et vivi fontis haustibus irriget. Si quid autem per operulam meam religiosissimo studio tuo conferri posse arbitraris, quia et capacem te esse intelligo, et avidum sentio; magis in alia nostra opuscula, quae multis voluminibus comprehenduntur, tibi animus intendendus est, quam per epistolas aliquid sperandum quod tuum desiderium possit explere. Aut certe in praesentia sume quod potero, quam te puto tuam nobis ideo non exhibere, quia non vis: quid enim magnum est, adjuvante Domino, ut homo liber a cujusquam loci munere venias ad nos, sive nobiscum diu futurus, sive peracto saltem pauxillo temporis rediturus? 4. Ecce pene factum est, quod in quinque versuum tuorum tertio posuisti, ut magis loquacem quam eloquentem haberes epistolam meam. Quod autem in quinto atque ultimo versu septem pedes sunt, nescio utrum numerus tuum fefellit auditum, an experiri voluisti utrum ego adhuc ista dijudicare meminerim, quae forte jam obliti sunt qui talium aliquando studiosi, postea plurimum in ecclesiasticis litteris profecerunt. 5. Psalterium a sancto Hieronymo translatum ex hebraeo non habeo. Nos autem non interpretati sumus, sed codicum latinorum nonnullas mendositates ex graecis exemplaribus emendavimus. Unde fortassis fecerimus aliquid commodius quam erat, non tamen tale quale esse debebat. Nam etiam nunc, quae forte nos tunc praeterierunt, si legentes moverint, collatis codicibus emendamus. Ita illud quod perfectum est, tecum nos quoque requirimus. EPISTOLA CCLXII . Augustinus Ecdiciae, quae nesciente viro suo, bona sua in eleemosynam distribuerat, et vidualem habitum induerat, correctionem adhibet quam acerrimam, injungens ut super his faciat satis viro suo. Dominae religiosissimae filiae ECDICIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Lectis litteris Reverentiae tuae, et earum perlatore interrogato quae interroganda restabant, vehementer dolui sic te voluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo jam construi coeperat, amissa perseverantia in adulterit ruinam miserabiliter laberetur. Cum enim lugendus esset, si post continentiam votam Deo, jamque actu ipso moribusque susceptam, reverteretur ad conjugis carnem; quanto magis nunc demersus in interitum profundiorem lugendus est, qui tam abrupta dissolutione moechatur, iratus tibi, perniciosus sibi, tanquam in te acerbius saeviat, si ipse pereat? Hoc autem tantum mali accidit, dum tu ejus animum non qua debuisti moderatione tractasti: quia etsi carnali consortio jam ex consensu vobis non miscebamini, in caeteris tamen rebus conjugali obsequio viro tuo mulier servire debuisti; praesertim cum ambo essetis membra corporis Christi. Et utique si maritum infidelem fidelis habuisses, agere te conversatione subdita oportuit, ut eum Domino lucrareris, sicut Apostoli monuerunt.
2. Omitto enim quod ipsam continentiam, illo nondum volente, non secundum sanam doctrinam te suscepisse cognovi. Neque enim corporis tui debito fraudandus fuit, priusquam ad illud bonum, quod superat pudicitiam conjugalem, tuae voluntati voluntas quoque ejus accederet; nisi forte non legeras nec audieras, vel non attenderas Apostolum dicentem: Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram (I Cor. VII, 1-17). Secundum haec verba apostolica, etiamsi se ipse continere voluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur; et illi Deus imputaret continentiam, si non suae, sed tuae cedens infirmitati, ne in adulterii damnabile flagitium caderes, maritalem tibi concubitum non negaret: quanto magis te, quam magis subjectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica tentatione traheretur, in reddendo hujusmodi debito voluntati ejus obtemperare convenerat, cum tibi voluntatem continendi acceptaret Deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus? 3. Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi nolenti sibi ad reddenda conjugalia debita consentire, ad eadem continentiae pacta ipse consensit, et tecum continentissime diu vixit, suoque consensu a peccato illo quo ei debitum carnis negabas, ipse te absolvit. Non ergo jam in tua causa ista vertitur quaestio, utrum redire debeas ad concubitum viri. Quod enim Deo pari consensu ambo voveratis, perseveranter usque in finem reddere ambo debuistis: a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem constantissime persevera. Quod te non exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consenserat. Nam si nunquam tenuisses ejus assensum, numerus te nullus defendisset annorum, sed post quantumlibet tempus me consuluisses, nihil tibi aliud responderem, nisi quod ait Apostolus, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: de qua potestate sic tibi jam permiserat continentiam, ut eam tecum et ipse susciperet. 4. Sed illud est quod minus te observasse contristor, quia tanto humilius et obedientius ei obsequi in domestica conversatione debuisti, quanto ille religiosius tibi rem tam magnam etiam imitando concesserat. Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat; imo vero tanto sanctius inter vos conjuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis. Nihil ergo de tua veste, nihil de tuo auro vel argento vel quacumque pecunia, aut rebus ullis terrenis tuis sine arbitrio ejus facere debuisti, ne scandalizares hominem qui Deo tecum majora voverat, et ab eo quod de tua carne licita potestate posset exigere, continenter abstinuerat. 5. Denique factum est ut vinculum continentiae, quo se dilectus ille innexuerat, contemptus abrumperet, et iratus tibi non parceret sibi. Sicut enim mihi retulit perlator epistolae tuae, cum cognovisset quod omnia vel pene omnia quae habebas, nescio quibus duobus transeuntibus monachis tanquam pauperibus eroganda donaveris; tunc ille detestans eos tecum, et non Dei servos, sed domus alienae penetratores, et tuos captivatores et depraedatores putans, tam sanctam sarcinam quam tecum subierat, indignatus abjecit. Infirmus enim erat, et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus, sed dilectione portandus: quia etiamsi ad ipsas eleemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed exspectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi, multoque ordinatius et honestius ambo faceretis; nec blasphemarentur servi Dei, si tamen hoc fuerunt, qui marito absente atque nesciente, ab ignota muliere et ab aliena uxore tanta sumpserunt; et laudaretur Deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur, non solum summa castitas, verum etiam gloriosa paupertas. 6. Nunc autem inconsiderata festinatione attende quid feceris. Ut enim de illis monachis, a quibus te ipse non aedificatam, sed spoliatam esse conqueritur, ego bene sentiam, nec homini prae ira turbatum oculum habenti, contra Dei fortasse famulos facile consentiam; numquid tantum bonum est, quod pauperum carnem largioribus eleemosynis refecisti, quantum malum est, quod viri tui mentem a tam bono proposito subruisti? An cujusquam tibi temporalis salus charior esse debuerat, quam hujus aeterna? Nonne si ampliorem misericordiam cogitans, ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus Deo periret, uberiores tibi Deus eleemosynas imputaret? Proinde si recolis quid acquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum, ut tecum Christo sanctiore castitate serviret; intellige per illas eleemosynas tuas, quibus cor ejus eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra, quae coelestia cogitabas. Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia, qua homo eripitur diabolo, tanquam leoni rugienti, et quem devoret inquirenti? 7. Neque hoc ita dicimus, ut si quisquam scandalizatus fuerit de bonis operibus nostris, ab eis desistendum putemus; sed alia causa est alienarum, alia necessariarum in societate aliqua personarum; alia fidelis, alia infidelis; alia parentum erga filios, alia filiorum erga parentes: alia postremo ea, quae in his rebus vel maxime intuenda est, viri et uxoris, ubi mulierem conjugatam non licet dicere, Facio quod volo de meo; cum et ipsa non sit sua, sed capitis sui, hoc est viri sui (Eph. V, 23). Nam sic quaedam, ut commemorat apostolus Petrus, mulieres sanctae quae in Deum sperabant, ornabant se, subjectae suis viris: sicut Sara obsequebatur Abrahae, dominum eum vocans, cujus, inquit, factae estis filiae (I Petr. III, 5, 6); cum ad Christianas, non ad Judaeas feminas loqueretur. 8. Quid autem mirum si pater communem filium nolebat hujus vitae sustentaculis a matre nudari, ignorans quid sectaturus esset, cum in aetate grandiuscula esse coepisset; utrum monachi professionem, an ecclesiasticum ministerium, an conjugalis necessitudinis vinculum? Quamvis enim ad meliora excitandi et erudiendi sint filii sanctorum, unusquisque tamen proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). Nisi forte talia prospiciens et praecavens reprehendendus est pater, cum beatus Apostolus dicat: Quisquis autem suis et maxime domesticis non providet, fidem denegat, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Cum vero de faciendis ipsis eleemosynis loqueretur, ait: Non ut aliis refectio sit, vobis autem angustia (II Cor. VIII, 13). Pariter ergo consilium de omnibus haberetis, pariter moderaremini quid thesaurizandum esset in coelo, quid ad vitae hujus sufficientiam vobis et vestris vestroque filio relinquendum, ne aliis esset refectio, vobis autem angustia. Et in his disponendis atque faciendis, si quid tibi forte melius videretur, suggereres viro reverenter, ejusdemque auctoritatem tanquam tui capitis sequereris obedienter; ut omnes qui sanum sapiunt, ad quos posset hoc bonum vestrum fama perferre, de domus vestrae fructu ac pace gauderent, et adversarius revereretur nihil habens de vobis dicere pravi. 9. Porro si de faciendis eleemosynis et in pauperes impendendis rebus tuis, de quo bono opere et magno tam evidentia praecepta sunt Domini, cum viro tuo fideli et tecum sancta continentiae pacta servante consilium communicare deberes, ejusdemque non spernere voluntatem; quanto magis de habitu atque vestitu nihil tibi praeter ejus arbitrium mutandum vel usurpandum fuit, unde nihil divinitus legimus imperatum? Scriptum est quidem, mulieres esse debere in habitu ornato; aurique circumpositio, et intortio crinium, et caetera hujusmodi quae vel ad inanem pompam vel ad illecebram formae adhiberi solent, merito reprehensa sunt (I Tim. II, 9). Sed est quidam pro modulo personae habitus matronalis a viduali veste distinctus, qui potest fidelibus conjugatis salva religionis observantia convenire. Hunc te maritus si deponere noluit, ne te velut viduam illo vivente jactares, puto quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae malo, quam ullius abstinentiae bono. Quid enim est absurdius, quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidis moribus, quam nigellis vestibus repugnare? Quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi, quam illo inconsulto contemptoque praesumi. Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret? Absit ut hinc displiceres Deo, quod conjuge tuo nondum defuncto, non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna. 10. Neque enim et ille, qui tecum jam coeperat custodire tam magnum continentiae bonum, etiamsi conjugale non viduale voluisset ut acciperes indumentum, ad indecentem quoque te compulisset ornatum: quo etsi aliqua dura conditione cogereris, posses habere in superbo cultu cor humile. Nempe apud patres, Esther illa regina Deum timens, Deum colens, Deo subdita, marito regi alienigenae non eumdem secum colenti Deum, tamen subjecta serviebat; quae cum in extremo periculo, non suo tantum, sed etiam gentis suae, qui tunc erat populus Dei, Domino prosterneretur orando, in ipsa oratione sua dixit, ita sibi esse ornatum regium, sicut pannum menstrualem (Esther XIV, 16); et ita orantem confestim exaudivit, qui cordis inspector eam verum dicere scivit. Et utique maritum habebat multarum mulierum virum, et deorum alienorum falsorumque cultorem. Tu autem si et ille in proposito quod tecum susceperat, perduraret, nec a te offensus in flagitium corruisset, maritum habebas non solum fidelem, et verum Deum tecum colentem, sed etiam continentem; qui procul dubio propositi vestri non immemor, etsi ad conjugalia te cogeret indumenta, ad superba tamen ornamenta non cogeret. 11. Haec tibi scripsi, quoniam me consulendum putasti, non ut tuum rectum institutum sermone meo frangerem, sed quod te inorditate et incaute agente, viri tui factum dolerem. De cujus reparatione debes vehementissime cogitare, si vere ad Christum vis pertinere. Indue itaque humilitatem mentis, et ut te Deus conservet perseverantem, noli maritum contemnere pereuntem. Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrymas tanquam vulnerati sanguinem cordis. Et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum peccasti, quod praeter ejus consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti, quod faciendum putasti, non ut te poeniteat tribuisse pauperibus, sed eum tui boni operis participem et moderatorem habere noluisse. Promitte de caetero in adjutorio Domini, si et illum suae turpitudinis poenituerit, et continentiam quam deseruit repetiverit, te illi, sicut decet, in omnibus servituram; ne forte, ut ait Apostolus, det illi Deus poenitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis, a quo captivus tenetur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26). Filium autem vestrum, quoniam de legitimis eum et honestis nuptiis suscepistis, magis in patris quam in tua esse potestate quis nesciat? Et ideo ei negari non potest, ubicumque illum esse cognoverit, et jure poposcerit: ac per hoc ut secundum tuam voluntatem in Dei possit nutriri et erudiri sapientia, necessaria est illi etiam vestra concordia. EPISTOLA CCLXIII . Augustinus Sapidae virgini, renuntiat se accepisse tunicam ipsius manibus contextam fratri, quem ipsa mortuum lugebat; jamque eam, quod Sapida praeberi sibi solatium expetierat, induisse: caeterum adhortans ad uberiorem verioremque consolationem usurpandam ex Scripturarum divinarum fide. Dominae religiosissimae et sanctae filiae SAPIDAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Accepi quod de justis et piis laboribus manuum tuarum me accipere voluisti, ne te gravius contristarem, quam potius consolandam viderem: praesertim quia hoc ipsum tuum non parvum deputasti esse solatium, si eam, quam germano tuo sancto Dei ministro feceras tunicam, ego induerer; cum jam a terra morientium recedens nullis rebus corruptibilibus indigeret. Feci ergo quod desiderasti, et qualecumque hoc existima veris, vel quantulumcumque solatium, tuo erga fratrem pectori non negavi. Missam abs te tunicam accepi, et quando haec ad te scripsi, ea me vestire jam coeperam. Bono animo esto; sed multo melioribus, multoque majoribus consolationibus utere, ut nubilum tui cordis humana infirmitate contractum, serenetur auctoritate divina: et perseveranter ita vive, ut cum fratre vivas; quoniam sic mortuus est tuus frater, ut vivat.
2. Est quidem materies lacrymarum, quod germanum dilectorem tuum, teque plurimum pro tua vita et sacrae virginitatis professione reverentem, diaconum Carthaginensis Ecclesiae non vides, sicut solebas, intrantem et exeuntem, et in sui ecclesiastici officii strenuitate versantem; et honorifica illa ab eo verba non audis, quae tuae germanitatis sanctitati, morigero, pio et officioso impendebat affectu. Haec cum cogitantur, et consuetudinis violentia requiritur, cor pungitur, et tanquam sanguis cordis fletus exoritur. Sed sursum sit cor, et sicci erunt oculi. Neque enim quia ista, quae tibi moeres esse subtracta, suo temporali cursu praeterierunt, ideo periit illa charitas qua Timotheus Sapidam dilexit, et diligit: manet illa servata in thesauro suo, et abscondita est cum Christo in Domino. Qui diligunt aurum, numquid perdunt quando recondunt? nonne tunc de illo, quantum fieri potest, securiores fiunt, cum remotum a suis oculis locis tutioribus servant? Itane vero terrena cupiditas munitius se habere putat, si non videat id quod amat; et coelestis charitas dolet, tanquam amiserit quod in horrea superna praemiserit. Sapida, quod vocaris attende, et quae sursum sunt sape, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. III, 1-3); qui pro nobis dignatus est mori, ut viveremus etiam mortui; et ne mors ipsa ab homine, tanquam consumptura hominem, timeretur; nec mortuorum quisquam, pro quibus vita mortua est, tanquam vitam perdiderit, doleretur. Haec atque hujusmodi tua sint divina solatia quibus erubescat et cedat humana tristitia. 3. Non quidem succensendum est de charis mortuis dolori mortalium; sed diuturnus dolor non debet esse fidelium. Si ergo contristata es, jam sit satis; nec sic contristeris quemadmodum Gentes, quae spem non habent (I Thess. IV, 12). Non enim constristari prohibuit Paulus apostolus, cum hoc diceret, sed sic contristari quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Nam et Martha et Maria, piae sorores et fideles, resurrecturum suum fratrem Lazarum flebant, quamvis eum tunc ad hanc vitam rediturum esse nescirent: et ipse Dominus eumdem, quem fuerat resuscitaturus, Lazarum flevit (Joan. XI, 19-35); nimirum ut fleamus etiam nos eos mortuos quos ad veram vitam resurrecturos credimus, etsi non jussit praecepto, concessit exemplo. Nec frustra Scriptura dicit in libro Ecclesiastico, In mortuo produc lacrymas, et quasi dira perpessus incipe tamentationem: sed paulo post ait, et consolare propter iristitiam; a tristitia enim procedit mors, et tristitia cordis flectet fortitudinem (Eccli. XXXVIII, 16-19). 4. Frater tuus, filia, mente vivit, carne dormit; numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Deus qui spiritum ejus jam suscepit, restituet ei corpus suum, quod non perdendum abstulit, sed reddendum distulit. Nulla est igitur causa tristitiae diuturnae, quia potior est causa laetitiae sempiternae. Quandoquidem germani tui nec pars ipsa mortalis, quae in terra sepulta est, tibi peribit; in qua tibi praesentabatur, per quam te alloquebatur, tecumque colloquebatur; ex qua promebat vocem sic tuis auribus notam, quemadmodum faciem tuis oculis offerebat, ita ut ubicumque sonuisset, etiam non visus soleret agnosci. Haec enim vivorum sensibus subtrahuntur, ut dolorem faciat absentia mortuorum. Sed quando nec ipsa in aeternum corpora peribunt, uti nec capillus capitis peribit (Luc. XXI, 18), et ad tempus deposita sic recipientur, ut nunquam ulterius deponantur, sed in melius demutata firmentur; profecto major est causa gratulationis in spe inaestimabilis aeternitatis, quam causa moeroris in re brevissimi temporis. Hanc spem non habent Gentes, nescientes Scripturas neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29); qui potest perdita reparare, et vivificare mortua, et redintegrare corrupta, et separata iterum jungere, et corrupta atque finita deinceps sine fine servare. Haec facturum se esse promisit, qui ex his fidem fecit, quae jam promissa perfecit. Haec tecum sermocinetur fides tua, quoniam non fraudabitur spes tua, etsi nunc differatur charitas tua: haec meditare; his uberius et verius consolare. Si enim, quia vestior (quoniam ille non potuit) ea veste quam fratri texueras, te aliquid consolatur; quanto debes amplius et certius consolari, quia cui fuerat praeparata, tunc incorruptibili indumento nullo egens, incorruptione atque immortalitate vestietur! EPISTOLA CCLXIV Consolatur Maximam piam feminam, quae aegre admodum et perturbato aliquantum animo videbat noxiis erroribus periclitari provinciam suam (forte Hispaniam, ubi « perniciosae doctrinae animas, multo infelicius quam corpora barbaricus gladius, trucidabant, » quando inde Orosius in Africam venit, uti dicitur supra in Epist. 166, n. 2, et in Orosii Commonitorio, tom. 6). Honorabili et eximiae atque in membris Christi laudabili famulae Dei MAXIMAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Quantum nos tuum studium sanctum laetificat, tantum rursus contristat quod per errores noxios et perniciosissimos provinciam vestram nimium periclitari significas. Sed quia ista futura praedicta sunt, mirandum non est quod exsurgant, sed vigilandum ne noceant. Haec autem Deus liberator noster exsurgere non permitteret, nisi sanctis ejus etiam per hujusmodi tentationes erudiri expediret. Comparant sibi quidem illi sua voluntate perversa, et praesentis meritum caecitatis et futuri aeterni supplicii, si per contumaciam indociles fuerint, seque, cum in hac vita sunt, corrigere atque emendare neglexerint. Verumtamen, sicut ipsi male utuntur bonis Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45); qui eos per patientiam suam ad poenitentiam vocat, cum thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5): sicut ergo ipsi benignitate et patientia, id est bonis Dei male utuntur, dum non corriguntur; sic contra, Deus etiam malis eorum bene utitur, non solum ad justitiam suam, qua eis digna in fine retribuet, sed etiam ad exercitationem et provectum sanctorum suorum, ut ex ipsa etiam malorum perversitate boni proficiant, et probentur, et manifestentur; sicut Apostolus ait, Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19).
2. Nam si nullus etiam malorum bonus usus esset Deo ad utilitatem electorum suorum, qui etiam de malo Judae tantum bonum nobis praestitit, ut Christi sanguine redimeremur; poterat eos aut nasci non permittere, quos malos futuros esse praesciebat, aut in ipso eorum initio malignitatis exstinguere: sed tantum eos permittit esse, quantum novit expedire atque sufficere admonendae atque exercendae sanctae domui suae. Ideo nostram de illis tristitiam consolatur: quia et ipsa tristitia quam pro illis habemus, nos relevat; illos autem in sua perversitate perseverantes gravat. Gaudium vero quod percipimus quando aliqui ex eis correcti in melius commutantur, et sanctorum societati copulantur, nulli gaudio in hac vita comparari potest. Propterea scriptum est: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12). Quia cum gaudemus de fidelibus et justis, et illis et nobis prodest bonum eorum; cum autem contristamur de infidelibus et iniquis, illis solis nocet et eorum malitia et nostra tristitia: nos autem etiam hoc plurimum adjuvat apud Deum, quod pro eis misericorditer contristamur, et pro ipsa tristitia congemiscimus et oramus. Unde honorabilis et in Christo laudabilis famula Dei, et moestitiam tuam de talibus, et vigilantiam atque cautelam contra tales, quam tuis litteris expressisti, multum approbo et laudo: atque ut in hac via perseveranter ambules, pro meis viribus, quia hoc exigis, et hortor, et moneo ut miserearis eorum tanquam simplex ut columba, caveas autem illos tanquam astuta sicut serpens (Matth. X, 16); desque operam, quantum potes, ut qui tibi adhaerent, tecum in recta fide permaneant, aut ad fidem rectam, si forte in aliquo aliqui depravati sunt, corrigantur. 3. De homine autem quem suscepit Verbum Dei, cum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14), emendarem aliquid, si in eo quod credis, falsum aut perversum invenirem. Hoc ergo crede quod credis, quia in illo homine totam naturam nostram suscepit Filius Dei, id est et animam rationalem et carnem mortalem sine peccato. Infirmitatis enim nostrae particeps factus est, non iniquitatis, ut per infirmitatem communem, solveret iniquitatem nostram, et adduceret nos ad justitiam suam, bibens mortem de nostro, et propinans vitam de suo. Sed si habes aliquam scripturam eorum, in qua asserunt quod huic fidei sit contrarium, dignare eam mittere, ut non solum fidem nostram dicamus, sed eorum quoque perfidiam, quantum possumus, refellamus. Sine dubio enim hoc ipsum, quod perverse et impie sentiunt, aliquibus testimoniis divinarum Scripturarum conantur astruere: in quibus eis ostendendum est quam non recte intelligant Litteras sacras conscriptas ad fidelium salutem; tanquam si quisquam se medicinalibus ferramentis graviter vexet, quae utique non ad vulnerandum, sed ad sanandum sunt instituta. Multum autem laboravimus et laboramus, quantum Dominus donat, contra diversos errores arguendos. Sed laborum nostrorum opuscula si forte habere desideras, mitte qui tibi describant. Voluit enim Deus ut hoc facillime possis, qui tibi dedit unde possis. EPISTOLA CCLXV . Augustinus Seleucianae, de baptismo et poenitentia Petri, contra quemdam novatianum. Religiosissimae et in Christi dilectione honorandae famulae Dei SELEUCIANAE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem. 1. Lectis litteris tuis de salute vestra laetatus, ad ea quae scripsisti, repondere non distuli. Et primum miratus sum quomodo dicat novatianus iste Petrum baptizatum non fuisse, cum paulo superius scripseris eum dixisse quod Apostoli fuerint baptizati. Unde illi videatur quod inter Apostolos baptizatos Petrus non fuerit baptizatus, ignoro: et ideo exemplum epistolae tuae, ne forsitan tu non habeas, misi tibi, in quo diligentius consideres ad ea me respondere quae inveni in litteris tuis; si enim notarius non mendose excepit aut scripsit, nescio quale cor habeat qui cum Apostolos baptizatos dicat, Petrum baptizatum negat.
2. Quod autem Petrus dicitur egisse poenitentiam, cavendum est ne ita putetur egisse, quomodo agunt in Ecclesia qui proprie poenitentes vocantur. Et quis hoc ferat, ut primum Apostolorum, inter tales poenitentes numerandum putemus? Poenituit enim eum negasse Christum, quod ejus indicant lacrymae: sic enim scriptum est, quia flevit amare (Matth. XXVI, 75). Nondum enim fuerant resurrectione Domini confirmati, et illo adventu Spiritus sancti qui apparuit die Pentecostes, vel illa inspiratione quam demonstravit Dominus posteaquam resurrexit a mortuis, cum insufflavit in eorum faciem, dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22). 3. Unde recte dici potest, quia cum Petrus negavit Dominum, nondum fuerant Apostoli baptizati; non tamen aqua, sed Spiritu sancto. Hoc enim eis dixit postquam resurrexit, et conversatus est cum eis: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies (Act. I, 5). Aliqui autem codices habent, Vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari: sed sive dicatur, baptizabimini, sive dicatur, incipietis baptizari, ad rem nihil interest. Nam in quibuscumque codicibus invenitur, baptizabitis, aut, incipietis baptizare, mendosi sunt; qui ex graecis facillime convincuntur. Si autem dicimus aqua non fuisse baptizatos, metuendum est ne graviter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi Baptismum; quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et ii qui cum illo erant, etiam jam accepto Spiritu sancto, fuerint baptizati (Id. X, 48). 4. Sicut antiqui justi si non circumciderentur, non erat eis peccatum; postea vero quam jussit Deus ut circumcideretur Abraham ejusque posteritas, jam si non fieret, grave peccatum fuit: sic etiam postquam Dominus Christus in Ecclesia sua sacramentum Novi Testamenti pro circumcisione carnis sanctum baptismum dedit, et apertissime dixit, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5), jam non debemus quaerere quando quisque fuerit baptizatus; sed quoscumque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, pertinere ad regnum coelorum, nonnisi baptizatos intelligere debemus: nisi forte quos angustia passionis invenit, et nolentes negare Christum, antequam baptizarentur occisi sunt, quibus ipsa passio pro Baptismo. deputata est. Sed numquid hoc possumus de Apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt quo baptizarentur, ut alios etiam baptizaverint? Sed non omnia quae facta sunt, etiam scripta inveniuntur; verumtamen facta esse ex caeteris documentis probantur. Scriptum est quando baptizatus sit apostolus Paulus (Act. IX, 18), et scriptum non est quando baptizati sint alii Apostoli; verumtamen etiam ipsos baptizatos intelligere debemus: quemadmodum scriptum est quando baptizatae sint plebes Ecclesiarum in Jerusalem (Id. II, 41) et Samaria (Id. VIII, 12); quando autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus Apostoli Epistolas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam ipsas baptizatas utique minime dubitamus propter illam Domini sententiam, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum. 5. Utrumque autem de Domino scriptum est, et quia baptizabat plures quam Joannes, et quia ipse non baptizabat, sed discipuli ejus; ut intelligeremus et ipsum quidem baptizasse praesentia majestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus suis. Ipsius enim erat Baptismi sacramentum; ad Discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. Tunc ergo quando dicit Joannes evangelista in Evangelio suo, Post haec exiit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et illic morabatur cum eis, et baptizabat (Joan. III, 22): tunc paulo post de illo loquens ait, Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei quod Jesus plures discipulos faceret, et baptizaret plures quam Joannes (quanquam Jesus ipse non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam (Id. IV, 1-3). Tunc ergo quando ab Jerosolymis exiit cum discipulis suis in Judaeam terram, et illic morabatur cum eis, baptizabat non per seipsum, sed per discipulos suos; quos intelligimus jam fuisse baptizatos, sive baptismo Joannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive quod magis credibile est, baptismo Christi. Neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos servos, per quos caeteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lavit pedes; et petenti Petro ut non tantum pedes, verum etiam manus et caput ei lavaret, respondit, Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Id. XIII, 10): ubi intelligitur quod jam Petrus baptizatus fuerat. 6. Quomodo autem iste dicat, quod in epistola tua posuisti, quod Apostoli dederint poenitentiam pro Baptismo, non evidenter expressum est. Si enim pro Baptismo ideo dicit, quia per poenitentiam remittuntur peccata, habet aliquid rationis quod dicit. Sed talis poenitentia post Baptismum potest utilis esse, si quis peccaverit. Iste autem quoniam negat post Baptismum dari poenitentiae locum, cum dicit, sicut scripsisti, poenitentiam solam ante Baptismum esse; datur intelligi sic eum dixisse quod Apostoli dederint poenitentiam pro Baptismo, ut ante Baptismum eam dederint, atque ii quibus data sit, postea non fuerint baptizati, quia eis illa pro Baptismo fuit: quod Novatianos dicere nunquam audivi. Unde quaere diligenter, ne forte alicujus alterius erroris sit, et novatianum se esse confingat, vel putet. Aut si et hoc Novatiani dicunt, nescio: illud tamen scio, quoniam quisquis hoc dicit, a regula fidei catholicae, et a doctrina Christi et Apostolorum prorsus alienus est. 7. Agunt enim homines ante Baptismum poenitentiam de suis prioribus peccatis, ita tamen ut etiam baptizentur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente Petro ad Judaeos et dicente: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra (Act. II, 38). Agunt etiam homines poenitentiam, si post Baptismum ita peccaverint, ut excommunicari et postea reconciliari mereantur: sicut in omnibus Ecclesiis illi qui proprie poenitentes appellantur. De tali enim poenitentia locutus est apostolus Paulus, ubi ait: Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos; et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et luxuria, et fornicatione quam egerunt (II Cor. XII, 21): neque enim scribebat ista, nisi eis qui jam baptizati fuerant. Habemus etiam in Actibus Apostolorum, Simonem jam baptizatum, cum pecunia vellet emere ut per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus, admonitum a Petro ut de hoc gravi peccato ageret poenitentiam (Act. VIII, 18-23). 8. Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Neque enim ea nobis dimitti volumus, quae dimissa non dubitamus in Baptismo; sed illa utique quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt: quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, utrum uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta, impleat navem atque submergat? Propter haec jejunia et eleemosynae et orationes invigilant: in quibus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, manifestamus habere nos quod nobis dimittatur; atque in iis verbis humiliantes animas nostras, quotidianam quodammodo agere poenitentiam non cessamus. Ad ea quae scripsisti, puto me breviter sed sufficienter respondisse: superest ut ille non sit contentiosus, propter quem lucrandum ad me tales litteras destinandas putasti. EPISTOLA CCLXVI . Augustinus Florentinae puellae studiosae, offerens suam docendi operam, si proferat quid velit exponi. Dominae eximiae, meritoque honorabili in Christo ac suscipiendae filiae FLORENTINAE, AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem. 1. Sanctum propositum tuum, et invisceratus cordi tuo timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, (Psal. XVIII, 10) curam pro te nostram non solum in precibus apud Deum, verum etiam in admonitionibus ad te ipsam non mediocriter suscitat. Quod quidem in epistolis meis, quas ad matrem Reverentiae tuae debito mihi cum honore nominandam dedi, non semel feci. Sed quia hoc mihi rescribere dignata est, prius te velle accipere litteras meas; tunc demum, si quid forte opus esset tibi ex ministerio meo, quod venerando studio tuo omniumque talium, quantum possum, libera servitute debere me novi, non te esse tacituram et rescribendo insinuaturam: ecce feci quod te voluisse, quamvis non per te, comperi; ne viderer tibi ostium fiduciae inhumaniter claudere: superest ut promas ipsa, si quid ex me quaerendum putas. Aut enim scio quod inquisieris, et non negabo: aut ita nescio, ut nullo fidei salutisque detrimento nesciam, et de hoc etiam teipsam, si potuero, faciam reddita ratione securam. Aut certe, si et nescio, et tamen sciendum est, vel impetrabo a Domino ne tibi desim; nam saepe officium impertiendi meritum est accipiendi: vel ita tibi respondebo, ut noveris pro hac ipsa re quam pariter nescimus, ad quem pulsare debeamus.
2. Haec ideo praelocutus sum, ne te pro certo speres quidquid a me quaesiveris audituram, et cum hoc non provenerit, audacter potius quam prudenter me fecisse arbitreris, quod tibi quaerendi si quid voles, facultatem dedi. Hoc enim feci non doctor perfectus, sed cum docendis perficiendus, domina eximia, meritoque honorabilis in Christo ac suscipienda filia. Equidem etiam in iis rebus quas utcumque scio, magis te cupio esse scientem, quam scientiae nostrae indigentem. Neque enim, ut quod scimus doceamus, aliorum ignorantiam optare debemus: multo quippe melius omnes sumus docibiles Deo; quod utique in illa superna patria, cum in nobis completum fuerit quod promissum est, perficietur, ut non dicat homo proximo suo, Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent eum, sicut scriptum est, a minore usque ad majorem eorum (Jerem. XXXI, 34). Et sollicitissime cavendum est in docendo superbiae vitium, quod in discendo non ita est. Unde et sancta Scriptura nos admonet, dicens: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi I, 19): et ille in Psalmo ait, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuoque subjecit, Et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Vidit enim in audiendo facillime servari humilitatem, quae difficilis est in docendo; quoniam necesse est ut doctor habeat superiorem locum, ubi laboriosum est obtinere ne subrepat elatio. 3. Videsne quemadmodum periclitemur a quibus hoc exspectatur, ut non solum doctores simus, verum etiam cum simus homines, divina doceamus? Sed laborum periculorumque nostrorum singulare est solatium, cum ita proficitis, ut illo perveniatis ubi nullius hominis doctoris egeatis. Isto autem periculo non tantum nos; nam ad illum de quo dicturus sum, quid sumus nos? non ergo nos tantum periculo isto, sed etiam ille Doctor Gentium periclitatum se esse testatur, cum dicit: Ne magnitudine revelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis (II Cor. XII, 7) etc. Unde et ipse Dominus, tumoris hujus admirabilis medicus, Nolite, inquit, ab hominibus vocari Rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8): quod retinens idem ipse Doctor Gentium dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Hoc et ille meminit qui in natis mulierum quanto magnus erat (Matth. XI, 11), tanto se in omnibus humiliabat (Eccli. III, 20), indignum se affirmans qui Christi calceamenta portaret (Luc. III, 16). Quid enim aliud ostendit ubi ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29)? Hic est ille auditus, de quo paulo ante commemoravi in Psalmo positum: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. 4. Proinde tanto me certius, tanto solidius, tanto sanius gaudere scias de fide et spe et dilectione tua, quanto minus indigueris, non tantum a me quidquam discere, sed ab ullo prorsus hominum. Verumtamen, quia cum illic essem, te quidem per aetatem verecundante, boni parentes et amantissimi bonorum studiorum tuorum, quanto pietatis veraeque sapientiae ardore flagrares, mihi intimare dignati sunt, et benevolentissime petierunt ne tibi instruendae, in quo opus esset, meam operulam denegarem; admonendam te his litteris credidi, secundum supra dictas optiones, ut quaeras quod vis, ne sim superfluus, si conatus fuero docere quod scis: dum tamen firmissime teneas, quod etsi aliquid salubriter per me scire potueris, ille te docebit qui est interioris hominis magister interior, qui in corde tuo tibi ostendit verum esse quod dicitur; quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. EPISTOLA CCLXVII . Augustinus Fabiolae peregrinationem suam in hac vita moleste ferenti, de praesentia animorum nexu amicitiae vinctorum. Dominae religiosissimae et praestantissimae, et in Christi charitate laudabili filiae FABIOLAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Quanquam rescripta reddideris, sic tamen legi litteras Sanctitatis tuae, ut eis respondere debitum duxerim. Doluisti enim peregrinationem, qua contingit perpetuo gaudere cum sanctis; et desiderium supernae patriae, ubi jam non terrarum spatio dividemur, sed semper unius contemplatione laetabimur, merito praetulisti, Felix es talia fideliter cogitando; amando felicior; et ideo eris etiam felicissima consequendo. Sed etiam nunc diligentius intuere unde magis dicamur absentes; utrum quia nostra invicem corpora non videmus, an quia signa non damus et recipimus animorum, quod est colloqui. Puto enim quod, licet longinquis regionibus corpore separati, si nostras cogitationes nosse possemus, magis essemus nobiscum, quam si uno in loco alter alterutrum conspicantes taciti sederemus, nulla vocibus signa sensus intimi proferentes, nullis corporum motibus nostros animos indicantes. Quocirca intelligis ideo unumquemque sibi esse praesentiorem quam alterum alteri, quod unusquisque sibi magis quam alteri notus est; non faciem suam, quae, nisi adsit speculum, gestatur et latet, sed conscientiam contuendo, quam et clausis oculis videt. Quanta est igitur etiam vita, quae pro magno habetur, nostra?
EPISTOLA CCLXVIII . Fascius quidam aere alieno obrutus ad ecclesiam confugerat; cujus creditoribus, mutua accepta pecunia, Augustinus satisfecit: eam publica collatione per Christi fideles orat pro Fascio reddi. Dominis dilectissimis et desiderantissimis, sanctae plebi cui ministro, membris Christi, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Notissima mihi et probatissima devotio Sanctitatis vestrae in Domino nostro Jesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi: qui semper spiritu vobiscum sum; non solum quia gratia Domini nostri Jesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in Evangelio servio, angustiam pati non permittitis. Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab oppigneratoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se non inveniebat; ne corporalem pateretur injuriam, ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit: illi etiam exactores cum proficisci cogerentur, et ideo dilationem dare non possent, gravissimis me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem: aut quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent providerem. Cumque obtulissem Fascio ut vestram Sanctitatem de necessitatibus ejus alloquerer; pudore deterritus, ne facerem deprecatus est. Ita ego majore necessitate coarctatus, a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam ejus continuo dedi, promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere; et consentiente ut si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis.
2. Nunc ergo quoniam absens est, restat ut subveniatis, non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae, cujus existimatio vobis semper est praesens. Jam enim dies ad quem se promiserat occursurum, transactus est; et ego ei qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse promisi. Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die sancto Pentecostes, quando aderat major vestra frequentia, sermonem inde facerem; peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini, admonente vos et exhortante in cordibus vestris Deo et Domino nostro cui credidistis, qui nunquam discedit a vobis timentibus et honorantibus nomen suum. In quo vobis et nos semper conjuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur; qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente Apostolo: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 9, 10). Quoniam ergo domesticus fidei est, christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cujus supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod Dominus imperat; sine tristitia, sine murmuratione, et cum laetitia et hilaritate facite Deo enim creditis, non homini; quia ille promittit vos nihil eorum quae misericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum usuris immortalibus recepturos (Matth. XXV, 34-40): et quoniam ipse Apostolus dicit, Hoc autem dico, Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6); intelligere debetis tempus esse ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus: quia cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent. 3. Scripsi etiam presbyteris, ut si quid minus fuerit post collationem Sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos secundum quod placet, hilariter offeratis: quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia Dei sunt, et devotio vestra dulcior erit thesauris ecclesiae; sicut Apostolus dicit, Non quia quaero datum, sed requiro fructum (Philip. IV, 17). Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio: vos enim estis arbores Dei, quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. Tueatur vos Dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi, et desiderantissimi fratres. EPISTOLA CCLXIX . Augustinus Nobilio episcopo, significans ad dedicationem novae fabricae se venire non posse. Beatissimo ac venerabili fratri et consacerdoti NOBILIO, AUGUSTINUS.
Tanta est solemnitas ad quam me affectus tuae Fraternitatis invitat, ut corpusculum meum ad vos traheret voluntas, nisi teneret infirmitas. Possem venire si hiems non esset; possem hiemem contemnere, si juvenis essem: aut enim ferret rigorem temporis fervor aetatis, aut temperaret frigus aetatis fervor aestatis. Nunc hieme iter tam prolixum non suffero cum annositate algida quam mecum fero, domine beatissime, sancte ac venerabilis frater ac consacerdos. Salutationem debitam reddo meritis tuis: salutem vero meam commendo precibus tuis, poscens et ipse a Deo Domino ut dedicationem tantae fabricae pacis prosperitas prosequatur.
EPISTOLA CCLXX . Augustino Anonymus (non enim Hieronymus, uti ex stilo liquet, tametsi in ipsius Epistolis haec edita sit numero 40), significans se moerore gravi affectum quod ipsum cum Severo simul non repererit in urbe Leges, et quanto ipsum amore prosequatur exponens. Cum in urbem Leges anteriori tempore commeassem, nimium sum contristatus quod te totum ibidem minime potui reperire. Inveni enim te medium, et, ut ita dicam, partem animae tuae, Severum charissimum, de quo ex parte gavisus sum. Perfecte enim gauderem, si te totum invenirem: unde ex parte qua te repereram, gratulabar; et propter partem tuam quam nequaquam cernebam, omnibus modis contristabar. Proinde dixi animae meae, Quare tristis es, et quare conturbas me? Spera in Deo (Psal. XLI, 6), et faciet praesentem amicum quem diligis. Unde confido in Domino et spero quod me faciet de tua visione gratulari. O si oculis cerni dilectio posset! profecto videres quanta apud te nostra esset dilectio. Aut enim aequiparans dilectioni tuae, magnum tibi afferret imitationis studium. Ergo, quia in Domino te diligo, dilige diligentem. Et ut caeteri tecum diligant, per ecclesiasticam auctoritatem hortare. Nam quod petis in litteris tuis, ut ego pro te orem; id recte facerem, si ego ipse a peccatis liber essem, ut pro aliis liceret orare. Et ideo te admoneo ut orationes assiduas animi tui pro me emittas ad Dominum: et memor professionis, illam ante oculos tuos constituas diem, in qua justus ab auditu malo non timebit (Psal. III, 7); et ideo justus non timebit, quia non audiet, « Vade in ignem aeternum, » sed, « Veni, benedicte Patris mei, percipe regnum » (Matth. XXV, 41, 34). Ad quod nos perducat qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.