Jump to content

Epistolae (ed. Migne)/XII

Checked
E Wikisource
CLASSIS TERTIA. Epistolae 201-220
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 Epistolae 180-200 Epistolae 220-240 


EPISTOLA CCI . Imperatores nova in Pelagianos eorumque fautores sanctione edita, mandant Aurelio, necnon Augustino per ejusdem tenoris litteras seorsum ipsi inscriptas, ut adversus damnatam haeresim subscriptionem exigant a caeteris episcopis. Imperatores HONORIUS et THEODOSIUS Augusti, AURELIO episcopo, salutem. 1. Dudum quidem fuerat constitutum ut Pelagius atque Celestius infandi dogmatis repertores ab urbe Roma, velut quaedam catholicae veritatis contagia, pellerentur, ne ignorantium mentes saeva persuasione perverterent. In quo secuta est clementia nostra judicium Sanctitatis tuae, quo constat eos ab universis justa sententiae examinatione damnatos. Sed quia obstinati criminis pertinax malum, ut constitutio geminaretur, exegit; recenti quoque sanctione decrevimus ut si quis eos in quacumque provinciarum parte latitare non nesciens, aut propellere aut prodere distulisset, praescriptae poenae, velut particeps, subjaceret.

2. Praecipue tamen ad quorumdam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui pravas eorum disputationes vel tacito consensu astruunt, vel publica oppugnatione non destruunt, pater charissime atque amantissime, Sanctitatis tuae auctoritatem imminere conveniet; quatenus in abolitionem praeposterae haeresis omnium devotio christiana consentiat. Religio itaque tua competentibus scriptis universos faciat admoneri, scituros definitione Sanctimonii tui hanc definitionem sibi esse praescriptam, ut quicumque damnationi memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione multati, interdicta, in perpetuum expulsi civitatibus, communione priventur. Nam cum ipsi juxta synodum Nicaenam confessione sincera conditorem rerum omnium Deum, imperiique nostri veneremur auctorem; non patietur tua Sanctitas sectae detestabilis homines in injuriam religionis nova et inusitata meditantes, secretis tractibus occultare sacrilegium semel publica auctoritate damnatum. Una enim eademque culpa est eorum qui aut dissimulando conniventiam, aut non damnando, favorem noxium praestiterint, pater charissime atque amantissime. (Et alia manu): Divinitas te per multos annos servet incolumem. Data V iduum juniarum, Ravennae, Monaxio et Plinta consulibus. Eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum data.

EPISTOLA CCII . Hieronymus Alypio et Augustino gratulatur, quorum opera Celestiana haeresis exstincta sit; et excusat cur nondum refellerit libros Anniani Pelagiani.

Dominis vere sanctis atque omni affectione ac jure venerandis, ALYPIO ei AUGUSTINO episcopis HIERONYMUS, in Christo salutem.

CAPUT PRIMUM. 1. Sanctus Innocentius presbyter, qui hujus sermonis est portitor, anno praeterito, quasi nequaquam in Africam reversurus, mea ad Dignationem vestram scripta non sumpsit. Tamen Deo gratias agimus quod ita evenit, ut nostrum silentium vestris epistolis vinceretis. Mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo vestrae Reverentiae; testem invocans Deum quod si posset fieri, assumptis alis columbae, vestris amplexibus implicarer, semper quidem pro merito virtutum vestrarum, sed nunc maxime, quia cooperatoribus et auctoribus vobis, haeresis Celestiana jugulata est: quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant; et, quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse. CAPUT II. 2. Quod autem quaeritis utrum rescripserim contra libros Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret: sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero suscepisse, non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus; ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus; non ut convincamus haeresim emortuam, sed ut imperitiam atque blasphemiam ejus, nostris sermonibus confutemus: meliusque hoc faceret Sanctitas vestra; ne compellamur contra haereticum nostra laudare. Sancti filii communes, Albina, Pinianus et Melania, plurimum vos salutant. Has litterulas de sancta Bethlehem sancto presbytero Innocentio dedi perferendas. Neptis vestra Paula miserabiliter precatur ut memores ejus sitis, et multum vos salutat. Incolumes vos, et memores mei, Domini nostri Jesu Christi tueatur clementia, domini vere sancti, atque omni affectione venerabiles patres.

EPISTOLA CCII BIS . Optato significat suae de animae origine consultationi abs Hieronymo non fuisse responsum, neque se hactenus quidquam de hac quaestione asserere ausum fuisse. Ut se imitetur non suo tantum exemplo, sed etiam ipsius Optati litterarum instituto ac ratione hortatur. Petit denuo ut Libellum Fidei ad se mittat, ac ne doctorum episcoporum traditiones, doctor novellus et rudis corrumpere aggrediatur. Tandem quid de anima fides doceat, breviter exponit, occurrentesque aliquot quaestiones obiter solvit. Domino beatissimo, sinceriterque charissimo, et desiderantissimo fratri et coepiscopo OPTATO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

CAP. PRIMUM. 1. Per religiosum presbyterum Saturninum tuae Venerationis litteras sumpsi, hoc a me magno studio, quod nondum habeo, flagitantis. Sed cur hoc feceris causam mihi aperuisti, quod scilicet credas de hac re mihi consulenti jam fuisse responsum. Utinam ita esset! absit ut te, cujus exspectationem avidissimam noverim, hujus muneris communicatione fraudarem. Sed si quid credis, frater charissime, quinque ferme anni ecce evoluti sunt, ex quo in Orientem misi librum non praesumptionis sed consultationis meae; et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur haec quaestio in qua me cupis ad te certam ferre sententiam. Utrumque ergo misissem, si utrumque haberem. 2. Hoc autem quod habeo, sine altero quod nondum habeo, cuiquam debere me jam mittere vel edere non videtur; ne ille qui mihi fortasse, ut desidero, responsurus est, interrogationem meam disceptatione operosissima elaboratam, sine sua responsione, quae adhuc desperanda non est, per manus hominum notitiamque diffundi jure succenseat, idque jactantius quam utilius fecisse me judicet, quasi ego potuerim quaerere, quod ille non potuerit enodare, cum forsitan possit, idque dum faciat, exspectandum sit. Magis enim scio, quod aliis occupatur, quae minime differenda sunt, plurisque pendenda. 3. Quod ut tua quoque Sanctitas noverit, attende paulisper quid mihi alio anno per latorem, per quem scripseram, remeantem scripserit, nam hoc ex ejus epistola in istam transtuli: Incidit, inquit, tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit, quam loqui; ita ut nostra studia cessarent, ne, juxta Appium, canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos nomini meo dedicasti, eruditissimis, et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui, non quod quidquam in illis reprehendendum putem; sed quia juxta beatum Apostolum, « Unusquisque in suo sensu abundat; alius quidem sic, alius autem sic » (Rom. XIV, 5). Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quaeso Reverentiam tuam, parum perpatiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Caeterum aemuli, et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, suscipere,, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in dialogo quem nuper edidi, Beatitudinis tuae, ut dignum fuerat, recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem; ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur. CAPUT II. 4. Cernis nempe, venerande frater, haec mei charissimi verba inquisitioni meae reddita, non eam negasse responsionem, sed excusasse de tempore, quod in alia magis urgentia curam cogeretur impendere. Vides etiam quam benevolum animum erga me gerat, quidve commoneat; ne scilicet quod inter nos, salva utique charitate ac sinceritate amicitiae, eruditionis causa facimus, calumnientur aemuli, et maxime haeretici de animi rancore descendere. Proinde si utrumque opus nostrum, et ubi ego inquisivi, et ubi ipse ad inquisita responderit, homines legerint; quia etiam oportet ut, si eadem quaestio secundum ejus sententiam sufficienter fuerit explicata, me instructum esse gratias agam; non parvus erit fructus, cum hoc exierit in notitiam plurimorum: ut minores nostri non solum sciant quid de hac re sentire debeant, quae inter nos diligenti disceptatione discussa est; verum etiam discant exemplo nostro, Deo miserante atque propitio, quemadmodum inter charissimos fratres, ita non desit alterna inquisitionis gratia disputatio, ut tamen maneat inviolata dilectio. 5. Si autem scriptum meum, ubi res obscurissima tantummodo legitur inquisita, sine illius rescripto, ubi forsitan apparebit inventum, emanarit, latius pergat, perveniat etiam ad illos, qui comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12), non intelligunt quo animo a nobis fiat, quod ipsi eo animo facere nesciunt; et voluntatem meam erga honorandum pro suis ingentibus meritis dilectissimum amicum, non sicut eam vident, quando nec vident, sed sicut eis libitum est, et sicut odio suo dictante suspicantur, exponent: quod profecto, quantum in nobis est, cavere debemus. 6. At si forte quod per nos innotescere nolumus, etiam invitis nobis, eis, quibus nolumus innotuerit; quid restabit, nisi aequo animo habere Domini voluntatem? Neque enim hoc scribere ad quemquam deberem, quod semper latere voluissem. Nam si, quod absit, aliquo vel casu, vel necessitate nunquam ille rescripserit; procul dubio nostra consultatio, quam ad eum misimus, quandoque manifestabitur. Nec inutilis legentibus erit: quia etsi non illa invenient quae requirunt, invenient certe quemadmodum sint inquirenda nec temere affirmanda quae nesciunt; et secundum ea quae ibi legerint, consulere etiam ipsi quos poterint, studiosa charitate, non discordiosa contentione curabunt; donec aut id quod volunt reperiant, aut ipsa inquisitione aciem mentis exerceant, ut ulterius inquirendum non esse cognoscant. Nunc tamen quamdiu jam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto quod persuaserim dilectioni tuae: quanquam et ipse non eam solam poposceris, sed adjunctam etiam ejus quem consului, responsionem tibi desideraveris mitti; quod utique facerem, si haberem. Si autem, ut verbis tuae Sanctitatis utar, quae in tua epistola posuisti, sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi pro merito, ut scribis, vitae meae auctor lucis attribuit, non ipsam dicis consultationem et inquisitionem meam, sed mihi jam ejus rei quam quaesivi, provenisse inventionem putas, et ipsam potius poscis, ut mittam; facerem, si ita esset ut putas. Ego enim adhuc, fateor, non inveni, quemadmodum anima et peccatum ex Adam trahat (unde dubitare fas non est), et ipsa ex Adam non trahatur; quod mihi diligentius inquirendum, quam inconsultius asserendum est. CAPUT III. 7. Habent litterae tuae, nescio quot senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros, quos ad tuae modicitatis intelligentiam, assertionemque veritate plenissimam revocare non poteras; nec tamen exprimis, quaenam sit assertio tua veritate plenissima, ad quam senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros revocare non poteras. Si enim hoc tenebant, vel tenent hi senes, quod a doctis sacerdotibus acceperunt; quomodo tibi rustica, et minus instructa clericorum turba molestias generaverat in his rebus, in quibus a doctis sacerdotibus fuerat instituta? Si autem senes isti, vel turba clericorum ab eo, quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua pravitate deviabat; illorum potius auctoritate fuerat corrigenda, et a tumultu contentiosissimo comprimenda. Sed rursus cum dicis, Te novellum rudemque doctorem tantorum ac talium episcoporum traditiones timuisse corrumpere, et convertere homines in meliorem partem, ob defunctorum injuriam formidasse; quid das intelligi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum atque magnorum jam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere, novello rudique doctori acquiescere recusabant? Qua in re de illis interim taceo; tuam vero assertionem, quam dicis esse veritate plenissimam vehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam, sed ejus assertionem. CAPUT IV. 8. Improbari enim abs te eos qui affirmant omnes animas hominum ex illa una quae protoplasto data est, per generationum successionem propagari atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam protulisti; sed qua ratione quibusve divinarum Scripturarum testimoniis id falsum esse monstraveris, quia tuae litterae non continent, quid ignoramus. Deinde quid ipse pro isto quod improbas, teneas, legenti mihi epistolam tuam, et quam fratribus antea Caesareensibus, et quam mihi nuperrime direxisti, non evidenter apparet; nisi quod video te credere, sicut scribis, Deum fecisse homines, et facere, et facturum esse; neque aliquid esse in coelis aut in terra, quod non ipso constiterit et constet auctore. Hoc sane ita verum est, ut dubitare hinc nullus debeat. Sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas Deus, quas negas ex propagine fieri: utrum aliunde; et si ita est, quidnam illud sit: an omnino de nihilo. Nam illud Origenis et Priscilliani, vel si qui alii tale aliquid sentiunt, quod pro meritis vitae prioris terrena atque mortalia contradantur an corpora, absit ut sentias: huic quippe opinioni prorsus apostolica contradicit auctoritas, dicens, Esau et Jacob, antequam nati fuissent, nihil operatos boni vel mali (Rom. IX, 11). Igitur non ex toto, sed ex parte nobis est tua de hac re nota sententia; assertio vero ejus, id est, unde doceatur verum esse, quod sentis, nos penitus latet. 9. Propterea petiveram prioribus litteris meis, ut Libellum Fidei, quem te scripsisse commemoras, eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris; quod etiam nunc peto, et quid testimoniorum divinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti. Dicis enim in epistola ad Caesareenses placuisse vobis, ut omnem veritatis ad probationem, etiam judices cognoscerent saeculares, quibus ex communi deprecatione residentibus, et ad fidem universa rimantibus id Divinitas, ut scribis, misericordiae suae infusione largita est; ut majorem affirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam vestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat. Has ergo testimoniorum ingentium auctoritates ingenti studio scire desidero. 10. Solam quippe unam causam videris secutus, qua contradictores tuos refelleres; quod scilicet negarent esse opus Dei animas nostras. Quod si sentiunt, merito eorum sententia judicatur esse damnanda. Nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi, vel detestandi. Quis enim Christianus neget, opera Dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur divinitus fingi. Quando ergo dicitur sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina, et a parentibus trahi, et tamen ex eis animas Dei opere fieri; ad hoc refutandum non humana conjectura, sed divina Scriptura testis adhibenda est. Nam de sanctis Libris canonicae auctoritatis potuit nobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur Deus animas facere: sed testimoniis talibus ii redarguuntur, qui opera Dei esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant; non ii qui hoc fatentur, et tamen eas sicut corpora Deo quidem operante formari, sed ex parentum propagatione, contendunt. Ad hos refellendos tibi divina testimonia certa quaerenda sunt; aut si jam invenisti, nobis qui nondum invenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua dilectione mittenda. CAPUT V. 11. Tua quippe consultatio brevis atque postrema in litteris quas ad fratres Caesareenses misisti, ita se habet: Exoro, inquit, ut me filium vestrum atque discipulum, et ad haec mysteria nuper proximeque Deo juvante venientem, qua debetis et dignum est, et qua prudentes respondere convenit sacerdotes, informatione doceatis: utrum magis illa sit tenenda sententia quae animam dicit esse de traduce, et per occultam quamdam originem ordinemque secretum in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere; an potius ea, quam omnes fratres vestri, et sacerdotes hic positi retinent et affirmant, eligenda definitio, credulitasque retinenda, quae Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse testatur et credit. Horum igitur duorum quae consulens proposuisti, vis ut eligatur, tibique respondeatur alterutrum; quod fieri deberet ab scientibus, si essent inter se duo ista contraria ut, altero electo, consequenter esset alterum respuendum. 12. Nunc autem, si quispiam non alterum e duobus his eligat, sed utrumque verum esse respondeat, id est, et in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, et nihilominus Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse credat et dicat; quid huic contradicendum esse censes? Numquidnam dicturi sumus: Si ex parentibus animae propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, quia non facit animas? Respondebitur enim si hoc dixerimus: Ergo quia corpora ex parentibus propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, si propter hoc dicendus est non facere corpora. Quis autem neget auctorem humanorum omnium corporum Deum, sed illius dicat solius, quod de terra primitus finxit, aut certe etiam conjugis ipsius; quia et ipsam de latere ejus ipse formavit; non autem etiam exterorum; quia ex illis caetera hominum corpora defluxisse negare non possumus? CAPUT VI. 13. Ac per hoc, si, adversus quos tibi est in hac quaestione conflictus, sic asseverant animarum ex illius unius derivatione propaginem, ut eas jam Deum negent facere, atque formare; insta eis redarguendis, convincendis, corrigendis quantum, Domino adjuvante, potueris. Si autem initia quaedam ex illo uno et deinceps a parentibus attrahi, et tamen singulas in hominibus singulis affirmant ab auctore omnium rerum Deo creari atque formari; quid eis respondeatur, inquire, de Scripturis maxime sanctis, quod non sit ambiguum nec aliter possit intelligi. Aut si jam invenisti, ut superius postulavi, dirige et nobis. Quod si te adhuc, sicut me, latet; insta quidem omnibus viribus eos confutare, qui dicunt animas non ex opere divino, quod eos dixisti in epistola tua prima inter secretiores fabulas murmurasse, deinde propter hanc sententiam stultam atque impiam a tuo consortio et Ecclesiae servitio recessisse; atque adversus eos omnibus modis defende et tuere, quod in eadem epistola posuisti, Deum fecisse animas, et facere, et facturum esse; neque aliquid esse in coelis aut in terra, quod non ipso constiterit aut constet auctore. Hoc enim de omni omnino genere creaturae verissime atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur. Deus enim auctor universarum rerum hominumque cunctorum et fuit, et est, et futurus est, quod in extrema tua ad coepiscopos nostros provinciae Caesareensis consultatione posuisti, atque ut id potius eligerent, exemplo omnium fratrum et consacerdotum, qui sunt apud vos, atque id retinent, quodammodo nortatus es. 14. Sed alia quaestio est, ubi quaeritur, utrum omnium animarum et corporum auctor, effectorque Deus sit, quod veritas habet; an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est: alia vero, ubi quaeritur, utrum Deus animas humanas ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri dubitare fas non est. In qua quaestione sobrium te esse ac vigilantem volo; nec sic animarum propaginem destruas, ut haeresim Pelagianam incautus incurras. Nam si humanorum corporum, quorum propagatio est omnibus nota, dicimus tamen Deum, vereque dicimus, non illius tantum primi hominis, conjugumve primorum, sed omnium ex illis propagatorum esse creatorem; puto facile intelligi eos, qui animarum defendunt propaginem, non ex hoc nos habere velle destruere, quando Deus animas facit, cum et corpora facit, quae de propagine fieri negare non possumus; sed alia documenta esse quaerenda, quibus hi, qui sentiunt propagari animas, repellantur, si eos errare veritas loquitur: de qua re illi magis fuerant, si fieri posset, interrogandi, propter quorum injuriam defunctorum, sicut scribis in epistola, quam mihi posteriorem misisti in meliorem partem convertere homines formidabas. Hos enim defunctos, tales tantosque et tam doctos episcopos fuisse dixisti, ut eorum traditiones timeres doctor novellus rudisque corrumpere velle. Itaque si scire possem, tales, ac tanti, et tam docti viri istam de animarum propagatione sententiam, quibus vel testimoniis asserebant: quam tamen in litteris ad Caesareenses datis, illorum auctoritatem nequaquam respiciens, inventionem novam et inauditum dogma esse dixisti; cum profecto, etsi error est, novum tamen eum non esse noverimus, sed vetustum et antiquum . CAPUT VII. 15. Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus utrum dubitare debeamus. De dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. Vides quemadmodum Apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit in tertium coelum; sive hoc, sive illud, nescio, Deus scit (II Cor. XII, 2, 3). Cur ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam vitam ex propagine an sine propagine venerit; cum ea utrolibet modo a summo et vero Deo factam esse non dubitem? Cur mihi fas non sit dicere: Scio animam meam ex opere Dei subsistere, et prorsus opus Dei esse; sive ex propagine sicut corpus, sive extra propaginem sicut illa quae primo homini data est, nescio, Deus scit? Utrum horum vis ut confirmem. Possem, si nossem. Quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere quod nescio, quam docere quod scio. Si autem nescis, sicut ego, ora sicut ego, ut sive per quemlibet servum suum, sive per se ipsum Magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: Ne volitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8): si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia noverimus, qui novit non solum quid doceat, verum etiam quid nobis dicere expediat. 16. Nam confiteor Dilectioni tuae cupiditatem meam. Cupio quidem et hoc scire, quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur. Desideratus omnibus gentibus, et quando regnum futurum sit sanctorum, quam unde in hanc terram venire coeperim: et tamen illud cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri Apostoli, quaererent, responsum acceperunt: Non est vestrum nosse tempus, aut tempora, quae Deus posuit in sua potestate (Act. I, 17). Quid si et hoc scit, non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire? Et illud quidem per illum scio, non esse nostri scire tempora quae Pater posuit in sua potestate. Utrum autem originem animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est, pertineat ad nos id scire, nec hoc quidem scio. Nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare quamdiu nescio, verum etiam quaerere jam desisterem. Nunc autem, quamvis tam sit obscurum ac profundum, ut plus illic docendi caveam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem; tamen etiam hoc volo scire, si possum. Et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille sanctus, Notum mihi fac, Domine, finem meum (Psal. XXXVIII. 5), (non enim ait, initium meum) quod ad istam quaestionem attinet, me lateret. CAPUT VIII. 17. Verum de ipso quoque initio meo ingratus Doctori meo non sum, quod animam humanam spiritum esse non corpus, eamque rationabilem, vel intellectualem scio; nec eam Dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari, et a vita Dei, cujus participatione beata sit, alienari potest; et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene vel male sit, amittere non potest. Scio etiam non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse; sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius dici. sicut scriptum est, fuerit vita ejus super terram (Job XIV, 5, secundum LXX). Ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci; unde et parvulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. Haec tam multa, nec parva, de initio vel origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor, et nosse confirmo. Quapropter, si nescio in origine animarum, utrum illas Deus hominibus ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo, quam nescire: sed quamdiu non possum, melius hinc dubito, quam velut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare non debeo. 18. Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me, et vis unum horum definiam; utrum animae caeterae ex illo uno homine, sicut corpora per propaginem, an sine propagine, sicut illius unius a Creatore, singulis singulae fiant (ab ipso enim fieri sive sic, seu sic non negamus); patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. Omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresim detestabilem irruamus. Si hoc quod ego interrogo, nec tu scis; sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas, et quod ego: si autem jam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod vis ut respondeam, nihil ibi jam intuens respondebo. Peto ergo ne succenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras; quod cum inveneris, confirmare non dubites quod quaerebas. 19. Et hoc quidem Sanctitati tuae scribendum existimavi, qui propaginem animarum jam quasi certus improbandam putas. Caeterum si illis qui hanc asserunt, rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quemadmodum id, quod se nosse arbitrantur, ignorent; et ne hoc asserere auderent, quantum formidare deberent. 20. Sane in rescripto amici, quod huic epistolae inserui, ne te forte moveat quod duos libros a me missos commemoravit, quibus respondere vacuum sibi tempus non fuisse respondit: unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem illud ab illo consulendo et pertractando quaesivi. Quod vero admonet et hortatur, ut magis demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur; illam ipsam Pelagianam haeresim dicit, quam cautissime ut devites, quantum possum, frater, admoneo, cum de animarum origine sive cogitas, sive jam disputas; ne tibi subripiat esse credendum, ullam prorsus animam nisi unius Mediatoris, non ex Adam trahere originale peccatum, generatione devinctum, regeneratione solvendum.

EPISTOLA CCIII . Augustinus Largo, ut bona saeculi hujus vana expertus contemnat, utque ex perpessione malorum melior evadat. Domino insigni et praestantissimo, et desiderantissimo filio LARGO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Accepi litteras Eximietatis tuae, quibus me ad te petisti ut scriberem. Quod quidem non desiderares, nisi et hoc quod me posse scribere existimasti, gratum haberes atque jucundum. Id autem est, ut vana saeculi hujus, si inexperta concupisti, experta contemnas. Fallax est enim in eis suavitas, et infructuosus labor, et perpetuus timor, et periculosa sublimitas. Initium sine providentia, et finis cum poenitentia. Ita se habent omnia quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur. Alia est autem spes piorum, alius laboris fructus, alia periculorum merces. Nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari impossibile est: sed plurimum interest qua causa, qua exspectatione, quo termino ista quisque patiatur. Ego quidem cum amatores saeculi hujus intueor, nescio quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia: quando enim res velut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus, et quasi anilem reputant cantilenam; quando autem in adversis agunt, magis cogitant evadere unde ad praesens anguntur, quam capere unde curentur, et unde perveniant ubi angi omnino non possint. Aliquando tamen quidam cordis aures admovent atque adhibent veritati, rarius inter prospera, crebrius inter adversa; sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt: inter quos te esse cupio, quia veraciter diligo, domine insignis et praestantissime, ac desiderantissime fili. Haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia etsi te deinceps talia perpeti qualia pertulisti, nolo; plus tamen doleo haec ipsa te sine aliqua in melius vitae mutatione fuisse perpessum.

EPISTOLA CCIV . Augustinus Dulcitio tribuno et notario, imperialiumque jussionum adversus Donatistas datarum exsecutori, ex lib. 2 Retract., c. 59, significans a se jam abunde satisfactum fuisse querelis Donatistarum; et ostendens eorum vesaniam, qui sibi necem ultro consciscebant. Domino eximio, et honorabili filio DULCITIO, AUGUSTINUS, salutem in Domino. 1. Non debui contemnere petitionem tuam, qua desiderasti a me institui quemadmodum te oporteat haereticis respondere, quorum salus in Domini misericordia, instantia quoque tuae strenuitatis inquiritur. Quamvis enim ingentes eorum multitudines (unde plurimum gratulamur), quid sibi beneficii conferatur intelligant; quidam tamen eorum Deo et hominibus miserabili instinctu furoris ingrati, ubi suis caedibus nos vastare non possunt, suo nos exitio terrere se credunt, aut laetitiam suam quaerentes de mortibus nostris, aut tristitiam nostram de mortibus suis. Sed non debet tot tantorumque populorum salutem furiosus error hominum impedire paucorum. Quid eis velimus non solum Deus et prudentes homines, verum etiam ipsi, cum sint nobis inimicissimi, sentiunt. Cum enim sua pernicie nos terrendos putant, non dubitant nos timere ne pereant.

2. Sed quid faciamus, videntes quod multi, adjuvante Domino, per occasionem vestram viam pacis inveniant? numquid prohibere vos possumus vel debemus ab hac unitatis instantia, dum metuimus ne quidam durissimi, et in seipsos crudelissimi, non nostra, sed propria voluntate se perdant? Optaremus quidem ut omnes qui contra Christum portant signum Christi, et contra Evangelium de ipso Evangelio, quod non intelligunt, gloriantur, a sua perversitate discederent, et nobiscum in ejus unitate gauderent. Sed quomam Deus occulta satis dispositione, sed tamen justa, nonnullos eorum poenis praedestinavit extremis; procul dubio melius, incomparabili numerositate plurimis ab illa pestifera divisione et dispersione redintegratis atque collectis, quidam suis ignibus pereunt, quam pariter universi sempiternis ignibus gehennarum merito sacrilegae dissensionis ardebunt. Sic enim pereuntes istos dolet Ecclesia, quemadmodum rebellem filium sanctus David, de cujus salute servanda sollicita dilectione mandaverat. Nam eum merito nefandae impietatis exstinctum, etiam cum testimonio lacrymosae vocis ingemuit: verumtamen superbo et maligno discedente in locum suum, populus Dei, qui fuerat illius tyrannide divisus, agnovit regem suum; et de amisso filio moerorem patris, perfectio consolata est unitatis (II Reg. XVIII, XIX). 3. Non itaque reprehendimus, domine eximie et honorabilis fili, quod tales homines apud Thamugadem prius edicto admonendos existimasti: sed quod ibi dixisti, Noveritis vos debitae neci dandos, putaverunt sicut eorum rescripta indicant, hoc te fuisse comminatum quod tu illos apprehensos fueras occisurus, non intelligentes de illa nece, quam ipsi sibi volunt ingerere, te locutum. Non enim tu in eos jus gladii ullis legibus accepisti, aut imperialibus constitutis, quorum tibi injuncta est exsecutio, hoc praeceptum est ut necentur. Secundo sane edicto Dilectionis tuae planius quid volueris aperuisti. Quod autem etiam ipsum episcopum illorum putasti litteris alloquendum humanissime; ostendisti quanta mansuetudine temperati sint in catholica Ecclesia etiam qui potestate christiani Imperatoris, sive terrendo, sive plectendo corrigendis praeficiuntur erroribus; nisi quod honorificentioribus eum verbis tractasti quam decebat haereticum. 4. Sed quod ejus responsioni me respondere voluisti, credo te arbitratum etiam hoc Thamugadensibus debere praestari, ut fallax doctrina ipsius a quo seducebantur, aliquanto diligentius refellatur: verum nos et occupatissimi sumus, et jam in aliis plurimis opusculis nostris hujusmodi vaniloquia refutavimus. Jam enim nescio quoties disputando et scribendo monstravimus non eos posse habere martyrum mortem, quia christianorum non habent vitam; cum martyrem non faciat poena, sed causa. Docuimus etiam liberum arbitrium sic homini datum, ut tamen et divinis legibus et humanis rectissime gravium supplicia constituta sint peccatorum; et pertinere ad religiosos reges terrae, non solum adulteria vel homicidia vel hujusmodi alia flagitia seu facinora, verum etiam sacrilegia severitate congrua cohibere: multumque illos falli qui putant a nobis tales istos suscipi, quales sunt, quia non eos rebaptizamus. Quomodo enim tales suscipiuntur quales sunt, cum sint haeretici, et ad nos transeundo fiant catholici? Neque enim propterea corda depravata non licet corrigi, quia Sacramenta semel data non licet iterari. 5. De mortibus autem furiosissimis quas quidam eorum ipsi sibi inferunt, de quibus solent detestabiles et abominabiles esse multis etiam suis, quorum mentes dementia non tanta possedit, eis secundum Scripturas rationesque Christianorum saepe respondimus quoniam scriptum est: Qui sibi nequam, cui bonus (Eccli. XIV, 5)? Aut certe in eisdem positum tentationibus mori volentem occidat et proximum, qui sibi expedire et licere putat occidere seipsum, quoniam Scriptura dicit: Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX, 18, et Marc. XII, 31). Nullis autem jubentibus legibus vel legitimis potestatibus, non licere alterum occidere, etiam volentem et petentem, et vivere jam non valentem, satis indicat Scriptura Regnorum, ubi rex David regis Saülis interfectorem jussit occidi, cum ille dixisset ab eo jam saucio atque semivivo petitum se fuisse ut hoc faceret, et animam corporis nexibus obluctantem solvique cupientem uno ictu vulneris ab illis cruciatibus liberaret (II Reg. I, 1-16). Proinde quia omnis qui sine ulla legitimae potestatis auctoritate hominem occidit, homicida est; quisquis seipsum occidit non sit homicida, si non homo est. Haec omnia multimodis in aliis plurimis nostris sermonibus et litteris diximus. 6. Verumtamen, quod fatendum est, de isto Razio seniore, quem summa exemplorum inopia coarctati se in Machabaeorum libris, quasi ad auctoritatem sceleris quo seipsos perdunt, perscrutatis omnibus ecclesiasticis auctoritatibus, vix aliquando se invenisse gloriantur, adhuc eis nunquam respondisse me recolo. Sed, quod tuae Charitati et prudentibus quibusque sufficiat ad istos redarguendos, si ad vitam Christianorum de Judaea gente atque illis Litteris parati sunt omnium factorum exempla transferre, tunc et hoc transferant. Si autem illic sunt plurima eorum quoque hominum, qui Litterarum illarum veritate laudati sunt, vel huic jam tempori non convenientia vel etiam illo tempore non recte facta; tale etiam hoc est, quod in seipsum Razius iste commisit: qui cum esset apud suos nobilis, et multum in Judaismo profecisset (quae sibi in comparatione justitiae christianae damna et stercora fuisse dicit Apostolus [Philipp. III, 8] ), et propter hoc idem Razius Judaeorum pater appellaretur; quid mirum est, si tanquam homini elatio superba subrepsit, ut mallet manu propria perimi, quam post illam in suorum aspectibus celsitudinem, sustinere indignam in hostium manibus servitutem? 7. Solent in litteris Gentilium ista laudari. In his autem Machabaeorum libris quamvis homo ipse fuerit laudatus, factum tamen ejus narratum est, non laudatum, et judicandum potius quam imitandum quasi ante oculos constitutum; non sane nostro judicio judicandum, quod nos quoque ut homines habere possemus, sed judicio doctrinae sobriae, quae in ipsis quoque Libris veteribus clara est. Longe quippe fuit iste Razius a verbis illis, ubi legitur: Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe (Eccli. II, 4). Non ergo fuit iste vir eligendae mortis sapiens, sed ferendae humilitatis impatiens. 8. Scriptum est quod voluerit nobiliter et viriliter mori; sed numquid ideo sapienter? Nobiliter scilicet, ne libertatem sui generis captivus amitteret: viriliter autem, quod tantas vires animi haberet, quibus idoneus esset ut se ipse perimeret; quod gladio cum implere non posset, de muro se praecipitem dedit, et sic adhuc vivus abruptam cucurrit ad petram, atque ibi jam exsanguis intestina sua produxit, quae utraque manu dissipata spargebat in populum, ac deinde postea defessus occubuit (II Machab. XIV, 37-46). Magna haec sunt, nec tamen bona: non enim bonum est omne quod magnum est; quoniam sunt magna etiam mala. Deus dixit: Innocentem et justum ne occidas (Exod. XXIII, 7). Si ergo iste innocens et justus non fuit, cur proponitur imitandus? Si autem innocens et justus fuit, quare interfector innocentis et justi, id est ipsius Razii, insuper putatur esse laudandus? 9. Haec interim, ne nimium prolixa fiat, huic epistolae implendae satis sint. Debeo autem Thamugadensibus ejusmodi ministerium charitatis, quoniam mihi et voto tuo et ab honorabili et charissimo filio meo Eleusino, qui tribunatum apud eos egit, bene insinuati sunt, ut ambabus epistolis Gaudentii Donatistarum episcopi, et maxime posteriori, quam secundum Scripturas sanctas se fecisse arbitratur, ita respondeam, ne aliquid praetermissum putetur.

EPISTOLA CCV . Augustinus Consentio, respondens ad illius percontationes de corpore Christi quale nunc sit, necnon de nostris corporibus qualia futura sint in resurrectione. Dilectissimo fratri CONSENTIO, AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM. 1. Quantum ad oculos attinet corporales, quosdam videmus, nec novimus; quorum a nobis studia vitaque nesciuntur: quosdam novimus, nec videmus; quorum nobis charitas et affectus innotuit, in quibus et te annumeramus; et ideo te magis videre desideramus, ut in iis sis quos et videmus et novimus. Nam illi qui ignoti nostris oculis ingeruntur, non solum desiderabiles non sunt, sed vix tolerabiles sunt, nisi aliquibus signis pulchritudo in his hominis interioris appareat. Quorum autem, sicut tuus, nobis prius animus intelligendo, quam videndo corpus apparuit, jam quidem novimus eos; sed ideo etiam videre desideramus, ut per illud quod conspicitur oculis, multo jucundius et familiarius eo quem jam novimus, amico interiore perfruamur. Verum et hoc de te nobis Deus fortasse donabit, quietioribus et tranquillioribus, sicut optamus, rebus humanis, ut id honestae charitatis sit potius quam molestae necessitatis. Nunc ad ea respondeam, sicut Domino adjuvante potuero, quae praeter epistolam in alia chartula a me quaerenda misisti. 2. Quaeris utrum nunc corpus Domini ossa et sanguinem habeat, aut reliqua carnis lineamenta. Quid si adderes, utrum etiam vestimenta? Nonne augeretur quaestio? Qua causa, nisi quia ea quae in usu vitae hujus nostrae corruptibilia novimus, sine corruptione cogitare vix possumus, cum divinorum miraculorum quaedam documenta jam data sint, ex quibus liceat conjectare majora? Nam si vestis Israelitarum per tot annos in eremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calceamentorum tamdiu sine labe duravit, potest ubique Deus quorumlibet corporum, per quantum voluerit tempus, incorruptam protendere qualitatem. Ego proinde Domini corpus ita in coelo esse credo, ut erat in terra, quando ascendit in coelum. Dixerat autem Discipulis, ut in Evangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus, et illud quod videbant, non corpus, sed spiritum esse putantibus: Videte manus meas et pedes; palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Sicut eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in coelum, deductus aspectibus. Ibi vox angelica sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11). Fides adsit, et nulla quaestio remanebit. 3. Nisi forte de sanguine requirendum est, quia cum dixisset, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, non addidit, sanguinem. Non ergo et nos addamus inquirere quod ille non addidit dicere: et de compendio, si placet, finita sit quaestio. Fortassis enim, accepta occasione sanguinis, urgebit nos molestior perscrutator, et dicet: Si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flavum et fel nigrum, quibus quatuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? Sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat. 4. Ex consuetudine rerum expertarum, inexperta opera divina, infirmitas metitur humana, et acutule se garrire arbitratur, cum dicit: Si caro est, et sanguis est; si sanguis, et caeteri humores; si caeteri humores, ergo et corruptio. Eo modo diceret: Si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo virorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. Si autem hoc in tribus viris miraculum (Dan. III) factum esse non dubitat quisquis de divinis operibus recte sapit; cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi, fecisse illud corpus nec posse corrumpi igne, nec fame, nec morbo, nec senio, nec ulla vi alia qua solet humana corpora labefactare corruptio? Quod si quisquam dicit, non carni trium illorum virorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem; quid veremur ne carnem facere nequiverit non posse corrumpi, qui fecit ignem non posse corrumpere? Nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intelligitur, multo est mirabilius: simul enim et hominum corpora non urebat ne posset nocere, et ligna fornacis urebat ut posset ardere. Sed qui etiam ista non credunt, nimium de divina potestate diffidunt, nec cum eis vel ad eos nunc sermo nobis est: qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque conjiciant quae fideliter quaerunt. Valet igitur divina potentia de ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualitates: ac per hoc valet etiam membra mortalia, formae lineamentis manentibus, corruptione vero mortalitatis emortua, stabili vigore firmare; ut absit labes, adsit effigies; adsit motio, absit fatigatio; adsit vescendi potestas, absit esuriendi necessitas. CAPUT II. 5. Quod ergo legitur apud Apostolum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50), solvitur quidem quaestio etiam isto modo quem tu commemorasti, ut carnis et sanguinis nomine opera carnis et sanguinis intelligantur: verum, quia non de operibus, sed de modo resurrectionis loquebatur Apostolus, et eam quaestionem disputando versabat, melius eo loco intelligitur caro et sanguis pro corruptione carnis et sanguinis posita. Si enim nomen carnis significat operationem, cur non significet etiam corruptionem, sicut dictum est, Omnis caro fenum? Nam et hic ipsa corruptibilitas significata est: sequitur enim, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit (Isai. XL, 6, 7). Numquidnam hoc etiam illi carni competit, de qua dictum est: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere? Nam quomodo arescat aut decidat, cum scriptum sit quod Christus surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) ? 6. Proinde ipsam apostolicam sententiam desuper inspice, totamque considera. Cum resurrectionem mortuorum persuadere vellet eis qui dicebant quod resurrectio mortuorum non est, Christi resurrectione praemissa in exemplum, inter caetera quae ibi disseruit, intulit sibi quaestionem atque ait: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? id est, quali corpore? Deinde adhibens documenta seminum: Stulte, inquit, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus. Secundum hoc ergo dixerat, non corpus quod futurum est seminas. Neque enim non triticum erit ex tritico; sed quia nemo seminat herbam, vel stipulam, et multiplicia in palea tegumenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt, ideo ait, sed nudum granum: hinc voleus ostendere quia si Deus potest addere quod non erat in nudo semine, multo magis potest reparare quod erat in hominis corpore. 7. Jamvero quod adjungit, ad differentiam pertinet resurgentium, propter diversas glorias fidelium atque sanctorum. Non omnis, inquit, caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem caro pecorum, alia volucrum, alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, et alia terrestrium. Et alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum. In his omnibus iste sensus est: Si genera carnis cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diversitatibus animantium; et si corpora cum sint omnia visibilia, differunt tamen pro diversitatibus locorum, unde alia est coelestium gloria, alia terrestrium; et si in locis sublimibus cum sint cuncta coelestia, differunt etiam ipsa claritatibus luminum; non mirum est quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum. 8. Hinc jam venit ad illud quod communiter habet omnis caro quae ad vitam resurgit aeternam, et dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. In his verbis Apostoli, numquid fas est putare melius corpora nostra resurrectura quam Christi; cum de illo sit propositum exemplum, quod fideliter intendere, et per ejus gratiam sperare debeamus? Ac per hoc nullo modo potuit corpus Christi cum corruptione resurgere, si nostrum in incorruptione resurrecturum promittitur; nec potuit illud sine gloria, si nostrum resurget in gloria. Quae autem ibi gloria, ubi adhuc corruptio? Nimis itaque absurdum est ut credamus illud corpus et in infirmitate esse seminatum, id est mortificatum, et in infirmitate resurrexisse; cum corpus nostrum seminetur in infirmitate, resurgat in virtute; et dicat idem apostolus de Christo: Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Quis vero tam absurde sapiat, ut credat illud corpus animale seminatum, animale resuscitatum, si nostrum seminatur animale, surget spirituale? 9. Constat itaque, neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod licet corruptionem putredinis in sepulcro non viderit, unde scriptum est, Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10), clavis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere; et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est, nunc esse in gloria vitae aeternae; et quod ex infirmitate potuit crucifigi, nunc in virtute regnare; et quod erat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum est, nunc esse spirituale, quoniam spiritui jam inseparabiliter copulatum est. Cum enim vellet Apostolus de corpore animali adhibere testimonium Scripturarum, illud posuit quod in Genesi legitur: Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus Adam in animam viventem, vel, in animam vivam (I Cor. XV, 44). Recolis certe quemadmodum scriptum sit: Et insufflavit Deus in faciem ejus flatum vitae; et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7). Dictum est autem etiam de animalibus: Producat terra animam vivam (Id. I, 24). Intelligitur ergo corpus animale dici simile caeteris animalibus propter mortis dissolutionem et corruptionem, quae quotidie cibo reficitur, et postea, separata animantis compage, dissolvitur. Spirituale autem corpus, quod jam cum spiritu immortale est. 10. Quamvis nonnulli arbitrentur tunc fieri corpus spirituale, cum jam et ipsum corpus mutatur in spiritum, et quod homo erat ex corpore et spiritu, utrumque ac totum spiritus erit, quasi dixerit Apostolus, Seminatur corpus, surget spiritus. Dixit autem, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: proinde, sicut animale corpus non est anima, sed corpus, ita et spirituale corpus non spiritum debemus putare, sed corpus. Quis porro audeat opinari, vel Christi corpus non spirituale resurrexisse; vel si spirituale surrexit, jam non corpus fuisse, sed spiritum: cum hanc opinionem Discipulorum refellat, ubi, cum eum videntes existimarent se spiritum videre, ait, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere? Jam igitur illa caro spirituale erat corpus, nec tamen spiritus erat, sed corpus, nulla ulterius morte ab anima resolvendum atque separandum: sicut corpus animale, quale animatum est Dei flatu, cum factus est homo in animam vivam, etiam ipsum ex animali spirituale sine mortis interventu fuerat futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam Deus servatae justitiae daret coronam. 11. Unde Dominus Christus per nos ad nos venit, cum peccatores justus invenit; per stratum quodammodo humilitatis nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae. Nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit; qui utique si voluisset, cum corpore immortali primitus advenisset. Sed quia nos humilitate Filii Dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit, et fidei nostrae meritum ac praemium, virtute suae resurrectionis ostendit. Ideo sequitur Apostolus et dicit: Novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sive intelligatur primus Adam, qui de pulvere ante formatus est, novissimus autem Adam, qui de virgine procreatus est; sive in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, novissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam viventem et spiritum vivificantem hoc interesse voluit, ut illic sit corpus animale, hic spirituale. Anima quippe in corpore animali vivit quidem, sed non vivificat usque ad auferendam corruptionem: in corpore vero spirituali, quoniam perfecte adhaerens Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17), sic vivificat ut spirituale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem. 12. Proinde sequitur: Sed non prius quod spirituale est, sed quod animale; postea quod spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. Quid est, Qualis terrenus, tales et terreni; nisi, mortales ex mortali? et quid est, Qualis coelestis, tales et coelestes; nisi, immortales per immortalem? Illud per Adam, hoc per Christum. Dominus enim ad hoc terrenus factus est, cum esset coelestis, ut eos qui terreni erant, faceret coelestes; hoc est, ideo ex immortali mortalis factus est, assumendo servi formam, non Domini mutando naturam, ut eos qui mortales erant faceret immortales, impertiendo dominicam gratiam, non servilem injuriam retinendo. 13. Cum igitur de resurrectione corporis Apostolus disputans, doceret nostra corpora futura ex corruptibilibus incorruptibilia, ex contemptibilibus gloriosa, ex infirmis fortia, ex animalibus spiritualia, hoc est, ex mortalibus immortalia, subjecit unde agitur, atque ait: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam putaret secundum substantiam carnis hoc Apostolum definiisse, aperuit quid diceret, subjungendo: neque corruptio incorruptionem possidebit. Tanquam diceret, Quod dixi, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, ideo dixi, quia corruptio incorruptionem non possidebit Hoc ergo loco nomine carnis et sanguinis, corruptionem mortalitatis intelligi voluit. 14. Denique, tanquam ei diceretur, Quomodo caro erit, et caro non erit? caro quippe erit, quoniam Dominus post resurrectionem ait, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere; caro autem non erit, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: exponit quid dixerit, adjiciens, Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus; vel sicut graeci codices habent, omnes quidem dormiemus, non tamen omnes immutabimur. Hanc immutationem utrum in deterius, an in melius intelligi voluerit, inferiora demonstrant. In atomo, inquit, hoc est, in puncto temporis, quod dividi non potest; in ictu oculi, hoc est in summa celeritate; in novissima tuba, hoc est, in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur: canet enim tuba, inquit, et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur. Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intelligi, quia omnes et justi et injusti resurrecturi sunt: sed, sicut Dominus in Evangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29); judicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco, Qui non credit, inquit, jam judicatus est (Id. III, 18). Proinde illi qui ad judicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam quae nec doloris corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum: isti vero perpetua corruptione cruciabuntur; quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isai LXVI, 24). 15. Quid sibi ergo vult ista distinctio, Et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur; nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his etiam justi immutabuntur in illam incorruptelam cui omnino nulla possit nocere corruptio? Ac per hoc, qui in eam non commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). A quo auditu malo justus non timebit (Psal. CXI, 7). De illa vero commutatione justorum cum dixisset, nos commutabimur; tanquam quaereremus quomodo istud fiat, vel qualis illa commutatio futura sit, adjungit et dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 35-53). Non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis: secundum has enim qualitates, hoc loco carnem et sanguinem nuncupavit. 16. Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit: sicut scriptum est. Ne forte tentaverit vos qui tentat, et inanis sit labor noster (I Thess. III, 51); atque hic intelligitur diabolus, tanquam Deus omnino non tentet, de quo alio loco Scriptura dicit, Ipse autem neminem tentat (Jacobi I, 13): nec contraria est ista sententia ei qua dicitur, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3); sed solvitur quaestio, cum vocabulum tentationis diversas intelligentias habeat, eo quod alia sit tentatio deceptionis, alia tentatio probationis; secundum illam non intelligitur qui tentat, nisi diabolus, secundum hanc vero tentat Deus: ita cum dicitur, Caro possidebit regnum Dei, et, Caro non possidebit regnum Dei; etiam hujus nominis intelligentia discernatur, et nulla erit quaestio: quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est, Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere, possidebit regnum Dei; caro autem cum secundum corruptionem intelligitur, non possidebit. Hoc enim expositum est cum diceretur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, in eo quod continuo additum est, neque corruptio incorruptionem possidebit; sicut satis, quantum arbitror, disseruimus. CAPUT III. 17. Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore Deo corporum lineamenta formentur; non te movebit, si quantum potest humana mens, potentiam divinae operationis intelligas. Quomodo enim negare poterimus Deum etiam nunc operari cuncta quae creantur, cum Dominus dicat: Pater meus usque nunc operatur (Joan. V, 17)? Unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intelligenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. Cum ergo natura rerum a Creatore administratur, et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, Deus usque nunc operatur. Nam si Deus nunc ista non format, quomodo legitur, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5)! quomodo etiam accipi potest, Quod si fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. VI, 30)? Nisi forte credendum est, fenum a Deo vestiri, et a Deo corpora non formari! Cum enim dixit, vestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. Unde est etiam illud Apostoli de seminibus, quod supra commemoravi: Non, inquit, corpus quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus caeterorum; Deus autem illi dat corpus, quomodo voluerit. Non dixit, Dedit, aut, disposuit; sed, dat: ut Creatorem intelligas efficaciam sapientiae suae rebus, quae quotidie suis temporibus oriuntur, condendis adhibere. De qua sapientia dictum est, Pertendit a fine usque in finem fortiter: et non dixit, Disposuit; sed, disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Multum est autem vel tenuiter sapere quomodo commutabilia et temporalia, non commutabilibus et temporalibus Creatoris motibus, sed aeterna et stabili virtute condantur. CAPUT IV. 18. De illo sane quod percontandum putasti, utrum baptizati omnes, si absque poenitentia, diversis criminibus irretiti de corpore exierint, veniam quolibet tempore consecuturi sint, librum non parvae quantitatis jam scripsi; quem si describere curaveris, fortasse nihil ulterius hinc requires. 19. Vis etiam per me scire utrum Dei flatus ille in Adam, idem ipse sit anima. Breviter respondeo: aut ipse est, aut ipso anima facta est. Sed et si ipse est, factus est. De anima quippe loquitur per Isaiam prophetam Deus, ubi dicit, Omnem flatum ego feci; quod sequentia satis indicant: sequitur enim, Propter peccatum modicum quid contristavi illum (Isai. LVII, 16, 17), id est, ipsum flatum; et caetera, quae nisi de anima humana intelligi nequeunt. In hac enim quaestione maxime cavendum est ne anima non a Deo facta natura, sed ipsius Dei substantia tanquam unigenitus Filius, quod est Verbum ejus, aut aliqua ejus particula esse credatur; tanquam illa natura atque substantia, qua Deus est quidquid est, commutabilis esse possit: quod esse animam nemo non sentit, qui se animam habere sentit. Cum ista dictarem, perlator jam ventum exspectans, me vehementer, ut navigaret, urgebat. Itaque si quid hic incondite atque inculte dictum legeris, vel si totum ita esse perspexeris, doctrinae da operam, linguae veniam. Et alia manu: Deo vivas, dilectissime fili.

EPISTOLA CCVI . Valerio comiti Felicem episcopum commendat. Domino merito illustri et praestantissimo, atque in Christo charissimo filio VALERIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quotiescumque a me petunt homines, ut eos tuae benignitati fideique commendem, si non facio, non mihi recte videor de tua vel erga opis indigos misericordia, vel erga nos benevolentia judicare. Itaque facio, et maxime ministros Christi, qui Ecclesiae curam gerunt, cujus te cohaeredem et filium esse gaudemus, tuae Praestantiae commendare non dubito, domine merito illustris atque praestantissime, atque in Christo charissime fili. Sanctus itaque frater et coepiscopus noster Felix cum hoc me rogasset, utique negare non debui. Commendo ergo tibi episcopum Christi egentem auxilio viri sublimis: fac ergo quod potes; quoniam tibi plurimum posse praestitit Dominus, cujus te lucrorum avidissimum novimus.

EPISTOLA CCVII . Augustinus Claudio episcopo, transmittens ipsi libros contra Julianum elaboratos. Beatissimo fratri et coepiscopo CLAUDIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Juliani quatuor libros, quos adversus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea quae respondeo, potissimum tu legens judices, utrum recte congruenterque responderim. Nam de his quatuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus eumdem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat: quae cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adjungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed nunc cum eosdem libros diligentius inspicerem, comperi illum qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris leguntur: unde videri poterit Juliano, vel cuilibet illorum, me potius fuisse mentitum, quia non utique sicut hi quatuor libri, ita illa quae de his excerpta et memorato comiti missa sunt, innotescere potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium sicut primum conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret quae aliena esse constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria quae tua Sanctitas misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quatuor libris suis refellisse jactat, et usquequaque spargere fidei venena non cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adjutorio Salvatoris pusillorum atque magnorum; et scio te, ut id implerem orasse pro me, et pro iis quibus hujuscemodi labores nostros profuturos credimus et optamus. Attende ergo jam responsionem meam, cujus principium hanc epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, beatissime frater.

EPISTOLA CCVIII . Augustinus Feliciae virgini, quae malam quorumdam Ecclesiae pastorum vitam iniquiori animo ferebat (an Antonii Fussalensis de quo in subsequente epistola?), monens ne, scandalis offensa, ab Ecclesia catholica recedat. Dominae merito suscipiendae, et in Christi membris honorandae filiae FELICIAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Non dubito animum tuum et pro tua fide et pro aliorum infirmitate vel iniquitate turbatum; cum sanctus Apostolus plenus visceribus charitatis confiteatur et dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror (II Cor. XI, 29)? Unde etiam ego ipse compunctus, et pro tua quae in Christo est, salute sollicitus, has vel consolatorias, vel exhortatorias litteras ad tuam Sanctitatem dandas putavi: quoniam in Domini nostri Jesu Christi corpore, quod est Ecclesia ejus et unitas membrorum ejus, germanissima nobis facta es, quae tanquam honorabile membrum in ejus compage diligeris, et nobiscum illius sancto Spiritu vivis.

2. Unde te admoneo ne gravius perturberis his scandalis, quae ideo ventura praedicta sunt, ut quando venirent reminisceremur esse praedicta, et non eis valde commoveremur. Nam haec ipse Dominus in Evangelio ita praedixit: Vae mundo ab scandalis! oportet venire scandala: vae autem homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7)! Qui sunt ipsi homines, nisi de quibus dicit Apostolus: Sua quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Alii sunt ergo qui propterea tenent pastorales cathedras, ut Christi gregibus consulant; alii vero qui propterea in eis sedent, ut suis honoribus temporalibus et commodis saecularibus gaudeant. Ista duo genera pastorum, aliis morientibus, aliis nascentibus, in ipsa Catholica necesse est usque ad finem saeculi et usque ad Domini judicium perseverent. Si enim temporibus Apostolorum fuerunt tales, inter quos falsos fratres Apostolus gemeret, et diceret. Periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26); nec eos per superbiam separaret, sed per tolerantiam sustineret; quanto magis temporibus nostris necesse est ut sint, cum de tempore hujus saeculi, quod propinquat ad finem, apertissime Dominus dicat: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum? Sed quod sequitur, nos debet consolari et exhortari: Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). 3. Sicut autem sunt pastores boni et mali, sic etiam in ipsis gregibus sunt et boni et mali. Boni, ovium nomine significantur; mali vero, hoedi appellantur: sed commixti pariter pascunt, donec veniat princeps pastorum, qui dictus est unus Pastor (Joan. X, 16); et quemadmodum ipse promisit, separet sicut pastor oves ab hoedis (Matth. XXV, 32). Nobis enim imperavit congregationem, sibi autem servavit separationem: quia ille debet separare, qui nescit errare. Nam qui separare ante tempus, quod sibi Dominus servavit, superbi servi facile ausi sunt; ipsi potius ab unitate catholica separati sunt: nam schismate immundi, mundum gregem unde habere potuerunt? 4. Ut ergo in unitate maneamus, nec offensi scandalis palearum aream dominicam deseramus, sed potius usque in finem ventilationis frumenta perseveremus (Id. III, 12), et comminutam stipulam firmo charitatis pondere toleremus; ipse Pastor noster in Evangelio de pastoribus bonis nos admonet, ut propter bona opera eorum nec in eis ipsis nostram spem ponamus; sed eum qui tales illos fecit, Patrem qui in coelis est, glorificemus et de pastoribus malis, quos nomine Scribarum et Pharisaeorum significare voluit, docentes bona, et facientes mala. 5. Nam de bonis pastoribus ita loquitur: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 14-16). De malis autem pastoribus oves admonet dicens: Super cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Id. XXIII, 2, 3). His auditis, oves Christi etiam per malos doctores vocem ipsius audiunt, et unitatem illius non relinquunt; quia bonum quod eos audiunt dicere, non est ipsorum, sed illius: et ideo securae oves pascuntur, quia et sub malis pastoribus pascuis dominicis nutriuntur. Non autem faciunt malorum facta pastorum; quia talia opera non sunt illius, sed ipsorum. Quos autem bonos vident, non solum audiunt bona quae dicunt; sed etiam imitantur bona quae faciunt. De talibus erat Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Id. XI, 1). Iste lumen erat illuminatum a Lumine sempiterno, ipso Domino Jesu Christo, et in candelabro positum erat, quia in ejus cruce gloriabatur: unde ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Et quia non sua quaerebat, sed quae Jesu Christi: quamvis ad imitationem suam quos per Evangelium genuerat (I Cor. IV, 15), hortatur; tamen corripit graviter eos qui per Apostolorum nomina schismata fecerunt; et objurgat illos qui dicebant, Ego sum Pauli: Numquid Paulus pro vobis, inquit, crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 12, 13)? 6. Hinc intelligimus et bonos pastores, non sua quaerentes, sed quae Jesu Christi; et bonas oves, quamvis imitentur facta pastorum bonorum, tamen in eis non ponere spem suam, quorum ministerio sunt congregatae; sed in Domino potius, cujus sanguine sunt redemptae: ut quando forte incurrerint in pastores malos, doctrinam illius praedicantes et sua mala opera facientes, quae dicunt, faciant; quae autem faciunt, non faciant; nec propter filios iniquitatis, pascua deserant unitatis. In catholica enim Ecclesia, quae non in sola Africa, sicut pars Donati, sed per omnes gentes, sicut promissa est, dilatatur atque diffunditur, in universo mundo, sicut dicit Apostolus, fructificans et crescens (Coloss. I, 6), et boni sunt et mali. Ab ea vero separati, quamdiu contra illam sentiunt, boni esse non possunt; quia etsi aliquos eorum bonos videtur ostendere quasi laudabilis conversatio, malos eos facit ipsa divisio, dicente Domino: Qui mecum non est, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30). 7. Unde et exhortor, domina merito suscipienda, et in Christi membris honoranda filia, ut quod tibi Dominus praestitit, fideliter teneas; eumque corde toto diligas et ejus Ecclesiam, qui te non permisit virginitatis tuae fructum cum perditis perdere vel perire. Si enim de isto saeculo exires separata ab unitate corporis Christi, nihil tibi prodesset, servata integritas corporis tui. Sed Deus qui dives est in misericordia, fecit juxta te quod in Evangelio scriptum est; cum se excusarent invitati ad coenam patrisfamilias, inter caetera dixit servis suis: Exite in vias et sepes, et quoscumque inveneritis, cogite intrare (Id. XXII, 9). Tu ergo quamvis dilectionem sincerissimam debeas etiam bonis servis ejus, per quorum ministerium intrare coacta es; in illo tamen debes spem ponere, qui convivium praeparavit, cui et tu ad vitam aeternam beatamque sollicita es. Ei quippe commendans cor tuum, et propositum tuum, et sanctam virginitatem tuam, et fidem, et spem, et charitatem tuam, non moveberis scandalis, quae abundabunt usque in finem; sed stabili robore pietatis salva eris, atque in Domino gloriosa, in ejus unitate perseverando usque in finem. Quomodo autem hanc acceperis pro te sollicitudinem meam, quam quibus potui litteris tibi insinuare curavi, fac ut noverim rescriptis tuis. Dei misericordia et gratia te semper protegat.

EPISTOLA CCIX . Augustinus Coelestino Romano Pontifici, de ipsius electione pacifice facta (quae ad finem anni 422 referri potest) gratulatur: tum exponit causam Antonii episcopi Fussalensis, qui administratione Ecclesiae suae ob scelera privatus appellaverat ad apostolicam Sedem; atque obtestatur ut latam in ipsum sententiam vigere sinat. Domino beatissimo, et debita charitate venerando sancto papae COELESTINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa Sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. Deinde insinuo Sanctitati tuae, quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando subvenias. In magna quippe tribulatione positus, haec ad tuam Beatitudinem scripta direxi: quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus et incautus ingessi.

2. Fussala dicitur Hipponensi territorio confine castellum: antea ibi nunquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad paroeciam Hipponensis Ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos; caeteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in Dei misericordia ut omnia ipsa loca unitati Ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, exspoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur: quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, unitatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum millibus quadraginta sejungitur, cum in eis regendis, et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu aberrabant non minaces ulterius, sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi. 3. Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus; et habebam de quo cogitabam paratum presbyterum, propter quem ordinandum, sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat de longinquo ut veniret rogans litteris impetravi. Quo jam praesente, omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omnimodo resistendo destituit. Ego autem qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui, quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quemdam adolescentem Antonium qui mecum tunc erat; in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi obedientissime crediderunt. Quid plura? factum est; esse illis episcopus coepit. 4. Quid faciam? Nolo apud tuam Venerationem gravare quem nutriendum collegi; nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi; et quomodo utrumque agam reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut in eum hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo, tanquam bene sibi consulentibus, obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam objecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab iis quae invidiosissime jactabantur, videretur esse purgatus; tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut quidquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus objiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta, episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata. 5. Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu, non tamen omnino impunita relinquerentur quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda, vel caeteris imitanda proponi. Honorem itaque integrum servavimus juveni corrigendo; sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore justo eum sibi praeesse ferre omnino non possent, et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam impatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc, quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit; cum jam vir spectabilis Celer, de cujus adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat, vel in Africa, vel uspiam potestatem. 6. Sed quid multis morer? Collabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabilis domine beatissime, et debita charitate venerande sancte Papa, et jube tibi quae directa sunt omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit; quemadmodum judicio nostro usque adeo consenserit, communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, jam postea ut re acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur; quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando Papae Bonifacio commendaret, induxerit; et caetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam Sanctimoniam universa retulerit? 7. In illis autem multiplicibus Gestis, quibus de illo nostrum judicium continetur, magis deberem vereri ne tibi minus severe, quam oporteret, judicasse videamur, nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. Sed ille quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur. Clamat, Aut in mea cathedra sedere debui, aut episcopus esse non debui; quasi nunc sedeat nisi in sua. Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus illicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse debet, sive severitatis, sive lenitatis exactor, ut qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur; aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur? 8. Existunt exempla, ipsa Sede apostolica judicante, vel aliorum judicata firmante, quosdam pro culpis quibusdam, nec episcopali spoliatos honore, nec relictos omnimodis impunitos. Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus provinciae Caesareensis episcopus: Aut ad primatum locus sicut caeteris et mihi patere debuit, aut episcopatus mihi remanere non debuit. Clamet alius ejusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua et Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi ejus ab aliquo communicatur episcopo; clamet, inquam: Aut ubique communicare debui, aut etiam in meis locis communicare non debui. Clamet tertius ejusdem provinciae Laurentius episcopus, et prorsus hujus vocibus clamet: Aut in cathedra cui ordinatus sum, sedere debui, aut episcopus esse non debui. Sed quis ista vituperet, nisi qui parum attendit nec inulta omnia relinquenda, nec uno modo omnia vindicanda? 9. Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus Papa Bonifacius in epistola sua posuit, de Antonio loquens episcopo, et ait, Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit; accipe nunc ordinem rerum quem ille in suo libello reticuit, ac deinde quae post ejus sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt; et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cujus inquietudine desiderant liberari. Judicia quippe illis, et publicas potestates, et militares impetus tanquam exsecuturos apostolicae Sedis sententiam, sive ipse, sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici, a catholicorum imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui christianorum praepositos populorum monuit ne violenter dominentur in fratres (I Petr. V, 3). Ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos, et Antonium episcopum filium in Christo meum, benignitati charitatis Sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. Neque Fussalensibus succenseo, quia justam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi: neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo charitatem, tanto magis pravae ejus cupiditati obsisto. Utrique misericordiam mereantur tuam; illi ne mala patiantur, iste ne faciat: illi, ne oderint Catholicam, si a catholicis episcopis, maximeque ab ipsa Sede apostolica, contra catholicum non eis subvenitur episcopum; iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos. 10. Me sane, quod confitendum est Beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et moeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere, et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cujus episcopatui per imprudentiam suffragatus sum, vastari Ecclesiam Dei, et, quod ipse Deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait Apostolus, Si nosmetipsos judicaremus, a Domino non judicaremur (I Cor. XI, 31), judicabo meipsum, ut parcat mihi, qui judicaturus est vivos et mortuos. Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris, et meam senectutem hac misericordi justitia fueris consolatus, retribuet tibi, et in praesenti et in futura vita, bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit, et qui te in illa Sede constituit.

EPISTOLA CCX . Augustinus Felicitati et Rustico, de malis tolerandis et de fraterna correptione; forte occasione tumultus in sanctimonialium conventu exorti, de quo in epistola proxime post hanc subsequente. Dilectissimae et sanctissimae matri FELICITATI, et fratri RUSTICO, et sororibus quae vobiscum sunt, AUGUSTINUS, et qui mecum sunt, in Domino salutem. 1. Bonus est Dominus, et misericordia ejus ubique diffusa, quae nos de vestra charitate in suis visceribus consolatur. Quantum enim diligat credentes et sperantes in se, et illum atque in vicem diligentes, et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus, et desperatis, et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur; Qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45): breviter enim aliquid dictum est, ut plura cogitentur. Quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest? Inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum quas hujus saeculi dulcedini tanquam bonus medicus miscet, admonet eos, si attendere velint, fugere ab ira ventura; et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum sermone Dei, quem sibi adversarium fecerunt male vivendo. Quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a Domino Deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? Nam res prospera donum est consolantis; res autem adversa donum est admonentis Dei: et si haec praestat, ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Eph. IV, 3). Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita purgaverit Dominus, absorpta morte in victoriam, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 54, 28).

2. Dissensiones autem nunquam debent amari; sed aliquando tamen aut a charitate nascuntur, aut charitatem probant. Quis enim facile invenitur qui velit reprehendi? et ubi est ille sapiens de quo dictum est, Corripe sapientem, et amabit te? Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem? Solet enim fieri, et frequenter accidit ut ad horam contristetur cum reprehenditur, et resistat, et contendat; et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi Deus et ipse, nec timet displicere hominibus, quia corripitur; sed timet displicere Deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud in quo juste reprehensus est, et quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem quem sensit hostem peccati sui. Si autem de illo numero est, de quo dictum est, Corripe stultum, et adjiciet ut oderit te (Prov. IX, 8); non de charitate illius dissensio nascitur, sed tamen charitatem reprehensoris sui exercet et probat: quia non ei rependitur odium; sed dilectio quae cogit reprehendere, imperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane qui etiam ipse corripi deberet. Haec agite ut inter vos aut non exsistant indignationes, aut exortae statim celerrima pace perimantur. Majorem date operam concordandis vobis quam redarguendis. Quia sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit; sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Haec ergo agite, et Deus pacis erit vobiscum, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus.

EPISTOLA CCXI . Augustinus monachas quae dum student mutare praepositam, indecenter fuerant tumultuatae, revocat ad concordiam, et praescribit illis vitae regulam . 1. Sicut parata est severitas peccata quae invenerit vindicare; ita non vult charitas quod vindicet invenire. Haec causa fecit ut ad vos non venirem, cum meam praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium, sed ad dissensionis vestrae augmentum. Quomodo enim contemnerem, et impunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus exsisteret, quantus me absente, etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit? Nam fortassis etiam major esset vestra seditio in praesentia mea, cum necesse esset vobis non concedi, quae in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis; ac sic quales non volo, invenirem vos, et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis. 2. Cum ergo scribat Apostolus ad Corinthios, dicens, Testem Deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum; non quia dominamur fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23); hoc ego etiam dico vobis, quia parcens vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem; et elegi non ut exhiberem faciem meam vobis, sed effunderem cor meum Deo pro vobis, et causam magni periculi vestri, non apud vos verbis, sed apud Deum lacrymis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum quo soleo gaudere de vobis, et inter tanta scandala quibus ubique abundat hic mundus aliquando consolari, cogitans copiosam congregationem, et castam dilectionem, et sanctam conversationem vestram, et largiorem gratiam Dei, quae data est vobis, ut non solum carnales nuptias contemneretis, verum etiam eligeretis in domo societatem unanimes habitandi, ut sit vobis anima una et cor unum in Deum. 3. Haec in vobis bona, haec Dei dona considerans, inter multas tempestates quibus ex aliis malis quatitur cor meum, solet utcumque requiescere. Currebatis bene; quis vos fascinavit? Suasio illa non est ex Deo qui vocavit vos (Galat. V, 7). Modicum fermenti (I Cor. V, 6): nolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio, et oro, et hortor, ut ipsum fermentum convertatur in melius, ne tota massa, sicut pene jam fecerat, convertatur in pejus. Si ergo repullulastis sanum sapere, orate ne intretis in tentationem, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas metamus istas ex vobis. Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de tentatione. Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant vos, nisi correxerint se, portabunt judicium, quaecumque illae fuerint. 4. Cogitate quid mali sit, ut cum de Donatistis in unitate gaudeamus, interna schismata in monasterio lugeamus. Perseverate in bono proposito, et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et aetate crevistis; quae vos mater non utero, sed animo suscepit. Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem, aut etiam ipsam praepositam quae vos suscepit, invenistis: sub illa estis eruditae, sub illa velatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut ea vobis mutetur, cum lugere deberetis, si eam vobis mutare vellemus. Ipsa est enim quam nostis, ipsa est ad quam venistis, ipsa est quam per tot annos habendo crevistis. Novum non accepistis, nisi praepositum: aut si propter illum quaeritis novitatem, et in ejus invidiam contra matrem vestram sic rebellastis, cur non potius id petistis, ut ipse vobis mutetur? Si autem hoc exhorretis; quia novi quomodo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illam? In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non vos aliam quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. Tranquillet ergo Deus et componat animos vestros; non in vobis praevaleat opus diaboli, sed pax Christi vincat in cordibus vestris: nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem; sed potius poenitendo resumatis virtutem, nec habeatis poenitentiam Judae traditoris, sed potius lacrymas Petri pastoris. 5. Haec sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutae. Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis cor unum et anima una in Deo. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia: et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum; non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, Quia erant eis omnia communia, et distribuebatur singulis prout cuique opus erat (Act. IV, 32, 35). Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter velint illud esse commune. Quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt: sed tamen earum infirmitati quod opus est tribuatur, etiamsi pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; ac nunc non ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non potuerunt. 6. Nec erigant cervicem quia sociantur eis, ad quas foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant, et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas, quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, si anima misera superbior efficiatur contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cujus templa factae estis. 7. Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit; ut si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agere voluerint. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce: et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur. 8. Carnem vestram domate jejuniis et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliqua non potest jejunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite: nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures percipiant Dei verbum. 9. Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec injustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. Nec illas feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsae: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae. Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderint, quamvis usque ad aliarum quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec illae debent conturbari, quod eas vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae. Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere ne graventur; ita post aegritudinem sic tractandae sunt ut citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerunt, tanquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eas teneat voluntas jam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. Illae se existiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere. 10. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Nec sint vobis tam tenera capitum tegmina ut retiola subter appareant. Capillos ex nulla parte nudos habeatis, nec foris vel spargat negligentia, vel componat industria. Quando proceditis, simul ambulate: cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat quod illiciat cujusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi jaciuntur in aliquem, figantur in neminem. Neque enim quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere, aut ipsis appeti velle. Nec solo tactu, sed affectu quoque et aspectu appetitur, et appetit femina. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore; etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet quae in masculum figit oculum, et illius in seipsam diligit fixum, non ab aliis videri, cum hoc facit; videtur omnino et a quibus videri non arbitratur. Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo superno inspectore quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere: illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum (Prov. XXVII, 20, sec. LXX). Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. 11. Et si hanc de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed ex proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum eam facere videritis, jam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque invenire potuit hoc, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci (Matth. XVIII, 16), et competenti severitate coerceri. Nec vos judicetis esse malevolas, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultari, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde? Sed antequam aliis demonstretur, per quas convincenda est si negaverit, praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere caeteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendae sunt aliae, ut jam coram omnibus possit, non ab una teste argui, sed a duabus tribusve convinci. Convicta vero, secundum praepositae vel presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam: quam si ferre recusaverit, et si ipsa non abscesserit, de vestra societate projiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis, vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro ea. Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium praepositae vel presbyteri, vel etiam episcopi, gravius emendetur. 12. Vestes vestras in uno loco habete sub una custode, vel duabus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, et conqueritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se judicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror ejus vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, quae pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis; ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur, sive ubi jaceat, sive unde cingatur, vel operiatur, vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant majore studio et frequentiori alacritate, quam si vobis propria faceretis. Charitas enim de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo quanto amplius rem communem quam propriam curaveritis, tanto amplius vos profecisse noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas, superemineat quae permanet charitas. Consequens ergo est ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit, sive vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur; sed sit in potestate praepositae, ut in commune redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliqua rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur. 13. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum, ususque balnearum non sit assiduus, sed eo quo solet intervallo temporis tribuatur, hoc est, semel in mense. Cujus autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur: fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, jubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur: aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore famulae Dei, dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam tres. Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita jusserit, ire debebit. Aegrotantium cura sive post aegritudinem reficiendarum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, alicui debet injungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario, sive quae vestibus, sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petiverint non accipiant. Vestimenta vero et calceamenta quando fuerint indigenti necessaria, dare non differant sub quarum custodia sunt quae poscuntur. 14. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Neque enim ad solos viros pertinet quod scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15): sed sexu masculino, quem primum Deus fecit, etiam femineus praeceptum sexus accepit. Quaecumque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis objectu, alteram laeserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quae laesa est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserunt, invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras; quas utique quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem quae quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit injuriam, quam quae tardius irascitur, et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Quae non vult dimittere sorori, non speret accipere orationis effectum: quae autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde projiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae minoribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas quas oportet esse subjectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas: sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eas quas plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio: nam quae faciunt pudoris immemores, etiam feminis feminae, jocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis, sed omnino nec a mulieribus nuptis, nec a virginibus sunt facienda nupturis. 15. Praepositae tanquam matri obediatur, honore servato, ne in illa offendatur Deus: multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum non fuerit, non negligenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinet, ita ut ad presbyterum qui vobis intendit, referat quod modum vel vires ejus excedit. Ipsa vero non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem. Honore coram hominibus praelata sit vobis; timore coram Deo substrata sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsam bonorum operum praebeat exemplum (Tit. II, 7). Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes (I Thess. V, 14), disciplinam libens habeat, metuens imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri; semper cogitans Deo se pro vobis reddituram esse rationem. Unde magis obediendo non solum vestri, verum etiam ipsius miseremini; quia inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo majore versatur. 16. Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tanquam spiritualis pulchritudinis amatrices, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae. Ut autem in hoc libello tanquam in speculo vos possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur: et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori; ubi autem sibi quaecumque vestrum videt deesse aliquid, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur.

EPISTOLA CCXII . Augustinus Quintiliano, commendat matrem viduam cum filia virgine, quae deferebant reliquias Stephani martyris. Domino beatissimo, et merito venerabili fratri et coepiscopo QUINTILIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Honorabiles Dei famulas, et pretiosa Christi membra, Gallam viduam sancti propositi, et ejus filiam Simpliciolam virginem sacram, matri aetate subditam, sanctitate praelatam, quas verbo Domini aluimus ut potuimus, Venerationi tuae in Christi dilectione commendo, et tanquam mea manu per hanc epistolam trado consolandas, et in omnibus adjuvandas, quae utilitas earum vel necessitas postulat: quod et sine mea commendatione procul dubio faceret Sanctitas tua. Si enim nos propter supernam Jerusalem, cujus nos omnes cives sumus, et in qua concupierunt habere excellentioris sanctitatis locum, non solum civicum, verum etiam fraternum eis debemus affectum: quanto magis vos, apud quos earum etiam carnalis est patria, in qua saecularem nobilitatem pro Christi amore contemnunt dominae illae? Officium quoque salutationis per illas meum ea charitate peto digneris sumere qua direxi, et meminisse nostri in orationibus tuis. Portant sane secum reliquias beatissimi et gloriosissimi martyris Stephani, quas non ignorat Sanctitas vestra, sicut et nos fecimus, quam convenienter honorare debeatis.

ACTA ECCLESIASTICA SEU EPISTOLA CCXIII . Ecclesiastica Gesta a B. Augustino confecta in designando ERACLIO qui ipsi in episcopatu succederet, atque interim senem aliqua parte curarum sublevaret. 1. Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano Augusto iterum consulibus, sexto calendas octobris, cum Augustinus episcopus una cum Religiano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in ecclesia Pacis Hipponensium Regiorum, praesentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro, et Eraclio presbyteris, astante clero et frequenti populo, Augustinus episcopus dixit: Quod hesterno die promisi Charitati vestrae, propter quod vos volui frequentius convenire, et video frequentius convenisse, mora omni postposita hoc agendum est. Si enim aliud velim loqui, in illud suspensi minus auditis. Omnes in hac vita mortales sumus, et dies hujus vitae ultimus, omni homini est semper incertus: verumtamen in infantia speratur pueritia; et in pueritia speratur adolescentia; et in adolescentia speratur juventus; et in juventute speratur gravitas; et in gravitate speratur senectus: utrum contingat incertum est; est tamen quod speretur. Senectus autem aliam aetatem quam speret, non habet: incertum est etiam ipsa senectus quamdiu sit homini; illud tamen certum est, nullam remanere aetatem quae possit succedere senectuti. Quia voluit Deus, ad istam civitatem cum vigore aetatis adveni; sed tamen juvenis fui, et senui. Scio post obitus episcoporum, per ambitiosos aut contentiosos solere Ecclesias perturbari; et quod saepe expertus sum et dolui, debeo quantum ad me attinet, ne contingat, huic prospicere civitati. Sicuti novit Charitas vestra, in Milevitana Ecclesia modo fui: petierunt enim me fratres, et maxime servi Dei qui ibi sunt, ut venirem; quia post obitum beatae memoriae fratris et coepiscopi mei Severi, nonnulla ibi perturbatio timebatur. Veni; et quomodo voluit Dominus, adjuvit nos pro sua misericordia, ut cum pace episcopum acciperent, quem vivus designaverat episcopus eorum: hoc enim eis cum innotuisset, voluntatem praecedentis et decedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. Minus tamen aliquid factum erat, unde nonnulli contristabantur, quia frater Severus credidit posse sufficere ut successorem suum apud clericos designaret, ad populum inde non est locutus; et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. Quid plura? Deo placuit; tristitia fugata est, gaudium successit: ordinatus est episcopus, quem praecedens episcopus designaverat. Ergo ne aliquis de me queratur, voluntatem meam, quam credo Dei esse, in omnium vestrum notitiam perfero: presbyterum Eraclium mihi successorem volo. A populo acclamatum est, Deo gratias, Christo laudes; dictum est vicies terties. Exaudi Christe, Augustino vita; dictum est sexies decies. Te patrem, te episcopum; dictum est octies. 2. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Non opus est me de laudibus ejus aliquid dicere; faveo sapientiae, et parco verecundiae: sufficit quia nostis eum; et hoc me velle dico quod vos velle scio; et si ante nescirem, hodie probarem. Hoc ergo volo: hoc a Domino Deo nostro, nunc etiam in aetate frigida, votis ferventibus posco; hoc ut mecum oretis exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi collatis et conflatis mentibus confirmet Deus quod operatus est in nobis (Psal. LXVII, 29). Qui misit mihi eum, servet eum; servet incolumem, servet sine crimine, ut qui facit gaudium viventis, locum suppleat morientis. A notariis Ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur quae dicimus, excipiuntur quae dicitis; et meus sermo, et vestrae acclamationes in terram non cadunt. Apertius ut dicam, ecclesiastica nunc Gesta conficimus: sic enim hoc esse, quantum ad homines attinet, confirmatum volo. A populo acclamatum est trigesies sexies: Deo gratias, Christo laudes. Exaudi, Christe, Augustino vita; dictum est tredecies. Te patrem, te episcopum; dictum est octies. Dignus et justus est; dictum est vicies. Bene meritus, bene dignus; dictum est quinquies. Dignus et justus est; dictum est sexies. 3. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ergo, ut dicebam, voluntatem meam et voluntatem vestram Gestis ecclesiasticis, quantum ad homines attinet, confirmatam volo: quantum vero ad latentem Omnipotentis voluntatem, omnes, ut dixi, oremus ut confirmet Deus quod operatus est in nobis. A populo acclamatum est: Judicio tuo gratias agimus; dictum est sedecies. Fiat, fiat; dictum est duodecies. Te patrem, Eraclium episcopum; dictum est sexies. 4. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Scio quod scitis et vos, sed nolo de illo fieri quod de me factum est. Quid autem factum sit multi scitis; illi soli nesciunt qui tunc aut nondum nati erant, aut nondum habebant aetatem sciendi. Adhuc in corpore posito beatae memoriae patre et episcopo meo sene Valerio, episcopus ordinatus sum, et sedi cum illo: quod concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse sciebat. Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo. A populo acclamatum est: Deo gratias; Christo laudes; dictum est tredecies. 5. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Erit presbyter ut est; quando Deus voluerit, futurus episcopus. Sed plane modo facturus sum adjuvante misericordia Christi, quod adhuc usque non feci. Nostis ante aliquot annos quid facere voluerim, et non permisistis. Placuit mihi et vobis propter curam Scripturarum, quam mihi fratres et patres mei coepiscopi duobus conciliis Numidiae et Carthaginis imponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esset. Gesta confecta sunt, placuit, acclamastis: recitatur placitum vestrum, et acclamationes vestrae. Parvo tempore servatum est circa me; et postea violenter irruptum est, et non permittor ad quod volo, vacare: ante meridiem et post meridiem occupationibus hominum implicor. Obsecro vos et obstringo per Christum, ut huic juveni, hoc est Eraclio presbytero, quem hodie in nomine Christi designo episcopum successorem mihi, patiamini me refundere onera occupationum mearum. A populo acclamatum est: Judicio tuo gratias agimus; dictum est vicies sexies. 6. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Ego charitati et benevolentiae vestrae apud Dominum Deum nostrum gratias ago, imo de illa Deo gratias ago. Ergo, fratres, quidquid est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur: ubi necessarium habuerit consilium, meum non negabo auxilium; absit ut subtraham. Tamen quidquid illud est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur. Ipse me aut consulat, si forte non invenerit quid facere debeat, aut poscat adjutorem quem novit patrem: ut et vobis nihil desit, et ego tandem aliquando, si quantulumcumque spatium mihi hujus vitae donaverit Deus, ipsam meam quantulamcumque vitam non dem segnitiei, nec donem inertiae, sed in sanctis Scripturis, quantum ipse permittit et largitur, exerceam; hoc et ipsi proderit, et per ipsum etiam vobis. Nemo ergo invideat otio meo, quia meum otium magnum habet negotium. Video me de hac re propter quam vos invitavi, omnia vobiscum egisse quae debui: hoc ad ultimum rogo, ut Gestis istis dignemini subscribere qui potestis. Hic mihi responsione vestra opus est: teneam responsionem vestram; de hac assensione aliquid acclamate. A populo acclamatum est: Fiat, fiat; dictum vicies quinquies. Dignum est, justum est; dictum vicies octies. Fiat, fiat; dictum quater decies. Olim dignus, olim meritus; dictum vicies quinquies. Judicio tuo gratias agimus; dictum tredecies. Exaudi, Christe, Eraclium conserva; dictum octies decies. 7. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: Bene habet ut ea quae Dei sunt, circa sacrificium ejus agere valeamus; in qua hora supplicationis nostrae maxime commendo Charitati vestrae ut omnes vestras causas et negotia intermittatis, et pro ista Ecclesia, et pro me, et pro presbytero Eraclio, Domino precem fundatis.

EPISTOLA CCXIV . Augustinus Valentino Abbati et Monachis Adrumetinis, oborta inter eos dissensione de libero arbitrio et justitia Dei, ex prava interpretatione epistolae prolixioris ad Sixtum, docet fidem catholicam in illa epistola propugnatam hanc esse, quae neque liberum arbitrium neget, neque tantum ei tribuat, ut sine gratia Dei valeat quidquam ad bonum. Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant quod in die judicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27, et Rom. II, 6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera ejus, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 10). Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.

2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10). Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. III, 17). Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. III, 6), quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus; quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). 3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in seipso glorietur, hoc est in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21); et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur (Id. I, 31). Illi vero haeretici seipsos a seipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi; non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus: Quis enim te discernit? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit? posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere, Discernit me fides mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus ejus et dixit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Sic autem gloriantur quasi non acceperint, qui se a seipsis justificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino gloriantur. 4. Propter quod ego in hac epistola quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum (Jacobi I, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo judicabit Deus mundum? sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11); ut justificetur impius, hoc est ex impio fiat justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando judicabitur mundus. 5. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestrae Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo possit, adjuvante Domino, tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire. 6. Melius autem facitis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia Dei, quae fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et dilectissimus frater noster Paulus, secundum eam quae data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus epistolis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt, sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. III, 14-16.) 7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intelligamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8). Eo ipso quippe quo praeceptum et imperatum est ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adjutorio Dei gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus, non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125); neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45); nec Jacobus apostolus diceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacobi I, 5). Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Dominus.

EPISTOLA CCXV. Augustinus Valentine ejusque monachis, de eodem argumento, simul transmittens ipsis librum de Gratia et Libero Arbitrio. Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt, AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Cresconium, Felicem et alium Felicem Dei servos, qui ex vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha, noverit Charitas vestra. Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad vos redirent adversus novos haereticos Pelagianos, in quorum errorem cadit qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei, quae sola hominem liberat per Dominum nostrum Jesum Christum. Sed rursum qui putat, quando ad judicium Dominus venerit, non judicari hominem secundum opera sua, qui jam per aetatem uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est. Soli enim parvuli qui nondum habent opera propria vel bona vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Caeteri autem omnes qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum suae bonae voluntatis merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt. Ac sic impletur quod scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci: gloria autem, et honor, et pax operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco (Rom. II, 9, 10).

2. De qua difficillima quaestione, hoc est de voluntate et gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare; quoniam et aliam jam eis dederam, tanquam citius redituris. Et scripsi ad vos etiam librum, quem si, adjuvante Domino, diligenter legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius jam futuras. Portant autem secum et alia, quae vobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianae haeresis venena repulerit. Quod enim scriptum est ad papam Innocentium Romanae urbis episcopum, de concilio provinciae Carthaginensis et de concilio Numidiae, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quae ipse ad tria ista rescripsit; item quod papae Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum; et quod posteriori concilio plenario totius Africae contra ipsum errorem breviter constituimus; et supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: haec omnia et in praesenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis. 3. Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, et ostendimus quemadmodum docuerit omnia quae ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in coelis est, esse poscenda, ne de libero praesumentes arbitrio, a divina gratia decidamus. Ubi etiam demonstravimus quomodo admonuerit idem gloriosissimus martyr, etiam pro inimicis nostris, qui nondum in Christum crediderunt, nos ut credant orare debere: quod utique inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet etiam malas atque infideles hominum voluntates, per Dei gratiam in bonum posse converti. Sed hunc librum sancti Cypriani, quia dixerunt etiam illic apud vos esse, non misimus. Meam quoque epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et ostendimus adversus eos esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est adversus eosdem Pelagianos. 4. Quantum ergo potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseverent: quae neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia Dei valeat aliquid, sive ut ex malo convertatur in bonum, sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut ad bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. Vos quoque, charissimi, etiam in hac epistola exhortor, quod nos omnes exhortatur Apostolus, non plus sapere quam oportet sapere; sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). 5. Attendite quid per Salomonem moneat Spiritus sanctus: Rectos cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vias tuas dirige: ne declines in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala. Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet (Prov. IV, 26, 27). In his verbis sanctae Scripturae considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diceretur, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige; ne declines in dexteram, neque in sinistram. Et tamen sine Dei gratia, si posset hoc fieri, non postea diceretur, Ipse autem rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet. 6. Nolite ergo declinare in dexteram neque in sinistram; quamvis laudentur viae quae a dextris sunt, et vituperentur quae sunt a sinistris. Hoc est enim propter quod addidit, Averte autem pedem tuum a via mala, hoc est a sinistra: quod manifestat in consequentibus, dicens, Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Eas utique vias ambulare debemus, quas novit Dominus: de quibus in Psalmo legitur, Novit Dominus viam justorum, et via impiorum peribit (Psal. I, 6). Hanc enim non novit Dominus, quia sinistra est: sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis, Non novi vos (Matth. XXV, 12, et Luc. XIII, 27). Quid est autem quod ille non novit, qui utique novit omnia sive bona hominum, sive mala? Sed quid est, Non vos novi, nisi tales vos ego non feci? Quemadmodum illud quod dictum est de ipso Domino Jesu Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. V, 21); quid est non noverat, nisi quia non fecerat? Ac per hoc quod dictum est, Vias quae a dextris sunt, novit Dominus, quomodo intelligendum est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est vias justorum, quae sunt utique opera bona, quae praeparavit Deus, sicut dicit Apostolus, ut in illis ambulemus (Eph. II, 10)? Vias autem sinistras perversas, id est vias impiorum, non utique novit, quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi: propter quod dicit, Odivi autem ego perversas vias malorum, ipsae sunt a sinistris. 7. Sed respondetur nobis, Cur ergo dixit, Ne declines in dexteram, neque in sinistram; cum potius dicere debuisse videatur, Tene dexteram, et ne declines in sinistram; si bonae sunt viae quae a dextris sunt? Cur, putamus, nisi quia ita viae sunt bonae quae a dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum? Declinare quippe ille est intelligendus in dexteram, qui bona ipsa opera, quae ad vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo. Et ideo cum dixisset, Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt quae a sinistris sunt; tanquam diceretur ei, Quomodo ergo non vis ut declinemus ad dexteram; secutus adjunxit, Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet. Sic ergo intellige, quod tibi praeceptum est, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi praestari ut hoc facias; et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute tua: et ipse erit virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet. 8. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit, Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. Sed rursus illi qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam praedicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8); in sinistram declinant. Ideo vobis dixit, Non declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi, mala opera diligatis: quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus ait, Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? atque his verbis hominum errantium, et Dei gratiam non intelligentium, respondit ut debuit, dicens, Absit. Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo (Id. VI, 1, 2)? Nihil potuit dici brevius et melius. Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato? Ac per hoc ipsi gratiae invenietur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato. Deus autem qui dives est in misericordia, det vobis et sanum sapere, et usque in finem proficienter in bono proposito permanere. Hoc pro vobis, hoc pro nobis, hoc pro omnibus qui vos diligunt, et pro eis qui vos oderunt, instanter in pace fraterna et vigilanter orate. Deo vivatis. Si quid de vobis mereor, veniat ad me frater Florus.

EPISTOLA CCXVI. . Valentinus Augustino, renuntians quae exstiterit causa dissidii, quive auctores tumultus in suo coenobio; tum declarans fidem suam de libero arbitrio et de justitia Dei remunerantis; ac denique Florum, quem ipsi mittit, ab erroris suspicione liberans. Domino vere sancto, ac nobis venerabiliter super omnia praeferendo, et pia exsultatione colendo beatissimo papae AUGUSTINO, VALENTINUS servus tuae Sanctitatis, et omnis congregatio quae tuis orationibus mecum sperat in Domino, salutem. 1. Venerabilia scripta, et librum tuae Sanctitatis, ita tremebundo corde suscepimus, ut sicut beatus Elias, cum in speluncae limine staret, faciem suam gloria Domini transeunte velavit; ita nos objurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum nostro judicio erubuimus, quorum inordinata profectione tuam meruimus Beatitudinem salutare; quia tempus loquendi, et tempus tacendi, ne dum per dubitantes et de veritate fluctuantes scriberemus, de dictis sapientiae tuae, quae est sicut angeli Dei, dubitare cum dubitantibus videremur. Non enim erat nobis necessarium interrogare de beatitudine, et de sapientia tua, quae est nobis nota per Dei gratiam. Nam ad librum dulcissimum Sanctitatis tuae ita sumus alacriter jucundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare quis esset; sciebant enim quia Jesus est (Joan. XXI, 12): ita et nos nec voluimus, nec ausi sumus interrogare de libro, utrum tuae Sanctitatis esset; cum ipsa fidelium gratia quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum, domine sancte papa, eloquiis vivasissimis contestetur.

2. Incipiamus autem, domine beatissime papa, ipsius ordinem perturbationis exponere. Charissimus frater noster Florus servus Paternitatis tuae, cum ad Uzalensem patriam fuisset suadente charitate profectus, eulogias monasterii inter suae civitatis moras, de opusculis nobis tuae attulit Sanctitatis, uno fratre Felice, qui ad tuam Sanctitatem tarde post comites suos venisse dignoscitur, eumdem librum devote dictante; ventum est ad monasterium cum eodem libello, fratre Floro ad Carthaginem de Uzalensi civitate profecto. Mihi non monstrato libro, imperitis fratribus recitare coeperunt; qui quorumdam non intelligentium corda commovit, quia cum diceret Dominus « Qui non manducaverit carnem filii hominis, neque biberit sanguinem ejus, non habebit vitam in semetipso » (Id. VI, 54), discesserunt qui impie intellexerunt, non culpa Domini dicentis, sed duritia impiissimi cordis. 3. Coeperunt memorati fratres, qui omnia subverterunt, innocentum animas commovere, mea parvitate penitus ignorante; in tantum conventus illorum murmurantis nescii, ut nisi frater Florus de Carthagine repedans, eorum perturbationes agnoscens, mihi sollicite nuntiasset, furtiva et tanquam servilis erat inter eos de non intelligenda veritate contentio. Proposui ad auferendas impias quaestiones, ut ad dominum sanctum patrem Evodium mitteremus, ut ipse nobis de hoc sacrosancto libro propter ignaros aliquid certius rescripsisset. Nec hoc patientius accipere voluerunt; sed arripuerunt profectionem nobis taliter non optatam: fratre Floro furore illorum propemodum conturbato, in quem saeviebant, quia ipse illis, ut putabant, vulnera libri hujus attulisset; in quo non poterant medicinam infirmi cognoscere. Unde et sanctum presbyterum Sabinum ad majorem auctoritatem rogavimus, et ipsius Sanctitas librum cum liquidis interpretationibus legit; nec sic anima sauciata curata est. Quibus propter ipsam pietatem sumptus dedimus, ne vulnera ipsorum cumularemus, quae posset sanare libri hujus gratia, in qua refulget tua sancta praesentia. Quibus profectis, quies et pax per omnes fratres exsultavit in Domino. Quinque enim, vel amplius fratrum animositate ista est innata contentio. 4. Sed quia interdum, domine papa, provenit gaudium ex tristitia, non adeo maestificamur, quia per ignaros et curiosos suavissimis monitionibus tuae Sanctitatis illuminari meruimus. Nam et dubitatio beati Thomae apostoli foramina clavorum quaerentis (Idem. XX, 25), confirmatio fuit Ecclesiae universalis. Accepimus igitur, domine papa, medicamentum pie curantium tuarum cum gratia litterarum, et contudimus pectora nostra, ut saltem sic sanetur conscientia nostra, quam per liberum arbitrium nostrum, quod donat misericordia, curat et vivificat gratia; sed in hoc tempore, quando adhuc misericordiam cum dilatione cantamus. Nam cum coeperimus judicium cantare Domino, reportaturi sumus mercedem pro opere nostro, quia misericors et justus Dominus, miserator et rectus (Psal. CXI, 4). Quia sicut docet nos Sanctitas tua, repraesentari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): quia veniet Dominus, et merces ejus cum ipso (Isai. XL, 10): quia stabit homo et opus ejus ante ipsum: quia veniet Dominus sicut clibanus ardens, ut incendat impios tanquam stipulam (Joel. II, 3, 5); et timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, quando impii punientur judicio justitiae (Malach. IV, 1-3). Hoc justus, cujus tu amicus es, domine papa, exclamat, contremiscit, et suppliciter dicit: « Domine, ne intres in judicium cum servo tuo » (Psal. CXLII, 2). Si gratia esset remunerantis, non timeret justus secretarium judicium majestatis. Servi tui Flori haec fides est, pater; non sicut fratres isti sunt locuti. In praesentiarum audierunt ab illo dictum, non juxta merita nostra dari donum pietatis, sed per gratiam Redemptoris: nam de illo die, quis dubitet longe esse gratiam, cum coeperit irasci justitia? Hoc clamamus, pater, hoc te docente canimus, non securi, sed trepidi: « Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me » (Psal. VI, 2). Hoc dicimus: emenda nos, Domine, et de lege tua erudi nos, ut mitiges nos a diebus malis (Psal. XCIII, 12, 13). Hoc credimus docente te, venerabilis pater, quia Deus interrogat justum et impium, quia a dexteris et a sinistris positis bonis et malis, imputat remuneranda opera pietatis, enumerat puniendam tenacitatem impietatis. Ubi erit gratia, quando pro sui qualitate dispungentur opera, sive bona, sive mala? 5. Sed cur non directum non timet proferri mendacium? Liberum arbitrium Dei gratia curatum non negamus; sed per Christi quotidianam gratiam proficere credimus, et adjuvari confidimus. Quid homines dicunt, In mea est potestate ut faciam bonum? si tamen homines facerent bonum. O inanis gloriatio miserorum! quotidie peccata arguunt, et ipsi sibi assumunt nudum liberum jactantes arbitrium; non discutientes conscientiam suam, quae non potest curari nisi per gratiam, ut dicerent: « Miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi » (Psal. XL, 5). Quid facerent qui de libero sibi gloriantur arbitrio (quod non negatur cum Dei duntaxat adjutorio), si jam absorpta esset mors in victoriam, si jam mortale nostrum indueret immortalitatem, et corruptibile nostrum indueret incorruptionem (I Cor. XV, 53, 54)? Ecce foetent vulnera, et superbe petitur medicina. Non dicunt sicut justus, « Nisi Dominus adjuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea » (Psal. XCIII, 17): non dicunt sicut sanctus, « Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam » (Psal. CXXVI, 1). 6. Sed ora, piissime pater, ut jam non curam geramus, nisi pro peccato nostro lacrymis expiando, et Dei gratia commendanda. Ora, domine pater, ut non urgeat super nos puteus os suum (Psal. LXVIII, 16), ut salvemur a descendentibus in lacum (Psal. XXIX, 4), ut non pereat cum impiis anima nostra (Psal. XXV, 9) per superbiam nostram, sed sanetur per Domini gratiam. Sicut ergo praecepisti, domine papa, frater noster Florus, servus Sanctitatis tuae, omni alacritate perrexit, cui non impedit, sed proficit fatigatio, ut accedat ei dilucidata cordis instructio; quem tuae Sanctimoniae suppliciter commendamus, pariterque deposcimus, ut et ignaros tuis orationibus Domino commendes mansuetissime componendos. Ora, domine et dulcissime pater, ut fugiat diabolus de congregatione nostra, et amota omni alienarum quaestionum procella, navis propositi nostri epibatis quietis onusta intra stationem tutissimi portus secure consistat, dum navigat per hoc mare magnum et immensum, et in illo portu, intra quem jam non erit metuendum vitae navigium, mercium indiscrepans accipiat pretium placitarum. Hoc tuae Sanctitatis impetraturos nos confidimus adjutorio, per gratiam quae est in Christo Jesu Domino nostro. Omnes filios apostolatus tui dominos nostros clericos, ac sanctos in congregatione propositi servientes deprecamur ut digneris nostro officio salutare, ut cum tua Beatitudine omnes pro nobis orare dignentur. Indiscrepans Trinitas Domini Dei nostri apostolatum tuum, quem elegit per gratiam, conservet nobis in Ecclesia sua, et nostri memorem coronet in Ecclesia magna; quod optamus, domine. Si quid autem famulus tuae Sanctitatis frater suggesserit Florus, pro regula monasterii, digneris pater, petimus, libenter accipere, et per omnia nos infirmos instruere.

EPISTOLA CCXVII . Augustinus Vitali Carthaginensi, delato quod doceret initium fidei non esse donum Dei, reclamat fortiter, ipsumque ex precibus Ecclesiae confutat; ac duodecim regulas proponit ad fidem Ecclesiae pertinentes circa quaestionem de gratia Dei. AUGUSTINUS episcopus servus Christi, et per ipsum servus servorum ipsius, VITALI fratri, in ipso salutem.

CAPUT PRIMUM. 1. Cum de te mihi essent nuntiata non bona, et rogavi Dominum, et donec mihi bona nuntientur, adhuc rogo ut litteras meas nec aspernanter sumas, et salubriter legas. Si hanc exaudit pro te orationem meam, etiam de te gratiarum actionem donat ut offeram. Quod si impetro, procul dubio non contradices huic ipsi principio epistolae meae. Hoc enim pro te oro, ut sis rectae fidei. Si hoc ergo pro charis nostris non tibi displicet ut oremus, si hanc orationem recognoscis esse christianam, si et tu pro charis tuis talia vel orare te recolis, vel orare te debere cognoscis; quomodo dicis quod te audio dicere, Ut recte credamus in Deum et Evangelio consentiamus, non esse donum Dei, sed hoc nobis esse a nobis, id est ex propria voluntate, quam nobis in nostro corde non operatus est ipse? Et ad hoc, cum audieris, Quid est ergo quod ait Apostolus, Deus in vobis operatur et velle, et perficere (Philipp. II, 13)? respondes, Per legem suam, per Scripturas suas, Deum operari ut velimus, quas vel legimus vel audimus: sed eis consentire vel non consentire ita nostrum est, ut, si velimus, fiat; si autem nolimus, nihil in nobis operationem Dei valere faciamus. Operatur quippe ille, dicis, quantum in ipso est ut velimus, cum nobis nota fiunt ejus eloquia: sed si eis acquiescere nolumus, nos ut operatio ejus nihil in nobis prosit efficimus. Quae si dicis, profecto nostris orationibus contradicis. 2. Dic ergo apertissime nos pro iis quibus Evangelium praedicamus, non debere orare ut credant, sed eis tantummodo praedicare. Exsere contra orationes Ecclesiae disputationes tuas: et quando audis sacerdotem Dei ad altare exhortantem populum Dei orare pro incredulis, ut eos Deus convertat ad fidem, et pro catechumenis, ut eis desiderium regenerationis inspiret, et pro fidelibus, ut in eo quod esse coeperunt, ejus munere perseverent; subsanna pias voces, et dic te non facere quod hortatur, id est, Deum pro infidelibus, ut eos fideles faciat, non rogare, eo quod non sint ista divinae miserationis beneficia, sed humanae officia voluntatis. Et homo in Carthaginensi eruditus Ecclesia, etiam beatissimi Cypriani librum de Dominica Oratione condemna; quam doctor ille cum exponeret, ea petenda esse ostendit a Deo patre, quae tu dicis esse homini ab homine, hoc est a seipso. 3. Quod si de precibus Ecclesiae et de martyre Cypriano parum putas esse quod dixi, aude majora, reprehende Apostolum, qui dixit, Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7). Neque enim dicturus es nihil mali eum facere qui non credit in Christum, aut qui fidem deserit Christi; ac per hoc qui dicit, ne quid faciatis mali, nec ista vult fieri: satisque illi non est praecipere, sed confitetur se Deum rogare ne fiant, sciens hominis voluntatem ab ipso corrigi ac dirigi, ut ista non faciat. A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23): non dixit, Et viam ejus discet, aut, tenebit, aut, ambulabit, aut aliquid hujusmodi quod posses dicere a Domino quidem dari, sed homini jam volenti; ut scilicet beneficium Dei quo gressus hominis dirigit, ut viam ejus discat, teneat, gradiatur, sua homo voluntate praecedat, et hoc Dei donum praecedente sua voluntate mereatur. Sed ideo dixit, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet, ut intelligeremus ipsam voluntatem bonam qua incipimus velle credere (quoniam Dei via quid est, nisi fides recta?) illius esse donum qui gressus nostros propterea dirigit primitus ut velimus. Non enim ait Scriptura, A Domino gressus hominis diriguntur, quia viam ejus voluit; sed, diriguntur, inquit, et volet. Non igitur quia voluit, diriguntur; sed quia diriguntur, volet. CAPUT II. 4. Hic tu rursus fortasse dicturus es hoc fieri a Domino, dum doctrina ejus legitur vel auditur, si homo veritati quam legit vel audit, sua consentiat voluntate. Si enim lateret eum, inquis, doctrina Dei, non dirigerentur gressus ejus, quibus directis vellet viam Dei. Ac per hoc sic tantum putas a Domino gressus hominis dirigi ad eligendam viam Dei, quia sine doctrina Dei non ei potest innotescere veritas, cui propria voluntate consentiat. Cui si consentit, inquis ( quod in ejus libero arbitrio constitutum est), recte utique dicuntur ab illo dirigi gressus ejus ut viam ejus velit, cujus doctrinam, suasione praecedente, subsequente consensione sectatur; quod libertate naturali, si vult, facit, si non vult, non facit; pro eo quod fecerit, praemium, vel supplicium recepturus. Haec est illa Pelagianorum mala, male diffamata meritoque reprobata, et ab ipso etiam Pelagio, timente damnari in orientalium episcoporum judicio, damnata sententia, qua dicunt gratiam Dei non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina: et usque adeo, frater, erimus graves corde, ut de gratia Dei, imo adversus gratiam Dei, eam pelagianam sententiam teneamus, quam pectore quidem ficto, sed tamen catholicos judices timens Pelagius ipse damnavit! 5. Et quomodo, inquies, respondebitur? Quomodo censes facilius et apertius, quam ut illud quod de orando Deo superius egimus, sic amplectamur, ut hoc menti nostrae nulla subtrahat oblivionis irreptio, nulla calliditas argumentationis extorqueat? Si enim, quod scriptum est, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet; et, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); et, Deus est enim qui operatur in vobis et velle: et multa hujusmodi, quibus commendatur vera Dei gratia, hoc est, quae non secundum merita nostra datur, sed dat merita ipsa cum datur; quia praevenit hominis voluntatem bonam, nec eam cujusquam invenit in corde, sed facit: si ergo ita praepararet atque ita operaretur Deus hominis voluntatem, ut tantummodo legem suam atque doctrinam libero ejus adhiberet arbitrio, nec vocatione illa alta atque secreta sic ejus ageret sensum, ut eidem legi atque doctrinae accommodaret assensum; procul dubio eam legere, vel intelligere legendo, vel etiam exponere ac praedicare sufficeret, nec opus esset orare ut Deus ad fidem suam infidelium corda converteret, et conversis proficientem perseverantiam ejusdem gratiae suae largitate donaret. Si ergo haec a Domino poscenda esse non renuis, quid restat, frater Vitalis, nisi ut ab illo ea donari fatearis, a quo poscenda esse consentis? Si autem negas ab illo nos poscere ista debere, eidem doctrinae ipsius contradicis; quia et hoc in ea didicimus, ut ab illo ista poscamus. 6. Orationem dominicam nosti, nec dubito te Deo dicere: Pater noster, qui es in coelis, etc. Lege expositorem ejus beatissimum Cyprianum, et quemadmodum exposuerit quod ibi dicitur, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra (Matth. VI, 9, 10), diligenter attende, et obedienter intellige: profecto docebit te orare pro infidelibus inimicis Ecclesiae, secundum praeceptum Domini, dicentis, Orate pro inimicis vestris (Id. V, 44); et hoc orare, ut fiat voluntas Dei, sicut in eis qui jam fideles sunt et portant imaginem coelestis hominis, et propterea coeli nomine digni sunt; ita et in eis qui per infidelitatem nonnisi imaginem terreni hominis portant (I Cor. XV, 47-49), et ob hoc terra merito nuncupantur. Nempe isti, pro quibus inimicis Dominus nos jussit orare, et gloriosissimus martyr sic exposuit quod in oratione dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra, ut ipsis etiam poscamus fidem quam fideles habent: nempe ergo isti christianae pietatis inimici, legem Dei atque doctrinam qua Christi praedicatur fides, vel omnino audire nolunt, vel ad hoc audiunt sive etiam legunt ut irrideant et detestentur, et quanta possunt contradictione blasphement. Inaniter igitur et perfunctorie potius quam veraciter pro eis, ut doctrinae cui adversantur, credendo consentiant, Deo fundimus preces, si ad ejus non pertinet gratiam convertere ad fidem suam ipsi fidei contrarias hominum voluntates. Inaniter etiam et perfunctorie potius quam veraciter magnas cum exsultatione agimus Deo gratias, quando aliqui eorum credunt, si hoc in eis ipse non facit. 7. Non fallamus homines, nam Deum fallere non valemus. Prorsus non oramus Deum, sed orare nos fingimus, si nos ipsos, non illum, credimus facere quod oramus. Prorsus non gratias Deo agimus, sed nos agere fingimus, si unde illi gratias agimus, ipsum facere non putamus. Labia dolosa si in hominum quibuscumque sermonibus sunt, saltem in orationibus non sint. Absit ut quod facere Deum rogamus oribus et vocibus nostris, eum facere negemus cordibus nostris: et, quod est gravius, ad alios etiam decipiendos, hoc non taceamus disputationibus nostris; et dum volumus apud homines defendere liberum arbitrium, apud Deum perdamus orationis auxilium, et gratiarum actionem non habeamus veram, dum veram non agnoscimus gratiam. CAPUT III. 8. Si vere volumus defendere liberum arbitrium, non oppugnemus unde fit liberum. Nam qui oppugnat gratiam, qua nostrum ad declinandum a malo et faciendum bonum liberatur arbitrium, ipse arbitrium suum adhuc vult esse captivum. Responde, obsecro, quomodo dicit Apostolus, Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in parte sortis sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12, 13); si non ipse arbitrium nostrum, sed ipsum arbitrium se liberat? Mendaciter ergo agimus gratias Patri, tanquam ipse faciat quod ipse non facit: et erravit qui dixit quod ipse nos faciat idoneos in parte sortis sanctorum in lumine, quia ipse nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae. Responde quomodo ad declinandum a malo, et faciendum bonum liberum habebamus arbitrium, quando erat sub potestate tenebrarum? unde nos si, quemadmodum dicit Apostolus, Deus eruit, ipse utique illud liberum fecit. Quod tam magnum nostrum bonum, si per suae doctrinae praedicationem tantummodo facit; quid de iis dicemus, quos de ipsa tenebrarum potestate nondum eruit? praedicanda tantum illis est doctrina divina, an etiam orandum pro eis, ut de tenebrarum potestate divinitus eruantur? Si tantummodo praedicandum esse dicis, jussioni Domini et orationibus Ecclesiae contradicis: si autem fateris pro eis orandum, id utique orandum fateris, ut eidem doctrinae, arbitrio liberato a tenebrarum potestate, consentiant. Ita fit ut neque fideles fiant, nisi libero arbitrio, et tamen illius gratia fideles fiant, qui eorum a potestate tenebrarum liberavit arbitrium. Sic et Dei gratia non negatur, sed sine ullis humanis praecedentibus meritis vera monstratur; et liberum ita defenditur, ut humilitate solidetur, non elatione praecipitetur arbitrium, et qui gloriatur, non in homine, vel quolibet alio, vel seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31). 9. Potestas enim tenebrarum quid est, nisi potestas diaboli et angelorum ejus, qui cum fuissent angeli lucis, in veritate per liberum arbitrium non stantes (Joan. VIII, 44), sed inde cadentes, facti sunt tenebrae? Non te ista doceo, sed quae nosti ut recorderis admoneo. Huic igitur potestati tenebrarum, per illius ruinam, cui primo homini ab ea potestate praevaricatio persuasa est, et in quo omnes cecidimus, subjectum est genus humanum: propter quod de hac potestate tenebrarum eruuntur et parvuli, cum regenerantur in Christo. Neque hoc apparet in eorum arbitrio liberato, nisi cum ad annos pervenerint ratione utentis aetatis, habentes consentientem doctrinae salutari, in qua nutriti sunt, voluntatem, et in ea finientes istam vitam, si electi sunt in Christo ante constitutionem mundi ut essent sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinati in adoptionem filiorum (Eph. I, 4, 5). 10. Haec autem potestas tenebrarum, id est diabolus, qui dicitur etiam princeps potestatis aeris, operatur in filiis diffidentiae (Id. II, 2), princeps iste rector tenebrarum (Id. VI, 12), id est ipsorum diffidentiae filiorum, regens eos ad arbitrium suum, quod neque ipse habet liberum ad benefaciendum, sed ad maximam malevolentiam poena sui sceleris obduratum: unde nemo sanae fidei credit, aut dicit, hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando voluntate converti. Quid ergo operatur haec potestas in filiis diffidentiae, nisi opera sua mala, et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sunt inimici fidei; per quam scit eos posse mundari, posse sanari, posse perfectissime liberos, quod eis vehementer invidet, in aeternitate regnare? Itaque aliquos eorum, per quos amplius decipere affectat, sinit habere nonnulla velut opera bona, in quibus laudantur, per quasque gentes, praecipueque in gente Romana, qui praeclare gloriosissimeque vixerunt. Sed quoniam, sicut veracissima Scriptura dicit, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23); et, Sine fide impossibile est utique placere Deo (Hebr. XI, 6), non hominibus; nihil sic agit hic princeps, quam ut non credatur in Deum, nec ad Mediatorem, a quo solvuntur opera ejus, credendo veniatur. 11. Sed ipse Mediator intrat in domum fortis (Matth. XII, 29), id est in hoc saeculum mortalium sub potestate diaboli, quantum ad ipsum pertinet, constitutum; de ipso quippe scriptum est, quod potestatem habeat mortis (Hebr. II, 14). Intrat in domum fortis, id est, in suo dominatu habentis genus humanum; et prius alligat eum, id est, ejus coercet et cohibet potestatem, potestatis suae fortioribus vinculis; et sic eripit vasa ejus, quaecumque praedestinavit eripere, arbitrium eorum ab ejus potestate liberans, ut illo non impediente credant in istum libera voluntate. Proinde hoc opus est gratiae, non naturae. Opus est, inquam, gratiae, quam nobis attulit secundus Adam; non naturae, quam totam perdidit in semetipso primus Adam. Opus est gratiae tollentis peccatum, et vivificantis mortuum peccatorem; non opus legis ostendentis peccatum, nec a peccato vivificantis. Nam ille magnus gratiae praedicator, Peccatum, inquit, non cognovi, nisi per legem (Rom. VII, 7): et, Si data esset, inquit, lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21). Opus est hoc gratiae, quam qui accipiunt, doctrinae salutari Scripturarum sanctarum, etsi fuerint inimici, fiunt amici; non opus ejusdem doctrinae, quam qui audiunt et legunt sine gratia Dei, pejores ejus efficiuntur inimici. CAPUT IV. 12. Non est igitur gratia Dei in natura liberi arbitrii et in lege atque doctrina, sicut pelagiana perversitas desipit; sed ad singulos actus datur illius voluntate, de quo scriptum est, Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae (Psal. LXVII, 10): quia et liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus, et lex Dei atque doctrina, quamvis sancta et justa et bona (Rom. VII, 12), tamen occidit, si non vivificet Spiritus (II Cor. III, 6), per quem fit, non ut audiendo, sed ut obediendo, neque ut lectione, sed ut dilectione teneatur. Quapropter ut in Deum credamus, et pie vivamus, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16): non quia velle non debemus et currere; sed quia ipse in nobis et velle operatur et currere. Unde et ipse Dominus Jesus credentes a non credentibus, id est, ab irae vasis vasa misericordiae discernens, Nemo, inquit, venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 65): et utique, ut hoc diceret, in ejus doctrina fuerant scandalizati discipuli ejus, qui eum postea non sunt secuti. Non ergo gratiam dicamus esse doctrinam, sed agnoscamus gratiam, quae facit prodesse doctrinam: quae gratia si desit, videmus etiam obesse doctrinam. 13. Propterea Deus ut omnia futura opera sua in praedestinatione praesciverit, sic illa disposuit, ut quosdam non credentes ad fidem suam, orationes credentium pro eis exaudiendo, convertat; unde refutentur, et, si ille est eis propitius, corrigantur qui putant gratiam Dei esse naturam liberi arbitrii, cum qua nascimur; aut gratiam Dei esse doctrinam, quamvis utilem, quae per linguas et litteras praedicatur. Non enim hoc oramus pro infidelibus, ut fiat eorum natura, id est ut homines sint; aut ut doctrina eis praedicetur, quam malo suo audiunt, si non credunt; et plerumque pro eis oramus, qui cum legant vel audiant, nolunt credere: sed oramus ut voluntas corrigatur, doctrinae consentiatur, natura sanetur. 14. Jamvero ut perseverent in eo quod esse coeperunt, etiam pro se ipsis orant fideles. Utile est quippe omnibus vel pene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut quales futuri sint, scire non possint. Ad hoc dicitur: Qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Propter hujus timoris utilitatem, ne regenerati et pie vivere incipientes, tanquam securi alta sapiamus, quidam non perseveraturi perseveraturis Dei permissione vel provisione ac dispositione miscentur; quibus cadentibus territi cum timore et tremore gradiamur viam justam, donec ex hac vita, quae tentatio est super terram (Job. VII, 1), transeamus ad aliam, ubi jam non sit elatio comprimenda, nec contra ejus suggestiones tentationesque luctandum. 15. Sed de hac re, id est, cur quidam non permansuri in fide et sanctitate christiana, tamen accipiant ad tempus hanc gratiam, et dimittantur hic vivere donec cadant, cum possint rapi de hac vita, ne malitia mutet intellectum eorum, quod de sancto immatura aetate defuncto scriptum est in libro Sapientiae (Sap. IV, 11); quaerat quisque ut potuerit, et si invenerit praeter hanc quae a me reddita est, aliam probabilem rationem, a rectae fidei regula non recedens, teneat eam, et ego cum illo, si me non latuerit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus donec nobis Deus revelet, si quid aliter sapimus, sicut apostolicis Litteris admonemur (Philipp. III, 15, 16). Pervenimus autem in ea quae ad fidem veram et catholicam pertinere firmissime scimus, in quibus ita nobis ambulandum est, adjuvante illo atque miserante, cui dicimus, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11), ut ab eis nullo modo deviemus. DUODECIM SENTENTIAE CONTRA PELAGIANOS.

CAPUT V. 16. Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus: 1o Scimus nondum natos nihil egisse in vita propria boni seu mali, nec secundum merita prioris alicujus vitae, quam nullam propriam singuli habere potuerunt, in hujus vitae venire miserias: sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, nec liberari a supplicio mortis aeternae, quod trahit ex uno in omnes transiens justa damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo.--2o Scimus gratiam Dei nec parvulis nec majoribus secundum merita nostra dari.--3o Scimus majoribus ad singulos actus dari.--4o Scimus non omnibus hominibus dari, et quibus datur, non solum secundum merita operum non dari, sed nec secundum merita voluntatis eorum quibus datur: quod maxime apparet in parvulis.--5o Scimus eis quibus datur, misericordia Dei gratuita dari.--6o Scimus eis quibus non datur, justo judicio Dei non dari.--7o Scimus quod omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit, sive bonum sive malum.--8o Scimus etiam parvulos secundum ea quae per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum. Gesserunt autem non per seipsos, sed per eos quibus pro illis respondentibus et renuntiare diabolo dicuntur et credere in Deum; unde et in numero fidelium computantur, pertinentes ad sententiam Domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Propter quod et illis qui hoc Sacramentum non accipiunt, contingit quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Unde et ipsi, sicut dixi, si in illa parva aetate moriuntur, utique secundum ea quae per corpus gesserunt, id est tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducaverunt vel non manducaverunt, quando et sanguinem biberunt vel non biberunt; secundum haec ergo quae per corpus gesserunt, non secundum ea quae, si diu hic viverent, gesturi fuerant, judicantur.--9o Scimus felices esse mortuos qui in Domino moriuntur, nec ad eos pertinere quidquid acturi fuerant, si tempore diuturniore vixissent.--10o Scimus eos qui corde proprio credunt in Dominum, sua id facere voluntate ac libero arbitrio.--11o Scimus pro eis qui nolunt credere, nos qui jam credimus, recta fide agere, cum Deum oramus ut velint.--12o Scimus pro eis qui ex illis crediderunt, tanquam de beneficiis, recte atque veraciter et debere nos Deo agere gratias, et solere. 17. Recognoscis me, ut puto, in iis quae nos scire dixi, non omnia quae ad fidem catholicam pertinent commemorare voluisse, sed ea tantum quae ad istam, quae inter nos agitur, de Dei gratia quaestionem, utrum praecedat haec gratia, an subsequatur hominis voluntatem; hoc est, ut planius id eloquar, utrum ideo nobis detur, quia volumus, an per ipsam Deus etiam hoc efficiat ut velimus. Si ergo istas duodecim sententias, quas nos dixi scire ad fidem rectam et catholicam pertinere, etiam tu, frater, nobiscum tenes, ago Deo gratias; quas profecto non veraciter agerem, nisi gratia Dei fieret ut teneres. Quae tibi tenenti nullum omnino remanet nobiscum de hac quaestione certamen. CAPUT VI. 18. Ut enim eadem duodecim brevi expositione percurram: quomodo voluntatis humanae meritum sequitur gratia; cum detur et parvulis, qui hoc nondum possunt velle seu nolle? Quomodo gratiam vel in majoribus dicuntur praecedere merita voluntatis; si gratia, ut vera sit gratia, non secundum merita nostra datur? Quam sententiam catholicam Pelagius ipse sic timuit, ut eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, sine dubitatione damnaret, ne a catholicis judicibus damnaretur. Quomodo dicitur gratia Dei in natura esse liberi arbitrii vel in lege atque doctrina; cum et istam sententiam Pelagius ipse damnaverit, procul dubio confitens gratiam Dei ad singulos actus dari, eis utique qui jam libero arbitrio utuntur? 19. Quomodo dicitur omnes homines eam fuisse accepturos, si non illi quibus non donatur, eam sua voluntate respuerent, quoniam Deus vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4); cum multis non detur parvulis, et sine illa plerique moriantur, qui non habent contrariam voluntatem, et aliquando cupientibus festinantibusque parentibus, ministris quoque volentibus ac paratis, Deo nolente non detur, cum repente, antequam detur, exspirat, pro quo, ut acciperet, currebatur? Unde manifestum est eos qui huic resistunt tam perspicuae veritati, non intelligere omnino qua locutione sit dictum quod omnes homines vult Deus salvos fieri; cum tam multi salvi non fiant, non quia ipsi, sed quia Deus non vult, quod sine ulla caligine manifestatur in parvulis. Sed sicut illud quod dictum est, Omnes in Christo vivificabuntur (I Cor. XV, 22), cum tam multi aeterna morte puniantur, ideo dictum est, quia omnes quicumque vitam aeternam percipiunt, non percipiunt nisi in Christo: ita quod dictum est, omnes homines vult Deus salvos fieri, cum tam multos nolit salvos fieri, ideo dictum est, quia omnes qui salvi fiunt, nisi ipso volente non fiunt; et si quo alio modo illa verba apostolica intelligi possunt, ut tamen huic apertissimae veritati, in qua videmus tam multos, volentibus hominibus, sed Deo nolente, salvos non fieri, contraria esse non possint. 20. Quomodo ut detur gratia divina, voluntas meretur humana; si eis quibus datur, gratuita misericordia datur, ut vera sit gratia? Quomodo in hac re merita pensantur voluntatis humanae; quandoquidem illis quibus gratia ista non datur, nullo plerumque merito, nulla voluntate distantibus, sed unam cum eis quibus datur, habentibus causam, justo tamen judicio Dei non datur (non enim est iniquitas apud Deum [Rom. IX, 14] ); ut intelligant quibus datur, quam gratis eis detur, quando juste utique non daretur, quoniam similem habentibus causam juste non datur? 21. Quomodo non gratiae Dei est, non solum credendi voluntas ab initio, verum etiam perseverandi usque in finem; cum finis ipse vitae hujus non in hominis, sed in Dei sit potestate, et possit utique Deus etiam hoc beneficium non perseveraturo conferre, ut rapiatur ex corpore, ne malitia mutet intellectum illius? Non enim recipiet homo seu bonum seu malum, nisi secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit. 22. Quomodo dicitur propterea quibusdam non dari, quibusdam morituris parvulis Dei gratia dari, quia eorum futuras praevidet voluntates, quas habituri essent si viverent; cum secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae gesturus esset, si diutius fuisset in corpore, unusquisque recipiat sive bonum sive malum, sicut Apostolus definit (II Cor. V, 10)? Quomodo secundum voluntates suas futuras homines judicantur, quas habituri fuisse dicuntur, si diutius tenerentur in carne; cum dicat Scriptura, Felices mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13)? quorum sine dubio certa et secura felicitas non est, si et ea quae non egerunt, sed acturi fuerant, si esset eis haec vita prolixior, judicabit Deus: nullumque accipit beneficium, qui rapitur ne malitia mutet intellectum ejus; quia et pro illa malitia, cui forsitan imminenti subtractus est, poenas luit: nec gaudendum est de iis quos in fide recta et vita bona novimus esse defunctos, ne secundum aliqua scelera judicentur, quae fuerant, si viverent, fortasse facturi: nec dolendi vel detestandi sunt ii qui vitam istam in infidelitate ac perditis moribus finierunt, quia forte, si viverent, acturi fuerant poenitentiam, pieque victuri, et secundum ista sunt judicandi: totusque ille de Mortalita te liber gloriosissimi martyris Cypriani reprobandus et abjiciendus est, in quo tota ejus intentio est, ut sciamus bonis fidelibus gratulandum esse morientibus, quando hujus vitae tentationibus auferuntur, deinceps in beatissima securitate mansuri. Sed quoniam hoc falsum non est, et sine dubitatione felices sunt mortui qui in Domino moriuntur; ridendus est et exsecrandus error quo putatur quod homines secundum suas futuras, quae morientium non sunt futurae, judicandi sunt voluntates. 23. Quomodo dicuntur negare liberum voluntatis arbitrium, qui confitentur omnem hominem, quisquis suo corde credit in Deum, nonnisi sua libera credere voluntate; cum potius illi oppugnent arbitrium liberum, qui oppugnant Dei gratiam, qua vere ad bona eligenda et agenda fit liberum? Quomodo dicitur quod per legem Dei atque doctrinam Scripturarum fiat, quod eadem Scriptura dixit, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); ac non potius per occultam inspirationem gratiae Dei: quandoquidem pro eis qui eidem doctrinae contradicentes nolunt ei credere, ipsum Deum fide recta rogamus ut velint? 24. Quomodo Deus exspectat voluntates hominum, ut praeveniant eum quibus det gratiam; cum gratias ei non immerito agamus de iis quibus non ei credentibus, et ejus doctrinam voluntate impia persequentibus, misericordiam praerogavit, eosque ad seipsum omnipotentissima facilitate convertit, ac volentes ex nolentibus fecit? Utquid ei inde gratias agimus, si hoc ipse non fecit? Utquid tanto magis eum magnificamus, quanto magis nolebant credere, quos credidisse gaudemus, si gratia divina voluntas in melius non mutatur humana? Apostolus Paulus, Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Utquid magnificabant Deum, si non Deus ad seipsum cor illius viri suae gratiae bonitate converterat, quando, ut ipse confitetur, misericordiam consecutus est, ut fidelis esset (I Cor. VII, 25), ea fide quam aliquando vastabat? Ipsum etiam verbum quod posuit, quem nisi Deum hoc tam magnum bonum fecisse declarat? Quid est enim, in me magnificabant Deum, nisi in me Deum magnificum praedicabant? Quomodo autem eum magnificum praedicabant, si magnum illud factum de Pauli conversione ipse non fecerat? et quo pacto ipse fecerat, si volentem credere ex nolente ipse non fecerat? 25. Nempe manifestum est ex illis duodecim sententiis, quas pertinere ad catholicam fidem negare non sineris, non solum omnibus, verum etiam singulis id confici, ut confiteamur gratia Dei praeveniri hominum voluntates, et per hanc eas potius praeparari, quam propter earum meritum dari. Aut si aliquid earum duodecim esse verum negas, quarum propterea commendo etiam numerum, ut facilius memoriae mandentur, distinctiusque teneantur; non te pigeat rescribere ut sciam, et ea quam mihi Dominus dederit, facultate respondeam. Ego enim haereticum quidem pelagianum te esse non credo; sed ita te esse volo, ut nihil illius ad te transeat, vel in te relinquatur erroris. CAPUT VII. 26. Sed inter haec duodecim reperies fortasse aliquid, quod negandum vel dubitandum putes, et unde nos operosius disputare compellas. Numquid et orare prohibebis Ecclesiam pro infidelibus, ut sint fideles; pro iis qui nolunt credere, ut velint credere; pro iis qui ab ejus lege doctrinaque dissentiunt, ut legi ejus doctrinaeque consentiant, ut det illis Deus quod per prophetam promisit, cor cognoscendi eum, et aures audiendi (Baruch II, 31), quas utique acceperant, de quibus Salvator ipse dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9)? Numquid ubi audieris sacerdotem Dei ad ejus altare populum hortantem ad Deum orandum, vel ipsum clara voce orantem, ut incredulas gentes ad fidem suam venire compellat, non respondebis, Amen? An etiam hujus fidei sanitati contraria disputabis? Numquid beatissimum Cyprianum in hoc errasse elamabis vel susurrabis, ubi pro inimicis fidei christianae, ut etiam ipsi ad eam convertantur, orare nos docet? 27. Numquid postremo apostolum Paulum pro Judaeis infidelibus habentem talia vota culpabis? de quibus ait: Bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem (Rom. X, 1). Qui etiam Thessalonicensibus dicit: De caetero, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et glorificetur, sicut etiam apud vos; et ut eruamur ab iniquis et malis hominibus: non enim omnium est fides (II Thess. III, 1, 2). Quomodo curreret et glorificaretur verbum Dei, nisi ad fidem conversis eis quibus praedicaretur; quandoquidem jam credentibus dicit, quemadmodum et apud vos? Scit certe hoc ab illo fieri, quem vult rogari ut hoc faciat, ut etiam eruatur ab iniquis et malis hominibus; qui profecto et illis orantibus non erant credituri. Propter quod addidit, non enim est omnium fides; tanquam diceret, Non enim apud omnes etiam vobis orantibus glorificabitur verbum Dei: quia ipsi utique fuerant credituri qui ordinati erant in vitam aeternam, praedestinati in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, et electi in ipso ante mundi constitutionem (Eph. 1, 4, 5); sed ideo Deus per orationes credentium nondum credentes credere facit, ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam carnalis, tam tardus ingenio, qui non videat Deum facere quod rogari se praecipit ut faciat. 28. Haec et alia testimonia divina, quae commemorare longum est, ostendunt Deum gratia sua auferre infidelibus cor lapideum, et praevenire in hominibus bonarum merita voluntatum; ita ut voluntas per antecedentem gratiam praeparetur, non ut gratia merito voluntatis antecedente donetur. Hoc et gratiarum actio indicat quod oratio; oratio pro infidelibus, gratiarum actio pro fidelibus. Qui enim est orandus ut faciat, illi est actio gratiarum reddenda cum fecerit: unde idem dicit apostolus ad Ephesios, Propter hoc et ego, audita fide vestra in Domino Jesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro vobis (Ibid. 15). 29. Loquimur autem nunc de ipsis initiis, cum homines qui erant aversi et adversi, convertuntur ad Deum, et velle incipiunt quod nolebant, et habere fidem quam non habebant; quod ut fiat in eis, oratur pro eis, quamvis non oretur ab eis: ipsi enim quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Cum vero factum fuerit quod oratur, ei qui fecit aguntur gratiae, et pro eis et ab eis. Deo rationibus autem jam fidelium, quas et pro se et pro aliis fidelibus faciunt, ut proficiant in eo quod esse coeperunt, et de gratiarum actionibus, quia proficiunt, confligendum esse tecum non puto; contra Pelagianos est iste conflictus tibi nobisque communis. Illi quippe omnia ad fidelem piamque vitam hominum pertinentia ita tribuunt libero voluntatis arbitrio, ut habenda ex nobis, non a Domino putent esse poscenda: tu autem, si ea quae de te audio vera sunt, initium fidei, ubi est etiam initium bonae, hoc est piae voluntatis, non vis donum esse Dei, sed ex nobis nos habere contendis ut credere incipiamus; caetera autem religiosae vitae bona Deum per gratiam suam jam ex fide petentibus, quaerentibus, pulsantibus, donare consentis. Nec attendis ideo pro infidelibus Deum rogari ut credant, quoniam Deus donat et fidem; ideo pro eis et qui crediderint, Deo gratias agi, quoniam donavit et fidem. 30. Quamobrem ut hunc ad te sermonem aliquando concludam: si negas orandum esse ut qui nolunt credere, velint credere, si negas agendas esse Deo gratias, quoniam credere voluerunt qui nolebant credere; aliter tecum agendum est, ut non sic erres, aut, si errare persistis, ne mittas alios in errorem. Si autem, quod de te magis credo, sentis atque consentis orare nos Deum debere ac solere pro nolentibus credere, ut velint credere, et pro eis qui adversantur et contradicunt legi ejus atque doctrinae, ut ei credant eamque sectentur; si sentis atque consentis debere nos etiam Deo agere gratias ac solere pro talibus, cum ad fidem ejus doctrinamque conversi, volentes ex nolentibus fiunt, oportet sine dubitatione fatearis voluntates hominum Dei gratia praeveniri, et ut bonum velint homines quod nolebant, Deum facere, qui rogatur ut faciat, et cui nos novimus agere gratias dignum et justum esse cum fecerit. Dominus tibi det intellectum in omnibus, domine frater.

EPISTOLA CCXVIII . Palatinum adhortatur ut in christiana sapientia proficiat ac perseveret, id summopere cavens ne spem bene vivendi collocet in propriis viribus. Domino dilectissimo, et desideratissimo filio PALATINO, AUGUSTINUS. 1. Conversatio tua fortior atque fructuosior ad Dominum Deum nostrum, magnum nobis attulit gaudium. Elegisti enim a juventute doctrinam, ut invenias usque ad canos sapientiam (Eccli. VI, 18). Cani sunt ergo sensus hominis, et senectutis aetas vita immaculata (Sap. IV, 9). Quam donet tibi Dominus petenti, quaerenti atque pulsanti, qui novit bona data dare filiis suis (Matth. VII, 11). Quamvis enim abundent tibi exhortatores et exhortationes ad viam salutis et gloriae sempiternae, maxime ipsa gratia Christi, quae tibi tam salubriter in corde tuo locuta est; tamen etiam nos pro dilectionis officio, quam tibi debemus, afferimus aliquid exhortationis in hac resalutatione nostra, qua te non pigrum vel dormientem excitemus, sed provocemus incitemusque currentem.

2. Sapere te oportet, fili, ut perseveres, quia sapuisti ut eligeres. Sit hoc ipsum sapientiae tuae, scire cujus donum hoc est. Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum: et ipse faciet, et deducet velut lumen justitiam tuam, et judicium tuum velut meridiem (Psal. XXXVI, 5). Ipse faciet rectos cursus tuos, et itinera tua in pace producet (Prov. IV, 27). Sicut sprevisti quod sperabas in saeculo, ne in abundantia divitiarum gloriareris, quas more filiorum saeculi hujus concupiscere coeperas; ita nunc ad tollendum jugum Domini et sarcinam ejus, in virtute tua non confidas; et illud lene erit, et haec levis (Matth. XI, 29, 30). Pariter quippe improbantur in Psalmo et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7). Ergo divitiarum gloriam non jam habebas, sed quam habere cupiebas, prudentissime contempsisti. Cave ne tibi subrepat in tua virtute confidere; homo es enim, et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Sed plane in Deo tuo toto corde confide, et ipse erit virtus tua, in qua pius gratusque confidas, cui dicas humiliter et fideliter, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2): quia et ipsa charitas Dei, quae perfecta foras mittit timorem (I Joan. IV, 18), non per vires nostras, id est humanas, diffunditur in cordibus nostris, sed sicut dicit Apostolus, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). 3. Vigila ergo et ora, ne intres in tentationem (Marc. XIV, 38). Ipsa quippe oratio admonet te quod indigeas adjutorio Domini tui, ne spem bene vivendi in te ponas. Oras enim non jam ut accipias divitias et honores praesentis saeculi, aut aliquid vanitatis humanae, sed ne intres in tentationem: quod utique si homo sibi praestare posset volendo, non posceretur orando. Quapropter, ut non intremus in tentationem, si voluntas sufficeret, non oraremus; quae tamen si deesset, nec orare possemus. Adsit ergo ut velimus, oremus autem ut valeamus quod voluerimus, cum ipso donante recte sapuerimus. Quod bonum quoniam jam coepisti, est unde gratias agas Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, cave ne glorieris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7), hoc est, quasi ex te ipso habere potueris. Sciens autem unde acceperis, ab illo pete ut perficiatur, a quo datum est ut inciperetur. Cum timore itaque et tremore tuam salutem operare. Deus est enim qui operatur in te et velle, et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13): quoniam praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX), atque ab ipso gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23). Haec cogitatio sancta servabit te, ut sapientia tua pietas sit; id est, ut ex Deo sis bonus, et Christi gratiae non ingratus. 4. Desiderant te parentes tui, fideliter congratulantes meliori spei tuae quam in Domino habere coepisti. Nos autem te sive absentem corpore sive praesentem, in uno spiritu habere cupimus, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, ut quolibet loco fuerit caro nostra, nullo modo separata possit esse anima nostra. Gratissime accepimus cilicia quae misisti, ubi nos de frequentanda et servanda humilitate orationum prior ipse monuisti.

EPISTOLA CCXIX . Augustinus aliique Africani patres, Gallicanis episcopis Proculo et Cylinnio qui Leporium monachum in fide incarnationis Verbi errantem ejecerant, ut amplectantur jam Dei gratia poenitentem et correctum. Dilectissimis et honorabilibus fratribus et consacerdotibus PROCULO et CYLINNIO, AURELIUS, AUGUSTINUS, FLORENTIUS, et SECUNDINUS, in Domino salutem. 1. Filium nostrum Leporium apud vestram Sanctitatem pro sui erroris praesumptione merito idoneeque correptum, cum ad nos, posteaquam inde exturbatus est, venisset, salubriter perturbatum, corrigendum sanandumque suscepimus. Nam sicut vos obedistis Apostolo ut corriperetis inquietos; ita et nos ut consolaremur pusillanimes ac susciperemus infirmos (I Thess. V, 14). Cum enim praeoccupatus esset sicut homo in aliquo delicto, eodemque non parvo, ut de unigenito Filie Dei, quod erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, cum autem venit plenitudo temporis Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14), non recta quaedam saperet, nec vera sentiret; negans Deum hominem factum, ne videlicet substantiae divinae, qua aequalis est Patri, indigna mutatio vel corruptio sequeretur; nec videns quartam se subintroducere in Trinitate personam, quod a sanitate symboli catholicaeque veritatis prorsus alienum est; cum, sicuti potuimus, adjuvante Domino instruximus in spiritu lenitatis: praesertim quia cum hoc admoneret Vas electionis, adjecit, Intendens teipsum, ne et tu tenteris, ne ita se quidam ad provectum spiritualem pervenisse gauderent, ut se jam non posse tentari tanquam homines putarent; addiditque salubrem pacificamque sententiam, ut alter alterius onera portemus, quoniam sic adimplebimus legem Christi: Qui enim putat se esse aliquid, cum sit nihil, seipsum seducit (Galat. VI, 1-3), dilectissimi et honorabiles fratres.

2. Quam tamen ejus emendationem nequaquam forte implere possemus, nisi vos ante, quae in eo mendosa fuerant, damnaretis. Idem igitur et Dominus et medicus noster utens vasis ac ministris suis, qui dixit, Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39), per vos percussit tumentem, per nos sanavit dolentem. Idem suae domus administrator atque provisor, per vos destruxit male constructa; per nos bene composita restauravit. Idem diligens agricola possessionis suae sterilia per vos eradicavit, et noxia; utilia per nos et fecunda plantavit. Non itaque nobis, sed ejus misericordiae demus gloriam, in cujus manu sumus et nos et sermones nostri. Et sicut in supradicto filio nostro ministerium vestrum humilitas nostra laudavit; sic etiam Sanctitas vestra nostro ministerio gratuletur. Paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis misericordi severitate correctum. Etsi enim aliud per nos, aliud per vos; utrumque tamen fraternae saluti necessarium una charitas fecit. Unus ergo Deus fecit, quoniam Deus charitas est (I Joan. IV, 8, 16). 3. Proinde sicut per suam poenitentiam susceptus est a nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis: cui quidem epistolae nostra etiam manu subscribendum putavimus, ipsius esse testantes. Hanc ejus correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accipere, et eis notam facere quibus ejus error scandalum fuit. Quia et illi qui cum eo venerunt ad nos, cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus, quae coram nobis factae sunt, tenetur expressum. Superest ut de fraterna salute laetati, rescriptis Beatitudinis vestrae nos vicissim laetificare dignemini. Optamus vos, dilectissimi et honorabiles fratres, in Domino bene valere memores nostri.

EPISTOLA CCXX . Augustinus Bonifacio comiti, qui concepto prius voto monachismi, post, ex ipsius consilio, suscepit comitis potestatem; at praeter ipsius consilium duxit uxorem et in multis graviter deliquit. Hunc hortatur ad vetus propositum, si per uxorem liceat; si non liceat, potestate mundana utatur in bonum, non in malum. Domino filio in praesentem et in aeternam salutem Dei misericordia protegendo et regendo BONIFACIO, AUGUSTINUS. 1. Fideliorem hominem, et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, nunquam potui reperire, quam nunc obtulit Dominus servum et ministrum Christi, diaconum Paulum, ambobus nobis charissimum, ut aliquid tibi loquerer, non pro potentia tua, et honore quem geris in isto saeculo maligno; nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quamdiu sit, semper incertum est; sed pro illa salute quam nobis promisit Christus: qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona hujus saeculi magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit. Resurrexit enim a mortuis, nec jam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).

2. Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi hujus diligunt, et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia, aliquando inutilia; quia homines sunt, et sicut possunt ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti die. Secundum autem Deum ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit; non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possunt loqui. Nam et ego semper desideravi, et nunquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo. Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, quia vix loquebar, imbecillitate corporis fatigatus. Nunc ergo, fili, audi me, saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis nunquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris, et cavens ne ad eos ad quos nollem, mea epistola perveniret. Unde peto ut ignoscas, si me putas plus timuisse quam debui: tamen dixi quod timui. 3. Audi ergo me, imo Dominum Deum nostrum per ministerium infirmitatis meae. Recole qualis fueris, adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore conjuge tua, et recenti ejus obitu quomodo tibi vanitas saeculi hujus horruerit, et quomodo concupieris servitutem Dei. Nos novimus, nos testes sumus quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris collocutus. Soli tecum eramus, ego et frater Alypius. Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. Nempe omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea vita vivere in qua servi Dei monachi vivunt. Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti, ostendentibus nobis, quantum prodesset Christi Ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam et tranquillam vitam agerent, sicut dicit Apostolus, In omni pietate et castitate (I Tim. II, 2); tu autem ex hoc mundo nihil quaereres, nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae, et inter arma corporalia spiritualibus armis tutius fortiusque munitus? 4. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti, uxoremque duxisti: sed navigasse obedientiae fuit, quam secundum Apostolum debebas sublimioribus potestatibus (Rom. XIII, 1); uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstupui: dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta; et tamen haeresis eorum qui verum Filium Dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. Jamvero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae Deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrymarum? Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse, sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines, et forsitan mentiuntur. 5. Ista quae omnibus patent tot et tanta mala, quae a te, posteaquam conjugatus es, consecuta sunt, quid ego dicam? Christianus es, cor habes, Deum times: tu ipse considera quae nolo dicere, et invenies de quantis malis debeas agere poenitentiam, propter quam tibi credo Dominum parcere, et a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut agenda est; sed si illud audias quod scriptum est, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. V, 8). Justam quidem dicis habere te causam, cujus judex ego non sum, quoniam partes ambas audire non possum: sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est; numquid coram Deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona saeculi hujus dilexisses, quae tanquam servus Dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti; et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris: ubi cum amantur bona, perpetrantur mala, pauca quidem a te, sed multa propter te; et cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere in aeternum noceant? 6. De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiamsi tibi omnes fideles sint, nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum Deum, sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire; ac per hoc qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas? Quod ut fiat, necesse est multa quae Deo displicent, fiant: nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis qui Deum diligunt, quam in eis qui mundum diligunt, aliquando satiantur. Propter quod dicit divina Scriptura: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in eo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas; quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam, qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae Deus prohibet, et facientibus comminatur? Propter quod vides tam multa contrita, ut jam vile aliquid quod rapiatur, vix inveniatur. 7. Quid autem dicam de vastatione Africae, quam faciunt Afri barbari, resistente nullo, dum tu talibus tuis necessitatibus occuparis, nec aliquid ordinas unde ista calamitas avertatur? Quis autem crederet, quis timeret, Bonifacio domesticorum et Africae comite in Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo pacaverat, nunc tantum fuisse barbaros ausuros, tantum progressuros, tanta vastaturos, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant, deserta facturos? Qui non dicebant quandocumque tu comitivam sumeres potestatem, Afros barbaros, non solum domitos, sed etiam tributarios futuros Romanae reipublicae? Et nunc quam in contrarium versa sit spes hominum vides; nec diutius hinc tecum loquendum est, quia plus ea tu potes cogitare quam nos dicere. 8. Sed forte ad ea respondes, illis hoc esse potius imputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis virtutibus non paria, sed contraria reddiderunt. Quas causas ego audire et judicare non possum: tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum Deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas. Nam causas ego superiores potius attendo, quia ut Africa tanta mala patiatur, suis debent homines imputare peccatis. Verumtamen nolim te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos Deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit. Ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, servat aeterna supplicia, qui eorum malitia juste utitur, ut aliis mala ingerat temporalia. Tu Deum attende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit, et tanta mala pertulit. Quicumque ad ejus regnum cupiunt pertinere, et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, benefaciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur (Matth. V, 44): et si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam charitatem. Si ergo tibi bona sunt praestita, quamvis terrena, transitoria, ab imperio Romano, quia et ipsum terrenum est, non coeleste, nec potest praestare nisi quod habet in potestate; si ergo bona in te collata sunt, noli reddere mala pro bonis: si autem mala tibi irrogata sunt, noli reddere mala pro malis. Quid istorum duorum sit, nec discutere volo, nec valeo judicare; ego christiano loquor: noli reddere vel mala pro bonis, vel mala pro malis. 9. Dicis mihi fortasse: In tanta necessitate quid vis ut faciam? Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quomodo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam major addatur; quid tibi respondeam nescio: incerta quippe ista certum consilium habere non possunt. Si autem secundum Deum me consulis, ne anima tua pereat, et times verba veritatis, dicentis, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur (Id. XVI, 26); habeo plane quod dicam; est apud me consilium quod a me audias. Quid autem opus est ut aliud dicam, quam illud quod supra dixi? Noli diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis enim dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Ecce consilium; arripe, et age. Hic appareat si vir fortis es; vince cupiditates quibus iste diligitur mundus, age poenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desideria non bona trahebaris. Hoc consilium si acceperis, si tenueris atque servaveris, et ad bona illa certa pervenies, et cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis. 10. Sed forte iterum quaeris a me, quomodo ista facias tantis mundi hujus necessitatibus implicatus. Ora fortiter, et dic Deo quod habes in Psalmo, De necessitatibus meis erue me (Psal. XXIV, 17): tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates. Qui exaudivit te, et nos pro te, ut liberareris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur; ipse te exaudiet ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates invisibiliter et spiritualiter vincas, et sic utaris hoc mundo tanquam non utens; ut ex bonis ejus bona facias, non malus fias: quia et ipsa bona sunt, nec dantur hominibus nisi ab illo qui habet omnium coelestium et terrestrium potestatem. Sed ne putentur mala, dantur et bonis: ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis. Itemque auferuntur ista et bonis ut probentur, et malis ut crucientur. 11. Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus hujus mortalis corporis, et membrorum corruptibilium virtus, et victoria de hominibus inimicis, et honor atque potentia temporalis, et caetera ista bona terrena, et bonis dentur et malis, et bonis auferantur et malis? Salus vero animae cum immortalitate corporis, virtusque justitiae, et victoria de cupiditatibus inimicis, et gloria et honor et pax in aeternum, non dantur nisi bonis. Ista ergo dilige, ista concupisce, ista omnibus modis quaere. Propter haec acquirenda et obtinenda fac eleemosynas, funde orationes, exerce jejunia, quantum sine laesione corporis tui potes. Bona vero illa terrena noli diligere, quantalibet tibi abundent: sic eis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa. Omnia quippe talia peribunt; sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt. 12. Si enim conjugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in sanctitate continentiae viveres: adderem, quod tunc fieri prohibuimus, ut jam te, quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis rebus bellicis abstraheres, et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas; ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritualia nequitiae (Eph. VI, 12), id est diabolum et angelos ejus. Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen quos non vident, vincunt, ista vincendo quae sentiunt. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, conjux impedimento est, sine cujus consensione continenter tibi non licet vivere; quia etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen, nihil eorum sciens, innocenter et simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes Deo quod te debere cognoscis. Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam conjugalem, et roga Deum, qui te de necessitatibus eruet, ut quod non potes modo, possis aliquando. Verumtamen ut Deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias bona opera, et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit conjux, aut impedire non debet. Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem charitas jussit, qua te secundum Deum, non secundum hoc saeculum diligo: quia et cogitans quod scriptum est, Corripe sapientem, et amabit te; corripe stultum, et adjiciet odisse te (Prov. IX, 8); non te utique stultum, sed sapientem debui cogitare.