Epistolae et decreta (Nicolaus I)/10

E Wikisource
XCI-C
saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum
 9 11 

10[recensere]

(Anno 866.) XCI. AD FESTINIANUM EPISCOPUM DOLENSEM. Redarguit eum quod sibi cum debita reverentia non scripserit, mandatque ut Turonensem Ecclesiam metropolitanam agnoscat, nisi contrarium scriptis authenticis probet. [Apud Mansi, ibid. ] Dilectionis vestrae, quanquam sine impressione signaculi nominis alicujus, susceptis apicibus, multo aliter quam apostolatus nostri monueramus litteris, in eis vos scripsisse, imo egisse cognovimus. Nam in fronte paginae vestrae vestrum apostolico nomini non veriti estis praeponere, temeritate potius quam simplicitate prorsus utentes. Sed cum jam pro hoc ipso factum vestrum reprehenderimus, valde miramur cur non resipiscitis, modum vestrum minime transcendentes, et quo non congruit, gressus ducentes: pro quibus sine congrua invectione, non jam evaderitis, nisi nos utrum a vobis, an non iidem apices destinati essent, qui signo vestro carere videbantur, intentio dubios redderet, et apostolica mansuetudo correctionis adhuc tempus more solito protelaret; quod tamen evidenter, quantum correctioni ecclesiasticae pro tam praesumptiva factione subjacere pavescitis. Monueramus siquidem vos, qui pallii usum quaeritis Dolensi Ecclesiae destinari, ut scripta illa quae ab apostolica nostra sede praedecessores vestri in susceptione pallii perceperant, nobis direxissetis; quatenus nos, eisdem diligenter inspectis, per decessorum nostrorum vestigia gauderemus, subjungentes, ut epistolae, quatenus magis creduli redderemur, cum episcopali et regia bulla signatae, et missus vester idoneus scripta ipsa subsequerentur; sed vos fare id distulistis. Postremo contentione apud Britannos, quis fuerit metropolitanus, oborta, statuimus, ut ad Turonicam sedem, quam metropolim vestram esse plurium judicia demonstrant, recurreretis, aut ad apostolatum nostrum destinare contenderetis, quatenus quae fuerit apud vos metropolitana Ecclesia appareret. Sed neutrum horum perficere voluistis. Quapropter quia Turonensis Ecclesia, quantum comperimus, metropolis vestra est, restat, necesse est ut ipsam vestri sequantur episcopi, ipsamque in suis negotiis adeant, et ipsius judicium exquirere non detrectent, sicut se habent monumenta decessorum nostrorum pontificum et priorum exempla evidenter ostendunt. Quia vos, qui tantum septem episcopos habetis, quae causa ecclesiasticae traditionis vos sinat habere metropolim, ignoramus; praecipue cum episcopus non a septem, sed a duodecim audiri praecipiatur; et cum alicujus negotii inter vos causa ventilanda emerserit, quae duodenario numero episcoporum debeat audiri, cum ob divisionem regni vicini non possint vocari antistites; unde fit ut damna Ecclesiae pro talibus generentur, quemadmodum factum in illis de episcoporum dejectione reminiscimur regionibus. Vos tamen ne vocemini metropolitanus, quousque scripta decessorum vestrorum praesulum, quae in acceptione pallii vestri perceperunt praedecessores, nobis mittatis: quia si pallii munus ab hac sancta sede vestra promeruit Ecclesia, sine scriptione aliqua, quam in archivis vestris recondere debuistis, tantae dignitatis donum concessum minime vobis fuit. Scripsistis praeterea nobis ut hujus Romanae sanctae Ecclesiae praesul Severinus Restoaldum decessorem vestrum, sicut in nostris legitur gestis, in archiepiscopum consecrasset, et Adrianus cuidam Juthinaleo pallium dedisset. Sed nos utrorumque gestis revolutis nihil in eis super his penitus valuimus reperire. Tamen ut anceps intentio e medio auferatur, si adeo contentiosius agere vultis, ut Turonensem sedem vestram metropolim non esse dicatis; sancimus, ut diximus, mandantes fratri et coepiscopo nostro Heraldo, qui ei praesidet, ut ad nostrum pontificium legatum suum transmittat; cum eo strenuos vestros dirigatis legatos, pariterque scripta, quae protulimus, destinantes, quatenus utriusque partibus coram nobis auditis, aequa lance causa librata, quae sit apud vos metropolitana Ecclesia luce clarius agnoscatur. Datum XVI Kalendas Junias, indict. XIV.

(Anno 866.) XCII. AD SALOMONEM REGEM BRITANNORUM. Recusat mittere pallium Festiniano Dolensi episcopo, donec authenticis scriptis de illius jure convincatur. [Apud Mansi, ibid. ] Lectis gloriae vestrae litteris, quas nostro praesulatui sine impressione signaculi alicujus dirigere visi estis, reperimus in eis vos nobis mandasse, quod et ante vos saepe mandastis, scilicet ut pallium Festiniano venerabili Dolensi antistiti ab apostolica sede, cui divinitus praesumus, mitteremus. Sed antequam ad haec consulta aliqua rescriberemus, convenerat nobis pro hoc quod nomen vestrum apostolico nomini scribendo praeposuistis vos modesta increpatione corrigere. Tamen quia apostolica mansuetudo neminem repentina unquam invectione redarguit, et per negligentiam forte scriptoris hoc evenisse utcunque cognovit, distulit vos modo pro meritis coercere, quod tantum volumus emendetis, quantum correctioni ecclesiasticae pro tam praesumptiva factione subjacere formidatis. De pallii vero directione, quam dicitis, simulque Turonensi metropoli, saepius vobis ea quae rationis sunt scripsimus; sed sicut in litteris vestris relegimus, ad scripta nostra auris non cordis inclinastis intuitum. Restat ergo ut tandem quae sit apud vos antiquitus metropolis intueamini. Metropolis enim vestra est, sicut dudum vobis significavimus, Turonensis Ecclesia, ut sese habent munimenta praedecessorum nostrorum, et priorum exempla ostendunt, ad quam vestrae regionis episcopos oportet recurrere, et ejus judicii sententiam, reservata sedis apostolicae potestate, exquirere modis omnibus, non detrectare. Quoniam reprehensibile esse videtur ut ob divisionem regni quis sibi talia, qualia inter vos audiuntur, vindicare nitatur. Quapropter, fili mi, ne praebeatis ista volentibus assensum, sed et alios ad verba vestra per exemplum obedientiae accendatis; et sicut ait Apostolus, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis (I Petr. V, 6). Quia si monitis nostris obedientes exstiteritis, omnibus bonis replebimini, et post finem hujus saeculi regnum quod vivit in aeternum, orantibus sanctis apostolis, capietis. Porro si aliquas auctoritates habetis quae apud Britannos metropolim fuisse declarent, aut decessorum nostrorum pontificum quaecunque scripta id ostendentia retinetis, ad nos ea dirigite. Mittat etiam et Turonensis Ecclesia nobis similiter, si habet, auctoritates, quae illam suffraganeam suam exstitisse, testentur, quatenus utrisque partibus auditis, inter utramque quae sit metropolis cognoscamus. Quia sicut vos clamatis, et illa clamat, metropolitanatus jura apud Britannos regni istius tenuisse atque tenere. Aut si forte saepedicta Ecclesia auctoritates, aut vestra quas habuit perdidit, amissionis illius modum reserare, aut ex utriusque partibus idoneos praecipuosque legatos, qui sciant plenam de omnibus reddere nobis rationis integritatem, nobis transmittite, ut, sicut praediximus, inter vos, adjuvante Domino, finem ponamus.

(Anno 866.) XCIII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS. Iterum admonet de sententia excommunicationis, quam adversus Waldradam ejusque complices promulgarat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis confratribus nostris archiepiscopis et episcopis per Italiam, Germaniam, Neustriam et Gallias constitutis.

Decreveramus quidem circa Waldradam moecham, et pertinaciter in impoenitentia permanentem, vindictae modum minus districte quam misericorditer temperare, et juxta quod merebatur, non ita pro tanto scelere sententiam in eam justae punitionis proferre, nisi obstinato animo perenniter in moechiae volutabro permanere proposuisset, et nullis sacris monitis, nullis nostris seu vestris tam crebris exhortationibus se paratam exhibere. Quia tamen non sua voluntate factum sit, Deo, qui cor considerat, et fidelibus ejus per omnia manet certissimum: cum sua sponte hactenus, si potuisset, imo perpetuo in tanto flagitio permansisset, nisi nostra super hoc abolendo fuisset cum virtute summi opificis incessabilis diligentia, et socii ejus, proh nefas! scilicet secum admittentis quomodocunque inclinatior exstitisset obedientia. Patet profecto ita esse quae dicimus, cum hactenus culpam suam necdum cognoverit, nec confessa sit, juxta quod scriptum est: Dic tu iniquitates tuas primus, ut justificeris (Isa. XLVIII, sec. Sept.): nec missa nobis, qui causam ipsius exsequendam coepimus, lamentationum legatione, veniam postulaverit, praemissoque poenitentiae remedio congruam meruerit indulgentiam, Salomone dicente: Qui celat delicta, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et dimiserit ea, misericordiam consequetur (Prov. XVII). Postremo cum recto itinere nos illi fuerat adeundum, et sedis beati Petri suffragia requirenda, quatenus juxta quod statutum fuerat, nos de ejus negotio Deo placita consideratione definiremus: postea retro est conversa post satanam, et in provinciam ut principaretur in ea iter reflexit: licet industria legati nostri ad Italiam denuo revocata sit, et quasi nihil fuerit operata, unde in Christi sit Ecclesia non modicum scandalum generatum, gloriam mundi sectatur, reique publicae dominatur, ac quod est gravius, etiam piis locis atque religiosis personis praeesse dignoscitur; et a Theutbergae reginae coepta interitus meditatione, sicut nonnulli testantur, minime cessat, dum ea nimirum loca repetere affectat, in quibus facilis ipsius ad regem Lotharium, et ejusdem regis ad eam possit esse accessus. Et ut breviter cuncta complectar, de die in diem, qualiter ad pristinas voluptates redeat, variis argumentis exquirit. Verumtamen ut cum egregio Apostolo summatim dicamus quod contra eam contraque ejus similes saepius replicandum est, quia secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae (Rom. II): idcirco nos eam, quousque de factis suis Ecclesiae Christi, nobisque praecipue, qui ejus principaliter curam gerimus, quique causam ipsius exsequi ac investigare coepimus, satisfecerit, donec etiam omnem a se sinistram suspicionem consilium nostrum suscipiens adimat, a pretiosi corporis et sanguinis Domini perceptione, atque ab omnimodo sanctae Ecclesiae consortio sancti Spiritus, beatorumque apostolorum Petri et Pauli judicio, et nostrae mediocritatis auctoritate, fecimus cum universis complicibus et communicatoribus fautoribusque suis prorsus extorrem. Hanc autem sententiam IV Nonas Februarias a nobis promulgatam meminimus, eamque scripto vobis destinavimus. Sed quia ignoramus utrum ad vestram notitiam pervenerit, idcirco reverentiae vestrae iterato illam pandere procuravimus. Nam dum adhuc negotium pendet, et coeptum bonum perfectionem non habet; imo dum diversis indiciis datur intelligi, quod anhelitus pravorum ad priora nequitiae semper intendat, procurare magnopere necesse est, ne novissimus error nobis torpentibus pejor priore succedat. Siquidem et frustra speculatores dicimur, si venientem lupum a longe non cernimus. Frustra enim episcopi, id est, superinspectores vocamur, si futurum exitum per antecedentia signa minime contemplamur; praecipue cum jam quod videmus experti simus, et futurarum certitudinem praeteritarum gignat exhibitio rerum. Unde saltem de Theuthergae reginae illatis quotidianis insidiis vestra charitas doleat, et eximio Dominici corporis membro totius mentis affectu compatiatur: et ne labor noster inanis constituatur, spiritualia nobiscum vestra fraternitas adversus jam fatam moecham et communicatores ejus, arma sustollat, et in parochia sua, ubi plebem Dominicam gubernat, vel ubi eam fore contigerit, excommunicatam hanc fautoresque suos viva voce subsistere, donec nostro speciali judicio dignae se poenitentiae submittat, publice ac audacter asseveret. Porro si cujusquam fortassis adinventionis intentionisque fuerit dicere, quod non solum illa mulier, sed et Lotharius rex in hoc deliquisset, ideoque simili poenitentia deberet arctari, utrum instruendo se, an exprobrando nobis, talia loquatur, licet nulli jactanter haec proferenti nobis necesse sit respondere; congruit tamen, ut a cujus auctoritate sanctio ista digreditur, in ejus praerogativae affluentia, quisquis ille est, hujus rei solutionem quaerat, eo quod auctoritas apostolica, ad quam universarum cura confluit ecclesiarum, idonea, quibus omnibus consulat, moderamina satis habeat: per quae et indoctos quosque disciplina salutis instruat, et exprobratoribus dispensatorie modum dignae discretionis imponat. Interim vero, quisquis vestrum hujus sanctionis epistolam susceperit, ad episcopos metropolitanos destinare summopere studeat, et exemplaria ejus per vicinas regiones dispergat, et talem se in omnibus his exhibeat, ut alterius zelo Phinees iram Domini mitigantis, non in defensione scorti, sed in ultione stupri se fervere cunctis ostendat. Optamus fraternitatem vestram in Christo nunc et semper bene valere. Data Idibus Juniis indictione XIV.

(Anno 866.) XCIV. AD EGILONEM ARCHIEPISCOPUM SENONENSEM. Pallium novo archiepiscopo concedit, tametsi non probare se dicat quod ex aliena ecclesia et monasterio assumptus sit. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, EGILONI Senonensi episcopo.

Pastoralis curae pondera te humiliter subterfugere voluisse laudamus: sed rursus ad haec portanda humeros mentis obedienter incurvasse nihilominus approbamus. Impletum est enim in te duorum factum, Jeremiae scilicet et Isaiae illustrium prophetarum. Quorum unus ad praedicationem populi volente Domino mittere, de infirmitate sua pavescens refugit: A, a, a, inquiens, Domine Deus nescio loqui, quia puer ego sum (Jer. I). Alter vero de Dei misericordia praesumens, quaerenti quem esset missurus, respondit dicens: Ecce ego, mitte me (Isa. VI). Quod ergo venire ad tanti culminis onus renisus es, humilitatis quidem solum fuit indicium: quia vero pervenire consensisti, ejusdem exstitit humilitatis ejus et comitis obedientiae plenitudo. Quae res una cum sanctitatis tuae praeconio pontificium nostrum, licet difficulter, ut tamen ad confirmationem tui pallium mitterem, inclinavit. Perhibes enim te non de Senonensi ecclesia exstitisse, sed de quodam monasterio ad episcopatum ejusdem ecclesiae pervenisse. Quod nos ubicunque fiat, cum fit, malefice ferimus, et graviter omnimodis ducimus, pro conculcatione scilicet sacrorum canonum, et aspernatione clericorum, qui crescentes in sua ecclesia, et virtutibus operam, et bonis moribus honestatem ac sapientiae studiis diligentiam impendisse per singularum aetatum incrementa probantur. Quid autem suffragatur consensus episcoporum, ubi non pro regulis paternis, sed contra regulas adunatur. Tum quippe alter de altera eligendus est ecclesia, cum de civitatis ipsius clericis, cui est episcopus ordinandus, nullus dignus potuerit inveniri. Quod evenire in tam ampla dioecesi nec nos credimus, nec praedecessores nostros apostolicae sedis praesules credidisse reperimus. Cujuscunque itaque sit sanctitatis dono quilibet praeditus, alienos non debet labores praeripere: quippe cui jubetur nihil eorum quae proximi sunt aliquo modo concupiscere. Eo enim ipso quo quisque alteri pertinentia jura subripit, sanctitatis gratiam perdit. Nam quae sanctitas vindicat mercedem alteri debitam? quae sanctitas alterius sibimet fructus usurpat? Unde etiam, quia super hac parte ad sacras regulas Patrum minus quam oportuit est respectum, saltem ad evangelicas fuisset paginas properatum, in quibus legitur, quia cum milites quid facturi essent Joannem Baptistam interrogarent (Luc. V), protinus ab eo inter alia, ut contenti essent stipendiis suis audiere praeceptum. Ubi considerandum est, si militibus saeculi, ut suis sint stipendiis contenti a Joanne plusquam propheta jubetur, quanta poena puniendi sunt milites Christi, qui quoquomodo in stipendia obrepunt aliena. Verum quid opus est nos haec affatim exaggerare, quae sanctitas tua nos cogit interim dissimulare? Porro cum ad te tuosque compatriotas et consacerdotes in regionibus illis constitutos, ubi peculiarius habetur ista temeritas, litteras apostolatus nostri patrios vobis canones rememorantes, et hinc vos communiter admonentes, Deo duce destinaverimus, oportebit utique a vobis, vel a quoquam, nihil tale de caetero fieri: alioquin praesumptorem, et circa sancta decreta contumacem eorumdem involvi decretorum jure sententiis. Tuum praeterea, frater charissime, propositum observa: et qui diu in monasterio moratus es, a pristino voto divertere noli. Quod enim diu in humili habitu custodisti, profecto indecens est si nunc in potiori positus dimiseris ordine, hoc ipsum sancta quoque Scriptura, venerandisque decretis pleniter edocentibus. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere.

(Anno 866.) XCV. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Non probat abusum qui invaluerat, ut episcopi ex alienis Ecclesiis assumerentur: Egiloni tamen ad Senonensem Ecclesiam postulato pallium mittit. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio CAROLO regi.

Cum acceptae dilectionis vestrae legeremus epistolae textum et per eum in Senonensi metropoli delegatum antistitem miris vos praeferre laudibus comperissemus; non solum de illo, verum etiam et de vobis ingenti sumus exsultatione referti. De illo quidem, quoniam talem hunc fama praedicat, qualem debere [forte, debere esse, HARD.] episcopum Apostolus indicat, qui scribens illum oportere testimonium habere bonum, et ab his qui foris sunt praedicat (I Tim. III). De vobis autem, quoniam, Deo gratias, semper ea quae meliora sunt diligitis; semper quae pretiosiora sunt, Domino Deo a cunctis offerri desideratis. Sed quamvis haec nos valde laetificent, multum tamen contristant, quia idem venerabilis vir non de ipsa ecclesia, sed de quodam monasterio fuisse perhibetur. Denique cum erga monachos eadem profecto regula, quae circa clericos qui provehendi sunt, conversanda sit; indecorum tamen, quin potius illicitum est, in aliena stipendia quemquam obrepere, et ex transverso venientem in castra, inter quae non militavit, ducatum arripere; beatissimo apostolicae sedis praesule Caelestino praecipiente, atque dicente (decret. 18): « Tunc alter de altera eligatur ecclesia, si de civitatis ipsius clericis, cui episcopus est ordinandus, nullus dignus, quod evenire non credimus, potuerit inveniri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito praeferantur. Habeat unusquisque suae fructum militiae in ecclesia, in qua suam per omnia transegit aetatem, in aliena stipendia minime alter obrepat; nec aliis debitam alter audeat vindicare mercedem. » In quibus verbis perspicacitas dilectionis vestrae prudenter attendat, quoniam aut de ecclesiae Senonensis clericis, qui ordinaretur nullus dignus inventus est, quod evenisse non credimus, maxime cum sit metropolis, et clericorum numerositate non careat: aut certe his jure minime reprobatis, aliunde qui eis irregulariter praeponeretur electus est, et qui aliorum fructum laborum comederet adinventus. Nimirum cum reverendae memoriae decessor hujus tantis a vobis praeconiis efferatur, ut nullum in eadem ecclesia, cui non modico tempore praefuit, qui et canonice subrogari posset, relinqueret, prorsus incredibile judicatur. Cum ergo familiarius in regionibus vestris sit haec temeritas, et sacrorum super hoc canonum violatio dilatata, necesse est nostram sollicitudinem pro hac amputanda specialius impendere diligentiam. Quapropter dilectionem vestram, cujus opera non partim, sed ex toto, placere summo arbitro cupimus, obnixe deposcimus, ut sic zelum justitiae habeat, ut hunc secundum scientiam teneat: sic oculos ex una parte vigilanter aperiat, ut ex altera parte nihilominus videat. Illi vero qui in sacrarium provehuntur, sic de collatis sibi donis coelitus gratias referant, ut non sicut Pharisaeus in alterius derogationem temere linguas exacuant: periculosum est enim, taliter omnes Ecclesiae ministros spernere, et eis improvisum, et non optatum praeponere. Quod quia crebro praesumptum esse nonnullis querimoniis ex hoc gementium didicimus, vos merito diligentes, ut ad tantam transgressionem neminem impellatis exposcimus. Alioquin nos sanctarum minime regularum immemores, nec segnes exsecutores admodum existentes, adversus temerarios succinctis lumbis illas defendere procurabimus, et auxiliante Christo nobis, et ecclesiae consulentes ipsius, de caetero aequanimiter violatores earum nullo modo sustinebimus. Usquequo tamen eamdem praevaricationem incipiamus generalis decreti nostri ligone de regionibus vestris radicitus exstirpare, parcendum huic fratri jam et coepiscopo nostro praevidimus. Unde et pallium juxta consuetudinem antecessorum suorum utendum ei secundum postulationem vestram direximus. Sed petimus, ut sicut nos vos audientes id ei concessimus, ita pietas vestra pro eo quod poscimus ipsi largiri munifica dapsilitate dignetur: res videlicet, et quaeque ab ecclesia Senonensi ablata quoquomodo dignoscuntur, quatenus sicut idem per nos concesso tanto munere exterius decoratur, ita quoque de redditis ecclesiae sibi commissae per clementiam vestram interius gratuletur. Quod pietatis opus vobis suadere cupimus etiam circa reliquas regni vestri ecclesias exercendum. Scilicet ut nec hoc innumeris mirificisque actionibus vestris deesse bonum pacto quolibet agnoscatur. Nam quantum sit detestandum, res a piis regibus et devotis hominibus Deo donatas, permissu vestro subtrahi, et mundialibus usibus deputare, quia epistolaris locutionis modum excessimus, vestrae sapientiae subtiliter considerandum relinquimus.

(Anno 866.) XCVI. AD CAROLUM REGEM. Ut de Wlfado et sociis ejus ante synodi definitionem nihil innovetur. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAROLO glorioso regi.

Excellentiae vestrae litteras, quae pro verbis mella stillabant, perlegentes, denuo fidei, qua circa sanctam Romanam flagratis Ecclesiam, comperimus patenter insignia: denuo humilitatis et promptissimae devotionis vestrae reperimus erga sedem apostolicam difficulter exponenda virtutum fastigia. Verumtamen nihil in illis verbis vestra charitas asserit, nisi quod nostra jamdudum experimento solertia didicit: nihil scriptis ostendere nititur, nisi quod nos pene quotidie factis aspicimus. Quod enim potest esse manifestius summae devotionis vestrae, ac laudabilis affectus indicium, quam id quod in causa venerabilis abbatis Wlfadi, vel sociorum ejus, vestra studet exhibere benignitas? Denique nos quidem ad eorum auxilium vos primitus incitavimus: sed tanta nunc pietas vestra sollicitudine, reverentiam circa primos apostolorum servando, quorum praesidium petunt, pro illis urgetur, ut plusquam nos postulasse visi sumus, modo vestra pia noscatur ex hac anhelare prorsus industria. Siquidem nos tanquam clementissimum principem, et geminam charitatem habentem, vos ad justam dejectorum revelationem invitavimus, non ad immaturam erectionem eorum improvide provocavimus. Verum qualiter vos hinc simus hortati, prima vobis ex hoc epistola negotio missa luce clarius indicat. Sic ergo vestra, quemadmodum illa dictat nos a vobis postulasse, pro eis exsequatur providentia, et vestra sine culpa manebit apud Deum aequissima, sicut credimus, excellentia. Praeterea nos alacrem vestram olim nobis praecognitam, et innumeris probatam experimentis, ceu devotissimi filii obedientiam recolentes, et ut in hac quoque causa circa reverentiam principum apostolorum hanc ostenderetis affectantes, scripsimus vobis, ut pote charissimo filio, quatenus eos, quorum clamor ad sedem ipsorum pervenerat, benigno in sua justitia juvantes affectu, vobis quoque nihilominus per intercessiones eorum acquirere satageretis auxilium: non ut super Dei reprehensionis induceretis ecclesiam seminarium. Talem quippe nos Ecclesiam Dei, qui ei per abundantiam supernae gratiae praesumus, juxta modum acceptae distributionis exhibere debemus, qualem hanc auctor ejus proprio sanguine purgans exhibuit: id est, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi. Quomodo autem nunc irreprehensibiliter agi potest, quando penes nos tam de ordinatione ipsius, diversa scripta rejacent, quaedam hos accusantia, quaedam etiam defendentia? pro quibus examinandis et discernendis synodum, sicut nostis, isto in tempore reverentissimorum episcoporum in regno vestro jussimus celebrari. Quorum relatione sub gestorum serie, quae in ea de repulsione praesignatorum virorum reperta fuerint, nobis volumus, quemadmodum decretalia constituta praecipiunt, reserati, sicque demum decernentibus nobis quod Deo placet ordinari. Nam nos, qui cunctorum hominum, sed praecipue sacerdotum, maturam cupimus fore sententiam, quomodo definitivum de minus cognitis judicium proferamus penitus ignoramus, antequam per memoratos antistites cuncta quae ventilanda esse ab eis decrevimus, pleniter per ordinem agnoscamus. Jam vero, si priusquam quid de illis inventum fuerit nobis ab episcopis intimetur, dejectorum clericorum aliquem restituamus, et examen ab eis synodice patrandum judicio nostro praevenimus, ut quid eos frustra vexari, ut quid supervacue tanto itinere fatigari volumus? aut quid opus fuit eis tantam injuriam vel confusionem ingerere? Itaque si vultis ut justitiae ac pietatis negotium, quod coepimus, Christo duce ad calcem usque sicut dignum est perducamus; quaeque in synodo saepedicta de praenotatis ejectis clericis reperta fuerint, agite quo nobis omnium episcoporum qui conveniunt relatu pandantur: et ita dein quod Dominus revelaverit a nobis diffiniendum procul dubio praestolamini, quoniam si sapientia est sicut thesaurus effodiendus, restat ut etiam quae sapienter agenda sunt omni scrutinio sint, velut obryza, penitus inquirenda. Optamus gloriam vestram nunc et semper in Christo bene valere, dilectissime fili. Data IV Kalendarum Septembr. indict. XIV.

(Anno 866.)XCVII. RESPONSA NICOLAI AD CONSULTA BULGARORUM.[Apud Mansi, ibid. ] Ad consulta vestra non multa respondenda sunt, nec duximus per singula diutius immorari, qui Deo auctore non solum libros divinae legis, verum etiam et missos nostros idoneos, qui vos, prout tempus et ratio dictaverit, de singulis instruant, ad patriam vestram, et ad gloriosum regem vestrum dilectum filium nostrum destinavimus, quibus et libros quos praevidimus necessarios illis [forte, illic, HARD.] nunc esse commisimus.

I. Igitur optime ac laudabiliter in prima quaestionum vestrarum fronte regem vestrum legem Christianam petere perhibetis: quae si latius explicari tentatur, innumeri scribendi sunt libri; sed ut compendio, in quibus praecipue constet, ostendatur, sciendum est, quia in fide et bonis operibus lex Christianorum subsistit. Nam fides prima est omnium virtutum in conversatione credentium. Unde et prima die lux esse dicitur, cum a Deo Fiat luae dictum fuisse describitur (Gen. I), id est illuminatio credulitatis appareat. Siquidem et propter hanc Christus in terram descendit, opus autem bonum nihilominus a Christiano exigitur, quemadmodum in lege nostra scriptum est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Sic etiam scriptum est: Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jac. II). Haec est lex Christiana, haec est, quam quisque legitime custodiens omnino salvabitur.

II. Ita diligere debet homo eum qui se suscipit ex sacro fonte sicut patrem; quinimo quanto praestantior est spiritus carne, quod illud spiritale est patrocinium, et secundum Deum adoptio, tanto magis spiritalis pater in omnibus est a spiritali filio diligendus. Marcus enim evangelista Petri discipulus, et ex sacro fuit ejus baptismate filius; quem nisi dilexisset ut patrem, ei non in omnibus obedisset ut filius: nulla vero inter eos et filios eorum consanguinitas est, quoniam spiritus ea quae sanguinis sunt nescit: Caro enim, secundum Apostolum, concupiscit adversus spiritum: et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur (Gal. V). Est tamen alia inter eos gratuita et sancta communio, quae non est dicenda consanguinitas, sed potius habenda spiritalis proximitas. Unde inter eos non arbitramur esse quodlibet posse conjugale connubium; quando quidem nec inter eos qui natura, et eos qui adoptione filii sunt, venerandae Romanae leges matrimonium contrahi permittunt. Siquidem primus Institutionum liber, cum de nuptiis loqueretur, inter caetera (Inst. de nupt., § Ergo non): Inter eas, inquit, personas, quae parentum liberorumve locum inter se obtinent, nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filiam, vel avum et neptem, vel matrem et filium, vel aviam et nepotem, et usque ad infinitum: et si tales personae inter se coierint, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicantur: et haec adeo sunt, ut quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio jungi. Itaque eam quae mihi per adoptionem filia, aut neptis esse coeperit, non potero uxorem ducere; et infra: Si quis per adoptionem soror esse coeperit, quandiu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae consistere non possunt. Si ergo inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio jungit, quanto potius a carnali oportet inter se contubernio cessare, quos per coeleste sacramentum regeneratio sancti Spiritus vincit? Longe igitur congruentius filius patris mei, vel frater meus appellatur is, quem gratia divina, quam quem humana voluntas, ut filius ejus, vel frater meus esset, elegit; prudentiusque ab alterna corporis commistione secernimur: quoniam Spiritus sanctus sua nos charitate coadunavit, quam si vel carnalis necessitudo, vel invicem nos mutabile cujusdam corruptibilis hominis arbitrium copulasset. III. Consuetudinem quam Graecos in nuptialibus contuberniis habere dicitis, commemorare, prolixitatem styli vitantes, carptim morem, quem sancta Romana suscepit antiquitus, et hactenus in hujusmodi conjunctionibus tenet Ecclesia, vobis monstrare studebimus. Nostrates siquidem tam mares, quam feminae, non ligaturam auream, vel argenteam, aut ex quolibet metallo compositam, quando nuptilia foedera contrahunt in capitibus deferunt: sed post sponsalia, quae futurarum sunt nuptiarum promissa foedera, quaeque consensu eorum qui haec contrahunt, et eorum in quorum potestate sunt, celebrantur, et postquam arrhis sponsam sibi sponsus per digitum fidei a se annulo insignitum desponderit, dotemque utrique placitam sponsus ei cum scripto pactum hoc continente coram invitatis ab utraque parte tradiderit, aut mox aut apto tempore, ne videlicet ante tempus lege definitum tale quid fieri praesumatur, ambo ad nuptilia foedera perducuntur. Et primum quidem in ecclesia Domini cum oblationibus quas offerre debent Deo per sacerdotis manum statuuntur, sicque demum benedictionem, et velamen coeleste suscipiunt, ad exemplum videlicet quod Dominus primos homines in paradiso collocans benedixit eis dicens: Crescite et multiplicamini (Gen. I), etc. Siquidem et Tobias antequam conjugem convenisset, oratione cum ea Dominum orasse describitur (Tob. VIII). Verumtamen velamen illud non suscipit, qui ad secundas nuptias migrat. Post haec autem de ecclesia egressi coronas in capitibus gestant, quae semper in ecclesia ipsa sunt solitae reservari. Et ita festis nuptialibus celebratis, ad ducendam individuam vitam Domino disponente de caetero diriguntur. Haec sunt jura nuptiarum, haec sunt praeter alia quae nunc ad memoriam non occurrunt [forte, nobis occurrunt, HARD.] pacta conjugiorum solemnia: peccatum autem esse, si haec cunta in nuptiali foedere non interveniant, non dicimus, quemadmodum Graecos vos astruere dicitis, praesertim cum tanta soleat arctare quosdam rerum inopia, ut ad haec praeparanda nullum his suffragetur auxilium; ac per hoc sufficiat secundum leges solus eorum consensus, de quorum conjunctionibus agitur. Qui consensus si solus in nuptiis forte defuerit, caetera omnia etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur, Joanne Chrysostomo magno doctore testante, qui ait (hom. 32 in Matth.): Matrimonium non facit coitus, sed voluntas. Jam vero sciscitamini, si muliere propria defuncta, possit vir alteram ducere, scitote per omnia posse, Paulo egregio praedicatore consilium dante, qui dicit (I Cor. VII): Dico autem non nuptis, et viduis, bonum est illis si sic maneant, sicut et ego: quod si se non continent, nubant; et iterum: Mulier, inquit, alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult nubat: tantum in Domino. Quod enim de muliere sanxit, et de viro intelligendum est, quia e contra saepe sancta Scriptura de viro loquitur: sed et de muliere nihilominus dicere subintelligitur. Ecce enim dicimus: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. I), etc.; et iterum: Beatus vir qui timet Dominum (Psal. CXI), ubi non solum virum, sed et feminam, quae non abiit in consilio impiorum, et quae timet Dominum beatam esse non immerito credimus. IV. Quot temporibus vel diebus in circuitu sit anni a carnibus abstinendum, nunc vobis qui rudes estis, et in fide quodammodo parvuli, superflue ducimus exponendum: verum interim in diebus jejuniorum, in quibus per abstinentiam et lamentum poenitentiae praecipue Domino supplicandum est, modis omnibus est a carnibus abstinendum. Quoniam licet omnibus orare et abstinere conveniat, jejuniorum tamen temporibus amplius abstinentiae inservire oportet, videlicet, ut qui se sciverit illicita perpetrasse, secundum sacra decretalia in his etiam a licitis se quibusdam abstineat, quadragesimali videlicet tempore, quod est ante Pascha; jejunio post Pentecostem, jejunio ante solemnitatem Assumptionis sanctae Dei genitricis, et semper virginis dominae nostrae Mariae; necnon jejunio ante natalis Domini nostri Jesu Christi festivitatem: quae jejunia sancta Romana suscepit antiquitus et tenet Ecclesia. In sexta vero feria omnis hebdomadae, et in cunctis vigiliis insignium festivitatum a carnium esu cessandum et jejuniis incumbendum, ut veraciter cum psalmographo dici valeat: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX). Si quis vero vestrum aliis voluerit forte diebus a carnibus abstinere, non sunt prohibendi: quoniam quanto quis hic in lacrymis magis seminaverit, tanto amplius in gaudio messurus est in vita aeterna. Nos tamen vobis, qui, ut praetulimus, adhuc rudes estis, et lacte tanquam parvuli nutriendi, non grave potuimus jugum donec ad solidum cibum veniatis imponere. Verum sicut hoc interim cavemus, ita ut prohibita non contingatis modis omnibus admonemus: protoplasti quippe solum pomum gustando vetitum de paradisi amoenitate propulsi sunt. V. Quarta feria quamvis e caeteris diebus praeter sextam feriam sit amplius moeroribus operandum, pro eo quod Dominus ipso jam die in corde terrae, id est Judae traditoris, quodammodo sepultus erat, dum hunc ipse morti tradere meditabatur: tamen si vestrum quis eodem die vult, potest omnino carnes comedere, nisi forte sibi aut a sacerdote esset interdictum, quoniam scriptum est: Melius obedientia, quam sacrificium (I Reg. XV); aut ipsam feriam inter dies jejuniorum evenire contigerit: quoniam Jonathas indictum a patre jejunium modicum mellis gustando violans, ad occidendum ab ipso patre quaesitus est: aut certe ipse se voto ipso die carnes non comesturum constrinxerit, quoniam scriptum est: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV). Sexta vero feria passionem Dominicam, et apostolorum moestitiam recolentes, ab omnium carnium epulis, et pinguedine gustus noster arcendus est, praeter si nativitas Domini et epiphaniorum ejus, aut festivitas beatae Matris Domini et intemeratae Virginis Mariae, seu apostolorum principum Petri et Pauli, atque sancti Joannis Baptistae, ceu beati Joannis evangelistae, necnon et clavigeri coeli germani, Andreae scilicet apostoli, quin etiam et beati Stephani protomartyris ipso die fortassis evenire contigerit. Nam quod sancta Ecclesia, ut fidelis anima in festivitate eorum jejunia, vel abstinentias quae non sunt perpetuo voto propositae, solvere debeat, Dominus testatur in Evangelio dicens: Mulier cum parit tristitiam habet; cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae, propter gaudium, quia natus est homo in mundum (Joan. XVI): mulierem dicit sanctam Ecclesiam. Sicut enim mulier nato in hunc mundum homine laetatur, ita Ecclesia in vitam futuram fidelium populo migrante digna exsultatione repletur; pro qua ejus nativitate multum laborans et gemens in praesenti quasi parturiens dolet: nec novum debet cuiquam videri, si natus dicitur qui ex hac vita migraverit: quomodo enim usitato more dicitur nasci, quando quis ex utero materno procedens in hanc lucem exit; sic quoque jure natus appellari potest quilibet ab hujus saeculi tenebris ad lumen pertingens viventium: pro qua ergo re apte consuetudine tenetur ecclesiastica, ut solemnes beatorum martyrum, vel confessorum Christi dies, quibus de hoc mundo ad regionem migravere vivorum, nuncupentur natales, sed et eorum solemnia non funebria tanquam morientium, sed ut pote in vera vita nascentium natalitia vocitentur. Ergo si tunc nati sunt utique Deo, cui omnia vivunt, in cujus manu justorum animae positae sunt, quando visi sunt oculis insipientium mori, mulier sancta jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum, id est in lucem aeternam: quod si de ejus nativitate laetatur, non jejuniis, non abstinentiis, non denique ullis debet ipso vacare die moeroribus. Quamvis in hac valle lacrymarum semper lugendum sit, et donec perveniatur ad illam angelorum festivitatem, semper moeroribus insistendum: quoniam etsi hic solemnitas agitur, non tamen continua, sed momentanea est, quae vix aliquando sine dolore perficitur. VI. Porro dicitis, quod affirment Graeci dicentes, quod nullo modo in quarta et sexta feria balneari debeatis, de quo id nos e contra consulentibus respondemus, quod beatus papa Gregorius, et Anglorum gentis apostolus Romanis de Dominico die sermone quodam habito praedicasse legitur (Epist. lib. II, ep. 3): Etenim ad me perlatum est, vobis a perversis hominibus esse praedicatum, ut Dominico die nullus debeat lavari, et quidem si pro luxu animi, atque voluptate quis lavari appetit, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedimus: si autem pro necessitate corporis, hoc nec Dominico die prohibemus; scriptum quippe est: Nemo carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. VIII): et rursum scriptum: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII). Qui igitur carnis curam in concupiscentiis fieri prohibet, profecto in necessitatibus concedit. Nam si Dominico die corpus lavare peccatum est, lavari ergo die eodem nec facies debet. Si autem hoc in corporis parte conceditur, cur hoc exigente necessitate toto corpori negetur? Itaque quod hic praesul eximius, et suavissimus doctor in Dominico die, qui caeteris diebus venerabilior est, concessit: nos quoque in quarta et sexta feria non negamus, hanc videlicet discretionem servantes, ut siquidem pro luxu animi atque voluptate quis lavari appetat, hoc fieri nec reliquo quolibet die concedamus. Si autem pro necessitate corporis, hoc nec quarta, nec sexta feria prohibeamus. VII. Sciscitamini praeterea, si liceat crucem Domini cum reliquiis mundo sive immundo hanc habenti osculari, vel portare; quod ei qui mundus est, omnino licet; nam in osculo quid nisi amor, quo quisque circa ea flagrat, innuitur? in deportatione vero ejus quid nisi mortificatio carnis, vel compassio proximorum exprimitur? siquidem hanc et Dominus bajulare praecepit, sed in mente; verum et cum corpore gestatur, ut et mente gestari debeat facilius admonetur; crux quippe a cruciatu dicitur, et ut praefatus exponit antistes, duobus modis crucem Domini bajulamus, cum aut per abstinentiam carnem afficimus, aut per compassionem proximi, necessitatem illius nostram putamus. Igitur crucem Domini, passionem ejus venerantes, osculamini; et pro ejus amore, si necessitas exigit, eadem cogitatione armamini; portate eam, sed cum summa reverentia, et corpore et corde mundissimo, ita ut a mente vestra nunquam decidat, id est, ut et per abstinentiam carnem semper afficiatis, et per compassionem necessitatem proximorum vestram putetis. Qui enim dolorem exhibet in aliena necessitate, crucem portat in mente. Immundum autem hanc portare nullo pacto permittimus; scriptum quippe est: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII). Nullum vero Domini vas sacratius est cruce Dominica, quae ipsum portare Dominum meruit. Osculari autem eam immundo non licet: quoniam eo ipso quod immundus est, ipse testis est quam mortificationem carnis non diligat; ergo quam non amat nec osculetur, ne forte de eo dicatur quod de reprobis a Domino per prophetam increpatorie dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX; Matth. XV); et Psalmista: Dilexere, inquit, eum in ore suo, et in lingua sua mentiti sunt (Psal. LXXVII). De reliquiis vero sanctorum eadem dicimus, quorum corpora templa et vasa fuere suntque Dei, quibusque ad omnia bona opera tanquam organis sanctus usus est, quando voluit, Spiritus. VIII. Ergo praemissa digna reverentia, si munditia mentis et corporis comitatur, etiam quadragesimali tempore, de quo speciali consultatione percunctati estis, crucem Domini et portare et superiori regula custodita licet cum libuerit osculari; sed et tunc maxime, atque ibi, quando et ubi antiqui hostis vel pugnae vel insidiae praecipue formidantur. IX. Corpori et sanguini Dominico quotidie in quadragesima majori si deberetis communicare consulitis: quod ut fiat, Dominum omnipotentem suppliciter exoramus, et vos omnes vehementissime exhortamur, si tamen mens in affectu peccandi non sit, vel si hanc non de criminalibus peccatis conscientia impoenitens, vel non reconciliata fortassis accuset, vel si fratri discordanti quis vestrum suo vitio reconciliatus minus existat. Nam quem de horum aliquo conscientia mordet, gravari tanto munere potius quam remedium consequi quodlibet arbitramur: Judicium enim sibi, secundum Apostolum, manducat et bibit (I Cor. XI). Verum de hoc, et de his qui ecclesiam quidem intrant, nec tamen facta oblatione communicant, sacri canones forte sufficienter enuntiant, qui antistiti vestro sunt, qui Deo vobis auctore per mediocritatem nostram ordinandus est, tribuendi, et ab eo sacerdotibus, qui claves tenent scientiae, duntaxat aperiendi, et vobis nihilominus, in quibus opus est et minime prohibetur, insinuandi. Interim tantum quadragesima, quam mos Ecclesiae majorem appellat, omni est die servato superiori tenore communicandum. Quoniam semper est orationi vacandum, et sacrificiis fidelium concurrendum, et illud propheticum, quo dicitur: In die jejunii vestri invenitur voluntas vestra (Isa. LVIII), jugiter ad memoriam revocandum. Si enim ex consensu conjugatorum etiam alio forte mundo corpore tempore vacatur orationi, quanto potius isto, quo Deo etiam carnis nostrae decimas damus, quo ipsum in abstinentia Dominum imitamur, quo non solum illicita, verum etiam multa a nobis quoque licita merito resecamus, omni est voluptati renuntiandum? et ut licenter orationi vacetur, castitati mentis et corporis incumbendum? X. Nosse cupitis, si liceat alicui Sabbato, vel Dominico die laborationem aliquam exercere. De hoc saepe memoratus sanctus papa Gregorius Romanos alloquens ait (Epist. lib. XI, ep. 3): Pervenit ad me quosdam perversi spiritus homines prava inter vos aliqua, et sanctae fidei adversa seminasse, ita ut die Sabbati aliquid operari prohiberent. Quos quid aliud nisi antichristi praedicatores dixerim? qui veniens diem Sabbatum atque Dominicum ab omni faciet opere custodiri: quia enim mori se et resurgere simulat, haberi in veneratione vult diem Dominicum; et quia judaizare populum compellit, ut exteriorem legis ritum revocet, et sibi Judaeorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum. Hoc enim quod per prophetam dicitur: Ne inferatis onera per portas vestras die Sabbati (Jer. XVII), tandiu teneri potuit, quandiu legem licuit juxta litteram custodiri. At postquam gratia omnipotentis Dei Domini nostri Jesu Christi apparuit (Tit. II), praecepta legis, quae per figuram dicta sunt, juxta litteram servari non possunt. Nam si quis dicit hoc de Sabbato esse servandum, dicat necesse est etiam carnalia sacrificia persolvenda; dicat praeceptum quoque de circumcisione corporis adhuc usque retinendum. Sed contra se Paulum apostolum audiat dicentem: Si circumdamini, Christus vobis nihil prodest (Gal. V). Nos itaque quod de Sabbato dictum est spiritaliter accepimus, spiritaliter tenemus. Sabbatum enim requies dicitur: verum autem Sabbatum ipsum Redemptorem nostrum Jesum Christum Dominum habemus; et qui lucem fidei ejus cognoscit, si peccatum concupiscentiae ad mentem per oculos trahit, in die Sabbati onera per portas introducit. Non ergo in die Sabbati onera per portas introducimus, si in Redemptoris nostri gratia constituti pondera peccati ad animam per sensus corporeos non trahamus. Nam idem Dominus ac Redemptor noster multa in die Sabbati legitur operasse, ita ut Judaeos reprehenderet dicens: Quis vestrum bovem, aut asinum suum non solvit in die Sabbati, et ducit adaquare? (Luc. XIV.) Si ergo ipsa per se Veritas non custodiri juxta litteram sabbatum praecepit, quisquis otium Sabbati secundum legis litteram custodit, cui alteri nisi ipsi Veritati contradicit? Dominico vero die a labore terreno cessandum est, atque omni modo orationibus insistendum; ut quod negligenter per sex dies agitur, per diem resurrectionis Dominicae precibus expietur. XI. In quorum apostolorum vel martyrum seu confessorum, atque virginum diebus festis a labore terreno recedere debeatis, inquiritis. In solemnitatibus utique beatae Mariae Virginis, et sanctorum duodecim apostolorum, ac evangelistarum, atque praecursoris Domini Joannis, et sancti Stephani primi martyris, necnon et in eorum sanctorum natalitiis, quorum apud vos, Deo favente, memoria celebris, et dies festivus habebitur. Sane sciendum est, quoniam idcirco in diebus festis ab opere mundano cessandum est, ut liberius ad ecclesiam ire, psalmis et hymnis et canticis spiritalibus insistere, orationi vacare, oblationes offerre, memoriis sanctorum communicare, ad imitationem eorum assurgere, eloquiis divinis intendere, eleemosynas indigentibus ministrare valeat Christianus. Quae omnia si quis negligens, orationi tantum vacare voluerit [forte, noluerit, HARD.], et ad caeteras mundi vanitates licitos labores converterit, melius illi fuerat ipso die beati apostoli Pauli praeceptis obaudiens laborare manibus suis, ut haberet unde tribueret necessitatem patientibus, quemadmodum ipse, qui licet Dominum ordinasse dicat, ut qui Evangelium annuntiaret, de Evangelio viveret, non tamen usus est hac potestate, sed manibus suis laborabat, ne quem eorum quibus Evangelium praedicabat gravaret (I Cor. IV). XII. Quod interrogatis, utrum liceat in festivitatibus sanctorum judicium peragi, et utrum eadem die debeat homo, si dignus fuerit, ad mortem judicari? sciendum quoniam in his festivitatibus, in quibus superius ab omni opere mundano cessandum esse monstravimus, multo magis a saecularibus negotiis, et adhuc a mortibus abstinendum fore decernimus: quoniam quamvis utrumque fortasse sine culpa valeat exerceri, quando tamen his quae Dei sunt, arctius homo debet haerere, quae mundi sunt a se convenit penitus resecare: praecipue cum eo die ad militiam divinam accedens homo, implicari non debeat negotiis saecularibus (II Tim. II): et ob reverentiam tantae solemnitatis non oporteat in medium deferri, nisi unde omnibus gaudium, pax et spiritalis laetitia generetur. Verum his praelibatis, quibus diebus praeter hos nulla sint judicia saecularia exercenda, lex vos affatim edocebit. XIII. Inter quaestiones vero et consulta leges vos mundanas postulare perhibetis; de qua re nos codices quos necessarios vobis ad praesens esse considerare potuissemus, libenti mitteremus animo, si quem penes vos esse comperissemus, qui hos vobis interpretari potuisset: si quos autem de mundana lege libros missis nostris dedimus, cum reversi fuerint, nolumus ibi relinqui, ne forte quislibet eos vobis perverse interpretetur, aut falsitate qualibet violet. XIV. Praeterea indicatis, quod quidam Graecus mentiens fateretur se presbyterum esse, cum non esset, ac per hoc plurimos in vestra patria baptizasset. Cum ergo vos inspiratione Dei cognovissetis, quod non esset presbyter, judicaveritis, ut amitteret aures et nares, et acerrimis verberibus caederetur, et ex vestra patria pelleretur. Ecce impletum est in vobis, ignoscite nobis, quod de quibusdam Apostolus clamat (Rom. X), quod habent zelum Dei, sed non secundum scientiam, nam licet ille male fecerit, si mentitus est, vos tamen in hoc zelum quidem pium, sed minus cautum habuistis: quoniam quamvis ipse se sacerdotem esse simulaverit, simulatio tamen ejus salutem plurimis contulit. Siquidem diversi fuere qui diverso modo Christum, sed non propter Christum annuntiabant: sed sive occasione, sive quomodocunque hunc annuntiarent, hos tantum non [forte, hos tamen non, HARD.] prohibebat Apostolus, qui solum ut Christus annuntiaretur, plurimum satagebat: quia enim Christus ordinaverat, ut qui Evangelium annuntiaret, de Evangelio viveret, si multi idcirco Christum praedicabant, ut commoda terrena acquirerent, ergo non erat Christus in causa, sed avaritia: rursus quia multi Evangelii praedicatores a fidelibus magnis honoribus efferebantur, nonnulli ideo Christum praedicabant, ut similia et ipsi perciperent: ergo non erat Christus in voto, sed invidia. Sed nemo istorum prohibitus est, quominus per hos Christus annuntiaretur, nimirum cum Judas inter caeteros apostolos a Domino missus, et miracula fecerit, et Christum annuntiaverit, et in nomine ejus multos baptizaverit. Itaque ut sedis apostolicae praesul scribit Anastasius, non quaeritur quis, vel qualis praedicet, sed quem praedicet (Anast. II, in epist. ad Anast. imp.). XV. Porro interrogatis, utrum homines illi qui hoc ab illo baptisma receperunt, Christiani sint, an iterum baptizari debeant. Sed in nomine summae ac individuae Trinitatis baptizati fuere, Christiani profecto sunt, et eos a quocunque Christiano baptizati sunt, iterato baptizare non convenit; quoniam, ut jam nominatus Anastasius apostolicus pontifex ad coaequivocum suum scribit Augustum; et baptismum, quod procul sit ab ecclesia, sive ab adultero, vel a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum; quia vox illa quae sonuit per columbam, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur, ac dicitur: Hic est qui baptizat (Joan. I). Si igitur quamvis baptismum ab adultero, vel fure datum fuerit, ad percipientem tamen munus pervenit illibatum; quam ob rem non illibatum, et sine ulla iteratione subsistat, quod quilibet mundamus homo tribuit, et nescimus qua intentione se presbyterum fingens? et certe Acacius Constantinopolitanus quondam episcopus, se sacerdotem fingebat, cum fuerit a Felice papa Romano damnatus: sed quid jam dictus de eo praesul Anastasius dicat, audiamus; ait enim inter alia (Ibid.): Cum sibi sacerdotis nomen Acacius videlicet vindicaverit condemnatus, in ipsius vertice superbiae tumor inflictus est, quia non populus, qui ministeriis donum ipsius sitiebat, exclusus est: sed anima sola, quae peccaverat, justo judicio proprie erat obnoxia: quod itaque numerosa Scripturarum testatur instructio, et revera quia secundum famosissimum Apostolum neque qui plantat, id est catechizat; neque qui irrigat, id est baptizat, est aliquid; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). Et ideo malus bona ministrando non aliis, sed sibi detrimenti cumulum ingerit, ac per hoc certum est, quia quos ille Graecus baptizavit, nulla portio laesionis attingit, propter illud: Hic est qui baptizat, id est Christus, et iterum: Deus incrementum dat, subauditur, et non homo. XVI. Vos qui sic personam illam judicastis, investigatis, si debeatis hinc poenitentiam agere: utique denique omne peccatum poenitentia, quae non nisi, Dei gratia comitante, proficit, diluitur. Nam Dominus primum Petrum respexit, et tunc Petrus ad lacrymas sese convertit. Peccatum autem vos in illum hominem perpetrasse manifestum est. Primo quidem, quoniam quantum nos comprehendere possumus, nondum clare patuit eumdem hominem non esse presbyterum, et scriptum est: Nolite judicare ante tempus (I Cor. IV). Secundo, quoniam etsi se finxit esse quod non erat, non tamen fecit quod factum Deo vel fidelibus ejus non placeat: praecipue cum in ea gente, in qua usque ad illud tempus nulla recta fides, nulla vera religio colebatur, sibimet ostium multos lucrandi divinitus videret apertum, et ille forsitan anhelaret plurimos ad tantum donum perducere, in quo se Deum senserat misericorditer adjuvare. Denique si David esse se furiosum finxit (I Reg. XXI), ut suam tantum salutem operari potuisset, quam noxam contraxit, qui tot hominum multitudinem quoquomodo de potestate diaboli, et aeternae perditionis abstraxit? maxime cum se sacerdotem simulaverit, non tamen in baptizando egit quod praeter sacerdotem in tam evidenti necessitate agere nullum oportet: presbyterum vero, ut opinamur, idcirco se finxit esse; quoniam jam senserat vobis fuisse suasum, quod baptizandi ministerium non nisi presbyteris tantum esset indultum. Tertio, quoniam etsi in ista simulatione valde fuit culpabilis, in tot hominibus conversis satis exstitit laudabilis. Quarto, quia etsi poena dignus erat, non tamen debuisset modum ultionis excedere, nec in unum hominem tot, et tam crudelia detrimenta congerere: cum dimissis ei naribus, et auribus propriis, sufficeret ad poenam illi repulsio a patria vestra, quam cum detruncatione membrorum judicantibus vobis expertus est. XVII. Igitur referentes, qualiter divina clementia Christianam religionem perceperitis, qualiterque populum vestrum baptizari omnem feceritis: qualiter autem illi postquam baptizati fuere, insurrexerint unanimiter cum magna ferocitate contra vos, dicentes, non bonam vos eis legem tradidisse, volentes etiam vos occidere, et regem alium constituere, et qualiter vos, divina cooperante potentia, adversus eos preparati, a maximo usque ad modicum superaveritis, et manibus vestris detentos habueritis, qualiterque omnes primates eorum, atque majores cum omni prole sua gladio fuerint interempti; mediocres vero, seu minores nihil mali pertulerint, de his nosse desideratis qui vita privati sunt, utrum ex illis peccatum habeatis, quod utique sine peccato evasum non est; nec sine culpa vestra fieri potuit, ut proles, quae in consilio parentum non fuit, nec adversus vos arma sustulisse probatur, innocens cum nocentibus trucidaretur. Nam hinc psalmista, postquam dixerat: Non sedi in consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo: odivi congregationes malignorum, et cum impiis non sedebo; paulo post deprecans Dominum ait: Ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam (Psal. XXV). Hinc Dominus per Ezechielem prophetam perhibet dicens (cap. XVIII): Ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quae peccaverit, ipsa morietur. Et post pauca de patre dicit: Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis, super montem non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit, et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento, a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet: pater ejus quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua, et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius et judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vita vivet. Anima quae peccaverit ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Quamvis et de parentibus qui comprehensi sunt, mitius agere debueritis, scilicet ut pro Dei amore, qui eos in manus vestras tradiderat, vitam illis reservaretis, quatenus in oratione Dominica Deo prompte dicere valeretis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Sed etsi illos reservare potuistis, qui bellando interiere, et minime vivere permisistis, nec salvare voluistis, non consulte prorsus egistis; scriptum quippe est: Judicium erit sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam (Jac. II). Et per supra nominatum prophetam Dominus: Nunquid, ait, voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? (Ezech. XVIII.) Verum quia zelo Christianae religionis, et ignorantia potius quam alio vitio deliquistis, poenitentia subsequente per Christi gratiam indulgentiam de his et misericordiam consequimini. XVIII. Scire vos velle significatis, quid de his qui legem Christianam respuunt agere debeatis: in quo notandum est, quoniam omnis homo sicut per alterius culpam, id est Adae, contraxit unde purgatione per aquam baptismatis egeat; ita cum ad fidem promittendam ad regenerationis occurrit undam, alium eligit quodammodo patrem, spiritualem videlicet, a quo susceptus instruatur, et omni custodia muniatur, et tanquam depositum quoddam lectori ecclesiae repraesentetur. Praeterea qui fidem respuit quam promisit, ab illo a quo susceptus est, et qui fidei ejus interventor exstitit, debet per omnia revocari. Jam vero si non audierit eum quem ipse pro se dederat vadem, dicendum est Ecclesiae, a qua majori studio ad ovile proprium ovem reduci convenit quae erravit; et ut ad viam veritatis, quae Christus est, redeat, modis omnibus revocari; siquidem ab ea tanquam a matre, tanquam a magistra suadendum est illi quatenus videat: quoniam apostatam spiritum imitatus est, de quo scriptum est, quod in veritate non steterit (Joan. VIII). Consideret etiam quod Petrus princeps apostolorum clamat: Si enim refugientes, inquiens, coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus: melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Contigit enim eis illud proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II; Prov. XXVI; Matth. XVIII). Porro si nec Ecclesiam audierit, sit omnibus revera sicut ethnicus, id est gentilis, ac per hoc jam merito per potestates exteras tanquam extraneus opprimatur. Denique certum est, quoniam saepe Deus concitat potestates adversus abnegatores Christi, adversus desertores baptismi: et idcirco nemo miretur, quia Deus concitat, ut ponant cervices, et humiliati redeant ad Ecclesiam: quia et Agar cum discessisset a domina sua occurrit ei angelus, et dixit ei: Quid est, Agar ancilla Sarae? Revertere ad dominam tuam (Gen. XVI). Ad hoc ergo qui hujusmodi est affligitur, ut revertatur, atque utinam revertatur, quia cum fratribus haereditatem promissam recipiet: nam nisi moverentur potestates Christianae adversus hujusmodi; quomodo rationem redderent de imperio suo Deo? quippe cum pertineat hoc ad reges saeculi Christianos, ut temporibus suis pacatam et sine diminutione velint servari matrem suam Ecclesiam, unde spiritaliter nati sunt. Siquidem Nabuchodonosor rex, qui statuam suam erexerat, et ad eam adorandam omnes coegerat, laudibus trium puerorum de igne liberatorum commotus dixisse legitur: Et ego ponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra; et quicunque dixerit blasphemiam in Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem (Dan. III). Si ergo sic saevit rex barbarus, ne blasphemetur Deus Israel, quia potuit tres pueros de igne temporali liberare; quanto potius saevire debent reges Christiani, quia Christus abnegatur et irridetur, a quo non tres pueri tantum, sed et orbis terrarum cum ipsis regibus a perpetuis ignibus liberatur? Nam qui illis mentiri, vel esse infideles convincuntur, aut vix aut nunquam ab eis vivere profecto sinuntur: et quomodo non indignentur, et saeviant, quando vident Christum, qui est Rex regum, et Dominus dominantium, ab hominibus abnegari, illudi, et ei fidem promissam non custodiri? Zelentur itaque zelo Dei, quia seipsos per Christum recolunt liberatos a gehenna magis quam ille qui attendit tres pueros ereptos a flamma. XIX. Quid jure de his faciendum sit, qui ad occidendum regem insurrexerint, venerandae leges, quas scripto mittemus, vos affatim edocebunt. Verumtamen hoc in arbitrio regis manet, qui non semel tantum, sed et septuagies septies debet peccatum dimittere, juxta quod Dominus in Evangelio sancto Petro mandavit: Nam cui plus dimittitur, plus diligit; et quemadmodum Evangelium docet, rex decem millia talenta, id est multa et immania peccata servo non dimitteret, si ipse conservo suo centum denarios, id est minora dimittere noluisset (Matth. XVIII; Luc. VII). XX. Quid de homine libero judicandum sit, qui de patria sua fuga lapsus fuerit, si comprehendatur? nihil utique, nisi quod leges decernunt. Verumtamen multos sanctorum de patria sua exisse, et in alia celebrius veneratos fuisse, sacrae produnt historiae; sed aliis non existentibus causis ob solum exitum nunquam culpabiles judicatos exstitisse, ni fallor, inveni, praesertim cum Abrahae patri nostro divina voce dicatur: Egredere de terra, et de cognatione tua (Gen. XII): et nonnulli Patrum nostrorum exsules per plurimos annos in terra non sua habitaverint; alioquin liber non est, si de patria sua quis non audet egredi. Porro si liber est, et jure nullius conditionis nexibus tenetur obstrictus, non fugit, sed exit de patria sua, quemadmodum et Abrahae, non Fuge, sed Exi de terra tua dicitur; quod quia fecit obediens, nemine judicante, poenam quamlibet protulit [forte, pertulit, HARD.]. XXI. Si servus a domino fugiens recesserit, si comprehensus fuerit, ignoscendum est ei: alias autem legum scita non transcendantur in eo. Verumtamen semper illud apostoli Pauli prae oculis habeatur salubris admonitionis dicentis: Domini quod justum est et aequum servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo (Coloss. IV); et alibi, cum servis ut obedirent dominis carnalibus praecepisset, adjunxit: Scientes, inquiens, quod unusquisque vestrum quodcunque fecerit bonum, hoc consequetur a Domino, sive servus, sive liber; et vos domini eadem facite ad illos remittentes minas, scientes quia et vester et eorum Dominus in coelis est, et personarum acceptio non est apud Dominum (Ephes. VI). XXII. Circa hos qui, quando ad pugnam contra hostes proceditis, fugam arripiunt, si non misericorditer praeveniat compassio, saltem legum temperetur severitas. XXIII. De his quibus jussum est contra hostes progredi, et jussioni parere contemnunt, eadem suademus. XXIV. Quid parricida, id est qui patrem vel matrem occidit, vel etiam qui fratrem, aut sororem interficit, pati debeat, leges indicant; porro si ad ecclesiam confugerit, id quod episcopus loci vel sacerdos, qui ab illo constitutus est, providerit, agendum decernimus. XXV. Consuetudinis esse patriae vestrae perhibetis, semper custodes inter patriam vestram, et aliorum juxta terminos invigilare: et si servus, aut liber per eamdem custodiam quocunque modo fugerit, sine omni intermissione custodes pro ea interimuntur, deinde percontamini, quid nos inde judicemus; et de hoc in legibus est requirendum. Verumtamen absit a mentibus vestris, ut tam impie jam judicetis, qui tam pium Deum et Dominum agnovistis: praesertim cum magis oporteat, ut sicut hactenus ad mortem facile quosque pertraxistis, ita deinceps non ad mortem, sed ad vitam quos potestis nihilominus perducatis. Ita ut quemadmodum beatus apostolus Paulus prius persecutor, et contumeliosus, et spirans minarum et caedis in discipulos Domini (Act. IX), posteaquam misericordiam consecutus est, divina revelatione conversus, non solum minime cuilibet mortis poenam intulit, verum etiam anathema esse optabat pro fratribus (Rom. IX), et libentissime impendere, et superimpendi paratus erat pro animabus fidelium (II Cor. XII): ita et vos postquam electione Dei vocati, et lumine ipsius illuminati estis, non jam sicut prius mortibus inhiare, sed omnes ad vitam tam corporis, quam animae debetis omni occasione inventa procul dubio revocare, et sicut vos Christus de morte perenni, qua detinebamini, ad vitam aeternam reduxit, ita ipsi non solum innoxios quosque, verum etiam et noxios a mortis exitio satagite cunctos eruere, secundum illud sapientissimi Salomonis: Erue eos qui ducuntur ad mortem; et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses (Prov. XIV). XXVI. De his qui proximum, id est consanguineum suum, ut est fratrer, consobrinus, aut nepos, trucidaverint, venerandae leges proprium robur obtineant. Sed si ad ecclesiam convolaverint, mortis quidem legibus eruantur: poenitentiae vero, quam antistes loci, vel presbyter consideraverit, absque dubio submittantur: Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII). XXVII. De his qui socium suum morti tradiderint, id ipsum quod supra decernimus. XXVIII. De eo qui ad uxorem alterius comprehensus fuerit, quid judicandum sit, lectis legibus reperietis. Jam vero si ad ecclesiam adulter confugerit, judicandum ab episcopo fore decernimus, quod sacros constat diffinisse canones, vel sanctos apostolicae sedis praesules clarum est statuisse. XXIX. Similiter et de eo censemus, qui ad proximam sanguinis sui ingreditur; verum hujus tanti piaculi lepram melius ad sacerdotis considerationem, et judicium profecto dirigimus. XXX. De eo qui nolens hominem interfecerit, id statuimus quod sacrae regulae statuant, quas episcopum vestrum apud se penes vos positum prae manibus oportet semper habere. XXXI. Circa fures animalium si non misericordia, saltem legum edicta serventur. XXXII. Similiter de his qui virum aut feminam rapuerint, permittimus. XXXIII. Quando praelium inire soliti eratis, indicatis vos hactenus in signo militari caudam equi portasse, et sciscitamini quid nunc vice illius portare debeatis; quid aliud utique, nisi signum sanctae crucis? Ipsum est enim quo Moyses mare divisit, et Amalec interfecit (Exod. IV), quo Gedeon Madianitas superavit (Judic. VII); et Christus Dominus noster diabolum, qui habebat mortis imperium, non solum superavit, sed et prostravit; ipsum est signum quod portamus in frontibus nostris: ipso a cunctis defendimur hostibus, et ab omnibus munimur incursionibus. Hoc est signum fidei, et ingens horror diaboli, quo Christiani principes in necessitatibus suis semper utuntur, et reges veram religionem sectantes saepe celebres Christo propitio triumphos de hostibus operantur. Sed ut manifestius sciatis, quid pro illa equina cauda in signum debeatis militare convenientius, cum in apparatum belli proceditis, portare; pauca de Constantini actibus memoranda ducimus, qui piissimus Romanorum exstitit imperator, et Christianitatis famosissimus omnium propagator. Ille quippe cum adversus Maxentium urbis Romae tyrannum exercitum duceret, erat quidem jam tunc Christianae religionis fautor, nondum tamen, ut est solemne nostris initiari, signum Dominicae passionis acceperat. Cum igitur multa secum de instantis praelii necessitate pervolvens iter ageret, utique ad coelum saepius elevaret [forte deest oculos], et inde sibi divinum precaretur auxilium, vidit per soporem ad orientis partem in coelo signum crucis igneo fulgore rutilare; cumque tanto visu fuisset exterritus, ac novo perturbaretur aspectu, astare sibi vidit angelos dicentes: Constantine, in hoc vince: tum vero laetus redditus, et de victoria jam securus, signum crucis, quod in coelo viderat, in sua fronte designat, et hoc in militaria vexilla transformat, ac labarum, quem dicunt, in speciem Dominicae crucis exaptat; et ita armis et vexillis religionis instructus adversus impiorum arma proficiscitur, et sine cruore Romani populi, ut ipse Deum precabatur, Maxentio in flumen demerso, de tyranno mirifice triumphavit. XXXIV. Praeterea consulitis, si debeatis, quando nuntius venerit ut ad praeliandum pergatur, mox proficisci: an sit aliqua dies, in qua non oporteat ad praeliandum exire? in quo respondemus: Non est ulla dies in quibuscunque negotiis incipiendis, vel exercendis penitus observanda, praeter (si nimia non urgeat necessitas) supra memoratos dies celeberrimos, et omnibus venerabiles Christianis; non quo vel in his tale quid fieri prohibeatur, cum non sit in diebus spes nostra ponenda, nec a diebus, sed a Deo solo vivo et vero salus omnis penitus exspectanda: sed quo, si inevitabilis necessitas non est, vacandum est in his solito studiosius orationi, et tantae festivitatis mysteria frequentanda; nam cum Hebraei quondam Sabbatum observantes noluissent contra hostes suos die sabbatorum arma sustollere, et Deus omnipotens quod in se tantum, et non in observantia dierum spes esset et fortitudo locanda, voluisset ostendere; occisi sunt ex iis mille viri, ita ut superstites poenitentia ducti invicem dicerent: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecere, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris, et justificationibus nostris, citius disperdent nos a terra (I Mach. II). XXXV. Refertis quod soliti fueritis, quando in praelium progrediebamini, dies et horas observare, et incantationes, et joca, et carmina, et nonnulla auguria exercere; et instrui desideratis, quid nunc vobis agendum sit: de quo nos necessario vos instrueremur, nisi super hoc vos divinitus instructos contueremur: super divinum enim fundamentum nos aedificare quidquam non possumus. Igitur cum in praelium proficisci disponitis, quod ipsi commemorastis, agere in Dei nomine non omittere, id est ad ecclesias ire, orationes peragere, peccantibus indulgere, missarum solemniis interesse, oblationes offerre, confessionem delictorum sacerdotibus facere, reconciliationem et communionem percipere, carceres aperire, vincula dissolvere, et servos et praecipue confractos et debiles, atque captivos libertati donare, ac indigentibus eleemosynas erogare; quatenus impleatur quod Apostolus admonet dicens: Omne quodcunque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu (Col. III). Nam illa, quae commemorastis, id est diei et horae observationes, incantationes, joca, et iniqua carmina, atque auguria, pompae ac operationes diaboli sunt, quibus, Deo gratias, jam in baptismate abrenuntiastis, et haec cum vetere homine et actibus ejus quando novum induistis, omnino deposuistis. XXXVI. Si die Dominico vel caeteris festis diebus, quando necessitas urget, liceat ambulare, vel ad bellandum procedere? ex trigesimo quarto capitulo harum responsionum nostrarum potestis advertere. XXXVII. Libros quos vobis ad praesens necessarios esse consideramus, sicut poscitis, animo gratanti concedimus et plures, Deo largiente, praestare desideramus. XXXVIII. Dicitis quod quando in castris estis, orationem perfectam, et congruam facere nequeatis, ac per hoc exponi cupitis quid agere debeatis: unde nos contra suademus, ut quanto plus hostes saeviunt, et necessitas vel tribulatio incumbit, tanto instantius orationi operam detis. Nam patres nostri plus orando, quam pugnando victores fuere, et voti compotes plus precibus, quam praeliis exstiterunt. Denique Moyses orabat, et Josue pugnabat, sed plus ille vincebat orando, quam iste pugnando; aptius ergo ab armis, quam ab oratione vacandum est. XXXIX. De consanguinitate generationum exquiritis, ut quibus utique feminis jungi debeatis, liquide cognoscatis; verum quod leges hinc sanciunt jam meminimus, et denuo memorare summatim operae pretium ducimus, aiunt enim: Ergo non omnes nobis uxores ducere licet: nam quarumdam nuptiis abstinere debemus, inter eas enim personas quae parentum, liberorumve locum inter se obtinent, nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filiam, vel avum et neptem, matrem et filium, aviam et nepotem, et usque ad infinitum, inter eas quoque personas quae ex transverso gradu cognationis junguntur, est quaedam similis observatio, sed non tanta. Sacri vero canones, et praecipue Zachariae summi praesulis decreta quid hinc promulgent, episcopo vestro vobis explorandum relinquimus. XL. Consuetudinem patriae vestrae perhibetis inesse, ut priusquam ad pugnam progrediamini, mittatur a dominatione vestra fidelissimus et prudentissimus vir, qui cuncta arma et caballos, et quae necessaria pugnae existunt, consideret; et apud quem inutiliter praeparata inventa fuerint, capite punitur: nunc autem nosse cupitis, quid nos hinc fieri decernamus. Sed haec nos cuncta vobis ad spiritalis apparatus armaturam convertere suademus, et tantae severitatis rigorem ad pietatis exercitium inclinare monemus; ita ut sicut hactenus illa praeparatio armerum et equorum diligenter inquirebatur, utrum bene apta esset contra visibiles hostes; ita nunc studiose investigetur, ut arma spiritalia, id est, bona opera singuli praeparata possideant adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI): porro equus animus intelligitur, quia nimirum sicut homo portatur equo, sic et regitur animo, optime ergo, qui arma contra hostes praeparata non habet, perit; quia, ut scriptum est, Maledictus vir qui facit opus Dei negligenter (Jer. XLVIII). De equo vero, qui imparatus est animo, bene per Psalmistam dicitur: Falsus equus ad salutem, in abundantia autem virtutis ejus non erit salvus (Psal. XXXIII). Nisi enim falsus esset, imparatus non esset; equo contra de praeparato dicitur: Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit (Prov. XXI). Sic itaque quod hactenus carnaliter observastis, et arma quae forsitan ab inopibus haec praeparare non valentibus crudeliter exegistis, jam nunc spiritaliter veneramini; et haec magnos et parvos praeparare pie et indesinenter hortamini. XLI. De iis autem qui Christianitatis bonum suscipere renuunt, et idolis immolant, vel genua curvant, nihil aliud scribere possumus vobis, nisi ut eos ad fidem rectam monitis, exhortationibus, et ratione illos potius quam vi, quod vane sapiant convincatis: opera manuum suarum, et insensibilia elementa, cum sint homines intellectu habiles, adorantes, imo daemoniis suam cervicem flectentes et immolantes. Nam, ut Apostolus docet: Scimus quoniam nihil est idolum, sed quae immolant gentes, daemoniis immolant (I Cor. VIII). Jam vero si vos non audierint, cum eis nec cibum sumere, nec ullam penitus communionem habere: sed eos tanquam alienos, atque pollutos a vestris obsequiis et familiaritate removere debetis, ut tali forte confusione compuncti convertantur, inspirante Deo, ad ipsum qui est verus et non falsus Deus, Creator et non creatus, non factus, sed factor omnium: nam, ut Dominus praecipit (Matth. X), de domo illius qui non credit, non solum cibum, verum etiam nec pulverem in pedibus debet educere Christianus, in tantum ut discipuli nescientes quod acciderat, moleste tulerint, quod Petrus princeps eorum ad Cornelium ingressus fuerat, quem ipse, Deo praecipiente, primum ex gentibus fecerat Christianum (Act. X): nulla igitur cum his qui non credunt, idolaque adorant, miscenda communio est. Porro illis violentia, ut credant, nullatenus inferenda est. Nam omne quod ex voto non est, bonum esse non potest; scriptum est enim: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII); et rursus: Voluntaria, inquit, oris mei beneplacita fac, Domine (Psal. CXVIII); et iterum: Et ex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII); ultronea quippe Deus obsequia, et exhiberi tantum ab ultroneis praecipit: nam si vim inferre voluisset, nullus omnipotentiae illius resistere potuisset. Jam vero si quaeritis, quid de hujusmodi perfidis judicandum sit, apostolum Paulum audite, qui cum Corinthiis scriberet, ait: Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? nonne de his qui intus sunt vos judicatis? nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis (II Cor. V); ac si diceret: De his qui extra religionem nostram sunt nihil ego judico, sed eos Dei judicio reservo, qui judicaturus est omnem carnem. Verumtamen auferte malum ex vobis ipsis, ne videlicet vobiscum morans ut cancer serpat: aut certe dum a fidelibus sibi communicari conspicit, suae quoque vanitati communicari putet: ac per hoc veraciorem et sanctiorem suam sectam, quam nostram existimet religionem. Propter conscientiam ergo magnopere idola colentium cavenda est omnino communio: nam qui idololatris communicat, ipsis idolis, imo daemoniis communicare videtur: Omnes enim dii gentium daemonia (Psal. XCV); et Apostolus dicens: Quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo, adjecit: Nolo, inquit, vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X). XLII. Asseritis quod rex vester cum ad manducandum in sedili, sicut mos est, ad mensam sederit, nemo ad convescendum etiam, neque uxor ejus cum eo discumbat, vobis procul in sellis residentibus, et in terra manducantibus; et idcirco quid vobis hinc praecipiamus, nosse desideretis. Unde nos quia non contra fidem quod agitur est; licet bonos mores satis impugnet, non tam praecipientes, quam suadentes hortamur, ut ad Christianae religionis cultores principes attendatis, et humilitatis eorum considerantes fastigium, deponatis ex vobis omne ad nihil utile supercilium: legerunt enim illi in Evangelio, dicente Domino: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Nam antiqui reges, quorum multi sanctorum consortium meruere, ac ideo veraciter reges dicti sunt, quoniam sancti reperti sunt, cum amicis, quinimo cum servis suis convivati fuisse memorantur; quin potius ipse Rex regum, et Dominus dominantium, Redemptor noster, non solum cum servis et amicis suis, apostolicis scilicet recubuisse, verum etiam cum publicanis et peccatoribus et recubuisse, et manducasse describitur. XLIII. Quae animalia, seu volatilia liceat manducare, quantum existimo Dominus evidenter ostendit, cum post diluvium animalia cuncta Noe tribuit et filiis ejus edenda, dicens: Omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt, et omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum quasi olera virentia (Gen. IX): et demonstratis coelitus beato Petro in illo disco, quamvis hoc altius intelligendum sit, cunctis animantibus, dicitur: Macta, et manduca (Act. X); Itaque omne animal, cujus cibus minime corpori nocivus esse probatur, et societas hoc in cibum admittit humana, comedi non prohibetur: nam ideo, ut sanctus et facundissimus doctor scribit Augustinus, morticinum ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum sed mortuorum animalium morbida caro est, nec apta ad salutem corporis, cujus causa sumimus alimentum. Porro eorum opinionem, qui quippiam in cibis immundum esse perhibent, per se Dominus destruit dicens: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem (Matth. XV); et apostolo Petro divinitus dicitur: Quod Deus sanctificavit, ut commune (vel immundum) ne dixeris (Act. X); et coapostolus ejus Paulus scribens: Omnia, inquit, munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum (Tit. I). Verumtamen ne forte quilibet ex Veteri vobis Testamento quaedam prohibita velint animalia demonstrare, atque ab eorum vos edulio coercere; notandum est, inter illa quae prohibita sunt, etiam porcum connumerari; de qua re praefatus sanctus Augustinus de caeteris interim tacens, scribens etiam hujus animalis meminit dicens: Testamento Veteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit Apostolus: Omnia munda mundis, et omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV), si possunt, intelligant hoc Apostolum de ipsis dixisse naturis; illis autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est; quia omnis creatura Dei bona est (ibid.): quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est; tanquam si stultum et sapientem diceres: utrumque hoc verbum natura vocis, et litterarum, et syllabarum quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum verbum, quod dicitur stultum, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat: et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus; et tam illud animal, quam istae duae syllabae, quod dicitur stultum, quiddam unum idemque significat: immundum quippe illud animal in lege positum est, eo quod non ruminet; non autem hoc ejus vitium, sed natura est. Sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura; qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de his omnino non cogitant: quod enim utile audieris, velut intestino memoriae tanquam ad os cogitationis, recordandi dulcedine volvere; quid est aliud, quam spiritaliter quodammodo ruminare? quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur. Unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia, tale vitium nos cavere praemonuit. Cum enim de hac munditia ruminandi alio loco ita scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, vir autem stultus glutit illum (Prov. XXVII). Has autem similitudines rerum in locutionibus et observationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suaviter noverit: sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat, quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret, et ea quae posteriori tempore fuerant revelanda, quibus per Christum, atque in Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata. XLIV. Nulla ratio sit in quadragesimali tempore venationibus uti: venantes enim nihil praeter carnes captant, ut ergo nihil carnale sectari videamini, decenter a carnibus captandis in quadragesimali praecipue tempore vobis est abstinendum; quanto enim jejunii tempore arctius est divinis cultibus insistendum, tanto est in cunctis mundi nocivis oblectamentis longius recedendum; praesertim cum neminem nisi reproborum venationes execuisse sacra designet historia. XLV. A nobis scire cupitis si in quadragesimali tempore judicia sint exercenda, et ad mortem aliquis addicendus, in quo nos noveritis eadem de quadragesimali tempore super hac respondere consultatione, quae diebus festis nos duodecimo harum responsionum nostrorum capitulo jam respondisse dignoscimur. XLVI. Jam vero si quadragesimali tempore liceat, si necessitas exigit, vel si non exigit ulla necessitas, ad bella procedere, non vobis est necessarium exponendum, cum ex priorum propositionum solutionibus quid vos conveniat agere, etiam nobis tacentibus jam ipsi colligitis. Bellorum quippe ac praeliorum certamina, necnon omnium jurgiorum initia diabolicae fraude sunt artis profecto reperta, et dilatandi regni cupidus, vel irae, vel invidiae, vel alius cujuspiam vitii dilector tantum his intendere, seu delectari convincitur. Et ideo, si nulla urgeat necessitas, non solum quadragesimali tempore, sed omni est praeliis abstinendum. Si autem inevitabilis urget opportunitas, nec quadragesimali est tempore pro defensione tam sua, quam patriae, seu legum paternarum, bellorum procul dubio praeparationi parcendum; ne videlicet Deum videatur homo tentare, si habet quod faciat, et suae ac aliorum saluti consulere non procurat, et sanctae religionis detrimenta non praecavet. Porro muri Jericho filiis Israel, qui Sabbatum jam observandum susceperant, etiam Sabbato urbem circumeuntibus et tubis clangentibus ad terram protracti sunt (Jos. VI). XLVII. Consulitis si liceat in quadragesimali tempore jocis vacare; quod non solum in quadragesimali, verum etiam in nullo tempore licitum est Christianis; sed quia vobis, qui in montem nondum ascendere tanquam infirmi potestis, ut inde sublimia mandata Dei percipiatis, sed in campestribus, quemadmodum filii quondam Israel, positi estis, ut saltem ibi plana et minora quaeque praecepta sumatis, necdum possumus suadere, ut omni tempore jocis abstineatis, et quadragesima, ac jejunii tempore, quando peramplius et instantius orationi et abstinentiae, et omnimodae poenitentiae sicut longe superius exposuimus, vacare debetis, non solum jocis, verum etiam ab omni vaniloquio, et scurrilitate, quae ad rem non pertinent, atque ab ipso otioso verbo, ut in Evangelio Dominus dicit: Quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem (Matth. XII): si de otioso quanto magis de noxio et criminoso? nulla ergo vos voluptatum, et jocorum, et maxime in tempore jejuniorum, vanitas seducere valeat; non enim lamenta cum jocis conveniunt, et fallax, ac deceptrix laetitia, veraces lacrymas producere nescit in proximo: praeterea est judex, qui dixit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis, et flebitis (Luc. VI); hinc Salomon ait: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV); hinc iterum dicit: Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? (Eccle. II.) Hinc rursus ait: Cor sapientium, ubi tristitia est; et cor stultorum, ubi laetitia (ibid.); gratum namque Deo sacrificium est afflictio contra peccatum, Psalmista testante, qui ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). XLVIII. Unde nec uxorem ducere, nec convivia facere in quadragesimali tempore convenire posse nullatenus arbitramur. Iterum quid hinc sacri canones dicant episcopo vestro docente scietis. XLIX. Praeterea sciscitamini, si licet exhibere vobis quemadmodum prius in dotem conjugibus vestris aurum, argentum, boves, equos, etc., quod quia nullum peccatum est et leges hoc connivent, et nos ut fiat minime prohibemus; et non solum hoc, verum etiam quidquid ante baptismum egistis, et nunc quoque vobis agere profecto conceditur (S. Greg. hom. 24 in evang.). Nam piscatorem Petrum, Matthaeum vero telonarium scimus, et post conversionem suam Petrus ad piscationem rediit, Matthaeus vero ad telonii negotium non resedit, quia et aliud est victum per piscationem quaerere, aliud telonii lucris pecunias augere. Sunt enim pleraque negotia, quae sine peccato exhiberi aut vix, aut nullatenus possunt, ad illa ergo tantum, quae ad peccatum implicant, necesse est ut post conversionem animus non recurrat: quod vero quisque ante conversionem sine peccato exercuit, hoc eum post conversionem repetere non est culpa. L. Quid de eo, qui de quadragesimali tempore cum uxore sua coierit, sit judicandum, episcopi vestri, et sacerdotis qui ab eo constituetur, arbitrio considerandum, ac diffiniendum committimus, qui singulorum mores agnoscere poterunt; et uniuscujusque vestrum causas libratis personis, ac temporibus discernere, seu moderari debebunt. Porro cum ea eodem tempore sine aliqua contaminatione dormire omnino liceret, si ignis, et palea sine laesione communionem aliquam habuissent, vel si diabolicae fraudis astutiae nescirentur nam ubi masculus cum femina pariter conversantur, difficile est insidias hostis antiqui deesse, quae nimirum non defuere, ubi solitaria fratris et sororis, Amnonis scilicet et Thamar, exstitit parvissimo spatio commoratio (I Reg. XIII). LI. Si liceat uno tempore habere duas uxores exquiritis, quod si non licet, scire cupitis, apud quem inventum fuerit, quid exinde facere debeatis. Duas tempore uno habere uxores, nec ipsa origo humanae conditionis admittit, nec lex Christianorum ulla permittit. Nam Deus, qui fecit hominem, ab initio masculum unum fecit et unam feminam tantum (Gen. I), cui potuit utique si vellet duas uxores tribuere, sed noluit; scriptum quippe est: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae (Gen. II), non dixit, uxoribus; et iterum: Erunt duo in carne una (ibid.), masculus scilicet et femina in carne una, et non tres aut plures. Itaque apud quem uno tempore duae uxores inveniuntur, interim priori retenta posteriorem cogatur amittere: insuper et poenitentiam quam loci sacerdos praeviderit [praeceperit. Ut cap. 78 consideravit. HARD.], compellatur suscipere. Denique hoc tam immane scelus est, ut homicidii quidem peccatum, quod Cain in Abel fratrem suum commisit (Gen. IV), septima generatione cataclysmo vindicatum fuerit (Gen. VII); adulterii autem flagitium, quod Lamech omnium primus in duabus uxoribus perpetravit (Gen. IV), nonnisi sanguine Christi abolitum exstiterit, qui septima et septuagesima generatione secundum Evangelium luxerit in mundum. LII. Si nosse desideratis quid de his qui quemlibet eunuchizant judicandum sit, paginas legum revolvite. LIII. Consulitis si licet super mensam, in qua sacerdos, aut diaconus deest, vexillum sanctae crucis imprimere et comedere: quod procul dubio licet, nam omnibus datum est, ut et omnia nostra hoc signo debeamus ab insidiis munire diaboli, et ab ejus omnibus impugnationibus in Christi nomine triumphare: superest tantum, ut cum potior adest, inferior hoc sibi nisi jussus non audeat arrogare: quoniam, Non est discipulus super magistrum (Matth. X), et iterum praecipit Apostolus dicens: Honore invicem praevenientes (Rom. XII). LIV. Dicitis quod Graeci fateantur quod in Ecclesia qui non constrictis ad pectus manibus steterit, maximum habeat peccatum: hoc ut fieret praeceptum fuisse nusquam, ni fallimur, invenitur, ac per hoc, nisi fiat, peccatum non est: nam quidem faciunt hoc, quidam illud, nunc isti hoc genus humilitatis, nunc illud ostentant: nisi forte qui pertinaciter recuset facere, quod omnes viderit facientes. Verum et hoc, et multa in diversis locis alia humilitatis indicio fiunt, et hoc, cum sit, nonnisi humilitatis gratia fit, et revera scriptum est: Oratio humiliantium se nubes penetrabit (Eccle. XXXV), proinde sive hoc, sive aliud quid humilitatis excogitare potest homo, non est reprehendendus, quia secundum Evangelium, qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII). Si enim quis ante principem mortalem veniens cum omni reverentia et timore stat, loquitur, et incedit, quanto potius eum qui ante Deum, qui est aeternus, terribilis, et excelsus, accesserit, cum omni pavore ac tremore non solum stare convenit, sed et quasi servum semetipsum in conspectu ejus humiliter praesentare, et quia quorumdam in Evangelio reproborum ligari manus, et pedes praecipiuntur (Matth. XXII), quid aliud isti agunt qui manus suas coram Domino ligant, nisi Deo quodammodo dicunt, Domine, ne manus meas ligari praecipias, ut mittar in tenebras exteriores: quoniam jam ego eas ligavi, et ecce ad flagella paratus sum? Hinc etiam pectus percutimus signantes videlicet, quod nequiter egimus, displicere nobis, ac ideo antequam Deus feriat, id nos in nobis ipsis ferire, et antequam ultio extrema veniat, commissum poenitentia digna punire. LV. Jam vero quod asseritis, Graecos vos prohibere communionem suscipere sine cingulis, quibus sacrae Scripturae testimoniis hoc prohibere jure probentur, nos penitus ignoramus, nisi forte illo quo Dominus praecipit dicens: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XXII). Verum hoc sancti Evangelii testimonium non per litteram, sed per spiritum oportet impleri. Nam si ad hoc istud praeceptum est ut taliter servaretur, cur non fiunt pariter quae sequuntur, ut lucernae ardentes? (Exod. XVIII) et sicut agnum comedentibus jubetur, ut baculum in manibus teneant? habent suum ista mysterium, et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis, qua decet, significatione serventur. Nam in lumborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale, in lucernis ardentibus bonorum splendor operum, de quibus dicitur: Sic opera vestra luceant (Matth. V), indicatur. Rudes ergo fidelium mentes, ut sanctus et egregius propugnator Ecclesiae papa Coelestinus scribit (epist. 1) cujus haec summatim verba mutuati sumus, ad talia non debemus inducere, docendi enim sunt potius quam illudendi, nec imponenda eorum oculis, sed mentibus infundenda praecepta sunt. LVI. Nosse vos velle asseveratis, si liceat omnibus vestris praecipue tempore siccitatis, ad pluviam postulandam jejunium et orationem facere, vobis quidem hoc agere licet: quoniam jejunium et oratio magnae virtutes [forte, virtutis, HARD.] sunt, et ad has jugiter faciendas vestra multum valet hortatio; sed congruentius est si haec per episcoporum dispositionem fiant: ipsi namque sunt qui ligandi, solvendique potestatem accipiunt, ad horum vocem populi Dei castra moventur, et requiescunt: sine his tanquam sine capite fore videmini, et quasi oves errantes, et non habentes pastorem inceditis. Siquidem in talibus prisco tempore, quod nunc quoque sancta tenet Ecclesia, sacerdotum praecedebat institutio, et omnis penitus ordinatio, et tunc reliquae plebis subsequebatur assensus, ac per hoc ordine debito custodito, et unanimitate servata, Deo largiente, voti praestabatur effectus. LVII. Graecos vetare perhibetis eunuchos animalia vestra mactare, ita ut eum qui ex animalibus ab illis occisis comederit, grave commisisse peccatum affirment. Sed nobis valde absonum est, et adhuc frivolum sonat, quod dicitur. Porro quia ratiocinationem ista dicentium non audimus, nihil interim de assertione ipsorum nondum plene cognita decernere diffinitive valemus. Unum tamen scimus, quoniam si eunuchi praecepta Dei custodierint, ad regnum coeleste percipiendum nihil eis obesse membrorum poterit detruncatio, cum secundum Apostolum in resurrectione omnes occurramus in virum perfectum (Ephes. IV), et per prophetam Dominus, si ejus mandata observaverint, eunuchis nonnulla laeta promittat (Isa. LVI). Siquidem et ille eunuchus Aethiops a sancto Luca evangelista pro virtute et integritate vir appellatur dum dicit: Et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae (Act. VIII). LVIII. Utrum velato an nudato capite mulier in ecclesia stare debeat, Apostolus docet (I Cor. XI): Mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum; unum est enim ac si decalvetur, nam si non velatur mulier, tondeatur; si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari, velet caput suum; et iterum: Ideo, inquit, debet mulier velamen habere super caput propter angelos, id est, sacerdotes; et rursus ait: Vos ipsi judicate, decet mulierem non velatam orare Dominum? nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si comam nutriat, gloria est illi? quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. LIX. Quod de femoralibus sciscitamini, supervacuum esse putamus; nos enim non exteriorem cultum vestium vestrarum, sed interioris hominis mores in vobis mutari desideramus, nec quid induatis praeter Christum, quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III); sed quomodo in fide, ac bonis operibus proficiatis inquirimus. Verum quia simpliciter de his interrogatis, verentes videlicet ne vobis in peccatum imputetur, si praeter aliorum consuetudinem quid saltem in minimis agitis Christianorum, ne quid desiderio vestro subtrahere videamur, dicimus, quoniam in libris nostris jussa sunt femoralia fieri, non ut his mulieres uterentur, sed viri: nunc autem, ut quemadmodum a veteri ad novum transistis hominem, ita de priori consuetudine ad morem nostrum per omnia transeatis facite; sin autem, quod placet agite. Nam sive vos, sive feminae vestrae, sive deponatis, sive induatis femoralia, nec saluti officit, nec ad virtutum vestrarum proficit incrementum. Sane quoniam diximus jussa fuisse femoralia fieri, notandum est, quia nos spiritualiter induimur femoralibus, cum carnis libidinem per abstinentiam coarctamus: nam illa loca femoralibus constringuntur, in quibus luxuriae sedes esse noscuntur, quamobrem fortasse primi homines post peccatum in membris suis illicitos sentientes motus ad arboris ficulneae folia concurrentes sibi perizomata texuerunt (Gen. III); sed haec spiritualia sunt, quae hactenus portare non poteratis, sed necdum, ut cum Apostolo dicam, potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III); et ideo hinc perpauca diximus, cum plura Deo donante dicere valeremus LX. Consulentibus vobis si liceat absque jejuniorum tempore quantulumcunque valde mane comedere, respondemus, quoniam neminem patrum nostrorum ante horam diei tertiam manducasse, nec sancta Ecclesia ante horam hanc traditionem sumendi cibum accepisse recolimus, vel monumentis quibuscunque reperimus: e contrario vero quosdam eorum usque ad vesperum, alios autem usque ad nonam horam diei: porro alios usque ad sextam invenimus jejunasse: nullum autem mane cibi quantulumcunque sumpsisse comperimus, cum potius Vae dictum qui mane comedunt fuisse legerimus (Isa. V). Quamobrem ab isto maledicto vos alienos esse desiderantes hortamur, ut ante horam diei tertiam nullum omnino corporalem cibum etiam in ipsis insignibus solemnitatibus omnino sumatis: nam quae solemnitas potest esse Pentecoste sublimior, in qua Spiritus sanctus super apostolos descendit, ac per hoc homines meruerunt in se suscipere Dominum? In ista nempe festivitate sancti apostoli cum aliis nonnullis hora diei tertia reperiuntur fuisse jejuni, cum repletos Spiritu sancto, et loquentes omnium gentium linguis quibusdam incredulis audientibus, et obstupescentibus, et quod musto essent repleti ii, qui simul aderant falso dicentibus: Petrus apostolorum princeps responderit, dicens: Non enim, sicut vos aestimatis, ebrii sunt isti, cum sit hora diei tertia (Act. II), ubi notandum quod non solum apostoli, sed et omnes qui cum ipsis erant, id est centum viginti viri, super quos Spiritus sanctus cecidit, hora diei tertia jejuni reperiantur. Simul etiam notandum quod non dixerit beatus Petrus simpliciter: Non, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, sed addiderit: cum sit hora diei tertia; ac si patenter diceret: Ipsi liquido nostis, quod non sit istis consuetudini ante horam diei tertiam jejunium solvere, quamobrem frustra illos ebrios esse putatis. Imitamini itaque hos, ut Spiritus sanctus, et si non tardius, saltem hora tertia diei vos jejunos inveniens, sicut istos, vos quoque inspiratione suae gratiae repleat. LXI. De caetero scire vos velle significatis, quot vicibus laicalis persona per unumquemque diem orationem facere debeat, in quo scire vos convenit, neminem exceptum esse ab eo, quod Dominus in Evangelio dicit: Oportet semper orare, et non deficere (Joan. XVIII); et Apostolus: Sine intermissione orate (I Thess. V); quod sanissime praefato sancto Augustino docente, sic accipitur, ut nullo die intermittantur certa tempora orandi; quae autem sint haec certa tempora orandi, quae nullo die praetermitti debeant, quaerite et invenietis. LXII. Refertis quod lapis inventus sit apud vos antequam Christianitatem suscepissetis, de quo si quisquam ob aliquam infirmitatem quid accipit, soleat aliquoties remedium corpori suo praebere: aliquoties vero sine profectu remanere; quod utique etiam de illo lapide, qui nunquam sumentibus quotidie certum est evenire videlicet, ut alii quidem ab aegritudine sua remedium sanitatis recipiant, alii vero infirmitate tabescant. Quamobrem nos tanquam erroris vobis consulentibus utrum de caetero sit agendum an respuendum, respondemus, et decernimus, quatenus omnis ejusdem lapidis sumptus penitus prohibeatur, et omnimodis refutetur, et in solo illo lapide Domino nostro Jesu Christo, quem reprobavere aedificantes, hic factus est in caput anguli (Matth. XXI), spes totius salutis humanae ponatur, et tanquam a fortissimo recuperandae fortitudinis nostrae remedium exspectetur, ad quem vos accedere, et in eo fiduciam omnem locare beatissimus primus apostolorum Petrus per epistolam suam hortatur, dicens: Ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini in domum spiritalem (I Petr. II). LXIII. Consulitis praeterea si liceat viro Dominico nocturno vel diurno tempore cum uxore sua conjungi aut dormire, quibus respondemus: quoniam si Dominico die ab opere mundano cessandum est, sicut supra docuimus, quanto potius a voluptate carnali et omnimoda corporis pollutione cavendum? praesertim cum Dominici diei nomen, quod nihil eodem die praeter quae Domini sunt Christianus agere debeat, liquido manifestet. Porro idipsum est de nocturno ipsius diei quod de diurno tempore sentiendum. Unus est enim dies, qui tam diurno, quam nocturno spatio constat, viginti quatuor horas habens. Nam nisi tam absentia quam praesentia solis unus existeret dies, nequaquam Scriptura diceret: Factum est vespere et mane dies unus (Gen. I): jam vero si dormiendum simpliciter eodem sit tempore cum uxore propria, quinquagesimo harum responsionum nostrarum capitulo quod sensimus, cursim jam intimavimus. Porro, ut verbis utar Apostoli, hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi (I Cor. VII). LXIV. Quot diebus viro, postquam mulier filium genuerit, ab ea sit abstinendum, non adinventionibus nostris, sed verbis beatae memoriae Gregorii Romani pontificis, et Anglorum gentis apostoli declaratur, qui Augustino episcopo, quem in Saxoniam ipse direxerat, scribens inter caetera dixit (Epist. lib. XII, epist. 31): Ad ejus vero (id est mulieris) concubitum vir suus accedere non debet, quoadusque proles quae gignitur, ablactetur. Prava autem in conjugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios quos gignunt nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus nutriendos tradant; quod videlicet sola causa incontinentiae videtur inventum, qui dum se continere nolunt, despiciunt lactare quos gignunt. LXV. Tunc recte non licet cuilibet communionem Christi percipere, quando gulae deditus non invenitur jejunus, adeo ut mysticam mensam parvipendens prius cibi laici sumptu jejunium solvisse videatur, Christique venerandum corpus ac pretiosum sanguinem a caeteris non discernens alimentis non praeposuisse omni humanae refectioni, sed postposuisse noscatur. Remedium quippe salutiferum est corpus Christi contra peccatum, et qui hoc ante omnem escam veneranter non sumit. Et certe quotidie medicos vacuis visceribus sua cernimus pocula propinare: et si hoc pro sanitate corporis agitur, quanto potius est pro animae salute patrandum? Caeterum quamobrem non debeat is, cui sanguis ex ore vel naribus profluxerit, corpus ac sanguinem Christi percipere, regula nulla docet. Nam quod invitus quis patitur, in culpam ei non debet imputari, ac per hoc nec a participatione tanti remedii coerceri: novimus namque quia mulier quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter veniens vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque ab ea statim infirmitas recessit. Si itaque mulier haec in fluxu sanguinis posita vestimenti Dominici tactu non judicatur indigna, imo ipsius Domini, nam ipse dixit: Tetigit me aliquis (Matth. IX); cur ei qui sanguinis ex ore vel naribus fluorem sustinet, non liceat salutifera Christi sacramenta percipere? LXVI. Graecos prohibere vos asseritis cum ligatura lintei quam in capite gestatis, ecclesiam intrare; quos [forte, quod, HARD.] nos quoque similiter non abs re forsitan inhibemus: nam saepe memoratus ac semper memorandus apostolus Paulus ait: Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Et iterum: Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei (I Cor. XI); quod enim de velamine dici, etiam de ligaturae volumine debet, credimus, observari. LXVII. Perhibetis vos consuetudinem habuisse, quotiescunque aliquem jurejurando pro qualibet re disponebatis obligare, spatham in medium afferre, et per eam juramentum agebatur: nunc autem per quos jurare debeatis a nobis juberi deposcitis. Sed nos ante omnia non solum per spatham, verum etiam per aliam omnino conditam speciem jurari judicamus indignum. Per quem enim quis jurat, profecto et diligit et veneratur, sed et fiduciam suam ei firma stabilitate commendat: quamobrem per Deum jurandum est, qui ab hominibus diligendus et venerandus, et in quo omnis spes et fiducia est locanda, et a quo prae cunctis creaturis est semper auxilium exspectandum, nam cum a Domino per coelum, terram, caput et Jerusalem non jurare jubetur, nil nisi ut per creaturam juretur, procul dubio inhibetur. Quod autem per Dei nomen jurare praecipiamur, ipso jubente, didicimus. Sane possumus per eas duntaxat creaturas jurare, quae divinis sunt cultibus deputatae, ut est templum et altare, in quibus qui jurat, jurat in ipsis, et qui habitat in ipsis, et si quae sunt talia. Quapropter jure per Evangelium jurandum est, in quo quidquid continetur, nihil nisi Dei, qui in eo scribitur et legitur esse, profecto dignoscitur: ipsum est enim lex nostra, ipsum testamentum nostrum, quod legifer et testator Dominus et Redemptor noster electis suis disposuit, et si hoc amamus per ipsum etiam juramus; etenim omnis vera qui dicit, per eum jurat quem amat; nos ergo si per Evangelium juramus, et testatorem, et ipsum testamentum diligere comprobamur, et ab ejus mandatis nos nolle recedere procul dubio significamus. LXVIII. Requisistis post quot dies mulier possit ecclesiam intrare postquam genuerit: in quo nos praedecessoris nostri beati Gregorii papae vestigia sequentes, eadem quae ipse decernimus, qui pro nova gente sicut nos modo instruenda scribens, inter alia dixit (Epist. lib. XII, epist. 31): Si mulier hora eadem qua genuerit, actura gratias intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur: voluptas enim carnis, non dolor in culpa est, in carnis autem commistione voluptas est; nam in prolis prolatione gemitus, unde et ipsi primae omnium matri dicitur: In doloribus paries (Gen. III): si ergo enixam mulierem intrare ecclesiam prohibemus, ipsam ei poenam in culpam deputamus. LXIX. Quot vicibus per totum annum baptismata celebrari debeant, vel si eodem die licitum sit carnes comedi, vel quot in consequentibus ab his sit abstinendum, requiritis. Insignia igitur anni sive solemnia tempora, quibus baptismata celebrantur, secundum canones, duo sunt, Paschae scilicet et Pentecostes. Verum circa vos nulla sunt in baptizando tempora penitus observanda; quemadmodum nec erga eos qui mortis vicinae periculum metuentes tanto lavacro purgari desiderant: a carnibus autem ipso die iis qui Sabbato sancto, vel sabbato Pentecostes baptizati fuerint, abstinere procul dubio convenit: consequentibus vero septem diebus, qui a veteribus dies azymorum dicebantur, et diei resurrectionis Dominicae convincti [conjuncti] rite celebrantur, si quisquam quandocunque carnibus vesci affectat, multo magis edere carnes oportet. LXX. Consulendum decernitis utrum presbyterum uxorem habentem debeatis sustentare et honorare, an a vobis projicere: quo respondemus, quoniam licet ipsi valde reprehensibiles sint, vos tamen Dominum imitari convenit, qui solem suum, ut Evangelium testatur, oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V). Dejicere vero eum a vobis ideo non debetis, quoniam nec Judam Dominus, cum esset mendax discipulus, de numero apostolorum dejecit. Verum de presbyteris qualescunque sint, vobis, qui laici estis, nec judicandum est, nec de vita ipsorum quidpiam investigandum, sed episcoporum judicio quidquid est, per omnia reservandum. LXXI. Sciscitantibus vobis, si a sacerdote, qui sive comprehensus est in adulterio, sive de hoc fama sola respersus est, debeatis communionem suscipere, necne, respondemus: Non potest aliquis quantumcunque pollutus sit, sacramenta divina polluere, quae purgatoria cunctarum remedia contagionum existunt. Nec potest solis radius per cloacas et latrinas transiens aliquid exinde contaminationis attrahere: proinde qualiscunque sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinare non potest; idcirco ab eo usquequo episcoporum judicio reprobetur, communio percipienda est: quoniam mali bona ministrando se tantummodo laedunt: et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat, et unde aliis commodum exhibet, inde sibi dispendium praebet. Sumite igitur intrepide ab omni sacerdote Christi mysteria, quoniam omnia in fide purgantur. Fides est enim, quae vincit hunc mundum, et quia non dantis, sed accipientis sit, docente sancto Hieronymo, ad credendum in omni anima baptismum esse perfectum, et in omni sacerdote corpus Christi esse perfectum, qui rursus sacrae Scripturae concordans ait: Priusquam audias, ne judicaveris quemquam, atque ante probationem accusationis illatae, neminem a tua communione suspendas, quia non statim qui accusatur, reus est; sed qui convincitur, criminosus. LXXII. Requisistis si liceat in vobis patriarcham ordinari, sed de hoc nihil diffinitive respondere possumus, priusquam legati nostri, quos vobiscum mittimus, reversi fuerint, et nobis, quae inter vos multitudo sit et unanimitas Christianorum, renuntient. Nam interim episcopum habetote, et cum incremento divinae gratiae Christianitas ibi fuerit dilatata, et episcopi per singulas ecclesias ordinati, tunc eligendus est inter eos unus, qui si non patriarcha, certe archiepiscopus appellandus sit; ad quem omnes concurrant, et cujus consilium in causis majoribus praestolentur; idipsum etiam apostolicis regulis praecipientibus ac dicentibus (Can. apost. 34): Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment et nihil amplius praeter ejus conscientiam gerant, etc. LXXIII. A quo autem sit patriarcha ordinandus interrogatis, et idcirco scitote quia in loco ubi nunquam patriarcha vel archiepiscopus constitutus est, a majori est primitus instituendus: quoniam secundum Apostolum minus a majori benedicitur (Hebr. VII), deinde vero accepta licentia, et pallii usu ordinat ipse sibi deinceps episcopos, qui successorem suum valeant ordinare. Vos tamen sive patriarcham, sive archiepiscopum, sive episcopum vobis ordinari postuletis, a nemine nunc velle congruentius, quam a pontifice sedis beati Petri, a quo et episcopatus et apostolatus sumpsit initium, hunc ordinari valetis, in quo hic est ordo servandus, ut videlicet a sedis apostolicae praesule sit nunc vobis episcopus consecrandus, qui, si Christi plebs, ipso praestante, crescit, archiepiscopatus privilegia per nos accipiat; et ita demum episcopos sibi constituat, qui ei decedenti successorem eligant: et propter longitudinem itineris non jam huc consecrandus qui electus est veniat: sed hunc episcopi, qui ab obeunte archiepiscopo consecrati sunt, simul congregati constituant: sane interim in throno non sedentem, et praeter corpus Christi non consecrantem, priusquam pallium a sede Romana percipiat, sicuti Galliarum omnes, et Germaniae, et aliarum regionum archiepiscopi agere comprobantur. LXXIV. Sciscitamini si, coepta oratione, nuntius venerit de hostibus, ac ideo ipsam orationem consummare nequiveritis, quid vobis agendum sit? Quid aliud utique, nisi ut bonum, quod coepistis, quocunque vos perrexisse contigerit, perficiatis? nam non est Christianis unus locus orationis, sicut Judaeis erat Hierosolymis; et veluti Samaritanis in monte Garizim, sed in omnibus locis, quemadmodum et Apostolus ait: Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus (I Tim. VIII). Praeterea qui in bono opere perseveraverit in finem, hic salvus erit; praecipue eo tempore, quando contra inimicorum itur incursus; et oratione, sicut jam supra diximus, magis quam armis exspectari debet ab hoste triumphus. LXXV. Judicium poenitentiae, quod postulatis, episcopi nostri quos in patriam vestram misimus, in scriptis secum utique deferent; aut certe episcopus, qui in vobis ordinabitur, hoc cum oportuerit, exhibebit; nam saeculares tale quid habere non convenit, nimirum quibus per id quemquam judicandi ministerium nullum tribuitur. LXXVI. Similiter et de codice ad faciendas missas asserimus. LXXVII. Refertis quod Graecorum quibusdam codicem accipientibus in manibus clausum, unus ex eis accipiens parvissimam particulam ligni, hanc intra ipsum codicem condat, et si undecunque aliqua vertitur ambiguitas: per hoc affirment scire se posse quod cupiunt. Vos vero consulitis si sit hoc tenendum an respuendum, utique respuendum; scriptum est enim: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus: et non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX). LXXVIII. Enarratis quod populus ille qui propter Christianam religionem ad occidendum vos insurrexere, poenitentiam agere voluerit, et sacerdotes illi, qui inter vos advenae sunt, hanc recipere recusarint: nunc autem requiritis quid de eis agendum sit. Si quemadmodum asseritis, sponte poenitentiam agere volunt, non sunt prohibendi, sed per omnia poenitentiae submittendi, quam episcopus, vel presbyter ordinatus ab illo consideraverit: nam non suscipere poenitentes, non est catholicorum, sed Novatianorum. LXXIX. Perhibentes quod moris sit apud vos infirmis ligaturam quamdam ob sanitatem recipiendam ferre pendentem sub gutture, requiritis, si hoc agi nos de caetero jubeamus; quod non solum agi non jubemus, verum etiam ne fiat, modis omnibus inhibemus: hujusmodi quippe ligaturae, phylacteria daemonicis sunt inventa versutiis, et animarum hominum esse vincula comprobantur, ac ideo his utentes anathemate apostolica decreta perculsos ab Ecclesia pelli praecipiunt. LXXX. Cum generatione, quae pacem vobiscum habere quaerit, quomodo ad alterutrum pacem firmare et custodire debeatis, inquiritis. Quaecunque gens vobis pacem offerre voluerit, vos nolite renuere, scriptum quippe est: Pacem sequimini cum omnibus (Hebr. XII). Et rursus: Cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII): ubi omnibus sonat, nemo a mutua pace prorsus excipitur. Quomodo vero ipsa sit pax cum hujusmodi firmanda, vel custodienda, nisi gentis, cum qua pax ineunda est, mores et verba praenoscantur, facile diffinire non possumus. Verumtamen quia est laudabilis pax, est et perniciosa, providendum est, ut in omni pacto Christus praeponatur, ita ut lege ipsius, et praecipue fide illaesa persistente, foedus, quod invicem pangitur, permaneat incorruptum: quam autem pacem sectari debeatis, Dominus manifestat, cum dicit: Pacem meam do vobis (Joan. XIV), cum eo igitur qui pacem Christi non habet, nec nos communionis habere pacem debemus; sed nec cum illo qui pacem idcirco postulat, ut liberius nociva committat.

LXXXI. Percontati estis, si cum generatione, quae Christiana est, foedus interposito ex utraque parte jurejurando feceritis, et post haec illi pactum dirumpere, et super vos insurgere voluerint; utrum et vos adire contra eos audeatis, an aliud quid agere debeatis. Verum omnis est necessitas toleranda, magis quam a nobis quaelibet iniquitas perpetranda: proinde foedus quod pangitis, nulla est occasione violandum, nisi forte in confirmandi foederis ipsius articulo interpositum est, quatenus sic una pars id foret observatura, si pars hoc altera nulla tergiversatione violasset; siquidem a Christiano genus omne mendacii summopere declinandum est propter illud, quod a Deo dicitur: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V). Et iterum: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I). Et Apostolus: Nolite, ait, mentiri invicem (Col. III). Jam vero si illi postposito juramento, diruptoque foedere contra vos insurrexerint, quid vos oporteat agere, episcopus vester a vobis inquisitus respondeat, qui juxta positus et circumstantiam rerum, et temporum qualitatem, et mores personarum, et justitiam partium clare cognoscens, quod congruentius et salubrius esse perspexerit, tunc facilius poterit indicare, et quid agi conveniat cuncta praenoscens vobis pleniter intimare. Verum nos interim rebus incognitis satius admonemus, ut semper rogetis ea quae pacis sunt. LXXXII. Cum paganis autem quod sit Christiano pactum faciendum, Apostolus indicat, qui nullam communionem luci ad tenebras, Christi ad Belial (I Cor. VI), fideli cum infideli dat intelligi debere prorsus existere. Verum si eo fidelis animo pactum cum infideli constituit, ut eum ad cultum veri Dei possit attrahere, non est prohibendum: quandoquidem Apostolus etiam matrimonium, quod ex fideli constat et infideli, non inhibet permanendum (I Cor. VII); et Moyses cognatum suum ad Dei veri notitiam trahere volens, ejus societatem non aspernatur, sed comitatui suo ducem fore summopere deprecatur. Inveniuntur autem nonnulli sanctorum et fidelium cum alienigenis et infidelibus pacta et amicitiae foedera contraxisse diversa: sed eos non tanquam infidelitatem eorum, et superstitionem approbantes coluisse, sed tanquam in angarias diversis usibus implicasse et praecipue in terrenis eos quaestibus et servilibus occupasse. LXXXIII. Si liceat vobis de criminalibus peccatis aliquem judicare consulitis; sed si nemo voluisset peccare, nemo debuisset aliquem judicare; at postquam peccatur, profecto et judicatur. Scimus enim, ut secundum Apostolum dicamus, quia justo lex non est posita, sed injustis, et non subditis, et impiis, et peccatoribus, sceleratis, patricidis, et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei (I Tim. I): non autem vobis licet clericos judicare, cum vos magis ab ipsis conveniat judicari. LXXXIV. Requirendum a nobis ducitis quid de eo judicandum sit, qui quemlibet falso criminatus fuerit, et postmodum accusator fallax apparuerit. De hoc quamvis venerandae leges abunde quod justum est innuant; nos tamen potius cum Apostolo vos ad misericordiae viscera quam se Deus super sacrificium velle testatur, semper convenit exhortari; siquidem ipse cum gentes, quarum magister erat, doceret, non ad austeritatem legis, sed potius eas ad misericordiae viscera provocabat dicens: Induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos (Col. III). LXXXV. Ergo similiter et circa eum, de quo sciscitamini, qui mortiferum quid homini dederit ad bibendum, vos ad misericordiam exhortamur, sicut et Dominus jubet, dicens: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI). LXXXVI. Si fur vel latro deprehensus fuerit, et negaverit quod ei impingitur; asseritis apud vos, quod judex caput ejus verberibus tundat, et aliis stimulis ferreis, donec veritatem depromat, ipsius latera pungat; quam rem nec divina lex, nec humana prorsus admittit, cum non invita, sed spontanea debeat esse confessio, nec sit violenter elicienda, sed voluntarie proferenda: denique, si contigerit vos etiam illis poenis illatis, nihil de his, quae passo in crimen objiciuntur, penitus invenire, nonne saltem tunc erubescitis, et quam impie judicetis agnoscitis? Similiter autem si homo criminatus talia passus sustinere non valens, dixerit se perpetrasse quod non perpetravit; ad quem, rogo, tantae impietatis magnitudo revolvitur, nisi ad eum qui hunc talia cogit mendaciter confiteri? quamvis non confiteri noscatur, sed loqui, qui hoc ore profert, quod corde non tenet. Relinquite itaque talia, et quae hactenus insipientes exercuistis, medullitus exsecramini, quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Porro cum liber homo crimine fuerit appetitus, nisi jam pridem repertus est alicujus sceleris reus, aut tribus testibus convictus poenae succumbit, aut si convinci non potuerit, ad Evangelium sacrum, quod sibi objicitur, minime commisisse jurans absolvitur; et deinceps huic negotio finis imponitur, quemadmodum crebro dictus Apostolus doctor gentium attestatur: Omnis, inquiens, controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum (Hebr. VI). LXXXVII. Utrum si mulierem viduam nolentem vitam monasticam suscipere, quis monacham fecerit, peccatum committat, inquiritis: sed in hoc sciendum est, quoniam aliae sunt virtutes, sine quibus ad vitam ingredi non possumus, aliae vero sunt, quae nonnisi ab sponsore requiruntur; sine humilitate quippe, castitate et eleemosynis, et orationibus, nullus ad vitam ingredi valet, et ista sunt cum his similibus, quae requiruntur ab homine. Monachicum autem habitum induere ac vitam remotam ducere, nonnisi a spondente divinitus exiguntur. Unde quisquis vim intulerit alicui, ut monasticum habitum, et vitam remotiorem, quam non optavit, nec elegit, assumat; hic tanquam violentus peccatum evadere non valet: et quoniam quod agitur ex accipientis voto non venit, nec accipiens religiosum habitum inde mercedem habet, nec inferens crudelitatis suae judicio carebit. LXXXVIII. Pro parentibus vestris, de quibus consulitis, qui infideles mortui sunt, propter peccatum incredulitatis orare non licet, secundum illud Joannis apostoli dicentis: Est peccatum ad mortem, non dico ut oretur pro eo (I Joan. V), peccatum quippe ad mortem est in eodem peccato morientibus. LXXXIX. Fruges novas et rerum offerre primitias etiam veteribus moris erat, quod pene in ipso initio mundi Abel et Cain egisse legimus. XC. Animalia sive volatilia, si sine ferro mactentur, et solo ictu hominis percussa moriantur, si liceat comedi sciscitamini. De hoc sanctus Augustinus contra Faustum Manichaeum pleniter scripsit, de cujus verbis nos modicum quid nunc propter prolixitatem tangimus: Ubi, inquit, ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israelita carnalis appareat: quis jam hoc Christianus observat, ut turdos, vel minutiores aviculas, non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a cervice percussus nullo cruento vulnere occisus est; et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a caeteris irridentur, ita omnium animos in hac retinuit illa sententia Veritatis: Non quod intrat in os vestrum vos coinquinat, sed quod exit (Matth XV.) XCI. Neque quod Christianus persequitur, et a pagano percutitur et occiditur animal, neque quod paganus persequitur, Christianus occidit, a Christiano comedendum est; ne videlicet fidelis cum infideli saltem in modico communicasse videatur: quae enim pars fideli cum infideli? (II Cor. VI) et rursus propter conscientiam non fidelis utique, sed infidelis gloriantis scilicet se, quod sibi a Christiano fuerit communicatum, ac per hoc autumantis, eo quod non fuerit a fideli spretus, quod vanitas erroris sui a Christiano exstiterit approbata. XCII. Desideratis nosse quot sint veraciter patriarchae. Veraciter illi habendi sunt patriarchae, qui sedes apostolicas per successiones pontificum obtinent, id est, qui illis praesunt ecclesiis, quas apostoli instituisse probantur, Romanam videlicet, et Alexandrinam, et Antiochenam. Romanam, quam sanctorum principes apostolorum Petrus ac Paulus et praedicatione sua instituerunt, et pro Christi amore fuso proprio sanguine sacraverunt. Alexandrinam, quam evangelista Marcus discipulus et de baptismate Petri filius a Petro missus instituit et Domino Christo cruore dicavit. Antiochenam, in qua conventu magno sanctorum facto, primum fideles dicti sunt Christiani, et quam beatus Petrus priusquam Romam veniret, per annos aliquot gubernavit. Constantinopolitanus autem et Jerosolymitanus antistites, licet dicantur patriarchae, non tantae tamen auctoritatis, quantae superiores existunt. Nam Constantinopolitanam ecclesiam nec apostolorum quisquam instituit, nec Nicaena synodus, quae cunctis synodis celebrior et venerabilior est, ejus mentionem aliquam fecit: sed solum, quia Constantinopolis nova Roma dicta est, favore principum potius quam ratione, patriarcha ejus pontifex appellatus est. Hierosolymitanus autem praesul, licet et ipse patriarcha dicatur, et secundum antiquam cousuetudinem ac Nicaenam synodum honorandus sit, salva tamen metropoli propria dignitate: sed et in eadem sancta et magna synodo nequaquam Jerosolymitanus, sed Aeliae episcopus dicitur. Nam vera Jerusalem tantum in coelis est, quae est mater nostra; illa vero Jerusalem terrestris, secundum quod Dominus praedixit, adeo funditus ab Aelio Adriano imperatore Romano destructa est, ut in ea nec lapis super lapidem sit derelictus, et ab eodem Aelio Adriano in alio est loco constructa; ita ut locus Dominicae crucis extra portam, nunc intra cernatur, et a praedicto Aelio Adriano urbs illa Aelia vocitetur. XCIII. Porro quis patriarcharum secundus sit a Romano consulitis; sed juxta quod sancta Romana tenet Ecclesia, et Nicaeni canones innuunt, et sancti praesules Romanorum defendunt, et ipsa ratio docet, Alexandrinus patriarcharum a Romano papa secundus est. XCIV. Graecos dicere perhibetis, quod in illorum patria chrisma oriatur, et ab illis per totum mundum tribuatur: et ideo nosse desideratis, si verum sit: sed jam credimus quod vestra solertia quam verum non sit animadvertit. XCV. Quid de his agendum decernimus, qui pro quibuscunque culpis ad ecclesiam fugiunt, requiritis: sed quamvis ea sacri canones, quae leges mundanae sanciunt, custodienda flagitent, et leges circa quosdam immisericordes appareant: nos tamen qui non spiritum hujus mundi suscepimus, si quispiam ad ecclesiam fugerit, non illum nisi sua voluerit sponte, ab ea dicimus educendum. Denique si quondam latrones diversorum criminum rei ad asylum templum Romuli fugientes indemnitatem consequebantur, quanto potius hi qui ad templum Christi confugium faciunt, delictorum remissionem suorum adipisci debent, et jam sibi a suspecto juramento praestito omni pristinae securitati restitui. XCVI. Quidquid mulier tua contra te cogitaverit, aut fecerit, vel si te accusaverit, non est, excepta causa fornicationis, rejicienda (Matth. V), vel odio prorsus habenda; quae est, Apostolo praecipiente, sicut a Christo Ecclesia, diligenda (Ephes. V); quanto autem haereticorum ore Christus et accusatur, et in gentibus blasphematur, sed hos interim perversa praedicantes tolerat, et resipiscentes a misericordiae gremio non repellit. XCVII. Similiter et de servo, qui dominum suum apud principes accusat, custodiendum est, cui secundum Apostolum a domino suo etiam minae sunt remittendae (Ephes. VI). Sed quid de servo dicimus, quando Dominus generaliter omnibus et de omnibus praecipit: Dimitte, inquiens, et dimittetur vobis? (Luc. VI) et Apostolus: Videte ne quis malum pro malo alicui reddat (II Thess. V). Ubi enim alicui interposuit, etiam servum comprehendit. Jam si non omnes comprehendisse dicis, audi quod sequitur: sed semper quod bonum est sectamini invicem in omnes. XCVIII. Si sit sepeliendus qui seipsum occidit, vel si sit pro eo sacrificium offerendum, requiritis. Sepeliendus est quidem, ne viventium odoratui molestiam ingerat: non tamen est, ut aliis pavor incutiatur, solito cum obsequiis more ad sepulcra ferendus: sed et si qui sunt qui ejus sepulturae studio humanitatis obsequuntur, sibi, non illi qui sui exstitit homicida, praestare videntur. Sacrificium vero pro eo non est offerendum, qui non solum ad mortem usque peccavit, sed et mortis sibimet interitum propinavit. Quis enim magis peccatum ad mortem facit, pro quo Joannes apostolus dicit non orandum (I Joan. V), quam is qui Judam imitatus sui ipsius homicida fuisse magistro diabolo comprobatur. XCIX. Si est Christianus intra ecclesiam sepeliendus inquiritis. Hanc sanctus papa Gregorius quaestionem absolvit, dicens (lib. IV Dialog., c. 50): Cum gravia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis, si in ecclesiis sepeliantur; quod eorum proximi quoties ad eadem sacra loca conveniunt, suorum, quorum sepulcra aspiciunt, recordantur, et pro eis Domino preces fundunt. Nam quos peccata gravia deprimunt, non ad absolutionem potius, quam ad majorem damnationis cumulum eorum corpora in ecclesiis ponuntur. C. Qui in praelio defunctus fuerit, utrum reportandus ad propria sit, si parentes ejus aut socii ejus voluerint, ex praecedente capitulo potestis colligere. Siquidem idcirco, si voluerint propinqui, ad propria reportandus est mortuus, ut ejus tumulum intuentes proximi recordentur ipsius, et pro eo Domino preces fundant. Nam et sanctum Joseph tale quid de ossibus suis obiturum mandasse sacra prodit historia (Exod. XIII). CI. Quibus eleemosyna eroganda, investigatis; quod Dominus in Evangelio manifeste demonstrat dicens: Omni petenti te da; et iterum Patrem memorans ait: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V); et Apostolus: Dum, inquit, tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Gal. VI), id est Christianos. Verumtamen est in eleemosyna facienda quidam ordo discretionis observandus, quem nos pleniter exponere studio nunc brevitatis omittimus. Sed quidnam hoc nomen signet, primitus indicemus: eleemosyna quippe Graece, Latine misericordia dicitur, et certe scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX). Ergo primum sibi debet homo prae caeteris eleemosynam facere: siquidem omnem regulam bene agendi a se debet homo incipere, placens scilicet Deo per munditiam mentis et corporis, ac per hoc sibi tribuens illum panem vivum, qui de coelo descendit. Deinde vero eleemosyna exhibenda est propinquis egestatem patientibus, sicut scriptum est: Carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII): nam et ipsa natura docet nos de hoc: et quod ipse propinquo meo non exhibuero, quando extraneus exhibebit? deinde autem his maxime misericordia praestanda est, qui petere confunduntur. Sane notandum est; quia sunt nonnulli quibus nil conferri debet, sicut scriptum est: Da bono, et ne receperis peccatorem (Eccli. XII); et rursum: Ne dederis impio (ibid.); et iterum: Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus (Tob. IV). Panem enim et vinum suum peccatoribus praebet, qui iniquis subsidia, pro eo quod iniqui sunt, impendit: qui vero indigenti etiam peccatori panem suum, non quia peccator, sed quia homo est, tribuit; nimirum non peccatorem sed justum nutrit, qui in illo non culpam, sed naturam diligit: unde et nonnulli hujus mundi divites, cum fame crucienter Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones. CII. Non esse inferendam pagano violentiam ut Christianus fiat, supra docuimus. CIII. De libris profanis, quos a Saracenis vos abstulisse, ac apud vos habere perhibetis, quid faciendum sit, inquiritis: qui nimirum non sunt reservandi; Corrumpunt enim, sicut scriptum est, mores bonos colloquia mala (I Cor. XV); sed ut pote noxii et blasphemi igni tradendi. CIV. (Dist. 4, c. A quodam.) A quodam Judaeo, nescitis utrum Christiano, an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de his sit agendum consulitis. Hi profecto si in nomine sanctae Trinitatis, vel tantum in nomine Christi, sicut in Actibus apostolorum legimus (Act. II et XIX), baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus exponit Ambrosius [lib. I de Spir. sanct. c. 3],) constat eos non esse denuo baptizandos: sed primum utrum Christianus, an paganus ipse Judaeus exstiterit, vel si postmodum factus fuerit Christianus, investigandum est, quamvis non praetereundum esse credamus, quid beatus de baptismo dicat Augustinus: Jam satis, inquit, ostendimus ad baptismum, qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cujusquam vel dantis vel accipientis errorem, sive de Patre, sive de Filio, sive de Spiritu sancto aliter sentiat, quam doctrina coelestis insinuat; et iterum: Sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter vivant, aut etiam in haeresibus, vel in gentilium superstitionibus jaceant, et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt ejus. Namque in illa ineffabili praescientia multi qui foris videntur intus sunt. Et alio loco: Et jam corde tardiores, quantum existimo, intelligunt baptismum Christi nulla perversitate hominis sive dantis sive accipientis posse violari; et rursus: Potest tamen, ait, tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose tradere; ille autem cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat. CV. Consulentibus et instrui poscentibus vobis, quid de eo faciendum sit, qui super praecepta apostolica se efferens praedicare tentaverit, unus ex eis, id est, Paulus respondet, et instruit dicens: Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeter quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I). Verumtamen cum hoc fit, non est passim nec a vobis, qui laici estis, temere judicandum; in multis enim offendimus omnes (Jac. III). CVI. Postremo deprecamini nos suppliciter, ut vobis quemadmodum caeteris gentibus veram et perfectam Christianitatem non habentem maculam aut rugam largiamur, asserentes quod in patriam vestram multi ex diversis locis Christiani advenerint, qui prout voluntas eorum existit, multa et varia loquuntur, id est Graeci, Armeni, et ex caeteris locis: quapropter juberi poscitis utrum omnibus his secundum varios sensus eorum obedire, an quid facere debeatis. Verum nos in his non sumus sufficientes, sed sufficientia nostra ex Deo est; et beatus Petrus, qui in sede sua vivit et praesidet, dat quaerentibus fidei veritatem. Nam et sancta Romana Ecclesia semper sine macula fuit et sine ruga, nimirum quia ille hanc instituit, cujus fidei confessio divinitus exstitit approbata; ad quam videlicet Christianitatis fidem, licet ejus mysteria consummate nullus intelligere valeat, vobis insinuandam, inspirante Deo, ecce scripta nostra, et missos ac diversos codices in patriam vestram destinavimus; et quousque radices roboris consequamini, vos rigare nullo modo desistemus; et quousque ad solidum perfectionis cibum perveniatis, vos saltem lacte potare nunquam penitus omittemus (I Cor. III), nam gaudium meum, et corona mea vos estis in Domino (Philip. IV). De his autem quos in patriam vestram de diversis locis advenisse perhibetis varia et diversa docentes, multa vobis jam scripsimus, et nunc scribere aliqua, doctoris gentium suffragantibus sanctis eloquiis, procuramus, qui inter Corinthios tales esse formidans, aiebat: Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem non vultis, ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones in vobis sint (II Cor. XII). Verumtamen quantum ad fidem rectam pertinet non curamus qui praedicent, sed quem praedicent; ipse quippe scripsit: Quidam, inquiens, quidem et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant, quidam ex charitate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim mihi est? dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo et gaudebo (Philip. I). Sed et qui haec dixit, audite quid alibi dicat: profana autem et inaniloquia devita; multa enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. II). Verumtamen in his omnibus aderit misericordia Dei missis nostris et futuro episcopo vestro, qui vos instruant, et quid agere debeatis abundanter erudiant: sed et illi sive nunc, sive post haec semper in rebus dubiis et negotiis majoribus sedem totius Ecclesiae more consulent apostolicam, et ab illa instructi in quibus oportet, instituent, et quae Dei sunt sedula praedicatione docebunt. Haec quidem suggestionibus sive quaestionibus vestris, prout Dominus dedit, respondimus, non quantum potuimus, sed quantum sufficere posse praevidimus. Cum autem episcopum, Deo concedente, per praesulatus nostri ministerium habueritis, ille vos docebit omnia quae ad officium suum pertinent, et si quae sunt quae non capiet, ab apostolicae sedis auctoritate suscipiet. Deus autem qui in vobis salutem maximam operatus est, hanc perficiat, consolidet et usque in finem stabiliat et corroboret. Amen.

(Anno 866.) XCVIII. AD MICHAELEM IMPERATOREM. Hortatur imperatorem ad legatos benigne audiendos, repetit quae in superioribus epistolis de Ignatio, Pholio, Rhadoaldo et Zacharia dicta sunt, docet epistolam a se missam corruptam fuisse, restituitque loca depravata, demonstrat Photii promotionem vel ea de causa rejiciendam, quia a Gregorio Syracusano damnato fuerat consecratus, et imperatorem, qui eum defendebat, arguit. Petit ut epistolam contumeliarum plenam, quam ipse imperator miserat, jubeat comburi: sin minus, dictatores ejus, dispositores, atque praeceptores minatur se excommunicaturum, et ut epistola ad illius dedecus in episcoporum concilio coram omnibus comburatur, praecepturum; tandem ostendit plurimum conducere causae Ignatit et Photii, ut uterque Romam veniat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, piissimo et gloriosissimo dilecto filio MICHAELI magno imperatori.

Quanto majora sunt beneficia Dei, quae gratuita misericordia sua vestrae collata sunt pietati, tanto procul dubio virtutum vestrarum debent insignia fecundius abundare: et quanto dono ipsius imperium vestrum gloriosius esse dignoscitur exaltatum, et super omnia regnorum culmina sublimatum, tanto infirmitate propria considerata oportet sub potenti manu ejus solo tenus humiliari, et prona mente, quod omnia ex illo quidquid boni habet, quidquid sibi arridet, sine dubio possideat, submisse, seduleque pensare, scriptum quippe est: Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III); et rursus: Rectorem te posuerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII); et ad Saul dicitur: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel? (I Reg. XV.) Nihil quippe a sublimibus personis offertur Deo gratius humilitate. Nihil autem humilitati principum magis congruit, quam libenter audire queritantium voces, praedicantium exhortationes, et imminentes, seu futuras a speculatoribus Domini praenuntiatas cavere calamitates. Denique, cum non omnes prophetiae spiritum accepimus, unde scire possumus, quae circa subjectos nostros, vel circa eos qui ejusdem fidei sunt nobiscum, aguntur, si praesentium verba, vel absentium scripta ab auditu nostro vel visu prorsus excludimus? Epistolae namque stylus tanquam quidam adventantium, seu gestorum negotiorum ostiarius est. Quid ergo nosse poterit omnium curam habens subditorum, et praecipue religionis providentia vestra, si adempto janitoris officio intus nuntiari non permittitur, quod a diversis suggerere clementiae vestrae auribus foris deposcitur. Debetis ergo cunctorum suggestiones absque ulla prorsus retractatione pio semper auditu percipere, referentiumque voces honestatis, imo reperiendae justitiae, ac aequitatis avidi absque qualibet dispectione dignanter admittere: sicque demum magistra ratione, quae semper privatae voluntati non postponi, sed anteponi debetur, a falsis vera, et a noxiis salubria sequestrare, et falsa quidem, seu noxia summo libramine reperta, merito repellere; quae autem vera, sive proficua esse probantur, jure consequenter admittere: nam amatoris justitiae indicium est quoslibet, et quomodolibet hanc velle penitus invenire. Justitia nempe pretiosa margarita est, quae non solum in thesauris regiis, verum etiam in sterquiliniis est quaerenda. Quanto potius a sede Petri, cui Deus Pater pretiosissimum margaritum, id est Filium suum, revelavit, est sine omni cunctatione speranda et exspectanda: necnon et oblata totis praecordiorum ulnis ardentissime suscipienda. Nolite igitur, fili charissime, scripta nostra, vel missos a visitatione vestra secludere: nolite a beati Petri legatione tranquillissimas aures vestras avertere. Infidelium est enim, imo de salute sua desperantium, aures a voce praedicantium claudere, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiunt vocem incantantium (Psal. XXV), id est praedicantium.

Caeterum vos, qui pii, Deo gratias, suadibiles estis, tanto aures ad audiendos clamores pauperum, id est humilium, et pro Ecclesia Dei vociferantium aperire debetis: tantoque ad audiendam legem dirigere vestram intentionem oportet, quanto ipsi penes Deum haberi orationem vestram acceptam desideratis, quantoque cum in opportunitatibus clamatis, et exaudiri medullitus exoptatis. Siquidem virgines illae fatuae, quae foris positae incassum, Domine, Domine, aperi nobis (Matth. XXV), clamarunt, idcirco apertam januam non invenerunt: quoniam aurium suarum januam salutiferis vocibus non aperuerunt. Sicut enim misericordiam facientes, misericordiam consequentur, quod de unaquaque virtute sentiendum est: ita voces, quae pro causa Dei proferuntur, qui audierit, voces quoque suas constituet exaudibiles, sicut e contra qui non audierit, non audietur, quemadmodum scriptum est: Qui obturat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). Porro, cum quaedam mulier typum Ecclesiae gestans, Domino: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti (Luc. XI), clamaret, confestim audivit, quod magis beati sint, qui audiunt verbum Dei et custodiunt (ibid.). Itaque audite, serenissime imperator, voces legatorum nostrorum, vel voces litterarum nostrarum audite patienter, audite tranquille; quas confidimus in Domino, non invenietis a divinis praeceptis in aliquo dissentire, vel a paternis diffinitionibus studio discrepare. Nam si antequam has audiatis, repellitis, et a vocibus [ forte melius, a vobis, HARD.] antequam de his, quae fortassis in eis in dubium veniunt, interrogaveritis, excluditis contra divinum praeceptum: de incognitis judicare, et non probata damnare, procul dubio dignoscemini. Itaque sapientissimum Salomonem, qui filium quem instruit ad auditionem suam potissimum invitat sequentes, haec vobis scripto tanquam charissimo filio praemisisse sufficiat (Prov. IV).

Caeterum et si non vobis, saltem nobis consulentes, quae mittenda operae pretium duximus, scribere non omittimus, et causas Ecclesiae ipsius, vel nostras, etsi non auribus tuis, certe tanquam coram praesentia Dei fidenter exponimus. Igitur quae penes Ecclesiam Constantinopolitanam diebus tuis, o excellentissime imperator, acta sunt, hactenus quaeruntur, sapientia quidem tua liquido novit. Sed qualiter zelo zelati pro domo Dei sollicitudinem scilicet omnium ecclesiarum secundum Apostolum (II Cor. XI), more praedecessorum meorum circumferentes, nos de his egerimus, vel disposuerimus, non tam brevi quam veraci stylo pietati tuae significamus: et ne aliter sincerae menti tuae suaderi tentetur, vel aliter quod egimus, tibi subripiatur intelligi, praesentibus te syllabis edocemus: quod prudentiam tuam dudum jam non lateret, si vel hostes Christi, qui vere est veritas: non in mendacium veritatem converterent, vel nos affectu voluisse paterno, tanquam charissimo filio hanc tibi reserare, studuissent asserere: vel si quo dilectionis ardore circa salutem tuam flagremus, falsitatis fuco noluissent contegere. Igitur postquam audivimus quod quidam qui invidiae facibus accensi, et superbiae fastu arroganter elati, more Judaeorum, contra pastorem et magistrum suum fratrem videlicet, et comministrum nostrum Ignatium ecclesiae praefatae sanctissimum patriarcham insurrexissent: quidam vero instar viperarum ac parricidarum parentem proprium, eumdem scilicet beatissimum virum ferinis dentibus impetissent, et ab ecclesia ipsa, cui jure praesidebat tyrannidis suae cornu penitus removissent: acerrimis doloribus angustiati, atque moeroribus vehementibus cruciati, coepimus qualiter erga eum viscera benignitatis, ut pote circa fratrem ostenderemus, sedula meditatione tractare. Scriptum quippe est: Qui viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (Joan. III.) Maxime cum scandalum et schisma in jam dicta urbe, et in adjacentibus sibi civitatibus propter quemdam Photium ex foro, ac saeculari militia et habitu, atque a palatinis aedibus eductum, ac subito tonsuratum, et in eadem ecclesia contra sacros canones promotum, non modicum audiremus obortum. Aliis videlicet Photii promotionem defendentibus, aliis autem hanc tanquam inconvicto, et superstite Ignatio factam merito detestantibus. Sed dum quid hinc a nobis fieri deberet, vel qualiter tantae pestilentiae mederi possemus, nobiscum incessanter et anxie cogitaremus; ecce repente legati sublimitatis tuae ad sedem apostolicam cum epistola regia pervenerunt, accusationes quasdam adversus jam fatum consacerdotem nostrum Ignatium deferentes, et ut a sede apostolica missos daremus, qui scandala illa sedarent, et schismata dissiparent, magnopere postulantes. Quibus benigne receptis, et legationis injunctae sibi, seu scriptorum delatorum tenore perspecto, moestitiam quam prius rumor solus in corde nostro pepererat, casuum evidenter ostensorum certior confestim relatio multiplicavit.

Quapropter, quia sicut imperii tui divinitus inspirata sapientia nobis qui cunctarum Christi ovium cura constringimur, cum vices illius per abundantiam coelestis gratiae egerimus, cui specialiter a Deo dicitur: Pasce oves meas (Joan. XVII); et rursus: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXIII): non potuimus dissimulare, non potuimus negligere, quominus visitaremus oves dispersas et dissipatas: vel quominus confirmaremus in fide et bonis moribus fratres nostros et proximos. Et quia inter caetera, quae de schismate jam fatae Constantinopolitanae Ecclesiae, hi qui missi fuerant, testabantur, maxime eamdem Ecclesiam ab Iconomachis recidivam contentionem excitantibus asserebant vexari, Christumque per singula conventicula blasphemari: idcirco duos episcopos, qui nobiscum erant, quique ad hoc tantum perficiendum opus idonei nobis esse videbantur, Rhadoaldum scilicet et Zachariam una cum ecclesia, quae apud nos est, datis litteris, quae [forte redundat vox illa, quae, HARD.) Constantinopolim, idem nimirum piaculum exsecrantes, e latere nostro direximus, nihil eis penitus injungentes, nisi ut tantummodo causam Ignatii patriarchae, qui ante de ecclesia pulsus, quam ab aliquo accusatus exstiterat, diligenter investigarent, et sedi apostolicae, et veracibus plenius referrent indiciis; quemadmodum Job beatissimus edocet: Causam, inquit, quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX). Photii vero consecrationem non solum minime interim admittendam esse credimus [edit. Rom. credidimus], verum etiam ipsis legatis nostris, ne cum illo, nisi cum laico [forte, nisi ut cum laico, HARD.] usque ad notitiam nostram communicarent, frequenti ac commoda jussione praecepimus. Quoniam sicut magniloquus Leo papa scribens ad sanctum Flavianum dicit antistitem (epist. 10): Nos qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus cujusquam partis in praejudicium diffinire, priusquam universa quae gesta sunt, veraciter audiamus. Tantum eis de venerabilibus Domini nostri Jesu Christi, ejusque genitricis semper Virginis Mariae, ac sanctorum ipsius imaginibus quidquid quaestio afferret, juste, ac pie diffinire licentiam dantes. Quae cuncta ita esse, ut dicimus, litterae nostrae, quas Augustae mansuetudini tuae, necnon et Photio per eosdem missos nostros destinaveramus, si ita sunt apud vos, quemadmodum a nobis fuere transmissae, patenter poterunt indicare. Verum de hoc in subditis late dicturi, ad propositum redeamus. Pervenientes igitur iidem missi nostri Constantinopolim minis imperii tui, (sicut ipsi postea nonnunquam fatebantur) deterriti, et horrendis terroribus impulsi, spretis monitis nostris, contemptis et epistolis sibi a nobis coram tota Ecclesia nostra datis, imo postposito timore Dei (sicuti postea claruit) in contrarium verterunt omnia quae sibi fuerant imperata.

Verum de his a nobis collecto bis sanctorum episcoporum occidentalium regionum concilio, juxta quod Dominus ait: In quo judicio judicaverunt, judicatum est; et in qua mensura mensi sunt, remensum est eis (Matth. VII): contigit enim illis, quemadmodum Vitali quondam et Miseno episcopis, qui sicut isti Constantinopolim missi, eorum, pro quibus destinati sunt, adversae parti communicando, non exsecutores, sed impugnatores inventi sunt: de quibus beatus Felix apostolicae sedis antistes, et Alexandrini Petri, seu Constantinopolitani Acacii praesulum damnator imperatori Zenoni scribens (epist. 10), inter caetera Vitalem, ait, atque Misenum cur vel impulsi ad ista consenserint, honore simul et communione apostolica censura privavit.

Quoniam factum est, sicut ipse Cyrillo abbati Acrinitensi [Acoemetensi] scribit, ut eorum praevaricatione deciperetur populus Christianus: qui rursus de eis mentionem faciens, ad jam fatum principem de eorum transgressione dicit: Plebi suasum est Christianae nos talibus praebuisse consensum, quos mox ut regressi sunt, praevaricatio impune non habuit. Nam eos apud beatum Petrum apostolum sancta mecum synodus residens dum convicti plura mentirentur, ordine et communione nudavit: ne eorum incorrepta perfidia securitatem praeberet inimicis. Jam vero si vos praedictis legatis nostris vim (quemadmodum ipsi fatebantur) intulistis, licet eos exemplo memoratorum oportuerit antistitum deterreri, imo ne vel impulsi ad talia laberentur, Domini, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X), dicentis, debuerint praeceptis arceri, contra divinam tamen reverentiam a te, o catholice princeps, probatur admissum, ut beati apostoli Petri directa legatio, imo haec in illo proferentis Christi, qui dicit: Qui vos spernit, me spernit (Luc. X): tanquam in captivitatem redacta teneretur (Ex epist. 9 Felicis III).

Verum quia res et personae utrarumque partium istius temporis cum illo pene in cunctis conveniunt, memorabilis viri jam nominati Felicis sedis apostolicae praesulis apud vos etiam clementissime verbis alloqui procuravimus, qui ad superscriptum Augustum scribens inter alia (ibid.): Cum, inquit, apud barbaras etiam nationes, atque ipsius Deitatis ignaros, pro exsequendis negotiis vel humanis, jure gentium semper legationis cujuslibet habeatur sacrosancta libertas, notum est omnibus: quanto magis ab imperatore Romano, et Christiano principe in rebus praesertim divinis oportuerit intemeratam servari? Sed quia superius de falsatae epistolae per jam dictos tunc Rhadoaldum, et Zachariam episcopos ad te directae scriptura memoriam fecimus, restat ut partim loca, in quibus falsata est, quantum inspectis exemplaribus Graecis, quae nobis per Leonem a secretis misisti, nosse tribuitur, aperiamus.

Asserentes primitus, quomodo non ordo legitimus, nec a sanctis Patribus usitatus, in lectione ipsius epistolae fuerit observatus: quandoquidem eadem epistola non solum de sacris imaginibus, verum etiam de audiendo fratre et coepiscopo nostro Ignatio sententiam sedis apostolicae continebat. Et vos eam in causa quidem Ignatii consacerdotis nostri, quae prius ventilata est, nescimus, cujus usi concilio, silentio contexistis, solum hanc postea, quando pro veneratione sanctarum imaginum synodus collecta est, demonstrantes: quamvis in his, quae ibidem ex ea lecta sunt, nonnulla addita, multa mutata, plura subtracta reperiantur, et per omnia talis a vobis effecta sit, ut aut nihil aut parum aliquid nos per eam de crebro dicti comministri nostri Ignatii disposuisse causa videamur: sed vere non sic in synodis prisco tempore collectis, non sic actum fuisse nonnullorum gesta conciliorum demonstrant. In illis enim apostolicae sedis scripta non sub occultationis modio tegebantur, sed ut omnibus, qui erant in domo Dei lucerent, in propatulo ponebantur, et ut si qua turpitudo vel macula in fidei pulchritudine a quolibet tentaretur induci, facile patesceret, ac si specula in omnibus habebantur, et quasi quaedam rectitudinis formula qua imprimi caeteri possent posita, colebantur.

Quod ut manifestius pateat ex his huic epistolae pauca duximus inserenda. Primo etenim loco sancta synodus apud Ephesum congregata, sanctae memoriae Coelestini papae prius epistolam legit, et ita demum ad alia exsequenda vacavit, ita ut jubente sancto Cyrillo, qui idcirco in praefata synodo ante omnes sedit, quia et ipse locum jam memorati papae ibidem (sicut gesta ejusdem synodi testantur) obtinuit: ipsa epistola cum competenti honore Latine primitus, et postea in Graecam dictionem sine ullo fuco falsitatis jam translata sit coram synodo lecta: In tantum, ut ex ejus propemodum specialis judicii tenore sit perfidus Nestorius Constantinopoleos antistes expulsus, dum eadem synodus in sententia contra eum prolata tali modo prosequitur: Necessario, inquiens, coacti tam ex canonibus, quam ex epistola sanctissimi Patris nostri et comministri Coelestini episcopi Romanorum Ecclesiae, lacrymantes saepius ad hanc moerore plenam contra eum venimus sententiam. Et ad eumdem papam postea scribens, praefatum Nestorium per epistolam ab ipso sanctissimo praesule scriptam, rationabiliter asseverat fuisse damnatum. Epistola quoque sancti Leonis papae adeo apud omnes orientales episcopos exstitit venerabilis, ut hanc columnam orthodoxiae vocarent; et omnes in ea praesules Constantinopoleos Anatolio praecedente subscriberent: ita ut Chalcedonensis magna synodus nil diffinisse, nil respuisse, nil suscepisse, nisi quod vel illa, vel vices apostolicae sedis ibi reservantes diffinierunt, projecerunt, vel admiserunt, penitus agnoscatur, et (sicut in relatione sua, quam ad piae recordationis suae Marcianum Augustum habuit, invenitur) prima ruina Dioscori, qui epistolam sancti Leonis recitari prohibuit, exstitit, dum sic aiunt: Nos igitur considerantes et universo orbe factas tempestates, et causam inquirentes hujus rei auctorem comperimus Dioscorum quondam Alexandrinorum episcopum, primum quidem, quia epistolam a sanctissimo archiepiscopo senioris Romae Leone directam ad sanctae memoriae Flavianum quondam Constantinopolitanae urbis episcopum recitari prohibuit. Sed quid per singularum concilia synodorum immoremur, cum in omnibus illis semper ab apostolica sede scriptum prolatum, et ordine praeponatur, et auctoritate scripturis caeteris antecellat? Quod si sublimitatis tuae non latuit sapientiam, oportebat ut etiam ipsa diebus suis talium sequeretur exemplorum vestigia.

Sed tandem aliquando ad ostendendum partim falsata in epistola nostra loca, opitulante Domino, sicut praemisimus, accedamus: partim vero dicimus, quoniam prolixitatem vitantes, eadem commemorare per singula recusamus, quandoquidem nec in his, quae de venerandis imaginibus per eamdem locuti sumus epistolam, tenor styli nostri, vel intentionis exstiterit observatus. Siquidem cum nos inter alia commemorassemus, quod multoties conventus factus fuerit sanctorum Patrum, a quibus et deliberatum, ac observatum exstiterit, qualiter absque Romanae sedis, Romanique pontificis consensu nullius insurgentis deliberationis terminus daretur. Hoc videlicet de majoribus duntaxat Ecclesiae negotiis nos innuentes, quod et veraces historiae, et synodalia gesta saepe diffinitum, saepe et factum fuisse testantur: Vos erasistis absque, et interposuistis cum, significare scilicet attentantes: Deliberatum fuerat a sanctis Patribus, ut cum sedis apostolicae, et ecclesiae vestrae consensu omnis rei finis debeat omnino proferri: cum hoc fieri semper nulla ratione valeat, nullo prorsus exemplo gestum patescat, praesertim cum haec apostolica semper sedes in sana doctrina perstiterit.

Vestra vero ecclesia (quantum ad praesulatum pertinet) infirmante capite saepe languerit: ac per hoc ista nequiverit ascire quovis modo consensum, cujus pessimum exsecrabatur non immerito sensum. Deinde cum nos exprobrantis affectu per eam causari videamur, pro eo quod coetus conveniens Constantinopolim sine Romani consultu pontificis Ignatium proprio privasset honore, quod nusquam nimirum de Constantinopolitano praesule nisi fortassis ab haereticis absque Romano papa factum fuisse recolitur: Vos hoc commutastis dicentes, quod in nos prius a vobis fieri non debuisse non scripsissemus, tanquam vel nos postea id fieri censuissemus: aut tanquam nos legatos nostros non ad audiendam solummodo et nobis referendam Ignatii causam, sed ad diffiniendam Constantinopolim miserimus, cum nonnullis in eadem epistola interpositis inveniri queat, quod depositionis ejusdem consacerdotis nostri censuram non terminari, sed tantum perquiri, et nobis significari ad diffiniendam auctoritatem apostolicam [forte, auctoritate apostolica, HARD.] luce clarius decreverimus. Nam si nos pro diffinienda controversia fratris nostri. Ignatii tunc legatis nostris quidquam praecepimus, vel eum damnationi subjici decrevimus, ut quid ne sententiam diffinitivam suscipere [forte, susciperet, HARD.], licet non digne nec legitime decertaverint, attamen quantumcunque et quomodocunque contradixisse, ac ne deponeretur, restitisse probantur. Siquidem (ut caetera nunc commemorare differamus) in epistola vestra ex ore vestro didicimus, quomodo illi non solum consensum noluerunt ipsius praebere damnationi, verum etiam qualiter, ne tantum piaculum a vobis in eum committeretur, interdixerint: quae profecto et ipsi minime contradicerent, si ut depositioni ejus interessent, nos sibi mandatum tribuisse re colerent, et vos postea nisi illos praeter jussionem nostram fecisse clare sciretis, eos et vobis commendare, et super hujusmodi noxa transgressionis excusare nullo modo studeretis.

Jam vero si dicitis, quam ob rem illos deposuerimus, cum eos in damnatione saepe fati patriarchae consentire noluisse tam manifeste sciamus, respondemus, quia nihil illis bonum profuit inchoasse, et in bonitate minime perdurasse, Quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Quid enim proderit alicui pro veritate primum quidem impetum dare, et post paululum aut suasionibus, aut terroribus, aut alio quolibet vitio a veritatis tramite declinare? Porro si Vitalis et Misenus, de quibus supra diximus, a beato Felice papa honore pariter et communione privati sunt, qui ad talia vel impulsi dilapsi sunt; quanto potius isti pari debent ultioni succumbere, qui parem quidem praevaricationem, sed non pares, imo nullas poenas sicut illi quondam perpessi sunt. Post haec autem quidquid de jam fati fratris et comministri nostri Ignatii tyrannica repulsione, quidquid de inconsiderata et invidiae plena in eum prolata sententia, quidquid de violatis paternis diffinitionibus, quidquid de Photii scripseramus irregulari promotione, saltu quodam astutiae transcendentes, etiam sanctorum Patrum instituta, quae sancti Spiritus afflatu sunt edita, ne ad concilii pervenirent notitiam contexistis, et veluti in quodam silentii sudario ligata, in terra dum divinitus attributa talenta fuerint, abscondistis, licet continuatim deveniendo in conspectu missorum nostrorum et perquirendo Ignatio. Quamobrem traditam sibi plebem, et constituta decessorum meorum spreverit, quae nos post multa scripsimus, dictis superioribus conglutinaveritis. Non tamen quae nos confestim subintulimus, passi estis ad cognitionem Ecclesiae Constantinopolitanae, vel ad synodi auditionem perferri.

Subintulimus quippe nos post illa verba ita continuo prosequentes: Et in hoc agendum subtili examine a nostrae jussionis legatis depositionis ejus censura perquiratur: quatenus inquirentes invenire queant, utrum canonicus tenor in eadem observatus fuerit, vel non manifestum existat; ac deinde cum nostro praesulatui significatum fuerit, quid de eo agendum sit, apostolica sanctione diffiniamus, ut vestra ecclesia, quae tantis quotidie quatitur anxietatibus, inviolabilis deinceps et inconcussa permaneat: sed vos haec, ut praetulimus, occultantes, a piorum, qui fortassis illic habebantur, notitia subduxistis.

Ad nihil plane aliud intendentes, nisi ut non tenebrarum opera manifestatione lucis arguerentur, et ut nos his quae illic irrationabiliter acta fuerant, dum nostra scripta tacentur, consensum praebuisse reputaremur. Probat hoc praecipue post multa utilia, quae ibi non utiliter corrupta, vel defraudata sunt, novissimus ejusdem epistolae locus, in quo nos quidem legatos nostros commendantes, amplitudinem tuam deprecati fueramus de ipsis inter alia dicentes: Et cum in conventu Ecclesiae sederint pro ecclesiasticis diffinitionibus, nihil a vobis, vel ab aliis alicujus contrarietatis impetum sentiant: vos vero protinus subintulistis, quasi nos his continuatim subjunxissemus perhibentes: A nobis enim quae hujusmodi sunt dispositionis et statuta sunt et diffinita.

Hoc praecepto vestra utinam placens Deo sagacitas innuere volens quaecunque a legatis nostris statuta fuerunt et diffinita, nos statuisse, vel diffinisse per omnia dignoscamur; qui tamen scriptus versiculus, nec a nobis prodiit, nec eis (praeter quod ad sacras imagines pertinet, et id quoque irreprehensibiliter) diffiniendum sive scripto, sive verbo terminare quidquam, vel deliberare praecepimus. Ita esse quae diximus superius a nobis annotatis sententiis, testificantibus exemplaribus ejusdem epistolae nostrae ubi nos depravata rejacent affatim edocentibus. Nam si nos ideo missos nostros destinassemus, ut vice nostra Ignatii essent negotii judices, quemadmodum vos praetenditis, qui latrocinale illud concilium, in quo Ignatius deponi putatus est, judicium nostrum scribentes asseritis. Ante totius litis motionem, atque ante omnis initium controversiae sedem ei propriam restitui procul dubio censuissemus, ut legitime nimirum reciperet quod nulla lege dictante perdiderat, atque per ecclesiasticum canonem resumeret quod illi potentia saecularis ademerat: quatenus sic deinde propria sede, necnon et omnibus suis ante receptis, viribusque resumptis restitutus jam et armatus, cum accusatoribus suis certaminis campum, et litigii conflictum posset arripere. Quod cum in mundanis negotiis legibus tuis fieri censeas, imperator, multo magis ut in ecclesiasticis atque divinis observaretur pietas tua debuit praevidere.

Sed haec nos ex innumeris studio veritatis defalsatae memoratae erebrius epistolae nostrae dilectionibus summatim tetigisse sufficiat. Caetera vero (quae supersunt) per legatos nostros, quos ad divinitus protectum imperium tuum ecce direximus, inspectis immutilatis exemplaribus, quae illis tranquillitati tuae demonstranda tradidimus, facile potes agnoscere. Quamobrem et nos quoque dilectionem tuam paterno salutantes affectu deprecamur, et per Deum, in cujus manu corda sunt regum, enixius obsecramus, ut eamdem ipsam epistolam, quam gloriae tuae per longe superius memoratos Rhadoaldum et Zachariam misimus, his praesentibus missis nostris monstrare, atque ad collationem cum exemplaribus, quae eis dedimus, faciendam mora sufficiente accommodare digneris: quatenus per hoc scire valeant, utrum sic eadem epistola in sua penes vos integritate maneat, quemadmodum exstiterat a nobis tuae sublimitati directa: an a quoquam fuerit postmodum ad superius annotatas depravationes perducta.

Et siquidem per vestratum aliquem tantum nefas patratum est: quoniam apud Graecos (sicuti nonnulla diversi temporis scripta testantur) familiaris est ista temeritas: miramur, et modis omnibus obstupescimus, si regius excellentiae tuae honor, qui judicium diligit, ad tantum potuerit dedecus incurvari, cum ad hoc magis divinitus ordinatus sit, ut depravata corrigat, et falsata pristinae veritatis honestati restituat; aut enim justa fuerunt quae misimus, sicque consequenter oportuit ea servari, aut si justa putata non sunt, in quo justa non fuerint, per aliud saltem scriptum exponi vel nobis referri, et summa ratione debuerunt patenter ostendi. In nullo tamen horum oportuit ea vel ecclesiae quae apud vos est, cognitione privari, vel aliqua falsitatis depravatione fraudari.

Porro si tuae mansuetudinis postposita notitia hoc immane sacrilegium gestum est, nihilominus immensa admiratione ducimur, et quia tantum imperium illud potuit, et tantam fraudem perferre jure dolemus. Denique sacrilegium non immerito commisisse dicendus est, qui scripta pietatis fidelium, atque pii principis notioni vel subducit, vel a sui veritate submovens velamento praestigiorum suorum obnubilat. Verumtamen nos quomodocunque falsitati, vel depravationi eadem sit epistola submissa, grates innumeras agimus Deo, cujus inspiratione et fidelia ejus exemplaria penes nos retinuimus, et cujus permissu qui haec vel authenticam ipsam scripsere superesse noscuntur.

Nos autem Ignatii fratris et coepiscopi nostri privationi quocunque discrimine, priusquam a nobis specialiter ad iterationem ejus perducatur negotium, quia nec hactenus consensimus aliquando, Deo nos confirmante, nullo modo consentiemus.

Verum non ita justificamus eum, ut nihil hunc reprehensione dignum admisisse dicamus, pro quo fortasse merito poterat, legitima discussione facta, quodlibet canonicae jaculum pati sententiae; cum scriptum in apostolicis litteris confiteamur, dicentes: In multis offendimus omnes (Jac. III); et rursus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I); sed ita volumus, et ita decernimus istius modi pontificem digna pro factis recipere, ut sacerdotale decus penitus non vilescat, nec tam facile pontificalis apex terra tenus incurvetur. Ita, inquam, volumus, et ita decernimus hunc, imo quemcunque pontificem justae subdi sententiae, ut non a saecularibus quibuscunque judicetur, non tyrannice propellatur, non ante audientiam ecclesia sua privetur, non ab inferioribus, sed a majoris auctoritatis personis recti calculi sententiam consequatur. Ita denique volumus, et ita decernimus istius, imo vero cunctorum sacerdotum causas examinare, culpam suam punire ut paternos terminos non transgrediamur, sacros canones non conculcemus, nec decretalia sedis apostolicae constituta, quibus Ecclesia tota fulcitur, atque munitur, quoquomodo violemus.

Ad extremum ita volumus, et ita decernimus, pontificem qualiscunque sit, judicari: ut ecclesiae, cui praeest, jura nulla temeritate, nulla praesumptione frangantur. Nullum quippe poterit Ecclesiae jus dignum servari, si praesul ejus a quibuslibet, vel quandolibet, aut quomodolibet impetatur, et pro libito cujuscunque tanta facilitate pellatur. Quod cum ita sit, non possumus interim fratrem nostrum Ignatium, qualiscunque sit, non inter sanctissimos et beatissimos patriarchas connumerare. Qui licet apud vos sit tot opprobriis, tot persecutionibus fatigatus, a nobis tamen nonnisi qualis a decessoribus meis habetur, creditur et veneratur; nullo quippe nostro examine alicujus criminis reus, nullo est, nostro speciali judicio repertus obnoxius: ac per hoc (cum nulla est) nulla sententia condemnandus aut a nostri Ecclesiaeque nostrae communione collegii sequestrandus, aut aliquibus, nisi honorabilibus vocabulis appellandus. Sed nec in Photii sacerdotali provectu, praestando favore in vota condescensionis nostrae modo quolibet inclinabimus. Ergo tranquillitas tua litterarum saltem nunc tenore cognoscat sedem beati Petri apostoli in neophyto et moecho, et Constantinopolitanorum Ecclesiae invasore Photio, olim justeque damnato, ac nihilominus praesentia synodali nuper eliso, communionis nunquam, nisi a praevaricatione cessaverit, praebituram esse consensum.

Qui, ut caetera nunc omittamus, a Gregorio Syracusano vel caeteris schismaticis institutus, imo destructus, contra omne fas alterius praesidere non potest Ecclesiae. Nam merito destructus esse creditur, qui a destructo aedificari sperans, etiam si qua alia bona fortassis habuit, nimiae praesumptionis ejus temeritati communicans, perdidit. Nam Gregorius quomodo quemquam aedificare poterat, qui multipliciter jam noscebatur elisus? Quomodo quemquam in aliquo ecclesiastico poterat ordine stabilire, qui Ecclesiae unitatem scindens, ipse jam videbatur omnino dejectus? Sicut enim ligatus ligare, et dejectus dejicere non potuit, sic destructus construere, et elisus quemquam ordinare nequivit. In summo quippe status sui oportet eum vigore consistere, et firmis inniti per omnia basibus, qui alterum vel prosternere vel conatur statuere.

Gregorius ergo, qui canonice ac synodice depositus et anathematizatus erat, quemadmodum posset quemquam provehere vel benedicere, ratio nulla docet. Igitur nihil Photius a Gregorio percepit, nisi quantum Gregorius habuit; nihil autem habuit, nihil dedit. Per eorum quippe, ut legitur, manus impositionem et invocationem dabatur Spiritus sanctus, qui noverant mundas ad Dominum manus levare. Caeterum Gregorius, qui transgressor factus est legis, ad iracundiam sui magis quam ad consecrationem alicujus Spiritum sanctum per impositionem suae manus sine dubio provocavit, etiamsi is qui ordinandus erat, nullas alias haberet sibi regulas obviantes. Hinc enim scriptum est: Qui obturat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). Si exsecrabilis, utique et non audibilis; si non audibilis, ergo inefficax; si inefficax, profecto Photio nihil praestans: nimirum qui vulneratum caput per illam manus impositionem potius habere dignoscitur. Porro si praetendit injuste ab Ignatio se fuisse depositum, quid de omnibus qui in synodo illo tempore convenerunt, sententiamque in eum protulerunt, perhibebit? Quod si et illos injuste fecisse dicere praesumit, quare cum eis nunc communicat, et quosdam eorum sacerdotio dignos existimat? Quos tamen recte prius non judicasse reprehendit, et sententiae quam protulerunt, eos secundum se debere succumbere non nescit? Sed videamus quorum judicio vel quorum auctoritate Gregorius post depositionem et anathema, honorem episcopatus praesit [praesumpsit], vel officium pristinum recepit. Omnes enim illum et depositum norunt et anathematis vinculis obligatum ac per hoc totius Ecclesiae communione privatum. Jam vero si dixeritis quia ipse sibi Gregorius et honorem resumpsit, et pristinum officium recepit, audite quid Apostolus dicat: Nec quisquam sumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron: sed et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret (Hebr. V). Sed et venerabiles Antiocheni canones praecipiunt: Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter, aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de sacro ministerio juxta praecedentem consuetudinem contingere, sive episcopus sit, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis: sed et communicantes omnes abjici de Ecclesia, et maxime si posteaquam didicerint adversus memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare praesumpserint. Carthaginenses quoque regulae excommunicatum qui ante audientiam communicare tentaverit, ipsum in se damnationem protulisse manifeste denuntiant. Si ergo secundum Apostolum nemo sibi honorem accipit, et Christus non se clarificavit ut pontifex fieret, qui omnes cum Patre et Spiritu sancto glorificantes se glorificat, et ipse est pontifex, de quo rursus idem dicit Apostolus: Talis decebat ut nobis esset pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, etc. (Hebr. VII).

Et si episcopus, qui damnatus a synodo est, juxta sacros canones, si ausus fuerit aliquid de sacro ministerio juxta praecedentem consuetudinem contingere, et ante audientiam communicare, ipse in se damnationem protulit; ita ut nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem, aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes omnes abjici de Ecclesia; quanta putas Gregorius poena mulctandus est, qui post damnationem sui et anathema, in haec omnia commisisse probatur, id est, et super Christum se extulit, et quod ipse non fecit, iste et honorem sibi resumpsit, et ut pontifex esset, se arrogantissime clarificavit, et ante audientiam excommunicatus communicare et vetita usurpare praesumpsit, et damnatus de sacro ministerio non solum aliquid, verum etiam multa juxta priorem consuetudinem tetigit? Quod certe Gregorius agere omnino non debuit, etiamsi nulla commissa existerent, pro quibus damnari potuisset, quoniam praelati judicium semper inferioribus formidandum est, ne si ei non obedierint, licet ab eo fortassis injuste ligentur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa, id est inobedientia, mereantur.

Igitur praelatos damnare indifferenter, oportet horrescere. Quicunque vero minoris auctoritatis sunt, damnare sollicite caveant, ne majorum suorum sententiam transgrediantur: alioquin licet injuste nonnunquam damnati sunt, ex ipsa temeraria praevaricatione, culpa, quae nondum forte perpetrata fuerat, et ultio, quam culpa necdum merebatur, procul dubio subsequuntur. Nihil quippe lignum vetitum in se mortiferum habuit; sed qui inobedienter ex eo comedit, mortem sibi et posteris propinavit: non quia lignum malignum; cum quod Deus fecit, totum fecerit bonum: sed quod mala sit transgressio, et nolenti subjici, per eam merito sit orta damnatio. Porro si dicitis, Gregorium ab imperio vestro, et ab antistibus fuisse receptum, percontari libet, o sapientissime imperator, quibus hoc documentis, quibus canonibus jubentibus agi rite potest, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis recipiantur? id etiam veneranda et universali synodo Nicaena de utraque professione luce clarius inhibente. Nam a saeculari potestate nec ligari, nec solvi sacerdotem posse, manifestum est: et idcirco affatim approbatur Syracusanum Gregorium per imperialem tantummodo sententiam nullo modo valuisse reconciliari .

Ubi si pontificum quoque sociatur assensus, quaerimus utrum praecesserit an fuerit subsecutus? Si subsecutus est, nihilominus ad id reditur, ut absolutio a saeculari potestate per praecepta valere non possit, pontificumque secutus assensus, adulationis vel terroris fuerit potius quam legitimae sanctionis; si praecessit, doceatur a quibus, et ubi ille sit gestus; si secundum Ecclesiae regulam celebratus, si a paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus, si ad majoris auctoritatis sedem quam illa est a qua Gregorius damnatione tenebatur obstrictus, secundum Ecclesiae regulas est relatum, si ipse praesul qui ligavit, absolvit. Si haec gesta non sunt, quo more, quo ritu Syracusanus Gregorius se gloriatur absolutum, cum nec a pontificibus ordine debito, nec ecclesiasticis legibus fuerit expetitus, nec a mundana potestate potuerit praeter Ecclesiae tramitem prorsus absolvi? Jam vero si dicatis: Non ego absolvi, sed a pontificibus ut solveretur postulavi: e contra illi multo magis a vobis postulare debuerunt, ut si eum velletis absolvi, legitima ecclesiastici tenoris absolutio praeveniret; et haec omnia quae superius dicta sunt, secundum Ecclesiae tramitem servarentur, praecipue cum non ab inferiori vel pari, sed a majori persona, et, sicut ex apostolicis canonibus edocemur, solum ab eo qui eum sequestravit, aut certe a prima sede jure possit absolvi. Inferior quippe vel compar antelatum vel comparem, non annuente majori, absolvere non potest. Sola igitur potior inferiorem convenienter absolvit. Proinde inferioris loci pontifices eos quos potior suus obligaverat, sine prima sede absolvere non potuerunt.

Verumtamen licet contra Nicaenenses sacros canones praefatum Gregorium, qui abjectus fuerat, receperint, nunquam tamen eum a vinculo damnationis et anathematis exuerunt, quem absolutione praevaricatoria potius nexuerunt, et hunc, dum solvere nixi sunt, nodis majoribus dediderunt. Quin imo dum sententiam majoris contemnentes transgressi sunt, vel etiam suam tergiversatorio consilio lenique sensu sibimet facti contrarii destruere sunt moliti, pari praevaricatione habentur innexi, et simili poena secundum apostolicos et nonnullos alios canones tenentur obstricti: ita ut communicantes expelli de Ecclesia jubeantur, ac per hoc, reos reum justificare constat minime potuisse, nec ligatos ligatum solvere modo quolibet valuisse. Ecce a quibus, o Christianissime princeps, Photius est institutus. Ecce qualis est Gregorius, qui Dormitantius convenientius poterat dici. Quamobrem cogita, fili charissime, tracta et tecum sedula meditatione perquire si stare Photius possit, etiamsi miris virtutibus polleat, etiamsi omni scientia fulgeat, quando qui hunc statuisse tentavit, dudum jam cecidit; et volens erigi cum conantibus se erigere, nunquam recuperaturus denuo ruit.

Consideret ergo divinitus vester inspiratus apex quomodo Photius, etiamsi nihil aliud sibi jure valeat impedire, queat in sacerdotali gradu persistere: quandoquidem institutor suus, cum hic ordinaretur, non solum sacerdotio, verum etiam ipso carebat Christiano vocabulo; et sicut jam exposuimus, nec damnatus justificare, nec depositus erigere, nec ligatus potest quemquam per impositionem manus provehere: impossibile est enim horum aliquid fieri. Judicate ergo, mansuetissime imperator, cui potius obediendum est, Deo, an hominibus; judicate cui potius resistendum sit, potestati quam in Petro Deus omnipotens ordinavit, quamque super cunctam Ecclesiam extulit, an ordinationi Gregorii Syracusani, cui dicendum est: Vae homini illi, per quem in Ecclesiam Christi tot scandala venerunt (Matth. XXV): quique olim, sicut ipsi scitis, a fratre et comministro nostro Ignatio et a synodo quae sub eo erat, depositus est, et ut apostolica sedes in ejus damnatione consentiret, ab ipso consacerdote nostro postulata est. Sed decessores mei beatae memoriae Leo ac Benedictus, sedis apostolicae moderamina servantes, noluerunt sic unam partem audire, ut aliae parti nihil penitus reservarent: Unius quippe mediator non est. Quamobrem interim depositio ipsius a sede apostolica non suscepta, remansit infirma. Cumque idem Gregorius per legatum suae partis, Zachariam nomine, sedem agnovisset apostolicam in sua depositione nullatenus consensisse, non gratias egit, non a coeptis in jam dictum fratrem nostrum saevientibus contumeliis conquievit; sed benignitate Dei et patientia sedis apostolicae in superbia abutens, in ipsum videlicet Ignatium patriarcham suum rediviva jacula impietatis irreverenter exacuit; et eo superstite, neophytum in Constantinopolitanam Ecclesiam consecravit; quin potius et adversus sedis istius decreta contumax esse non destitit, qui pro se, non contra se ipsius ab ea decreta paulo antea data, tanquam ingratus non recolit, et veluti tergiversator arma praeparat adversus arma sibi tutelam salutis non modice conferentia, et murum destruere nititur, qui ne ipse destrueretur fortissime custodivit. Et agit nunc, quantum in se est, ut ea statuta prorsus habeantur invalida, quae cum ipse his egeret, supplex petebat, et ut fortiora essent adamante, submissus optabat, atque ut sibi auxiliarentur, humiliter implorabat; necnon et contra ea repugnanter forsitan tyrannos et sacrilegos judicabat. Nisi enim sedes apostolica ei parceret, ille quomodo correverendissimum Ignatium posset destruere, brachium non haberet. At ille usus est sedis apostolicae bonitate in malignitate, et beneficium in patris sui convertit exitium.

Dicite igitur, o imperator, obsecro, cum ita sit, quomodo non debeamus nos Ignatium non adjuvare? aut usque ad audientiam, quantum in nobis est, indemnem non penitus conservare? vel quomodo non possimus Gregorium, et hos qui ex parte ipsius sunt, merito condemnare? Quando Ignatius, nisi a nobis esset impeditus, sic illos canonice forsitan sterneret, ut et eum nullo conamine potuissent impellere: isti qui non nobis haeserunt, quos in adjutorium suum habere promptissimos meruerunt, nec a nobis consilium acceperunt, ut hi cum patriarcha suo vel canonice judicari potuissent, sed vires suas a nobis ne frangeretur servantes, eas adversus eum protinus praepararunt. Undique perpendite quantum nos nunc Ignatio debitores sumus, qui sibi obstaculum et inimicis ejus facti sumus defensionis umbraculum; quamvis nos non ideo judicium istorum distulerimus, ut ei nocendi jacula praepararent, sed ut sic sententia in hos prolata valetudinem haberet, ut a nobis examinatio praecederet; et rursus sic ab istis in eum objecta penitus coram nobis admitterentur, ut partis Ignatii persona vocata vel convicta nostrae praesentiae non deesset.

Quamobrem dilato parumper judicio, et infirmata sententia, missum est utrique parti, sedis apostolicae praesulis praesentandum obtutibus, ac etiam, ut par est, subjiciendum diffinitionibus: sed dum pars Ignatii properando disponit iter, ab hostibus ejus viribus resumptis, non jam fidem apostolicam petentibus, non Petri memoriam facere dignantibus, Ignatius trahitur, impellitur et innumeris malis affectus ab Ecclesiae regimine sequestratur. Et hoc totum factum est eo quod praedicti pontifices utrique parti aequitatem servantes, et utriusque lateris audientiam postulantes, Ignatii non firmando sententiam, imo vero interim infirmando, inimicis ejus quodammodo manum porrexerint, dum nimirum sententiam in eos prolatam non interim auctoritate sedis apostolicae roboraverint, sed usque in praesentiam ejusdem apostolicae sedis differri decreverint.

Quamobrem, charissime fili et laudabilis Auguste, quia quasi per nos inventa est Ignatii dejectionis materia, idcirco praeter id quod frater adjuvari debet a fratre, praeter id etiam quod Petro cujus in terris, licet indigni, vicem gerimus, Christi oraculo peculiariter dicitur: Et confirma fratres tuos (Luc. XXII), etiam hoc specialiter dicitur eum non solum adjuvare et confirmare, verum etiam sicuti ipsi potestis advertere, totis nos pro illo viribus oportet per omnia disceptare; ut videlicet totum in illo funditus aboleatur, quod per nos laedendi fomitem adversariis ejus reperientibus, ei violentiam inferri monstratur; totumque recipiat, Christo propitio, quod, dum nos moderate ac regulariter gerimus, ipse praejudicialiter amisisse dignoscitur. Quoniam et praefati decessores nostri, Leo scilicet et Benedictus, beatae recordationis pontifices, si tale quid diebus eorum Gregorius vel complices ejus patrassent, videlicet ut abusi tanto compassionis et patientiae sedis apostolicae circa se beneficio in Ignatium manus suas injecissent, ut adversus eum, ipsis sanctis praesulibus inconsultis, linguas suas taliter exacuissent; profecto eos tanquam ministros inquietudinis, et ipsos se sole clarius obnoxios ostendentes, sine quavis retardatione protinus condemnassent, et tantum piaculum impietatis eorum destruere ardentissime studuissent. Sed quia illi divina vocatione ab hac convalle lacrymarum subducti sunt, hanc tyrannidem nondum intuentes, nos debemus in eorum labore succedere, qui successimus in honore, in cujusque tempore crudelitas, quae diebus ipsorum coepit radices mittere, consummata perpatuit. Proinde nos, primo quia sedis apostolicae de tota Ecclesia fas habentis judicare, moderamina retinemus; secundo quoniam fratribus injuriam passis subvenire debemus; postremo quia, sicut jam diximus, oportet nos in eorum labore succedere, in quorum successimus pontificatus honore: quemadmodum ipsi decessorum suorum exempla secuti sunt, et operis eorum strenui cultores inventi sunt; quod ipsi profecto agerent adjuvante Domino, habentes, quemadmodum illi, ejusdem zelum justitiae, seu privilegium dignitatis, nos studiose perficere procuravimus, nimirum quod omittere procul dubio, sicut nosse cunctis clare tribuitur, non valemus.

Sed dicis, o imperator, etiam sine consensu nostro Photium et ecclesiam retenturum, et communionem Ecclesiae habiturum, Ignatium vero nihil per nos meliorationis penitus adepturum. At nos e diverso credimus quod Ecclesia Christi sacros canones et praecipue Nicaenos non tradat oblivioni, praecipientes videlicet ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Credimus etiam quod diu membrum incolume non subsistat haerens membris capiti non haerentibus. Postremo credimus quod caetera membra, si tamen affectant vivere, caput quandoque sequantur. Verum in omnibus his, secundum Apostolum, non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX); et ideo pro labore pietatis moras ullas, roborante nos Deo, minime fastidimus, quia etsi nostrum est currere, divinae tamen est potestatis, quando ei placuerit ad palmam perducere.

Quod autem facere apostolicam sedem decuit, sicut ad omnes orthodoxos Ecclesiae catholicae scripsimus, strenue fecit: Dei vero est coepta perficere. Nam nos vomere quidem linguae terram proscindimus mentium et in ea verborum semina spargimus, Deus autem potens est illi et sui rore [ f., rorem] Spiritus infundere, et augmento gratiae fecundare, atque eorum quanta et qualia vult, et quomodo vult, ad uberem et multiplicem fructum perducere: quoniam nos, etsi agri Dominici cultores sumus, attamen neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III).

Verum his ita se incunctanter habentibus, constat eos qui semel a sedis apostolicae praesulibus perculsi sunt, sententia illius hodieque constringi, ita ut eorum nonnullos quidem prolata contra se judicii tela principum tegmine munitos non statim sauciaverint, quandoque tamen medullitus penetraverint, nonnullos autem etiam post mortem susceptam cunctis exsecrabiles omnino reddiderint. Quotquot autem in ipsa communione sedes apostolica tenuit, aut dum viverint ab Ecclesia sunt universali recepti, aut postmodum ab ea summa celebritate retenti. Praeterea illos in quorum damnatione non consensit singulari praerogativa dissolvit. Quae ut manifestius prudentia tua cognoscat, ex his pauca commemorare studebimus. Primo quidem claviger coeli Petrus et primus sessor sedis istius, Simonem Magum non ferri sed linguae mucrone prostravit. Sed ille principum utens virtute non solum in nequitia sua permansit, sed et male moriens, sui causa, in ejusdem damnatoris sui mortem principes inflammavit. Deinde cum Asiani omnes inter caeteros, evangelista Joanne auctore, quarta decima luna cum Judaeis putarent Pascha celebrandum, hos praesul meritis et nomine Victor a communione collegii separavit. At illi omnes cum nonnullis Ecclesiarum praesulibus non solum huic manus minime praebuerunt, verum etiam pertinaciae redarguerunt. Felix quoque papa Constantinopolitanum Acacium non solum deposuit, verum et insolubilibus anathematis vinculis innodavit. Sed adeo est contemptus, ut idem Acacius, mundi dilectorum tuitione protectus, etiam nonnullis Romanis pontificibus decedentibus, et officio sacerdotali juxta praecedentem consuetudinem fungeretur, et exceptis paucis, omnium Orientalium communione frueretur. Porro Agapetus apostolicae sedis praesul Anthimum Constantinopolitanum similiter antistitem condemnavit, et in loco ejus ordinavit Mennam, pro quo videlicet Anthimo Silverius et Vigilius Romani pontifices ab Augusta Theodora multa incommoda, sed et discrimina sunt perpessi: sed ad restitutionem ejus nullatenus inclinati.

His ergo de pluribus sedis apostolicae magnis et praeclaris rectoribus carptim commemoratis, quid mirum si nos pro Photio contemnimur, cum videamus apostolorum principem pro veritate contra Simonem defensa etiam mortem subire? quandoquidem, licet sero, licet post multos sudores, quandocunque tamen mundus totus ea defendit quae Petrus contra Simonem defendisse dignoscitur, ea damnat quae illum damnasse describitur.

Quid autem mirum si nobis pro ecclesiastica correctione laborantibus manum non datis, sed et duritiis redarguitis? cum videamus Victorem papam et martyrem, qui ideo vere victor est, quia martyr pro ecclesiastica traditione, poena a totius Ecclesiae praesulibus pertinaciae redargutum: quandoquidem Ecclesia tota nunc cum illo sapit, et quod fecit laude praedicat dignum. In quo animadvertendum quia si tunc ille pro justitia tanta severitate non uteretur, sicuti nonnulli hortabantur episcopi, hactenus fortassis error ipse mansisset, praecipue cum etiam eo tanto zelo succenso, usque ad Ephesinam priorem in aliquibus perdurasse synodum legerimus. Quid praeterea mirum si sedes apostolica diebus tuis parvipenditur, nec ab imperio tuo tibique subjectis auditur? cum videamus sanctum Felicem adeo ab imperatoribus praedecessoribus tuis contemptum, ut ab eo anathematizatum Acacium ita sua protectione munirent, ut et sede Constantinopolitana dum vixit abuteretur, et in perfidia sua mala moreretur. Verumtamen propitio Christo, sedis apostolicae pontificibus indefesse certantibus, a catholicis jugi fatigatione remota, tandem aliquando a saepe fati beati Felicis sententia, id est Ecclesia [ f., sententia est Ecclesia, HARD.] tota conversa. Et quia praedictus Acacius non est inventus superstes, consequenter nomen ejus in Ecclesia taceri sancitum est. Sed et tu, imperator orthodoxe, de ipso nunc cum sede apostolica sapis, qui si illo tempore fuisses repertus, pro eo contra eam et in hac causa fieres fortassis accensus.

Ad extremum, quid mirum si pro dejectione Photii nobis minaris, quando antecessores tui principes pro Anthimo jam dicto praedecessores meos usque ad confessionem persequendo perduxerint? Verumtamen, licet diutissime laboraverint, saevierint, et tot diras adversus eos afflictiones commoverint, sententiam tamen eorum mutare vel Anthimum revocare ad pristinum statum nullo modo potuerunt: qui licet tarde, quandoque tamen et ipsum Anthimum, et sensus ejus cum sede apostolica sapientes detestati sunt, et Mennam virum sanctum, ab ipsa promotum, non sicut vestrates falso autumant, sed cum ea hunc digne recipientes veneranter amplexi sunt. Quis vero tunc videns Petrum vel successores ejus, Simonem praefatosque praevaricatores tam fortiter debellare, non poterat indignari, et eos tanquam insensatos efferri penitus arbitrari, praesertim cum pro eisdem perfidis totus praeter paucissimos adversus illos cum principibus suis pugnaverit orbis? Sed quia veritas tegi funditus humanis non potest conatibus, et praefati, quin et alii sancti summique pontifices spe freti, quae non confundit (Rom. V), tot labores arripuerunt, idcirco sol justitiae radios suos fortasse mittens et nebulam dissipavit erroris, et veritatis paulatim lumen ostendit: sicque demum quantum illi defensores Ecclesiae recte sapuerint, et isti nequiter oberraverint, tandem evidenter innotuit. Ita quoque et nos, ut verbis egregii loquamur Apostoli: Habentes eumdem spiritum fidei quem et patres nostri, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum (II Cor. IV; Psal. CXXV), et nos credidimus, propterea quod et loquimur; et confidimus, quoniam qui Abraham contra spem dedit filium, potens est nobis pro Ecclesia sua laborantibus et incrementa spiritalium frugum donare, et earumdem frugum uberem fructum multiplicare.

Unde dicito, quaesumus, o imperator piissime, cujus prolixitatis inobediendia, vel cujus multitudinis insolentia, aut cujus potestatis excellentia, nos ab hac fide vel spe debeat aut valeat saltem parumper avertere? Praesertim cum beatissimus jam designatus exclamet Apostolus: Est, inquiens, fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI); et rursus: Spes, ait, quae videtur non est spes; nam quod videt quis, quid sperat? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII).

Hac igitur fidei suae spe certificati, fili charissime, nos quidem de percipienda mercede laborum (etiam si vos nobis nunquam obedieritis, etiamsi quantum potestis apostolicae sedis reniti contenderitis) nullatenus dubitamus. De te tamen, tanquam de dilectissimo filio, vehementer ingemiscimus et tristamur, quoniam non priorum vestigia, sed pravorum principum exempla sectatus apostolicae et primae in toto orbe terrarum sedis edicta, perversorum hominum suasionibus illectus, atque decreta postponis, et anathematis obligamenta, quibus persecutores Ignatii comministri nostri, Photium videlicet, qui post depositionem nimis multa de ministerio sacro contingere juxta praecedentem consuetudinem ausus est, et fautores ejus regulariter irretivit, contemnis, et quasi minus Christianus temere parvipendis.

Quod quantum sit a pio intellectu removendum, et a fidelium cordibus exsecrandum, eximius praesul nostrae sedis moribus et nomine Graegorius ostendit, cum de hoc scriberet, dicens (lib. IX, epist. 49): Si sunt qui certissime talia sentiunt vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est eos, quae et ego et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contra sentiunt, contra loquuntur. Et rursus: Ipsi, inquit, sibi testes sunt, quia Christiani non sunt, quia ligamenta sanctae Ecclesiae vanissime aestimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus, veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia despiciendi per omnia et anathematizandi sunt, ut unde veritatem fallere se credunt, inde in peccatis suis veraciter ligentur.

Sed si forte dicis non debuisse nos tam concite audita dicta credere, nec tam ad proferendam sententiam esse proclives, noveris, o imperator, hoc rationabiliter posse dici, si culpa cum clamore, quemadmodum Sodomorum et Gomorrhaeorum, non esset: si quae de Gregorio gesta superius intimavimus, tam in propatulo non exstitissent: si scripta vestra, quae apud Constantinopolim contra consacerdotem nostrum Ignatium, vel circa Photium, imo vero per Photium, gesta sunt evidenter, nullatenus indicassent: vel si legatos nostros et epistolas pietas tua benigne suscepisset, vel si susceptas ausu temerario nemo fallacia depravasset, et illa ab earum veritatis tenore nullatenus amovisset. At ubi piaculum non solum cum voce, sed et cum clamore commissum est, et sanguis insontis fratris, sicut hactenus, clamabat ad Deum de terra, et vestrates, juxta quod per prophetam de reprobis exprobrantis effectu [affectu] perhibentur, peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Isa. III); postquam scripta quoque vestra, id est peccatum [ f., ipsum peccatum, HARD.] consummatum, liquido demonstrarunt, postquam etiam missos nostros aversatos a colloquio fidelium, et jussis nostris aversos, et epistolas nostras occultatas atque falsatas agnovimus; quid potuimus consultius vel cautius agere, quam, ne ut magis ac magis scelus ut cancer serperet, id funditus exstirparemus; et, ne ut [ f., ut ne, id. ] desides et negligentes judicaremur, pro domo Dei celerem fervidumque zelum ostenderemus? Praeter haec autem, quia falso divulgati fueramus nos vel Ignatii depositioni vel Photii promotioni consensisse, idcirco veloci studendum esse satisfactione, et Christi Ecclesiam de hoc certificare jure praevidimus.

Verum, quemadmodum audita crimina non facile credi, sed cognita sine tarditate puniri debeant, sanctus jam nominatus papa Gregorius et magister egregius, sapienter edocet dicens (Expos. in ps. poenit.): Peccatum cum voce, culpa est in actione; peccatum vero etiam cum clamore, est culpa cum libertate. Sed quid hoc exemplo nisi nos admonemur ne ad proferendam sententiam unquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscussa judicemus, ne quaelibet mala audita nos moveant, ne passim dicta sine probatione credamus, quod profecto perpetrare pertimescimus, si auctoris nostri subtilius facta pensamus. Ipse quippe ut nos a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, qui ait: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII). Omnipotens itaque Dominus, et omnia sciens, cur ante provocationem quasi dimittit, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare?

Ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, moxque facinorosos percutit, atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Sap. XII); ille de quo rursum scriptum est: Dominus patiens est redditor (Eccli. V), in tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi judicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne judicii ante judicii diem praevenit: et ecce malum et quasi cum difficultate credidit, cum audivit, et tamen sine tarditate percussit, cum verum cognoscendo reperit; ut nobis videlicet daret exemplum quod majora crimina et tarde credenda sunt cum audiuntur, et citius punienda cum veraciter agnoscuntur.

Nos igitur quomodo ad puniendum audita mala proclives aut praecipites fuimus, quando, sicut longe superius diximus, antequam legati vestri, Arsa vir videlicet illustris spatharius ac caeteri Romam venissent, quae apud Constantinopolim postea gesta fuissent veraciter agnovimus, nos jam audita nec tamen credita penitus habebamus? Postquam vero iidem missi vestri ad sedem apostolicam pervenerunt, quae auditu solo primitus didiceramus, patefieri coram nobis, et tota Ecclesia quae apud nos est, manifeste coeperunt: nec tamen nos interim ad sui damnationem quo modo pertraxerunt.

Postquam vero missi nostri, quos isthuc ad haec per ordinem ac subtiliter investiganda et pleniter invenienda, seu vestrae notitiae veraciter referenda destinaveramus, una cum Leone a secretis imperiali legato regressi sunt, et tam epistolam tuam quam caetera scripta de his quae Constantinopoli gesta sunt, ab illo suscepimus et diligenter investigavimus, eosdem missos nostros una cum sancta synodo regulariter examinavimus, cuncta quae gesta sunt, enucleanter didicimus, omne quoque dubietatis nubilum ex corde pepulimus, ac per hoc, docente magnisona Christi tuba, praefato scilicet papa Gregorio (lib. VI, epist. 14), quod supra meminimus, sicut audita mala tarde credidimus, ita tot probationibus cognita, citius punire necessario precuravimus; et hoc rite: nam ad cognoscendam et condemnandam impietatem Nestorii sancta Ephesina synodus solam epistolam ejus, quam ad beatum Cyrillum scripserat, recitatam sufficere credidit. Quinta praeterea synodus etiam jam mortuos Origenem atque Theodorum per eorum damnanda scripta non recte sapuisse repertos, anathemate percutit. Sanctus quoque papa Gelasius de damnatione Acacii vestrae quondam urbis episcopi ad Dardanos scribit, dicens (epist. 11): Hic, si examinatio quaeritur, jam judicio non erat opus, postquam litteris suis ipse confessus est. Christi praeterea confessor papa Martinus Cyrum Alexandrinum, Sergium, Pyrrhum et Paulum Constantinopolitanos, solis eorum in sua sacra synodo scriptis recensitis, damnationi contradidit (conc. Lateran.). Haec ergo et tot praedecessorum meorum exempla sequentes solemniter nos Photium et complices ejus damnasse manifestum est, praesertim cum ex vobis audierimus in scriptis Ignatium, qui merito christus Domini dicendus est, a subjectis et inferioribus suis sententiae gladio transverberatum fuisse, ac detrimentum dignitatis propriae pertulisse, quod apte secundum David in Saule, quem dicit christum Dei, nuncupatur abjectus tamen a Domino jam dignoscebatur exhorruisse, Regum prodit historia, qui dum ex ore pueri Amalecitae, etiam mendaciter dicentis, audisset quod occiderit Saulem, non alia certitudine requisivit, sed protinus hunc percussit, dicens: Sanguis tuus super caput tuum, os enim tuum locutum est adversus te, dicens: Ego interfeci christum Domini (II Reg. I).

Verumtamen quid opus est hinc multa prosequi, cum hodieque penes Ecclesiam Constantinopolitanam impietas ipsa vigeat, praevaricatio regnet, schismata multiplicentur? Porro si sententiam nostram exhorrescitis, et hanc alicujus valetudinis esse putatis, ne illam formidetis tantum, quia in praevaricatores et contaminantes prolata est, quantum quia perpetuo constringit inobedientes, et nisi resipiscentes nunquam omnino resolvit: Quapropter, fili charissime et Christianissime princeps, quem cum omnibus imperio tuo subjectis alloquimur, auferte malum de medio vestrum, tollite adulterum, tollite tyrannum et pervasorem Ecclesiae; reddite fratri et coepiscopo nostro Ignatio Ecclesiam sibi divinitus creditam, de qua vos illum ante omnem audientiam canonicam expulistis: reddite quod tulistis, et emendate pro Deo quod contra Deum egistis; relinquite malum, convertimini ad nos et corrigemini: et liberati a malo, a nobis nullatenus dividemini, quoniam nos non in Photium ideo sententiam tulimus quia homo est, quia Photius dicitur, sed quia est persona praevaricatrix, et quia viventis antistitis, et ea nulla ex parte legitime carentis, usurpavit Ecclesiam. Itaque malefactum quod in ea est et in fautoribus ejus punitur irrogatione sententiae: quae praevaricatio, quod maleficium si recedat, jam non erit illa persona, in quam sententia prolata est. Remanebit enim homo, et Photius, quem non damnat, inquantum homo est et hominis nomen censetur, sed inquantum praevaricator et malefactor est. Si ergo desinat esse praevaricator, sententia nostra in eo locum penitus non habebit: alter enim erit quam ille, cui illata sententia est, dum incipiet esse quod non fuit, vel non esse in quem prolata sententia est: nam quandiu in hoc manet, cui illata sententia est, vere insolubilis est illa sententia. Et quantumlibet floret ille, cui irrogata est [erogata], quantislibet affluat honoribus, tantislibet miris laudibus efferatur, illa sententia perpetuo confringetur. Et nisi resipiscat, si non modo, certe vel post paucos, aut etiam post multos annos, aut certe quandoque, etsi non vita sua carebit Ecclesia quam tyrannice possidet, carebit tamen post mortem Christianitatis procul dubio nomine, cujus professionem inverecunde conculcat.

Jam vero si sententia nostra se ac fautores suos judicat obligatos, et idem cum eis posse absolvi: hoc enim significare videmini, cum epistola nobis directa nos mutare voluntatem, consilium ac sententiam saepius exhortamini; utique non praetendit injustitiam, et esse alicujus momenti profecto non dubitat, quae tum potuit obligare, et a qua se cum fautoribus suis possit absolvi, quia non posset obligare nisi justa. Cum autem justa sit, nonnisi damnato errore juste resolvitur.

Ergo fateatur errorem Photius cum fautoribus suis, deponant praevaricationem omnes quos ligatos tenet justa sententia: sed tu multo magis, fili charissime, qui tantum justitia et pietate cunctos debes superare, quatenus dissoluta praevaricatione dissolvatur quisque consequenter et sententiae prolatae censura; quia et Nathan propheta palam publiceque in facie regis David et commissum pronuntiavit errorem, et quia hoc ipse commiserit, omnino non tacuit, sed confessione correctum consequenter absolvit. Praeterea non omittendum esse credidimus nos commemorare praeterito anno per indictionem videlicet tertiam decimam epistolam sub nomine vestro conscriptam, per Michaelem protospatharium suscepisse; quae tantis erat verbis contumeliosis, imo blasphemiis respersa, ut scriptor ejus nonnisi in gutture colubri calamum tinxisse putetur, et dictatoris labia pro dictionibus venena fudisse videantur; adeo, ut si cujuspiam simpliciorum cor penetrent, non enim haec aures prudentium suscipiunt, hunc continuo necent, nimirum tanto miserabilius, quanto mors animae magis quam corporis per illum virulentum haustum admittitur. De cujus immanitate piaculi, licet vobis jam nos scripsisse recolamus, eadem tamen scribere vestrae sapientiae nunc, mihi quidem non pigrum, vobis autem et multis necessarium.

Denique opinati sumus, et adhuc nihilominus opinamur, quod pietas vestra tandem aliquando resipiscat et de Ecclesiae Constantinopolitanae restaurando statu nobis salubria suadentibus acquiescat. Sicque demum omnia scripta, quae male sint compilata, non solum adversum nos et hanc sanctam Ecclesiam, verum etiam contra fratrem nostrum et comministrum Ignatium, coram universa imperii sui multitudine igni tradenda decernat. Alioquin jam cunctis Ecclesiae fidelibus, quae foret apostolicae sedis auctoritas, vel quae fabricatoribus mendacii seu inventoribus perversorum dogmatum immineret ultio, profecto patesceret.

Impossibile est enim, quanquam nostras nos speciales injurias curare floccipendamus, ut tantorum ac talium sanctorum Patrum et propugnatorum Ecclesiae [catholicae Ecclesiae], ac destructorum diversarum haereseon atque defensorum orthodoxae fidei blasphemias aequanimiter sustineamus, vel etiam tantae sedis, sive tam excellentis Ecclesiae Romanae, cui Deo deservimus auctore, contumelias perferamus.

Verum, quamvis et de nobis humiliter sentiamus, non tamen, conscientia dictante, vera esse quae vos de nobis perhibetis, asseveramus; sed ut diximus, ea postponentes, illa potius quae Jesu Christi sunt investigamus. Etsi male congesta adversus ejus famulos, adversus ejus ordinationes, adversus ejus dispositiones [pro dispositione, HARD.] stabilita privilegia reperiuntur, nulla patientia toleramus: et non solum haec destruere totis viribus anhelamus, verum etiam conflatoribus tantae perversitatis dignam vicissitudinem reddere necessario meditamur. Nimirum ne hos quis impunitos intuens, aut nunc aut futuro tempore deinceps talia praesumat praestigia falsitatis componere, vel commenta blasphemiarum hujusmodi figmentis contradicere. Quapropter, imperator sublimissime, diligenter propter Dominum inquirentes atque scrutantes, si vestra illam non fuisse praeceptione tam coenosam inveneritis confectam, imo toxicatis syllabis infectam epistolam, ut interim de tot praestigia texentium poena taceamus, quam illi vobis zelo veritatis flagrantibus involvere, convenit saltem hujus socia accepta, et palam cunctis igne succensa per augustales vestros tam nobis quam omnibus ad quorum notitiam pervenit, destinatos apices competenti satisfactione a tam perverso sensu et tam profanis adinventionibus, quod a sensu vestro non fuerint commentis tradita, vos exhibere prorsus immunes. Jam vero si vobis in multis hujus mundi sollicitudinibus occupatis subreptum est, ut talia scribere mandaretis, ne pigeat clementiam vestram hoc etiam ipsum humiliter confiteri, et legibus vestris ut hujusmodi scripta nullius habeantur momenti, decernere: ita ut penes quem reperta fuerint, impunito non evadente, ipsius quoque saepe memoratae ac semper exsecrandae epistolae vel exemplaris ejus apices intemeratis pro reverentia manentibus sacris dictionibus, flammeo dedantur igni voranda, ut et sinistrae opinionis naevo, quod ex blasphemiis scriptis incurreretis, carere valeatis. Et ingrati filii circa matrem vestram, ex qua imperandi fastigium vos et patres vestri ordine coelitus disposito percepistis, nullatenus appareatis.

Sin autem, scitote quoniam postquam in hac vos pertinacia persistere finetenus velle compererimus, primum quidem congregatis cunctarum Occidentalium regionum venerabilibus sacerdotibus, dictatores et dispositores, atque praeceptores tantae fallaciae, seu crudelissimae derogationis sanctorum, vel paternarum traditionum, ab omni Christiana compage remotus, apostolica freti auctoritate, diris anathematis vinculis innodabimus. Necnon et Patrum ac praedecessorum meorum secuti vestigia, qui soliti sunt etiam numerosorum concilia nequiter celebrata cassare pontificum, si qua socia sunt crebro dictae, vel exemplaria fortassis epistolae, quin potius non solum haec, sed et omnia scripta quae vel adversus fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium inique confecta, vel adversus nos causam illius canonice prosequentes, furiose deprompta sunt, perenni damnationi mandabimus.

Deinde vero decernentibus nobiscum, et simul considerantibus eisdem sanctissimis fratribus et coepiscopis nostris, ipsam epistolam in stipite videntibus cunctis suspensam vasto supposito foco, ad vituperium vestrum coram omnibus nationibus, quae penes memoriam sancti Petri multiplices inveniuntur, extremae perditioni donabimus. Quatenus his rite patratis discat pius quod amet, et crudelis quod timeat; nam tot et talia blasphemiarum commenta, quin potius veracium litterarum depravationes audisse et tacuisse, cohibuisse est. Quamobrem, venerabilis imperator, valde mihi, sicut ipse comprehendere poteris, cavendum est ne, si nos praestigiorum figmentis minus celeriter obviaverimus, tanquam vera recognita vel comprobata haec admisisse fallaciter apud stolidos aestimetur [pro aestimemur, HARD.]. Nec possumus in Ecclesia Dei dissimulando tam spurca relinquere germina, quae antecessorum nostrorum beatissimorum pontificum tempore, aut nunquam exorta, aut certe si undecunque vel quomodocunque exorta sunt, eorum judicii ligone, antequam proficerent, radicitus exstirpata sunt.

Destruite ergo vos et dissipate illa, alioquin a nobis fore destruenda, seu funditus dissipanda modo quem praediximus, antenoscite, quamvis antequam nos ista vobis scriberemus, quae nunc sublimitatem vestram hortamur, hoc vos sponte facturos esse putaremus: sed quia quod putatum est, nullum effectum hactenus habuit, idcirco nos salutem vestram illaesam manere volentes, ut hoc nunc saltem agatis, affectu paterno monemus. Alioquin, ut jam praefati sumus, sic, Deo favente, de caetero vigilabimus, et studiis quibus possumus insistemus, ut inter exanimes computentur qui auctoritatem Petri non senserint, imo Dei hanc ordinantis in Petro non intellexerint; ita ut nec ista quae perniciose compilata sunt defendere, sed nec his similia, ut non dicam scripto tradere, vel in mentem volvere, quis ulterius audeat. Non enim figmenta quae ordinationi Dei resistunt, quae evagelicis vocibus contradicunt, quae sanctorum Patrum diffinitionibus obviant, quae synodicis constitutionibus adversantur, quae si sic dimittantur, innumera possunt fidelibus auxilia Petri quaerentibus inferre dispendia, incolumnia sine discrimine nostro valemus deserere, et existimationi nostrae vel nunc vel post decessum nostrum tantum, quod absit, nedum [pro naevum, ut in epist. 104] an destructionem simpliciorum, et mutilationem sedis apostolicae privilegiorum relinquere.

Itaque, fili desiderabilissime et Auguste clementissime, tanquam sapientissimus filius laetifica patrem tuum, et tandem aliquando moestitiam de pectore matris tuae veluti gratissimus natus repelle, removendo videlicet moechum et ei reddendo legitimum. Destrue, quaesumus, opus diaboli, et omnes supplantationes ejus subverte. Opus est enim diaboli, et ejus subversutiis actum est, mihi credite, ut patriarcha pelleretur Ignatius, et sibi Ecclesiam creditam Photius adulter invaderet: ipse quippe callidus et veternosus inimicus, volens inferioris dignitatis sacerdotibus imponere sempiternum silentium, eum quem sublimioris auctoritatis esse conspexit, impetendum primitus existimavit; et ad hunc prosternendum quotquot potuit, vires armavit, atque totius invidiae facibus etiam mundi principes inflammavit.

Cur hoc, nisi ut dum ille eum qui super se esset, elisum cernerent, ipsi (utpote minoris auctoritatis) pro veritate loqui penitus non auderent, et tanto jam sublimioribus personis prave agentibus, minus audenter ex adverso se opponerent, et tanto minus pro domo Domini murum licenter conscenderent, quanto in potiorem suum talia perpetrari conspicerent. Sed tu, imperator, qui plus religione quam brachio carnis hostes Ecclesiae vincis, vince versutias ejus et omnia molimina ipsius subverte: exaudi nos, si libet; sin autem vel protectorem tuum exaudi, et verba quae ad Jeremiam locutus est, ad te delata cognosce. Ait enim: Ecce constitui te hodie super gentes, et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes (Jer. I). Evellas videlicet, et destruas, et disperdas, et dissipes, juxta competens imperio vestro ministerium, omnes argumentationes diabolicas, et omnia membrorum ejus machinamenta, et praecipue illa quae per Photium orta sunt, male pullulantia germina: aedifices autem et plantes cunctarum virtutum moenia, et honestorum odoriflua morum aromata: imo quaecunque per vos de fratris et coepiscopi nostri Ignatii sunt dignitate destructa, et de his quae ad officium patriarchale pertinent, a persona qualibet irreverenter evulsa.

Jam vero si vel peccatis impedientibus, vel perversis hominibus suadentibus, missis imminentibus nostris, quod suadere vobis etiam ad imperii vestri felicitatem nitimur, non ducitis, quod gementes dicimus, adimplendum, et dilationibus, proh dolor! solum decernitis fore studendum; scire volumus excellentiam vestram quoniam de persona Ignatii atque Photii, de quorum agitur controversia, nihil discretius atque mitius, necnon et salubrius arbitramur quam ut uterque et Romam ad renovandum examen, quod tamen secundum indulgentiam promittimus, tenore ac ordine quo jam vobis per Michaelem protospatharium significavimus, vestro favore veniat, ita ut Ignatius, qui omni est humano destitutus auxilio, quemadmodum venire valeat vestro pro Christi amore collato sibi fulciat juvamine. Jam vero si epistolae per eumdem legatum vestrum, a quo vobis modo delata non est, tenorem vel ordinem quo diximus praenominatas personas Romam fore venturas scire cupitis, a praesentibus missis nostris exigite, et hunc nosse plene valebitis. Siquidem illis exemplaria epistolarum quas magnitudini vestrae, necnon Photio per Rhadoaldum et Zachariam tunc episcopos direximus, scripta pro collatione cum authenticis facienda tradidimus: cum quibus etiam exemplaria epistolarum, quas vobis et Photio per Leonem a secretis misimus, et hujus, quam per Michaelem protospatharium nos destinasse praediximus, secum nihilominus deferendum contulimus.

Juxta ergo tenorem et ordinem quo praefatas personas ad iterandum judicium huc venire decrevimus, latius sagax industria vestra reperiet, quem nos in hac fastidium prolixitatis declinantes, replicare refugimus. His igitur, inspirante Deo, ita vestrae serenitatis auribus intimatis, sciat a Domino redimitum imperium vestrum missos sibi a praesulatu nostro, Deo auctore destinatos, Donatum videlicet reverendissimum et sanctissimum sanctae Ecclesiae Ostiensis episcopum, et religiosos ac venerabiles sanctae Romanae Ecclesiae Leonem tituli sancti Christi martyris Laurentii, qui appellatur Damasi, presbyterum, atque Marinum apostolicae nostrae sedis diaconem, quos benigne clementia vestra suscipiens, utpote Christianae religionis cultrix, in omnibus pie tractet, et intactos quandiu vos penes remorantur, et indemnes prorsus manere decernat: quin et aditum simulque locum quae injuncta sunt sibi, vobis licenter exponendi congruum eis ac sufficientem impartiri dignetur. Sicque demum in quibus Deus annuerit, et cordi vestro impetraverit, ordinatis, illaesos ad nos protinus eos et absque qualibet impediente molestia redire sinat.

Sed quoniam in Dei omnipotentis servitio diriguntur, per ipsius terribile nomen, quod Trinitas est inseparabilis; et per horrendum divinum judicium, in quo ante pavendum Christi Dei nostri tribunal omnes astabimus, et districtam reddituri sumus pro meritis rationem, vos adjuramus, et totis praecordiis obsecramus, ut eisdem missis nostris apud vos positis nullam laesionem, vel cum reverti inde voluerint, obstaculum inferatis, neque inferre alium quemlibet permittatis: quin potius a cunctis insidiatorum molitionibus eos intrepidos et securos reddatis. Quatenus illis ad nos, etsi vestram vobis salutem suadere possunt, efficacibus redeuntibus, cunctis gentibus pateat quantum Deum coronatorem vestrum, pro cujus Ecclesiae pace atque correctione legatione perfuncti sunt, honoretis. et quantam reverentiam principum apostolorum, a quorum sede profecti sunt, prae oculis habeatis. Siquidem nos, o tranquillissime imperator, illos non ad synodum celebrandam destinavimus, non ad lites et contentiones excitandas direximus. Scimus enim quod docente Apostolo, servum Domini non oporteat litigare (II Tim. II); sed hoc totum est pro quo misimus, videlicet ut, servata apostolicae sedis auctoritatis reverentia, restaurationem Ecclesia Constantinopolitana status sui recipiat, et pax et unanimitas sanctis Ecclesiis et imperio vestro reddatur, atque perpetuis, Deo propitio, temporibus custodiatur; necnon et nomen vestrum diutinis ac prosperis crescat successibus. Et quemadmodum piorum praecedentium Augustorum miris hic post funus praeconiis attollatur, et in coelis aeterni regni beatitudine perfruatur. Alioquin secundum Apostolum, verbum Dei non est alligatum (II Tim. II); qui rursus ait: Vivus enim est Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus; compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis (Hebr. IV); quo usi nec inobedientes, nec adversantes Ecclesiae Dei, nec molestiam inferentes famulis ejus dimittere quoquo modo poterimus impunitos. Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI). Quae nos omnia, licet strictim, idcirco dicimus et satagimus, necnon et diligenter exsequimur, ut plurima commemorare praetermittamus. Primo, ut ne nos de talenti acceptione, quam in privilegiorum quantitate percepimus districtam, si pigri reperiamur, coram summo judice cogamur reddere rationem. Secundo, ne in irregulari dejectione Ignatii, consacerdotis nostri et fratris, vel in promotione Photii quoquo modo consensisse putemur. Tertio, ne sacerdotalis ordo tam ignominiose vilescat, ut Domini nostri et sacrum corpus ejus tractantes, atque Sancti sanctorum ejus velamina penetrantes, et praecipue summum in dioecesi sua locum retinentes, tam facile de caetero impellantur, et a vulgaribus quibusque ac inferioribus suis, necnon et laicis prosternantur, et absque ullo examine aut comprobato crimine gradu proprio et Ecclesia sua priventur. Quarto, quoniam manifestum est qualiter, sede apostolica in Gregorii Syracusani et sociorum ejus damnatione non consentiente, ipsi modo quem praediximus ad haec exetanda surrexerint: et nunc nisi nos haec corrigamus vel puniamus, veremur ne nobis deputetur in culpam. Nimirum qui successores sumus eorum quorum ipsi benignitate abusi, licet nobis inconsultis, ad ista prolapsi sunt. Quinto, ne ipsum quoque imperium vestrum, vel successorum vestrorum tam leviter adversus Ecclesias Dei vel praesules eorum perverse suggestionis flatibus commoveantur.

Unde pietatem vestram obsecramus, et coram Deo et sanctis angelis ejus contestamur, ut obediatis nobis, et nos in hac vita potius audire curetis hortantes atque rogantes, quam beatum Petrum coelestis regni clavigerum in futuro sentiatis accusantem, atque damnantem. Nam si nobis non obedieritis, ipse contemnitur, cujus vices gestamus et auctoritate clamamus. Porro si illum contemnitis, ipsi jam considerate qui de vobis erit, vel quam in terribili judicio Dei rationem dabitis, qui in tanta sublimitate positi, per exemplum vestrum cunctis subjectis vestris ultimi exitus praecipitium demonstretis: non solum autem in praesenti tempore, verum etiam in futuro, imperatoribus videlicet et cunctis mundi principibus, necnon et omnibus omnino fidelibus.

Exhorrescite igitur tot hominum exemplo vestro pietatem destruere; formidate tantarum animarum operari periculum; pertimescite fidelibus, ad salutem forte tendentibus, tantam perniciem praeparare, et pro his omnibus coram districto judice sine quibuslibet excusationis ambagibus de omnibus rationem omnimodam dare. Quoniam quot exemplo vestro ad talia fuerint devoluti, de tot animarum dispendio eritis prorsus obnoxii; et tot procul dubio, quod non optamus, poenas luetis, quot noxiae actionis vestrae forma in inobedientiae chaos demergitis. Quae omnia, pietate vestra nobis obediente, avertat Dominus, nam ista nos pro salute vestra prosequimur et exigimus. (Ex ep. Gelasii papae ad Anast. imp.) Unde ne irascaris si te tantum diligimus ut temporale regnum quod assecutus es, te velimus habere perenne; et qui imperas nunc hominibus, regnes cum Christo; et qui cras moriturus es, vitam percipias et gloriam aeternam [ cod. Vatic., sempiternam]. Data Idibus Novembris, indictione XV.

(Anno 866.) XCIX. AD PHOTIUM. Exprobrat Photio multa crimina, quae in occupanda Ignatii sede commisit; probat illum et divinum et humanum jus violasse; nuntiat ipsum depositum fuisse, et si non paret sententiae, minatur illi perpetuam usque ad obitum excommunicationem. NICOLAUS episcopus servus servorum Dei, viro PHOTIO.

Innumerabilium reperiris praevaricationum obnoxius, et venerandorum canonum, atque paternarum diffinitionum, quinimo et divinorum mandatorum contumeliis multipliciter ac impudenter elatus: siquidem et ex schismaticorum; sed et cum venerabilis frater et coepiscopus noster Ignatius Constantinopolitanam regeret Ecclesiam, a sanctae communionis participatione contra regulas avertentium parte fuisse dignosceris, et ex saeculari administratione atque militia, et ex foro subito tonsuratus, a Gregorio Syracusano dudum episcopo a synodo damnato et ab apostolica sede convicto episcopus ordinari et nuncupari passus, etiam vivente ac superstite Ignatio patriarcha sedem ipsius invasisti; et sponsam, quam a Christo sponso immaculatam custodiendam, veluti amicus sponsi perceperat, non per ostium, quod Christus est, sed aliunde ex adverso in ovile Dominicum more furis, vel latronis irrumpens, ac violentus, rapax et scelestus adulter subripuisti. E praeter, imo adversus apostolicos canones, saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per eos obtinuisti. Deinde cum damnatis et anathematizatis, atque cum his, qui ne sacerdotale officium ante audientiam praesumerent, et a decessore meo sanctae recordationis Benedicto papa fuerant obligati, quotidie ac indifferenter communicans, et conversans contra fidem promissam, contraque tuam professionem, qua pollicitus es, te adversus jam fatum patriarcham nullum sinistrum consilium esse facturum, congregasti concilium, et cum sequentibus tuis depositis et damnatis et excommunicatis, et anathematizatis, et aliis sine Ecclesiis, atque cum his, a quibus vel tu irregulariter ac illicite provectus fueras, vel quos ipse temere ac indebite promoveras contra eumdem fratrem et comministrum nostrum depositionem facere, et anathema dicere ausus es. Deinde apostolicae sedis missos, quos pro causa sacrarum imaginum, et pro inquirenda, et nobis renuntianda jam fati patriarchae dejectione, et ob inveniendum modum promotionis tuae destinaveramus: quibus potuisti argumentis a nostris mandatis avertere, more Acacii quondam Constantinopolitani haeretici patriarchae, praesumpsisti, et ad processionem, quae tibi cum comparibus tuis habebatur: sicuti eorum professione patefactum est, et sancto Spiritu revelante venerandae synodo, quae a nobis collecta est, claruit, ad damnatorum et schismaticorum, tuamque confusionem contempta legatione, quae vel gentilium more servari debuit, pertransisti [ pro pertraxisti. HARD.], et in illusionem beati Petri apostoli, cujus a sede profecti fuerunt, non solum inefficaces redire fecisti, sed etiam impugnatores omnium, quae sibi fuerant imperata, monstrasti. Postremo episcopos, qui tibi tanquam adultero, et pervasori communicare noluerunt, exsilio relegasti, et ipsis jubentibus contra canones tui sceleris complices in eorum subrogare locis non timuisti. Et usque in praesens Ecclesiam Dei diversis persecutionibus impugnare non desinis. Ita ut fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium sanctissimum patriarcham inauditis poenis et horribilibus tormentis afficere non quiescis: sed et omnes quotquot pro veritate, et fide commode persistere deprehendis, quibus praevales modis perdere impraetermisse moliris.

Quamobrem in his et hujuscemodi te cognoscentes contra evangelicas, apostolicas, et propheticas, atque canonicas institutiones efferre dolemus, et nimiis moeroribus affecti, necessario te praesentibus apicibus admonemus, hortamur et obsecramus, ut in tanta gloria non decipiaris, et aeterna bona pro his brevibus non amittas. Pensa quam pauca sunt omnia, quae hic mulctent [mulcent], quamlibet multa esse videantur. Perpende, quaeso, quam multiplex sit, et quam prolixa poena gehennae, et hanc incidere pertimesce, hanc tibi acquirere medullitus exhorresce. Nam, secundum Evangelium, Quid prodest homini si lucretur totum mundum, animae vero suae detrimentum patiatur? (Marc. VIII.) Scimus quoniam sapientia praeditus, et scientia ditatus haberis. Sed audi quid propheta de quibusdam sapientibus dicat: Sapientes, inquit, sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt (Jer. IV). Porro de scientia egregius Apostolus ait: Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor. VIII). Ergo quantum non prosit, imo quantum obsit, non ad bona sed ad mala facienda habentibus sapientiam animadverte: et noli gloriari si habes scientiam sine charitate, quoniam, teste Apostolo, illa inflat, ista aedificat (I Cor. IV). Et certe absurdum ac indecens est, ut eam, quae inflat, virtutem habeas, illa vero quae aedificat, careas. Quam autem habuisti charitatem, quando videbas fratrem et comministrum nostrum Ignatium ab ecclesia sua pelli, impeti, et adversus eum conjurationes et conspirationes praeparari? Et non solum minime illum, cum posses, utpote ad saeculum clarus et honorabilis adjuvisti, verum etiam cum factiosis concurristi, et cum machinantibus adversus eum, et varias malignitatis argumentationes excitantibus concertasti. Quin potius horum omnium peccatum, quod generat mortem, in te proprie consummatum est, nimirum qui cunctarum praevaricationum in illum commissarum tu auctor factus es. Nam et si te homicidam dicimus, non mentimur, Joanne apostolo clamante, qui ait: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. II): si ergo qui odit fratrem homicida est, quanto potius is, qui patrem non solum odit, sed et quantum in se est, mactat? insuper etiam si, ut Achab, quae illius sunt rapit, et possidet, homicida dicendus est, et non solum qualiscunque homicida, verum etiam et parricida? Pater enim tuus erat Ignatius, et tu filius ejus, qui tantum a te prae naturali patre debuerat venerari, quantum spiritus, quo relativa haec nomina mutuo possidetis, praeferendus est carni.

Porro si te viperam appellamus, non fallimur, siquidem tu, nonnisi parente perempto, proficere credidisti. Jam vero si te tam [leg. Cham: quod et sequentia plus nimio confirment] similem asserimus, nec sic erramus: ipse quippe adeo in irrisionem et contumeliam patris prorupisti, ut de cathedra sacerdotali eum projiceres, et ad illudendum mimis, et scenicis inverecunde proderes. Extremo, si te Judaeis comparamus, fortasse non modicum quidem a vero discedimus: nam ipse non solum super magistrum tuum contra Evangelium factus es, verum etiam ordinationi Dei resistens adversus eum dentes tui, arma et sagittae, et lingua tua machaera acuta effecta est. Quandoquidem non, sicut sanctus David, mittere manum in christum Domini formidasti, sed sicut principes latronum non habentes bona, regem suum trucidantes, insurgere contra rectorem tuum versutis insidiis magnopere procurasti. Quos idem sanctus David, sicut et illum qui se christum Domini (Saulem videlicet) peremisse nuntiaverat, tanquam homines impios, et principem suum trucidantes, tradere morti laudabiliter jussit (II Reg. I). Quanquam etiam si nihil in his reprehensionis admitteres, cum pridie laicus fueris et saeculo militaveris, nequaquam tam repente debueras ad summi sacerdotii pervenire fastigium: quandoquidem nec monachorum poteras tam subito secundum probabilium Patrum traditionem, perfectionem consequi, Gelasio, Gregorio et Adriano magnis, et vere sanctis sedis Romanae praesulibus id ipsum, quod serenissimo Augusto, atque tibi jam scripsimus, multipliciter inhibentibus. Sane si horum tanquam ignotorum, sanctitatis insignia non agnoscebas (licet cujus fidei, cujus studii fuerint, per eorum nosse scripta sufficeret) saltem Coelestini, atque Leonis, ejusdemque sedis pontificum reverentiam prae oculis habuisses: quorum sententiae tota per mundum diffusa inclinatur Ecclesia: quorumque doctrinam (sicut in sacratissimis tertia et quarta synodis videre est) Christiana veneratur apprime religio. Quinimo et quorum virtutum decus, et eloquentiae nitorem, necnon et morum probitatem ac exhortationum suavitatem non solum fideles reges, verum etiam infideles ac tyranni, barbarique principes, reverentia, vel pavore non modico mansuefacti vehementer amplexati sunt et sectati. Quod si magnos sanctosque fuisse non negas (quia nec vales: alioquin pugnabit pro eis orbis terrae contra insensatos) oportet ut in cunctis Ecclesiae dogmatibus, et disciplinis eos solerter attendas, et veneranter admittas. Nam si in caeteris nostrae religionis negotiis eorum assertionibus cesseris, et in his eos, in quibus tuae promotioni contradicunt, contempleris, apparet te minus saluti communi, quam sorti privatae intendere, ac per hoc, non quae Jesu Christi, sed quae tua sunt, quaerere. Aut illae bonae arbores fuerunt, et bonos fructus fecerunt, aut malae (quod absit) et fructus eorum mali: et si quidem boni fuerunt et fructus eorum boni, oportuit eos tanquam bonos sequi: Non enim potest (Evangelio testante) bona arbor malos fructus facere (Matth. VII). Porro si de eisdem non cum tota Christi Ecclesia sapis, necesse est qualiter vel ipsi, vel fructus eorum mali fuerint, plurimis adhibitis ex omni Ecclesia testibus comprobes et affirmes: quoniam tibi soli super hoc negotio contraria suadenti non creditur.

Jam vero si dixeris, Bona et grata sunt, atque salubria, quae praedicaverunt, vel statuerunt, sed non omnia, nam horum quaedam dulcia, quaedam amara fuere, Jacobus tibi pro eis respondet apostolus, dicens, Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? (Jac. III.) quoniam sicut idem iterum ait: Neque salsa dulcem potest facere aquam (ibid.): Spiritus enim sanctus quorum vasa isti fuerunt, non potest nisi dulcia per hos, quos repleverit, eructare. Praeterea si profiteris omnia eorum decreta salutifera quidem fore, sed haec vos hactenus ignorasse, nec sic profecto excusabiles eritis. Nisi enim ignorantiae peccata essent, nequaquam Psalmista pro his Dominum precaretur, dicens: Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV): qui rursus denique dicit: Noluit intelligere, ut bene ageret, iniquitatem meditatus est in cubili suo (Psal. XXXV). Qui enim non ait, Non intellexit, sed Noluit intelligere, ut bene ageret, profecto monstravit, quia saepe proposito voluntatis ignorantia procuratur. Idcirco de ignorantia cuncta ad securitatem auferes, si apostoli formidolosa verba consideraveris, quibus ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV): quia profecto, docente sancto Gregorio papa, qui ea quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur. Sed dicis: Haec non in lege suscepimus, et prevaricatores, qui significantius Graece παρὰνομοι dicuntur, non sunt, nisi qui praeter legem acceptam aliquid pravitatis committunt, sicut Apostolus ait: Ubi non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV). Sed audi, et expavesce quod rursus idem dicit Apostolus: Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II). Alioquin gentes, quae legem non acceperunt, excusabiles fateberis. Verum ego universos qui inique agunt transgressores dixerim, psalmographi habens auctoritatem, qui canit: Praevaricantes, inquiens, reputavi omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII). Dicens ergo, praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae, etiam gentes, quae legem non acceperunt, comprehendit. Quoniam etsi legem per Moysen datam non acceperunt, acceperunt tamen legem naturae, quae nisi corrupta fuisset, lex Mosaica data non esset: quam videlicet legem naturalem nunc a te non inconvenienter exigimus, qui gloriaris sanctorum tantorum pontificum edicta nullatenus accepisse.

Denique hanc sibi datam, si volumen cordis tui conscientia scrutata fuerit, procul dubio non negabit. Ibi quippe scriptum reperies, lege naturae dicente, a nemine velle laedi, a nemine velle tua prorsus auferri. Quapropter apte praecipitur: Quod tibi non vis fieri, aliis ne feceris (Luc. III), et Domino dicente: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII). Ideoque non poteris hanc te legem non accepisse negare, cum eam etiam ipsa natura doceat, et propria uniuscujusque voluntas edere [forte, ea de re. HARD.] jugiter innotescat. Quod si hanc datam tibi fuisse denegas, profecto sedis apostolicae praesulum decreta te accepisse demonstras. Quid enim illa nisi quod tibi non vis fieri, aliis ne feceris, dicunt, quando praecipiunt ne subito factus clericus clericis dominetur, qui per singula stipendia militaverunt, et omnem in Dominicis castris aetatem egerunt. Quid, inquam, illa, nisi omnia quae vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis, jubent, quando praecipiunt, ne prioris ordinis sui quislibet saltu praepropero in alienum honorem ambiat immoderata cupiditate transcendere, vel pro suo libitu jura studeat aliena pervadere. Et certe si tu per singula stipendia in Ecclesia Constantinopolitana militasses, et omnem in Dominicis castris aetatem egisses, et quilibet prioris professionis saltu praepropero in honorem tuum ambiret, et immoderata cupiditate transcenderet, et pro libitu studeret tua pervadere, mox in vocem prorumperes, et adversus hunc querelas exponeres. Et quia praeceptum est: Non concupisces rem proximi tui, neque omnia quae illius sunt (Exod. X); et rursus: Quod tibi non vis fieri, aliis ne feceris (Luc. III), sufficientibus scriptis palam cunctis ostenderes, et quod Joannes Baptista militibus, ut neminem concuterent, neque calumniam facerent, et contenti essent stipendiis suis, praecepit, intentissime commemorans, et ait: Noli me concutere, noli mihi calumniam facere: sed esto tu, qui miles saeculi hactenus fuisti, stipendiis tuis contentus, quia sic tibi praecursor Domini dicit, et excelsis vocibus exclamares, et fleres forte singultiens: Ea stipendia, eorum fructus laborum noli concupiscere; noli subripere, noli de me, vel de meis commilitonibus male sentire: noli modo vincere nos omnes tot curriculis temporum diversis praeliis Domini jam fessos, tot sudoribus et vigiliis pro civitate ipsius jam tabefactos velle saltu quodam ambitionis transcendere, et in nobis ex militia nostra non electus, vel provectus noli ducatum arripere. Igitur cum ea, quae sedis apostolicae praesules instituerunt, in litteris sacris invenias, imo vero in temetipso jugi perseverantia relegas: noli, quia decreta ipsorum non susceperis amplius asseverare: cum ipsi nihil, nisi quod naturalis, quod Mosaica, necnon et gratiae lex jussit, instituant; et quidquid in Sardicensi sancti Patres concilio statuerunt, custodiendum prorsus definierunt. Inter quos Osius ille famosus, et magnus inventus est Athanasius, quamvis timescimus quid somnians dicas ejusdem concilii canones apud vos non haberi, quod procul a vero multis esse probatur indiciis.

Primum quidem, quoniam quando Zacharias, qui se praetendebat episcopum, ex parte Syracusani Gregorii, et collegarum, ejus apostolicam sedem adiit, eorum deposcens renovari judicium: hos se in appellatione canones, et eos, a quibus missus exstiterat, fuisse secutos aiebat. Deinde nos diligentissime requirentes reperimus ipsos canones eo sensu, et numero non solum in novis, verum etiam in veteribus, atque authenticis codicibus, qui veraciores soliti sunt inveniri, Graece conscriptos, quo caeteris Latinis canonibus inserti esse cernuntur, nimirum qui et a praesulibus provinciarum pene totius orbis definiti sunt, et illis omnibus satis placuisse per eadem exemplaria Graeca monstrantur. Quomodo autem non esse penes vos Sardicenses canones tu solus astruere poteris, quando non solum a Latinae, verum etiam cum aliis a Graecae linguae hominibus statuti sunt et promulgati? Qua de re credibile non est, quod illic definitum est, unumquemque ipsorum minime linguae propriae tradidisse. Aut quomodo non sunt penes vos canones Sardicenses, quando inter quinquaginta titulos, quibus concordia canonum apud vos texitur, ipsi quoque reperiuntur? Jam vero [ forte, si et canones cum, HARD] si et habitus tum praefatorum insignium Romanorum pontificum decretalibus institutis, de laicis ad ecclesiasticos gradus non temere provehendis emissis, contemnendos esse putasti, saltem doctorem gentium Paulum apostolum audire consensisses, et quam sancti patres in Sardicensi concilio convenientes in hoc cum eo concordaverint, attendisses. Nam et audenter dicimus, et veraciter profitemur, quoniam qui Sardicense concilium non recepit, nec Paulum apostolum recepit. Quid enim (ut caetera praetermittamus) Sardicense concilium statuit, quando dicit: Si forte aut dives, aut scholasticus de foro, aut ex administratione saeculari episcopus fuerit postulatus, non prius ordinetur, nisi ante et lectoris munere, et officio diaconi, aut presbyteri fuerit perfunctus: et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus? Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique per prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia, et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur; quia conveniens non est, nec ratio, vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est, maxime cum et magister gentium beatus apostolus ne hoc fieret, denuntiasse, et prohibuisse videatur: sed hi, quorum per longum tempus examinata sit vita, et merita fuerint comprobata; nisi quod Apostolus praecipit dilecto discipulo, dicens: Manum cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V). Et de diaconibus: Hi autem probentur, et sic ministrent (I Tim. III). Quis autem majorem concordiam quam in his verbis Apostoli, et memorati concilii poterit invenire? Quid vero est, vito, nisi ante maturitatem aetatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris, ante experientiam disciplinae, imo ante exhibitionem subjectionis potius, quam celsitudo praelationis? Jam vero si Apostolus (ut intermisse praedicti concilii mentio differatur) diaconos probari praecepit, et sic ministrare, quanto igne doctus episcopus diutinis est temporum spatiis per omnium exercitia virtutum probandus, et tanquam aurum in fornace diversarum tentationum examinandus? Sicque demum purgatus jam, et [ forte, exceptis cunctis probris, moribus et virtutibus manifestus, etc., vel expiatis cunctis pravis moribus, etc., ] expiatis cunctis probis moribus et virtutibus, manifestus ad praelationis fastigium provehendus. Igitur nos quidem de indebita promotione tua summatim haec scripsisse tibi cognosce.

Tu autem qui etiam cogitationum tuarum testis es, quam illicite sis provectus, scire facilius poteris. Qua de re alienum cessa de caetero pervasum locum tenere, nec fias domui Israel in offendiculum iniquitatis, et nec amplius caecis ducatum praestes erroris. An non (ut multa omittamus) offendiculum domui Israel factus es, qui tantam Domini plebem Ignatium deserendo contra suam subscriptionem, vel professionem agere compulisti? An non ei ducatum erroris praestitisti, quando illi pastorem suum infideliter deserere, et te, cui non pertinebat aliquid de ovibus, sequi callide suasisti? Verum tanti reatus pondere jam fungeres, si veritatis sententiam sollicita cordis aure pensares, quae ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII). Per molam quippe asinariam saecularis vitae circuitus, ac labor exprimitur, et per profundum maris, extrema damnatio figuratur. Melius ergo tibi fuerit, ut sub exteriori habitu te ad mortem saeculi acta constringerent, quam sacra officia ambiendo, et non solum unum, sed etiam cum magistro patre, ac pastore tuo plurimos eorum, qui in Domino credunt scandalizando, in culpa te caeteris imitabilem demonstrares: quia nimirum si solus caderes, utcunque te tolerabilior inferni poena cruciaret. Fuge itaque principatum nequiter usurpatum: declina praeesse, qui innumeris dignosceris indesinenter obesse. Scriptum legisti quia Jesus (qui utique rex verus est) cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit (Joan. VI): quis enim principari omnibus tam sine culpa potuisset, quam is, qui hos nimirum regeret, quos ipse creaverat? Sed quia idcirco in carne apparuit, ut non solum nos per passionem redimeret, verum etiam per conversationem doceret, exemplum se sequentibus praebens, rex fieri noluit. Ad crucis vero patibulum sponte cum venit, oblatam gloriam culminis fugit, poenam probrosae mortis appetiit, ut videlicet membra ejus discerent favores mundi fugere, terrores minime timere, pro veritate adversa diligere, prospera formidando declinare.

Igitur tandem aliquando audi nos, quos si audieris, non senties erga te penitus inflexibiles, nec ad misericordiam duriores: quia, ut Leo Magnus apostolicae sedis antistes beato Flaviano scribit (epist. XII, ad fin.): Dominus noster verus et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas hominum salvare, non perdere (Joan. X), imitatores nos vult esse pietatis, ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Siquidem nunc pro omnibus, quae sparsim per hujus epistolae textum te contra omnia jussa divina perpetrasse commemoravimus, Dei omnipotentis et beatorum apostolorum principum Petri ac Pauli, ac omnium simul sanctorum, atque venerandorum sex universalium conciliorum auctoritate, necnon et Spiritus sancti per nos judicio cuncto sacerdotali honore, ac nomine (quod gementes dicimus) alienus, et omni clericatus ex officio prorsus exutus: ita ut si post notitiam hujus sanctionis, quam divina inspiratione depromptam esse credimus, dum unanimitate et concordia sanctae synodi sit procul dubio promulgata, tentasti in Constantinopolitano throno praesidere, ac saepe fato venerabili coepiscopo nostro Ignatio, quominus ecclesiam sibi commissam sine quavis inquietudine regere posset impedisti: vel si de ministerio sacro ulterius ausus fuisti aliquid more sacerdotis contingere, juxta praecedentem consuetudinem (quod contra canones est) nullo modo liceat tibi communionis spem, aut locum habere satisfactionis, sed anathematis vinculis innodatus una cum communicatoribus tuis, atque fautoribus perpetuo Dei judicio, ac sententia per mediocritatem nostram existens, sacrum corpus et sanguinem Domini Jesu Christi nonnisi vicino mortis periculo percepturus. Quatenus haec unusquisque discens: nequaquam de caetero temeraria praesumptione ex laicis subito in dominicis castris insperato quodammodo impetu irrepere audeat, et principatus amore ante dux esse velit, quam tironis consummet officium, et ante tentet docere, quam discere, sicut in eadem Constantinopolitana Ecclesia saepe praesumptum esse comperimus. Et rursus ne contemptis clericis (quorum utpote in tam magna urbe copiosa multitudo est) quisque ab ipsis (ut ita dixerimus) cunabulis, impraetermisso labore in Ecclesia Christi desudant; et indesinentia Domino exhibent servitutis obsequia, is qui deforis est, alterius ovilis Christi repente principatum arripiat, et nitatur quos esse suos non recognoscit, discerpere, et grex Dominicus incipiat eum utpote extraneum, et improvisum omnino contemnere, praesertim cum perspiciat nihil sibi stipendia profecisse meritorum, et alienum suorum cernat consumere fructus laborum. Data Idibus Novembris, indictione XV.

(Anno 866.) C. AD BARDAM CAESAREM. Dolet se depulsum fuisse de spe, quam ob multa quae a principio de ejus pietate audierat, in ipso collocaverat; hortatur eum ut resipiscat, et causam Ignatii apud imperatorem agat, ipsisque legatis sedis apostolicae faveat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, in Christo diligendo filio BARDAE inclyto Caesari.

Postquam Dei omnipotentis in te coeperunt dona miris successibus abundare, eorumque donorum insignia longe lateque gloriosissime coruscare, necnon et apud aurium nostrarum auditus odorifera crebrescente fama laudabiliter frequentare, coepimus et nos exinde immensas eidem omnium donorum largitori Domino gratias agere: et ut haec in te crescere faceret, enixius implorare, qui pro magnae pietatis suae, ac ineffabilis misericordiae multitudine tanto apicem excellentiae tuae post sublimius extulit, quanto per te oppressos erigi, et opprimentes comprimi, et exaltantes Ecclesiam suam exaltari, et humiliantes hanc voluit humiliari. Posuit quippe te in Ecclesia sua sicut cedrum, ut sub umbra tua refrigerium cruciati, et protectionem inveniant desolati, ac diversis fatigationibus lacerati. Post haec autem audivimus in Constantinopolitana urbe dissensiones, contentiones, clamores, conjurationes, conspirationes, factiones, animositates, simultates, et caetera incommoda, seu discrimina, ita ut jam imminere credamus illa tempora, quae ab apostolo novissimis diebus instatura fore praedicta sunt, et urgere putarentur omnia signa, quae Redemptor noster finem mundi praeventura esse pronuntiavit. Quid autem nequius, imo periculosius, quam ante justam, canonicamque audientiam sola saeculari potentia praesulem a sua sede propelli, atque ecclesia sibi divinitus commissa, consensuque ac subscriptione provincialium sacerdotum, et compatriarcharum communione roborata privari? et eum qui inter Deum et hominem interpres, ab intercessione populorum, nulla monstrata noxa, solo pro libitu uniuscujusque removeri? Quid, inquam, nequius, aut periculosius, quam ut discipuli manus in magistrum injiciant? filii viperas imitantes parentem proprium (quantum in ipsis est) interficiant? eique maledicere, a quo benedicti sunt? eum projicere, a quo ad singulorum graduum honorem provecti sunt? Quid vero praesumptuosius, quam si pulsus aliquem pellere, aut remotus removere, aut ligatus ligare tentet? Quid praeterea inconvenientius, vel inordinatius, atque confusius agi potest, quam tanta numerositate Constantinopolitanorum clericorum, tanquam tota vel fidei violatione polluta, vel inscitiae insipient a enervata, vel diversis criminibus irretita, spreta penitus, ac reprobata, laicum super hanc erigere, et extraneum super eam inducere, et in ea contra sacros canones, imo vero adversus apostolum neophytum ordinare? Jam vero si neophytum nonnisi noviter in fide plantatum dicitis: respondemus, non hoc illud nobis nomen significare: siquidem in illo nomine, quod est neophytus, nihil de fide sonat.

Sed dicitis: Ita hoc sancti Patres nostri interpretantur, videlicet ut neophytus noviter in fide plantatus intelligatur? At nos respondemus, quod postquam in compositione nominis hujus nil de fide sonare scit, non solum in fide, verum etiam in clericali militia noviter insertus neophytus valeat appellari, quemadmodum et sanctus papa Gregorius, et Anglorum gentis apostolus intercessor vester apud Deum, qui et vim nominis istius perspicaciter intellexit, et patres illos forsan, quos dicitis, subtiliter investigavit, inter caetera scribit, dicens: Sicut autem tunc neophytus dicebatur, qui initio in sanctae fidei erat conversatione plantatus: sic modo neophytus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos honores sacros irrepserit. Quid rursus perniciosius est, quam cuiquam ex schismaticis intra septa Dominica principatum tribuere, et per damnatos sanctificare, et per depositos ad sacerdotium sublimare, et viventis locum subripere, et alteri Christi sponsam commissam temerare, et in apostasiam multos demergere, et in infidelitatem impellere, et a professione, vel subscriptione sua non paucos avertere, et ecclesiam per exteras potestates accipere, ac per hoc in ovile Dominicum, non per ostium, sed ex adverso, ac aliunde conscendere, et in id more furis atque latronis, seu lupi rapacis irrepere, et primum quidem pastorem necare, deinde vero ovium alias quidem trucidare, alias autem dispergere, conterere, nudare, lacerare, ac diversis modis et machinationibus disperdere? Quid postremo, quaesumus, horribilius, et exsecrabilius, quam Dominica, seu sanctorum Patrum, necnon et apostolicae sedis scripta pro religione, pro disciplina, pro correctione missa violare, et quaedam quidem eorum fidelibus occultare, quaedam vero defraudare, et subtractione, ac commutatione, necnon et additione quaedam callide depravare? Missos quoque beati Petri apostolorum principis variis argumentis a sibi commissis avertere, et ad praecessionem [al., processionem], quae a schismaticis, excommunicatis et damnatis agebatur, pertrahere, illosque contempta legatione, quae vel gentilium more tractari debuit, nonnullis incommodis subdere, et ad extremum in illusionem beatissimi Petri, a cujus sede profecti fuerant, non solum inefficaces redire facere, verum etiam impugnatores omnium, quae mandata fuerant, demonstrare? Quae et his similia, necnon et his pluriora in Constantinopolitana urbe, vel in adjacentibus sibi civitatibus patrari audientes, immenso sumus moerore repleti, et anxietate nimia perturbati. Sed quia horum omnium auctor tu existere fama divulgante diceris, intolerabili cruciatu mentis afficimur, et doloribus undique coangustamur. Unde videlicet cum Jeremia in vocem prorumpere, ac libet lam entabiliter moestitiae operam dare, flebiliterque exclamare: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum (Jer. IX), ut plangam, et lugeam tantam et talem perniciem, tantum et tale dispendium? Frustrata est enim spes nostra: confidentia nostra decepit nos. O damnum incomparabile, o exitium nonnisi per te, Domine Jesu, quoquo modo destruendum! Versa sunt dona Dei, quae olim fuerant tibi collata, in armaturam adversus Ecclesiam ejus, et quae ille pro salute plurimorum tribuit, in perniciem evidentem sunt commutata multorum. Sed revertere, fili mi, revertere, piissime Caesar, revertere: quia Dominus noster misericors est, et te revertentem extensis benignitatis brachiis clementer amplectetur. Et non tantum indignatus est pro laesione, quam Ecclesiae illius operatus es, quantum laetabitur, si quem laesisti adversus Ecclesiam, adjuvare contenderis. Porrigat igitur pietas tua Constantinopolitanae Ecclesiae manum, nec patiatur hanc amplius suo jam destitutam rectore subsistere: et moerentem ac lugentem incedere. Virtutum charismata, quae tibi Dominus noster Jesus Christus contulit, non contra se, sed pro se, proque sancta Ecclesia sua praeparata semper inveniat: teque de beneficiis suis esse melioratum gaudeat, et gratias agere continuis horis, atque momentis reperiat.

Legatos praeterea (Donatum videlicet reverendissimum, et sanctissimum sanctae Ecclesiae Ostiensis episcopum, et religiosos, ac venerabiles sanctae Romanae Ecclesiae Leonem tituli sancti martyris Christi Laurentii, qui appellatur Damasi, presbyterum, atque Marinum apostolicae nostrae sedis diaconem) quos Constantinopolim in nomine Domini destinavimus, ita libenter, ita benigne suscipite, atque tractate, quemadmodum orthodoxi principes beati Petri apostoli missos suscipere, necnon tractare soliti fuisse multis apicibus referuntur. Nam et impietatem paganorum transcendere comprobantur, quicunque legatos ecclesiarum quibuslibet putaverint contumeliis impetendos. Apud ipsos enim et si non habetur legatio fortassis accepta, persona tamen legati semper judicatur immunis, praesertim cum legatio praefatorum nihil nisi quae pacis sunt, satagat et tantum quae justitia diligit, ipsa verecunde suadere contendat. Scilicet ut ablato moecho Ecclesiae Constantinopolitanae, proprio reddatur episcopo: et si quid huic restituto jam fortassis objicitur, servato ordine audiatur, et judicetur; videlicet ut inferior a potiori judicetur, et non minorum (quod contra omne fas est) sententiae subjiciatur. Quam praeterea fortitudinem ostendetis, si totius indignationis vestrae pondus super duas, vel tres personas inflectitis; et pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona solum calcandos vel conterendos existimatis? Sed videte (quia ejus capitis pedes calcantur, quod olim, ut quid sibi persecutio ingerebatur, pro ipsis e coelo clamavit) ne verbum alligetis, neque occultetis legationem nostram: quoniam, dicente Apostolo: Nec verbum Dei est alligatum, nec veritas ullo pacto poterit occultari (I Tim. II); quae etiam dicit: Nihil opertum quod non reveletur, et occultum, quod non sciatur (Luc. XII). Si autem talentum acceptum in terra abscondere extremae damnationis est, quanta poena mulctandus est, qui alterius talentum volentis hoc ad lucrum Domini sui multiplicare, tollit, et abscondit, vel etiam fraudare non pavescit? Porro de talenti acceptione nullam poteris omnino excusationem praetendere. Accepisti quippe non minimum talenti donum, etiam et antequam ad Caesareas infulas pervenires, familiaritatis scilicet locum apud Augustum, et impetrandi quod volebas, facillimam gratiam. Si ergo nihil ei pro ecclesiae proprio rectore desolatae detrimentis locutus es, nihil pro his, qui pro fratre et pro coepiscopo nostro Ignatio patriarcha abjecti, vel exsiliati, aut oppressi sunt, pie suadere curasti, pro talenti retentione profecto positurus es rationem. Habens igitur magnificentia tua obtinendi penes Augustum talentum ea, quae postulant damnationem, pro retento talento timeat, si [ forte, nisi, HARD.] cum valet apud eum pro reddendo priori Ecclesiae Constantinopolitanae praesule, vel pro perdendis nimis oppressis instanter intervenit. Praecipue cum donante divina gratia sublimitas vestra non solum impetrandi quod vult apud Augustum munus assecuta sit, verum etiam per Caesaream excellentiam, quam adepta est, ipsa valeat concedere quod rogat, et largiri quod sibi ad lucrum proficiat sempiternum. Tantum quippe ab unoquoque nostrum venturus judex exiget, quantum dedit. Quamobrem valde nobis, charissime, metuendum est, et omnibus modis formidandum, quod Sapientia terribiliter mundi principes admonens: Discite, inquit, judices finium terrae, praebete aures vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est potestas a Domino vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur: quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis: horrende, et cito apparebit vobis, quoniam, judicium durissimum his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur (Sap. VI). Quas voces sedulo tractans et mente revolvens pietas tua paveat, o Caesar: quoniam secundum Apostolum, Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X); et idcirco consilium nostrum audi, et quae contra fratrem et comministrum nostrum Ignatium, vel adversus complices ejus, vel communicatores egisse te recolis, celeri stude satisfactione corrigere, et quae per te destructa sunt, indifferenti cura pristino statui reddere: quae cuncta, Domino auxiliante, facile (sicut credimus) adimplebis, si tranquillitas tua in susceptione et auditione missorum sancti Petri debitum honoris officium exhibuerit. Testis autem mihi est Deus, quomodo vos cupiam in visceribus Christi (Philipp. I), et hoc ipsum idcirco magnopere postulem, ut et ministerium meum adimpleam, et Ecclesiae status, et ordo reformetur, et gloria magnificentiae vestrae, praestante Domino, de corruptibili felicitate ad incorruptam, a mortali vita ad immortalem, et a culmine terreno ad coeleste fastigium, et a temporali atque cito defluenti claritate ad perennem et semper manentem beatitudinem perducatur, et divina visione cum sanctis omnibus et electis angelis perfruatur. Data Idibus Novembris, indictione decima quinta.