10 | 12 |
11
[recensere](Anno 866.) CI. AD IGNATIUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. Certiorem Ignatium facit de omnibus quae in ejus causa a reditu legatorum Zachariae et Rhadoaldi acta fuerunt, et qualiter Photius fuerit in concilio depositus et anathematizatus cum suis sectatoribus: ipse vero una cum suis restitutus. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo ac sanctissimo fratri et comministro nostro IGNATIO patriarcha Constantinopolitano.
Dici non potest, frater charissime, quantis moeroribus, vel quantis anxietatibus ob immensitatem tribulationum, et persecutionum in vos illatarum afficiamur, quantisque nos laboribus, et certaminibus fraterna dilectione provocati, jugiter ac indesinenter immisceamur. Nimirum qui et causam vestram reputamus, et onera totius Ecclesiae bajulamus. Etenim considerato ministerio nostro, quod divinitus per beatum Petrum apostolum ad nos usque derivatum suscepimus, non est pro fratribus nostris silendi facultas, quibus major et honor et onus cunctis Christianae pietatis, et ecclesiarum correctionis inesse debere sollicitudo dignoscitur. Sustinemus quippe cunctorum qui premuntur gravamina, quin potius sustinet in nobis haec sanctus Petrus apostolus, qui in omnibus (ut confidimus) administrationis suae protegit ac tuetur haeredes. Quae vero de vobis sedis apostolicae auctoritatem habentes, ac privilegia ipsius vindicantes decrevimus, dilectioni vestrae his intimamus affatibus: quoniam apud nos hoc semper fuistis, quod ex omnipotentis Dei munere accepistis esse: non quod ex voluntate hominum putamini non esse. Igitur, postquam legati nostri (Rhadoaldus scilicet et Zacharias dudum episcopi) quos Constantinopolim pro inquirenda solummodo causa remotionis vestrae a sede Constantinopolitana, inter illa, quae jussu nostro pro sacris imaginibus erant agenda, miseramus, reversi sunt: et tam eorum relatione, quam scriptis per Leonem imperialem a secretis nobis delatis, comperto, quod ipsi etiam sententiam contra vos dederint, tanta sumus moestitia, tantoque cruciatu mentis attriti, quanto contraria gesserunt omnibus, quae sibi fuerant imperata: quantoque per eos visa sunt stabiliri, quae credebamus penitus exinaniri: quantum etiam subreptum est, atque persuasum omnibus, nos in talibus praestitisse consensum. Quapropter dum apud nos imperatorius missus (id est Leo) adesset, convocata tota, quae apud nos Ecclesia est, professi sumus coram ipso, sicut et profitemur, pro dejectione vestra et confirmatione Photii nunquam misisse, nunquam missuros esse; et in depositione vestra, vel promotione Photii nunquam consensisse, nunquam consensuros esse. Et haec saepius dicta, et palam annuntiata, atque in apostolatus nostri epistolis taliter inserta, tam excellentissimo imperatori Michaeli, quam Photio destinatis praefato Leoni a secretis decretis deferenda tradidimus.
Deinde vero qualiter ab Ecclesia Christi, cui divina ordinatione praesumus, non habente maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, hanc sinistram procul faceremus suspicionem (ne videlicet in hac saltem tenuis subsannandi oriretur occasio) cogitare coepimus, et mente revolvere. Tunc convocato multarum provinciarum occidentalium regionum sanctissimorum episcoporum coetu, et collecta sancta synodo in Ecclesia Dei, in qua beatus Petrus rejacet: primum quidem (decernente nobiscum sancta synodo) Zacharias depositionis et excommunicationis sententiam pertulit: Rhadoaldi comparis videlicet sui judicio propter absentiam protelato, quod tamen se similiter deponens, et communione privatus, et ipse non in finem evasit. Praeterea deposuimus Photium, imo Deus deposuit eum, tanquam neophytum et pervasorem, atque adulterum, et omni sacerdotali honore, seu clericatus officio, necnon et patriarchatus nomine prorsus exuimus: et si post notitiam hujus nostrae sanctionis in Constantinopolitano throno praesedit, aut vobis ad recipiendam Ecclesiam impedivit, vel si ausus fuit de ministerio sacro quidquam more sacerdotis contingere, communione et loco satisfactionis omnino privavimus, et una cum communicatoribus et fautoribus suis anathematizavimus pariter et Gregorium, qui Syracusanae Ecclesiae, Deo contempto, praeest, eo quod a vestra se communione sequestraverit, et Photium irregulariter ordinaverit, et post dispositionem sacrum ministerium tetigerit, sancivimus, atque statuimus omni sacerdotali gradu fore privatum: ita ut si postea praesumpsit in sacro officio more sacerdotis ministrare, anathema sit. Et si contra vos turbas excitavit (vel excitaverit), vel a vestra communione fideles averterit, anathema sit: et omnes communicantes ei ab Ecclesia abjiciantur: sed et ipsi anathema sint. Eos vero, quos Photius ordinavit, quoniam manifestum est eos in omnibus consecratori suo communicasse, omni clericatus officio dispoliavimus. Vos autem auctoritate summi judicis Domini nostri Jesu Christi promulgavimus nunquam fuisse, nec esse depositum, vel anathematizatum, tanquam qui ab imperiali potentia sis absque ulla canonica auctoritate tua pulsus Ecclesia, et tanquam qui ab obligatis nullo possis haberi vinculo colligatus: et ab eis, qui nullam te judicandi potestatem, vel ab apostolica sede auctoritatem habuerint, nullum tui honoris discrimen pati debueris. Itaque vos omni vinculo anathematis per potestatem divina voce beatissimo Petro collatam, et per auctoritatem sacrorum canonum remoto, pristinae dignitati, sedi, gradui, patriarchio, ac pristinis et pontificalibus infulis, atque officiis restituimus, et confirmavimus: ita ut quicunque in omnibus huic decreto non obedisset, vel se a vestra communione separasset, vel ulterius contra vos aliquod judicium absque sedis apostolicae consensu protulisset: si quidem clericus esset, ab omni clericatus officio coram Deo et hominibus foret alienus; si vero laicus exstitisset ille, qui (quisquis esset) constitutioni nostrae contraire tentasset, et vos sedem et omnem pristinam dignitatem recipere non permisisset, vel si post receptam denuo vos impellere tentasset, vel per sermonem vestrum [ leg. vobis] aliquam molestiam irrogasset, omni benedictione paterna privaretur, et maledictione Chanaan filii Cham, qui verecundiam patris non cooperuit, sed irrisit, mulctaretur, et cum parricidis aeterna poena (Domino judicante) percelleretur, et nexibus anathematis nonnisi resipiscens penitus erueretur. Eos autem episcopos, seu cujuslibet ordinis clericos, qui post nec dicendam depositionem vestram in exsilio relegati, vel ministerio, aut gradu cessati, ac privati sunt, statuimus, ut exsilio dissoluto proprias ecclesias, atque gradus recipiant: ita ut, si quisquam huic decreto nostro contraire praesumpsit, et ut ecclesias, vel gradus resumant, impedivit, vel impedierit, quousque obtemperet, anathema sit. De his autem, qui ex horum catalogo forte ab aliis criminarentur, decrevimus eos antea quidem proprias ecclesias, et gradum recipere: non autem nisi ab apostolicae sedis Romano pontifice judicari. Sed si qua praeter regulam egisse forte dicerentur, nostro eos decreto judicandos reservari statuimus, juxta quod sacri praecipiunt canones. Haec sunt, frater charissime, quae in superius memorata veneranda synodo una cum fratribus et consacerdotibus nostris diversarum provinciarum occidentalium, secuti antecessorum nostrorum auctoritatem egimus, et statuimus. Quae idcirco beatitudini vestrae nota facere curavimus, ut scire valeat, quae nostra sit super negotio vestrae fraternitatis intentio, et nemo possit aliter vobis de his suadere quae gesta sunt.
Nunc autem hortamur, ut spe, quae in Deo est, erecti, ne deficiatis in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. V). Nam et nos licet longe positi, ubi pravitatem persequentium vos agnovimus, fraterna sollicitudine nos urente non modico flagramus incendio, licet inter Ecclesias Dei, quae in unum Christi thalamum undique referuntur, nihil longe sit, nihil habeatur extranaeum. Unde, frater charissime, consolatio vestra ex Deo sit, qui dat semper virtutem confidentibus in eum. Habetis exempla sanctorum, qui olim seminantes in lacrymis, in gaudio messuri sunt in futuro. Non amat Dominus noster servum nisi experimentis probatum; Christianas animas rerum palaestra semper exercet. Nostri nobis bella moverunt (si tamen nostri dicendi sunt), quos ad inimicum transivisse foedere rupto sentimus. Nulla est tribulatio temporalis, si sit ante oculos praemium sempiternum, cui nihil convenit anteponi. Clamat noster hymnidicus: Si adversus se castra consistant, spe illuminationis ejus sibi penitus non timendum (Psal. XXVI). Rogamus ergo quidquid inimicus intulit, ferre patienter. Indixit injurias, indixit contumelias, indixit exsilia; ille in suis hoc passus est, qui pertulisse pro nobis sputa, flagella. mortemque dignoscitur. Patientiae vobis, atque constantiae forma Stephanus primus Christi martyr existat. Sed longum est ire per singulos, qui vitam vel moriendo, vel confitendo mercati sunt. Habetis tamen vos, qui Ecclesia estis expulsi, beatae recordationis Athanasii Alexandrinae Ecclesiae prudentissimi sacerdotis exemplum: cui non consolationis sit illius tolerantia, cui non spem faciat ejus exspectata [inexspectata] reversio? Ejicitur Ario persequente, sed revocatur Domino prosequente. Passus est carcerem, passus est angustias; nec mirum, si vir apostolicus ea passus est, quibus Apostolus se gloriatur exercitum: fugatus illinc in nostris partibus roboratus est, et in hac sede requiem communionis invenit, a qua semper catholicis subvenitur. Verumtamen sensit in tribulationibus lassitudinem, qui factus est in persecutione confessor: unde non debetis temporalem vobis illatam dejectionem dolere, quia (sicut credimus) Deo non cecidistis. Photium ergo ne timeamus, ne a regione [ forte, regno] vivorum dejiciamur: illud est nostrum, illud aeternum. Nostrum enim non est unde transitur; sed illa vere nostra sunt quae spes certissima pollicetur. Sunt autem, dicente Apostolo, quae oculos non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Data Idibus Novembris, indictione XV.
(Anno 866.) CII. AD THEODORAM AUGUSTAM. Hortatur Augustam, quam multis laudibus ornat, ad patientiam, et ad collocandum in Deo spem suam. Ostendit se in Ignatii restitutione omnem suam ponere operam. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimae filiae THEODORAE, imperatori quondam terreno, nunc autem spiritualiter coelesti conjunctae.
Virtutes vestras, quibus praeditae antecedentium vos Augustarum nulli diebus istis apparuistis secundae, quibus etiam, et praecipue in causa pietatis, earum nemini estis inferiores inventae, subtiliter atque sollicite recolentes, Deo cunctipotenti, cujus munere has percepistis, grates immensas referre, et ejus sancto nomini benedicere non cessamus, atque piorum studiorum vestrorum praeconia pro imitatione audientium inter fidelium colloquia jugiter enarramus. Tu quippe etiam principe marito tuo contra leges Ecclesiae sentiente superstite, sana sapere et recta defendere non formidasti. Tu, inquam, in orthodoxa religione perseverans, unicum filium non terreni patris, sed supercoelestis iter aggredi docuisti. Quis autem morum insignia, quis correctionum tuarum facta fortia narrare sufficiat? Cum enim sola principabaris, Domino cooperante, non solum ab hoste visibili, verum etiam nullo mare infirmior Ecclesiam Domini ab hoste invisibili (hoc est ab errore) texisti: et perversorum dogmatum nebulam, tanquam solis radius ab Ecclesiae facie depulisti. Senserunt in te haeretici virile pectus, et mirantes insuperabile robur, quod femina fueris ambiguum habuerunt. Cur hoc, nisi quia sedis apostolicae dogmata sequebaris, et Constantinopolitani monita pontificis, cui Romana Ecclesia communicabat, amplectebaris? Sic enim devoti filii paternum venerantur affectum: et in nullo prorsus ingrati circa parentes suos consentiunt inveniri; sed inimici quid agunt? apprehendunt, ejiciunt, et quid plura? omni dehonestati subjiciunt. Sed exempla patientiae, quibus ista contemnere: et illa, quae sunt aeterni imperii, docearis appetere, o Christianissima filia, satis abundant. Nam legifer Moyses et Aaron sanctus Domini murmur et duras contumelias, atque seditionem patiuntur ab iis, quos velut filios in sinu portabat, et adeo diligebat, ut Domino volenti eos perdere, et facere eum in gentem magnam, diceret: Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII). Sic beatus Samuel ab his quibus multa praestiterat beneficia, de principatu propellitur; sic propheta Zacharias ab eo, cui pater suus regnum vindicaverat, et ipse viam salutis ostendebat, lapidibus impetitur. Sed quid per hominum genus diutius immoremur? quando ipse mediator Dei et hominum Dominus noster Jesus Christus ab his, quibus caecos illuminavit, languidos plurimos pristinae sanitati restituit, mortuos excitavit, probra, sputa, flagella et mortem crucis sustinuit? Devenimus quippe, heu! in ea quae beatus apostolus praedixit periculosa tempora Paulus, cum scriberet: Et in novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, cupidi (II Tim. III); ubi et interposuit: Parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace. Imo devenimus in eos lugendos et deplorandos dies, in quibus proh dolor! juxta quod et Dominus in Evangelio dicit: Tradet frater fratrem in mortem, et insurgent filii in parentes (Marc. XIII). Sed haec facientes et saevientes hostes quid agunt? dum cupiunt obesse, prosunt, et cum laedere moliuntur, plurimum praestant; privant tyrannice regno temporali, sed donant (licet notendo) imperium sempiternum; auferunt terrenam gloriam, sed conferunt coelestem beatitudinem. Commutatur enim eorum argumentum iniquitatis in artificium aequitatis: et arma perniciei seu tyrannidis versa sunt in instrumenta salutis et pietatis. Quoniam quantumlibet saeviant aemuli, quantumlibet hostes insaniant, diligentibus tamen Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII): nimirum quia non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI). Ergo, charissima filia, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus, et in adversitatibus unicum Domini solum adite refugium: statuentes etiam pedes vestros in petra, super quam Dominus principaliter suam construere delegit Ecclesiam: et ab ejus communionis soliditate, sicut nec hactenus, ita quoque usque in finem nullis procellae alienamini flatibus. Nos vero, qui ejusdem immeriti sumus vicarii, tam circa statum Ecclesiae Constantinopolitanae, quamque circa recuperationem fratris et coepiscopi nostri Ignatii, juxta ministerium nobis creditum, segnes inveniri vel desides nullo pacto confidite. Quomodo autem erga vos, vel erga dilectas filias vestras agatur, vel si forte quid cordi est, per praesentes missos nostros, quibus suffragari vos in opportunitatibus petimus, fida mente nobis, et indubitabili conscientia, quaesumus, intimate. Data Idibus Novembris, indictione XV.
(Anno 886.) CIII. AD EUDOXIAM AUGUSTAM. Rogat ut agat partes Ignatii apud imperatorem. NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae filiae EUDOXIAE gloriosae [in cod. Vatic. deest gloriosae] Augustae.
Nihil in regia sublimitate justitiae dilectione decentius, nihil in infirmitate muliebri fortitudine mentis honestius. Quid autem laudabilius vel robustius, quam si femina virile pectus induat, et adhuc in causa pietatis virorum studia superet? Qua de re principio sermonis nostri sublimitatem vestram nunc primitus litteris alloquentes, hortamur, et vehementissime deprecamur, ut Deum omnipotentem affectu, quo decet, et cultu quo convenit, diligatis: et praecipua sollicitudine circa statum Ecclesiae ipsius invigiletis: ita ut apud dilectissimum filium nostrum a Deo protectum Michaelem tranquillissimum imperatorem conjugem vestrum summa instantia impetrare procuretis, et femineae infirmitatis oblitae viriliter agere studeatis: quatenus invasore Constantinopolitanae Ecclesiae, seu moecho, atque neophyto Photio remoto, fratri et coepiscopo nostro Ignatio eadem ecclesia permissione ipsius, atque favore reddatur; quoniam contra omnem regulam, et praeter omnem ordinem, illa praefatus reverendus antistes dispoliatus, atque privatus est. Verum adeo imperium vestrum pro hac eadem re noverit, praefato a Deo conservando Augusto desiderabilissimo filio nostro missos, et litteras apostolatus nostri competibiles destinasse; quibus vestram quoque pietatem sociantes petimus, ut tantum legationem eorum adjuvetis, et eis in omnibus suffragemini, quantum beatum Petrum apostolum et coelestis regni clavigerum culmini vestro semper adesse benignum medullitus exoptatis. Non enim frustra nobilitatem vestram Christus Deus noster imperii conjugis vestri fecit consortem, nec posuit vos nisi ut Ecclesiam ejus adjuvetis, erga statum ejus vigiletis, famulis ipsius auxiliemini, moerentes consolemini, oppressos et elisos erigatis, pulsos et exsiliatos revocetis, et cuncta depravata, confusa, inordinata, atque destructa, vigori pristino reformetis: verum etiam, ut tanquam fortis virago et insignis adjutrix viro vestro ad multa intendenti, et innumera disponenti, adjutorium impendatis: et ne inter tot varietates a justitiae culmine decidat, manum solatii quodammodo porrigatis. Sic Dominus in principio conditionis humanae protoplasto mulieris adjutorium sibi simile tribuit (Gen. I), ne videlicet vir solitarius alterius forte consilio destitutus, facilius ad ima decideret, difficiliusque post casum resurgeret, juxta quod scriptum est: Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem (Eccle. IV): quamvis ipsi dispensationem divinam in contrarium verterint, et concessa liberi arbitrii dignitate, seu ditissima potestate petulanter abusi sint. Porro si vos nunc cooperanti collegae vestro prospera vel amica Ecclesiae suggeritis: si, ut moechum repellat, et legitimum Ecclesiae Constantinopolitanae reddat, suadetis, si penes eum, ut ea, quae in plurimis occupatus pariter, et intentus minus recte patravit, in priorem ordinem reducat obtinetis: quid vos, nisi salutiferum ejus dicemus adjutorium, et laudabile vestrum praedicabimus contubernium? Nam (nobis credite) non minus his temporibus venerabilis Ignatii repulsio, seu temeratoris Photii promotio imperio vestro, quam Evae suggestio nocuit. At vero si econtra, salubri vestro nomine [ forte, molimine], seu certamine, quae callide sunt suasa, vel charissimo filio nostro suggesta, dissolvantur, et quae nos pro salute communi decrevimus, adimpleantur, profecto in imperii vestri orbe quasi per alteram Evam (id est per obedientem) cuncta quae destructa sunt, restaurabuntur. Ille namque priscus serpens et antiquus adversarius non cessat Ecclesiam Domini, quae de utroque sexu componitur, diversis versare machinamentis. Unde et Apostolus ne sensus quorumdam corrumperentur a castitate Christi, memor seductionis Evae valide formidabat. Quamobrem necesse est ut cum forte calcaneo vestro (id est perfectioni bonae operationis vestrae), per vasa sua, id est per malos operarios tentaverit insidiari, caput ejus protinus conteratis, id est in ipso mox initio pravae suggestionis deprehensas serpentis, et ministrorum ejus venenosas suasiones quasi conculcantes, ad nihilum redigatis. In calcaneo namque finis est corporis, quo non inconvenienter consummata virtus exprimitur. Has quippe inimicitias posuit Deus inter serpentem et mulierem, videlicet ut ipse coluber ab ea, quam deceperat, non spatio quolibet interposito, sed confestim in ipso virulentae suggestionis articulo conteratur: nec ei diutinus venena sua spargendi aditus concedatur: quae velut cancer serpant, et ad cor usque penetrando perveniant. Quae autem sint, quae dicimus, praestantissima sapientia vestra (credimus) jam advertit. Nolumus enim vos a quoquam decipi: nolumus vos a charitate Christi quibuslibet subverti versutiis: nolumus quorumvis vipereis adversus Ecclesiam Dei commoveri suasionibus, qui magis volumus et optamus, et pium fastigium vestrum enixius imploramus, ut vos in integritate fidei, et in tramite rectitudinis populo Dei, qui est Ecclesia, more sanctae illius Esther reginae perseverantes, virum quoque vestrum circa Dei timorem, amoremque succendatis: et erga sanctae Ecclesiae Constantinopolitanae recuperationem, prudenter inflammetis: quatenus a Photii moechi, neophyti, ac invasoris, ac per hoc damnati, et anathematizati, communione se muniens, quidquid in fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium molestiae intulit, et sibi commissam regere permittens Ecclesiam corrigat: salutique suae, atque imperii sui consulat, et Dominum sibi, suisque omnibus propitium faciat. Quod vos cum virtute summi regis, in cujus manu corda regum sunt, obtinere posse procul dubio credimus: et excusationem de impossibilitate nullam habere (si voluntas affuerit) omnimodis arbitramur. Siquidem per mulierem fidelem, secundum Apostolum, etiam infidelis vir salvabitur (I Cor. VII). Quando Photius [ leg. Quando potius, etc. dignoscitur?] per fidelissimam feminam vir potuerit salvari, qui, Deo gratias, non solum infidelis non est, absit, verum etiam Christianissimus et religiosissimus esse dignoscitur.
Deponite ergo cunctam muliebrem infirmitatem, et erga eum, ea, quae pia sunt, quae sanctae Ecclesiae congruunt, impetrare satagite: nec deficiatis, neque tardetis, ut nostris obediat precibus, nostras exaudiat tanquam spiritalis patris sui petitiones, indesinentibus apud eum suggestionibus, atque supplicationibus agere; necnon et quasi virili fortitudine circumcinctae in constantia continua decertare. Quoniam (ut praetulimus) non vos Dominus frustra imperii conjugis vestri fecit esse consortem, et nisi pro populo ejus legitime laboraveritis, in districto divino judicio districtam procul dubio dabitis rationem. Aggredimini ergo, et induimini fortitudine, et pro statu, ac ordine Ecclesiae Dei et erectione afflictorum, et oppressorum certamen assumite, imitantes videlicet superius memoratam beatam reginam Esther, quae pro populo Dei etiam in mortem dedit animam suam, et quousque hunc liberavit [ forte, liberavit a ruina. HARD.], anima ferias nullas suo certamini tribuit: cui Mardochaeus ille laudabilis patruus ejus (quemadmodum nos nunc vobis) inter caetera ita suggesserat: Ne putes, inquiens, quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Judaeis: Si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judaei, et tu et domus patris tui peribitis. Et quis novit, utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tempore tali parareris? (Esth. IV.) Quantum autem piae imperatrices, quarum vos imitatrices esse volumus, sedi beati principis apostolorum Petri devotae fuerint: et hanc prae cunctis sedibus honoraverint, qualiterque sublimissimos principes circa reverentiam Romani pontificis inflammaverint, ex epistola Gallae Placidiae, quam Theodosio Augusto scripsit, potestis agnoscere: quam idcirco solam commemoramus, quoniam epistolarem excedere locutionem vitamus. Ait ergo: Non modicum detrimentum est ex his quae gesta sunt, ut fides, quae tantis temporibus regulariter custodita est, a sacratissimo patre nostro Constantino, qui primus in imperio [ leg. splenduit Christianus nuper, etc. HARD.] splenduit, Christianitas nuper turbata sit. Ad arbitrium unius hominis es, qui in synodo Ephesinae civitatis odium et contentiones potius exercuisse narratur, militum praesentia, et metu appetens Constantinopolitanae civitatis episcopum Flavianum: eo quod libellum ad apostolicam sedem emiserit, et ad omnes episcopos harum partium per eos, qui directi fuerant in concilio a reverendissimo episcopo Romae, qui secundum diffinitiones Nicaeni concilii consueti sunt interesse, domine sacratissime fili venerabilis imperator. Hac itaque gratia, tua mansuetudo tantis turbis resistens, veritatem immaculatam fidei catholicae religionis salvari praecipiat, ut secundum formam et diffinitionem apostolicae sedis, quam etiam nos tanquam praecellentem similiter veneramur, in statu sacerdotii ille, remanente per omnia Flaviano, ad concilii et apostolicae sedis judicium transmittatur; in qua primus ille, qui coelestes claves dignus fuit accipere, principatum episcopatus ordinavit: quando scilicet decet nos huic maximae civitati, quae domina omnium est, tuam in omnibus reverentiam conservare. Diligentius autem etiam in hoc providete, ne quod priscis temporibus nostra generatio custodivit, sub nobis imminui videatur, et per praesens exemplum similia gerantur [schismata generentur] in episcopos, ac sanctas ecclesias. Videte igitur, charissima filia, qualiter haec Dei cultrix Augusta, ut priscam fidem servet, satagat: et quod Constantinopolitanus episcopus saecularium metu fuerit appetitus, doleat: qualiter eum libellum ad sedem apostolicam misisse commemoret; qualiter sedem apostolicam, tanquam praecellentem veneretur: qualiter secundum formam et diffinitionem ejus Flavianus submitti ad judicium sedis ipsius (quemadmodum et nos de Ignatio et Photio statuimus) hortetur: qualiter in sede Romana illum primum qui coelestes claves dignus fuit accipere, principatum episcopatus ordinasse recolat: qualiter etiam diligenter providendum esse censeat, ne quod priscis temporibus custoditum fuerat, imminui videatur, et per praesens exemplum similia gerantur in episcopos, ac sanctas Ecclesias. Quae cuncta, filia charissima, diligenter attendentes, et per hujus piae Augustae vestigia gradientes, hujusmodi reverentiam, hujusmodi cultum circa sedem beati Petri, et exhibete, et exhiberi a Christianissimo conjuge vestro strenue suadete. Quatenus imperium, quod temporaliter assecutae estis, cum illis Dei cultricibus, et honorem sancti Petri sedi exhibentibus imperatricibus, percipiatis aeternum, et gloriam incorruptibilem eodem intercedente apostolorum eximio, cui vos in legatis, et in legatione ipsius reverentiam per obedientiam impendere cohortamur, in coelesti palatio incorruptibilem et immarcessibilem largiente rege regum Domino consequamini. Data Idibus Novembris, indictione XV.
(Anno 866.) CIV. AD CLERUM CONSTANTINOPOLITANUM. Percenset omnia quae a die quo Constantinopolim missi sunt Rhadoaldus et Zacharias, fuerunt acta. Item commemorat concilii Romani decreta, repetitque omnia quae in superiori epistola dicta sunt de promotione Photii, et de Gregorio Syracusano, qui Photium consecravit, et de epistola imperatoris, quam comburi jubet. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimis et sanctissimis confratribus nostris archiepiscopis metropolitanis, et episcopis Constantinopolitanae sedi subjacentibus, atque universo venerabili clero Constantinopolitanorum Ecclesiae.
Ea quae nuper apud Constantinopolim gesta sunt hactenusque geruntur, sanctitatem vestram non credimus ignorare; sed qualiter zelo zelati pro domo Domini, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis, more decessorum meorum sollicitudinem omnium Ecclesiarum Dei circumferentes, nos de his egerimus vel disposuerimus, vobis non tam breviter quam veraciter intimamus. Igitur postquam audivimus quod quidam vestrum invidiae facibus accensi, et superbiae fastu arroganter elati, more Judaeorum contra pastorem et magistrum suum, fratrem videlicet comministrum nostrum Ignatium, Ecclesiae praefatae sanctissimum patriarcham, insurrexerint: quidam vero instar viperarum ac parricidarum parentem proprium, eumdem scilicet beatissimum virum, ferinis dentibus impetierint, et ab Ecclesia ipsa, cui jure praesidebat, tyrannidis suae cornu penitus removerint, acerrimis doloribus angustiati atque moeroribus vehementibus cruciati, coepimus qualiter erga eum viscera benignitatis, utpote circa fratrem, ostenderemus, sedula meditatione tractare. Scriptum quippe est: Qui viderit fratrem necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (I Joan. III.) Maxime cum schisma in jam dicta urbe, et in adjacentibus sibi civitatibus, propter quemdam Photium, ex foro et saeculari militia et habitu atque a palatinis aedibus eductum, ac subito tonsuratum, et in eadem ecclesia contra sacros canones promotum, non modicum audiremus obortum. Aliis videlicet Photii promotionem defendentibus, aliis autem hanc, tanquam inconvicto et superstite Ignatio factam, merito detestantibus.
Sed dum quod hinc a nobis fieri deberet, vel qualiter tanti rumoris certitudinem nosse possemus, incessanter et anxie cogitaremus, ecce repente cum epistola regia quidam episcoporum, quorum unus erat Gangrensium metropolitanus, cum Arsa, viro glorioso spathario, Augustalem ferentes legationem, ad sedem apostolicam pervenerunt, accusationes quasdam in scriptis adversus jam fatum consacerdotem nostrum Ignatium, et in verbis excusationes pro Photio deferentes, et ut a sede apostolica missos daremus, qui scandala illa sedarent et schismata dissiparent, magnopere postulantes. Quibus rite susceptis, et legationis injunctae sibi seu epistolae delatae imperialis inspecto tenore, moestitiam quam prius rumor solus in corde nostro pepererat, casuum evidenter ostensorum certior confestim relatio multiplicavit. Quapropter quia, sicut divinitus inspirata sapientia vestra novit, cunctarum Christi ovium cura constringimur, cum vices illius per abundantiam coelestis gratiae geramus, cui specialiter a Deo dicitur: Pasce eves meas (Joan. XXI); et rursus: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII), non potuimus dissimulare aut negligere quominus visitaremus oves dispersas et dissipatas, vel quominus confirmaremus in fide et moribus bonis fratres nostros et proximos.
Et quia inter caetera quae de schismate jam fatae Constantinopolitanae Ecclesiae, hi qui missi fuerant testabantur, maxime eamdem Ecclesiam ab Iconomachis, recidivam contemptionem excitantibus, asserebant vexari, Christumque per singula conventicula blasphemari: idcirco duos episcopos qui nobiscum erant, quique ad hoc tantum perficiendum opus idonei nobis esse videbantur, Rhadoaldum scilicet et Zachariam, una cum Ecclesa quae apud nos est, datis litteris tam ad Augustum quam ad Photium scriptis, Constantinopolim, idem nimirum piaculum exsecrantes, e latere nostro direximus, nihil eis penitus injungentes nisi ut tantummodo causas Ignatii patriarchae, qui antea de Ecclesia pulsus quam ab aliquo accusatus exstiterat, diligenter investigarent, et sedi apostolicae plenis et veracibus referrent indiciis, quemadmodum Job beatissimus edocens: Causam, inquit, quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job XXIX): Photii vero consecrationem non solum minime interim admittendam esse credidimus, verum etiam ipsis legatis nostris, ne cum illo nisi quae cum laico usque ad notitiam nostram communicarent, frequenti ac omnimoda jussione praecepimus. Quoniam sicut magniloquus Leo papa scribens ad sanctum Flavianum dicit antistitem (epist. 10): Nos qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis praejudicium diffinire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus. Tantum eis de venerabilibus Domini nostri Jesu Christi, ejusdemque genitricis semper virginis Mariae, ac sanctorum ipsius imaginibus, quidquid quaestio afferret, juste ac pie diffinire licentiam dantes, quae cuncta ita esse ut dicimus litterae nostrae, quas Augustae mansuetudini necnon et Photio per eosdem missos nostros destinaveramus, si ita sunt apud vos quemadmodum a nobis fuere transmissae, patenter poterunt indicare. Nam si nos pro diffinienda controversia fratris nostri Ignatii tunc legatis nostris quidquam praecepimus, vel eum damnationi subjici decrevimus, ut quid nec sententiam diffinitivam suscipere, licet non digne nec legitime decertaverint, attamen quantumcunque et quomodocunque contradixisse, ac ne deponeretur restitisse, probantur; siquidem, ut caetera nunc commemorare differamus, in epistola imperiali didicimus quomodo illi non solum consensum noluerunt ipsius praebere damnationi, verum etiam qualiter ne tantum piaculum committeretur interdixerunt: cui profecto et ipsi minime contradicerent, si ut depositioni ejus interessent, nos sibi mandatum tribuisse recolerent; et charissimus filius noster pius Augustus, nisi illos praeter jussionem nostram egisse claresceret, eos et nobis commendare et super hujuscemodi noxa transgressionis excusare nullo modo studeret. Jam vero si dicitis quamobrem illos deposuerimus, cum eos in damnatione saepe fati patriarchae consentire noluisse tam sciatis manifeste, respondemus quia nihil illis bonum profuit inchoasse et in bonitate minime perdurasse, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Quid enim proderit alicui pro veritate primum quidem impetum dare, et post paululum aut suasionibus, aut terroribus, aut aliquolibet vitio a veritatis tramite declinare? Porro si Vitalis et Misenus a beato Felice papa honore pariter et communione privati sunt, qui olim ad talia, quemadmodum isti nunc, vel impulsi vel dilapsi sunt; quanto potius isti pari debent ultioni succumbere, qui parem quidem praevaricationem, sed non pares, imo Constantinopoli nullas poenas, sicut illi quondam perpessi sunt? Porro si nos ideo missos nostros destinassemus, ut vice nostra Ignatii essent negotii judices, quemadmodum imperatoria perhibebat epistola per Leonem a secretis missa, quae latrocinale illud concilium, in quo Ignatius deponi putatus est, judicium nostrum fuisse non veraciter asserebat: profecto ante totius litis motionem atque omnis initium controversiae, sedem ei propriam restitui procul dubio censuissemus, ut legitime nimirum reciperet quod nulla lege dictante perdiderat; atque per ecclesiasticum canonem resumeret quod illi potentia saecularis ademerat, quatenus sic deinde sede propria necnon et omnibus suis ante receptis, viribusque resumptis, vestitus jam et armatus, cum accusatoribus suis certaminis campum et litigii conflictum posset arripere. Quod cum in mundanis negotiis legibus fieri censeatur, multo magis ut in ecclesiasticis atque divinis observaretur debuit praevideri.
Praeterea quando praefatos missos a nobis direximus, epistolam quam eis mansuetissimo imperatori, sicut praetulimus, dandam tribuimus. in tribus voluminibus, uno eodemque tenore ac eisdem syllabis scribi praecepimus. Et unum quidem ex hic apud nos pro futuro testimonio retinuimus, suspecti videlicet jam de fraudanda epistola, quod postea probavimus. Aliud vero, ut praemissum est, jam memorato pio Augusto eis dedimus offerendum. Porro tertium eisdem legatis nostris praebuimus, injungentes ut hoc sibi ad instructionem suam tanquam speculum prae oculis jugiter habitum reservarent, et cum Constantinopoli conventus fieret sacerdotum, in quo a legatis nostris comminister noster Ignatius fuerat audiendus, si praefatus Augustus nollet ibidem sibi missum recitari epistolae nostrae volumen, ipsi hoc quod illis apud se retinendum dederamus, quodque unius formae per omnia cum caeteris duobus quorum jam mentionem fecimus, erat, in ipso conventu legerent et ad notitiam omnium vestrum quomodocunque perferrent. At illi pervenientes Constantinopolim, minis imperatoriae potestatis, sicut ipsi postea fatebantur, deterriti, spretis monitis nostris, ac epistolis sibi a nobis coram tota Ecclesia nostra datis, imo postposito timore Dei, sicuti postea claruit, in contrarium vertere omnia quae sibi fuerant imperata. Denique et cum Photio adultero, Ecclesiae invasore atque neophyto, quod sibi multipliciter prohibitum fuerat, inter sacrosancta mysteria communicaverunt, et Ignatium virum senem et sanctum, ac per duodecim annos innocenter Ecclesiam Dei regentem, et nobiscum et vobiscum atque cum universali et orthodoxa Ecclesia communicantem, Constantinopolitanorum factioni perniciosissime concinentes, damnaverunt, et sacerdotalibus infulis exspoliatum ab Ecclesiae regimine modis omnibus expulerunt. Quem non ita justificamus, ut nihil hunc reprehensione dignum admisisse dicamus, pro quo fortasse merito poterat, legitima discussione facta, quodlibet canonicae jaculum pati sententiae, cum scriptum in apostolicis litteris confiteamur, dicentes: In multis offendimus omnes (Jac. III); et rursus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus et veritas in nobis non est (I Joan. I). Sed ita volumus et ita decernimus istiusmodi pontificem digna pro factis recipere, ut sacerdotale decus penitus non vilescat, nec tam facile pontificalis apex terra tenus incurvetur. Ita, inquam, volumus, et ita decernimus hunc, imo quemcunque pontificem, justae subdi sententiae, ut non a saecularibus quibuscunque judicetur, non tyrannice propellatur, non ante audientiam Ecclesia sua privetur, non ab inferioribus sed a majoris auctoritatis persona recti calculi sententiam consequatur.
Ita denique volumus et ita decernimus istius, imo vero cunctorum sacerdotum causas examinare culpasve punire, ut paternos terminos non transgrediamur, sacros canones non conculcemus, nec decretalia sedis apostolicae constituta, quibus Ecclesia tota fulcitur atque munitur, quoquomodo violemus.
Ad extremum ita volumus et ita decernimus pontificem, qualiscunque sit, judicari, ut Ecclesiae cui praeest jura nulla temeritate, nulla praesumptione frangantur. Nullum quippe poterit Ecclesiae jus dignum servari, si praesul ejus a quibuslibet vel quandolibet, et quomodolibet impetatur, et pro libito cujusque tanta facilitate pellatur. Quod cum ita sit, non possumus interim fratrem nostrum Ignatium, qualiscunque sit, non inter sanctissimos et beatissimos patriarchas connumerare; qui licet apud vos sit tot opprobriis, tot persecutionibus fatigatus, attamen non nisi qualis a decessoribus meis est habitus, creditus et veneratus, habetur, creditur et veneratur, nullo quippe nostro examine alicujus criminis reus, nullo est nostro speciali judicio repertus obnoxius, ac per hoc nulla est nostra sententia condemnandus, aut a nostris Ecclesiaeque nostrae communione collegii sequestrandus, aut aliquibus nisi honorabilibus vocabulis appellandus; sed ad narrationis ordinem redeamus. Missi praeterea nostri, tandem reversi, nihil aliud renuntiavere nisi depositum Ignatium et Photium in sede Constantinopolitana firmatum. Post duos vero dies legatus a nobis imperialis nomine Leo a secretis susceptus, duo volumina obtulit, quorum unum depositionis Ignatii gesta continebat, alterum autem de sanctis habebat imaginibus acta; per quae videlicet cognovimus quia nec imperator epistolam nostram, qua fratrem et coepiscopum nostrum ad solam audientiam ante conspectum missorum nostrorum accersiri decreveramus, in depositione ipsius consacerdotis nostri, quae prius, sicut putatur, facta est, ostendit: nec iidem missi nostri parilem ejus ac per omnia consimilem, quam eis in episcoporum conventu recitare jusseramus, demonstrare curaverunt. Sed nec, quantum in eisdem voluminibus in Latinum sermonem ex Graeco translatis reperitur, ordo legitimus, et a sanctis Patribus usitatus in lectione ipsius epistolae exstitit observatus. Quamvis et in his quae in conventu qui posterius pro sacris imaginibus collectus est, ex ea lecta sunt, nonnulla addita, multa mutata, plura subtracta reperiantur, et per omnia talis effecta sit ut aut nihil aut parum aliquid nos per eam de crebro dicti comministri nostri Ignatii disposuisse causa videremur. Quidquid enim de ipsius recessu vel praejudicio, quidquid de sententia non a Romano pontifice secundum morem in eum prolata, quidquid de violatis paternis diffinitionibus, quidquid de Photii scripseramus irregulari promotione, saltu quodam calliditatis trancendentibus [f. transcendentes], etiam sanctorum Patrum instituta, quae sancti Spiritus afflatu sunt edita, ne ad concilii pervenirent notitiam, more suo falsidici transcenderunt, et cum divinitus attributa talenta fuerint, velut in quodam silentii sudario ligata sub terra penitus absconderunt. Quo comperto, moleste tulimus, et quid sine missis nostris actum fuerit confestim intelleximus, qui talia [f., qui qualia] cum missis nostris perpetrata fuissent, patenter agnovimus. Aut enim justa fuerunt quae misimus, sicque consequenter oportuit ea servari, aut si justa putata non sunt, in quo justa non fuerint per aliud saltem scriptum exponi, et nobis referri, et summa ratione debuerunt patenter ostendi. In nullo tamen oportuit ea vel Ecclesiae quae apud vos est cognitione privari, vel aliqua falsitatis depravatione fraudari. Detulit praeterea idem Leo imperialis legatus augustales litteras, deprecantes quatenus et in depositione Ignatii et in confirmatione Photii consensum praeberemus et subscriberemus. At nos, divina docente gratia, dum idem adesset missus, convocata tota quae apud nos est Ecclesia, decrevimus, et statuimus, atque professi sumus coram ipso et coram eadem sancta Ecclesia, sicuti et [edit. Rom., est] nunc per eamdem ac per vos profitemur coram universali sancta Christi Ecclesia, pro dejectione Ignatii vel consecratione Photii nunquam misisse, nunquam missuros esse, et in depositione Ignatii et promotione Photii nunquam consensisse, nunquam consensuros esse. Ex his saepius dictis et palam annuntiatis, atque in apostolatus nostri epistolis taliter insertis, et eidem Leoni a secretis tam imperatori quam Photio ad defendendum datis, hunc a nobis remisimus.
Igitur cum haec gerebantur, nondum Rhadoaldus et Zacharias episcopi, quos, ut praemissum est, Constantinopolim miseramus, confessione propria vel synodali examine convicti erant, aut patenter ostensi quod ipsi deposuissent Ignatium, vel communicassent adultero Photio: quamvis hoc et illa concilia, quae imminentibus illis Constantinopoli celebrata sunt, videlicet tam id quod adversus patriarcham Ignatium, quam id quod pro sacris imaginibus collectum est, patenter innuerint, et imperialis epistola clare denuntiaverit, atque praefatus Leo a secretis regius, his negantibus, in facie saepissime atque constantissime coram nobis et primoribus Ecclesiae nostrae jam dixerit. Sed procedente tempore, murmur multorum ab aliis [illis] partibus Romam venientium, quinimo persecutiones a fautoribus Photii commotas fugientium, sensim eosdem coepit episcopos muneribus fuisse corruptos diffamare, et quod communicassent Photio, et deposuissent Ignatium, divulgare. Quo audito, nimio moerore repleti, qualiter ab Ecclesia Christi, cui divina dignatione praesumus, non habente maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sinistram procul faceremus suspicionem, videlicet ne in hanc saltem tenuis subsannandi oriretur occasio, cogitare coepimus et mente revolvere. Tunc convocato multarum provinciarum Occidentalium regionum sanctissimorum episcoporum coetu, et collecta sancta synodo in Ecclesia Dei in qua beatus Petrus apostolorum princeps corpore redolet et virtutibus emicat, deinde propter frigidiorem locum in ecclesia Salvatoris quae ab auctore appellatur Constantiniana et quae prima in toto terrarum orbe constructa est; ibique recitatis omnibus scripturis de Graeco sermone in Latinum conversis, tam videlicet nefanda synodo quae per jam fatum Leonem a secretis apostolicae sedi delata est, quam etiam imperiali epistola: in quibus omnibus existimata depositio Ignatii continebatur, et deductus in medium Zacharias tunc episcopus, quia Rhadoaldus propter absentiam haberi ad praesens non poterat, et discussus et diligenter examinatus, inventus est in depositione Ignatii et communione Photii omnino culpabilis, in quo idem Zacharias se obnoxium recognoscens, proprio ore ac proprio scripto se Constantinopolim a sede apostolica directum iisse, et quae sibi a nobis agenda fuerant injuncta neglexisse, ac quae sibi fuerant prohibita peregisse confessus est: Ignatium scilicet sine jussione apostolicae sedis deponendo, et Photio contra nostri apostolatus praeceptionem communicando. Tunc decernente sancta nobiscum synodo, depositionis et excommunicationis suae sententiam praefatus Zacharias accipiens, foveam quam aliis praeparavit incidit.
Alterius, id est Rhadoaldi, examinatione propter absentiam usque ad aliam synodum protelata, ad quam canonice saepe invitatus, qui occurrit depositionis et excommunicationis sententiam, quam complex ejus promeruit: insuper, et anathematis, si cum Photio de caetero communicasset, obligamentum merito non evasit. Dignum quippe fuit ut par iniquitas par gigneret utrique judicium, et aequalitas esset in retributione quibus parilitas exstitit in transgressione. Nam quia idem Rhadoaldus objecta non diluit, vera esse quae de illo dicebantur, etiam si alia nulla constarent indicia, examen subterfugiens omnino firmavit. Et idcirco jure illi non profuit absentia, quam, ipse non casu accedente, sed voluntate propria ministrante, quemadmodum Nestorius quondam, et Dioscorus, sibi procurasse probatum est. Nam, ut sanctus papa Bonifacius in decretali sua docet (epist. 1, ad episcopos Galliae), manifestum est confiteri eum de crimine, qui, indulto et toties delegato judicio, purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsam quoque pro confessione procuratam toties constet absentiam.
Hinc etiam egregius sedis apostolicae praesul et magnus Ecclesiae propugnator scribit Hormisda (epist. 2, ad episcopos Galliae): Soli, inquiens, declinant examen conscientiae, quae jussa sunt non tenentes. Sed utquid multa prosequamur, cum juxta quod Dominus dicit: Judicio, quo judicaverunt, judicatum sit eis; et in qua mensura mensi sunt, remensum sit eis (Matth. II). Contigit enim illis quemadmodum Vitali quondam et Miseno episcopis, qui sicut isti Constantinopolim missi, eorum pro quibus destinati sunt, adversae parti communicando, non exsecutores, sed impugnatores inventi sunt. De quibus beatus Felix apostolicae sedis antistes, et Alexandrini Petri seu Constantinopolitani Acacii praesulum damnator, imperatori Zenoni scribens, inter caetera (in ep. 9, ad Zenonem imp.): Vitalem, ait, atque Misenum, cur vel impulsi ad ista consenserint, honore simul et communione apostolica censura privavit, quoniam factum est, sicut ipse Cyrillo abbati Acymetensi [al., Acrinetensi, forte Acoemetensi] scribit, ut eorum praevaricatione deciperetur populus Christianus: qui rursus de eis mentionem faciens, ad jam fatum principem de eorum transgressione dicit: Plebi suasum est Christianae nos talibus praebuisse consensum. Quos mox [F. quos mox ubi, HARD.] regressi sunt, praevaricatio impune non habuit. Nam eos apud beatum Petrum apostolum sancta mecum synodus residens, dum convicti plura mentirentur, ordine et communione nudavit, ne eorum incorrecta perfidia securitas proveniret inimicis. Porro quae in superius memorata venerabili et sancta synodo unanimiter ac consonanter de Photio usurpatore ac invasore Constantinopolitanorum Ecclesiae, atque fautoribus ejus, seu de fratre ac consacerdote nostro Ignatio patriarcha, vel de his qui ex parte ipsius sunt, necnon et de sacris imaginibus canonice, rationabiliter catholiceque statuerimus et promulgaverimus, subter annexis capitulis declaratur.
I. Photii damnatio. Photius qui ex schismaticorum et se a sanctae communionis participatione avertentium parte esse dignoscitur, et ex saeculari ministratione atque militia et ex foro subito tonsuratus, a Gregorio Syracusano dudum episcopo, a synodo damnato et ab apostolica sede convicto, episcopus ordonatus est, et vivente ac superstite consacerdote nostro Ignatio, sanctae Ecclesiae Constantinopolitanae patriarcha, sedem ipsius invasit, et in sponsam quam a Christo sponso immaculatam custodiendam veluti amicus sponsi perceperat, non per ostium, quod Christus est, sed aliunde ex adverso in ovile Dominicum more furis atque latronis ingrediens, ac si violentus, rapax et scelestus adulter, irrupit. Deinde cum damnatis et anathematizatis, atque cum his qui ne sacerdotale officium ante audientiam praesumerent, a decessore meo sanctae memoriae Benedicto papa fuerant obligati, quotidie ac indifferenter communicans et conversans contra fidem promissam, contraque suam professionem, qua pollicitus est se adversus jam fatum patriarcham nullum sinistrum consilium esse facturum, congregavit concilium, et una cum sequacibus suis depositis et damnatis, excommunicatis et anathematizatis, et aliis sine sedibus, atque cum his a quibus vel ille irregulariter et illicite provectus fuerat, vel quos ipse temere ac indebite provexerat, contra eumdem fratrem et comministrum nostrum Ignatium depositionem facere et anathema dicere ausus est. Deinde apostolicae sedis missos, quos pro causa sacrarum imaginum, et pro inquirenda et nobis renuntianda jam fati patriarchae dejectione, et ob inveniendum modum promotionis hujus neophyti destinaveramus, quibus potuit argumentis a nostris mandatis avertere, more Acacii quondam Constantinopolitani haeretici patriarchae (Ut in ep. 6 Felicis P., ad Acacium CP.), praesumpsit, et ad processionem quae ei cum comparibus suis habebatur, sicuti eorum professione patefactum est, et sancto Spiritu revelante venerandae synodo quae a nobis collecta est; claruit, ad damnatorum et schismaticorum communionem contempta legatione, quae vel gentilium more servari debuit, pertraxit, et in illusionem [in ep. Felicis, laesionem] beati Petri apostoli, a cujus sede profecti fuerant, non solum inefficaces redire fecit, sed etiam impugnatores omnium quae fuerant mandata monstravit. Postremo episcopos qui ei tanquam adultero et pervasori communicare noluerunt, exsilio relegavit, et sui sceleris complice in eorum subrogare locis non timuit. Et usque hodie Ecclesiam Dei diversis persecutionibus impugnare non desinit, ita ut fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium sanctissimum patriarcham inauditis poenis et horribilibus tormentis afficere non quiescat. Sed et omnes quotquot pro veritate et fide cum eodem persistere comprehenderit quibus praevalet modis perdere impraetermisse moliatur.
Haec [f., Per haec, HARD.] et his similia contra evangelica, apostolica, prophetica atque canonica instituta se efferens, sit Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum principum Petri et Pauli, ac omnium simul sanctorum atque venerandorum sex universalium conciliorum auctoritate, necnon et Spiritus sancti per nos judicio, omni sacerdotali honore et nomine alienus, et omni clericatus officio prorsus exutus; ita ut si post notitiam hujus sanctionis, quam divina inspiratione depromptam esse credimus, cum unanimitate et concordia sanctae synodi sit procul dubio promulgata, tentaverit in Constantinopolitano throno praesidere, aut saepe fatum venerabilem coepiscopum nostrum Ignatium, quominus Ecclesiam sibi commissam sine quavis inquietudine regere possit, impedierit, vel si ulterius ausus fuerit aliquid de sacro ministerio more sacerdotis contingere; juxta praecedentem consuetudinem, nullo modo liceat ei communionis spem aut locum habere satisfactionis, sed anathematis vinculis innodatus, una cum communicatoribus suis atque fautoribus suis perpetuo Dei per nostram mediocritatem judicio ac sententia sacrum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, non nisi vicino mortis periculo, omnino percipiat: ut haec unusquisque discens, nequaquam de caetero temeraria praesumptione ex laicis subito in Dominicis castris insperato quodammodo impetu irrepere audeat, et principatus amore ante ducatum praestare velit, quam tironis consummet officium, et ante tentet docere quam discere, sicut in eadem Constantinopolitana Ecclesia saepe praesumptum esse comperimus. Et rursus ne contemptis clericis, quorum utpote in tam magna urbe copiosa multitudo est, quique ab ipsis, ut ita dixerimus, incunabulis impraetermisso labore in Ecclesia Christi desudant, et indesinentia Domino exhibent servitutis obsequia, is qui de foris est, alterius ovilis Christi repente principatum arripiat, et nitatur quos esse suos non recognoscit, discerpere; et grex Dominicus incipiat eum, utpote extraneum et improvisum, omnino contemnere, praesertim cum perspiciat nil sibi stipendia profuisse meritorum, et alienum suorum cernat consumere fructus laborum.
II. Gregorii episcopi Syracusani iterata damnatio. Gregorium sane, qui Syracusanae Ecclesiae irregulariter atque Deo contempto praeest, eo quod et ipse ex parte schismaticorum sit, et postquam a synodo episcopatus officio privatus, et a decessore meo sanctae memoriae papa Benedicto obligatus est, et Photium laicum subito consecrare in episcopum non fordimavit, et de sacro ministerio ausus est multa contingere: juxta praecedentem consuetudinem sancimus, et juxta canonicam deliberationem apostolica auctoritate diffinimus atque statuimus omni sacerdotali carere atque privatum fore ministerio, ita ut nullo modo liceat ei in qualibet synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Quod si de reliquo praesumpserit in sacro officio more sacerdotis quovis tempore ministrare, anathema sit. Sed et si contra fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium turbas excitaverit, vel ab ejus communione fideles averterit, anathema sit, et omnes communicantes ei ab Ecclesia abjiciantur; sed et ipsi anathema sint.
III. Eorum privatio quos Photius ordinaverat. Eos vero quos Photius neophytus et Constantinopolitanae sedis invasor in quolibet ecclesiastico ordine provexit, quoniam manifestum est eos in omnibus consecratoris sui pravitatibus consensisse, atque ei post invasionem communicasse, omni clericali officio privamus, et apostolica atque canonica auctoritate et synodali decreto eos penitus sequestramus.
IV. Restitutio Ignatii. Reverentissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium, sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae patriarcham, qui primo quidem imperiali violentia ac terrore proprio throno privatus est, et postea a Photio adultero praevaricatore ac pervasore sedis Constantinopolitanae, et ab ejus complicibus, excommunicatis videlicet et anathematizatis atque damnatis, et sine episcopalibus sedibus, et a decessore meo sanctae recordationis Benedicto papa obligatis hominibus anathematizatus est: et postremo ab apostolicae sedis missis contra nostram praeceptionem, ut sanctae synodo Spiritus sanctus revelavit, et Zacharias dudum episcopus, qui unus de eisdem duobus legatis exstitit, propria confessione manifestavit, infulis est sacerdotalibus despoliatus: auctoritate summi judicis Domini nostri Jesu Christi promulgamus, sancimus atque decernimus unquam nec fuisse nec esse depositum vel anathematizatum, tanquam qui ab imperiali potentia sit absque ulla canonica auctoritate pulsus Ecclesia, et tanquam qui ab obligatis nullo possit haberi vinculo colligatus, et ab eis qui nullam eum judicandi potestatem, vel ab apostolica sede auctoritatem habuerint, nullum sui honoris discrimen pati debuerit. Et ideo illum, id est eumdem fratrem et consacerdotem nostrum Ignatium patriarcham, omni vinculo anathematis ab eo remoto, per potestatem divina voce beatissimo Petro collatam, et per auctoritatem sacrorum canonum et decretalium constitutionem more sanctorum Patrum prolatarum, pristino honori, pristinae dignitati et sedi pristinae, gradui ac patriarchio, ac pristinis pontificalibus infulis atque officiis restituimus, statuimus ac confirmamus; ita ut quicunque post notitiam hujus apostolicae atque synodicae sanctionis, quominus omnia quae praemisimus insignia pontificatus recipiat, eum impedierit, et non in omnibus huic decreto obedierit, vel se ab ejus communione separaverit, vel ulterius contra eum aliquod judicium proferre tentaverit, absque sedis duntaxat apostolicae praemisso consensu; si quidem clericus fuerit, ab omni clericatus officio coram Deo et hominibus sit alienus, atque perenni poena, tanquam qui magistrum prodit, cum Juda traditore constringatur, et nisi a prava intentione recesserit, perpetuo anathemate maneat condemnatus: si vero laicus exstiterit, ille quisquis est, huic nostrae constitutioni contraire tentans, et eum sedem et omnem pristinam duntaxat dignitatem recipere non permiserit; vel si post receptam priorem sedem, denuo illum impellere et a patriarchio expellere tentaverit, vel personae ipsius seu sacerdotali honori aliquam molestiam sine primae hujus sedis consensu intulerit, omni benedictione paterna privetur, et maledictione Chanaan filii Cham, qui verecundiam patris videns non cooperuit, sed irrisit, mulctetur, et cum parricidis aeterna poena, Domino judicante, percellatur, et nexibus anathematis, non nisi resipiens, penitus eruatur.
V. Restituuntur episcopi a Photio relegati. Eos autem episcopos, seu cujuslibet ordinis clericos, qui post injustam dejectionem fratris, et coepiscopi nostri Ignatii, vel in exsilio relegati, vel ministerio, aut gradu invidiose privati sunt, statuimus, ut exsilio dissoluto proprias sedes atque gradus recipiant. Quod si quisquam huic decreto nostro contraire praesumpserit, et ut sedes vel gradus resumant, impedierit, quousque obtemperaverit, anathema sit. Sane si qui ex eis ab aliis criminantur, decernimus eos antea sedes quidem et proprios gradus recipere; judicari autem nisi a sede Romana non patimur: sed si qua praeter regulam forte egisse dicuntur, nostro eos decreto judicandos reservari statuimus: juxta quod et sacri praecipiunt canones.
VI. De sacris imaginibus. Quoniam oportet nos majorum nostrorum statuta, immoto mentis intuitu conservare, et in omnibus sanctorum Patrum semper dogmata venerari; diffinimus de sacris et reverendis imaginibus Domini nostri Jesu Christi, ejusque semper Virginis genitricis Mariae, et omnium sanctorum, qui Deo ab Abel justo placuisse creduntur, quae Ecclesia sancta in universo orbe diffusa antiquitus accepit, quaeque sedis apostolicae praesules pro eis decreverunt, ac statuerunt illibata persistere, atque intemerata manere. Quapropter Joannem quondam Constantinopolitanum antistitem, et sequaces ipsius, qui eas frangendas atque calcandas esse ore polluto asseverant, quam diu de his nobiscum non senserint, et juxta sanctorum pontificum Romanorum decreta, et aliorum catholicorum Patrum instituta non sapuerint, sancimus eos a Christo, et ab Ecclesia catholica atque apostolica esse anathema. Haec sunt, quae de his sedes apostolica statuit: haec sunt, quae synodice regulariterque decrevit: haec sunt, quae vos tanto studiosius oportet amplecti, tanto sollicitius observare, quanto satius nostis, quae ab ea statuta fuerint, haec universalem semper Ecclesiam tenuisse, ita ut contra singulos errores in Ecclesia exortos prior haec secundum primatus sui auctoritatem sententiae terminum dederit. Et ita demum universalis Ecclesia, licet aliquando per aliquantulum temporis in quibusdam reluctata sit, quae illa tamen probavit, quandoque probaverit, et quae illa refutavit, ipsa refutaverit. Verum vos quomodocunque obedieritis, vel non obedieritis divinis institutis, vel paternis canonibus; nos tamen in Ignatii fratris et coepiscopnostri quocunque discrimine, priusquam a nobis specialiter ad iterationem ejus perducatur negotium, quia nec hactenus consensimus, aliquando, Deo nos confirmante, nullo modo consentiemus. Sed nec in Photii sacerdotali provectui praestando favore, vota condescensionis nostrae modo quolibet inclinabimus, sed omnibus viribus nostris, atque conatibus pro coactae justitiae provectione, pro restaurando videlicet legitimo et repellendo moecho (quandiu vivam) occurrere; et quod nostrum est agere, nullatenus actore Deo cessabimus, et nunc obsecrando, nunc hortando, nunc increpando, nunc etiam regulariter admonendo: insuper et auctoritate apostolica eos, qui contumaces sunt, feriendo, nunc verbis, nunc litteris, quod rectum et justum, atque inchoatum est, die ac nocte cum virtute summi opificis consummare studebimus. Ergo fraternitas vestra litterarum saltem nunc tenore cognoscat, sedem beati Petri apostoli, neophyto, et moecho, et Constantinopolitanorum Ecclesiae invasori Photio olim, justeque damnato, ac nihilominus praesentia synodali nuper eliso, vel fautoribus ejus, nisi a praevaricatione cessaverint, communionis nunquam praebituram esse consensum. Qui (ut caetera nunc omittamus) a Gregorio Syracusano, vel caeteris schismaticis instructus, imo destructus, contra omne fas nulli praesidere potest Ecclesiae. Nam merito destructus esse creditur, qui a destructo aedificari sperans, etiam si qua alia bona fortassis habuit, nimiae praesumptionis ejus temeritati communicans perdidit. Nam Gregorius quomodo quemquam aedificare poterat, qui multipliciter jam noscebatur elisus? quomodo quemquam in aliquo ecclesiastico poterat ordine stabilire, qui Ecclesiae unitatem scindens, ipse jam videbatur omnino dejectus? Sicut enim ligatus ligare, et dejectus dejicere non potuit, sic destructus construere et elisus quemquam ordinare nequivit. In summo quippe status sui oportet eum vigore consistere, et firmis inniti per omnia basibus qui alterum, vel prosternere, vel conatur statuere. Gregorius ergo, qui canonice, ac synodice depositus, et anathematizatus erat, quemadmodum posset quemquam provehere, vel benedicere, ratio nulla docet. Igitur nihil Photius ex Gregorio percepit, nisi quantum Gregorius habuit: nihil autem habuit, nihil dedit: per eorum quippe, ut legitur, manus impositionem et invocationem dabatur Spiritus sanctus, qui noverant mundas ad Dominum levare manus. Caeterum Gregorius, qui transgressor factus est legis, ad iracundiam sui magis, quam ad consecrationem alicujus Spiritum sanctum per impositionem suae manus sine dubio provocavit, etiamsi is, qui ordinandus erat, nullas alias haberet sibi regulas obviantes. Hinc enim scriptum est: Qui obturat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXI): si exsecrabilis, utique non audibilis: si non audibilis, ergo inefficax: si inefficax, profecto Photio nihil praestans: nimirum qui vulneratum caput per illam manus impositionem potius habere dignoscitur.
Porro si praetendit injuste ab Ignatio fuisse depositum, quid de omnibus, qui in synodo illo tempore convenerunt, sententiamque in eum protulerunt, perhibebit? Quod si et illos injuste fecisse dicere praesumit, quare cum eis nunc communicat, et quosdam eorum sacerdotio dignos existimat? quos tamen recte prius non judicasse reprehendit, et sententiae, quam protulerunt, eos secundum se debere succumbere, non nescit? Sed videamus quorum judicio, vel quorum auctoritate Gregorius post depositionem et anathema, honorem episcopatus resumpsit, vel officium pristinum recepit. Omnes enim illum et depositum norunt, et anathematis vinculis obligatum, ac per hoc totius Ecclesiae communione privatum. Jam vero si dixeritis quia ipse sibi Gregorius et honorem resumpsit, et pristinum officium recepit; audite quid Apostolus dicat: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron: sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret (Hebr. V). Sed et venerabiles Antiocheni canones praecipiunt (cap. 4): Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter, aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint de sacro ministerio contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei, nec in alia synodo restitutionis spem, aut locum habere satisfactionis: sed et communicantes omnes abjici de Ecclesia, et maxime si postquam didicerint adversus memoratos prolatam fuisse sententiam eisdem communicare tentaverint. Carthaginenses quoque regulae excommunicatum, qui ante audientiam communicare praesumpserit, ipsum in se damnationem protulisse manifeste denuntiant. Si ergo, secundum Apostolum, nemo sibi honorem accipit, et Christus non se clarificavit ut pontifex fieret, qui omnes cum Patre et Spiritu sancto glorificantes se glorificat, et ipse est pontifex, de quo rursus idem dicit Apostolus: Talem decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, etc. (Hebr. VII.)
Et si episcopus qui damnatus a synodo est juxta sacros canones, ausus fuerit aliquid de sacro ministerio juxta praecedentem consuetudinem contingere, et ante audientiam communicare, ipse in se damnationem protulit, ita ut nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem, aut locum habere satisfactionis; sed et communicantes ei omnes abjici de Ecclesia: quanta putas Gregorius poena mulctandus est, qui post damnationem sive anathema, haec omnia commisisse probatur, id est et super Christum se extulit, et quod ipse non fecit, iste et honorem sibi resumpsit: ut et pontifex esset, se arrogantissime clarificavit, et ante audientiam excommunicatus communicare et vetita usurpare praesumpsit, et damnatus de sacro ministerio, non solum aliquid, verum etiam multa, juxta priorem consuetudinem tetigit: quod certe Gregorius agere omnino non debuit, etiamsi nulla commissa existerent, pro quibus damnari potuissent. Quia praelati judicium semper inferioribus formidandum est, si ei non obedierint, licet ab eo fortassis injuste ligentur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa, id est inobedientia, mereantur. Igitur praelatos damnare indifferenter oportet horrescere. Quicunque vero minores sunt, damnari sollicite caveant, nec majorum suorum sententiam transgrediantur: Alioquin licet injuste nonnunquam damnati sunt, ex ipsa temeraria praevaricatione, culpa quae nondum forte perpetrata fuerat, et ultio quam culpa necdum merebatur, procul dubio subsequentur. Nihil quippe lignum vetitum in se mortiferum habuit; sed qui inobedienter ex eo comedit, mortem sibi et posteris propinavit: non quia lignum malum, cum Deus, quod fecit, totum fecerit bonum; sed quod mala sit transgressio, et nolentis subjici, per eam merito sit orta damnatio. Porro si dicitis Gregorium ab imperatore, et ab antistitibus fuisse receptum, percontari libet, o sapientissimi fratres, quibus hoc documentis, quibus canonibus jubentibus agi rite potest, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis recipiantur. Id etiam veneranda universali synodo Nicaena de utraque professione luce clarius inhibente (cap. 8). Nam a saeculari potestate nec ligari, nec solvi sacerdotem posse manifestum est: et idcirco affatim approbatur Syracusanum Gregorium per imperialem tantummodo sententiam nullo modo valuisse reconciliari: ubi si pontificum quoque sociatur assensus, quaerimus utrum praecesserit, an fuerit subsecutus: si subsecutus est, nihilominus ad id reditur, ut absolutio a saeculari potestate percepta valere non possit; pontificumque secutus assensus adulationis, vel terroris fuerit potius, quam legitimae sanctionis: si praecessit, doceatur a quibus et ubi ille sit gestus, si secundum Ecclesiae regulam celebratus, si paterna traditione profectus, si majorum more prolatus, si competenti examinatione depromptus, si ad majoris auctoritatis sedem, quam illa est, a qua Gregorius damnatione tenebatur obstrictus, secundum Ecclesiae regulam est relatum, si ipse praesul, qui ligavit, absolvit. Si haec gesta non sunt, quo more, quo ritu Syracusanus Gregorius se gloriatur absolutum, cum nec a pontificibus ordine debito, nec ecclesiasticis legibus fuerit expeditus, nec a mundana potestate potuerit praeter Ecclesiae tramitem prorsus absolvi? Jam vero si dicitis: Non imperator absolvit, sed a pontificibus ut solveretur postulavit. Econtra, illi multo magis ab Augusto postulare debuerunt, ut si eum vellet absolvi, legitima ecclesiastici tenoris absolutio proveniret, et haec omnia, quae superius dicta sunt, secundum Ecclesiae tramitem servarentur, praecipue cum non ab inferiori, vel pari, sed a majori persona, et sicut ex apostolicis canonibus edocemur, solum ab eo, qui eum sequestravit, aut certe a prima sede, jure possit absolvi. Inferior quippe, vel compar antelatum, vel comparem, non annuente majori, absolvere non potest: sola igitur potior inferiorem convenienter absolvit. Proinde inferioris loci pontifices eos, quos potior suus obligaverat, sine prima sede absolvere non potuerunt. Verumtamen licet contra Nicaenos sacros canones praefatum Gregorium, qui abjectus fuerat, receperint: nunquam tamen eum a vinculo damnationis et anathematis exuerunt. Quem absolutione praevaricatoria potius nexuerunt, et dum hunc solvere nisi sunt, nodis majoribus dediderunt. Quinimo dum sententiam majoris contemnentes transgressi sunt, vel etiam suam tergiversatori consilio, lenique sensu sibimet facti contrarii destruere sunt moliti pari praevaricatione habentur innexi, et simili poena, secundum apostolicos et nonnullos alios canones tenentur obstricti: ita ut communicantes ei, pelli de ecclesia jubeantur. Ac per hoc reus reum justificare constat minime potuisse, nec ligatos ligatum solvere modo quolibet valuisse. Ecce a quibus, o beatissimi Christi ministri, Photius est institutus: ecce qualis est Gregorius qui Dormitantius convenientius poterat dici.
Quamobrem cogitate, fratres charissimi, tractate, et vobiscum sedula meditatione perquirite, si stare Photius possit, etiamsi miris virtutibus polleat, etiamsi omni scientia fulgeat, quando qui hunc statuisse tentavit, dudum jam cecidit, et volens erigi cum conantibus se erigere nunquam recuperaturus denuo ruit. Consideret ergo vestra divinitus inspirata prudentia quomodo Photius, etiamsi nihil aliud sibi jure valeat impedire, queat in sacerdotali gradu persistere: quandoquidem institutor suus cum hic ordinaretur, non solum sacerdotio, verum et ipso carebat Christiano vocabulo. Et sicut etiam exposuimus, nec damnatus justificare, nec depositus erigere, nec ligatus potest quemquam per impositionem manus provehere. Impossibile est enim horum aliquid fieri. Quapropter attendite, charissime, non solum haec, verum etiam paternos canones et praecipue apostolorum, Antiochenos, atque Carthaginenses, et quid de damnatis et excommunicatis, atque de his praecipiant, qui merito facinorum suorum ab ecclesia pulsi sunt, diligentissime considerate, ac studiose recolite: nam nos quod decrevimus, quod statuimus de his, quos recepimus et ereximus, vel de his, quos abjecimus et a sacerdotio, vel communione pepulimus, vestrae in Christo fraternitati notum facere canonice procuravimus: juxta quod et magni venerandique Nicaeni concilii regulis admonetur (cap. 10), quatenus de his, qui communione quandoque privantur, seu ex clero, seu ex laico ordine episcopis, per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur ab aliis non recipiantur. Ergo nos quod debuimus fecimus; ea videlicet vos scire volentes, quae, Deo teste, non nisi zelo rectitudinis egimus, et affectu conservandae paternae constitutionis exsecuti sumus: vestrum autem est obedire: alioquin eamdem cum eis sententiam jure meritoque subire, Antiochenis canonibus secundo capitulo praecipientibus ita: Si quis de episcopis, aut presbyteris, aut diaconis seu quilibet ex clero deprehensus fuerit cum excommunicatis communicare, etiam iste communione privetur, tanquam qui regulam confundat Ecclesiae. Et rursus capitulo quarto, quod etiam superius commemoravimus: quid idem dicat antiquitus acceptum, concilium, studiose recolite. Cavete ergo, dilectissimi ne cum his commisceamini, qui sanctis fuerunt inobedientes institutionibus, ne par sententia involvat, quos uno communionis glutino invenerit irretitos.
Videte praeterea quia de ignorantia nullum jam potestis excusationis habere praesidium, qui et canonum, Deo inspirante, memores, et nostris edocti jam nunc estis epistolis. Nolite communicare itaque peccatis alienis, nolite nobis inobedientes esse, quoniam inobedientia protoplastum de paradiso expulit. Inobedientia, idololatria merito nuncupatur, sicut sanctus Samuel ad Saulem loquitur, dicens: Quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV). Perpendite ergo quantum sit exsecrabile repugnare, quantum detestandum acquiescere nolle quod hariolandi peccato, scelerique idololatriae comparatur, Clamat apostolorum princeps: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. IV): et coapostolus ejus Paulus: Qui resistit, inquit, potestati Dei ordinationi resistit (Rom. XIII). Judicate ergo cui potius obediendum sit, Deo an hominibus: Judicate cui potius resistendum sit, potestati, quam in Petro Deus omnipotens ordinavit, quamque super cuncta Ecclesia extulit, an ordinationi Gregorii Syracusani, cui merito malitiae suae dicendum est: Vae homini, videlicet per quem in Ecclesia Christi tot scandala venerunt; quique olim, sicut ipsi scitis, et nos supra retulimus, a fratre et comministro Ignatio et a synodo, quae sub eo erat, depositus est, et ut apostolica sedes in ejus damnatione consentiret, ab ipso consacerdote nostro postulata est. Sed decessores mei beatae memoriae Leo et Benedictus sedis apostolicae moderamina servantes, noluerunt sic unam partem audire, ut aliae parti nihil penitus reservarent: unius quippe mediator non est. Quamobrem interim depositio ipsius a sede apostolica non suscepta remansit infirma. Cumque idem Gregorius per legatum suae partis Zachariam nomine sedem agnovisset apostolicam in sua depositione nullatenus consensisse, non gratias egit, non a coeptis in jam dictum fratrem nostrum saevientibus contumeliis conquievit, sed benignitate Dei, et patientia sedis apostolicae in superbiam abutens, in ipsum videlicet Ignatium patriarcham suum rediviva jacula impietatis irreverenter exacuit, et eo superstite neophytum in Constantinopolitana Ecclesia consecravit: quin potius et adversus sedis istius decreta contumax esse non destitit, qui pro se, non contra se, ipsius ab ea decreta paulo ante data tanquam ingratus non recolit, et velut tergiversator arma praeparat adversus arma sibi tutelam salutis non modice conferentia et murum destruere nititur, qui ne ipse destrueretur, fortissime custodivit. Et agit nunc quantum in se est, ut ea statuta prorsus habeantur invalida: quae, cum his ipse egeret, supplex petebat: et ut fortiora essent adamante submissus optabat, atque ut sibi auxiliarentur humiliter implorabat, necnon et contra ea repugnantes, forsitan tyrannos et sacrilegos judicabat: nisi enim sedes apostolica ei parceret, ille quomodo contra reverendissimum Ignatium posset exercere brachium, non haberet. At ille usus est sedis apostolicae bonitate in malignitatem [al., malignitate], et beneficium in patris sui convertit exitium.
Dicite igitur, obsecro, fratres, cum ita sit, quomodo non debeamus nos Ignatium adjuvare, aut usque ad audientiam (quantum in nobis est) indemnem non penitus conservare? vel quomodo non possimus Gregorium, et hos qui ex parte ipsius sunt, merito condemnare? quando Ignatius, nisi a nobis esset impeditus, sic illos canonice forsitan sterneret, ut eum nullo conamine potuissent impellere. Isti qui non nobis haesere, quos in adjutorium suum habere promptissimos meruerunt, nec a nobis consilium acceperunt, uti cum patriarcha suo vel pacificari, vel canonice judicari potuissent: sed vires suas a nobis ne frangerentur servatas, adversus eum protinus praepararunt. Unde, quaeso, perpendite, quantum nos nunc Ignatio debitores simus, qui sibi obstaculum, et inimicis ejus facti sumus defensionis umbraculum. Quamvis non ideo judicium istorum distulerimus, ut ei nocendi jacula praepararent, sed ut sic sententia in hos prolata, valetudinem haberet, ut a nobis examinatio praecederet. Et rursus sic ab istis in eum objecta penitus coram nobis admitterentur, ut partis Ignatii persona vocata, nec convicta [al., vel convicta, HARD.] nostrae praesentiae non deesset. Quamobrem dilato parumper judicio, et interim infirmata sententia, missum est utrique parti sedis apostolicae praesulis praesentandum obtutibus, ac ejus (ut par est) subjiciendum diffinitionibus. Sed dum pars Ignatii properandi disponit iter, hostibus ejus viribus resumptis, non jam sedem apostolicam petentibus, non Petri memoriam facere dignantibus, Ignatius trahitur, impellitur, et innumeris malis affectus ab Ecclesiae regimine sequestratur. Et hoc totum factum est, eo quod praedicti pontifices utrique parti aequitatem servantes, et utriusque partis audientiam praestolantes, Ignatii non firmando sententiam imo vero interim infirmando, inimicis ejus quodammodo manum porrexerint, dum nimirum sententiam in eos prolatam non interim auctoritate sedis apostolicae revocaverint, sed usque in praesentiam ejusdem apostolicae sedis deferri decreverint.
Quamobrem, charissimi, quia quasi per nos inventa est Ignatii dejectioni materia, idcirco praeter id quod frater adjuvari debet a fratre, praeter id etiam quod Petro, cujus in terris licet indigni vicem gerimus, Christi oraculo peculiariter dicitur: Confirma fratres tuos, etiam pro hoc specialiter eum non solum adjuvare et confirmare, verum etiam (sicut ipsi potestis advertere) totis nos pro illo viribus oportet per omnia decertare, ut videlicet totum in illo funditus aboleatur, quod per nos laedendi fomitem adversariis ejus reperientibus ei violentiam inferre monstratur, totumque recipiat, Christo propitio, quod dum nos moderate, ac regulariter egimus, ipse praejudicialiter amisisse dignoscitur. Quoniam et praefati decessores nostri (Leo scilicet et Benedictus beatae recordationis pontifices) si tale quid diebus eorum Gregorius vel complices ejus patrassent, videlicet ut abusi tanto compassionis, et patientiae sedis apostolicae circa se beneficio in Ignatium manus suas injecissent: aut adversus eum ipsis sanctis praesulibus inconsultis linguas suas taliter exacuissent profecto eos tanquam magistros inquietudinis, et ipsos se sole clarius obnoxios ostendentes, sine quavis retractatione protinus condemnassent: et tantum piaculum impietatis eorum destruere ardentissime studuissent. Sed quia illi divina vocatione ab hac convalle lacrymarum subducti sunt hanc tyrannidem nondum intuentes, nos debemus in eorum labore succedere, qui successimus in honore, in cujus tempore crudelitas, quae diebus ipsorum coepit radices emittere, consummata perparuit. Proinde nos primo, quia sedis apostolicae de tota Ecclesia fas habentis judicare moderamina retinemus: secundo quoniam fratribus injuriam passis subvenire debemus: postremo, quoniam (sicut jam diximus) oportet nos in eorum labore succedere, in quorum successimus pontificatus honore; quemadmodum ipsi decessorum suorum exempla secuti sunt, et operis eorum strenui cultores inventi sunt, quod ipsi profecto agerent, adjuvante Domino, habentes quemadmodum illi eumdem zelum justitiae, seu privilegium dignitatis studiose perficere procuravimus. Nimirum quod omittere procul dubio (sicut nosse cunctis clare tribuitur) non valemus sane quia Gregorium neophytum consecrasse diximus, ne Photium quidem neophytum quando quasi in sacerdotem consecratus est, negent; sancti papae Gregorii, et Anglorum amplissimae, ac fidelissimae gentis apostoli (nam signaculum apostolatus ejus ipsi sunt in Domino) verba commemoremus, qui ait: Sicut autem tunc neophytus dicebatur, qui initio in sanctae fidei erat conversatione plantatus, sic modo neophytus habendus est, qui repente in religionis habitu plantatus ad ambiendos honores sacros irrepserit.
Praeterea non omittendum esse credimus, nos commemorare praeterito anno per indictionem videlicet tertiam decimam, epistolam sub nomine principis conscriptam, per Michaelem imperialem protospatharium suscepisse, quae tantis erat verbis contumeliosis, imo blasphemiis respersa, ut scriptor ejus non nisi in gutture colubri calamum tinxisse putetur, et dictatoris labia pro dictionibus venena fudisse videantur, adeo ut si cujuspiam simplicium cor penetrent (non enim haec aures prudentium suscipiunt) et hos continuo necent; nimirum tanto miserabilius, quanto mors animae magis, quam corporis per illum virulentum haustum admittitur. De cujus immanitate piaculi licet Augusto per jam fatum legatum jam nos scripsisse recolamus, eadem tamen nunc scribere vestrae beatitudini ratum duximus. Denique opinati sumus, et adhuc nihilominus opinamur, quod pietas ejus tandem aliquando resipiscat, et de Ecclesiae Constantinopolitanae restaurando statu nobis salubria sudentibus acquiescat: sicque demum omnia scripta, quae male sunt compilata, non solum adversus nos et hanc sanctam Ecclesiam, verum etiam contra fratrem nostrum et comministrum Ignatium, coram universa imperii sui multitudine igni tradenda decernat. Alioquin jam cunctis Ecclesiae fidelibus quae foret apostolicae sedis auctoritas, vel quae fabricatoribus mendacii, seu inventoribus perversorum dogmatum immineret ultio, profecto patesceret. Impossibile est enim (quanquam nostras nos speciales injurias curare floccipendamus) ut tantorum ac talium sanctorum Patrum et propugnatorum catholicae Ecclesiae, ac destructorum diversarum haereseon atque defensorum orthodoxae fidei blasphemias aequanimiter sustineneamus, vel etiam tantae sedis, sive tam excellentis Ecclesiae Romanae, cui Deo deservimus auctore, contumelias perferamus.
Verum, quamvis et de nobis humiliter sentiamus, non tamen, conscientia dictante, vera esse quae de nobis perhibuit, asseveramus: sed (ut diximus) ea postponentes, illa potius quae Jesu Christi sunt, investigamus, et si qua male congesta adversus ejus famulos, adversus ejus ordinationes, adversus ejus dispositiones stabilita privilegia reperiuntur, nulla patientia toleramus, et non solum haec destruere totis viribus anhelamus, verum etiam conflatoribus tantae perversitatis dignam vicissitudinem reddere necessario meditamur. Nimirum ne hos qui impunitos intuens, aut nunc, aut futuro tempore deinceps talia praesumat praestigia falsitatis componere, vel commenta blasphemiarum hujuscemodi figmentis contrahere.
Quapropter eidem imperatori sublimissimo per epistolam praesulatus nostri cohortando direximus, in qua etiam vos ad votum nostrum laborare summopere convenit: quatenus diligenter inquirat atque scrutans si sua illam non fuisse praeceptione tam coenosam invenerit confectam, imo toxicatis syllabis infectam epistolam, ut interim de tot praestigia texentium poena taceamus, quae illos se zelo veritatis flagrantes involvere convenit; saltem hujus socia accepta et palam cunctis igne succensa per Augustales suos tam nobis quam omnibus, ad quorum notitiam pervenit, destinatos apices competenti satisfactione a tam perverso sensu, et tam profanis adinventionibus, quod a sensu suo non fuerit commentis tradita, se exhibeat prorsus immunem. Jam vero si sibi in multis hujusmodi sollicitudinibus occupato subreptum est, ut talia scribere mandaret, ne pigeat clementiam ejus etiam hoc ipsum humiliter confiteri, et legibus suis, ut hujusmodi scripta nullius habeantur momenti, decernere: ita ut penes quem reperta fuerint, impunito non evadente, ipsius quoque saepe memoratae, ac semper exsecrandae epistolae vel exemplaris ejus apices, intemeratis pro reverentia manentibus sacris dictionibus, flammeo dedantur igni voranda. Et ut sinistrae opinionis naevo, quod ex blasphemis scriptis incurreret, carere valeat, et ingratus filius circa matrem suam, ex qua imperandi fastigium ipse et patres sui ordine coelitus dispositio percepit, nullatenus appareat. Sin autem, scitote, quoniam postquam in hac eum pertinacia persistere fine tenus velle comperimus: primum quidem congregatis cunctarum occidentalium regionum venerabilibus sacerdotibus dictatores et dispositores, atque praeceptores tantae fallaciae, seu crudelissimae derogationis sanctarum, vel paternarum traditionum ab omni Christiana compage remotos, apostolica freti auctoritate, duris anathematis vinculis innodabimus: necnon et Patrum, ac praedecessorum meorum secuti vestigia, qui soliti sunt etiam numerosorum concilia nequiter celebrata cassare pontificum, si qua socia sunt crebro dictae vel exemplaria fortassis epistolae: quin potius non solum haec, sed et omnia scripta, quae vel adversus fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium inique confecta, vel adversus non causam illius canonice prosequentes, furiose depromota sunt, perenni damnationi mandabimus.
Deinde vero decernentibus nobiscum, et simul considerantibus eisdem sanctissimis fratribus et coepiscopis nostris, ipsam epistolam in stipite videntibus cunctis suspensam, vasto supposito foco, ad vituperium imperialis apicis coram omnibus nationibus, quae penes memoriam sancti Petri multiplices inveniuntur, extremae perditioni donabimus: quatenus his rite paratis, discat pius quod amet, et crudelis quod timeat. Nam tot et talia blasphemiarum commenta, quin potius veracium litterarum depravationes, audisse et tacuisse, connivisse est.
Quamobrem, venerabiles fratres, valde mihi (sicut ipsi comprehendere poteritis) cavendum est ne, si nos praestigiorum figmentis minus celeriter obviaverimus, tanquam vera recognita vel comprobata, haec admisisse fallaciter apud stolidos existimemur. Nec possumus in Ecclesia Dei dissimulando tam spuria relinquere germina, quae antecessorum nostrorum beatissimorum pontificum tempore aut nunquam exorta, aut certe, si undecunque vel quomodocunque exorta sunt, eorum judicii ligone, antequam proficerent, radicitus extirpata sunt. Destruat ergo etiam vobis hortantibus ipse et dissipet illa: alioquin a nobis fore destruenda, seu funditus dissipanda, modo quem praediximus, antenoscite: quamvis antequam nos ista vobis scriberemus, pro quibus nunc sublimitatem ejus hortamur, hoc ipsum sponte facturum esse putaremus. Sed quia quod putatum est, nullum effectum hactenus habuit: idcirco nos salutem ipsius illaesam manere volentes, ut hoc nunc saltem agat, affectu paterno monuimus: alioquin (ut jam praefati sumus) sic Deo favente, de caetero vigilabimus, et studiis quibus possumus insistemus, ut inter exanimes computentur, qui auctoritatem Petri non consenserint, imo Dei hanc ordinantis in Petro non intellexerint: ita ut nec ista, quae perniciose compilata sunt, defendere, nec his similia, ut non dicam scripto tradere, vel in mente volvere quis ulterius audeat. Non enim figmenta, quae ordinationi Dei resistunt, quae evangelicis vocibus contradicunt, quae sanctorum Patrum diffinitionibus obviant, quae synodicis constitutionibus adversantur, quae (si sic dimittantur) innumera possunt fidelibus auxilia Petri quaerentibus inferre dispendia, incolumia sine discrimine nostro valemus deserere: et existimationi nostrae, vel nunc, vel post discessum nostrum, tantum, quod absit, naevum ad destructionem simplicium, et mutilationem sedis apostolicae privilegiorum, relinquere.
Caeterum ut charitas unanimitatis vestrae de fratris et comministri nostri Ignatii sanctissimi patriarchae dejectione nobiscum doleat, quae praevalent ei solamina nobiscum exhibeat. Nam si juxta Apostolum quod patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII); quanto potius compatiendum est illi, quod inter caetera membra praecipuum tenuisse locum dignoscitur? Unde si non pro unius et specialis personae praelati fratris nostri repulsione, vel certe pro summi sacerdotis conculcatione dolere, gemere, flere, currere, ac decertare debetis. Nam si licitum fuerit saeculari potestati de Ecclesiae Domini praesulibus taliter judicare, vel si rursus fas exstiterit inferioribus de praelatis sibi jam temere ista patrare, perpendite, ne ad perniciem vestram, imo totius Ecclesiae nunc et futuris temporibus praesumptio talis praevaleat: quod si attenditis, ecce jam cernitis. Nam impietas tantum caput extulit, ut ecclesiarum praesulibus postpositis, et ordine canonico conculcato, laici nunc ecclesiastica moderamina teneant, et pro libitu proprio modo istos removeant, modo illos in locum eorum promoveant, et rursus quos nunc approbant, post modicum mentis victi levitate repellant. Ut enim saeculares, ac laici homines quaelibet scelera valeant licenter committere, et pro his a nullo pontificum, qui ex clero promotus haec summa poterat auctoritate compescere, libere redarguantur. Nec de clericorum catalogo permittunt ad sacros ordines provehi, qui vitam eorum tanto audacius, quanto diutius, ac familiarius sub Christo duce forti militantes fortius comprimere possent: sed ex seipsis eligunt, qui facta eorum tanto minus praesumant arguere, quanto se paulo ante de horum coetu, favore ipsorum promotos meminerint: quod illis partibus tanto familiarius agitur (ista praesumptio videlicet, ut ex laicis subito tondeantur, et in episcopos consecrentur) quanto ex consuetudine hac inolevisse testantur, quam nos econtra tanto studiosius ex Ecclesia Dei eradicare volumus, quanto nimium noxae jam esse clericis, et omni religiosae plebi supra docuimus: quantoque scimus ex sacris canonibus, quod non minus consuetudo [mala consuetudo], quam perniciosa corruptela vitanda sit: et scimus quod paulatim crescens, jam suae pestiferae nequitiae gramine multos invaserit, adeo ut temeritas haec tantum excreverit, ut jam minime clericis egeant, dum contra sacros canones ex seipsis subito tonsuratum, quem voluerint, eligant, et ad labores clericorum mentis oculos non inflectant. Ac per hoc: fit, ut alienus comedat ipsorum fructus laborum; et stipendia meritorum extraneus hostis insperatus subripiat, ita ut nihil proficiat clericis in castris Dominicis militasse, vel gradatim per singulos ecclesiasticos ordines ascendisse, dum alter saltu hos omnes transcendit, et repente principatur in eis, qui inter eos nec contra spiritales hostes arma sustulit, nec diversis Ecclesiae adversariis pro veritate praelians aliquando restitit.
Quantum autem ne de laicis temere quislibet ad episcopatum eligatur, sacri canones, cum aliis prohibeant, Sardicenses ostendunt, Osio episcopo capite decimo tertio dicente: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scholasticus de fori administratione episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante et lectoris munere, et officio diaconi, aut presbyteri fuerit perfunctus, et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia, et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur: quia conveniens non est, nec ratio, vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est: maxime cum et magister gentium beatus Apostolus, ne hoc fieret, denuntiasse, et prohibuisse videatur (I Tim. V): sed hi, quorum per longum tempus examinata sit vita, et merita fuerint comprobata. Contuemini ergo, et futura, imo urgentia mala conspicite: medici estis, imminentes morbos per praecedentia signa praevidete: episcopi estis, exsurgens in Ecclesia Christi horrendum exitium prospicite: speculatores estis, in altam mentis arcem conscendite, et in gregem Dominicum feram pessimam irruere cupientem a longe contemplamini. Quasi tuba exaltate vocem vestram, et annuntiate populo Dei scelera eorum: super montem excelsum, id est altitudinem virtutum, ascendite. Qui evangelizatis Sion, state in fortitudine, potestatibus hujus saeculi ex adverso ascendite, et murum pro domo Dei opponite, ac quibuslibet potestatibus inique agentibus contraite (Isa. LII): sicque fiet, ut nec sicut canes muti de taciturnitate argui valeatis, nec de talenti occultatione districtam Domino rationem reddere compellamini, vosque episcopos et consacerdotes nostros, imo Ecclesiam Christi illis in partibus constitutam ab ingenti pernicie, ac noxia labe ipso juvante laudabiliter eruatis, mirabiliterque regatis.
Verum nos de ipsis haec vobis scripsisse sufficiat. Pax autem Dei, quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV), praecordiorum vestrorum intima penetret: et quam de salute omnium vestrum solliciti simus, vobis Deus omnipotens clementer aperiat; et quomodo vos cupiamus in visceribus Christi, et in Ecclesiae gremio continere, quae diffusa in toto orbe terrarum, quasi unius Christi thalamus est, atque in sancta communione una vobiscum persistere, ut unum sapiamus omnes, et non sint in nobis schismata (I Cor. I), illuminationis suae gratia revelare dignetur: ita ut de corruptione fidelium congaudentes, et congratulantes, uno animo, et uno ore glorificemus et collaudemus Deum Patrem videlicet, et Filium, et Spiritum sanctum per infinita saecula saeculorum. Amen.
Quisquis autem hanc epistolam nostram Constantinopoli legerit, et eorum notioni [Cod. Vatic., notitionibus, qui], quibus missam intellexerit, quidquam ex his, quae in ea sunt occultaverit, si locum potest invenire sufficientem, anathema sit. Quisquis etiam interpretatus eam fuerit, et ex ea quidquam mutaverit, vel subtraxerit, aut superaddiderit praeter illud, quod idioma Graecae dictionis exigit, vel interpretanti scientiam intelligendi non tribuit, anathema sit.
(Anno 866.) CV. AD SENATORES CONSTANTINOPOLITANOS. Ut faveant causae Ignatii, et abstineant a communione Photii. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, singulis quibusdam senatoribus Constantinopoleos a paribus.
Fidelium relatione, qui ad sanctorum apostolorum limina orationis gratia veniunt, agnovimus gloriam tuam in Dei esse timore pariter et amore semper intentam, et in ejus famulatu summa, jugique devotione sollicitam. Quapropter Deo gratias agimus: et ut bono studio quod coepisti, perseverantiam det, atque in futuro dignam vicissitudinem tribuat, ejus misericordiam suppliciter exoramus: praecipue quoniam diceris miseriae Constantinopolitanorum Ecclesiae compati, et ejus perturbationem, atque detrimentum molestissime ferre: ita ut fratri et coepiscopo nostro Ignatio ejusdem Ecclesiae patriarchae, ejusque dejectionis condoleas et congemiscas: licet (sicut oportebat) libere pene nullum ei auxilium praestes. Nam perfectorum virorum est, non solum justitiam et veritatem quae Christus est, coram cunctis mundi principibus confiteri, verum etiam, si necesse sit, usque ad mortem tota virtute defendere. Quis enim filiorum, nisi ingratus, nisi impius, non doleat, non usque ad mortem satagat pro spiritali patre suo tam furiose dejecto, et a commissa sibi divinitus cura pastorali tam temere sequestrato, et in locum ejus adultero subrogato? Quis, inquam, filiorum, nisi ingratus, nisi impius, non doleat, non usque ad mortem satagat pro sancta Ecclesia matre sua, quam tantis viderit quotidie perturbationibus agitari, et tam irregulariter suo rectore privari, et invasori ac neophyto pro libitu uniuscujusque contradi? Curre igitur, dilectissime, et si est perfectus in te Domini timor, nulli potestati veritatem absconde, Redemptorem audiens dicentem: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam (Matth. X). Porro si tanta libertas in te spiritus non est, nec te tantum amor Christi succendit, ut mundi potestatibus, quod prave fecerunt, non corrigentibus libere contradicas: saltem a fratris, et coepiscopi nostri Ignatii, et communicatorum ejus (quod tamen secundum indulgentiam dicimus) te quacunque laesione coerce: et a communione invasoris, neophyti, ac adulteri Photii omnino suspende; sciens quia nos apostolica, canonica, necnon et rationabili censura juste hunc, et synodice, atque secundum privilegiorum apostolicae sedis auctoritatem jure deposuimus, et pro tot praevaricationibus et praesumptionibus suis una cum multarum provinciarum occidentalium regionum antistitibus, eum consonanter anathematizavimus. Proinde provideat, et precaveat prudentia tua, charissime, ne communicet peccatis alienis, ac per hoc alterius irretiatur nexibus vinculorum: quin potius si potest Ecclesiae Dei subveniens pro repellendo moecho et revocando legitimo dare operam, bene: sin autem vel salvans salvet animam suam, et secundum illud propheticum: Exite de medio eorum, et pollutum nolite tangere (Isa. LII). Legatos praeterea, quos Constantinopolim misimus, pro ejus amore, a cujus sede profecti sunt, in quo se occasio praebuerit, benigne subsequi charitas tua contendat: videlicet ut propitio Christo et legatio eorum efficax habeatur, et ipsi sine laesione qualibet ad nos revertantur.
Deus omnipotens et pietatem, atque dilectionem, quam te circa sanctae Ecclesiae statum fama frequens habere testatur, in praecordiis tuis per amplius, et perfectius augeat: et te, quae diximus, sollicite prosequentem hic diu praesentis felicitatis munere perfrui faciat, et futurae beatitudinis praemia sine fine concedat.
(Anno 866.) CVI. AD UNIVERSOS CATHOLICOS. Acta Ignatii et Pothii demonstrat, et ordinem temporum epistolarum prescribit. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus sanctae catholicae et apostolicae Romanae Ecclesiae, omnibus verae religionis ministris, ac universis orthodoxis fidei cultoribus, sanctissimis videlicet et reverendissimis patriarchis, metropolitis, et reliquis episcopis, atque cunctis fidelibus catholicam duntaxat cum sede beati Petri pietatem sectantibus, sanamque doctrinam nobiscum defendentibus, per Asiam scilicet et Libyam constitutis.
Quae apud Constantinopolitanam urbem paulo ante gesta sint, vel etiam nunc gerantur, sanctitatem, seu religionem vestram, non credimus ignorare; sed qualiter zelo zelati pro domo Dei sollicitudinem omnium Ecclesiarum secundum Apostolum circumferentes (II Cor. XI), nos de his disposueramus, breviter charitati vestrae his nostri apostolatus litteris intimamus. Et ne aliter sincerae vestrae menti suaderi tentetur, vel aliter quod egimus vobis suggeratur, veraci relatione et praesentibus vos litteris edocemus. Igitur postquam quidam invidiae facibus accensi, et superbiae fastu arroganter elati, more Judaeorum contra pastorem proprium insurrexerunt, et patriarcham suum (comministrum videlicet nostrum Ignatium sanctissimae praefatae urbis antistitem) ab ecclesia ipsa, cui jure praesidebat tyrannice projecerunt: ac Photium quemdam ex foro, ac saeculari militia, et habitu, atque a palatinis aedibus eductum ac subito tonsuratum eidem contra sacros canones Ecclesiae praefecerunt. Tunc coepit scandalum et schisma in jam dicta urbe, et in adjacentibus sibi civitatibus, non modicum oboriri: aliis quidem Photii promotionem defendentibus, aliis autem hanc tanquam inconvicto et superstite Ignatio factam merito detestantibus. Tunc inito consilio imperator Michael, qui et ipse Bardae patricii versutiis suasus Photii parti favebat, ad apostolatum nostrum legatis cum epistolis destinatis, accusationes quasdam adversus Ignatium deferentibus, petiit ut a sede apostolica missos daremus, qui scandala illa sedarent, et schismata dissiparent. Quo audito, quoniam (sicut a Deo inspirata vestra novit prudentia) cunctarum Christi ovium cura constringimur, cum vices ipsius gerimus, qui specialiter divinitus dicitur: Pasce oves meas (Joan. XXI). Et iterum: Tu, inquit, aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII): non potuimus dissimulare, non potuimus negligere, quominus visitaremus oves dispersas et dissipatas, vel quominus confirmaremus in fide et bonis moribus fratres nostros et proximos. Et quia inter caetera, quae de schismate jam facto Constantinopolitanae Ecclesiae, hi qui missi fuerant testabantur, maxime eamdem Ecclesiam ab Iconomachis redivivam contentionem excitantibus asserebant vexari, Christumque per singula conventicula blasphemari: duos episcoporum qui nobiscum erant, quique ad hoc tantum faciendum opus idonei nobis esse videbantur (Rodoaldum scilicet et Zachariam) una cum Ecclesia, quae apud nos est, datis litteris Constantinopolim, tantum nimirum piaculum execrantes, et latere nostro direximus: nihil eis injungentes, nisi ut tantummodo causas Ignatii, qui ante de Ecclesia pulsus, quam ab aliquo accusatus exstiterat, diligenter investigarent: et sedi apostolicae plena et veraci relatione referrent. Photii vero consecrationem non solum minime admittendam esse decrevimus, verum etiam ipsis legatis nostris, ne cum illo, nisi quasi cum laico, usque ad notitiam nostram communicarent frequenti ac omnimoda jussione praecipimus: solum scilicet eisdem venerabilibus Domini nostri Jesu Christi, ejusque genitricis semper virginis Mariae, ac sanctorum ipsius imaginibus quidquid quaestio afferret, juste ac pie diffinire licentiam dantes. At illi euntes, spretis monitis nostris, contemptis epistolis sibi a nobis coram tota Ecclesia nostra datis, imo postposito timore Dei, sicuti postea claruit, in contrarium verterunt omnia, quae sibi fuerant imperata. Denique et cum Photio adultero, ac Ecclesiae invasore, atque neophyto, quod sibi multipliciter prohibitum fuerat, in sacrosancta mysteria communicaverunt, et Ignatium virum senem, et sanctum, ac per duodecim annos innocenter Ecclesiam Dei regentem, et nobiscum et vobiscum, atque cum universali et orthodoxa Ecclesia communicantem, Graecorum factioni perniciosissimae concinnantes damnaverunt, et sacerdotalibus infulis exspoliatum ab Ecclesiae regimine modis omnibus expulerunt. Quae sanctae vestrae in Christo fraternitati, et piae generalitati, quia contra nostram fuerint gesta dispositionem jamdudum significavimus. Porro praefati missi nostri tandem reversi, nil aliud renuntiavere, nisi depositum Ignatium et Photium in sede Constantinopolitana firmatum. Post duos vero dies legatus a nobis imperialis, nomine Leo, a secretis susceptus, duo volumina obtulit: quorum unum depositionis Ignatii gesta continebat, alterum autem de sanctis habebat imaginibus acta. Detulit praeterea idem Leo imperiales litteras deprecantes, quatenus et in dispositione Ignatii, et in confirmatione Photii, consensum praeberemus et subscriberemus. At nos divina docente gratia, dum idem adesset legatus, convocata tota quae apud nos est Ecclesia, decrevimus et statuimus, atque professi sumus coram ipso, et coram Ecclesia Dei, sicut et profitemur nos pro dejectione Ignatii, vel consecratione Photii, nunquam misisse, nunquam missuros esse: et in depositione Ignatii, et promotione Photii nunquam consensisse, nunquam consensuros esse. Et his saepius dictis, et palam annuntiatis, atque in apostolatus nostri epistolis taliter insertis, et eidem Leoni a secretis imperatori Michaeli, vel Photio ad deferendum datis, hunc a nobis absolvimus. His ita vestrae sincerae religioni ostensis, quae scripta per singula tempora pro hac re miserimus, singillatim huic scripto inferius annexa demonstrantur. Primo etenim loco nostri apostolatus habentur epistolae ad Michaelem piissimum imperatorem, et ad Photium Ecclesiae Constantinopoleos invasorem per Rodoaldum et Zachariam transmissae. Secundo loco continetur satisfactio nostra, cujus textum vestrae a Deo conservandae generalitati dudum transmisimus. Sed ignorantes utrum ad vos usque fuerit delata, idcirco hanc vobis denuo mittendam existimavimus; qua nosse valeatis quae fuerit super hoc negotio nostra voluntas. Tertio loco posita est epistola, quam per Leonem a secretis imperialem videlicet legatum, de quo superius diximus, post reversionem missorum nostrorum saepefato Michaeli Augusto direximus, et ad Photium alteram. Praeterea quae subsequuntur, eo sunt ordine huic inserta volumini, quo per singula tempora gesta vel missa fuisse noscuntur.
(Anno 866.) CVII. AD EPISCOPOS SYNODI SUESSIONICAE. Hincmarum graviter perstringit, quod in causa clericorum dejectorum callide ac dissimulanter egerit, quodque Benedicti pape litteras mutilas et corruptas proferre ausus sit. Quare episcopos iterum convenire, et clericorum historiam accurate perscribere, clericos vero interim suis gradibus restitui jubet. Non probat autem quod Wlfadum ante plenam restitutionem ad episcopatum promoverint. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris archiepiscopis et episcopis, qui per gratiam Dei et decretum nostrum apud Suessonicam urbem convenerunt.
Reverentissimum fratrem et coepiscopum nostrum Egilonem de vestro sacro collegio ad apostolicam pervenientem sedem, magna cum exsultatione suscepimus, et de agnita per eum omnium vestrum status incolumitate laetiores effecti, auctori grates immensas rependimus. Illud praecipue bonum atque jucundum arbitrantes, quoniam vos, fratres, sicut corpore, ita et mente in unum cohabitasse comperimus, et in dejectorum fratrum relevatione unum cor et unam animam una cum spiritu nostro possedisse cognovimus. Spiritus quippe sancti praesentiam testatur congregatio sacerdotum, et in medio sui Dominum habere se monstrant, qui in ipsius nomine conveniunt in idipsum. Nos etenim clamorem eorumdem dejectorum spernere clericorum ratio nulla sivit, et ad vociferationes eorum ad sedem apostolicam etiam sub decessoribus meis frequenter emissas, aures obturare paterna charitas non permisit. Portamus quippe onera omnium qui gravantur, quinimo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit ac tuetur haeredes. Verum cum nonnulla scripta sedi apostolicae diversis temporibus delata, vel etiam ab ea data, ob hujus reperiendam rei certitudinem diligenter investigaremus: accidit ut etiam, Deo revelante, acta concilii, quod auctore fratre et coepiscopo nostro Hincmaro praefatos viros segregasse dignoscitur, ab eodem venerabili antistite nobis dudum transmissa, cum actionibus pro Rothado venerabili episcopo venirent ad manus. In quibus quanta reprehensionum inveniatur congeries, si voluerimus exhibere per singula, facilius chartae quam verba deficient. Ibi namque falsitas in ipso mox actionum invenitur principio. An non falsitas, cum sponte pervenisse dejecti illi ad ecclesiae januas pro sua necessitate scribuntur, qui venisse probantur inviti? Praecipue cum Wlfadus ibidem non fuerit, cujus nomen inter petentium nomina fallaciter exstitit recitatum? Ibi ante tempus examinis, jam judicatum, et ante legitimum judicium, condemnatum fuisse dignoscitur. Ibi ante audientiam, et ante certum numerum collectorum episcoporum, presbyteri diaconique privationi ministeriorum suorum subduntur. Ibi metropolitanus antistes modo sua jura deponit, modo resumit: modo subest synodo, modo praeest, modo quasi accusatus, modo accusator, modo judex accedit: et pro libitu propria vicibus alternantibus cuncta disponens, more cujusdam animantis, non semper unius ejusdemque coloris apparet. Ibi inquam nolentes proclamare, proclamare coguntur, et tanquam accusatores libellum proclamationis porrigere compelluntur: licet tenorem libelli juxta morem gestis frater noster Hincmarus non inseruerit, cum eisdem nonnulla minus etiam necessaria probetur inseruisse. Ibi absens, et ut illic habetur, aegrotus addicitur, et dolor super dolorem apponitur, dum absens Wlfadus libello quasi praesens ascribitur, et in lecto jacens, nunquamque reclamans, societatem habere cum praesentibus reclamatoribus falso praetenditur. In quo considerandum est quia si leges saeculi etiam de rebus pecuniariis, quae extra nos sunt, aegrotum respondere non cogunt, quanto minus a Domini sacerdotibus infirmus quilibet compelli ad querimoniam debuit de negotio, quod in eumdem ipsum conflari dignoscebatur, et quod hunc ad depositionis casum impellere probabatur? quo dolore in hac vita major ubi quaeso est? Et ut strictim pene omnia complectamur, ibi sola obedientia subditorum, quam Apostolus praepositis exhibere jubet, reputatur in culpam; et qui praelati judicio temere non restiterunt, sed humiliter colla supposuerunt, severissime puniuntur. Ibi qui nulla propria noxa deliquerunt, haereticorum damnationem tanquam haeretici inciderunt, et qui misericordiam petivere, nec justum judicium percipere meruerunt. Sed quid mirum, si textus et finis ejusdem concilii accepti non sunt, quando in nomine Domini juxta morem inchoatum non est? Nam cum Apostolo, omne quodcunque fecerimus in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu facienda praecipiente (Col. III), ritus ecclesiasticus in colligendis conciliis id observet, et in hoc duntaxat, abdito permittente divino judicio, fuerit praetermissum: constat procul dubio, non eos in nomine Domini congregatos exstitisse, ac per hoc eum minime in sui medio habuisse, qui tale concilium imo conventicula sua de sanguinibus contra psalmistam congregaverunt (Psal. XIII), et quoddam animal imitati, nonnisi exstinctis propriis filiis posse subsistere putaverunt.
Jam vero, si idem concilium ab apostolica sede fuisse praetenditur approbatum, quemadmodum id versuta fuerit cavillatione ab apostolica sede perceptum, fraternitati vestrae breviter intimamus. Denique frater et coepiscopus noster Hincmarus, de memoratis clericis, Wlfado scilicet et collegis ipsius, quod sibi visum est, consummato mox praecessori meo beatae recordationis Leoni praesuli non semel supplices litteras misit, quatenus idem concilium approbans auctoritate apostolica roboraret. Quod ille non solum minime annuit, verum etiam agere sollicite tenuit, dicens idcirco se petitiones ejus pro confirmanda synodo, in qua depositi praefati viri fuerant, suspendisse, eo quod per aliquos ex his episcopis, qui synodo resederant, ut dubitatio foret radicitus evulsa, statuta ejusdem synodi destinare debuisset: praecipue cum ibidem legati sedis apostolicae praesentes non fuerint. Postremo eo quod hi, quos ille auctoritate synodi affirmabat depositos, per proprias litteras sedem apostolicam appellaverint, et vellent sua se apostolica audiri praesentia, et tunc, si culpabiles invenirentur, non abnuerent canonicam sustinere censuram. Sed venerabilis Hincmarus, sciens utique concilium illud, ut supra ostensum est, reprehensionibus non paucis respersum, acta quidem illius per neminem episcoporum, qui his interfuerunt, destinavit: ut tamen firmarentur, denuo precibus agere non cessavit. Sed dejectorum iterato clamore crebrescente clericorum, nec sic quod petebatur laudabilis praesul indulsit. Praecepit autem per alteram suae sanctionis epistolam, ut idem frater Hincmarus ad concilium cum illis occurreret, ad quod suum ipse legatum, Petrum videlicet episcopum Spoletanum, e latere suo direxerat, ad renovandum videlicet judicium vice sua, et congregatis rursus, episcopis ad depositorum reclamantium, auxiliante Domino, trutinandum ac sopiendum negotium. Ita ut si eisdem dejectis clericis contigisset, ut in ipsa debuissent depositione persistere, et obedire renuissent, sedemque apostolicam iterum expetissent, ne sedis apostolicae dissolveretur privilegium, illis ad eam veniendi non negaretur licentia. Cum quibus praecepit ut frater Hincmarus, vel missus ejus veniret: quatenus cum fratribus suis episcopis aequum de his judicium conferre potuissent, et utraque parte conveniente causas eorum eadem sedes sancta canonice definisset. Verum ille, qui prius episcopum, legatum videlicet concilii sui, sedis apostolicae visioni subtraxerat, etiam suam audientiae ab eo designatae praesentiam subducens, probavit de se illa quae dicta sunt: videlicet quod tale concilium statuerit, quale superius strictim monstratum est. Interea eo voti effectu frustrato, apostolicae sedis pontifex Leo, qui fratris Hincmari propositum noverat, ab hac luce subtractus est. Cumque sanctae memoriae Benedictus, vir apostolicus, ei successisset in ordine pontificatus, rursus reverendus Hincmarus arma praeparat, et eidem summo praesuli, tanquam suarum inexperto versutiarum, latenter subripit, et in ipso consecrationis ejus principio suadet, ut concilium quidem ad votum unius hominis congregatum firmaret: non tamen ei ullo modo subripi aut suaderi potuit, ut a justae diffinitionis et discretissimae moderationis tramite vel aliquantulum declinaret: verumtamen, sicut videre est, et ipsi jam forsitan agnovistis, ita per quoddam ei privilegium concessum illius concilii roboravit institutum, ut auctoritatis summam sedi apostolicae reservaret, et ut vobis jam scripsimus, ita tribuit honorem alteri, ut sibi quod tribuebat non demeret. Unde actum est, ut quod male petitum fuerat, Spiritu, docente Dei, bene sapiens praesul concederet, et nihil proficeret humana subreptio, ubi pectus tanti pontificis divina replebat infusio: nec obesset cujusdam suasio, ubi antistitis sancti prudens obviavit et providentissima moderatio: dum in ipso privilegio tenorem praemiserit, quod sic decretum est ab eo manenda inconvulsa quae petebantur, si ita essent per omnia, quae de illa synodo sibi a fratre nostro Hincmaro referebantur. Interposuit enim ancipitem in eo sententiam dicens: Si ita est nostroque ut scriptis praesulatui intimasti, et gestorum serie demonstrasti, ratas easdem, quin diffinitiones, apostolica promulgamus fore auctoritate. Licet ipse hujus tenoris circumstantiam de collati privilegii textu excipiens, et nostrae visioni subduxerit, et aliorum notioni subtraxerit. Interserens insuper quae idem summus pontifex aut nunquam, aut aliter sanxerat. Ipse namque de memoratis diffinitionibus dixit: Ratas easdem apostolica promulgamus fore auctoritate, semperque manere statuimus, et sequentia, quae ipse quidem aliter posuit, frater vero Hincmarus quaedam addens, plura subtrahens, vel commutans, aliter prosecutus est. Sed adhuc et in alio mira fratris Hincmari rursus accedit astutia, et soli proprio voto favens se immiscet prudentia. Denique cum apostolicae et reverendae memoriae decessor noster papa Benedictus ei privilegium, de quo nunc diximus, contulisset, ita quae in eo continentur firmavit, ut suspensam sententiam his jungeret, et ut per omnia sedi apostolicae sua privilegia, sicut jam fati sumus, et auctoritatis propriae jura (quem in hoc et nos quoque secuti sumus) inviolabilia reservaret: interponens praeterea nodos anathematis in eos, quibus prohibendum censuit, ne quilibet contra eadem canonica constituta, et decreta pontificum Romanorum pertinaciter obviasset: id est, ne quis vel contra illa, quae fratri Hincmaro concesserat, vel quae sedi propriae reservarat, agere tentavisset. Sed ille, quae horum suo libitui favere conspexit, omnium notitiae patefecit: quae autem sedis sunt apostolicae reservata juri, cunctorum notioni subduxit. Testantur hoc exemplaria ejusdem privilegii, quae ab eo sunt ad sedem apostolicam diverso tempore missa. Quantum vero talis scriptorum depravatio ac mutilatio noceat, ipsi jam potuistis advertere, qui in concilio videntes quaedam ipsius constituti, sicuti vestro relatu didicimus, quaedam vero non videntes, coeptum circa oppressos pium laborem deterriti minus perfectum deseruisse nunc dignosceremini, nisi nostris instructi monitis, et nostris ibidem confortati litteris inveniremini. Miserat enim saepe memoratus antistes, egregiae recordationis decessori meo per scripta sua, quod iidem clerici ad vicinos episcopos provocaverint, contra se libellum proclamationis dederint, judices sibi ipsi elegerint, et caetera, quae longum est numerare, significans. At ille divinitus inspiratus, ei rescribens: Si, inquit, ita est, nostroque ut scriptis praesulatui intimasti, et gestorum serie demonstrasti (quod frater Hicmarus de textu penitus erasit), ratas easdem (subauditur diffinitiones) apostolica promulgamus, non in omnibus, ut ipse addidit, fore auctoritate, semperque manere statuimus. Deinde subjunctum est, quod ipse longe aliter mutavit scribens, ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriatur. Nunc autem cum ita non fuisse, tam a nobis, quam a sancto concilio vestro exstiterit comprobatum, quod suggesserat merito in irritum ductum est, quod contra dejectos non simpliciter impetraverat. Sed ad propositum redeamus. igitur tandem aliquando clericis saepe memoratis, qui semper ad apostolicam sedem appellaverunt, etiam nobis litteris suis pro dejectione sua quaerimoniam exponentibus, non fuit dissimulandi, non fuit nobis tacendi libertas, quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Ac ideo primum quidem fratri et coepiscopo nostro Hincmaro misimus, uti commemoratos viros, Wlfadum scilicet, collegasque ipsius, clementi animo studeret ad se revocare, depositaque omni funditus animositate, de restitutione ipsorum secum fraterne tractaret, atque misericorditer consummare contenderet, alioquin ad concilium vobiscum, quibus et nos quoque pro hoc ipso scripsimus, simul occurreret; quatenus omnes in unum convenientes, causas eorumdem clericorum examinaretis, et non aliqua emergente disceptatione, Deo prae oculis habito, diffiniretis: si vero quaelibet inter partes disceptatio proveniret, ad sedem apostolicam nostrum suscepturae speciale judicium personae vices tenentes utriusque lateris convenirent. Quo Dei gratiae juvamine peracto, suscepimus nunc litteras amplectendae dilectionis omnium vestrum, manifestissime significantes, crebro memoratos clericos a totius consona voce concilii dignos graduum suorum receptione pronuntiatos; ubi nulla, sicut eisdem litteris vestris reperimus, disceptatio provenit: nulla, sicut putatum fuerat, varietas alia atque alia defendentium accidit: nullus accusator, nullus condemnator repertus est: sed cunctorum una eademque sententia, atque in restitutione ipsorum diffinitio claruit, eisdem innoxiis a cunctorum unanimitate modis omnibus approbatis. Quanquam vos non egeritis solemniter, minime, secundum quod nos decreveramus, sedi apostolicae plena relatione actionum seriem reserantes: adeo ut propemodum ipsius vestri concilii gestis incognitis, ad diffiniendum quid de saepe dictorum clericorum statu pene retraheremur, nisi labor praedecessorum nostrorum, apud nos in rerum gestarum scripturis inventus, nos ad se tandem perficiendum pleniter animasset. Debuistis enim, quidquid de Ebbonis dejectione, relevatione, horum clericorum promotione, et ipsius Ebbonis iterata repulsione, ad aliamque ecclesiam migratione, vel undecunque ibi quippiam ventilatum est, nobis scripto unanimiter, pleniter, ac fideliter intimare: non solum autem nobis intimare, verum etiam monumentis insertum ad pleniorem penes nos notitiam et certitudinem reservare. Sed quia hoc negligentia praetermissum est, saltem nunc omni diligentia procurate, ut quaecunque super hac re scripta, tam a nobis prius et nunc, quam a vobis edita reperiuntur, et quid hinc coepiscopus Hincmarus, et illi dejecti clerici sedi apostolicae suggesserint atque retulerint, in volumen unum ordine quo missa sunt redigantur, et apostolicae sedi, ut competens est, vobis eorum exemplaribus reservatis, summo studio dirigantur. Quod cum diligenter actum fuerit, tunc profecto plene scire possumus cuncta vos in concilio strenue peregisse: et quod hactenus omissum est, hoc ordine Christo juvante recuperabitur. In quo tamen agendo venerabilem Wlfadum prae caeteris abundantiorem convenit curam arripere. Deinde vero volumus vos esse sollicitos, ut si de caetero tale quid forte contigerit evenire, pro quo conventum in regionibus vestris fieri sacerdotum praecipiamus, hoc inter caetera nulli penitus oblivioni tradatis: sed post omnia id agere majorum more studiosissime satagatis. Arridet autem huic unanimitatis vestrae sententiae atque diffinitioni etiam fratris et coepiscopi nostri Hincmari professio: quia non solum eosdem fratres, et antea se minime ab officio suspendisse, vel judicasse, aut a gradibus ejecisse, sive in repulsione ipsorum subscripsisse; verum etiam et nunc ad synodum, sicut nos praecepimus, convenisse, et his quae de restitutione illorum caeteri antistites consenserunt, paratissime annuisse, et obtemperare curasse testatur, cujus etiam nomen in epistola synodica (sicut nostra relatio indicat), una cum nominibus vestris, qui simul convenisse dignoscimini, pariter ascriptum inventum est. Illud tamen ridere libuit, quod idem antistes crebro memoratos clericos ab officio se minime suspendisse, vel judicasse, aut a gradibus ejecisse fatetur: praesertim cum haec non veritate fulta multis esse probatur indiciis, quae superius summatim tetigimus, et nunc ea vel plura commemorare studio brevitatis omittimus. Nam nisi ille eos, etiam ante omnem audientiam, et adhuc cum ad se non accusantes, sed misericordiam postulantes accesserint, ab officio suspendit: quid est quod in actis concilii sui, quod ipse ad sedem apostolicam misit. ab eo suspensi ab officio fuisse memorantur? quibus cum tacens nihil ipse responderit, quid aliud, nisi vera eos prosecutos, silentio suo tribuit patenter intelligi? Et e diverso illi super quo querelas suas crebro dicto sanctae memoriae Leoni papae mittebant? vel quem, nisi eum, suum impulsorem a gradibus propriis, et infestum sibi, quem circa se veluti patrem benignum debebant cognoscere, frequenti relatione pandebant? Postremo nisi ille in dejectione ipsorum subscripsit, imo nisi totius depositionis eorum seriem ipse scripsit, quid est quod ei in subinde memorato privilegio, quod sibi ab apostolica sede roborari petiit, beatae memoriae decessor meus ad eum loquens, quod ipse diffinitiones illas in synodo cum caeteris episcopis collecta, juxta relationem utique suam propriis digitis roboraverit, manifestat? Quod si dicit, nunquam se in illa synodo subscripsisse, ergo nec decessor noster aliquam ei synodum privilegio suo firmavit? quippe cum ipse eam, quam auctoritate apostolica stabilivit, propriis digitis ipsius roboratam specialiter fuisse commemoret. Igitur fratres charissimi, nos in praefatorum clericorum restitutione gradus, omnibus hactenus argumentis rite collectis, et omnium vestrum hortatu generalis incitante consensus, omnimodam conniventiam praebere potuisse cognoscite. Sed quoniam non secundum decretum nostrum eorum examinatio mera et perfecta discussio provenit, nec promotio vel abjectio ipsorum in synodali conventu qualis fuerit, liquido reperta est, nec apostolicae sedi sufficienti relatu monstrata: idcirco paululum a consummanda restitutione ipsorum interim deliberativum consensum nostrum coercere necessarium duximus. Verum quia in decernendo et in judicando quod canonice deliberatum est, ac in restituendis saepe dictis clericis, atque in omnibus, Deo praeduce, sicut decuit et ordo poposcit, nostra praecessit auctoritas; conveniens ac honestum est, ut juxta postulationem vestram, nostrae firmationis perfecta subsequatur integritas, eo duntaxat ordine, ut frequentius intimati clerici, qui evidentissime irregulariter ab officio graduum suorum suspensi fuisse noscuntur, et hinc sedem apostolicam saepissime provocasse nonnullis indiciis comprobantur, ante omnia pristinis gradibus et officiis reformati consistant, ita ut prioribus redditi gradibus et ordinibus, et quodammodo suis omnibus revestiti, vires adversus impetentes se integras habeant. Non enim inermis cum armato rite conflictum inire poterit. Quibus videlicet gradibus ac officiis fruentibus eis, fratri et coepiscopo nostro Hincmaro licentia sit, intra totius hujus capedinem anni, saepe dictos exhibere clericos ab ordinibus suis canonice fuisse dejectos; ita ut quidquid habet calumniarum, prosequendi et exsequendi sibi sit omnino facultas. Quod si totius hujus anni circuitu dilapso, contra eos nullam justam apud sedem apostolicam querimoniam composuerit, nec illos appetere de quocunque vel cujuscunque reatu, vel excessu, seu damnatione studuerit; ipsis quidem deinceps in ordinibus permanentibus, nos profecto nulli torpori dabimus operam, nec ullo pacto a summa cessabimus diligentia, donec aut ipse nunc illos juste comprobet restitutos, aut juste per se quondam ostendat remotos. Alioquin nos subsequenter exhibere procul dubio convenit, non solum saepe fatos clericos praejudicialiter absque canone ab officio sequestratos, verum etiam ordinatorem eorum inconvenienter, ac sine consequentia ecclesiastica, regimine praesulari privatum. Quod plane praeter eum nullus, ut remur, omnino dubitat, nullus profecto non praedicat, quandoquidem et nobis ita claret, quantum autumare possumus, quemadmodum his qui in illo tempore praesto fuisse memorantur.
Illud tamen, charissimi, praetereundum inter caetera fore non duximus, quod quantum relationis vestrae series innuit, minus caute quam sanximus regularia constituti nostri exsecuti sitis edicta. Nos quippe, etsi appellantium sedem apostolicam clericorum, et ad judicium ejus provocantium causam, propter amovendum a vobis prolixioris laborem itineris, illic audiri, vel etiam diffiniri statuimus; non tamen quemquam eorum promovendum, vel ad eminentiorem ordinem provehendum indulsimus, quemadmodum nunc factum esse vestro favore per scripta vestra didicimus. Miramur insuper et quaerimus, quaenam illa sit summa rei, quam vos nostrae auctoritati reservasse praetenditis, et hanc invenire non possumus. Quam enim nobis summam reservastis negotii, cujus adeo finem perducere maturastis, ut nobis inconsultis, etiam pastoralem restitutis conferre sollicitudinem pateremini? et qui ad eos pristino gradui reformandos nostrae auctoritatis eguistis, ad promovendum responsum nostrum nequaquam praestolari duxistis? Quantum autem filius noster Carolus gloriosus rex id a nobis exegit; sed nos vestram charitatem et honorificentiam, quos jam convenire jusseramus, merito conservantes, nullo pacto, priusquam rerum nobis exitus per vos patefieret, consensum in hoc praebituros semper ei rescripsimus; quod, fratres, saltem ad vicem minime custodientes, laudo vos, sed in hoc non laudo. Porro si quispiam sedem apostolicam, per Sergium sanctae memoriae papam, Ebbonem quondam archiepiscopum indignum clericali communione sanxisse perhibet, noverit quoniam talem sedes apostolica debuit Ebbonem, donec synodali ejus examine causa discuteretur, habere, qualem ab aliis habitum non ignorabat. Statutum quippe in magna et veneranda Nicaena synodo legerat, ut de his qui communione privantur, seu ex clero, seu ex laico ordine, episcopis per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur: requiratur autem, ne pusillanimitate, aut contentione, aut alio quolibet episcopi vitio, videatur a congregatione seclusus. Donec igitur auctoritate sua hujuscemodi pusillanimitate, aut contentione, aut alio quolibet vitio, examinatio vel dijudicatio proveniret, apostolica sedes nihil agere debuit, nisi quod egit; videlicet ut ab aliis abjectum ipsa nequaquam indiscusse susciperet. Praecipue cum praedictus Ebbo non quasi pro depositione sua queritans, et legitime restitui volens examine praecedente sedem apostolicam appellaverit: sed, ut codex episcopalis indicat, a contumacibus suasus, et his junctus, repente et reconciliari ad ea, et pallio decorari quaerens, et quasi episcopus inter episcopos, nulla causae discussione praeveniente, communicari poscens, ad eamdem summam sedem accesserit, a qua jam reprobatus ab aliis merito debuit reprobari, donec supplex ab ea sese canonice posceret adjuvari. Nam constat, ut sanctus papa scribit Gelasius (epist. 11 ad Dardanos), uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem prae caeteris oportere, quam primam, quae et unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper et retinet. Verumtamen qualiscunque fuerit, vel quaecunque pertulerit Ebbo, a se ordinatis, qui nihil praeter humilitatem et obedientiam exhibuerunt, nullum prorsus intulit offendiculum, quoniam et beatissimus Leo ad Mauros scribens, ita de quodam Maximo praecipit dicens (Epist. 91): Maximum quoque, licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est, et a spiritu schismaticae pravitatis alienus est, ab episcopali, quam quoquomodo adeptus est, non repellimus dignitate. Et Anastasius ejusdem apostolicae sedis praesul, quod mali bona ministrando sibi tantummodo noceant, nec ecclesiae sacramenta commaculent, ad Anastasium principem scribens evidentissima ratione demonstrat. Oramus sanctam fraternitatem vestram in Christo nunc et semper valere. Data VIII Idus Decembris, indictione XV.
(Anno 866.) CVIII. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. Ejusdem argumenti cum praecedente. Hincmari enim fraudes aperit circa clericos dejectos, et circa litteras Benedicti papae. Sub finem etiam arguit quod pallio concessum ultra modum uti diceretur. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro HINCMARO archiepiscopo Rhemensi.
Epistolam beatitudinis tuae cum epistola synodi missam per legatum ejusdem vestri sacrati collegii, Egilonem videlicet fratrem et coepiscopum nostrum, suscipientes, et tam ex ipsis epistolis, quam ex verbis ejusdem venerabilis viri, devotionem et supplicem parentiam tuam, quam erga sedem apostolicam habes, etiam nunc agnovimus, perpetuamque benevolentiam tuam, quam circa dejectos fratres et filios alacriter exhibuisse te dicis, laudamus, nimirum qui et secundum apostolum flevisse te cum flentibus indicas, et nunc gaudere cum gaudentibus manifestas (Rom. XII). Quorum et nos quoque clamorem clericorum spernere ratio nulla sivit, et ad vociferationes eorum ad sedem apostolicam etiam sub decessoribus meis frequenter emissas, aures obturare paterna charitas non permisit. Portamus quippe onera omnium qui gravantur: quinimo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit ac tuetur haeredes. Verum cum nonnulla scripta sedi apostolicae diversis temporibus delata, vel etiam ab ea data, ob hujus reperiendam rei certitudinem diligenter investigaremus: accidit ut etiam Deo revelante acta concilii, quod auctore te praefatos viros segregasse dignoscitur, a te nobis dudum transmissa cum actionibus pro Rothado venerabili episcopo, venirent ad manus. In quibus quanta reprehensionum inveniatur congeries, si voluerimus exhibere per singula, facilius chartae quam verba deficient. Ibi namque falsitas in ipso mox actionum invenitur principio. An non falsitas, cum sponte pervenisse dejectos illos ad ecclesiae januas pro sua necessitate ipse describas, qui venisse probantur inviti? praecipue cum Wlfadus ibidem non fuerit, cujus nomen inter petentium nomina fallaciter exstitit recitatum? Ibi ante tempus examinis jam judicatum, et ante legitimum judicium condemnatum fuisse dignoscitur. Ibi ante audientiam, et ante certum numerum collectorum episcoporum presbyteri diaconique privationi ministeriorum suorum subduntur. Ibi metropolitanus antistes modo sua jura deponit, modo resumit: modo subest synodo, modo praeest: modo quasi accusatus, modo accusator: modo judex accedit, et pro libitu proprio vicibus alternantibus cuncta disponens, more cujusdam animantis, non semper unius ejusdemque coloris apparet. Ibi, inquam, nolentes proclamare, proclamare coguntur, et tanquam accusatores libellum proclamationis porrigere compelluntur, licet tenorem libelli juxta morem gestis non inserueris, cum eisdem nonnulla minus etiam necessaria proberis inseruisse. Ibi absens, et ut illic habetur aegrotus addicitur, et dolor super dolorem apponitur; dum absens Wlfadus libello quasi praesens ascribitur, et in lecto jacens nunquamque reclamans, societatem habere cum praesentibus reclamatoribus falso praetenditur. In quo considerandum est, quia si leges saeculi etiam de rebus pecuniariis, quae extra nos sunt, aegrotum respondere non cogunt, quanto minus a Domini sacerdotibus infirmus quilibet compelli ad querimoniam debuit de negotio, quod in eumdem ipsum conflari dignoscebatur, et quod hunc ad depositienis casum impellere probabatur, quo dolore in hac vita major ubi quaeso est? Et ut strictim pene omnia complectamur, ibi sola obedientia subditorum, quam Apostolus praepositis exhibere jubet (Hebr. XIII), reputatur in culpam, et qui praelati judicio temere non restiterunt, sed humiliter colla supposuerunt, severissime puniuntur. Ibi qui nulla propria noxa deliquerunt, haereticorum damnationem tanquam haeretici inciderunt, et qui misericordiam petiverunt, nec justum judicium percipere meruerunt. Sed quid mirum, si textus et finis ejusdem concilii accepti non sunt, quando in nomine Domini juxta morem inchoatum non est? Nam cum Apostolo, omne quodcunque fecerimus Deo in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu facienda praecipiente (Col. III), ritus ecclesiasticus in colligendis conciliis id observet, et in hoc duntaxat, abdito permittente divino judicio, fuerit praetermissum: constat procul dubio, non eos in nomine Domini congregatos exstitisse, ac per hoc eum minime in sui medio habuisse, qui tale concilium, imo conventicula sua de sanguinibus contra Psalmistam congregaverunt (Psal. XV), et quoddam animal imitati, non nisi exstinctis propriis filiis posse subsistere putaverunt. Jam vero si idem concilium ab apostolica sede praetenditur fuisse approbatum, quemadmodum id versuta fuerit cavillatione ab apostolica sede praeceptum, fraternitas tua non nescit. Denique de memoratis clericis, Wlfado scilicet et collegis ipsius, quod tibi visum est, consummato, mox praecessori meo beatae recordationis Leoni praesuli non semel supplices litteras misisti, quatenus idem concilium approbans, auctoritate apostolica roboraret. Quod ille non solum minime annuit, verum etiam agere sonicite renuit, dicens: Idcirco se petitiones tuas pro confirmanda synodo, in qua depositi praefati viri fuerant, suspendisse, eo quod per aliquos ex his episcopis, qui in synodo resederant, ut dubitatio foret radicitus evulsa, statuta ejusdem synodi destinare debuisses, praecipue cum ibidem legati sedis apostolicae praesentes non fuerint. Postremo quod hi, quos tu auctoritate synodi affirmabas depositos per proprias litteras ad sedem apostolicam appellaverint, et vellent iterum sua se apostolica audiri praesentia, et tunc si culpabiles invenirentur, non abnuerent catholicam sustinere censuram. Sed venerabilitas tua sciens utique concilium istud, ut supra ostensum est, reprehensionibus non paucis respersum, acta quidem illius per neminem episcoporum, qui his interfuerant destinavit: ut tamen firmarentur, denuo precibus agere non cessavit. Sed dejectorum iterato clamore crebrescente clericorum, nec sic quod petebatur laudabilis praesul indulsit. Praecepit autem per alteram suae sanctionis epistolam, ut ipse ad concilium cum illis occurreres, ad quod suum ipse legatum, Petrum videlicet episcopum Spoletanum, e latere suo direxerat: ad renovandum scilicet judicium vice sua, et congregatis rursus episcopis ad depositorum reclamantium auxiliante Domino trutinandum ac sopiendum negotium. Ita ut si eisdem dejectis clericis contigisset, ut in ipsa debuissent depositione persistere, et obedire renuissent, sedemque apostolicam iterum expetissent, ne ipsius apostolicae sedis dissolveretur privilegium, illis ad eam veniendi non negaretur licentia. Cum quibus praecepit ut tua fraternitas vel missus ejus veniret: quatenus cum fratribus suis episcopis aequum de his judicium conferre potuisset, et utraque parte conveniente, causas eorum eadem sancta sedes canonice definisset. Verum qui prius episcopum, legatum videlicet concilii tui sedis apostolicae visioni subtraxeras, etiam tuam audientiae ab ea designatae praesentiam subducens, probasti de te illa quae dicta sunt: videlicet quod tale concilium statueris, quale superius monstratum est. Interea te voti effectu frustrato, apostolicae sedis et beatae recordationis pontifex Leo, qui fraternitatis tuae propositum noverat, ab hac luce subtractus est. Cumque sanctae memoriae Benedictus vir apostolicus ei successisset in ordine pontificatus, rursus reverentia tua arma praeparat, et eidem summo praesuli, tanquam suarum inexperto versutiarum, latenter subripit, et in ipso consecrationis ipsius principio suadet, ut concilium quidem ad votum unius hominis congregatum firmaret: non tamen ei ullo modo subripi aut suaderi potuit, ut a justae definitionis et discretissimae moderationis tramite vel aliquantulum declinaret. Nam sicut videre est, et ipse liquido nosti, qui ejusdem privilegii paginam penes te habere repositam dignosceris, ita per privilegium tibi concessum illius concilii roboravit institutum, ut auctoritatis summam sedi apostolicae reservaret. Unde actum est, ut quod male petitum fuerat, Spiritu docente Dei, bene sapiens praesul concederet; et nihil proficeret humana subreptio, ubi pectus tanti pontificis divina replebat infusio: nec obesset cujusquam suasio, ubi antistitis sancti prudens obviavit et providentissima moderatio; dum in ipso privilegio tenorem praemiserit, quod sic decretum est ab eo manenda inconvulsa quae petebantur, si ita essent per omnia, quae de illa synodo sibi a sanctitate tua referebantur. Interposuit enim ancipitem in eo sententiam dicens: Si ita est, nostroque ut scriptis praesulatui intimasti, et gestorum serie demonstrasti, ratas easdem, quin diffinitiones, apostolica promulgamus fore auctoritate. Licet tu hujus tenoris circumstantiam de collati privilegii textu minus simpliciter excipiens, et nostrae visioni subduxeris, et aliorum notioni subtraxeris: interserens insuper quae ille aut nunquam, aut aliter sanxerat. Ipse namque de memoratis definitionibus dixit: Ratas easdem apostolica promulgamus fore auctoritate, semperque manere statuimus, et sequentia. Quae ipse quidem aliter posuit: ut vero addens atque commutans prosecutus es, dicens: Ratas easdem apostolica promulgamus in omnibus fore auctoritate, semperque manere statuimus, ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriatur. Quod quantum inter se discrepet, videlicet quod ille promulgavit, et quod tu minuisti, vel adjecisti, vel mutasti, ipse perpendis. Sed adhuc et in alio mira fraternitatis tuae accedit astutia, et soli proprio voto favens se immiscet prudentia. Denique cum apostolicae sanctitatis atque memoriae idem decessor noster papa Benedictus tibi privilegium, de quo nunc diximus, contulisset, ita quae in eo continentur firmavit, ut suspensam sententiam his jungeret, et ut per omnia sedi apostolicae sua privilegia, sicut jam fati sumus, et auctoritatis propriae jura (quae in hoc et nos quoque secuti sumus), inviolabilia reservaret. Interponens praeterea nodos anathematis in eos, quibus prohibendum censuit, ne quilibet contra eadem canonica constituta et decreta pontificum Romanorum pertinaciter obviasset, id est, ne quis contra illa quae tibi concesserat, vel quae sedi propriae reservarat, agere tentavisset. Sed tu quae horum tuo libitui favere conspexisti, omnium notitiae patefecisti: quae autem sedis sunt apostolicae reservata juri, cunctorum notioni subduxisti. Testantur hoc exemplaria ejusdem privilegii, quae sunt ad sedem apostolicam diverso tempore missa. Quantum vero talis scriptorum depravatio aut mutilatio noceat, ipse jam potuisti cum fratribus et coepiscopis tuis advertere, qui in concilio videntes quaedam ipsius constituti, sicut relatu ipsorum didicimus, quaedam vero non videntes, coeptum circa oppressos pium laborem deterriti minus perfectum deseruisse nunc dignoscerentur, nisi nostris instructi monitis, et nostris ibidem confortati litteris invenirentur. Quamobrem jure fortassis te fraudis aliquid in talibus committere fateri possemus, nisi reverentiae tuae, quod ipse non speras, parcere nostra moderatio studuisset. Siquidem relationum detruncatio, non solum cognitionem ab hominibus subtrahit, verum etiam audientes in errorem inducti. Ecce enim dicimus: Justus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo: unde si una sola syllaba subtrahitur, blasphemia protinus in Deum sine cunctatione committitur. Si ergo unius syllabae tantum in Deum piaculum gignit ablatio, quantum putas tot potest dictionum recisio ignorantibus generare dispendium? Quamvis sit in hoc facto et aliud quoque subtililiter considerandum. Nam cum anathematis interpositio, non solum illos, qui contra beneficia tibi concessa committunt, verum etiam et hos, qui jura sedis apostolicae temere dissolvunt, complectendo percellat, et tu ipsam interpositionem anathematis, quae ad sedis apostolicae pertinent privilegia tacens, post textum praeceptionis tibi concessae, in eo duntaxat quod te mulcet commemoraveris, aperte claret te nos hujusmodi argumento callide tetigisse: cum profecto liqueat, sic illud vinculum anathematis decessoris nostri decretum non observantes percellere, ut tamen jus apostolicae sedis semper maneat illibatum; et si ita esse quod suggerebatur, foret per omnia comprobatum. Quod ergo nos in causa dejectorum egimus clericorum, ad sedis apostolicae pertinet privilegium, ac per hoc merito inde sumus, immunes. Tu vero violationis ejusdem privilegii haberis obnoxius: qui pulsis illis clericis ad sedem apostolicam provocantibus, manum obicem subdole praeparasse cerneris, ac per hoc illatam in eodem constituto anathematis poenam convenientius incidisse crederis. Videlicet dum talem crebro dicti privilegii textum et tenorem additione, detruncatione, ac mutatione tua cunctis ostenderis, ut merito subinde memoratis clericis metum et desperationem posset incutere, ac eos ab inchoata reclamationis voce prorsus avertere. Nam cum nobis, quos nosti utique prisco Ecclesiae Romanae more in regestis exemplaria scriptorum, quae a sede dantur apostolica, reservare, et quos conjicere potuisti, cum tempore decessoris mei darentur, ea etiam praesentialiter intuitos esse, sic mutilatum et depravatum idem institutum mittere non formidaveris, quam depravatum et defraudatum nullam hujus experientiam habentibus ad subversionem vim patientium forsitan exhibuisti? Quam profecto rem magnopere, frater charissime, fugere debuisti: veritus videlicet, ne si non adversus saepe dictum tibi collatum privilegium, vel contra principale sedis apostolicae jus agere videreris, saltem ne in aliquo ipse falsarius, quod absit, a sacerdotali verecundia reperireris. Misisti enim egregiae recordationis decesseri meo per scripta tua, quod iidem clerici ad vicinos episcopos provocaverint, contra te libellum proclamationis dederint, judices sibi ipsi elegerint, et caetera quae longum est dinumerare significans. At ille divinitus inspiratus tibi rescribens: Si, inquit, ita est, nostroque ut scriptis praesulatui intimasti, et gestorum serie demonstrasti, (quod tu de textu penitus erasisti) ratas easdem (subauditur diffinitiones) apostolica promulgamus, non in omnibus, ut ipse addidisti, fore auctoritate, semperque manere statuimus. Deinde subjunctum est, quod tu longe aliter mutasti scribens, ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriatur. Nunc autem cum ita non fuisse, tam a nobis, quam a sancto concilio vestro fuerit comprobatum, quod dudum suggesseras, merito in irritum ductum est, quod contra dejectos non simpliciter impetraveras. Sed ad propositum redeamus. Igitur tandem aliquando clericis saepe memoratis, qui semper ad apostolicam sedem appellaverunt, etiam nobis litteris suis pro dejectione suae querimoniam exponentibus, non fuit dissimulandi, non fuit nobis tacendi libertas, quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Ac ideo primum tibi misimus, uti commemoratos viros, Wlfadum scilicet, collegasque ipsius, clementi animo studeres ad te revocare, depositaque omni funditus animositate, de restitutione ipsorum tecum fraterne tractares, atque misericorditer consummare contenderes, alioquin ad concilium cum caeteris in illis regionibus constitutis archiepiscopis et episcopis, quibus et nos quoque pro hoc ipso scripsimus, simul occurreres: quatenus omnes in unum convenientes causas eorumdem clericorum examinaretis, et non aliqua emergente disceptatione, Deo prae oculis habito diffiniretis. Si vero quaelibet inter partes disceptatio proveniret, ad sedem apostolicam, nostrum suscepturae speciale judicium personae vices tenentes utriusque lateris convenirent. Quo Dei gratiae juvamine peracto, suscepimus nunc litteras amplectendae dilectionis omnium vestrum, manifestissime significantes, crebro memoratos clericos a totius consona voce concilii dignos graduum suorum receptione pronuntiatos. Ubi nulla sicut eisdem litteris vestris reperimus, disceptatio provenit, nulla, sicut putatum fuerat, varietas alia atque alia defendentium accidit; nullus accusator, nullus condemnator repertus est: sed cunctorum una eademque sententia, atque in restitutione ipsorum diffinitio claruit, eisdem innoxiis a cunctorum unanimitate modis omnibus approbatis. Ergo si innoxii sunt illi quondam depositi ab unanimitate omnium approbati, qui deposuerant quomodo sint innoxii jure, nescimus. Arridet autem hujus unanimitatis vestrae sententiae, atque diffinitioni, etiam tua, quamvis non simplex, submissa tamen professio, qua non solum eosdem fratres, et antea te minime ab officio suspendisse, vel judicasse, aut a gradibus ejecisse sive in repulsione ipsorum subscripsisse, verum etiam et nunc ad synodum, sicut nos praecepimus, convenisse, et his quae de restitutione illorum caeteri antistites consenserunt, paratissime annuisse, et obtemperare curasse testaris. Cujus etiam nomen in epistola synodica, sicut ejus relatio indicat, una cum convennientium fratrum et consacerdotum nominibus pariter ascriptum inventum est.
Illud tamen ridere libuit, quod fraternitas tua crebro memoratos clericos ab officio se minime suspendisse, vel judicasse, aut a gradibus ejecisse fatetur: praesertim cum haec non veritate fulta multis etiam probentur indiciis. Sed quamvis superius summatim tetigissemus quae gesta sunt, nolumus tamen haec pleniter exaggerare, ne compellamur quae digna sunt judicare. Nam nisi tu illos, etiam ante omnem audientiam, et adhuc cum ad te non accusantes, sed misericordiam postulantes accesserint, ab officio suspendisti; quid est quod in actis concilii tui, quod ipse ad sedem apostolicam misisti, a te suspensi ab officio fuisse memorantur? Quibus cum tacens nihil ipse responderis, quid aliud nisi vera eos prosecutos silentio tuo tribuisti patenter intelligi? Et e diverso illi super quo querelas suas crebro dictae sanctae memoriae Leoni papae mittebant, vel quem nisi te suum impulsorem a gradibus propriis, infestum sibi, quem circa se veluti patrem benignum debebant cognoscere, frequenti relatione pandebant? Postremo, nisi tu in dejectione ipsorum subscripsisti, imo nisi totius depositionis eorum seriem ipse scripsisti; quid est quod in subinde memorato privilegio, quod tibi ab apostolica sede roborari petisti, beatae memoriae decessor meus ad te loquens, quod tu diffinitiones illas in synodo cum caeteris episcopis collecta, juxta relationem utique tuam, propriis digitis roboraveris, manifestat? Quod si dicis, nunquam te in illa synodo subscripsisse, ergo nec decessor noster aliquam tibi synodum privilegio suo firmavit. Quippe cum ipse eam, quam auctoritate apostolica stabilivit, propriis digitis tuis te specialiter roborasse commemoret.
Jam vero, quod in epistola tua nobis scripsisti, dicens eorumdem clericorum salubrem ac regularem statum et cupisse te et cupere, et quaesisse et quaerere, quis audiens eorum qui cursum negotii vel controversiae hujus novit, non miretur, et non obstupescat? Porro si cupisti, ubi est certamen, quod pro eorum, ut pote filiorum, recuperatione sumpsisti? Et si quaesisti, ubi apparet? ubi datur saltem intelligi? Verum ostende tu nobis quando statum eorum cupiveris, vel quaesieris, et nos ostendemus tibi prolixitate dimissa breviter, quod non statum, sed casum semper eorum cupiveris et quaesiveris. Nam quid est quod obtinere modo legatis, modo litteris, apud decessores meos, Leonem scilicet et Benedictum beatae recordationis pontifices te cupere et quaerere significas, nisi ut eorum quidem dejectio firmetur, restitutio vero nunquam speretur, casus perpetuo roboretur, status aliquando minime reformetur? Ecce quomodo statum eorum cupivisti, ecce quomodo statum quaesisti. Sed dicis fortasse, te non qualemcunque statum eorum, sed salubrem ac regularem cupivisse atque quaesisse. Verum vel hoc quibusvis exhibe testibus, aut quibus cupis ostende probationibus. Nam tua, nec alia quae penes nos rejacent, de te tale quid indicant scripta; cum potius ad omnimodam ruinam ipsorum affectum tuum jugiter intentum fuisse patenter insinuent. Ad extremum, si tu eos non dejecisti, quare non cum tui fuerint erexisti? Jam vero, si et id tua sola auctoritate agere nequivisti, quare pro eis apostolicae sedis auctoritatem non petivisti? quam sic contra eos utinam non petisses. Si quidem ubi est dolor, quem pro eis, ut pote pro filiis, incurristi? ubi est saltem modicus labor, quem pro restituendis illis clementer arripuisti? Quamvis forte verum sit, quod te dejectioni eorum condoluisse et statui gaudere testaris: hoc duntaxat modo, ut sicut de dejectione ipsorum condolueras, ita nunc de statu congaudeas, quia videlicet nec tunc casui eorum condoluisti, nec nunc statui fortasse congaudes. Sed inter haec libet ad epistolae tuae verba intuitum mentis inflectere, et quam nobis non simpliciter scripseris, strictim ostendere. Indecens quippe est, licet te non pudeat, sedi apostolicae subdole scribere, nisi astutiae tuae argumenta ipsa valeat comprehendere. In illa namque epistolae tuae constantia, nihil de abjectione clericorum eorum commemorasti; et quam injuste fuerint depositi, nihil penitus demonstrasti: cum te oportuerit eosdem profiteri clericos, pro consecratione sibi per Ebbonem collata, nullam sui gradus pati debuisse jacturam. Praesertim cum ipse cum caeteris fratribus et coepiscopis tuis in synodica epistola, quam ad sedem apostolicam communiter misistis, Ebbonem solam [forte, solum, HARD.] iram principis in sua qualicunque dicta damnatione incurrisse profitearis. Verum si ita sacros canones intellexisti, cum illos judicasti, saltem hoc ipsum diceres, et quod hinc nos censuissemus, ut pote majoris auctoritatis, amplecti contenderes. Per talem enim confessionem, quam Ebbo fecisse praetenditur, nemo canonicae damnationi subjicitur. Quod si tu taces, nos silere non possumus, et quod omnes injustum fatentur, ipse justum, quantislibet utaris argumentis, probare non poteris. Quod si formidatum est, ne injusta damnatio eorum in discrimen redundaret auctoris, et ideo quod injuste fuerit prolata taceatur, non congruum initur consilium. Facilius quippe veniam quis veritate, quam exquisitis et minus aptis adinventionibus impetrat. Praesertim cum veritas liberet, mendacium vero perdat, maxime cum non sit timendum, ubi timor non est: nec agnoveris nos talem circa te gestare dilectionis affectum, ut quid te velimus incurrere detrimenti, cum potius tui semper avidi fuerimus augmenti. Nam et Ebbonis causa, et istorum clericorum negotium, quae prima transierunt, ut tibi cautelam non discrimen tribuant, anhelamus. Regiam quippe viam tenentes, sic illis prodesse decrevimus, ut tuae sanctitati obesse nullo modo videremur: sicque rursum securitatem tibi super hoc praebemus, ut clericis crebro dictis hanc nullatenus adimamus. Ad ultimum vero, epistola, quae nobis a te nunc missa dicitur, utrum tua fuerit, convenienter ambigitur; cum nec legatum tuum, qui hanc a te nobis transmissam ediceret, direxeris, nec eam sigillo tuo secundum morem signare studueris. Unde mirandum est, cum in dejectionem ipsorum clericorum etiam volumen non breve composueris, quamobrem in restitutionem saltem unam epistolam simplicem non edideris. In quo apparet, quantum ibi alacritatis, quantum hic desidiae studium fuerit. Quamvis haec ne nos arbitreris ad discrimen quodlibet tuae sanctitatis vel dignitatis exaggerasse, cum meliora esse vulnera diligentis, quam fraudulenta odii oscula non nescias: sed ne adeo in privilegiorum tuorum defensionem vel elationem immoderatius erigaris, ut apostolicae sedis jura quoquomodo temere tetigisse videaris (dist. 8: Mala consuetudo). Nam mala consuetudo, quae non minus, quam perniciosa corruptela vitanda est, nisi citius radicitus evellatur, in privilegiorum jus ab improbis assumitur: et incipiunt praevaricationes et variae praesumptiones, celerrime non compressae pro legibus venerari, et privilegiorum more perpetuo celebrari. Igitur nos in praefatorum clericorum restitutione gradus, omnibus hactenus argumentis rite collectis, et omnium vestrum hortatu generalis incitante consensus, omnimodam conniventiam praebere potuisse cognosce. Sed quoniam non secundum decretum nostrum eorum examinatio mera et perfecta discussio provenit, nec promotio vel abjectio ipsorum in synodali conventu qualis fuerit liquido reperta est, nec apostolicae sedi sufficienti relatu monstrata, idcirco paululum a consummanda restitutione ipsorum interim deliberativum consensum nostrum coercere necessarium duximus. Verum quia in decernendo, et in judicando quod canonice deliberatum est, ac in restituendis saepe dictis clericis, atque in omnibus, Deo praeduce, sicut decuit, et ordo poposcit, nostra praecessit auctoritas: conveniens ac honestum est, ut juxta postulationem vestram, nostrae firmationis perfecta subsequatur integritas: eo duntaxat ordine, ut frequentius intimati clerici, qui evidentissime irregulariter ab officio graduum suorum suspensi fuisse noscuntur, et hinc sedem apostolicam saepissime provocasse nonnullis indiciis comprobantur; ante omnia pristinis gradibus et officiis reformati consistant: ita ut prioribus redditi gradibus et ordinibus, et quodam modo suis omnibus revestiti, vires adversus impetentes se integras habeant. Non enim inermis cum armato rite conflictum inire potest. Quibus videlicet gradibus ac officiis fruentibus eis fraternitati tuae licentia sit, intra totius hujus capedinem anni saepe dictos exhibere clericos ab ordinibus suis canonice fuisse dejectos: ita ut quidquid habes adversus eos calumniarum prosequendi et exsequendi tibi sit omnino facultas. Quod si totius hujus anni circuitu dilapso, contra eos nullam justam apud sedem apostolicam quaerimoniam composueris, nec illos appetere de quocunque vel cujuscunque reatu vel excessu seu damnatione studueris, ipsis quidem deinceps suis ordinibus permanentibus, non profecto nulli torpori dabimus operam, nec ullo pacto a summa cessabimus diligentia, donec aut tu juste nunc illos comprobes restitutos, aut juste per te quondam ostendas remotos. Alioquin nos subsequenter exhibere procul dubio convenit, non solum saepe fatos clericos praejudicialiter absque canone ab officio sequestratos, verum etiam ordinatorem eorum inconvenienter ac sine consequentia ecclesiastica regimine praesulari privatum: quod plane praeter te nullus, ut remur, omnino dubitat, nullus profecto non praedicat, quandoquidem et nobis ita claret, quantum autumare possumus, quemadmodum his qui illo in tempore praesto fuisse memorantur. Postremo scire te volumus, nostris auribus intimatum esse, fraternitatem tuam non certis temporibus, et juxta morem aliis metropolitanis antistitibus definitis, pallio a sede apostolica concesso uti. Quod valde displicet, si id a sanctitate tua fuerit elate commissum, ut humilitatis oblita caeteris fratribus suis studeat videri sublimior: quamvis hoc non ad inanem gloriam utendum sit, sed ad ornatum cunctarum virtutum gestandum. Quod bene tempore quo ipsius pallii usum a sede apostolica percepisti, scripto paginae more solito tibi ostensum atque praeceptum est. Cujus usus si fraternitati tuae a sede apostolica omni tempore concessus est, licet sit praeter Ecclesiae consuetudinem perceptus, ac per hoc rationabiliter amittendus (nam privilegium meretur, ut sanctus papa Simplicius scribit, amittere, qui concessa sibi abutitur potestate), tamen his nostris admonitus competenter affatibus, stude ita modeste hoc uti, ut nec elatio mentis invadat, nec jactantia inflet, nec vana gloria vulneret, nec modum propriae dignitatis excedat, nec temperantia, sine qua caeterae virtutes imperfectae consistunt, oblivioni tradatur. Optamus fraternitatem vestram nunc et semper bene valere. Data VIII Idus Decembris, indictione XV.
(Anno 866.) CIX. AD CAROLUM REGEM. Respondet ad superiores ejus litteras de gestis in synodo Suessionensi. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecte filio CAROLO glorioso regi.
Cum talem se gloria vestra circa nos semper exhibeat, et frequentibus vel litteris vel legatis missis erga pontificium nostrum devotae visitationis cultum impendat, et decretis nostris obedientiae sublimia colla gratanti facilitate submittat: nonnisi beatum Petrum apostolum dilectorem suum, cujus locum meritis oppido discrepantes observamus, in nobis honorare se debet pro certo cognoscere: imo Deum in suo apostolo venerari, qui et sanctis suis tantam gloriam tribui, et nos sollicitudinis eorum haeredes ac successores esse constituit. Sed et nos gratiarum actiones condignas promptae devotioni vestrae referentes, multo magis ejus omnipotentiae, per quem et pro cujus nomine talia gerantur, laudes assidue persolvere non cessamus. De caetero, fili charissime, grates piae benignitati vestrae rependimus, quoniam totum desiderium suum colligens in dejectorum clericorum recuperando statu, studuit delere noxam, quam in depositione ipsorum consensum praebendo contraxerat. Et credimus quod superet merces alacritatis, quam nunc habuistis in receptione, delictum quod commiseratis in eorum dudum repulsione: quoniam istud Dei amore, illud hominis subreptione patratum est. Verumtamen hortamur, et sicut dilectum filium admonemus, cavere vos ne talibus de caetero conniventiam facile tribuatis: quoniam quod hodie committitur, utrum ad emendationem pervenire quandoque valeat ignoratur. Illud praeterea commemorare libet, quod inter alia epistolae vestrae de fratre et coepiscopo nostro Hincmaro textus enuntiat, dicens videlicet, quod omnino consequenter cum reliquis consacerdotibus omnino explere acceleraret, nisi juxta privilegium decessoris nostri domni Benedicti, et nostrum, summam nobis reservandam coepti de restitutione docerent negotii. Quorum scilicet privilegiorum tenorem si non suatim frater Hincmarus partim celasset, et quaedam, quae illic habentur inserta, quadam astutia cognitioni communi negasset, neminem putamus privilegia nostra a sedis apostolicae institutis, vel ab obedientia quam exigimus, avertissent. Non enim nos inobedientiam praedicavimus, vel ne obtemperaretur decretis sedis apostolicae definivimus: cum potius eisdem testantibus privilegiis, salvo Romanae sedis in omnibus jussu atque judicio, synodum, quam ille pro clericorum dejectione memoratorum collegerat, stabiliter esse manendam censuerimus: et ea conditione ipsius privilegii tenorem ei firmaverimus, si nunquam ille a sedis apostolicae praeceptionibus aliquo tempore discrepasset. Frustra ergo privilegia a sede sibi apostolica concessa, ne sanctiones explere nostras acceleraret, asseverat impedisse: cum constet potius, ut ipsorum textus insinuat, quo magis ad obediendum nobis acceleraret, ea hunc multipliciter admonuisse: atque si rata, quae sibi collata fuerant, circa se sentire voluisset, ad obtemperandum institutis nostris se illa plenius ac abundantius incitasse. Gloriosissimae praeterea charitati vestrae denuo pro Balduino gratias agimus, denuo circa eum exhibitum tantum inclinem vestrae devotionis affectum laudamus, denuo quod deest, oblatis pro eo petitionibus nostris, suppleri per pietatis vestrae munificentiam deprecamur. Justum enim est, ut bonum, quod pro divinitatis respectu nobis intervenientibus coepistis, ut obedientiae ac dapsilitatis vestrae, atque clementiae merces perfecta sit consummare benevole satagatis. De caetero, charissime, vigil esto, et solerter intentus circa sanctam Romanam Ecclesiam, et erga sedem apostolicam, quemadmodum Dei cultores parentes vestros exstitisse nonnulla scripta et probabiles viri testantur: quoniam illae penitus vestri, dilectorumque vestrorum, penes apostolorum confessiones nullo modo poterunt oblivisci. De restitutis vero clericis quid decreverimus, epistola nostra fratri et coepiscopo nostro Hincmaro missa recitata sapientiae vestrae auribus poterit intimare. Optamus excellentiam vestram in Christo nunc et semper bene valere, dilectissime fili. Data VIII Idus Decembris, indictione XV.
(Anno 866.) CX. AD WLFADUM CLERICUM RHEMENSEM, ET SOCIOS. Gratulatur de ipsorum restitutione, quam ratam habet, monetque ne injurias ulciscantur, et ut Hincmaro praesertim reverentiam exhibeant. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus clericis Wlfado scilicet et caeteris qui cum eo dudum depositi, nunc vero decreto sedis apostolicae ac synodali promulgatione restituti Deo auctore consistunt.
Divinae miserationis plenitudinem neminem velle perire, nec de sacrato numero gregis sui casu quolibet decidere, nullus, qui divitias bonitatis ejus considerat, prorsus ignorat, cum etiam proprio Filio non pepercerit, sed pro nobis omnibus tradiderit illum (Rom. VIII): cujus ovis, quae perierat, pietatis humeris reportatur ad gregem; cujusque clementiae viscera nos quoque pro modulo nostro sectantes, non passi sumus voces vestras diu contemnere, nec super contritione ac gemitu vestro compassionis aures obstruere, nec dejectionem, quam a fratre et coepiscopo nostro Hincmaro, seu caeteris episcopis, nullius aequitatis censura pertulistis, sine iteratae ventilationis examine praeterire. Ideoque jussimus fratrum et coepiscoporum nostrorum Galliae, Neustriae, vel Germaniae synodum celebrari, et causam vestram in eodem venerando concilio examinari et non aliqua emersa disceptatione, Deo prae oculis habito, definiri. Quo Dei gratiae juvamine peracto suscepimus nunc litteras synodi, relationem omnium continentes episcoporum, vos innoxios cunctorum unanimitate comprobatos, et a totius consona voce concilii dignos graduum vestrorum receptione pronuntiatos, manifestissime referentes. Ubi nulla disceptatio, nulla varietas alia atque alia defendentium, nullus accusator vel condemnator inventus est; sed cunctorum, una cum jam dicti fratris et coepiscopi nostri Hincmari consensu, una eademque sententia, atque in restitutione vestra par omnium consonantia, similisque pronuntiata definitio claruit. Propterea et nos quoque in restitutione vestra et receptione graduum vestrorum conniventiam praebuisse cognoscite, et congratulari vobis pro statu vestro, quemadmodum de abjectione condoluimus, procul dubio credite. Igitur quoniam in decernendo et in judicando quod canonice deliberatum est, et in restituendis vobis Deo praeduce sicut decuit et ordo poposcit, nostra praecessit auctoritas, conveniens ac honestum est, ut nostrae firmitatis perfecta subsequatur integritas. Ea pro re congaudemus vobis, et, ut jam fassi sumus, congratulamur, et quae decreta sunt super status vestri recuperatione, Dei omnipotentis et beatorum apostolorum principum Petri ac Pauli, atque per eos nostrae mediocritatis auctoritate roboramus, et ut secundum beneplacitum Domini jugi stabilitate faciente Deo maneant libenter oramus. Praeterea volumus et hortamur vos, ut tales de caetero in omnibus vos exhibeatis, ut in nullo ingrati circa beneficia Domini vobis collata reperiamini. Proinde misericordiae ipsius gratias agite, et quoniam vos in finem non deseruit semper in mentem reducite, humilitatem prae oculis semper habentes et cor vestrum ad meditandum quae aeterna sunt, infatigabiliter erigentes: ante omnia vero sollicite praecaventes, ne memores vestrarum sitis injuriarum, neque succenseatis adversus eos qui has vobis intulisse probantur. Fratri autem et coepiscopo nostro Hincmaro debitam humilitatem et competentem reverentiam exhibete: nec sit aliquo tempore vobis licentia contra eum, pro eo quod ab eo fueritis ab officio suspensi, querimoniam componendi, vel sinistram vicissitudinem retribuendi. Quoniam nos in erectione vestra nullius ruinam quaesivimus, nec sic unam partem stabilire volumus, ut partis alterius dignitatis vel juris detrimenta patiamur. Fruimini ergo hujus nostrae praeceptionis decreto, et hoc pro vestri munimine, ac graduum stabilimento, contra omnes calumniatores vestros utimini: vobisque semper existat facultas in opportunitatibus ad sedem apostolicam provocare, et ejus judicium secundum canones praestolari. Nolumus tamen vos ignorare, nos fratri et coepiscopo nostro Hincmaro dedisse inducias, ut intra spatium anni hujus licentiam habeat contra vos de dejectione vel restitutione vestra, si velit, apud nos negotium exsequendi. Quod idcirco dicimus, ut sollicitos vos reddamus, et qualiter si necesse fuerit ei resistatis, ante praesciatis, ut ejus telis arma justitiae vestrae praeparare valeatis. Optamus vos in Christo bene valere. Data VIII Idus Decembris, indictione decima quinta.