Epistolae et decreta (Nicolaus I)/12

E Wikisource
CXI-CXX
saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum
 11 13 

12[recensere]

(Anno 866.) CXI. AD NOBILES AQUITANOS. Ut res ecclesiarum, quas injuste quoquomodo retinent, sine mora reddant, ac deinceps ab iisdem abstineant. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis omnibus nobilibus atque primoribus seu cunctis Aquitaniae habitatoribus.

Sollicitudinis, quam pro universis ecclesiis Dominicis sustinemus, necessitas nos compellit de omnium fidelium statu impigram gerere providentiam. Quapropter de vobis etiam solertem curam circumferentes, audimus quosdam vestrorum, quod non optamus, ita contra Deum efferri, ut ecclesias ejus et diversa pia loca depraedari non timeant, et res eis pertinentes distrahere non recusent. Quae res valde nos contristavit, et ultra quam dici possit menti nostrae moestitiam generavit. Et ideo, filii charissimi, curae nobis fuit, ut his vos nostri pontificatus hortaremur affatibus, ut saluti vestrae providentes solerter a tanta crudelitate cessetis, quinimo quae violenter aut quoquomodo sine lege tulistis, reddentes tantum corrigere curetis. Nam quamvis Domini sit terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII), illae tamen res, quae a piis principibus, atque fidelibus quibusque hominibus, sacratis locis collatae sunt, specialiter esse Domini sine cunctatione creduntur, dum divinis cultibus dicatae, ac Deo famulantium usibus existere deputatae cernuntur. Unde in Deum procul dubio committunt, et ipsi praejudicium inferre probantur, quicunque has usurpare, et sibi non legitime vindicare non metuunt. Nimirum quoniam cum a piis quibusque locis res auferunt Deo militantium stipendia subtrahunt: et dum subsidium divino cultui jugiter famulantibus adimunt, laudes Dominicas quodammodo ab ipsis hominum faucibus abstrahunt. Quamobrem vos rogamus, ut ab ista tyrannide remoti, sua singulis Deo sacratis locis sine dilatione reddatis: ita ut nihil ex his apud vos retineatis, nisi quae forte per propriam voluntatem rectorum quorumdam sacrorum locorum legaliter acquisistis. Ita ut etiam illa sub omni integritate restituatis, quae simplicitate vel desidia faciente rectorum venerabilium locum, de salariis, quae sunt semper in usu et jure perenni sacratis locis collata, vos constat ordine non bono tulisse, et hactenus contra Dei leges illa possidere probamini. Similiter autem et de his hortamur a vobis fieri, quae regis quomodocunque a sanctis locis aliquo tempore abstulerunt, et vobis in beneficium contulerunt. Quod justum non fuit, nec est: et quisquis haec sibi vindicat, Deum inde sine dubio habebit judicem et ultorem. Quoniam si qualescunque rapaces et violenti, nisi corrigantur, si non humano nunc, certe quandoque divino judicio districtissime punientur: qua putatis poena mulctandi sunt, qui contra Deum ipsum rapinam et violentiam perpetrare manifestissime comprobantur? Denique praedecessores vestri, antiqui principes, adhuc et moderni, non solum minime a piis Domino dicatis locis diripiebant, verum etiam ex suis propriis innumera conferebant: adeo ut eadem sancta loca eorum sumptibus cum Dei auxilio dedicata sint, et eorum opibus ampliata; quos si in largitionibus imitari non vultis, saltem quae Dei sunt ipsius violenter auferre nolite. Si enim qui de palatio regis aliquid praesumit, non evadit legaliter impunitus, quanto minus qui ab aedibus Dei, qui est rex regum, et Dominus dominantium, ea quae ipsius sunt violenter usurpat, ejus valebit effugere non subsequente correctione judicium, vel sine poena poterit exsilire? Itaque quoniam horrendum est incidere in manus Dei viventis, admonemus vos et hortamur, et tanquam divina praesentia protestamur, ut res ecclesiarum, quas injuste retinetis, eisdem sanctis locis sine procurata mora reddatis: et deinceps nec eas, nec alias a piis locis subripere praesumatis. Si quis autem vestrum nos audire contempserit, et quae salubriter suadere vobis nitimur, obedienter perficere, ac sine dilationis studio minime observare curaverit, omnipotentis Dei et beatorum apostolorum principum Petri et Pauli auctoritate, quos in nobis contemnit, simul per eos et nostrae mediocritatis sententia, venerandi corporis et pretiosi sanguinis Domini nostri Jesu Christi communione penitus privatus existat. Si autem resipuerit, et his quae per hujus epistolae textum dicimus obedire studuerit, et communionem Christi mysteriorum, et beatitudinis gratiam, et salutem consequatur aeternam. Optamus vos in Christo bene valere. Data mense Decembri, indict. XV.

(Anno 866.) CXII. AD CAROLUM REGEM. Ut curet a Lothario restitui ea quae a Helletrude sorore sua Berengarii vidua abstulerat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAROLO glorioso regi.

Litteris scilicet suis de Helletrude Berengarii comitis quondam relicta nobis pernotuit, Lotharii videlicet regis pressuris annihilatam, ejusdemque praejudicia fore perpessam, apostolatui nostro haec atque alia suggessit, quo eidem Lothario apostolicis exinde mitteremus litteris monita, et vobis, dilectissime filii fratrique vestro Ludovico excellentissimo regi nostram dirigeremus epistolam: quatenus vobis succurrentibus atque foventibus ipsa procul dubio vidua ad perfectam de suis rebus perveniret justitiam; quoniam non solum praedia a genitore suo Lothario imperatore per praeceptum largita sustulit, sed etiam proprietates ejus a parentibus suis sibi praefatae Helletrudi dimissas colludiose subripuit, eisdemque sanctae Dei Ecclesiae infideles Nortmannos paganos beneficiali more sane donavit. Nos vero jam dicto Lothario nepoti vestro apostolicas litteras mittere nequivimus: quia pro nefariis et illicitis negotiis ab illo abolendis, vobis plane auditis, excommunicatum habemus. Sed excellentiae vestrae ineffabili dilectione colendae, poscendo dilectissime fili, dirigimus, ut pro reverentia apostolorum principum, ad quos quasi refugium faciens, rogavit illa scriptis justitiam, et pro eo quod jure agnationis, sive majoris natu, vos a talibus illum decet coercere illicitis, super his per vestrum missum, aut epistolam, tam ex nostra sanctione jubendo, quam ex vestra parte rogando, seu legum auctoritate monendo, jam saepedicto regi mittere studeatis. Et si vos forte, una cum fratre vestro Ludovico glorioso rege conjuncti, eumdem nepotem vestrum quaeque pro causa sororis suae, ut credimus, fueritis allocuturi, quaesumus affatim, ut hujus crebro fatae viduae Helletrudis causam, tam de propriis quam de beneficiis per testamentum a jam dicto Lothario Augusto quondam concessis, nulla officiente ratione usque ad finem perducatis: ut cum, Deo favente, a priore naevo fuerit correctus, illius feminae causas restituat, et ut ne adjiciat iniquitatem super iniquitatem in regno suo, sed faciat justitiam suam abundanter. Quoniam quidem regum examina decet omnibus subvenire, praecipue viduis, quarum judex Christus est. Itaque hujus instar epistolae epistolam de hac causa nunc ceu vobis, haud secus Ludovico fratri vestro direximus. Dolemus oppido pro talibus, eminentissime rex, praedia Christi fidelium quoquomodo tollentibus, et Christi regis infidelibus beneficiali more donantibus. Interea rogamus ut quidquid perfectionis consulta super his vestra perfecerit excellentia, scriptis per singula apostolatui nostro non dedignetur vestra intimare regalis magnitudo. Excellentiam vestram nunc et semper bene valere optamus in Christo.

(Anno 867.) CXIII. PRIVILEGIUM PRO PARTHENONE VIZELIACENSI.[Apud Acherium, Spicilegii, tom. II.] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, religiosae et Deo dicatae, quae divino nutu divinaque providentia in monasterio fuerit constituta, quod a vobis Gerardo scilicet clarissimo filio nostro illustrissimo comite, et nobilissima filia Berta in nomine Domini nostri Jesu Christi, et veneratione beatissimae Virginis Mariae genitricis ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi, in loco vel agro qui dicitur Vizeliacus, in pago Avalensi in finibus Burgundiae, constructum est, opibusque ditatum, et omnibus quae post eam in eodem monasterio abbatissae regimen tenuerint in perpetuum: de quo monasterio cum omnibus jure ad se pertinentibus pro remedio et futura retributione animarum vestrarum hanc sanctam haeredem Romanam fecistis Ecclesiam, illudque per donationis paginam, beato Petro apostolorum principi contulistis.

Quando ea [ad] quae catholicorum virorum corda pontificum sunt monitis provocanda, ita ardenti desiderio, divina praeveniente clementia, succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, alacri et laeto sunt animo concedenda, quanto ea ipsa quae cupiunt si nollent facere, peti debuerant: proinde juxta vestram petitionem monasterio in honore Domini nostri Jesu Christi quod in parochia urbis Augustodunensis in loco et regno praenominato a vobis religiosa devotione fundatum est, hujusmodi privilegia praesenti nostrae apostolicae auctoritatis decreto indulgentes concedimus, confirmamus atque statuimus, ut nulli regum, nulli antistitum, nulli quacunque praedito dignitate, vel cuiquam alii de his quae eidem monasterio a vobis, vel a quibuslibet aliis de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae, occasionisve specie minuere, vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis pro suae avaritiae excusatione liceat quocunque modo concedere, sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a vobis quam ab eis quae in eodem loco in officio abbatissae vel conversatione religiosa successerint, seu qui pro animae suae remedio ibidem oblationes suas obtulerint, a praesenti tempore illibata et sine inquietudine volumus, et apostolica auctoritate praecipimus possideri, earum tantum usibus, pro quarum sustentatione ac gubernatione concessa sunt fuerintque, modis omnibus profutura, ea conditione ut nullus successorum nostrorum in sancta hac sede, cui auctore Domino deservimus, unquam vel usquam quiddam de eisdem rebus cuiquam beneficiare, commutare, aut sub censu concedere, vel retinere, per futura tempora patiatur. Sed censum tantummodo in testamento traditionis vestrae, quo ex eodem monasterio haeredem hanc sanctam fecistis matrem Ecclesiam, unam videlicet libram argenti annis singulis successores nostri accipientes, piae paternitatis suffragium eidem monasterio, et abbatissae, et monachis sub Regula sancti Patris Benedicti ibidem degentibus, sollicitudine pastorali vigilanter contra omnes infestantes impendere studeant. Item constituimus ut, obeunte abbatissa praedicti monasterii, non alia ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quam consensus monachorum secundum timorem Dei et institutionem Regulae beati Benedicti elegerit, et hujus apostolicae sedis pontifex praeviderit ordinandam, aut suggestione monacharum consenserit ordinatam.

Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus, ut locum avaritiae secludamus, nullum de sacerdotibus, nullum de regibus, vel quemcunque fidelium per se suppositamve personam de ordinatione ejusdem abbatissae, vel clericorum atque presbyterorum, vel de largitione chrismatis aut consecratione basilicae, aut de quacunque commoditate specialis aut temporalis obsequii, sive quibuscunque causis ad idem monasterium pertinentibus, audere in auro vel alia qualibet specie commodi vel exenii loco quidquam accipere, neque eamdem abbatissimam ordinationis suae causa quidquam dare praesumere; ne hac occasione ea quae a fidelibus pio loco offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur. Neque episcopus civitatis ipsius parochiae, nisi ab abbatissa ipsius monasterii invitatus, ibidem publicas missas agat, neque stationes in coenobio eodem indicat, ne ancillarum Dei quies quoquomodo populari conventu valeat perturbari, neque paratas, aut mansionaticos exinde praesumat exigere. Susceptionem autem fidelium, et religiosorum, ac religiosarum, atque beneficentiam quam jubet Apostolus cunctis exhibendam pro possibilitate loci et facultatum, non modo ibidem gratis fieri [non] denegamus, verum etiam suademus. Sed et modus in numero congregationis adeo conservetur, ut pluralitas penuriam, nec paucitas inhabitantium destitutionem loci inducere valeat. Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, cunctis post vos succedentibus, qui idem monasterium a vobis exstructum, et S. R. Ecclesiae traditum sub usufructuario retinetis, vel eis quorum interesse poterit, in perpetuum servanda decernimus.

Si quis vero sacerdotum, judicum, atque saecularium personarum hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisve sui dignitate, percussus apostolico anathemate, careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi vel ea quae ab illo sunt male ablata restituerit, vel praesumpta correxerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore Dei et Domini ac Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Scriptum per manum Sofronii, regionarii et scrinarii Romanae Ecclesiae, in mense Maio. Datum vero per manum Tiberii, primicerii sedis apostolicae.

(Anno 867.) CXIV. EPISTOLA AD LUDOVICUM II IMPERATOREM. Fragmentum.-- Ad pacem ineundam hortatur. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS LUDOVICO imperatori.

Christianae religioni nihil officit, imo proficit, si charitate magistra divino intuitu cum exteris quibusque pro remediis et securitate Christianorum placitum inieritis, cum constet non ob aliud id fieri nisi ut fera saevitia eorum quae in fideles unanimiter exardescit, aliquo modo refrenetur. Nam cum Salomonem cum alienigenis ad sanctam gloriam multiplicandam et ad templum Domino facilius construendum amicitiae foedera habuisse Dominica sciamus referente historia, quid mirum si pius imperator ad gloriam Dei et ad securitatem sanctae Ecclesiae, quae vere divinum est templum, cum exteris gentibus placitum confirmet; maxime cum piae memoriae Carolus, abavus vester, nonnisi ad remedium et solatium Christianorum qui in diversis locis inter eos tanquam grana inter paleas tundebantur, placitum cum eorum principe noscitur procul dubio perpetrasse?

(Anno 867.) CXV. AD CAROLUM [CAROLUM CALVUM] REGEM. Fragmentum.-- De Joanne Scoto, quod in quibusdam bene non senserit. [Apud Mansi, ibid. ] Relatum est apostolatui nostro quod opus beati Dionysii Areopagitae, quod de divinis nominibus, vel coelestibus ordinibus, Graeco descripsit eloquio, quidam vir Joannes, genere Scotus, nuper in Latinum transtulerit. Quod juxta morem nobis mitti et nostro debuit judicio approbari: praesertim cum idem Joannes, licet multae scientiae esse praedicetur, olim non sane sapere in quibusdam frequenti rumore diceretur. Itaque quod hactenus omissum est, vestra industria suppleat, et nobis praefatum opus sine ulla cunctatione mittat: quatenus dum a nostri apostolatus judicio fuerit approbatum, ab omnibus incunctanter nostra auctoritate acceptius habeatur.

(Anno 867.) CXVI. AD DONNUM EPISCOPUM. De quodam qui fratrem suum occiderat. [Ivo, X, 184.] NICOLAUS DONNO episcopo et CAROLO regi.

Quidam vestrae dioeceseos vir Hugo nomine venit, qui lacrymoso affatu nostro pontificio retulit qualiter fratricidium, antiquo hoste cogente, fecerat, et qualiter sub poenitentiae jugo pro tanto facinore a vestra fuerat constitutus beatitudine. Nos autem tantae adversitatis piaculum, et fraterni sanguinis audientes effusionem non paucas fundentes lacrymas contristati sumus. Tamen quia, ut aiebat, tantae maculae culpam lacrymarum fonte abluere fraterna jubente gratia malit, sancimus ut proprias possessiones quae ab eo pro hoc facto ablatae sunt, incunctanter recipiat, ne paupertatis inopia constrictus ad pejora deducatur. Nam et propria legitimaque uxor illius a qua separatus est, vestra sanctitas illi ut statim reddatur satagat, ne in fornicationis voraginem, quod noluimus, incidere videatur. In reliquis vero secundum poenitentiae modum quam illi instruxistis peragere maneat.

(Anno 867.) CXVII. AD EPISCOPOS IN REGNO LUDOVICI CONSTITUTOS. Monasterialibus disciplinis nullus subjiciatur invitus. [Gratian., Decr. II, c. 20, q. 3, c. 4.] Praesens clericus nomine suo Lambertus, una cum patre suo, nomine Attho, quondam videlicet comite, nunc autem clerico, ad limina apostolorum properans adiit praesentiam nostram, asserens qualiter idem pater ejus in laicali adhuc ordine in praediis propriis aedificasset duo monasteria, voluntatem gerens ut post decessum suum praesens ejus filius Lambertus in locum ejus succederet: quem infra teneram aetatem inter octavum et decimum annum constitutum memoratus pater proprio arbitrio absque regulari institutione extra omnem illius voluntatem cucullam induit. Igitur post quoddam ipsius temporis spatium, ut ipse dicit Salomon episcopus, cum quibusdam aliis absque patris oblatione, vel abbatis percepta benedictione, eumdem Lambertum monasticum habitum induere fecit, ut ferunt, invitum: et sub hac occasione, paterna seu materna haereditate a fratribus suis privatum esse, atque contra omnem, ut dictum est, voluntatem suam, quasi regularem illum monachum permanere volunt. Super qua re diligenti cura investigantes etiam sub abjuratione patrem ipsius, si verum diceret, interrogavimus: sed idem pater Attho respondit se talem habuisse et habere voluntatem, ut filius suus verus monachus fieret, et in locum ejus succederet. Sub testificatione autem jurejurando firmavit: quod quando primitus ei cucullam induit, idem Lambertus semper restitit, et nunquam se fieri monachum consensit: sed demum ab insequentibus monastico habitu violenter est indutus, asserens quod nunquam regulam aliquam promisit, neque ego pater ejus pallio altaris indutum illum obtuli, neque a quocunque sacerdote vel abbate, ut mos poscit, benedictione percepta regulae unquam se monachum subjectum futurum promisit. Super his omnibus etiam protestatus est praefatus clericus Attho quia si eo tempore tam durae observantiae monasticam intellexisset regulam, nunquam eumdem filium Lambertum coegissot portare cucullam. Quapropter consulte Psalmographi verba recolentes, quibus voluntarie se Deo sacrificare pronuntiat, et voluntaria oris sui beneplacita fieri in conspectu Dei obsecrat; praesentem, ut dictum est, clericum nomine Lambertum minime debere existimavimus sub tali violentia fieri monachum. Quod enim quis non eligit nec optat, profecto non diligit: quod autem non diligit, facile contemnit. Nullum quippe bonum, nisi voluntarium. Idcirco Dominus non ferendam in via virgam, per quam violentia ulli inferatur, praecepit. Quapropter consultius agetur si piis suasionibus contemptum mundi, et amorem Dei praedicando, quam violentiam inferendo, ad coelestem amorem illum accenderitis. Unde omnium vestrum charitati hanc nostri apostolatus mandare decrevimus epistolam, monentes atque praecipientes quatenus, si ita verum est ut isti dicunt, nullus episcopus, vel abbas seu monachorum reliquorum conventus monasticis illum regulis invitum subjacere compellat, neque ullo modo fratres ejus per hanc occasionem licentiam habeant paterna seu materna illum haereditate privare: sed usque dum divina inspiratione compunctus propria voluntate regulae se subdat, liceat eum a mundanis et laicalibus remotum vocationibus vel negotiis inter religiosos et ecclesiasticos viros in canonica degere vita. Non enim putamus, quod absit, canonicos religiosos a sanctorum monachorum vita et consortio conjunctos, quia unusquisque, secundum Apostolum, propriam mercedem accipiet secundum laborem suum.

(Anno 867.) CXVIII. AD ADONEM ARCHIEPISCOPUM VIENNENSEM. De sententiis atque interdictis sedis apostolicae, inter alia. [Mansi, ibid. ] I. Ut archiepiscopi canonicos conventus in provinciis sibi commissis cum timore Dei faciant; ubi omnes cum venerabilibus episcopis nobiliores provinciae conveniant; ibique integritatem fidei et canonicarum regularum observantiam audiant, et ad tenendum ne excusarri posint, subscribere doceantur. II. Ut metropolitani vigorem ecclesiasticum reverentius servent, et sive in vita, sive in doctrina singulari auctoritate praecellant; saeculares discursus et negotia vitent; zelo pietatis adversus mundialium hominum malitiam fortius et verius insurgant; principes regni adulando non decipiant, provinciarum suarum munere divino sibi commissarum in omnibus curam habeant. III. Ut suffraganei reverentiam et obedientiam condignam metropolitanis suis exhibeant; ad metropolitanam sedem obedientes occurrant; causas ecclesiasticas cum metropolitano suo fideliter pertractent, et ab ipso formam qualiter ipsi in ecclesia sua agant accipiant. IV. Ut archiepiscopi et episcopi plebes vel baptismales ecclesias in dioecesibus suis more antiquo constituant, et laici a talibus cavere doceantur; ad quos reliquarum ecclesiarum tituli pertineant; ut ibi conventus celebrior populorum fiat, et doctrina fidei ac Christianitatis in unum congregatis liberius praedicetur. V. Ut archiepiscopi cum coepiscopis suis auctoritate patrum nostrorum muniti procurent, ut sacris locis dignae personae praeferantur, et saecularium habitacula loca Deo dicata vel sacrata non fiant. Unde et nos pios principes ubi opportunum fuit monuimus, et propter honorem Christi charitatis suae, quod diebus illorum depravatum et destructum est, sollicitius et melius recorrigant. Ipsi quoque archiepiscopi et episcopi cupiditatem suam cohibeant, ut lacios postmodum ab illicita praesumptione liberius castigare valeant; neque sicut hactenus factum est ad scandalum et ruinam multorum aliena appetant, et locis ad jus suum et episcopatum non pertinentibus dominari non expostulent; sed contenti terminis suis: sicque potentialius laicorum avaritiam et incautelam reprimere poterunt. VI. De excommunicatis publice propter publicum crimen, ut per publicam poenitentiam recipiantur, et secundum modum facti canonica auctoritate singulis poenitentia prolongetur. VII. Ut non temere excommunicationes fiant ne auctoritas episcopalis vilescat, neque absolutiones inordinate, nisi satisfactio ordinabiliter regulis patrum consentiens praecedat. VIII. (25, q. 2. Si quis d.) Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones, vel decreta pro catholica fide, pro ecclesiastica disciplina, pro correctione fidelium, et pro emendatione sceleratorum, vel interdictione imminentium, vel futurorum malorum a sedis apostolicae praesule salubriter promulgata contempserit; anathema sit. ( Hoc vero postremum decretum desumptum est ex capitulo quinto concilii Romani sub eodem pontifice Nicolao anno 863 celebrati. ) (Anno 867.) CXIX. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. Poenitentia injuncta illi qui monachum presbyterum occiderat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro HINCMARO archiepiscopo.

Quibus gemitibus, quantisque lacrymis filiorum discrimina paternus affectus condolere soleat, verum etiam oporteat, vestram satis novimus experiri prudentiam. Quapropter infulatum vestri ardoris, ecclesiastico lacte nutriti, et ad solidos praedicationis profectus perducti, volumus nosse quod iste Eriath ad apostolorum limina confugerit, indulgentiam postulando super ea quam incurrit homicidii noxam. Ferebat se utique quemdam presbyterum atque monachum nihil eum morte dignum occidisse: unde et humiliter ostendebat se poenitentiae velle colla submittere. Ideoque nos ei injunximus, ut duodecim annorum meta terminum poenitentiae sibi injunctae includeret. Quorum tribus prioribus, ante fores ecclesiae lugendo, singultus edendo, misericordiam a Domino consequi festinare procuret. Quarto deinde, atque quinto, inter auditores omnipotentem exorare studeat, absque corporis et sanguinis Domini susceptione. Residuis praeterea septem annorum curriculis, communionem Dominici sacramenti suscipere liceat celeberrimis festivitatum diebus, oblationes quidem nullatenus offerendo. Verumtamen omnibus praedictis temporibus, excepto festivitatum diebus, et resurrectione Dominica, continue quadragesimali more usque ad vesperam jejunus perseveret. Et si alicubi opportunus habuerit iter, nullo vehiculo deducatur, sed pedestri itinere utatur. Usque ad mortem denique poenitentiae ejus quantitas extendi debuerat: sed devotionem ejus fidei considerantes, sive quia ad suffragia apostolorum festinaverit, humanius cum illo peregimus. Interea hortamur vos, ut reverentissimo Hilmerado episcopo, suffraganeo vestro, praecipiatis quatenus permittat monachos monasterii sui sub monastico habitu quiete degere, et poenitentiae fructus exercere. Hos itaque apostolatus nostri apices suscipientes, ita spiritali oculo vitam futuram poenitentiae ipsius discutite, et catholica pietate manu discretionis quae oportuerit perpendentes, sic cum illo peragitis, quatenus et canonica auctoritas observetur, et ovis Dominica raptoris vulnere sauciata nullo neglectu perdatur, sed examine divini judicii ad dexteram Christi remuneranda inveniatur. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere.

(Anno 867.) CXX. AD HINCMARUM RHEMENSEM ARCHIEPISCOPUM. Accusator et accusatus simul debent adesse. [Grat., II, 3, q. 9, c. 21] Necesse est secundum sacrarum Scripturarum documenta, ac secundum justitiae tramitem, et accusatum et accusatorem simul adesse, et unam partem, quantacunque et qualicunque praedita sit auctoritate, sic prorsus audiri, ut alteri parti nullum praejudicium irrogetur.