13 | 15 |
14
[recensere](Anno 867.) CXXXI. AD EUMDEM. Fragmentum.-- De poenitentia parricidarum et incestuosorum. [Ivo, X, 185.] NICOLAUS SOLOMONI Constantiensi episcopo.
Constat parricidas, fratricidas, et incestuosos de quibus consulis utrum possint conjugio copulari, poenitentiam agere, et ideo non posse carnali copulae jungi. Quos oportet in castitate omnibus vitae suae permanere, mentis et corporis, servat duntaxat propter misericordiam etiam circa hos beati papae Leonis vicesima quarta Decretalium regula.
(Anno 867.) CXXXII. AD SOLANITANUM vel SOLEMONIUM EPISCOPUM. Fragmentum.--[Ivo, I, 136.] NICOLAUS SOLEMONIO episcopo.
Nosse desideras utrum mulier quae viri filium ex alia filia genitum de sacro fonte levaverit, postmodum possit cum eodem viro copulari? Quos ideo jungi posse decernimus, quia secundum sacros canones nisi amborum consensu nullius religionis obtentu debet conjux dimittere conjugem. Pertinet autem ad ingens uxoris exitium, quae habens odio virum vel infirmitatem ejus non considerans, quasi causa pietatis operatur impietatem: maxime cum praecipiat Apostolus: Nolite, inquiens, fraudare invicem, nise ex consensu ad tempus ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas, propter incontinentiam vestram (I Cor. VII). Ergo si non ex consensu utriusque conjugis hoc esse factum probatur, non fraudentur invicem, sed revertantur in idipsum: praesertim cum dicat Apostolus: Uxor sui corporis potestatem non habet, sed vir; sic vir potestatem non habet sui corporis, sed mulier (ibid.).
(Anno 867.) CXXXIII. AD RODULFUM ARGENTINENSEM EPISCOPUM. Fragmentum.-- De quodam matricida poenitente. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo RODULFO episcopo sanctae Argentinensis Ecclesiae.
Dum de universis mundi partibus credentium agmina principis apostolorum liminibus properant, quidam vir nomine Thothar venit, vestrae beatitudinis epistolam gerens, quam nostro contulit praesulatui, cujus paginam perlegentes matricidam illum esse cognovimus. Quo facto multis fletibus lacrymisque profusis valde doluimus, idcirco praecipimus, et Patrum almorum censuris statuimus, ut sub poenitentiae jugo permaneat; ita ut per unum annum ecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilicae stans orans, ac deprecans Deum perseveret, qualiter tanto eripiatur piaculo. Completo vero anni circulo, introeundi in ecclesiam licentiam habeat, tamen inter audientes stet, et nondum communicet. Completis autem trium annorum curriculis sacrae communionis illi gratia concedatur. Oblationes vero non offerat, nisi postquam aliorum septem annorum curricula expleantur. In his autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet, nec vinum bibere praesumat, exceptis festis diebus atque Dominicis, et a Pascha usque ad Pentecosten; et quocunque ire voluerit nullo vehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur. Arma non sumat nisi contra paganos. Jejunet autem tres dies per hebdomadam usque ad vesperam. A propria ac legitima quidem conjuge non separetur, ne in fornicationis voraginem corruat, quod ne fiat optamus. Si autem ante trium annorum cursum finis vitae illius appropinquaverit, corporis Domini nostri Jesu Christi particeps fiat; sin autem, ut supra statuimus, efficiatur. Tamen si illius conversationem et fontem lacrymarum in omnibus videritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare, humanius circa eum vestra sollicitudo pervigil appareat, mitisque omnibus demonstretur. Optamus vos in Christo bene valere.
(Anno 867.) CXXXIV. AD GUIFREDUM MORINENSEM EPISCOPUM. Fragmentum.-- De clerico qui paganum occiderit. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS GUIFREDO, Morinensis Ecclesiae episcopo.
Clericum qui paganum occiderit non oportet ad gradum majorem provehi, qui carere debet etiam acquisito. Homicida enim est. Nam cum discreti sint milites saeculi a militibus Ecclesiae, non convenit militem Ecclesiae saeculo militare, per quod ad effusionem sanguinis necesse sit pervenire. Denique sicut turpe ac perniciosum est laicum missas facere, sacramenta corporis et sanguinis Christi conficere, ita ridiculum est et inconveniens clericum arma sustollere et ad bella procedere, cum Paulus egregius praedicator dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4); ac sic liquido versa vice, nemo militans mundo implicat se negotiis spiritualibus.
(Anno 867.) CXXXV. AD ELECTUM ET CLERUM NONENSIS ECCLESIAE. Fragmentum.-- Sine nutu sedis apostolicae ecclesia non debet institui. [Gratian. D. III, d. 1, c. 8.] Ecclesia, id est catholicorum collectio quomodo sine apostolicae sedis instituetur nutu, quando juxta sacra decreta nec ipsa debet absque praeceptione papae basilica noviter construi, quae ipsam catholicorum intra semet amplecti catervam dignoscitur.
(Anno 867.) CXXXVI. AD RIVOLADRUM EPISCOPUM. De poenitentia imposita Wimaro, qui tres filios suos peremerat. [Apud Mansi, Conc. tom. XV.] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo RIVOLADRO episcopo.
Dominici gregis curam coelesti dogmate plenam ita convenit episcopis observare, quatenus pro suscepti ovilis neglectu aliquod periculum non incurrant. Undique etenim venientes admodum plurimi suorum facinorum proditores, quantum dolorem inferant pectori nostro, plus singultu reminiscimur, quam calamo scribi queat. Inter quos videlicet istum Wimarum ad apostolorum limina festinasse cognoscite, et poenitentiae modum pro perpetrato trium filiorum suorum homicidio sibi impositum manifestasse. Quorum quaedam temperavimus, eo quod suffragia apostolorum principis nutritoris nostri postulare devote festinavit. Nam eumdem ad beati archangeli oraculum ire volentem instantia temporis revocavit: atque constitutionis sibi impositae modum continentem epistolam vestrae sanctitati deferendam apostolica sollicitudo transmisit. In ea igitur, hoc est in ista, ita statutum est, ut trienno ante fores ecclesiae pro peccatis suis oraturus consistat, et deinde inter auditores permaneat quadriennio: ut septem annorum curricula absque communione Dominici corporis et sanguinis ducat, ita quidem ut omnibus diebus vitae suae carnem non manducet; et in isto septennio vinum non sumat, nisi diebus Dominicis et festivitatum: abinde quinquennio, tribus diebus per septimanam a vino abstineat, ut duodecim annis quantitas poenitentiae extendatur. Liceat itaque illi uxorem propriam non deserere, ne forte incidat in adulterium, et pro occasione unius delicti praecipitetur fragilitate carnis in pejus. Concessimus enim ei calceatum ad vos pervenire, ac deinde triennio discalceatum ire debere, et vestimentis secundum qualitatem temporis et aeris temperiem indui, atque lacte perfrui. Caeterum vero ita actus ipsius discernentes, per omnia considerate, atque disponite, quatenus et evangelica misericordia in illo cognoscatur. Attamen permittimus eum caseum sumere, atque possessionem suam habere, et post septimum annum usque ad diem mortis perseveret in jam dicta poenitentia, atque arma, nisi contra paganos, non ferat. Optamus sanctitatem vestram in Christo bene valere.
(Anno 867.) CXXXVII. AD JEREMIAM EPISCOPUM. Fragmentum.-- Quam nefarium sit consanguineis copulari. [Ivo, IX, 12.] NICOLAUS JEREMIAE episcopo.
Qui consanguinatis copulas diligunt, summopere se cavere oportet, ne in laqueum diaboli cadant, quamque sit nefarium sanctimoniales, quae mundi contempto conjugio Christo se devoverunt, aut consobrinam vel de propria consanguinitate uxores ducere, omnibus in recta fide Christi permanentibus patet.
(Anno 867.) CXXXVIII. AD OSBALDUM CHOREPISCOPUM QUADRANTINUM. Fragmentum.-- Qui defendendo se paganum occiderit, sacerdotali careat officio. [Grat. I, 50, 6.] De his clericis pro quibus consuluisti, scilicet qui se defendendo paganum occiderunt, si postea per poenitentiam emendati possint ad gradum pristinum redire, aut ad altiorem conscendere: scito nos nullam occasionem dare, nec ullam tribuere eis licentiam quemlibet hominem quolibet modo occidendi. Verum si contigerit, ut clericus sacerdotalis ordinis saltem paganum occiderit, multum sibi consulit, si ab officio sacerdotali recesserit: satiusque est, illi in hac vita Domino sub inferiori habitu irreprehensibiliter famulari, quam alte indebite appetendo damnabiliter in profundum demergi.
(Anno 867.) CXXXIX. AD EUMDEM OSBALDUM. De poena presbyteri qui diaconum percusserit. [Ivo, X, 24.] NICOLAUS OSBALDO episcopo Quadrantino.
Studeat sanctitas tua persuadere episcopo tuo sibi canonicum sociare numerum collegarum, id est sex ex vicinis provinciis fratres et coepiscopos tuos: quibus tecum junctis, et decernentibus diligenter investigare, et omni annisu scrutari procurate, quatenus invenire valeatis utrum percussione jam nominati presbyteri, an cervicis fractione idem diaconus, ut fertur exstinctus est. Et si quidem a saepefato presbytero non ad mortem percussus est, sed ex equo cadens cervice fracta interiit, secundum arbitrium vestrum pro percussione incaute agenti presbytero poenitentiam competentem indicite: et aliquanto tempore a missarum solemniis suspendatur, denuo ad sacerdotale posthaec rediturus officium. Quod si veraciter qualicunque percussione istius presbyteri ille mortuus est diaconus, nulla hunc ratione ministrare sacerdotis more decernimus, quoniam etsi voluntatem occidendi non habuit, furor tamen et indignatio ex quibus motio illa mortifera prodiit, in omnibus, sed praecipue in Dei ministris multipliciter inhibentur, atque ubique damnantur. Verum si presbyter adeo vestro studio noxius forte claruerit, praecipimus ut tale beneficium sibi ecclesiae suae concedatur, quo et ipse et sui sufficienter possint habere suae sustentationis solatium.
(Anno 867.) CXL. EX DECRETIS NICOLAI PAPAE.[Apud Mansi, ibid. ] Si quis fornicatus fuerit cum duabus sororibus, vel cum noverca sua, hoc est cum relicta patris sui, vel cum amita, seu cum matertera sua, vel cum filia patrui sui, sive avunculi, vel cum filia amitae suae, materterae suae, aut cum filia filiae, vel filii sui; sive etiam cum ava, sive etiam cum proava sua, aut cum filia fratris, sive sororis suae, sive cum uxore fratris aut filii sui. Similiter si quae mulier per supradictos consanguinitatis gradus se fornicari permiserit, unusquisque eorum singillatim per se XVI [annos] in hunc modum poeniteat. In primis quidem toto illo anno inclusus maneat ad ingressus domus Dei, et eodem anno, exceptis Dominicis diebus et festis, solummodo pane, aqua, et sale utatur.
Secundo anno ingrediantur quidem domum Domini, sed carnibus et vino aut sicera minime utantur, in [ Del. in et Suppl. exceptis, ut infra ] festis et Dominicis diebus; postea vero aliis duobus sequentibus annis per totum anni circulum quando carne vescint, ab omni potu quo inebriari potest, se contineant; et si potum biberint, minime carne vescant, Infra hebdomadam scilicet tertiae feriae, et quintae, et Sabbato; aliae autem feriae sint purae, id est secunda et quarta et sexta.
Dominici vero dies sint absoluti. Deinde usque ad finem decimi anni tres legitimas ferias per tres Quadragesimas in anno legitime custodiat, sextam vero feriam, quandiu vixerit, in pane, et aqua observet. Arma non ferat nisi contra paganos. Osculum nulli praebeat. Sacrificium nisi pro viatico minime sumat, et si sine uxore esse [ f., contingerit] nunquam conjugio copuletur.
Si vero conjugatus est, post quinque annorum poenitentiam non penitus privetur conjugio. Qui autem in aliis gradibus usque ad septimam lineam incestum perpetraverit, decem annis, sicut supra dictum est, poeniteat.
Sane sacerdoti considerandum est si semel peccavit, aut quanto tempore quis in vitio perduravit, aut si casu, aut si non sponte, aut nesciente incestum perpetravit, et considerata qualitate, sive quantitate peccati provida mente lapso poenitentiam injungat.
Si quis fornicatus fuerit cum matre sua, aut cum sorore sua, sive cum filia sua, in primis septem annos in solo pane et aqua vivat, sicut supra dictum est, exceptis Dominicis et festis diebus, et in eisdem septem annis domum Domini minime ingrediatur; dein usque ad expletionem vigesimi primi anni tres legitimas ferias observet in pane et aqua; postea vero omnibus diebus vitae suae sextam feriam in pane, et aqua custodiat, et si sine uxore est, nunquam aliquando copuletur. Quod si uxorem habet post septimum annum uxori reddatur. De armis vero, et pace et sacri corporis perceptione, sicut supra dictum est, fiat.
Si cum amita vel matertera, si consobrinus cum consobrina, secundum antiquam diffinitionem in duodecim annis poeniteat excommunicatus humanius diffiniere, decem si cum agnata, vel cognata a tertia usque ad septimam propinquitatem secundum antiquam et humanam diffinitionem; si tertia fuerit duodecim annis poeniteat, si quarta decem, si quinta octo, si sexta septem, si septima quinque; si socer cum nuru, si gener cum socru, si vitricus cum privigna; si privignus cum noverca; si cognatus cum cognata, quae est uxor germani sui, aut germana uxoris suae secundum antiquam et humaniorem diffinitionem decem annis poeniteat; si secunda uxoris suae septem annis poeniteat; si tertia septem; si quarta sex; si pater et filius, aut duo fratres cum una muliere, aut cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum duabus commatribus secunduma antiquam et humaniorem diffinitionem octo annis poeniteat; si cum sacrata virgine, vel cum sanctimoniali, sive cum uxore alterius; si compater cum commatre, vel frater cum sorore in Christo secundum antiquam diffinitionem decem annis poeniteat, Tolet. I, cap. 16, humana diffinitione septem; cum devota quae est veste mutata; si cum electa vidua, vel desponsata alterius; si cum presbytera, vel diacona; si cum vidua vel pagana secundum antiquam diffinitionem decem annis poeniteat; humana diffinitione septem; si cum vidua aequali, vel publica meretrice, aut ancilla alterius secundum antiquam et humanam diffinitionem annis quinque poeniteat; si cum laica virgine, quam nec quoniam accipit uxorem secundum antiquam et humanam diffinitionem quatuor annis poeniteat. His autem feminis cum quibus omnibus suprascriptis personis incestis et nefandis commixtionibus commisceretur, similiter ut ordo est mulierum, ita poeniteat. Sic tantum et is qui hoc malum consenserit; alioquin sic ut fuerit modus culpae, ita a prudentissimo sacerdote judicentur. Praeterea si, quod absit, de ordine clericorum forte ex his omnibus personis quae supra commemoratae sunt in aliqua ruerit, quae incestae dicuntur, notandum quod unumquemque laicus quinque annis judicatur; subdiaconus septem, diaconus et monachus decem; presbyter quatuordecim; episcopus decem et octo, et his similia quae sequuntur.