Jump to content

Epistolae et decreta (Nicolaus I)/4

Checked
E Wikisource
XXXI-XL
saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum
 3 5 

(Anno 863.) XXXI. EPISTOLA NICOLAI AD CAROLUM CALVUM.[Apud Dublet., Hist. de Saint-Denis, pag. 456.] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, excellentissimo CAROLO regi Franciae.

Supernae miserationis respectu ad hoc regiminis curam suscepimus, ut pie precantium votis faveamus, et ad stabiliendam sanctorum firmitatem, in quibus laus divina die noctuque per universam Dei Ecclesiam per orbem diffusam Deo persolvitur, aurem accommodemus. Pro hoc enim praemium piissimum apud misericordem Dominum recipere credimus, si venerabilia loca opportune ordinata, et ad meliorem statum perducta, nostris fuerint privilegiis roborata. Igitur, quia litteris tuae celsitudinis, fili charissime, nobis innotuisti de monasterio sancti Christi martyris Dionysii, speciali, ut scripsisti, patroni tui, quondam a Ludovico filio Dagoberti regis Franciae, de potestate sedis Parisiacae episcopi, cum consilio pontificum ejusdem patriae quod fuerit ereptum, et abhinc sub regimine regum, vel clarissimorum abbatum semper dispositum, a nobis postulasti ut privilegium episcoporum de eodem monasterio factum nostro privilegio, imo magis apostolorum principis, roboraremus auctoritate, quod licentissime secundum tuam benevolentiam petitionem fulcimus: auctoritate siquidem beati Petri apostolorum principis qui potestatem ligandi atque solvendi a Domino accepit (Matth. XVI), cujusque nos vicarii existimus, stabilimus ut ipse sanctus locus sicut regum praeceptis, et privilegiis apostolicis est fultus, per omnia tempora, sine repetitione cujuscunque episcopi Parisiacae sedis, aut alicujus judiciariae potestatis, vel cujuscunque praepotentis hominis, semper sicut praeoptat et expetit benevolentia tua, ratus futuro tempore permaneat, quatenus abbas et fratres ejusdem loci venerabiles, pro statu regni vestri et ablutione scelerum vestrorum, et filiorum vestrorum, Deo grates et vota solvere delectat. Si quis autem magna parvaque persona temerario ausu causa cupiditatis vel potestatis hoc nostrum decretum violare praesumpserit, si non resipuerit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei penitus alienum, et cum Juda traditore, vel cum omnibus impiis, aeterni incendii poenis damnatum; causa vero infractionis nostri privilegii ad posteros nostros perveniat. Observator autem hujus firmitatis gratiam et misericordiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino Deo consequi mereatur.

Scriptum per manus Sophronii notarii ac scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Aprili, indictione undecima. Bene valete. Data quarto Kalendas Maias per manum Tiberii primicerii sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo perpetuo Augusto Ludovico a Deo coronato, magno, pacifico imperatore, anno 14 regni ejus.

(Anno 863.) XXXII. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. Confirmatio synodi Suessionensis anni 853, cum privilegio Hincmari archiepiscopi et Ecclesiae Rhemensis. [Apud Mansi., Conc. tom. XV.] NICOLAUS, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo confratri nostro HINCMARO Rhemorum archiepiscopo.

Pastoralis sollicitudinis cura constringimur, et loci sublimitate, qua nos superna providentia totius domus suae generalitati praeposuit, provocamur, ut apostolatus nostri apex in ea tanquam lapis positus angularis, ad imitationem ipsius, fidelibus quidem et humilibus tutissimum et firmissimum refugium, quo cuncti frangantur tumentes hostium fluctus, exhibeat; his autem qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt, sit lapis offensionis, et petra scandali. Proinde, quia dilectio tua, sequens instituta majorum, ea quae possunt aliquam recipere quaestionem, ad nos, quasi ad caput et apicem episcopatus, referre episcopaliter [specialiter] studuit, (quod nos libenter accepimus, quia hinc dilectionem tuam memorem canonum comprobamus) synodum illam, quae a te et caeteris venerabilibus archiepiscopis atque episcopis in urbe Suessionum [Suessorum] anno Incarnationis dominicae 863, indictione prima, V Kalendas Maii fuerat celebrata, et a decessore nostro beatae memoriae Benedicto papa est confirmata, sicut idem sanctae recordationis pontifex illam confirmavit, ita et nos eam confirmatam, et irrefragabilem, perpetuoque mansuram apostolica auctoritate decernimus, salvo tamen Romanae sedis in omnibus jussu atque judicio. Praeterea quidem et sancimus, ne quilibet ex Rhemorum Durocortorum provincia regionis Belgicae regulariter subjectus Ecclesiae, te contempto, vel posthabita coepiscoporum ipsius dioeceseos provinciali synodo, impune audeat, seu valeat aliena expetere aut exspectare judicia, aut alienas contra canones ordinationes suscipere, vel ad alias provincias irregulariter convolare; sed ita ut Nicaenorum et caeterorum conciliorum canonicis definitionibus est promulgatum, et beatorum Siricii, Innocentii, Zosimi, Coelestini, Bonifacii, Leonis, Hilarii, Gelasii, Gregorii, ac caeterorum Romanae sedis pontificum constitutionibus est decretum, salvo in omnibus jure apostolicae sedis, velut ab ipso Christo et sacris est cautum canonibus, cuncti sive in praelatione, sive in subditione [subjectione] debita, ordinem ab ecclesiasticis regulis traditum observantes, metropolitanae tuae auctoritati, honeste tamen et canonice praecipienti, obediant, et studiosius obtemperare procurent. Et hoc promulgamus, atque apostolica auctoritate statuimus, ut te, quem primatem ipsius provinciae sanctae memoriae praesules praedecessores nostri, Leo scilicet in largitione usus pallii, et Benedictus privilegio suae corroborationis, ut et antecessores eorum tuos praedecessores, canonica auctoritate et antiqua consuetudine, pro metropolis Ecclesiae [Rhemensis] genio confirmaverunt, et nos primatu beati Petri Dei voce percepto pariter confirmamus. Nullius unquam infestatio contra canonica apostolicaque decreta sive judicia opprimat, aut ab Ecclesia tibi commissa virtute vel facultate nudare, aut ante audientiam Romani pontificis, quia nec regulae hoc permittunt ecclesiasticae, judicare te vel condemnare praesumat. Quod etsi temerarius quisquam forte praesumpserit, nullius excommunicationis, vel obligationis, seu condemnationis sententia sine decreto Romani pontificis tenearis astrictus. Sed si a quocunque vel undecunque fueris compellatus ut debeas judicari, apostolici papae judicio te reservari, nostra, imo beati Petri apostoli auctoritate decernimus; nec alterius cujuscunque juri, vel judicio te subjici, excepta potestate sedis Romani pontificis, nec ad alterius primatis provinciae synodum, nisi ex communi placito, posse convocari mandamus. Ita tamen, si in nullo negotio, apostolicae Romanae sedis jussionibus inventus fueris inobediens. Et hoc constituimus, ne quilibet ex provincia metropoli tuae tibique subjecta, jus secundum ecclesiasticas constitutiones primatui Ecclesiae tuae et tibi debitum, et secundum sacros canones, et decreta Romanorum pontificum, ex antiqua consuetudine traditum ac constitutum, quoquomodo per contemptum convellere, aut provinciam dividere, aut tibi, vel Ecclesiae tuae, quamcunque violentiam contra eadem canonica constituta, et decreta Romanorum pontificum, pertinaciter inferre praesumat. Quae omnia suprascripta violari a quoquam, cum anathematis interpositione, beati apostolorum principis auctoritate, et nostra apostolica sententia prohibemus. Eo duntaxat tenore et conditione haec per hujus praecepti decretique paginam tibi omnibus vitae tuae diebus habenda concedimus, ad tuaeque securitatis quietudinem ac decorem valere disponimus: si tam in praesenti, quam semper, dum tamen in hac vita superstes exstiteris, in nullo ab apostolicae sedis praeceptionibus quoquomodo discrepaveris. Quod si a sanctae Romanae Ecclesiae constitutis, vel ab ejus praesulum jussionibus, quolibet tempore inventus fueris segregatus, eorumque sive per epistolam, sive per verba, mandatis obedire neglexeris, hujus privilegii atque praecepti tenor nullius momenti penitus judicetur, et cuncta quae in eo continentur, irrita in perpetuum atque inania prorsus existant. Si quis autem temerario ausu, magna parvave persona, contra hoc nostrum apostolicum decretum agere praesumpserit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum, et a regno Dei alienum, et cum omnibus impiis aeterni incendii supplicio condemnatum. At vero qui observator exstiterit praecepti hujus, gratiam atque misericordiam, vitamque aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manum Zachariae notarii regionarii, et scrinarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Aprili, indictione XI. Bene vale. Data IV Kalendas Maii, per manus Tiberii primicerii sanctae sedis apostolicae, imperante piissimo domino imperatore Augusto Ludovico, a Deo coronato, magno, pacifico, imperii anno XIV, indictione XI.

(Anno 863.) XXXIII. AD EUMDEM. De Rothado iterum praecipit ut Romam mittatur juxta litteras ad synodum rescriptas, et de privilegiis, quae Hincmarus Ecclesiae suae confirmari postulabat, differt assensum. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, HINCMARO archiepiscopo.

Beatitudinis tuae lectis apicibus, quia fraternitatem tuam circa sanctam Romanam sedem, cui auctore altithrono praesumus, ergaque nostrum pontificium, in eadem qua solita erat [edit. Rom., persistere] devotione repiremus, laetitia multa repleti, debita omnipotenti Domino gratiarum officia persolvimus, sanctitatemque vestram ad sedem apostolicam, de his quae sibi visa sunt referentem, ac pro Ecclesiae sibi commissae necessitatibus, atque utilitatibus, apostolatum nostrum postulantem laudavimus; et nihil esse quod fraternitati tuae denegare oporteret penitus judicantes, ut annueremus petitis confestim corde concepimus, menteque deliberavimus. Cumque lectis monumentis gestorum, quibus cum caeteris coepiscopis tuis visa est tua quoque venerabilitas subscripsisse, invenimus sanctissimum fratrem Rothadum apostolicam appellantem sedem, vobis judicantibus, gradu episcopatus dejectum valde doluimus; et cordis nostri gaudium, quod fratris et coepiscopi nostri Odonis adventus fecerat, cognito a veneratione tua contra spem hujusmodi commisso moeror continuus pepulit. Praesertim cum tanta fuerit apud sedis apostolicae praesules circa reverentiam tuam ex longo jam tempore confidentia, ut ibi praesentia tuae dilectionis existeret, nunquam appellantem aliquem apostolicam sedem, quodvis sustinere detrimentum credere aliquo modo quivissemus, etiamsi de hujusmodi re in sacris canonibus quid observandum esset nihil prorsus inveniretur. Praecipue cum tantae sapientiae te virum esse non nesciremus, tantaeque familiaritatis fiduciam apud dilectum filium nostrum regem Carolum comperissemus tuam habere sanctimoniam, ut si qua in illis partibus mala in Ecclesia Domini pullularent, per tuae sollicitudinis industriam resecare radicitus, meditaremur. Debuerat certe beatitudo tua, cum Rothadum toties examinaveras, scribens sancti Petri memoriam honorare, ejusque judicium, etiamsi nunquam appellasset idem Rothadus, modis omnibus praestolari. Et si id agere noluisses, saltem post appellationem, cathedrae ipsius, qui videbatur ejectus, alterum non ordinasses, priusquam ejus causa juxta sacros canones in nostro judicio fuisse terminata. Verum de Rothado, viro venerabili, secundum indultam nobis a sanctis regulis potestatem, quae praecipiunt id observandum, quod nostro qualicunque consilio visum exstiterit, in epistola nostra, quam ad communes fratres et coepiscopos nostros in regno gloriosi regis Caroli charissimi filii nostri constitutos transmisimus, inter quos et tua connumerata sanctitas cernitur, decretum atque definitum a nobis esse dignoscitur. Ad quam fraternitas tua recurrens, quid de te censuerimus facile cognoscere poterit. Cui definitioni nostrae bene facies attendendo, ne si diutius contra interdicta praesumpserit, canonicis legibus augustetur. Privilegia praeterea ab apostolica sede vestrae Ecclesiae confirmanda deposcitis, qui tamen nostra privilegia quantum in vobis est, infirmare satagitis. Portum salutiferum sanctam Romanam Ecclesiam appellatis, qui tamen in eo ne aliqui salventur, quantum potestis, satagere procuratis. Quomodo, rogo, privilegia tua stare poterunt, si ita privilegia illa cassentur, per quae tua privilegia initium sumpsisse noscuntur? aut cujus momenti erunt tua, si pro nihilo nostra pendantur? si namque sal infatuatum fuerit, in quo salietur? (Matth. V.) Verumtamen sanctitati ac dilectioni tuae injungimus atque praecipimus, ut lecta sanctionis nostrae pagina, quam per Odonem communem fratrem et coepiscopum beatitudini tuae, atque caeteris comministris tuis direximus, quae de saepe nominato Rothado decrevimus, una cum eis studeas consummatione perficere: quatenus et charitati nostrae et amicitiae atque gratiae particeps semper inveniaris, et ad amputanda noxia hostium sanctae Dei Ecclesiae germina, atque ad salubria serenda sanctitatem tuam consociam, de caetero familiariter habeamus: sicque demum tanto studeamus, etiam non postulati, contra omnes malevolos tuos, tuaeque Ecclesiae adversarios, tibi privilegia promulgando, et arctius inhaerendo, fortiter expugnare, quanto senserimus fraternitatem tuam contra beati Petri apostolorum principis, ejusque sedis privilegia nullo argumento, nulla prorsus adinventione anhelare; sed in eorum veneratione, et defensione, atque excusatione, totis viribus, tota intentione velle persistere. De reliquo, frater charissime, hortamur ut dilectissimum filium nostrum Carolum, excellentissimum regem, ad divina praecepta semper erudias, semper accendas, et ut in ea qua coepit devotione, atque dilectione erga sanctam Romanam Ecclesiam, apostolicamque sedem permaneat, studio curioso decertes, solertiaque prudenti semper invigiles. Caetera vero, quae hujus paginae tenoris inserta non sunt, communis frater et coepiscopus Odo qui de tuae sanctitatis virtutibus nostrum animum plurimum exhilaravit, viva voce poterit enarrare. Sane postremo ad memoriam tuam reducere volumus, nos ecce jam secundo, ut virum venerabilem Rothadum apostolicae sedi destinasses, sanctitati tuae misisse. Quod providendum est, si tertio dilectioni tuae dirigere pro hoc ipso coacti fuerimus, ne in contemptorem sacrorum canonum diffinitivam ac peremptoriam, quod non optamus, sententiam proferamus. Dextera te supernae majestatis protegat semper, et ab omnibus adversitatibus illaesum custodire dignetur.

(Anno 863.) XXXIV. AD EUMDEM. Ut Rothadum episcopum Suessionensem dejectum sedi suae intra dies triginta restituat, aut Romam cum eodem ad causam dicendum veniat. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo fratri nostro HINCMARO Rhemorum archiepiscopo.

Sanctitatem vestram, quam semper in virtutum exercitiis conversantem comperimus, et in doctrinis ecclesiasticis proficientem, fama crebrescente didicimus, aliter apostolicam reverentiam prae oculis habere sperabamus, quam frequens dictat opinio. Denique fidelium multorum exinde dolentium auditu veraci cognovimus, quod Rothadus frater et coepiscopus noster Ecclesiae Suessionicae pro quodam presbytero qui pro facti sui qualitate honoris proprii ante triennium fuerat privatus officio, a vestra sanctitate fuit impetitus, et adhuc, quod nefas est, sedem apostolicam appellans, juxta quod sibi a patribus constat esse permissum, episcopatus etiam absens exspoliatus honore, et in exsilium deportatus, hactenus in monasterio retrusus existat. Unde gemimus, valdeque dolemus. Nam cum debuerat honoribus pro sua senectute multiplicibus ampliari, et pro tot laboribus et obsequiis in Ecclesia Dei, pariter et principibus mundi, fideliter ac utiliter impensis, majori dignitate frui, et jam tandem sine cujusquam impulsione quietus existere: nunc e contra dehonestatus, et ad injuriam beati Petri apostolorum principis, cujus sedem appellaverat, fame, et siti ac innumeris maceratus miseriis, ac depositus pariter et abjectus existit. Unde valde miramur, ac vehementissime obstupescimus, quomodo luminum vestrorum serenitatem tam repentina potuerit obtenebrare caligo, adeo ut privilegia apostolicae sedis, quae intemerata a tota Christi servantur Ecclesia, contemplari despexeritis, atque ipsos paternos canones nescimus qua auctoritate disruperitis. Quod omnino inultum manere non patiemur, ut qui prohibita praesumpsit, minime quae sit censura canonica experiatur. Ita ut omnibus manifestum faciamus, quod nullum fratres nostros aliquo modo patiamur sui sustinere dispendium, neque sanctorum Patrum statuta vilescere permittamus. Verum interim Dei summi sanctorumque apostolorum principum Petri et Pauli, et nostra per eos auctoritate, fraternitati vestrae injungimus, ut si nostrae charitatis et communionis, sicut hactenus voluistis videri participes, jam dictum fratrem nostrum Rothadum episcopio pariter et pristino honoris sui officio restituatis: ita ut tali per omnia decoretur honore, et omnibus ita reddatur integer officiis, qualem illum eo constat fuisse tempore, quando expellendus apostolicae sedis memoriam fecit. Et ita demum, si qui videntur illius esse calumniatores, cum presbytero illo qui dejectionis ipsius causa exstitit, Romam pariter cum saepe nominato Rothado, omni remota occasione, indesinenter occurrant. Hoc autem expresse decernimus, ut post triginta dies, postquam haec nostra epistola ad vos delata fuerit, aut praefatum virum Rothadum omnino restituatis pristinae dignitati, aut, si juste vos in eum egisse putatis, Romam eum eodem vos, vel vester legatus vestram vicem in omnibus ferens, ut utriusque partis causam ad liquidum sciamus, adveniat. Quod si post praefixos triginta dies, quae in hac apostolica auctoritate plena continentur epistola minime obedire ac perficere studueritis, decernimus ac promulgamus, ut missarum solemnia tandiu celebrandi non habeatis licentiam, quandiu quae definivimus perducta ad consummationem non fuerint. Qua sententia non solum vos, sed et omnes episcopos obligare decernimus, qui vobis in depositione praefati viri Rothadi consensisse noscuntur. Idipsum vero illos per vos scire praecipimus.

(Anno 863.) XXXV. AD EPISCOPOS SYNODI SILVANECTENSIS. Rescindit acta synodi contra Rothadum: jubet ut ab exsilio revocetur, Romamque ad retractandum judicium cum synodi legatis dirigatur. Respondet etiam sub finem de Balduino, et de causa Lotharii ac Theutbergae. [Apud Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis confratribus nostris, metropolitanis, episcopis et caeteris diversarum provinciarum ac urbium praesulibus, qui in Convicinum villam publicam secus civitatem Silvanectensis concilii [Legendum videtur, concilii causa, ex Grat. dist. X, c. 1] convenistis.

Scriptis dilectae fraternitatis vestrae susceptis, et inspectis attentius in eis omnis scientiae et sapientiae sanctitatis vestrae fluentis, quae non aliunde in pectora vestra utique nisi ab ipso fonte vitae poterant emanare, cognita devotione et summi amoris affectu, quem circa hanc sanctam Romanam Ecclesiam, apostolicamque sedem vos retinere monstrastis; et quoniam ex amore secundum constitutionem majorum, ut eadem ipsa verba ponamus, non solum de omnibus quae possunt aliquam recipere dubitationem, vel quamcunque incurrere quaestionem; verum de caeteris atque majoribus negotiis ecclesiasticis exsequendis, ad apicem episcopatus, id est ad magni Petri sedem debere vos referre cognoscitis: horum auctori ac omnium bonorum largitori Deo, et Domino nostro gratiarum multimodas retulimus actiones. Qui ideo in sancta Ecclesia vos rutilantes, tanquam splendidas stellas verbum vitae continentes, et morum ac virtutum vestrarum lumine longe lateque proximos illustrantes voluit collocare, ut merito eamdem sanctam Ecclesiam, juxta ipsius magisterii dictum, coeli nomine, ubi talia nimirum fulgent luminaria, valeamus veraciter appellare. De caetero vero, fratres charissimi, discentes in provinciis vestris paganorum crebris vos laborare infestationibus, insuper et Ecclesias Christi in illis partibus constitutas ab intestinis, id est a suis, multa incommoda tolerare, plurimum lamentamur, et vobis oppido compatimur, et contristamur. Quamvis, dilectissimi, non adeo super his contristari ac moeroribus affici debeatis, scientes quoniam tribulatio, secundum Apostolum, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundetur (Rom. V). Siquidem locus hic est afflictionis, hic convallis lacrymarum, donec videamus Deum deorum in Sion. Hic est ubi in lacrymis seminamus, ut postmodum in gaudio metamus. Hic est, inquam, Aegyptus, hic est fornax ferrea, ubi spiritalem Israelem diris oportet lateribus fatigari, donec terram promissionis ingrediamur, id est, donec Dominus cum ei perfecte placuerimus, in regione vivorum se nobis promissum ostendat. Hic opus est, ut quae ad templi sancti structuram pertinent, summi artificis manu et provisione aptentur: ut cum tonsiones, sonitus, pressurae, ac persecutiones saeculi praesentis transierint, sine aliqua tortitudine vel inaequalitate in coelesti fabrica, tanquam lapides vivi idonei, in omnibus comprobemur. Quapropter haec scientes, dilectissimi, spei vestrae anchoram in coelesti statione figentes, hujus mundi procellas despicite: quia protector noster omnipotens jam non dormit, qui imperat, et mare et venti obediunt ei, fitque tranquillitas magna. Propterea de Rothadi damnatione apostolicae sedi referre jure studentes, petistis ut nostra etiam auctoritate rata esse probarentur, quae de eo apud vos in concilio acta fuisse perhibuistis. Quod agere penitus recusamus, quoniam nos, ut eadem ad Flavianum sancti Leonis dicta ponamus, qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus cujusque partis praejudicio diffinire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus. Sed fortasse dicetis, vos universa quae de eo gesta sunt nobis per scripturae seriem veraciter retulisse, et per fratrem et coepiscopum nostrum Odonem, qui pene conciliis vestris semper affuerit, cuncta pleniter intimasse. Quibus scitote nos satis credere, et ad custodiam disciplinae ecclesiasticae consensum praebere potuisse, nisi excusationes et defensiones illius, suggestorumque series innocentiam ipsius, et vestram nocentiam demonstrantium, a vicinis vestris complurimis apostolatui porrectae apud nos haberentur, et frater coepiscopus noster Odo nihil accusationis publicae voluerit a nobis interrogatus ei objicere. Quanquam si objecisset, nihil ad damnationem jam dicti Rothadi proficeret, cum neminem partis illius, qui objectis vel annueret, vel renueret, nostram constaret adiisse praesentiam (nam accusatores quaecunque voluerint dicunt), et sciamus justum mediatorem non esse, qui sic unam partem audit, ut alteri parti nihil reservet. Praesertim cum Dominus pro absente, et non audito, per Moysem, praecipiat, jam non maledices, inquiens, surdo, nec coram caeco pones offendiculum (Levit. XIX). Ignorare autem fraternitatem vestram non patimur, animum nostrum non mediocriter laesum, eo quod secundum gestorum tenorem, et vestrarum suggestionum, quas ad sedis apostolicae direxistis, cognitionem, appellantem eumdem Rothadum apostolicam sedem deposueritis, ac in monasterio retruseritis: quod nonnisi in contemptum beati Petri, cujus judicium expetivit, et in contumeliam sacrorum canonum, et ecclesiasticarum traditionum praesumptum, ac temere admissum minime dubitatur. Insuper autem, et ad imminutionem apostolicae et summae sedis privilegiorum, quibus vestrarum quoque ecclesiarum privilegia firmare deposcitis, imperatorum leges proponitis, quibus quasi prohibentibus, astruere non habuisse appellationis vocem Rothadum nitimini, cum constet constitutionibus mundanarum legum, et imperatorum, non omnibus [forte, non in omnibus. HARD.] ecclesiasticis controversiis utendum esse, praesertim cum inveniuntur ecclesiasticae [edit. Rom., evangelicae] ac canonicae sanctioni obviare. Ad quod ostendendum duorum heroum, Innocentii scilicet et Gregorii, satis sufficiunt testimonia. Sanctus Innocentius quidem in decretali epistola sua ad Alexandrum Antiochenum episcopum, ait: Nam quod sciscitatis, inquiens, utrum divisis imperiali judicio provinciis, ut duae metropoles fiant, sic duo metropolitani episcopi debeant nominari. Non ergo visum est, ad mobilitatem necessitatum mundanarum Dei Ecclesiam commutari, honoresque ac divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendas duxerit imperator. Beatus autem Gregorius scribens ad Theoctistam patriciam, inter caetera: Si enim, inquit, religionis causa conjugia debere dissolvi dicunt, sciendum est quia, etsi hoc humana concessit lex, tamen divina prohibeat. Ecce quemadmodum imperiali judicio non possunt ecclesiastica jura dissolvi: ecce qualiter quod lex humana concessit, lex divina prohibeat. Non quod imperatorum leges, quibus saepe Ecclesia circa haereticos utitur, saepe circa tyrannos, atque circa pravos quosque defenditur, dicamus penitus renuendas: sed quod eas evangelicis, apostolicis, atque canonicis decretis, quibus postponendae sunt, nullum posse inferre praejudicium asseramus. Quanquam scripseritis appellationes ejus frustratorias, excusationes ac dilationes fuisse tantum querentes, quod quibus argumentis firmetis, praesertim cum annuentibus sibi canonibus apostolicam sedem appellasse solemniter videatur, non facile patet. Quippe cum nemo sciat, secundum veritatis attestationem, quae sunt in homine, nisi spiritus ejus qui in ipso est (I Cor. II). Quis autem nesciat constituta Sardicensis concilii? quae praecipiunt post aliquot capitulo quarto: Si quis episcopus judicatus fuerit in aliqua causa, et putaverit se bonam causam habere, ut iterum concilium [judicium] renovetur, si vobis placet, sancti Petri apostoli memoriam honoremus ut scribatur ab his qui causam examinarunt, Julio Romano episcopo, et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices: si autem probaverit talem causam esse ut non refricetur, praesertim quae acta sunt si decreverit, confirmata erunt. Item capite octavo, Osius episcopus dixit: Placuit autem, ut si quis episcoporum accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint, si appellaverit qui dejectus est, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri, si justum putaverit, ut renovetur examen, scribere his ecclesiis dignetur, quae in finitima et proxima provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem charitatis diffiniant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi, quid velit, et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit episcopos sufficere, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaverit. Sed sicut in suggestionum vestrarum invenimus scriptis, non habuisse Rothadum appellationis vocem affirmare conamini, eo quod non habuerit bonam causam: cum constet saepefatum Rothadum usque hodie bonam se habere causam putare, et venerandum concilium, non solum eum qui causam habet, sed et illum qui se bonam causam habere saltem putaverit, sedem apostolicam appellare permiserit, et hujus ab ea renovandum judicium decreverit. Maxime cum juxta constitutionem sanctae hujus synodi, etiamsi nunquam reclamasset, nunquamque sedis apostolicae mentionem fecisset, a vobis, qui causam ejus examinastis, memoria sancti Petri honorari debuerat, atque ei perscribi, ut si judicaret renovandum esse judicium, renovaretur, et daret judices. Verba certe [forte, vel certe. HARD.], sicut superius commemoravimus, ex ejusdem concilii sanctione, quod si probata viderentur, statueret. Sed quid mirum sit, hoc in despectu apostolorum principis vos contempsisse, cum ad injuriam sacrorum canonum, et venerabilium Romanorum pontificum decretorum, perpetrasse adhuc pejus inveniamini? scilicet, ut post appellationem et reclamationem Rothadi, in cathedra ipsius alterum consecraretis [edit. Rom. consecraveritis]: cum id manifestissime a sacris regulis constet esse alienum, ut loco depositi omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata. Sed dicitis, post appellationem apostolicae sedis illum vocem mutasse, et episcoporum concilium expetisse. Quibus cum pace vestra fatemur, quamvis vestris assertionibus fidem adhibeamus, et ita fecisse illum, quoniam non est quod possit non credi sanctimonio, veraciter teneamus: tamen qua hoc intentione egerit, vel quod si interrogetur a nobis, respondere penitus non ignoramus, ut sicut in aliis, et incertae rei dubium usque [forte, ob incertae rei dubium usque, HARD.] ad utriusque partis examinationem procul dubio remeetur. Praeterea fraternitatem vestram non credimus ignorare, ante ad fratrem nostrum Rhemorum episcopum apostolatus nostri nos misisse apices, ut aut saepefatum Rothadum venerabilem infra triginta dies post litterarum nostrarum sibi missam epistolam pristino gradui restitueret, aut eum cum idoneo suo legato, si ipse venire non posset, una cum accusatoribus ejusdem viri, si tamen essent, atque cum presbytero, qui causa dejectionis ejus fuit, misisset. Quod si neutrum agere voluisset, post triginta dies praefixos, nec ipse, nec quilibet episcoporum, qui in depositione praefati episcopi consenserant, licentiam missarum solemnia celebrandi penitus habuissent, quousque quae salubriter decreta nobis essent, obedienter ac pleniter ad effectum consummationis perducerent. Sed ad scripta vestra tendentes, quae nunc per fratrem et coepiscopum nostrum Odonem ad sedem apostolicam destinastis, invenimus jam dictum sanctissimum virum judicio ac consensu vestro, et episcopatu privatum, et in monasterio hactenus esse retrusum: insuper et in cathedra ipsius alterum episcopum ordinatum. Quod quam sit exsecrandum, quamque a nobis nulla penitus patientia tolerandum, dici non praevalet, etiamsi cuncti corporis artus vertantur in linguas. Certe dum suggestiones, relationes, preces, consulta vestrae sanctitatis scriptis atque verbis nostris fuissent auribus inculcata, mox mente concepimus, et pene cuncta ut annueremus atque indulgeremus disposuimus. At ubi injuriam sancti Petri, sedis apostolicae privilegiorum imminutiones, sacrorum canonum conculcationem perspeximus; nihil potuimus vobis propinare dulcedinis, qui toti nimirum repleti sumus amaritudine. Siquidem e contrario pro tanti contemptus mole digna vos animadversione canonica severitate merito puniremus, nisi apostolica moderatio paululum nos ad magnanimitatem, et vestra dilectio provocasset. Quod autem qualiter in vos competenter et regulariter exerceremus, ipsi nos litteris vestris affatim, et manifestissime docuistis, quae, si opportunitas fuerit, colligi et ostendi facilius possunt. Sane interim apostolica atque canonica auctoritate vobis duntaxat episcopis, qui in depositione et exsilio supradicti Rothadi vel judicium dedistis, vel consensum praebuistis, praecipimus ut eum mox ab exsilio revocetis. Et quia secundum indultam sibi a scriptis regulis licentiam, hactenus appellare sedem apostolicam dicitur, Romam illum ad suam causam in nostra apostolica praesentia peragendam ac determinandam destinare, imo dirigere nullo modo postponatis. Dignum quippe est ut, qui vestro omnium judicio in exsilium deputatus est, vestro sit e contrario communi studio beati Petri memoriae, et sedi ejus honorifice praesentatus. Ex vobis vero praecipimus, ut duo, vel tres, aut certe si libet plures mittantur, qui ita cunctis vestrum omnium praesentiam praeferant, ut quidquid agendum est, vel experiendum fuerit, refricata quae acta sunt vestra omnium vice prorsus sciscitentur. Quod si vos occurrere nequiveritis, vicarios vestros mittite: et ita una cum praefato religioso fratre vestro Rothado pariter veniant, in omnibus, sicut superius diximus, ad cuncta exsequenda, vel certe experienda quae ventilata coram nobis exstiterint, vicem vestram et personam habentes. Quod si postposito nostro judicio, quod auctoritate apostolica promulgavimus atque decrevimus, occurrere contemnitis, Dei omnipotentis et beatorum Petri et Pauli apostolorum principum, quorum glorioso agone sancta haec Romana Ecclesia, cui divina dispositione praesumus, est Domino consecrata, atque sanctorum canonum, quorum vos contemptores scriptis propriis ostenditis, necnon et nostrae mediocritatis auctoritate a missarum solemniis celebrandis estote prorsus, quousque nostris diffinitionibus obediatis, extorres: ita sane, ut si post lectum hujus paginae tenorem, infra triginta dierum spatium, quae de Rothado viro venerabili sanximus agenda fore, minime studueritis perficere. Scientes profecto, quoniam si post haec in sanctarum regularum et (forte, nostrum, HARD.] nostrarum contemptum fueritis diutius conversati, ipsum quidem Rothadum a nobis, apostolicae sedis more, a damnationis vinculo fore solvendum, atque convocato episcoporum coetu, foveam quam ei parastis, vobis procul dubio praeparandam. Vos autem, dilectissimi, nolite nostra decreta moleste ferre: quia sicut beatus Innocentius Macedonibus scribit, grave non oportuit videri piissimis mentibus vestris, cujuscunque retractari judicium: quia veritas exagitata saepius magis splendescit in luce, et pernicies revocata in judicium gravius et sine poenitentia condemnatur. Nam fructus divinus justitia recens erit, fratres charissimi, praesertim cum nihil nobis amplius sit cum Rothado quam cum omnibus Christianis. Verum privilegia sedis nostrae usque ad mortem, divina annuente gratia, vestigia patrum nostrorum sequentes defendemus. Sed et vos illa quatenus illibata, utpote totius Ecclesiae Domini remedia, custodiantur, toto conamine, et omnibus votis operari ac suadere debeatis. Quoniam privilegia sedis apostolicae tegmina sunt, ut ita dicamus, totius Ecclesiae catholicae, privilegia, inquam, hujus Ecclesiae munimina sunt circa omnes impetus pravitatum. Nam quod Rothado hodie contigit, unde scitis quod cras cuilibet non eveniat vestrum? Sic Apostolus admonet dicens: Qui putat se stare, videat ne cadat (I Cor. X). Quod si contigerit, ut verbis utamur propheticis, ad cujus, rogo, confugietis auxilium? Haec quidem de Rothado satis dixisse sufficiat. Caeterum de Balduino, de quo multa jam scripsistis, sciat beatitudo vestra, non nos regulas atque sancta decreta velle corrumpere: sed quia ad limina apostolorum veniens a nobis se petiit ajuvari, quanquam nossemus, quod filius noster Carolus gloriosus rex legaliter posset ei, si vellet, et filiam suam in uxorem dimittere, et misericordiae suae gratiam impartiri: tamen non jussa misimus, sed preces obtulimus. Quod textus epistolarum nostrarum, quas ad jam fatum excellentissimum regem, et filiam nostram reginam, ad id obtinendum direximus, vobis satis poterit indicare. Nam pro tam praesumptuosa temeritate ipsius viri, maxime cum consideremus dilectissimi filii nostri Caroli sublimis regis contritionem cordis, et pectoris naturalem affectum, et nos valde doluimus, et ei tota mentis affectione usque hodie compatimur. Sed vestra fraternitas praevideat, sicut ait Apostolus: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V): et jam, sicut ipsi in vestra pagina testamini, periculosa tempora instant. Ne ergo pejus adhuc aliquid oriatur, intervenientes apud eumdem gloriosissimum regem, filium nostrum charissimum, quo et ipsius cordis moerorem pellatis, et eidem Balduino non usquequaque inflexibilis perseveret; praecipue quoniam apostolorum auxilia deprecatus est, et divina praesidia requisivit. Nulli etenim regum grave esse videri debet conservo suo debitum centum denariorum dimittere, qui fortasse suo a summo regum, et Domino dominorum decem millia talentorum sibi dimitti desiderat. Porro quid de Lotharii uxoribus censuerimus, quando et de hoc nostro scripsistis praesulatui, in epistolarum nostrarum, quas per fratres et coepiscopos nostros Rhadoaldum et Joannem in Galliam misimus, poteritis exemplaribus reperire. Quae videlicet exemplaria una cum commonitorio, quod praefatis fratribus nostris pro hac eadem causa ad Lotharium regem missis dedimus, per fratrem et coepiscopum nostrum Odonem vestrae sanctitati transmisimus. In quibus patenter animadvertere atque scire potestis, nobis omnino non opus esse, ut sentiam, quemadmodum nos hortari voluistis, melius [in edit. Rom. deest melius] commutemus. Quoniam divina favente gratia, tantum cupimus hujusmodi scelus, secundum creditum nobis coelitus ministerium, ab Ecclesiae facie radicitus amputare; ut si hac vice idem Lotharius monitis salubribus, ac diffinitionibus nostris praelatis [forte, praefatis, HARD.], et epistolis nostris regulariter sibi missis noluerit obedire, nec ad poenitentiam competenti satisfactione praemissa quantocius repedare a nobis, atque a totius Ecclesiae corpore, canonica atque apostolica sententia efficietur, una cum omnibus fautoribus et communicatoribus suis, penitus alienus. Praecipue vero quoad eum quem perhibetis die natalis Domini super adulteros benedictionem, quae maledictio potius credenda est, protulisse [in edit. Rom. petivisse]. Ne vero simplices quique adulteris aliquatenus cessisse falso nos opinentur, non incongrue nostri super hoc animi votum omnibus fratribus et coepiscopis nostris intimantes, et concionando in ecclesiis vestris publice, cunctis id ad liquidum subditis exponite. De vocandis autem ex singulis provinciis pro congreganda synodo episcopis, unde scripsistis, sciat sanctitas vestra, misisse nos duos e latere in Galliam fratres et coepiscopos nostros, quorum superius memoriam fecimus, qui synodum pro examinanda causa Theutbergae et Waldradae feminarum convocarent: ubi et binos ex vobis praesules, sicut de aliis regnis, adesse praecepimus. Qui nisi antea reversi fuerint, et quae egerint noverimus, nequaquam de concilio faciendo aliquid deliberare concite possumus. Licet postquam a nobis sunt separati, audivimus Lotharium a sede apostolica petitum non exspectasse consultum, nimirum quod praeviderat suo detestando minime pariturum piaculo. Postquam vero praefati fratres nostri reversi fuerint, et nobis quae gesserint enarraverint, legatos idoneos ad concilium, quod petitis, convocandum mittere ad locum designatum Deo opitulante curabimus. Omnipotens Deus ad profectum et custodiam sui gregis, super quem vos rectores ponere voluit, et hic illaesam sanctitatem vestram conservare dignetur, et post certaminis coronam in coelesti patria faciat percipere gloriosam.

(Anno 863.)XXXVI. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Intercedit pro Balduino, et de Rothado indicat quid scripserit ad Hincmarum, et reliquos episcopos: hortaturque illum Romam dirigat. Tum de acrioribus litteris suis satisfacit, quibus Carolus fuerat offensus. NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAROLO glorioso regi.

O quam vera est, fili charissime, illa sententia, quam, Salomone attestante, de se Sapientia profert, cum perhibet, dicens: Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt! (Prov. VIII.) Quod nisi verum esset, nunquam omnino vestra sublimitas tantae humilitatis poterat decore vestiri. Quod nisi verum esset, nunquam privatarum legum apostolicae sedis decreta tam facili potuissetis capere mentis intuitu. Nam cum de quodam contra Deum se efferente dicatur: Ipse rex super universos filios superbiae (Job XLI), et vos e diverso summa videamus humilitate praeditum, quid nisi vestram regalem excellentiam imitatione filium esse illius poterimus advertere, qui ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde? (Matth. XI.) Per sapientiam ergo reges regnant, quia sapientia Patris, juxta Apostolum, Christus est (I Cor. I), qui est rex regum, eorum scilicet qui omnes motus corporis, omnesque mentis illicitos appetitus competenti regere moderamine norunt: de quorum numero per divinam gratiam, vos etiam perspicimus et laetamur, et Deo omnipotenti gratias, ex quo regnatis, multiplices exhibemus. Interea noverit dilectio vestra, Balduinum, ut nobis intimastis, qui natam vestram sibi furto in uxorem contra fas sociavit, quem ideo venerandi praesules, Ecclesiam Domini in regno vestro gubernantes, vinculis anathematis obligarunt, ad limina apostolorum accessisse, et ut a vinculis solveretur, atque per nos gratiam inveniret, sedem adiisse apostolicam. Nos autem non solum eum a vinculis minime absolvimus, aut in communione nostra recepimus; sed potius tam praesumptuosam temeritatem detestati sumus, atque vestri pectoris naturalem affectum considerantes doluimus, vestraeque moestitiae participes effecti, vobis hodieque compatimur. Verum quoniam ad divina sese praesidia contulit, amatorumque vestrorum Petri ac Pauli apostolorum principum, sibimet expetiit affore subsidia, non potuimus omittere quominus, ut gratiam vestram perciperet, apud piam excellentiam vestram interveniremus. Verum vestram in omnibus prae oculis habentes dilectionem, quanquam sciamus et filiam vestram, si libet, posse vos ei legaliter in uxorem dimittere, et pietatis vestrae clementer gratiam impertiri, non tamen jussa misimus, sed preces obtulimus. Sed quoniam dicit Apostolus: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V), et ab eo praedicta periculosa novissima ecce jam imminent tempora, provideat solers vestra sublimitas, ne ex hoc deterius adhuc forte aliquid oriatur. Et ita vos cauta provisione undique temperate, ut moeror cordis vestri procul abigatur, et circa jam dictum Balduinum usque in finem nequaquam inexorabilis vel inflexibilis [al., inexorabiliter, vel inflexibiliter, HARD.] persistatis. Non quo vos haec dicendo terminos, quos posuere patres nostri, transgredi cupiamus, quos per gratiam Dei immotos perseverare semper optamus; sed quo gloriam vestram ultra quam dici possit diligentes, nullum velimus locum dare occasionem quaerenti [forte, querenti, vel querendi. HARD.]. Praecipue cum idem Balduinus divinum postularit auxilium, et sanctorum Petri ac Pauli, intercessorum vestrorum, quemadmodum praetulimus, ut gratiam plenam a vestra clementia consequeretur, legationem atque interventionem petierit. Non plane immemor, quod ante aliquot annos quidem, qui in hujuscemodi noxam incurrerat, memoriam et sedem adiisset coelestis clavigeri, ejusque vicarii interventu apud piae memoriae imperatorem Lotharium, non perdita conjuge, plenissimam indulgentiam simul et gratiam percepisset. Nulli praeterea regum grave esse videri debet (quod tamen cum pace vestra dixerimus), conservo suo debitum centum denariorum dimittere, qui fortasse a summo regum et Domino dominorum decem millia talentorum sibi laxari desiderat. Porro dilectio vestra noverit, misisse nos ad Hincmarum confratrem nostrum Rhemorum episcopum, et ad caeteros metropolitas atque episcopos regni vestri, ut venerabilem virum Rothadum ab exsilio revocarent, Romamque ad ipsius causam in nostra praesentia examinandam dirigerent. Dignum quippe est, ut quorum judicio in exsilium est deportatus, eorum sit communi studio beati Petri memoriae, sedique ipsius honorifice praesentatus. Ex illis autem praecepimus, ut duo vel tres, aut certe quotquot voluerint, veniant, qui ita in cunctis reliquorum, qui occurrere non potuerint, praesentiam praeferant, ut quidquid agendum est, vel experiendum, dum fuerint refricata quae gesta sunt, ipsorum omnium vice prorsus utantur. Quod si postposito nostro judicio, quae auctoritate apostolica promulgavimus atque decrevimus, perpere contempserint, Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum principum, quorum glorioso agone sancta haec Romana Ecclesia, cui divina dispensatione praesumus, est Domino consecrata, atque sanctorum canonum quorum contemptores propriis scriptis esse liquido demonstrarunt, necnon et nostrae mediocritatis auctoritate, a missarum solemniis celebrandis sint, quousque diffinitionibus nostris obediant, prorsus extorres: ita sane, si post lectum paginae sibi a nobis missae tenorem, infra triginta dierum spatium, quae de Rothado viro venerabili agenda sanximus, minime consummare studuerint. Scientes profecto, quoniam si post hanc [forte, posthac, HARD.] in sanctarum regularum et nostro contemptu fuerint diutius conversati, ipsum quidem Rothadum a nobis, apostolicae sedis more, a damnationis vinculis fore solvendum: atque convocato episcoporum coetu foveam, quam paravere, semet penitus incidendos. Quamobrem vestram nihilominus suavissimam pietatem monemus, et quantis possumus viribus exoramus, vel etiam tanquam devoto filio praecipiendo fidenter mandamus, ut jam dictum Rothadum vestro adjutum solatio ad nos usque misericorditer dirigatis: quatenus juxta decreta sanctorum pontificum Romanae Ecclesiae, atque statuta sacrorum canonum, nostro sit ipsius causa judicio terminata. Nam mihi credite, supra modum in damnatione praelati viri, et noster est animus laesus, et totius Ecclesiae filiorum, ad quorum notitiam pervenit, vehementer offensus. Maxime quod ante et post damnationem suam, sedis apostolicae idem venerabilis vir appellaverit judicium, nec impetraverit, et per talem praesumptionem summae sedis videantur privilegia temere violari. Quae tamen privilegia usque ad mortem, ope freti divina, praedecessorum meorum vestigia sequendo, cassari taliter minime patiemur. Sed et vos, charissime, ut ea quibus potestis cultibus veneremini, summopere incitamus. Nam quomodo putatis, si opportunitas exegerit, ut vestro regno, vestris nisibus [edit. Rom., jussibus], vestri regni Ecclesiis aliquod praestemus solatium, aut contra adversarios protectionis clypeum conferamus, si quantum in regni vestri partibus est, quoniam illa omnino scindi non possunt, ea vos aliquatenus minorari sinatis, quibus usi patres vestri, omne suarum dignitatum incrementum, omnemque gloriam perceperunt? Privilegia namque Romanae Ecclesiae totius sunt Christi, ut ita dicamus, remedia Ecclesiae catholicae. Privilegia, inquam, Petri arma sunt contra omnes impetus pravitatum, et munimenta atque documenta Domini sacerdotum, et omnium prorsus qui in sublimitate consistunt, imo cunctorum qui ab eisdem potestatibus diversis afficiuntur incommodis. Turbati autem estis, et multo moerore affecti, sicut in scriptis vestrae dilectionis reperimus, eo quod forti vos invectione convenerimus, et duris increpationibus vestram celsitudinem cumulaverimus. Qua de re vestra profecto non debuit usquequaque tristari sublimitas; quoniam etsi nulla erat culpa, sicut astruere humiliter contenditis, unde vestram oportuerit pietatem durius castigari: tamen discretus pater tunc aliquoties studet dilectum filium diversis terroribus, vel etiam flagellis competentibus erudire, quando nihil in eo quod reprehendat penitus intuetur. Sic Dominus beatum Job frustra se percussisse perhibet (Job II), cum nihil omnino quod tantis verberibus puniri debuisset invenit, sed tamen frustra non percutit, quia haec, quatenus per patientiam augeantur ei merita, ut discretus pater exercet. Sic nimirum, sic et vos, charissime fili, vestram sublimitatem tacita fortasse cogitatione frustra laesam a nobis querimini. Scimus tamen nos, ex qua radice contra dilectionem vestram haec virga processerit: quae utique non ut funditus interimeret, absit, sed quae ad sempiterni regni gloriam felicius erudiret: scilicet quam paterna disciplina, ut apertius dicamus, ex interni affectus ramo protulit, non quam malitia ex odii radice produxit. Percuteris ergo, imo pulsaris, fili, etiam ubi te cor tuum non reprehendit, ut cautior et sollicitior, atque tutior, in quibus delicturus eras, Deo auctore, valeas inveniri. Itaque, charissime, cum vestrae regiae potestati ab apostolica sede interdum duriora fuerint missa, non moleste feratis, nec vos a nobis odio habitos esse putetis, quoniam aut manifeste justa sunt nostrae correptionis jacula, aut certe occulta sunt, et aliquam habentia rationem. Quapropter in utroque vestrae salutis semper invenire ne diffidatis antidotum. Nos quippe semper quidem vos in visceribus dilectionis nostrae strictos habuimus, et pro vobis Dei omnipotentis misericordiam imploravimus. Sed postquam frater et coepiscopus noster Odo, pariter et Primus fidelissimus noster, quem ad vestram gloriam miseramus, de vestra vestraeque eminentissimae ac dilectissimae conjugis devotione erga sedem apostolicam, ac dilectione, quam circa Domini sacerdotes habetis, nobis tot retulerunt praeconia, tanto arctius vos diligimus, tanto vestri pro statu regni, et vestra vestrorumque salute, Dominum Jesum Christum instantius deprecamur, tantoque de Northmannorum vobis subacta rabie grates auctori exsultantes rependimus; quando haec non ad tumorem elationis, nec ad humanae cupiditatis ardorem profutura, sed ad exaltationem Ecclesiarum Dei, et ad libertatem populi Christi, atque ad laudem ipsius credimus incunctanter proficere. Optamus excellentiam vestram in Christo nunc et semper bene valere.

(Anno 863.) XXXVII. AD CAROLUM CALVUM REGEM Ut Rothadum honori pristinc restitui faciat, tum deinde ad apostolicum sedem, quam appellavit, venire permittat. Indicat etiam quid de ea re Hincmaro scripserit. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS, episcopus servus servorum Dei, dilecto filio nostro CAROLO glorioso regi.

Nunc laudanda est frequens conversatio, et assidua cum ecclesiasticis, et cum sapientibus vestra sedulitas, quam circa utilitatem Ecclesiarum Dei, vos habere auditu gratulabundo concepimus, si ejusdem sanctae Ecclesiae pastorum, cum quibus hanc humilitatem et sollicitudinem salubriter operamini, sub quadam specie justitiae nullum omnino sublimitas vestra laeserit, sicut de uno quodam, Rothado nomine, nunc vos egisse plurimorum relatu didicimus: maxime cum dejiciendus apostolicam sedem, juxta licentiam canonice sibi concessam, appellasse perhibetur. Pro quo, fili charissime, valde gloriam vestram exposcimus, ut praefatum virum in suo episcopio, et omni pristino reddi faciatis honori, et ita demum ad apostolicam sedem, ad quam illum constat appellasse, securum pro nostro amore aditum properandi dare dignemini. Hoc specie tenus cognoscentes, quoniam tunc credimus vos nostrum apostolatum diligere, sicut saepe profiteri videmini, si Deum et Dominum nostrum timere pariter et amare vos evidenter cognoverimus: necnon et privilegia sanctae sedis apostolicae, et statuta Patrum illibata servantes, ea vilescere vel destrui a nemine patiamini. Caeterum sciat sublimitas vestra, nos ad confratrem nostrum Hincmarum archiepiscopum misisse, quatenus aut infra triginta dies, post lectam a nobis sibi missam epistolam, eumdem episcopum pristino gradui restitueret, aut cum idoneo suo legato, si ipse non posset, una cum accusatoribus ejusdem viri, si tamen essent, atque cum presbytero, qui causa dejectionis ejus fuit, Romam veniret. Quod si neutrum ageret post triginta dies praefixos, nec ipse, nec quilibet episcoporum, qui in depositione praefati episcopi consenserunt, licentiam celebrandi missarum solemnia penitus haberent, quousque in iis quae salubriter deceret, nobis sint obedientes, ac pleniter ad effectum consummationis perduxerint.

(Anno 863.) XXXVIII. AD ROTHADUM EPISCOPUM SUESSIONENSEM. Ut Romam veniat, cum primum ei data fuerit licentia: quod si negetur, sedem apostolicam appellare non cesset. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo ROTHADO episcopo.

Cognoscat experientia tua, frater charissime, de tuis tribulationibus multum apostolatum nostrum doluisse, imo dolere. Sed credimus Dei misericordiam tibi proxime affuturam, quae te, et sicut Danielem educat de lacu leonum (Dan. VI), et sicut prodigum filium prima induat stola (Luc. XV). Quae autem primum de te Carolo glorioso regi, atque Hincmaro miserimus, nosse te credimus. Nunc autem metropolitani, et caeteri episcopi, qui circa [al., contra. HARD., edit Rom., contra] te sententiam protulerunt, nobis multa sub gestorum serie de te, vel contra te intimaverunt, et ut rata essent quae contra te promulgaverant, nostro flagitaverunt consensu roborari. Sed nos haec agere distulimus, imo ut renovaretur concilium et juxta canonum normam causam tuam in nostro judicio terminaremus, praecepimus eis, ut te de monasterio educerent, et sancti Petri memoriae pariter aut ipsi, aut ipsorum vicarii, tecum venientes honorifice praesentarent. Quod si post lectam a nobis sibi missam epistolam, infra triginta dierum spatium, nostram non curassent constitutionem perficere, post triginta dies, a missarum solemniis celebrandis, quae eis fortiter contradiximus, penitus cessarent, quousque nostris diffinitionibus perfectam obedientiam demonstrarent. Unde, frater charissime, quoniam causam tuam sine examine dimittere non possumus, he praejudicium districtioni ecclesiasticae facere videamur: rursusque, quoniam sine praesentia nostra, ne forte injuste laedaris, in aliorum judicio causam tuam discuti ac diffiniri dubitamus, stude quantum potes, ut cum tibi rex et episcopi, quemadmodum statuimus, licentiam dederint Romam properandi, mox utcunque venire non differas. Quod si huc veniendi non tibi tribuerint facultatem, tu tamen idipsum nobis intimare studeto. Verum, quantum audes, quibus potes, et quomodo potes, apostolicam sedem appellare, et hanc adire velle, manifestare ne cesses, si tamen te injuste laesum nosti, et bonam te causam habere per Dei gratiam arbitraris: quoniam nos, divina clementia solatiante, nullatenus te in finem oblivioni tradi vita comite patiemur. Optamus sanctitatem tuam in Christo bene valere. Data IV Kalendas Maias, indictione XI.

(Anno 863.) XXXIX. AD LUDOVICUM ET CAROLUM FILIOS CAROLI CALVI REGIS. Gratulatur quod in gratiam cum patre redierint; hortatur ne in posterum ab eo divellantur, jubetque ut synodo satisfacturi se sistant. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, LUDOVICO et CAROLO filiis Caroli gloriosi regis.

Pervenit ad apostolatus nostri notitiam, quod malorum hominum callida suggestione decepti, a patris gratia, et participatione digressi fueritis. Qua ex re nimio moerore devicti, dispositum habuimus apostolici moderaminis vobis competenter correctionem dirigere, quae vos et ab improbis stultisque libidinibus refrenaret, et correctos paternae gratiae restitueret. Nunc autem, quia sanctissimus frater et coepiscopus noster Odo veniens, dilectionem vestram paternae gratiae pleniter reformatam esse affatus est, grates Domino Deo retulimus. Ideoque devotionem vestram hortantes, sancimus ut caveatis vos de reliquo a tanti patris unanimitate prorsus divelli, qui vos tanquam evangelicus pater, post perpetratos excessus ad se convertentes, benignus suscepit, stola prima induit, annulumque in manibus, et calceamenta in pedibus tribuit: ita ut sicut erroneus ille filius tandem regressus gratiam promeruit, et paternae haereditatis sine margine haeres exstitit, vos quoque studeatis in eo quod probe reversi estis persistere: quatenus et haereditate patria semper fruamini, et a benedictione et gratia, atque communione sanctae Romanae Ecclesiae, quae vos gloriosiores exoptat, nulla penitus negligentia decidatis. Sane in synodo, quae statuto a nobis loco congreganda est, in qua apostolicae auctoritatis legatos credimus adfuturos, praesentiam vestram humiliter praesentari jubemus, ut ibi de quibus impetita fuerit, veraci ratione respondeat, et plenissime satisfactura canonicis regulis se submittat. Optamus vos in Christo bene valere.

XL. AD HUCBERTUM ABBATEM, FRATREM THEUTBERGAE LEGINAE. (Anno 863.) Respondet ejus litteris, et quod ipsius causam et sororis in synodo a legatis examinari jusserit. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, HUCBERTO religioso abbati.

Apices defensionis tuae, per Odonem fratrem et coepiscopum nostrum ad sedem apostolicam missos, libenter accepimus. Quorum etiam tenorem attentius perpendentes, reperimus te conquerentem dura invectione a nobis fuisse conventum, ac contra spem, dum te cum fratre et sorore jugiter proclamantem consolationis epistolas accipere sperares, arguentes te ac corrigentes dure inveneris. Quod utique devotio tua moleste ducere non debuerat: quia patris soleres disciplina dilecto filio, etiam minime peccanti, nonnunquam adhibetur: non quo severitate verberum frustra examinetur, sed quo, ne in suspectis facinoribus devolvatur, benevola invectione terreatur. Ac cum dira flagella filius molestissime ferat, eo quod sine culpa percutitur, scit tamen pater, quod blando in pectore modum servaverit disciplinae, ut ab imminentibus custodiret. Quod cum ita esse nec omnino [al., nullus omnino, HARD.) sciolus dubitet, animadvertendum est, et summa circumspectione cavendum, ne cum apostolici moderaminis tibi aliquoties dura mittuntur, moleste in aliquo feras: quia aut aperta et vera sunt nostrae correctionis verbera, aut occulta et justa sunt, et aliquam habentia rationem. Porro quia innocentiam tuam in sacerdotum examine expetendo, et quotidie proclamando, commendare videris, gratum habemus, et ut ita se veritas habeat, Deum rogitamus. Tamen quia adhuc in acie stare videris, innocentiae tuae perseverantiam adhibe, ut unde nunc a nonnullis denotatis, perspecta veritate, postmodum collauderis. Caeterum juxta divinitus nobis creditum ministerium, ut a die qua apostolatui nostro negotium tuum atque sororis relatum est, strenue perstiterimus, nullius sanctae Dei Ecclesiae filiorum latere notitiam credimus, et quid de fratre tuo egerimus, ipse poterit enarrare. Neque enim in hoc desides negligentesque poterimus vel suspecti haberi, qui ad diversa quoque negotia dirimenda et examinanda, atque ad ultimum juris silentium perducenda, et synodum colligi jussimus, et legatos apostolicae auctoritatis illuc direximus, quorum censura in collegio fratrum, aut pro culpa canonice puniamini, aut pro innocentia juste a crimine diluamini. Optamus religiositatem tuam in Christo feliciter valere.