Epistolae et decreta (Nicolaus I)/5

E Wikisource
XLI-L
saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum
 4 6 

5[recensere]

(Anno 863.) XLI AD EPISCOPOS IN REGNO LOTHARII CONSTITUTOS. Ut Lothario regi suggerant, ut submoto Hilduino, cui Cameracensem ecclesiam dedit, liberam eligendi episcopi licentiam tribuat. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris archiepiscopis et caeteris episcopis in regno Lotharii constitutis.

Quoties de vestrae dilectionis sanctitate ea percipimus auribus, quae Deo placabilia et grata, necnon et accepta esse creduntur, gaudemus in Domino, et immensi tripudii exsultatione laetantes grates ei multimodas reddimus. At vero cum vos torporis desidia audimus languescere, praecepta coelestia, tanquam lethaeis quibusdam papaveribus perceptis, oblivioni mandare, peccata non premere, sed fovere, non eradicare vitia, sed plantare, ea sacri verbi ligone non recidere, sed veluti quarumdam, ut ita dicamus, linguae adulationum ut crescant aquas effundere, imo quod est scelestius, alienis perversitatibus protegendo ac defendendo favere; contristamur, et tanto abundantia moeroris deficimus, quanto eos, cum quibus putabamus quibuslibet potestatibus ex adverso ascendendo libera pro domo Domini voce contraire, vel etiam virgam correptionis, ac justitiam rigoris extendere, illos videmus se sequentibus in barathrum, et iniquitatum foveam ducatum praestare, eosque, heu proh dolor! caecis oculis anteire. Verum de hoc tacendum parumper, quousque tempus loquendi veniat, ratum ducimus. Caeterum fidelium certa relatione didicimus, quod gloriosus rex Lotharius filius noster ecclesiam Cameracensem cuidam Hilduino clerico dederit: quae quidem in regno ipsius consistere dicitur, esse tamen de dioecesi confratris nostri Hincmari Rhemorum archiepiscopi perhibetur. Quo praedictum clericum in multis a sacris canonibus reprehensum judicante, ei ut alium qui dignus inveniri possit, consecrandi a rege, vobis auctoribus utique, qui hunc non corrigitis, facultas adimitur. Unde eadem ecclesia Cameracensis a jam fato Hilduino pervasa, jam ultra decimum mensem, contra sacrorum canonum normam, viduata consistit, jugiterque suis rebus exspoliatur, et quae celebrari debent divina ministeria, quia episcopali ministerio caret, in ea minime fiunt. Quapropter praecipimus vobis, ut suggeratis filio nostro Lothario glorioso regi, et ei ut nullum ecclesiae Cameracensi praejudicium inferat, summopere suadere curetis: quatenus jam fato Hilduino submoto, ex se eligendi juxta sacros canones episcopum, clero et plebi ipsius Ecclesiae licentiam tribuat. Nam si hanc nostram praeceptionem apostolicam contempseritis, scitote vos pro inobedientia, et pro consilii pestiferi veneno, quo jam fatum regem saepe inficitis, a nostra communione penitus submovendos. Praeterea epistolam, quam saepe dicto Hilduino clerico mittimus, a vobis ei dari praecipimus. Quem nisi ex Dei et B. Petri, et nostra auctoritate excommunicaveritis, ut nihil de Ecclesia Cameracensi sibi vindicet, nunquamque se in eadem Ecclesia ad episcopatum provehi tentet, vel postulet, a communione Dominici corporis et sanguinis estote, divina et nostrae mediocritatis sententia, cum eodem longius sequestrati. Siquidem cujus rei gratia ultra decimum mensem, contra sanctarum regularum diffinitionem, Cameracensem Ecclesiam sine rectore episcopo de proprio clero electo viduatam permanere permiseritis, nosse procul dubio volumus, et cujus neglectu omissum sit, solerti prorsus examine reperire, et qua quis sit dignus ultionis poena mulctare, Deo auctore, nulla contenti dilatione studebimus. Optamus fraternitatem vestram in Christo nunc et semper bene valere.

(Anno 863.) XLII. AD LOTHARIUM REGEM. Ut Hilduinum Ecclesiae Cameracensis pervasorem rejiciat, et Hincmarum in ea disponenda privilegio suo uti permittat. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, LOTHARIO glorioso regi.

Inter innumera, quae de te supra modum sinistra exsecrabiliaque feruntur, unde nos non mediocriter te salvum anima et corpore cupientes tristamur, illud etiam tuis excessibus te adjecisse veraci relatione comperimus, quod sanctae Ecclesiae Rhemorum, in qua venerabilis confrater noster Hincmarus divina dispensatione archiepiscopus praeest, in regni tui finibus facultates ac praedia constituta diripias; et adeo illi dioecesim suam violenti [pro violento, HARD.] brachio inhibeas; ut Ecclesiae Cameracensi, quae suo ecce per decem mensium spatia est destituta pastore, viduata manens, contra venerabilium canonum instituta, inibi episcopum consecrandi, aut aliquid juxta suum ministerium disponendi, nullam omnino potestatem habere permittas. Quam cunctis Christianis legibus detestandam praesumptionem, a gloria tua, contra ecclesiasticas institutiones, minime perpetrari optamus, neque aliquo modo patiemur: quoniam si regum est proprium rebelles corporis motus rationis imperio refrenare ac regere, debuerat utique excellentia tua in omnium regni tui Ecclesiarum defensione adesse, et minime metropolitani Rhemorum jure soluto in parochiis regni tui, viduatae Ecclesiae Hilduinum aliunde constituere pervasorem. Ob hanc rem dilectionem tuam hortamur et monemus, atque apostolica auctoritate inhibendo arcemus, ut nullo pacto in his quae ad Rhemorum sanctam Ecclesiam pertinent, illicitos appetitus extendens, ditioni tuae submittas, neque Ecclesiae Cameracensi pervasorem diutius inhabitare permittas. Quod nisi feceris, et omnia metropolitano Rhemorum non restitueris, ut ipse juxta suum illic privilegium disponere queat: quia jam tanta a te horrenda ac detestanda in corpore sanctae Dei Ecclesiae commissa diutius aequanimiter ferre nequimus, ut saltem compulsus resipiscere valeas, noveris te citissime mucrone ecclesiastico feriendum: ita ut ulterius talia in sancta Dei Ecclesia perpetrare formides. Pervasorem vero Cameracensis Ecclesiae, Hilduinum nomine, scias a corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi communione penitus segregatum, et ab omni Christianorum consortio sequestratum, si post hanc nostri apostolatus interdictionem remorari tentaverit, quousque in nostram praesentiam de his canonice satisfacturus occurrat. Optamus gloriam tuam in Christo bene valere.

(Anno 863.)XLIII. AD HILDUINUM CLERICUM. Ut ab Ecclesia Cameracensi, quam pervaserat, deinceps abstineat. NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, HILDUINO clerico.

Cum nostri voti desiderium de omnibus bona cupiat semper cognoscere, multum nos contristaverunt quae de perversitatibus tuis, nostris auribus a veracibus quibusdam certa sunt attestatione relata. Diceris enim quod contra statuta sanctorum canonum Ecclesiam Cameracensem invaseris, et ejus sanctae plebis clericos opprimas ac dehonestes, bona quaeque ipsius diripias, metropolitano, id est confratri nostro Hincmaro Rhemorum archiepiscopo, nullam debitam subjectionem vel obedientiam impendas; sed absque libitu ejus, ecce per decem jam menses viduatam eamdem Ecclesiam occupatam detineas; et caetera detestanda de tuis temeritatibus nostrae apostolicae sollicitudini nuntiantur, quae quidem nunc silemus: tantum hoc tibi praecipiendo injungimus, ut omnia quae a praedicta Ecclesia subtraxisti, et ea habere dignosceris, ei reddere ne differas. Et quoniam licet humana quaedam potestas permittat, divina tamen canonicaque censura te in eadem Ecclesia episcopum consecrari nequaquam consentit, imo omnes qui tui sunt moris atque praesumptionis, a tanta dignitate procul repellit: maxime cum metropolitano Rhemorum provinciae, cui ipsa Cameracensis Ecclesia subjecta est, nullum debeat praejudicium irrogari; praecipimus tibi, ut de eadem Ecclesia Cameracensi nil auferens quantocius abscedas, ut talis a clero, et a plebe ipsius Ecclesiae eligi, et ab archiepiscopo Rhemorum consecrari possit, qui in nullo a sanctis canonibus reprehendatur. Quod si praefatae Ecclesiae quae tulisti, praeter illa quae ad victum et potum pertinuerunt, reddere distuleris, vel si amplius aliquid inde abstuleris, et ab ejus potestate ac regimine te minime subduxeris, Dei nostri, et sanctorum apostolorum atque sententia auctoritatis nostrae, sis vinculis anathematis obligatus, quandiu hujus nostrae diffinitionis epistolae pertinaci animo reluctaveris.

(Anno 863.)XLIV. AD CAROLUM REGEM. Decretum anno 863 a sancto Nicolao et a sancta sede Romana missum Carolo regi Francorum gloriosissimo, reginis et ecclesiis sub anathemate omnium episcoporum confirmandum, et corroborandum. Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere, et de eorum perpetua securitate tractare, ante actum nos officium, quod in regimine coenobii exhibuimus, informat. Et ideo quia in plurimis monasteriis multa a praesulibus praejudicia atque gravamina pertulisse cognovimus, oportet, ut nostrae fraternitatis provisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatenus conversantes in illis in Dei servitio, gratia ipsius suffragante, mente libera perseverent. Sed ne ex ea, quae magis emendanda est, consuetudine, quispiam monachis quidquam molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec quae inferius enumeranda curavimus, ita studio fraternitatis episcoporum debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri. Interdicimus igitur in nomine Domini nostri Jesu Christi, et ex auctoritate Petri et Pauli principis apostolorum prohibemus, cujus vice huic Ecclesiae Romanae, auctore Deo, praesidemus, ut nullus episcoporum ultra praesumat de redditibus, rebus, chartis monasteriorum, vel de cellis, seu villis, quae ad ea pertinent quocunque modo, qualibet exquisitione minuere, nec dolos, vel immissiones aliquas facere. Descriptiones quoque rerum aut chartarum monasterii ab episcopo ecclesiasticas fieri omnino negamus. Missas quoque publicas ab eo in coenobio omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus ulla popularis detur occasio. Obeunte autem abbate, in describendis providendisque acquisitis, vel datis quaerendis, ne rebus monasterii nulla se occasione permisceat, non audeat ibi cathedram collocare, vel quamlibet potestatem imperandi, nec aliquam ordinationem quamvis levissimam faciendi, nisi ab abbate loci fuerit rogatus, quatenus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate, et omne monasterium propriam possit suae libertatis munitionem habere, et pontificale decretum, regumque immunitates, Romanique pontificis constitutum inviolabilem perpetuis obtineant temporibus firmitatem. Fiat.

Item in decretis ejusdem Nicolai papae.

Decernimus apostolatus nostri auctoritate ut omne monasterium inter Gallias situm rerum suarum habeat liberam in omnibus secundum Ecclesiae ipsius utilitatem, et servorum Dei compendiosam dispensationem, et in abbatis de semetipsis electione. Nullam ulla alia persona, sive saecularis, sive ecclesiastica, obtineat in omni monasterio possessionis dominationem, nec ullam obtineat, vel sibi vindicet portionem; sed maneant omnia in abbatis et fratrum ibidem Deo militantium dispensatione, ut quidquid secundum monasterii utilitatem regulariter vel canonice voluerint agere, situm sit potestate. Neque episcopus ipsius regionis ad monasterium, quasi propriae potestatis abutens jure, invocatus ab abbate vel fratribus accedat; ne sui adventus pressura fratrum quietem perturbet, neque dolos aut machinationes ullas vel abbati, vel fratribus, sive per se, sive per suos aliquando facere praesumat. Quin potius quidquid Dei servis in monasterio commorantibus conferre ad ordinis sui conservationem utiliter et modeste, et benigne poterit, id pro Dei amore et sempiternae remunerationis gratia proficiat, nec violenter aut callide mali quidquam aut perturbationis moliatur in illos, sicut audivimus quosdam facere voluisse. Nullus in monasterio quidquam evindicet sibi regionis episcopus, neque per se, neque per ministros suos, neque ex clericis, neque ex monachis, neque ex canonicis, neque ex laicis potestatis jure, aut episcopali fastu, sine voluntate abbatis ipsius loci, et fratrum ibi degentium, praesumat aliquid vel ad ordinandum. Ordinationes vero quas petierit abbas, vel ipsi fratres, ecclesiarum consecrationes, vel altaris benedictionem, chrismatis quoque oleique sanctificationem, prout petierit abbas et loci illius habitatores, non moretur praestare, quia communis officii sui causam episcopus non pro lucri gratia, sed pro creditae sibi dispensationis ministerio debet impendere; et providentiae pastoralis existit, ut decretis sibi ovibus ex amore potius quam potestate consulere quaerat. Abbatem vero de se eligendi semper fratres habeant potestatem, neque in ejus electione episcopi respiciant constitutionem, aut dispositionem. Et quoniam multi per pravorum hominum insidias servis saepe Dei fabricantur doli, decernimus ut ordinatus deponi non possit, nisi criminalis causa eum monstraverit reum. Quod si fuerit infamia denotatus, ex regali providentia archiepiscoporum vel episcoporum habeantur non minus quam decem conventus. Non est aequum enim ut electus et ordinatus Ecclesiae pastor, fortuitu et sine judicio absque ullius manifesti criminis denotatione pellatur. Nullus enim apud regem saeculi damnatur, nisi in criminali causa deprehensus, veritatis testimonio apparuerit: sic abbas, et electus a pluribus, et ordinatus sacerdotali benedictione nullo modo debet sui ordinis honore privari. Quod si quis hujus constitutionis parum ducens decretum, omni coenobio sancto vel abbati vel fratribus violentiam fecerit, et vel in ipsis, vel in famulis eorum, vel in omni ipsius monasterii possessione invasor apparuerit, reum se in divino judicio non dubitet apparere et divinae censurae puniendum damnatione. Universi episcopi responderunt: Libertati monachorum congaudemus, et quae de his statuit beatitudo vestra firmamus.

(Anno 863.)XLV. EPISTOLA NICOLAI AD UNIVERSOS EPISCOPOS ET PRINCIPES GALLIAE. Privilegium libertatis monasterio sancti Karilefi confirmatur. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS, Romanae sedis episcopus, Galliarum episcopis universis et principibus [edit. Rom., pontificibus] sempiternam in Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo salutem.

Regum corda divinitus inspirata quando pro religiosis locis sollicitudinem gerunt, divinitati gratiae sunt agendae, et in omnibus quae pie religioseque procurant, eorum voluntati cum omni devotionis alacritate est parendum. Orandi denique essent, ut de sanctorum locis pietatis affectum, et sollicitudinis curam susciperent. Nunc autem ultro se ad haec peragenda praebentes, et illis est congratulandum, et quae jusserint sine retractatione perficiendum. Gloriosus itaque rex Francorum Carolus, coelitus animum inspiratus, inter caetera suae devotionis studia, quae circa Dei Ecclesiam prompta semper impendit devotione, curam quoque dignatus est assumere de monasterio sancti Karilefi confessoris, quod est in pago Cenomanico constructum super fluvium Anisola, in quo a prima suae conditionis die, ex quo beatus confessor Christi Karilefus in eo corpore quievit, religiosum [edit. Rom., fuit in corpore, religiosum, etc.] monachorum habitavit examen, habuitque libertatis privilegium, et in rerum suarum dispositione, et in abbatis de semetipsis electione. Verum quia impugnare Ecclesiam Christi nunquam hostis humani generis omittit, securitatem libertatis, quam ex multis jam annis possederat, etsi non penitus abscidit, concussit tamen, et convellere conatus est, et paucis quidem ante jam annis, et praesentibus quoque, id est ipsius Caroli regis temporibus. Quia vero divina clementia deserit nunquam in se confidentes, principis animum ad hoc movit, ut non solum inimici persuasio non praevaleret; sed etiam procurare voluit, ut sequentibus temporibus libertatis privilegium olim monasterio illi concessum, a nullo deinceps nec everti posset, nec violari. Unde dignatus est ad nos pius princeps praefatus, et missum dirigere suum, id est venerabilem Odonem, Bellovacensem episcopum, et litteras suae dignationis destinare, quibus postulavit, ut libertatem illi monasterio, et ab episcopis, et a regibus Francorum concessam, nostra firmaremus auctoritate, et futuris mansuram temporibus roboraremus. Considerantes itaque piam esse postulationem, et servorum Dei quieti pernecessariam, et quae a pastoribus Ecclesiarum postulanda esset atque procuranda, si minus eam mundi principes procurarent; decernimus apostolatus nostri auctoritate, ut monasterium sancti Karilefi confessoris, intra Gallias situm in pago Cenomanico super fluvium Anisola, rerum suarum habeat liberam in omnibus secundum Ecclesiae ipsius utilitatem, et servorum Dei compendia, dispensationem, ut episcopus Cenomanicae urbis, sive Rotbertus qui nunc illi sedi praeest, sive successores ejus, nullam obtineant in eo monasterio possessionis dominationem, neque praefatum monasterium ad suae urbis inclinare conentur subjectionem, sed abbas ille qui nunc ibi est Engilharius, et fratres ejusdem monasterii, dominationis jus secundum ecclesiastica statuta, et praesentibus et futuris obtineant semper temporibus. Videlicet, ut quidquid oblatum est, vel fuerit deinceps illi coenobio, vel in auro, vel in argento, vel in agris et famulis, vel in quacunque rerum substantia, nec episcopus Cenomanicus, sive Rotbertus, qui nunc illi urbi praeest, sive qui post eum Cenomanicam Ecclesiam rexerint, nec ulla alia persona, sive saecularis, sive ecclesiastica, ullam obtineant vel sibi vindicent portionem; sed maneant omnia in ipsius abbatis, et fratrum ibidem Deo militantium dispensatione: ut quidquid secundum ipsius monasterii utilitatem regulariter et canonice voluerint agere, in eorum situm sit potestate. Neque episcopus ad praefatum monasterium, quasi propriae potestatis abutens jure, nisi vocatus ab abbate et fratribus accedat, ne sui adventus pressura fratrum quietem perturbet; neque dolos aut machinationes ullas vel abbati, vel fratribus, sive per se, sive per suos, aliquando facere praesumat; quin potius quidquid Dei servis in praedicto monasterio commorantibus, conferre ad ordinis sui conservationem utiliter et modeste et benigne potuerit, id pro Dei amore et sempiternae remunerationis gratia perficiat. Nec violenter aut callide mali quidquam, aut perturbationis moliatur in illos, sicut audivimus quosdam facere voluisse, quasi inscriptiones quasdam monstrantes, quibus monasterium suae civitati possessionis jure subditum fieri conati sunt: quas constat omnino falsas fuisse, quandoquidem privilegia regum, quae ex antiquorum regum Francorum temporibus olim monasterio illi concessa sunt, hoc destruant, sicut et ipsa testantur, quae in archivis monasterii ob testimonium sibi concessae libertatis hodieque servantur. Quod si fortassis contigisset, ut aliquando monasterium illud sub potestate Cenomanici fuisset episcopi, quod rebus ipsis probatur et testimoniis monasterio collatis nunquam fuisse; tamen secundum leges saeculi, post tot jam saecula et annorum spatia repeti nullatenus jure potuisset, et quod semel acceperat libertatem, jam sub ditione nequaquam mancipari denuo potuisset. In legibus enim habemus, ut omnes quaestiones infra triginta annos terminum accipiant. De ecclesiasticis autem causis, post quadragesimum annum nulla querela moveri potest, si non intra hoc spatium annorum fuerit mota. Et ecce hoc monasterium a primo rege Francorum Christiano, id est, Clodoveo filioque ejus Childeberto, cum habuerit libertatem, et deinceps ab omnibus regibus, semper manserit liberum, et in rerum suarum dispositionibus, et in abbatis electione, nunc repetitur quasi in proprii juris dominationem; cum si terrena possessio fuisset, et per tot annos possessoris sui dominatione caruisset, nullo modo secundum leges sive mundi, sive ecclesiasticas, antiquus possessor eam sibi vindicare potuisset. At vero, quod est dictu nefas, Christi possessionem, et servorum Dei contubernium, quod terrena potestas liberum esse concessit, episcopalis ambitio in servitutis jus vindicare conatur. Apparet itaque, quisquis haec perverse molitur, non lucrum requirere quod velit animarum, sed magis dominationis fastum et lucra cupiditatis inhiare. Unde omnibus modis hanc perniciosam reprimentes, ambitionem, praecipimus ut Rotbertus episcopus Cenomanicus, et quicunque successor ejus fuerit, nullam in praefato monasterio sibi vindicet ditionis potestatem: sed maneat secundum concessam sibi jam multis annis absolutionem, ab omni episcopali pressura et dominatione remotum. Nullus in eo quidquam vindicet sibi praefatae civitatis episcopus, neque per se, neque per ministros suos, neque ex clericis, neque ex monachis, neque ex canonicis, neque ex laicis, potestatis jure, aut episcopali fastu, sine voluntate abbatis ipsius loci, et fratrum ibi degentium, praesumat aliquid vel ad ordinandum, vel ad disponendum vel ad dominandum. Ordinationes vero, quas petierit abbas, vel ipsi fratres, vel ecclesiarum consecrationes, vel altaris benedictionem, chrismatis quoque oleique sanctificationem prout petierint abbas et loci illius habitatores, non moretur praestare: quia munus officii sui episcopus non pro lucri gratia, sed pro creditae sibi dispensationis ministerio debet impendere; et providentiae pastoralis exstitit, ut creditis sibi ovibus ex amore potius quam ex potestate consulere quaerat, licet in subjectos utraque secundum tempus sint necessaria: sed amor debet generare solertiam, potestas vero temperanda est amore, ut potius Christi charitas ferveat quam potestatis rigor insolescat. Abbatem vero de se eligendi fratres coenobii sancti Karilefi semper habeant potestatem, neque in ejus electione, episcopi Cenomanici respiciant constitutionem aut dispositionem, sed quemcunque dignum vita, moribus, atque doctrina prospexerint pastorali officio, et sibi utilem et aptum dispensatorem esse, ipsum eligant, regisque in notitiam deferant, ut ejus et concessione et consensu potestatem regiminis accipiat. Neque pro ejus vel ordinatione, vel constitutione, munus aliquod accipiatur, vel detur: quoniam Spiritus sancti donum non debet pretio, sed gratia promereri. Et quoniam multi per pravorum insidias hominum servis saepe Dei fabricantur doli, decernimus ut ordinatus deponi non possit, nisi criminalis eum causa monstraverit reum. Quod si fuerit infamiae calumniis denotatus, ex regali providentia episcoporum habeatur non minus quam sex conventus quorum de numero Cenomanicus constituatur episcopus: et eorum judicio secundum canones illius causa discussa, non aliter deponi possit, nisi reus manifestis certisque patuerit indiciis. Non est enim aequum, ut electus et ordinatus Ecclesiae pastor, fortuitu et sine judicio absque ullius manifesta criminis denotatione pellatur. Nullus enim apud leges saeculi damnatur, nisi in criminali causa deprehensus veritatis testimonio patuerit: nullus Ecclesiae qui fuerit ordinibus consecratus, merito deponendus erit, si non certis criminibus apparuerit convictus. Sic itaque abbas, et electus a pluribus, et ordinatus sacerdotali benedictione, nullo modo debet sui ordinis honore privari, nisi manifestis criminibus fuerit denotatus atque convictus. Unde sub hac auctoritate praecipimus, ut abbas coenobii sancti Karilefi, postquam electus regulariter, atque canonice fuerit ordinatus [edit Rom., et ordinatus], a nullo nec episcoporum, nec regum, nec alia qualibet persona deponi possit, si non criminalis intercesserit causa, pro qua merito secundum regulam sancti Benedicti, et canonum instituta, deponi debeat. Haec autem constituta volumus omnibus omnino modis inviolabilia praesentibus et futuris temporibus permanere, et a nemine vel regum, vel episcoporum, vel alicujus ordinis violari: quod si quis constitutionis nostrae parvi ducens decretum, coenobio sancti Karilefi, vel abbati vel fratribus violentiam fecerit, et vel in ipsis, vel in famulis eorum, vel in omni ipsius monasterii possessione invasor apparuerit, reum se in divino judicio non dubitet apparere, et divinae censurae puniendum damnatione. Unde constituimus, ut primum quisquis hoc molitus fuerit, sui honoris dignitate privetur, sive sit saecularis, sive ecclesiastica persona: deinde ab ecclesiasticae communionis societate fiat alienus, corporis quoque sanguinisque Christi participatione non communicet, donec vel quod inique gessit corrigat, vel digna poenitentia satisfactionem emendet. Fratres vero ipsius monasterii, si quid horum quae constituimus violatum esse cognoverint, id est, si abbatis electionem quis eis prohibere molitus fuerit, vel ipsius monasterii possessiones, aut quae ibi oblata fuerint, suo juri mancipare decreverit, vel ipsum monasterium episcopus Cenomanicus ad civitatis suae subditionem subjugare tentaverit, licentiam habeant metropolitanum episcopum Turonensem convenire, et pressuram innotescere suam; et metropolitanus, causa cognita, personam per quam vexantur conveniat, et cui periculo tradita sit, ex praesenti auctoritate relecta edicat, utque emendare velit quae prave gessit moneat. Quod si non libenter audire, et reatum corrigere suum maluerit, secundum praesentis constitutionis decretum, eum a communione Christianorum. et corporis sanguinisque Christi participatione efficiat alienum, quaecunque fuerit persona, et cujuscunque fuerit dignitatis. Quod si metropolitanus episcopus eorum precibus et acclamationibus adjutorium praestare detrectaverit, licentiam habeant S. Karilefi monasterii fratres apostolicam, id est Romanam sedem, adire, et necessitudinis suae causam ante episcopum, qui tunc fuerit, urbis Romae deponere, et praesentis edicti constitutionem manifestare: ut Romanus pontifex, cognita causa, justam anathematis condemnationem in reum exerere non moretur: ut monasterium praefatum propriam possit suae libertatis munitionem habere, et pontificale decretum, regumque immunitates, Romanique pontificis constitutum, inviolabilem perpetuis obtineant temporibus firmitatem.

(Anno 863.) XLVI. AD MICHAELEM IMPERATOREM. Narrationis ordo de Photii depulsione, et Ignatii patriarchae institutione [Cod. Vat., restitutione ]; necnon de Zachariae ac Rhadoaldi dudum episcoporum depositione, ac excommunicatione, cum capitulis interpositis. His ita se habentibus, et his apostolatus nostri epistolis pro manifestando nostrae voluntatis proposito Constantinopolim, et in alias mundi partes destinatis, sicut ex superioribus scriptis hujusque recitatis colligere, ac comprehendere potestis; nunc quae post habitam satisfactionem nostram, et ostensum votum nostrum de Ignatii fratris et episcopi [edit. Rom., coepiscopi] nostri restitutione, ac Photii adulteri repulsione coram omni Ecclesia, quae apud nos est, astante praesentialiter Leone a secretis, et imperiali legato, cujus superius mentionem fecimus, et quae post discessum ipsius acta sunt, vestrae in Christo fraternitati ac piae generalitati breviter indicamus. Igitur cum haec gerebantur, nondum Rhadoaldus et Zacharias episcopi, quos ab apostolica sede Constantinopolim direxeramus, detecti erant, vel ostensi, quod ipsi deposuissent patriarcham Ignatium, vel communicassent invasori, et moecho ac laico Photio; sed procedente tempore murmur multorum ab illis partibus Romam venientium, quin imo persecutiones a fautoribus Photii commota fugientium, sensim eosdem coepit episcopos muneribus fuisse corruptos diffamare, et quod communicassent Photio, et deposuissent Ignatium divulgare Quo audito, nimio moerore repleti, qualiter ab Ecclesia Christi, cui divina dignatione praesumus, nohabente maculam, aut rugam, aut aliquid hujumodi, sinistram procul faceremus suspicionem (videlicet, ne in hanc saltem tenuis subsannandi oriretur occasio) cogitare coepimus, et mente revolvere. Tunc convocato multarum provinciarum occidentalium regionum sanctissimorum episcoporum coetu, et collecta sancta synodo in ecclesia Dei, ubi beatus Petrus apostolorum princeps corpore floret, et viraliquoties tutibus emicat; deinde propter frigidiorem locum in ecclesia Salvatoris, quae ab auctore vocatur Constantiniana, et quae prima in toto terrarum orbe constructa est, ibique recitatis omnibus scripturis de Graeco sermone in Latinum conversis, tam videlicet nefanda synodo, quae per jam fatum Leonem apostolicae sedi delata est, quam etiam imperialibus epistolis, in quibus omnibus depositio Ignatii continebatur; et deductus in medium Zacharias episcopus, quia Rhadoaldus propter absentiam haberi ad praesens non poterat, et discussus, et diligenter examinatus, inventus est in depositione Ignatii et communione Photil omnino culpabilis. In quo idem Zacharias tunc episcopus, nunc autem honore, ac communione privatus, se obnoxium recognoscens, proprio ore, ac proprio scripto se Constantinopolim a sede apostolica directum esse, et quae sibi a nobis agenda fuerant injuncta, neglexisse; ac quae sibi fuerant prohibita, peregisse confessus est: Ignatium scilicet sine jussione apostolicae sedis deponendo, et Photio contra nostri apostolatus praeceptionem communicando. Tunc decernente sancta nobiscum synodo, depositionis et excommunicationis suae sententiam praefatus Zacharias accipiens in foveam quam alii praeparavit, incidit; alterius (id est Rhadoaldi) examinatione propter absentiam usque ad aliam synodum protelata. Quae autem in eadem venerabili et sancta synodo unanimiter et consonanter de fratre et consacerdote nostro Ignatio patriarcha, vel de invasore et usurpatore Ecclesiae ipsius Photio, atque fautoribus ejus, necnon et de sacris imaginibus statuimus, et promulgavimus: insuper autem quid in alia synodo a nobis olim collecta decreverimus adversus eos, qui divinitatem Domini nostri Jesu Christi cum Valentino, Manete [Mani], Apollinari, et Eutyche, ac sectatoribus eorum contra primum pastorem, et apostolum, qui Christum tantum carne passum dicit, passibilem ore sacrilego in quibusdam regionibus vestris praedicare dicuntur, subter annexis capitulis declaratur. I. Photius qui ex schismaticorum et se a sanctae communionis participatione avertentium parte esse dignoscitur, et ex saeculari administratione atque militia, et ex foro subito tonsuratus a Gregorio Syracusano dudum episcopo in synodo damnato, et ab apostolica sede convicto episcopus ordinatus est, et vivente, ac superstite consacerdote nostro Ignatio sanctae Ecclesiae Constantinopolitanae patriarcha, sedem ipsius invasit, et sponsam quam a Christo sponso immaculatam custodiendam veluti amicus sponsi perceperat, non per ostium, quod Christus est, sed aliunde ex adverso in ovile Dominicum more furis atque latronis ingrediens, ac si violentus, rapax et sceleratus adulter irrupit. Deinde cum damnatis, et anathematizatis, atque cum his, qui ne sacerdotale officium ante audientiam praesumerent a praedecessore meo beatae memoriae Benedicto papa fuerant obligati, quotidie ac indifferenter communicans, et conversans contra fidem promissam, contraque suam professionem, qua pollicitus est se adversus jam fatum patriarcham nullum sinistrum concilium esse facturum, congregavit concilium, et una cum sequacibus suis depositis, et damnatis, excommunicatis, et anathematizatis, et aliis sine sedibus, atque cum his a quibus vel ille irregulariter et illicite provectus fuerat, vel quos ipse temere, ac indebite provexerat, contra eumdem fratrem, et comministrum nostrum Ignatium depositionem facere, et anathema dicere ausus est. Deinde apostolicae sedis missos, quos pro causa sanctarum imaginum, et pro inquirenda et nobis renuntianda jam fati patriarchae dejectione, et ob inveniendum modum promotionis hujus neophyti destinaveramus, quibus potuit argumentis a nostris mandatis avertere more Acacii quondam Constantinopolitani haeretici patriarchae praesumpsit. Et ad processionem, quae ei cum paribus suis habebatur, sicuti eorum professione patefactum est. Et sancto Spiritu revelante, venerandae synodo, quae a nobis collecta est, claruit ad damnatorum et schismaticorum communionem contempta legatione, quae vel gentilium more servari debuit, pertraxit, et in illusionem beati Petri apostoli, a cujus sede profecti fuerunt, non solum inefficaces redire fecit, sed etiam impugnatores omnium quae fuerunt mandata monstravit.

Postremo episcopos, qui ei tanquam adultero et pervasori communicare noluerunt exsilio relegavit, et sui sceleris complices in eorum subrogare locis non timuit. Et usque hodie Ecclesiam Dei diversis persecutionibus impugnare non desinit, ita ut fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium sanctissimum patriarcham inauditis poenis, et horribilibus tormentis afficere non quiescat; sed et omnes quotquot pro veritate et fide cum eodem persistere comprehenderit, quibus praevalet modis perdere impraetermisse moliatur. Haec et his similia contra evangelica, apostolica, prophetica, atque canonica instituta afferens, sit Dei omnipotentis, et beatorum apostolorum principum Petri et Pauli, et omnium simul sanctorum, atque venerandorum sex universalium conciliorum auctoritate, necnon et Spiritus sancti per nos judicio, omni sacerdotali honore, et nomine alienus, et omni clericatus officio prorsus exutus: ita ut si post notitiam hujus sanctionis, quam divina inspiratione depromptam esse credimus, cum unanimitate et concordia sanctae synodi sit procul dubio promulgata, tentaverit in Constantinopolitano throno praesidere, aut saepe fato venerabili coepiscopo nostro Ignatio, quominus Ecclesiam sibi commissam sine quavis inquietudine regere possit, impedierit; vel si ulterius ausus fuerit aliquid de sacro ministerio more sacerdotis contingere juxta praecedentem consuetudinem, nullo modo liceat ei communionis spem, aut locum habere satisfactionis; sed anathematis vinculis innodatus una cum communicatoribus suis, atque fautoribus suis perpetuo Dei per nostram mediocritatem judicio ac sententia sacrum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, non nisi vicino mortis periculo, omnino percipiat; ut haec unusquisque discens nequaquam de caetero temeraria praesumptione ex laicis subito in dominicis castris insperato quodammodo impetu irrepere audeat, et principatus amore ante ducatum praestare velit, quam tironis consummet officium; et ante tentet docere, quam discere: sicut in eadem Constantinopolitana Ecclesia saepe praesumptum esse comperimus. Et rursus ne contemptis clericis, quorum ut pote in tam magna urbe copiosa multitudo est, quippe ab ipsis (ut ita dixerimus) cunabilis impraetermisso labore in Ecclesia Christi desudant, et indesinentia Domino exhibent servitutis obsequia; is, qui de foris est alterius ovilis, Christi repente principatum arripiat, et nitatur quos esse suos non recognoscit, discerpere: et grex Dominicus incipiat eum, ut pote extraneum et improvisum, omnino contemnere: praesertim cum perspiciat nil sibi stipendia profecisse meritorum, et alienum suorum cernat consumere fructus laborum.

II. Gregorium sane, qui Syracusanae Ecclesiae irregulariter, atque Deo contempto praeest, eo quod et ipse ex parte schismaticorum sit, et postquam a synodo episcopatus officio privatus, et a decessore meo sanctae memoriae papa Benedicto obligatus est, et Photium laicum subito consecrare in episcopatu non formidavit, et de sacro ministerio ausus est multa contingere, juxta praecedentem consuetudinem sancimus, et juxta canonicam deliberationem apostolica auctoritate diffinimus, atque statuimus, omni sacerdotali carere, atque privatum fore ministerio: ita ut nullo modo liceat ei in qualibet synodo restitutionis spem, aut locum habere satisfactionis: quod si de reliquo praesumpserit in sacro officio more sacerdotis quovis tempore ministrare, anathema sit. Sed et si contra fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium turbas excitaverit, vel ab ejus communione fideles averterit, anathema sit. Et omnes communicantes ei ab Ecclesia abjiciantur, sed et ipsi anathema sint. III. Eos vero, quos Photius neophytus, et Constantinopolitanae sedis invasor, in quolibet ecclesiastico ordine provexit, quoniam manifestum est eos in omnibus consecratoris sui pravitatibus consensisse, atque ei post invasionem communicare [communicasse], omni clericali officio privamus, et apostolica atque canonica auctoritate, et synodali decreto eos penitus sequestramus. IV. Reverentissimum et sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum Ignatium sanctae Constantinopolitanae ecclesiae patriarcham, qui primo quidem imperiali violentia ac terrore, proprio throno privatus est, et postea a Photio adultero, praevaricatore, ac pervasore sedis Constantinopolitanae, et ab ejus complicibus (excommunicatis videlicet et anathematizatis, atque damnatis, et sine episcopalibus sedibus, et a decessore meo sanctae recordationis Benedicto papa, obligatis hominibus) anathematizatus est, et postremo ab apostolicae sedis misso contra nostram praeceptionem (ut sanctae synodo Spiritus sanctus revelavit, et dudum Zacharias episcopus, qui unus de eisdem duobus legatis exstitit, propria confessione manifestavit) infulis est sacerdotalibus despoliatus, auctoritate summi judicis Domini nostri Jesu Christi promulgamus, sancimus, atque decernimus, unquam nec fuisse, nec esse depositum, vel anathematizatum, tanquam qui ab imperiali potentia sit absque ulla canonica auctoritate pulsus Ecclesia, et tanquam qui ab alligatis nullo possit haberi vinculo colligatus, et ab eis qui nullam eum judicandi potestatem, vel ab apostolica sede auctoritatem habuerint, et nullum sui honoris discrimen pati debuerit. Et ideo illum (id est eumdem fratrem et consacerdotem nostrum Ignatium patriarcham), omni vinculo anathematis ab eo remoto, per potestatem divina voce in beatissimo Petro collatam, et per auctoritates sacrorum canonum, et decretalium constitutionum more sanctorum Patrum prolatarum, pristino honori, pristinae dignitati et sedi, pristino gradui, et patriarchio, ac pristinis et pontificialibus infulis, atque officiis restituimus, statuimus, ac confirmamus: ita ut quicunque post notitiam hujus apostolicae atque synodicae sanctionis, quominus omnia, quae praemisimus, insignia pontificatus recipiat, ei impedierit, et non in omnibus huic decreto obedierit, vel se ab ejus communione separaverit, vel ulterius contra eum aliquod judicium proferre tentaverit, absque sedis duntaxat apostolicae praemisso consensu; si quidem clericus fuerit, ab omni clericatus officio coram Deo et hominibus sit alienus, atque perenni poena tanquam qui magistrum prodiderit cum Juda traditore constringatur, et nisi a prava intentione recesserit, perpetuo anathemate maneat condemnatus; si vero laicus exstiterit ille (quisquis est) huic nostrae constitutioni contraire tentans, et eum sedem et omnem pristinam duntaxat dignitatem recipere non permiserit, vel si post receptam priorem sedem denuo illum impellere, et a patriarchio expellere tentaverit, vel personae ipsius seu sacerdotali honori aliquam molestiam sine primae hujus sedis consensu intulerit, omni benedictione paterna privetur, et maledictione Chanaan filii Cham, qui verecundiam patris sui videns non cooperuit, sed irrisit, mulctetur; et cum parricidis aeterna poena Domino judicante percellatur, et nexibus anathematis nonnisi resipiscens penitus eruatur. V. Eos autem episcopos, seu cujuslibet ordinis clericos, qui post injustam dejectionem fratris et coepiscopi nostri Ignatii, vel in exsilio relegati, vel ministerio, aut gradu invidiose privati sunt, statuimus ut exsilio dissoluto proprias sedes, atque gradus recipiant. Quod si quisquam huic decreto nostro contraire praesumpserit, et ut sedes, vel gradus resumant impedierit, quousque non obtemperaverit, anathema sit. Sane si qui ex eis ab aliis criminantur, decernimus eos antea sedes quidem et proprios gradus recipere, judicari autem nisi a sede Romana non patimur. Sed si qua praeter regulam forte egisse dicuntur, nostro eos decreto judicandos reservari statuimus, juxta quod et sacri praecipiunt canones. VI. Quod oportet nos majorum nostrorum statuta immoto mentis intuitu conservare, et in omnibus sanctorum Patrum semper dogmata venerari, diffinimus de sacris et venerandis imaginibus Domini nostri Jesu Christi, ejusque semper Virginis genitricis Mariae, omnium sanctorum, qui Deo ab Abel justo placuisse creduntur, quos Ecclesia sancta in universo orbe diffusa antiquitus accepit, quaeque sedis apostolicae praesules pro eis decreverunt, ac statuerunt, illibata persistere, atque intemerata manere. Quapropter Joannem quondam Constantinopolitanum antistitem et sequaces ipsius, qui eas frangendas, atque calcandas esse ore polluto asseverant, quandiu de his nobiscum non senserint, et juxta sanctorum pontificum Romanorum decreta, et aliorum catholicorum Patrum instituta non sapuerint, sancimus eos a Christo, et ab Ecclesia catholica atque apostolica esse anathema. (Capitula quae subsequuntur in alia primitus a nobis collecta synodo promulgata sunt.)

I. Quia Dominus Jesus Christus carne tantummodo passus est.

Veraciter quidem credendum est, et omnimodis profitendum: quia Dominus noster Jesus Christus Deus, et Dei Filius passionem crucis tantummodo secundum carnem sustinuit: deitate autem impassibilis mansit, ut apostolica docet auctoritas, et sanctorum Patrum lucidissima doctrina ostendit.

II. De his qui divinitatem passibilem dicunt.

Hi autem qui aiunt quia Redemptor noster, et Dominus Jesus Christus Deus et Dei Filius passionem crucis secundum deitatem sustinuit, quod impium est, et catholicis mentibus exsecrabile, anathema sint.

Igitur rediens Rhadoaldus a Galliis, ubi non minora quam in Constantinopolitana urbe perperam gesserat, et collegam suum tale quid pertulisse cognoscens, quin potius conscientia propria stimulatus, expavit. Quod nos intuentes ne quid formidaret, illum admodum sumus hortati, subjungentes duntaxat praeter examen synodi nihil in illum nos esse moturos, sed neque ei sine culpa prolata, fore aliquid adversi laturos; sed quia fugit impius nemine persequente, dum nihil mali et sufficientibus nostris frueretur bonis, ante tempus synodi, ante sui purgationem, ecclesiam et parochiam propriam deserens ad alias dioeceses examen utique subterfugiendo se contulit. In quibus diutius eo morante, apostolico moderamine freti, canonicam, quam merebatur ultionem, super eum inferre distulimus: ne videlicet ad vindictam faciles, vel videremur esse praecipites. Quamobrem destinatis in diversa loca cum epistolis (id est, ubi solus illum rumor latitare fatebatur), missis nostris, videlicet sanctissimis episcopis, ratum eum duximus convocari. Sed ille diversas latebras penetrando (ut pote filius noctis et tenebrarum, qui opera lucis et diei semper refugiens, causam suam ad manifestationem justitiae solis deduci formidat) quousque valuit, nobis obedire despexit. At ubi non reperit tutum suae tergiversationis latibulum, tandem aliquando Romam redire ausus est.

Et cum nos inter furentium adversariorum linguas, et manus apud beatum Petrum apostolum degeremus, ipse insperatus super nos hostis, inter hostes irrupit: et, ut nunc claret, iterum discessurus fraudulenter accessit; quo tamen corpore, non mente reverso, et synodi tempore propter imminentes hostium oppressiones dilato, rumore crebrescente diffamatur, quod Rhadoaldus denuo fugam arripere meditaretur. Quo audito, quia non poteramus sub tam horrendo naevo Ecclesiam non habentem maculam [edit. Rom. addit. aut rugam], aut aliquid hujusmodi, deserere, quominus illam etiam a falsa suspicione redderemus extorrem: nec poteramus personam in tantis praevaricationibus diffamatam, et tam [tantorum] scelerum ore [ forte, sorde] aspersam, sine satisfactione in communionem nostram admittere, coram multis fratribus et episcopis, coramque plurimis filiis sanctae hujus Ecclesiae admonuimus eum, quatenus sicut prius nullam in partem sine nostra licentia a Romana discederet urbe; sed in ea residens, sine timore suis licenter utens, et amicos ac homines suos libere possidens, tempus synodi qua purgandus esset, intrepidus exspectaret: sciens profecto nihil se injustum ante, vel post, praeter examen synodicum fore passurum, sed in justitia, quam haberet, esse mansurum.

Insuper etiam sciret, si quoquam a Romana sine licentia nostra discesserit urbe: quia ex tunc esset depositus et excommunicatus. Sed spretis satisfactionibus nostris, atque sententiis in se prolatis, imo spretis sanctorum patrum constitutionibus, sine licentia nostra propriam Ecclesiam despolians, et lupinis dentibus oves sibi creditas deserens ad alias dioeceses, imminentem synodum fugiens, discessit. Et quia haec, et alia multa objecta non diluit, vera esse quae de illo dicebantur, modis omnibus examen subterfugiendo firmavit. Quapropter, convocata sanctissimorum episcoporum numerosa et venerabili synodo in superius memorata ecclesia Salvatoris, quae appellatur Constantiniana: auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum Petri ac Pauli apostolorum principum, et omnium simul sanctorum, quorum regulas et decreta multipliciter violavit, necnon et nostri apostolatus judicio deposuimus eum, et a corpore et sanguine Christi excommunicavimus, sanctorum scilicet statuta Patrum sequentes, et praecipue sancti Felicis exemplum, qui Vitalem et Misenum episcopos deposuit, et excommunicavit, eo quod huic apostasiae in Constantinopolitana urbe olim par omnino piaculum perpetrarunt (Felix III, in epist. 5). Quod si praedictus Rhadoaldus dudum episcopus, nunc autem depositus, et excommunicatus de caetero cum anathematizato Photio invasore Constantinopolitanae Ecclesiae mistus esset aliquando, et Ignatio fratri et coepiscopo nostro infestus esset, et Ecclesiam Dei amplius conturbasset, vel si de damnatione sua querimoniam fecisset, anathematizatus foret: ac per hoc ab omni Christianorum separatus et alienatus, donec nostrae sententiae sponte se submitteret, collegio. Est igitur Rhadoaldus nunc depositus et excommunicatus, et si Photio communicaverit, anathematizatus: quem vobis, fratres charissimi, ideo intimamus, ut scire valeatis cum quibus communicamus, et quos a nostra apostolica et catholica communione repellimus: quatenus per hoc, secundum sacras regulas, et praecipue juxta Nicaenum concilium (cap. 5), qui ab aliis abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Porrigentes ergo Ecclesiae Dei manus, quos a nobis abjicimus, a vobis repellite: et quos suscipimus, suscipite, quatenus uno animo, uno ore glorificetur Deus, et Pater per Jesum Christum in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

Praeterea postquam sanctae in Christo fraternitati, piaeque religioni vestrae, quae in isto volumine hucusque releguntur per alia scripta nostra, nota facere procuravimus: venit ad sedem apostolicam quidam protospatharius nomine Michael ab imperatore Graecorum cum epistola missus, in qua eumdem imperatorem invenimus jactitare, quod vos beatissimos videlicet patriarchas, et charissimos fratres nostros traductos, atque seductos habeat: quatenus in illa exsecrabili apostasia fautores exstitistis: videlicet ut et in depositione fratris nostri, et consacerdotis Ignatii irregulariter facta, et in consecratione Photii moechi, et ecclesiae invasoris consentiatis: et contra statuta nostra, sed et adversum sedem principis apostolorum Petri, vos cum illis pariter efferatis. Quod quidem nos de vobis licet minime credamus, qui tale quid ab antecessoribus vestris catholicis duntaxat antistitibus actum nusquam omnino legimus: de vobis tamen magis, quam de nobis curam habentes, haec nos in scriptis ipsius imperatoris recepisse vos nolumus ignorare: intimantes pariter, et vestram unanimem charitatem admonentes, quatenus in speculo sitis, et ad memoriam revocetis ista vobis nos ideo nota facere studuisse, quoniam, ut praediximus, sancti, magnique Nicaeni concilii decretis jubetur per unamquamque provinciam, ut epistola regularis obtineat, ut hi, qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Deinde vero, ut cauti, sollicitique semper sitis, ne quorumlibet suasionibus, vel terroribus hominum, aut quibuscunque mendaciis decepti a capite (id est, a prima sede) dissentiatis, vel ab ejus Ecclesiae charitate, ac unitate dividamini, cui ille praefuit, quem vox Christi praetulit universis.

Verum si dies antiquos secundum datam vobis divinitus sapientiam cogitatis, priscosque sedium vestrarum praesules ad memoriam ducitis, quanta veneratione sedem beati Petri praedecessores vestri celebraverint, quantoque charitatis amore, decreta ipsius semper amplexi sint, profecto reperietis: denique [ forte, neque, II.] in universalibus synodis quid ratum, vel quid prorsus acceptum, nisi quod sedes beati Petri probavit (ut ipsi scitis) habetur: sicut econtrario quod ipsa sola reprobavit, hoc solummodo consistat hactenus reprobatum. Proinde charitas unanimitatis vestrae de fratris et comministri nostri Ignatii sanctissimi patriarchae dejectione nobiscum doleat, et quae praevalent ei solamina nobiscum exhibeat. Nam si juxta Apostolum, quod patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII); quanto potius compatiendum est illi, quod inter caetera membra praecipuum tenuisse locum dignoscitur? Unde si non pro unius, et specialis personae praefati fratris nostri repulsione, vel certe pro summi sacerdotii conculcatione dolere, gemere, flere, currere, ac decertare debetis. Nam, si licitum fuerit saeculari potestati de Ecclesiae Domini praesulibus taliter judicare, vel si rursus fas exstiterit inferioribus de praelatis sibi tam temere ista patrare, perpendite ne ad perniciem vestram, imo totius Ecclesiae nunc et futuris temporibus praesumptio talis praevaleat, quod si attenditis, ecce jam cernitis. Nam impietas tantum caput extulit, ut Ecclesiarum praesulibus postpositis, et ordine canonico conculcato, laici nunc ecclesiastica moderamina teneant: et pro libitu proprio, modo istos removeant modo illos in locis eorum promoveant; et rursus quos nunc approbant, post modicum mentis victi levitate repellant.

Ut enim iidem saeculares, ac laici homines quaelibet scelera valeant licenter committere, ut pro his a nullo pontificum, qui ex clero promotus, haec summa poterat auctoritate compescere, libere redarguantur, non de clericorum catalogo permittunt ad sacros ordines provehi, qui vitam eorum tanto audacius, quanto diutius ac familiarius sub Christo duce forti militantes fortius comprimere possent: sed ex seipsis eligunt, qui facta eorum tanto minus praesumant arguere, quanto se paulo ante de eorum coetu favore ipsorum promotos meminerit. Quod illis in partibus tanto familiarius agitur ista praesumptio (videlicet ut ex laicis subito tondeantur, et in episcopos consecrentur) quanto ex consuetudine inolevisse testantur, quam nos econtra tanto studiosius de Ecclesia Dei eradicare volumus, quanto nimium noxiam esse clericis, et omni religiosae plebi supra docuimus. Quantoque scimus ex sacris canonibus, quod non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela vitanda sit: et scimus quod paulatim crescens, jam suae pestiferae nequitiae gravamine multos invaserit, adeo ut temeritas haec tantum excreverit, ut jam minime clericis egeant, dum contra sacros canones ex se ipsis subito tonsuratum, quem voluerint, eligant: et ad labores clericorum mentis oculos non inflectant, ac per hoc fit, ut alienus comedat ipsorum fructum laborum, et stipendia meritorum extraneus hostis insperatus subripiat. Ita nihil proficiat clericis in castris dominicis militasse, vel gradatim per singulos ecclesiasticos ordines ascendisse, dum alter saltu hos omnes transcendit, et repente principatur in eis is, qui inter eos nec contra spiritales hostes arma sustulit, nec diversis Ecclesiae adversariis pro veritate praelians aliquando restitit.

Quantum autem ne de laicis temere quislibet ad episcopatum eligatur, sacri canones enim aliis prohibeant, Sardicenses ostendunt, Osio episcopo capite decimo tertio dicente (can. XIII): Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scholasticus de foro, aut ex administratione episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur nisi ante et lectoris munere, et officio diaconi, aut presbyteri fuerit perfunctus; et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia: et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur: quia conveniens non est, nec ratio, vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est: maxime cum et magister gentium beatus Apostolus ne hoc fieret denuntiasse, et prohibuisse videatur (I Tim. III): sed hi, quorum per longum tempus examinata sit vita, et merita fuerint comprobata. Contuemini ergo et futura, imo urgentia mala conspicite: medici estis, imminentes morbos per praecedentia signa praevidete: episcopi estis, exsurgens in Ecclesiam Christi horrendum exitium prospicite: speculatores estis, in altam mentis arcem conscendite, et in gregem Dominicum feram pessimam irruere cupientem a longe contemplamini: quasi tuba exaltate vocem vestram, et annuntiate populo Dei scelera eorum: super montem excelsum (id est, ad altitudinem virtutum) ascendite, qui evangelizatis Sion (Isa. XL): state in fortitudine, potestatibus hujus saeculi ex adverso ascendite, et murum pro domo Dei apponite, et quibuslibet potestatibus inique agentibus contraite: sicque fiet, ut nec, sicut canes muti, de taciturnitate argui valeatis, nec de talenti occultatione districtam Domino rationem reddere compellamini. Vosque ipsos, et consacerdotes nostros, imo Ecclesiam Christi illis in partibus constitutam ab ingenti pernicie, a noxia labe ipso jubente laudabiliter eruatis, mirabiliterque regatis.

Hanc autem epistolam, quam per superius memoratum Michaelem protospatharium glorioso Augusto Michaeli direximus, idcirco pridem sanctitati, seu unanimi dilectioni vestrae cum aliis scriptis non misimus, quia et fratres per quos illa destinata sunt, se dimitti vehementissime postulabant, et nos ad multa ecclesiasticorum negotiorum extenti, hanc tam concite, sicut volebamus, solemniter ordinatam prae manibus, cum dimitterentur, minime poteramus habere.

(Anno 863.) XLVII. AD ROTHADUM EPISCOPUM SUESSIONENSEM. Commemorat quam multa pro ipso hactenus in Galliam scripserit, spondetque se ipsi, Romam si veniat, minime defuturum. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, sanctissimo et reverentissimo ROTHADO Suessionicae urbis episcopo.

Sciat sanctitas tua, quoniam misimus increpatoriam epistolam pro te Hincmaro sanctae Rhemorum ecclesiae venerabili archiepiscopo, eo quod post appellationem ad sedem apostolicam in te depositionis intulerit sententiam, quam quidam vir, qui cum Bosone comite Romam venerat, ad te deferre debuit: sed hanc rescripsit nobis ipse Hincmarus reverendus archiepiscopus, quod eam minime viderit. Insuper tam Hincmarus quam caeteri episcopi, qui ad eamdem synodum convenerant, ubi sententiam depositionis circa te protulerunt, sub gestorum serie quae de te gesserint in nobis latius intimaverunt, accusationes circa te pro se excusationes multiplices protendentes, et per Odonem venerabilem episcopum nostro eas apostolatui verbo tenus indicantes. Per quem tam eisdem archiepiscopis et episcopis generaliter, quam dilecto filio nostro Carolo glorioso regi specialiter rescripsimus, increpantes et admonentes pariter et jubentes ut te de claustris monasterialibus praesentialiter educerent, et nostro aspectui praesentarent. Nunc autem venit Liudo religiosus diaconus secum epistolas jam fati regis et Hincmari ferens, quae te jussu ipsius regis de monasteriali custodia eductum, et cuidam episcopo familiari tuo commendatum esse fatebantur. Per quem tam Carolo glorioso regi quam praefato Hincmaro archiepiscopo metropolitano tuo, sicut et prius, direximus, ut quia unam partem sine altera audire non possumus ad renovandum in nostra praesentia judicium, et te honorifice, et aliquos eorum qui te judicaverunt, vel ipsorum vicarios, Romam dirigant. Nunc autem fraternitas tua studeat secum sollicita mente revolvere, quod tibi quasi in ipsis tuis auribus loquimur, ut si quidem conscientia tua reprehendit te, aut forte judicium episcoporum circa te prolatum admiseris, nec te fatigare, nec alios velis. Si vero illi nostro consilio freti, episcopalem tibi reddiderint dignitatem, sicut eis scripsimus, bene. Quod si nostrum consilium parvipendentes hoc agere illi distulerint, et tu in coepto proprio perseverans ad nos venire elegeris, intrepidus et de Dei misericordia fidens occurre: sciens profecto quia te, Deo auxiliante, non deseremus, quoadusque justitia convertatur in judicium, et quae nunc operta sunt Dominus revelare dignetur. Dabitur autem tibi sine dubitatione ad nos aditus veniendi: quod et nos apostolica auctoritate, et firma censura statuimus, et dilectus filius noster Carolus Christianissimus rex, et nobis devotissimus, pariter, et Hincmarus frater et coepiscopus noster, scriptis suis praesenti tempore te ad nos missuros fore se, firmissime sunt omnibusque modis polliciti.

(Anno 863.) XLVIII. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Hortatur ut Rothado Romam venturo itineris solatia prospiciat. NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio CAROLO glorioso regi.

Cum vos tantae humilitatis tantaeque devotionis incurvatione, sub potenti manu Dei ad reverentiam praecipuorum ipsius apostolorum flecti conspicimus, impletum videmus quod sanctus Job de Domino loquitur dicens: Sub quo curvantur qui portant orbem (Job IX). Nisi enim vos, qui in regali sublimitate positi estis, tanquam cujusdam ingentis fabricae bases, vestro sudore mundum quodammodo portassetis, nequaquam Graeco sermone βασιλέων vocabula sortiremini. Rursusque, nisi tanta coram summo Deo vos humiliatione incurvassetis, nequaquam nobis, licet indignis servis ejus, obedientiae colla tanta facilitate submitteretis. Operatur autem idem ipse Deus in vobis hoc, qui et laudandus est propter hoc, quique praevidit vos, et ad regni gubernacula destinavit, quo auctore vobis felicia arrident, ut cernimus, tempora, et prosperis prospera, ut audivimus, succedunt. Quapropter ejus misericordiam glorificamus, et quia ignoramus quo haec in vobis judicio divinitus patrantur, dilectionem vestram instantissime adhortamur, ut memores fragilitatis humanae nulla vos commoda elevent, nulla secunda dissolvant: sed semper ad vosmetipsos recurrite, et quia nihil est in homine unde se extolli debeat, sedula consideratione perpendite. Si qua ergo coelitus tribuuntur ad votum, largitorem ante oculos vestra revocare solertia non omittat, nec in his quae temporaliter conceduntur bonis, consistere finem existimet, nec cito defluis delectata felicitatibus, perennis beatitudinis gaudia appetere desinat. Prospera vero mundi occasio vobis sit coelestia praemia requirendi, non fomes ad ima tendendi. Hinc egregius Apostolus admonens: Qui utuntur, inquit, hoc mundo, tanquam non utantur (I Cor. VII). Tunc enim vos indubitanter ad aeternam gloriam pertingere posse confidemus, si in hujus vitae gloria positos vos humilitatem sectari veraciter senserimus. Scriptum quippe est: Gloriam praecedit humilitas (Prov. XV): e contrario vero: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI). Sed haec nos ad aedificationem sublimitatis vestrae quam paterno incunctanter affectu diligimus, cursim tetigisse vestra libenter tranquillitas noverit, et eo quo a nobis mittuntur mentis intuitu, vester benignus haec gratanter suscipiat animus. Caeterum de Rhotado venerabili episcopo, de quo apostolatui nostro omittendum non est, iterum iterumque suggerimus, ut omni desita amaritudine, quam circa illum cel situdinis vestrae retinet indignatio, pro amore apostolorum principis, ad cujus sedem, dum anxiare tur cor ejus, clamavit, gratiam illi impartiamini; et placabilem erga eum pietas vestra, gratamque in omnibus se prorsus exhibeat, ita ut cum Romam profecturus erit, vestra illi sufficientia in itinere non desint solatia: sed potius vestris saltem pro nobis ditatus beneficiis, ac fultus subsidiis, ad coeptum pertingere queat sine aliqua difficultate propositum. Porro de his pro quibus apostolatum nostrum consulere merito decrevistis, fratri et coepiscopo nostro Hincmaro, quod nobis tolerabile esse videtur, custodiendum ac decernendum mandavimus. Praeterea nolumus ignorare vestram sagacitatem, quod licet semper dilexerimus vos, plurimum tamen amoris cordi nostro praesentium latores inseruerunt, qui sedulis prosecutionibus suis tam miranda de vobis nostris auribus inculcarunt. Unde et omnipotentem Deum merito laudamus, et ad dilectionis vestrae ardorem magis ac magis cor nostrum consequenter succendimus. Optamus gloriam vestram in Christo bene valere.

(Anno 863.) XLIX. AD HERMINTRUDEM REGINAM. Respondet se causam Rothadi, quod illa in Caroli regis gratiam suggerebat, indiscussam relinquere non posse. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, HERMINTRUDI gloriosae reginae.

Litteras dilectionis vestrae, filia charissima, ut nostrum regem Carolum, virum vestrum, nostrum autem dilectum filium, in causa Rothadi episcopi exaudiamus, nos hortantes, ecce nunc secundo suscepimus. Pro qua re, mihi crede, multum anxiamur multumque undique coarctamur: quoniam nec nos possumus vobis, ut nobiscum de illo unum sentiatis, id ipsumque velitis, suadere: nec rursum causa talis est, quod sine offensione Dei nos valeamus utrumque postponere. Verum, filia, ut cum charitate vestra dicam, si oporteat obedire Deo magis quam hominibus, ipsa potius judica. Nos autem causam Rothadi in virtute Dei non patiemur, vita comite, indiscussam relinqui, praeterquam si ante idem venerabilis vir pristino fuerit honori ac dignitati redditus, quam coram nostra speciali praesentia, discernenda causa ipsius exstiterit praesentata. Quis, rogo, in toto orbe regni vestri laesus, aut laedendus, clamaret unquam ad sublimitatem vestram, cujus vos vocem postponeretis, et non magis ultione districta ipsius injurias vindicaretis? et nos quo modo hortari videmini, ut vocem sanguinis fratris nostri non exaudiamus? Aut quomodo obturabimus aures ad clamores illius, cum vehementer paveamus ne nostra ob hoc fiat oratio exsecrabilis, clamemusque, sicut scriptum est, et non exaudiamur? Certe pro sollicitudine, quam circa Ecclesiam Dei retinemus universam, et pro speciali cura, quam circa cunctos fratres nostros principaliter habemus, etsi nunquam vocasset, a nobis summa diligentia quaeri, et competenti debuerat studio adjuvari. Quod autem scripsistis, quia si exaudiamus filium nostrum, non detrimentum, sed augmentum ecclesiae nostrae privilegiis generetur: nos certissime credimus, quia privilegia sanctae Romanae Ecclesiae nullum possunt sustinere detrimentum, nec plantatio quam coelestis pater noster plantavit eradicari, nec fundamenta, quae summus posuit architectus, queant quibuslibet et quantislibet fluctuationibus amoveri. Verumtamen, charissima filia, magnum manet periculum, tam eos qui sua desidia ea minui aliquo modo sinunt, quam eos qui sua praesumptione illa violare contendunt. De exaudiendo vero, vel non exaudiendo filio nostro Carolo, conjuge vestro, per Liudonem venerabilem, idoneam vobis, ut remur, misimus rationem. Verum nos quidquid illi admonendo, vel hortando, vel etiam increpando mittimus, ad ejus et dilectorum illius salutem, atque ad regni ipsius incolumitatem perficere, non dubitamus, imo, Deo auctore, omnino confidimus. Incolumem serenitatem vestram divina conservet majestas, filia charissima.

(Anno 863.) L. AD CAROLUM CALVUM REGEM. Pro Rotberto episcopo Cenomanensi adversus monachos sancti Karilefi. [Mansi, ibid. ] NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, CAROLO glorioso regi.

Excellentiae vestrae innotescimus, quia Rotbertus sanctae Cenomanensis Ecclesiae antistes nobis litteris suis cognitum, praecipua cordis devotione obsecrans, facere studuit, quod monasterium sancti Karilefi, situm in pago Cenomanico, loco videlicet, qui antiquitus dicebatur Casa Gaiani, super fluvium Anisola ab ejus ditione ac potestate subtractum sit; et quod antecessorum ejus decreto et voluntate ordinabatur, nunc sine ipsius sit consensu sub abbatis constitutum regimine. Unde vestram Deo amabilem magnificentiam his apostolis monemus atque hortamur apicibus, ut juxta veritatis censuram, sanctae jam dictae Cenomanensi Ecclesiae, super hujus rei negotio justitiam conservare, et pium devotionis vestrae auxilium impertiri, nulla hominum subdola persuasione praetermittatis: ipsum monasterium pro Deo, nostraeque paternitatis amore, praefato Rotberto episcopo, sicut et antecessoribus ejus jure permansit, deinceps habere, atque salubriter pro ipsius venerabilis loci utilitatibus ordinare, libenti animo permittatis: nullamque potentiae vestrae vim in hoc aliquatenus patiatur; sed liceat ei habere securiter, quod juste suos semper tenuisse praedecessores privilegio etiam nobis ostenso fatetur. Si vero quispiam monachorum supradicti monasterii sancti Karilefi amplius resistere nititur, ne sub Ecclesiae Cenomanensis potestate jam dicta consistat, et in hac omnes obstinatione perdurant: ipse Rotbertus episcopus de vicinis episcopis sibi quos voluerit judices eligat, et nostra auctoritate simul convocatis, et caeteris episcopis, qui in dioecesibus sanctae Turonensis Ecclesiae videntur existere, talis tumultus dissensiones, quae callido sunt exortae ingenio, justo sanctorum Patrum judicio resecentur, omnisque hujus litis ambiguitas pacifica veritate pellatur: ita sane, ut monasterium priscis fundatum temporibus, cum omnibus sibi jure debito pertinentibus rebus, Deo auxiliante, illibatum sub potestate Cenomanensis Ecclesiae, si justum fuerit, maneat. Quamobrem magnitudinem vestram monemus, ut sicut superius dictum est, justitiam et aequitatem in hoc et in caeteris omnibus conservare, ob recompensationem futurae retributionis nulla saeculi felicitate negligatis. Quod si in eodem judicio praedictus episcopus Cenomanensis aliqua necessitate compulsus appellaverit se de hoc in nostra praesentia judicium agere, volumus et jubemus tam ipsum episcopum, vel legatum ejus, quamque etiam tres de monachis praedicti monasterii, tempore opportuno ad nos omni praetermissa occasione venire: ut digne apostolicae sedis examine atque judicio talis utriusque partis controversia resecetur, et ad aequitatis debitae jus pars justa sine protelatione indubitanti fine perveniat. Quod si ipsi monachi, nostra jussione vocati, venire forte contempserint, vestrae potestatis properare cogantur imperio, cum quibus et fidelem hominem vestrum transmittere qui ipsius causae et contentionis initium experiatur et finem, dignemini.