Jump to content

Epistolae et privilegia (Agapetus II)/XV

Checked
E Wikisource
XV. PRIVILEGIUM CONCESSUM MAIMBODO MATISCONENSI EPISCOPO
946-954

 XIV XVI 

AGAPETI PAPAE II PRIVILEGIUM CONCESSUM MAIMBODO MATISCONENSI EPISCOPO. (Anno 946-954.)

Ecclesiae S. Vincentii Matisconensis canonicorum privilegia et possessiones confirmat. [Apud Mansi, Concil. tom. XVIII, col. 411.]

AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo et sanctissimo MAIMBODO Matisconensis Ecclesiae episcopo, perpetuisque successoribus in perpetuum.

Cum omnium sanctarum Dei ecclesiarum status a beatorum apostolorum principis Petri doctrinis provehatur, et ab ejus fulcimine lapsa quae sunt resolidantur: oportet merito sanctam Matisconensem Ecclesiam minorationem suae dioeceseos patientem, suarumque dignitatum copia carentem cito restitui, ut honorem suum non amittat. Cognoscentes igitur ipsam in omnibus quassatam, convenit ad ejus relevationis statum auxiliatricem nostram porrigere dextram: quatenus B. Petri apostoli fonte potata, Christo juvante, suis redintegretur honoribus; et ideo omnium sanctarum Dei ecclesiarum cultores comperiant atque fideles, eo quod Maimbodus, dilectus episcopus, spiritualis filius noster, suggessit, apostolicae almitati nostrae, quatenus concederemus suis canonicis et laicis in ecclesia S. Vincentii martyris commorantibus, aliunde ibidem non ordinare episcopum nisi qualem canonici una cum praedictis religiosis laicis inter se elegerint, sicut sacri censent canones; etiam concedimus sibi suisque successoribus, ut honor debitus omni tempore impendatur. Praenominatis etiam canonicis concedimus atque confirmamus omnes res, quae per praecepta regum vel largitionem bonorum Christi fidelium utriusque sexus in eodem loco collatae sunt, ut irrefragabiliter sine alicujus contradictione in perpetuum habeant. Abbatiam vero S. Clementis martyris, quae est in suburbio praefatae civitatis cum omni integritate et ecclesiis atque terris et ancillis, colonis et colonabus sibi pertinentibus; nec non et ecclesiam S. Desiderii in Vergiaco villa sitam cum terrula S. Petri ex episcopatu in praenominata villa conjacente, simulque ecclesiam S. Romani in Cathenaco [ al. Cadeniaco] villa sitam. Verum etiam nonas et decimas et ex furtis [ f. furnis] praefati pagi, atque tertiam partem nemoris juxta Ararim fluvium ab amne, villaque Adolani latam, sicut pius Ludovicus rex dilectus filius noster annuente praetaxato Maimbodo praesule de decimis et terra, pariterque consentientibus Hugone marchione et Leothaldo moderatissimo comite, cujus animus in augmento praefatae ecclesiae omnino flagrabat, concessit. Itaque nos per hoc nostrum apostolicum privilegium concedimus detinendum perpetualiter cum decimis S. Albani martyris et Gisario: ita ut amodo et deinceps quidquid in eodem loco donata vel concessa sunt, vel divina pietas in posterum augere voluerit quacunque persona, absque alicujus impulsionis molestia teneant et possideant. Ea vero ratione ut nullus rex, dux, comes, aut exactor vel publicus minister super eos aliquam angariam aut districtionem seu gravamen atque imperationem imponere praesumat, nisi quantam fideles canonici praedicti loci alicui personae ob suam bonitatem concedere voluerint. Statuentes atque promulgantes coram Deo et terribili ejus examine, per hujus nostrum apostolici privilegii firmamentum sancimus, et beati Petri apostolorum principis auctoritate decernimus, et tam apostolicae sedis obtestamur futuros pontifices, quam qui ecclesiasticas ministraverint functiones, vel etiam magnas parvasque personas, ne quispiam, quacunque sit dignitate praeditus, de omnibus istis capitulis, quae a nobis concessa sunt quoquomodo licentiam habeant a saepe saepius nominato loco, atque specialiter apostolicae exorationis gratia conjuncta disjungere aut alienare. Si quis interea, quod non credimus, temerario ausu contra ea, quae hac nostra auctoritate pie et firmiter per hoc nostrum privilegium disposita sunt, contraire tentaverit, vel haec, quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dictae ecclesiae ordinate statuta sunt, refragare in aliquo aut transgredi praesumpserit, sciat se auctoritate B. Petri apostolorum principis, cujus immeriti vices agimus, anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi aeterni incendii supplicio concremandum. At vero qui pio intuitu custos et observator in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constitutum ad cultum Dei respiciens, benedictionem aeternam a misericordissimo Domino Deo nostro percipiat et vitae aeternae particeps effici mereatur.