Jump to content

Epistolae et privilegia (Agapetus II)/XVI

Checked
E Wikisource
XVI. EPISTOLA AD ARVERNOS
946-955

 XV XVII 

XVI.

[recensere]

AGAPETI PAPAE II EPISTOLA AD ARVERNOS. (Anno 946-955.) Praedones a monasterio Celsiniacensi arceantur. [Apud D. Bouquet, Recueil des historiens, IX, 232.] AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, omnibus sanctae Dei Ecclesiae filiis in Arvernico habitantibus, perpetuam pacem, aeternamque salutem in Christo Jesu.

Immensa suspendimur admiratione, cur illi, quibus inter vos pastoralis cura commissa est, oculos habeant mentales clausos; sanctam Ecclesiam, ita, ut nobis suggestum est, sinant pravorum rabie lacerari, vastari, rebus propriis exspoliari, non opponentes se murum pro domo Israel, nec in praelio in die Domini stantes, ut obvient sua auctoritate raptoribus et praedonibus: sed videntes inhonorari suam ipsorum matrem, tacent, nec aspera redarguunt invectione patratores. Videmur enim terribilem illam vocem aut ignorare, aut nullatenus omnino pertimescere, quae dixit: « Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Jer. XLVIII, 10). » Unde generaliter omnibus vobis condolemus, timentes ne ira Dei a sanctuario ipsius, id est a praelatis insipiens, in oves eorum justo grassari permittatur judicio. Nostis quam plurimis, fratres, et qui ignorat, cognoscat, locum Celsinianias, ex quo fundatus est, sanctae Romanae Ecclesiae specialiter esse contraditum, ejusque sub tuitione ab initio mansisse, quem speciali amore diligendum esse decernimus, atque omni tempore multiplici sublimandum honore judicavimus. Nec immerito, nam salutiferum monastici ordinis aroma ex eodem loco surgens, nunc in nostris partibus, Deo donante, flagrare utiliter videtur. Quapropter rogamus et obsecramus, magnaque prece deposcimus ut praedicto loco reverentiam exhibere curetis, ibique Deo militantes nullus inquietare praesumat. Si quis autem de terra ad jam dictum monasterium pertinente, vel eosdem monachos, aut de ipsorum familia aliquid injuste contra voluntatem abbatis ejusdem coenobii tenet, nostra apostolica auctoritate praecipimus ut hoc sine dilatione reddere festinet. Quod si non fecerit, ante nostram praesentiam jubemus ut veniat rationabilem causam dicturus. Si vero et hoc contempserit facere, terribilis anathematis innodatus nostra excommunicatione, qui vices beati Petri, licet indigni, agere videmur, cujus [terras] injuste invadere non timet, plectatur atque vulneretur. Specialiter ergo nostra ex parte obsecrando praecipimus domno Stephano (Arvernensi) episcopo, in cujus dioecesi Celsinianias monasterium situm est, ut omnes res ejusdem monasterii vastantes, vel aliquid mali familiae monachorum ibidem consistentium inferentes, gladio excommunicationis ferire non differat, et a liminibus sanctae Dei Ecclesiae tandiu sequestret, donec digna satisfactione emendare cogantur.